Migne Patrologia Latina Tomus 40
Sententiae miscellaneae (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.SenMis, cc_idno: 7384 c
Sententiae miscellaneae
40.1231| Simplicem esse et prudentem. Fur et latro. Pericula ubique. Principes. Peccati gradus. Lectio obscura. Fornicaria et adultera. Senectus. Corpus infirmum. Veritas. Scriptura. Judicia in porta. Corripientis odium. Saeculi fugacitas. Tristitia quae vetita. Judicium et misericordiam facere. Saeculi perversitas. Amicus. Anima Jerusalem. Deo oblata. Cor unde aufertur. Leo. Naturale cujusque colloquium.
Praecipit Dominus in Evangelio ut simus simplices quasi columbae, et astuti quasi serpentes (Matth. X, 16): ut imitantes simplicitatem columbarum, et astutiam serpentis, nec aliis nocere possimus, nec ab aliis patiamur insidias, sed simplicitate et prudentia habeamus hominem temperatum; quia prudentia absque bonitate malitia est, et simplicitas absque ratione stultitia nominatur. Aves caeterae pullos suos etiam cum periculo vitae suae protegere festinant; et cum ad nidum suum, accipitrem, colubrum, corvum, sive cornicem accedere viderint, huc illucque volitant, et eos morsu et unguibus lacerant, et dolorem parentis querula voce testantur: sola columba ablatos pullos non dolet, non queritur.
Differentia inter fures et latrones. Fures insidiantur, et occulta fraude decipiunt: latrones audacter aliena diripiunt.
Qui saepe navigat, aliquando patitur tempestatem. Qui viam frequenter ingreditur, aut sustinet latronum impetus, aut certe metuit. Omnique in arte tam gloria quam obtrectatio secundis adversisque ventis oritur, dum aut amici plus merito laudant, aut inimici plus justo detrahunt.
Idcirco Deus principes dedit, ut populum corrigerent delinquentem, et ad rectum iter retraherent delinquentem.
Primum peccatum est cogitasse quae mala sunt; secundum, cogitationibus acquievisse perversis; tertium, quod mente decreveris, opere complesse; quartum, post peccatum non agere poenitentiam, sed in suo sibi complacere delicto.
Rubigo autem proprie descendere dicitur in rore nocturno, latentia in spicis frumenta maculare colore minii, vel Senopidi se congruere. Ignosce.
Obscuritas lectionis nascitur tribus modis: aut rerum difficultate, aut magistri imperitia, aut nimia tarditate discentis.
Fornicaria est, quae cum pluribus copulatur; adultera, quae unum virum deserens, alteri jungitur. Legimus enim Achab regem Israel tantis fluxisse deliciis, ut domum sibi eburneam fecerit (III Reg. XXII, 39).
Senectus multa secum et bona affert et mala: bona, quia nos ab impotentissimis dominis liberat voluptatibus, quia imponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia; et, frigescente corpore, dormit cum perpetua virginitate Sunamitis luxuriam contemnens (Id. I, 4).
Legi in quadam controversia: Imbecillitas corporis, animae quoque vires secum trahit.
Una enim veritate surgente, multa mendacia destruuntur. Debemus enim Scripturam sanctam primum secundum litteram intelligere, facientes in ethica quaecumque praecepta sunt; secundo juxta allegoriam, id est, intelligentiam spiritualem; tertio secundum futurorum beatitudinem.
In porta autem civitatis juxta veterem morem Judaici populi fuisse judicia (Deut. XVII et II), et saepe legimus, et crebro interpretati sumus: ut nec agricola ad causam veniens, frequentia civitatis et novo 40.1232| terreretur aspectu; nec urbis habitator longe ab urbe properaret, et subvectionem quaereret jumentorum.
Grande peccatum est odisse corripientem: maxime si te non odio sed amore corripiat, si solus ad solum, si assumpto fratre altero, si postea praesente Ecclesia; ut non studio detrahendi, sed emendationis tuae, videatur crimen ingerere.
Res enim saeculi, et omnia corpora per momenta fluunt. Nihil est fugacius saeculo, rebusque saeculi, quas dum tenemus, amittimus: et per infantiam, pueritiam, juventutem, virilem et ingravescentem aetatem, annosque ultimos senectutis mutamur et currimus, et nescientes ad mortis terminos pervenimus. Praecipitur Ecclesiae, ut non habeat tristitiam et sollicitudinem super rebus saeculi et damnis quae in hoc mundo evenire consueverunt, et dicitur habitatoribus ejus: O vos qui estis in Ecclesia Domini, semper gaudete; et quidquid vobis acciderit, de Dei judiciis gratulamini. Nec hoc dico, quod flere non debeatis; beati quippe flentes, quoniam ipsi ridebunt (Luc. VI, 21): sed illud admoneo, ne in his ploretis, quae saeculi sunt. Si quis mortuus fuerit propinquorum, si substantiam fiscus invaserit, si corpus vel podagra vel alius quilibet morbus invaserit, nolite flere, nolite fundere lacrymas: nec consideretis praesentia, sed futura: quin potius illud cavete, ne insultetis cadentibus, et alienam ruinam vestram aedificationem putetis.
Quaerit a nobis Dominus, et quasi necessariam habens nostram salutem, poscit accipere quod danti prosit, ut faciamus judicium, id est, nihil absque consilio et ratione faciamus, et ante mens judicet quid factura sit, et postea opere compleatur, et diligamus misericordiam, et non quasi ex necessitate aut compulsi misericordes simus.
Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: ubique insidiae, ubique fraudulentia. Innoxius sanguis effunditur, pro avaritia et libidine germanitas ignoratur: et non solum faciunt, sed defendunt quoque mala, et nominibus commutatis bonum dicunt esse quod malum est. Ipsi principes, non ab offerentibus accipiunt munera, sed cogunt dare subjectos, et postulant: et judex in reddendo est sic alium judicans, quomodo ipse ab alio judicatur; ut praestent sceleribus suis mutuum favorem, et in alterius crimine se defendant.
Si habes amicum, in tentatione posside eum. Legi in cujusdam controversia: Amicus diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur.
Videtur mihi omnis anima Jerusalem, in qua aedificatum fuit templum Domini et visio pacis, et notitia Scripturarum: et postea superata peccatis, ducta est in captivitatem, tormentisque tradita, dicere contra Babylonem, id est, confusionem hujus mundi, et adversum contrariam fortitudinem quae huic mundo praesidet, Noli insultare mihi, inimica mea, quia cecidi et resurgam: Dominus enim allevat elisos (Psal. CXLV, 8), et loquitur per prophetam, Numquid qui cadit, non resurget (Id. XL, 9), et, Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Dominus non ea quae offeruntur, sed voluntatem recipit offerentium. De mercede meretricis Deus vota non suscipit.
Gravis poena est, quando in tempore messis et vindemiae, speratae fruges auferuntur et vinum, et quodam modo tenentis tolluntur e manibus.
Non est culpandus, qui meretricem convertit ad pudicitiam; sed potius laudandus, quod ex mala bonam fecerit.
40.1233| Non qui bonus permanet, ipse polluitur, si societur malo; sed qui malus est, in bonum vertitur, si bona exempla sectetur.
Fornicatio, ut vinum et ebrietas, aufert cor. Sicut enim vinum et ebrietas eum qui biberit mentis suae impotem facit; ita fornicatio ac voluptas pervertit sensum, animumque debilitat, et de rationabili homine brutum efficit animal, ut ganeas et lupanaria et libidinum lustra sectetur. Qui amatur a Domino, corripitur (Prov. III, 12); qui negligitur, suis peccatis dimittitur.
Natura leonum esse dicitur, ut, cum infremuerint et rugierint, omnia animantia contremiscant, ut fixo gradu se movere non possint; tantus pavor est, tanta fortitudo.
40.1234| Naturale est, ut omnes artifices suae artis loquantur exemplis, et unusquisque in quo studio trivit aetatem, illius similitudines proferat: verbi gratia, qui nauta est et gubernator, tristitiam suam comparat tempestati, damnum naufragium vocat, inimicos suos ventos appellat contrarios; rursum prosperitatem et laetitiam, auram placidissimam et secundos nominat ventos, tranquilla maria et aequora campis similia. E regione, miles quidquid dixerit, scutum, gladium, loricam, galeam, lanceam, arcum et sagittas, mortem, vulnus et victoriam sonat.
Pestilente flagellato, non solum sapiens, sed etiam stultus prudentior fiet (Prov. XIX, 25; XXI, 11).