Migne Patrologia Latina Tomus 116
Sententiae Augustini de praedestinatione et gratia Dei
Sententiae Augustini de praedestinatione et gratia Dei (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne 116.0140B
JACOBI SIRMONDI PRAEFATIO.
116.0105B| Eclogem hanc sententiarum idem nobis vetus codex protulit, qui Amulonis nuper epistolam ad Gothescalcum: ac nisi nos conjectura fallit, idem ipse Amulo, qui epistolae est auctor, hujus quoque auctor est Collectionis. Cujus tu operis duplicem, lector, pro solertia tua statim agnosces gratiam. Unam, quod plurimis et maximis de rebus quae in controversia nunc versantur, quid senserit et docuerit Augustinus, ipsius Augustini verbis, quod erat optandum, patefaciet: alteram, quod verborum Augustini, ne malos interpretes audiamus, veram utilemque intelligentiam depromet. Sunt enimvero, sicut olim fuerunt, qui sub Augustini titulo incautos circumveniant. Neque enim cautior ille aut felicior esse potuit 116.0106B| quam prophetae, quam apostoli et evangelistae, quorum verbis haeretici aliquando ad defendendos errores suos abusi sunt. Caeterum liceat quibus hos sequi libet, vel Augustinum cum Adrumetinis monachis non intelligere, vel falsa illi affingere cum praedestinatis. Nos, Amulone duce, Augustini sententias in eam partem accipiemus, quae Ecclesiae placitis maxime congruat, quae fidem fiduciamque nostram aedificet, quae nos Deo divinaeque providentiae totos dedat, explosis iis qui cum ab Augustino procul absint, Augustini tamen nomine gloriari suumque illum dicere cum Gothescalco non erubescunt.
EJUSDEM SIRMONDI PRAEFATIO ALTERA. De Sententiis S. Augustini quanti merito faciendae sint. 116.0105|
116.0105C| Etsi de sancti Augustini sententiis nulli dubium esse potest quin magno in pretio et honore habendae sint, tanquam admirabilis doctrina, sapientissimique, ut Facundus ait, atque clarissimi Ecclesiarum Christi magistri, cautio in his tamen, ne fraus incurrat, duplex adhibenda est: una, ne male forsan expositae nobis illudant: altera, ut in laudando earum auctore modum teneamus. Male olim Augustini epistolam ad Xystum intellexerant monachi Adrumetini, eoque ferebantur ut liberum hominis arbitrium ab eo negari crederent, nisi erroris illos admonuisset, suamque illis mentem aperuisset in libro de Gratia et libero Arbitrio. Praedestinatos rursus ad interitum quosdam cum scripsisset Augustinus, atque hoc nonnulli, quasi praedestinatos ad peccatum diceret, interpretarentur; Fulgentius contra, libro primo ad Monimum, praedestinationem non ad iniquitatem, sed ad supplicium intelligendam docuit. Prima itaque in verbis Augustini cura sit oportet ut quo sensu accipi debeant exploremus; proxima; ut de auctoritate 116.0106C| cum agitur, Augustinum sic amemus, ut eos non audiamus, qui illum supra quam par est extollere student. Quod dum faciunt, non animadvertunt se illum ipsum, cujus laudibus indulgent, minime faventem, sed adversarium habituros. Quippe qui ad S. Hieronymum scribens epistola 28 solis canonicorum librorum scriptoribus honorem hunc deferre norit, ut nusquam errasse illos credat. De se autem tantum abest ut idem sibi arroget, ut horum similes quosdam amatores suos, qui de ipso aliter sentiebant, graviter hoc nomine reprehendat in epistola 143 ad Marcellinum. « Vos autem, inquit, qui me multum diligitis, si talem me asseritis adversus eos quorum malitia, vel ignorantia, vel intelligentia reprehendor, ut me nusquam scriptorum meorum errasse dicatis, frustra laboratis; non bonam causam suscepistis, facile in ea me judice superamini: quoniam non mihi placet, cum a charissimis meis talis esse existimor qualis non sum. »
AMULONIS PRAEFATIO. 116.0105|
116.0105D| In nomine Domini nostri Jesu Christi. Legat fidelis quisque fideliter subnexas beati Augustini sententias, quas ex libris ejus studiose collectas, et 116.0106D| eodem Domino adjuvante salubriter ordinatas, in hoc libello avide carpendas ac dulciter proponimus ruminandas, ut devotus et simplex lector, ne magnis 116.0107A| et multiplicibus praedicti Patris disputationibus fatigetur, vel etiam profunditate ac perplexitate tantarum quaestionum deterreatur aut perturbetur, brevi compendio discat unde fidem suam fideliter aedificet, et actionem salubriter informet. Sumat itaque haec velut alimenta salutis, et utatur velut unguentis suavitatis; quatenus ipso usu pietatis et devotae supplicationis magis magisque quotidie experiatur quam veraciter omnibus Deum fideliter quaerentibus et invocantibus Scriptura dicat: « Quaerite Deum, et vivet anima vestra (Psal. LXVIII). » Et iterum: « Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus exercituum vobiscum, sicut dixistis (Amos V). » Et alio loco: « Laetetur cor quaerentium Dominum (I Par. XVI). » « Quaerite Dominum, 116.0107B| et confirmamini: quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV). » Itemque alibi ipse Dominus: « Et ibitis, inquit, et orabitis me, et exaudiam vos. Quaeretis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro, et inveniar a vobis, dicit Dominus (Jer. XXIX). » Quoniam, ut Psalmista ait: prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate (Ps. CXLIV). » Absit enim ut doctor pietatis ideo aliquem ad haesitationem vel diffidentiam impellere videatur, quia juxta Scripturae sanctae fidem omnes docet, omnes hortatur, non in seipsis, sed in Deo spem ponere; cum scriptum sit: « Maledictus homo qui spem suam ponit in homine (Jer. XVII); » et post pauca: « Erit quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum (Ibid.). » 116.0107C| E contrario autem: « Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas (Ibid.), » etc. Unde et in psalmo canitur: « Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. » 116.0108A| « (Psal. LXXII). » Audiamus itaque fideliter, et diligentissime discamus in his brevissimis et suavissimis beatissimi Patris dictis, videlicet quid sentiendum et tenendum sit, juxta certissimam fidei catholicae regulam, de originali delicto ex Adam in omne humanum genus transfuso, de libero arbitrio in Adam vitiato et per Christum sanando, de gratia Dei qua genus salvatur humanum, de modo justitiae fidelium in hac vita, de utilitate correptionis et exhortationis, de praedestinatione, electione et vocatione sanctorum, de dono perseverantiae usque in finem, quo pervenitur ad bonum quod non habet finem. Quantum etiam inter haec adjuvetur apud Deum, et proficiat atque firmetur vita fidelium orationibus, eleemosynis, et caeteris studiis pietatis, ut alleventur 116.0108B| prostrati, curentur saucii, erigantur elisi; ut petendo accipiatur, quaerendo inveniatur, pulsando intretur, atque ita cooperante Dei gratia bonum certamen certetur, cursus consummetur, fides servetur, adventus Domini diligatur, et qui legitime certaverit coronetur. Sic itaque in his, et ex his, quae tantus Pater de tantis rebus necessario et fideliter docet, proficiat aedificatio fidei nostrae, ut concalescat et accendatur fiducia spei nostrae, excitetur devotio orationis nostrae, informetur studium actionis nostrae: quia apud omnipotentem Dominum, veritatis et pietatis auctorem, nequaquam fides impedit devotionem, sed devotio dirigitur et aedificatur ex fide, ut quanto quis fidelius de illo sentit, et sentiendo veneratur, tanto promptius et efficacius ejus gratiam 116.0108C| assequatur, Scriptura sancta dicente: « Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum: quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet eis qui fiduciam habent in illum (Sap. I). »
INCIPIT LIBER.
CAPUT PRIMUM. Ex libro de Perfectione justitiae hominis, ad Eutropium et Paulum episcopos. 116.0107D| SENTENTIA I. (Cap. 3.) Spe salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). Tunc ergo erit plena justitia, quando plena sanitas; tunc plena sanitas, quando plena charitas; plenitudo enim legis est charitas. Tunc autem plena charitas, quando videbimus eum sicuti est. Neque enim erit quod addatur ad dilectionem, cum fides pervenerit ad visionem. II. (Cap. 4.) Per arbitrii libertatem factum est ut esset homo cum peccato; sed jam poenalis vitiositas subsecuta, ex libertate fecit necessitatem. Unde ad Deum fidelis clamat: « De necessitatibus meis 116.0108C| educ me (Psal. XXIV). » Sub quibus positi, vel non possumus quod volumus intelligere; vel quod intellexerimus, nolumus nec valemus implere. Nam et 116.0108D| ipsa libertas credentibus a liberatore promittitur: « Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII). » Victa enim vitio in quod cecidit voluntate, caruit libertate natura. Hinc alia Scriptura dicit: « A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II). » Sicut ergo non est opus sanis medicus, sed male habentibus, ita non est opus liberis liberator, sed servis, ut ei dicat gratulatio libertatis: Salvam fecisti de necessitatibus animam meam. Ipsa enim sanitas est vera libertas, quae non perisset, si bona permansisset voluntas. Quia vero peccavit voluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanctur infirmitas, et accipiatur tota libertas; in qua sicut necesse est permaneat beate vivendi voluntas, 116.0109A| ita sit etiam bene vivendi et nunquam peccandi voluntaria felixque necessitas.
- III.
(Cap. 5.) Dominus, qui verbum consummans et brevians fecit super terram, in duobus praeceptis dixit legem prophetasque pendere, ut intelligeremus quidquid aliud divinitus praeceptum est, in his duobus habere finem, et ad haec duo esse referendum: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua: » et « Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. » (Matth. XXII). Quidquid ergo Dei lege prohibemur, et quidquid jubemur facere, ad hoc prohibemur et jubemur ut duo ista compleamus. Et forte generalis prohibitio est: « Non concupisces; » et generalis 116.0109B| jussio: « Diliges. » Unde breviter et apostolus Paulus quodam loco utrumque complexus est. Prohibitio est enim: « Nolite conformari huic saeculo; » jussio autem, « sed reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. I). » Illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad continentiam, hoc ad justitiam; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et novitate induimur diligendo. Sed nec quisquam potest esse continens, nisi Deus det: et charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum, qui datum est nobis. Hoc autem fit de die in diem in his qui volendo, et credendo, et invocando proficiunt, et praeterita obliviscentes in ea quae ante sunt 116.0109C| extenduntur. Ad hoc enim lex ista praecipit, ut cum in his implendis homo defecerit, non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus; ac sic eum lex terrendo ad Christum diligendum paedagogi perducat officio. IV. (Cap. 8.) Sic curramus ut comprehendamus. Omnes enim qui recte currunt comprehendent: non sicut in agone theatrico, omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam. Curramus credendo, sperando, desiderando. Curramus corpus castigando, et eleemosynas in bonis dandis, malisque ignoscendis, hilariter et ex corde faciendo, et currentium vires ut adjuventur orando. Et sic audiamus praecepta perfectionis, ne currere negligamus ad plenitudinem charitatis. 116.0109D|
- V.
(Cap. 10.) Quis nesciat, cum praeceptum generale sit charitas, quia finis praecepti est charitas, et plenitudo legis est charitas, grave non esse quod diligendo fit, non timendo? Laborant autem in Dei praeceptis, qui ea timendo conantur implere; sed perfecta charitas foras mittit timorem, et facit praecepti sarcinam levem; non solum non prementem onere ponderum, verum etiam sublevantem vice pennarum. Quae tamen charitas ut habeatur, etiam tanta quanta in corpore mortis hujus haberi potest, parum est nostrae voluntatis arbitrium, nisi adjuvet gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Diffunditur quibus in cordibus nostris, quod saepe dicendum est, non per nos ipsos, sed per Spiritum 116.0110A| sanctum, qui datus est nobis. Nec aliam ob causam Scriptura commemorat non esse gravia praecepta divina, nisi ut anima, quae illa gravia sentit, intelligat nondum se accepisse vires, quibus talia sint praecepta Domini, qualia commendantur; levia scilicet atque suavia, et oret gemitu voluntatis, ut impetret donum facilitatis. Qui enim dicit: « Fiat cor meum immaculatum, » et, « Itinera mea dirige secundum verbum tuum, ne dominetur mihi omnis iniquitas » (Psal. CXVIII); et: « Fiat voluntas tua sicut in coelo, ita et in terra: » et, « Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI), » et caetera hujusmodi, quae commemorare longum est, hoc utique orat, ut praecepta Dei faciat. Quae ut fierent nec juberetur, si nihil ibi nostra voluntas ageret, nec oraretur, si sola sufficeret. 116.0110B| Commendantur ergo non esse gravia, ut cui gravia sunt, intelligat nondum se accepisse donum, quo gravia non sint; nec arbitretur ea se perficere, quoniam ita facit ut gravia sint. Hilarem enim datorem diligit Deus. Nec tamen cum ea gravia sentit, desperando frangatur, sed ad quaerendum, petendum, pulsandumque cogatur. VI. (Cap. 11.) Aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est; aliud esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit. Quoniam est quidam modus bonae vitae, de quo etiam in ista humana conversatione justa querela esse non possit. Quis enim juste queritur de homine qui nemini male vult, et quibus potest fideliter consulit, nec contra cujusquam injurias 116.0110C| tenet libidinem vindicandi, ut veraciter dicat: « Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? » (Matth. VI.) Et tamen eo ipso quod verum dicit: « Dimitte sicut et nos dimittimus, » sine peccato se non esse declarat.
- VII.
(Ibid.) Custodivit vias Dei, qui non sic exorbitat, ut eas relinquat; sed in eis currendo proficit, etsi aliquando ut infirmus offendit, aut titubat. Proficit autem minuendo peccata, donec perveniat ubi sine peccato sit. Non enim aliter potest eo modo proficere, nisi custodiendo vias ejus. Declinat autem a mandatis Domini atque discedit apostata, non ille qui, etiamsi habet peccatum, confligendi tamen cum eo perseverantiam non relinquit, donec eo perveniat ubi nulla cum morte contentio remanebit. 116.0110D|
- VIII.
(Cap. 12.) Abstinet se ab omni re mala, qui peccato, sine quo non est, vel nunquam omnino consentit, vel si aliquando premitur, non opprimitur, sicut luctator fortior, etsi aliquando tenetur, non ideo perdit quo superior invenitur. Legitur sane homo sine crimine, legitur sine querela, et non legitur sine peccato, nisi filius hominis, unus idemque Dei Filius unicus.
- IX.
(Cap. 13.) Verissime tunc erunt homini multa bona, cum recesserit ab omni peccato. Tunc enim nulla erunt mala, ut non opus habeat dicere: « Libera nos a malo. » Quamvis et tunc omnis qui proficit recta intentione proficiens, recedit ab omni peccato, et tanto inde longinquior, quanto plenitudini 116.0111A| justitiae perfectionique fit propinquior, quia et ipsa concupiscentia, quod est peccatum habitans in carne nostra, etsi manet adhuc in membris mortalibus, minui tamen non desinit in proficientibus. Aliud est ergo recedere ab omni peccato, quod nunc in opere est, aliud recessisse ab omni peccato, quod in illa perfectione tunc erit.
- X.
(Cap. 13.) Quomodo dictum est: « Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII), » nisi quia populum quemdam psalmus ille culpat, in quo nec unus erat qui faceret bonum, dum volunt remanere filii hominis, et non esse filii Dei, cujus gratia homo fit bonus ut faciat bonum? De illo enim bono dictum hic debemus accipere, quod ibi ait: « Deus de coelo respexit super filios hominum, ut 116.0111B| videat si est intelligens aut requirens Deum. » Hoc ergo bonum, quod est requirere Deum, non erat qui faceret, non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum, quod praedestinatum est ad interitum. Super hos enim respexit Dei praescientia protulitque sententiam.
- XI.
(Cap. 14.) « Nemo bonus, nisi unus Deus. » Sive quia omnia quae creata sunt, quamvis ea Deus fecerit bona valde, Creatori tamen comparata, nec bona sunt, cui comparata nec sunt. Altissimo quippe et proprio modo quodam de se ipso dixit: « Ego sum qui sum, » Sic dictum est, « Nemo bonus nisi unus Deus (Marc. X), » quemadmodum de Joanne dictum est: « Non erat ille lumen (Joan. I), » cum Dominus eum dicat esse lucernam, sicut discipulos 116.0111C| quibus dixit: « Vos estis lumen mundi (Matth. V). » Sed in comparatione luminis illius, quod est lumen verum illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, non erat ille lumen. Sive quia etiam ipsi filii Dei, comparati sibiipsis, quales in illa perfectione aeterna futuri sunt, ita boni sunt, ut adhuc et mali sint, quod de illis dicere non auderem. Quis enim audeat dicere malos esse quorum pater est Deus, nisi ipse Dominus diceret: « Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis (Matth. VII), » et reliqua. Cum ait utique « pater vester, » filios Dei jam esse monstravit, quos tamen adhuc malos esse non tacuit. Unde est ille admonitus, qui interrogaverat quid boni faceret, ut illum quaereret, cujus gratia bonus esset, 116.0111D| cui bonum esse, hoc est ipsum esse, qui incommutabiliter bonus, non potest omnino malus esse.
- XII.
(Cap. 15.) Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum, et quaecunque petierimus accipiemus ab eo (I Joan. III). Hoc enim agitur voluntate, credendo, sperando, diligendo, corpus castigando, eleemosynas faciendo, injurias ignoscendo, instanter orando et proficiendi vires precando veraciterque dicendo: « Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, » et: « Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo. » Hoc prorsus agitur, ut cor mundetur, et peccatum omne tollatur, et quod judex justus, cum in throno sederit, occultum invenerit, minusque mundatum, ejus misericordia 116.0112A| remittatur, ut Deo vivendo totum sanum mundumque reddatur. Judicium enim sine misericordia, sed illi qui non fecit misericordiam. Superaxaltat autem misericordia judicio. Quod si non esset, quae spes esset? Quandoquidem cum Rex justus sederit in throno, quis gloriabitur se castum habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Tunc ergo per ejus misericordiam justi, plene perfecteque mundati, fulgebunt in regno Patris sui sicut sol.
- XIII.
(Ibid.) Mundat Christus Ecclesiam nunc lavacro aquae in verbo, abluens peccata praeterita, et pellens ab ea dominationem malorum angelorum. Deinde, perficiens ejus sanitates, facit eam occurrere in illam gloriosam, non habentem maculam, neque rugam. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; 116.0112B| et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. In hoc mysterio dictum arbitror: « Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor (Luc. XIII), » id est, perficior. Dixit enim hoc ex persona corporis sui, quod est Ecclesia: disponens pro distinctis ordinatisque temporibus, quod in sua resurrectione significavit in triduo.
- XIV.
(Ibid.) Avertat se homo a delicto, cum proficiendo inde discedit, et renovatur de die in diem, et dirigat in opus misericordiae, et ab omni delicto mundet cor suum: misereatur, ut quod restat, per veniam dimittatur. Hoc enim salubriter et sine vana inanique jactantia, bene intelligitur in eo quod dixit S. Joannes: « Si cor nostrum nos non reprehendat, 116.0112C| fiduciam habemus ad Dominum, et quaecunque petierimus accipiemus ab eo. (I Joan. II). » Hoc enim videtur isto loco admonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa oratione et petitione reprehendat, hoc est, ne forte cum coeperimus dicere: « Dimitte nobis sicut et nos dimittimus, » compungamur non facere quod dicimus, aut etiam non audeamus dicere quod non facimus, et fiduciam petendi amittamus.
- XV.
(Cap. 18.) Quomodo verum est: « Omnis qui peccat non vidit eum, neque cognovit eum (I Joan. III), » cum secundum visionem et cognitionem quae erit in specie, nemo eum in hac vita videat atque cognoscat; secundum visionem autem et cognitionem quae est in fide, multi sunt qui peccent, certe ipsi apostatae, qui tamen in eum aliquando 116.0112D| crediderunt, ut de nullo eorum dici possit, secundum visionem et cognitionem quae adhuc in fide est, « non vidit eum, neque cognovit eum? » Sed intelligendum arbitror, quia renovatio perficienda videt et cognoscit; infirmitas vero absumenda, nec cognoscit eum. In cujus quantiscunque reliquiis interius constitutis si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est.
- XVI.
(Ibid.) Cum per gratiam renovationis filii Dei sumus, tamen propter reliquias infirmitatis nondum apparuit quod erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Tunc peccatum nullum erit, 116.0113A| quia infirmitas nec interior nec exterior ulla remanebit, et omnis qui habet hanc spem in eum, sanctificat se sicut et ipse sanctus est. Sanctificat enim se, non per seipsum, sed credendo in illum, et invocando illum, qui sanctificat sanctos suos. Cujus sanctificationis perfectio, quae nunc proficit, et crescit de die in diem, omnes infirmitatis reliquias ablatura est.
- XVII.
(Cap. 19.) Dei gratiam vel misericordiam volumus impetrare, cum dicimus: « Fiat voluntas tua sicut in coelo, ita et in terra, » vel: « Nenos inferas in tentationem, sed libera nos a malo. » Ut quid enim ista orando tanto gemitu petimus, si volentis hominis et currentis, non miserantis est Dei? Non quia hoc sine voluntate nostra agitur, sed quia voluntas 116.0113B| non implet quod agit, nisi divinitus adjuvetur. Haec est fidei sanitas; quae nos facit orare, quaerere ut inveniamus, petere ut accipiamus, pulsare ut aperiatur nobis. Contra istam qui disputat, contra seipsum claudit ostium misericordiae Dei. Nolo plura dicere de re tanta, quia melius eam committo fidelium gemitibus quam meis sermonibus.
- XVIII.
(Ibid.) Voluntarium nostrum bonum est, cum Deus operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate. In Deuteronomio scriptum est: « Vitam et mortem dedit ante faciem hominis, bonum et malum, et admonuit ut eligeret vitam (Deut. XXX). » Sed et ipsa admonitio de misericordia venit, nec aliquid prodesset eligere vitam, nisi Deus 116.0113C| eligendi charitatem inspiraret, et electam habere praestaret. De eo dictum est: « Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus. (Psal. XXIX). » Item dictum est: « Si velis praecepta, servabunt te. (Eccli. XV). » Sed debet Deo agere gratias, quia praecepta voluit, qui desertus omni lumine veritatis haec velle non posset. Positis ante hominem igne et aqua, quo vult quidem porrigit manum; sed altior est qui vocat altius quam omnis humana cogitatio.
- XIX.
(Ibid.) Lex praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est. Unde subintravit ut abundaret delictum, et ubi abundavit delictum, superabundavit gratia. Id est, ut acciperet homo praecepta, superbe de suis viribus fidens: in 116.0113D| quibus deficiens, et factus etiam praevaricator, liberatorem salvatoremque requireret; atque ita eum timor legis humilem factum, tanquam paedagogus ad fidem gratiamque perduceret. Ita multiplicatis infirmitatibus postea acceleraverunt, quibus sanandis opportune Christus advenit. In cujus gratiam etiam justi antiqui crediderunt, eadem ipsa gratia ejus adjuti, ut gaudentes eum praenoscerent, et quidam etiam praenuntiarent esse venturum, vel in illo populo Israel, sicut Moyses, et Jesu Nave, et Samuel, et caeteri tales, vel extra ipsum populum, sicut Job, vel ante ipsum populum, sicut Abraham, sicut Noe, et quicunque alii sunt, quos commemorat vel tacet divina Scriptura. Unus enim Deus, et unus mediator 116.0114A| Dei et hominum homo Christus Jesus, sine cujus gratia nemo a condemnatione liberatur, sive quam traxit ex illo in quo omnes peccaverunt, sive quam postea suis iniquitatibus addidit.
- XX.
Dicitur: « Adjutor meus esto, ne derelinquas me: » non utique ad corporalia bona capessenda et mala cavenda; sed ad gerendam perficiendamque justitiam. Propter quod dicimus: « Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo. » Nec adjuvatur, nisi qui et ipse aliquid agit: adjuvatur autem, si invocat, si credit, si secundum propositum vocatus est. Quomodo quos ante praescivit et praedestinavit conformes imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos vocavit, illos et justificavit; 116.0114B| quos autem justificavit, illos et glorificavit. Currimus ergo cum proficimus, dum sanitas nostra in proficientibus currit: sicut etiam cicatrix currere dicitur, quando bene vulnus diligenterque curatur, ut omni ex parte perfecti, sine ulla simus omnino infirmitate peccati, quod non solum vult Deus, verum etiam ut impleatur facit atque adjuvat. Et hoc nobiscum agit gratia Dei per Christum Jesum Dominum nostrum, non solum praeceptis, sacramentis, exemplis, sed etiam Spiritu sancto per quem latenter diffunditur charitas in cordibus nostris, qui interpellat gemitibus inenarrabilibus, donec in nobis sanitas perficiatur, et Deus, sicuti est videndus in aeterna veritate, monstretur.
- XXI.
Quisquis fuisse vel esse in hac vita aliquem 116.0114C| hominem, vel aliquos homines putat, excepto uno mediatore Dei et hominum, quibus necessaria non fuerit remissio peccatorum, contrarius est divinae Scripturae, ubi Apostolus dicit: « Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V). » Et necesse est ut impia contentione asserat esse posse homines qui sine mediatore Christo, liberante atque salvante, sint liberi salvique a peccato; cum ille dixerit: « Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX; Luc. XII). »
- XXII.
(Ibid.) Quisquis autem dicit, post acceptam remissionem peccatorum, ita quemquam hominem 116.0114D| juste vixisse in hac carne, vel vivere, ut nullum habeat omnino peccatum, contradicit apostolo Joanni, qui ait: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). » Non enim ait « habuimus, » sed « habemus. » Quod si quisquam asserit de illo peccato dictum, quod habitat in carne nostra mortali, secundum vitium quod peccantis primi hominis voluntate contractum est, cujus peccati desideriis ne obediamus, Paulus apostolus praecipit: non autem peccare, qui eidem peccato, quamvis in carne habitanti, ad nullum opus malum omnino consentit, vel facti, vel dicti, vel cogitati, quamvis ipsa concupiscentia moveatur, quae alio modo peccati nomen accepit, quod 116.0115A| ei consentire peccare sit, nobisque moveatur invitis; subtiliter quidem ista discernit, sed videat quid agatur de Dominica oratione, ubi dicimus: « Dimitte nobis debita nostra. » Quod, nisi fallor, non opus esset dicere, si nunquam, vel in lapsu linguae, vel in oblectanda cogitatione, ejusdem peccati desideriis aliquantulum consentiremus. Sed tantummodo dicendum esset: « Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo. » Nec Jacobus apostolus diceret: « In multis offendimus omnes (Jacob. III). » Non enim offendit, nisi cui mala concupiscentia contra justitiae rationem, appetendo seu vitando, faciendum, vel dicendum, vel cogitandum aliquid, quod non debuit, sive fallens, sive praevalens persuadet. Sed plane quisquis negat nos orare debere, 116.0115B| ne intremus in tentationem (negat autem hoc qui contendit ad non peccandum gratiae Dei adjutorium non esse homini necessarium, sed sola lege accepta humanam sufficere voluntatem), ab auribus omnium removendum et ore omnium anathematizandum esse non dubito.
CAPUT II. Ex libro de Natura et Gratia, ad Timasium et Jacobum.
SENTENTIA I. (Cap. 1.) Justitiam Dei non in praecepto legis, qua timor incutitur, sed in adjutorio gratiae Christi, ad quam solam utiliter legis, velut paedagogi, timor ducit, constitutam esse qui intelligit, ipse intelligit quare sit Christianus. Nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. 116.0115C| Si autem non gratis mortuus est, in illo solo justificatur impius, cui credendi in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam. Omnes, enim peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per sanguinem ipsius.
- II.
(Cap. III.) Natura hominis primitus inculpata et sine ullo vitio creata est. Natura vero ista hominis, qua unusquisque ex Adam nascitur, jam medico indiget, quia sana non est. Omnia quidem bona, quae habet in formatione, vita, sensibus, mente, a summo Deo habet creatore et artifice suo. Vitium vero, quod ista naturalia bona contenebrat et infirmat, ut illuminatione et curatione opus habeat, non ab inculpabili artifice contractum est, sed ex originali peccato, quod commissum est libero arbitrio; 116.0115D| ac per hoc natura poenalis ad vindictam justissimam pertinet.
- III.
(Ibid.) Si enim jam sumus in Christo nova creatura, tamen eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Deus autem, qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem, qua nos dilexit, et cum essemus mortui delictis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti. (Cap. 4.) Haec igitur Christi gratia, sine qua nec infantes, nec aetate grandes, salvi fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur, propter quod gratia nominatur. « Justificati, inquit, gratis per sanguinem ipsius (Rom. III). » Unde hi qui per illum non liberantur, sive quia audire nondum potuerunt, sive quia obedire 116.0116A| noluerunt, sive etiam, cum per aetatem audire non possent, lavacrum regenerationis, quod accipere possent, per quod salvi fierent, non acceperunt, juste utique damnantur, quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter traxerunt, vel quod malis moribus addiderunt. Omnes enim peccaverunt, sive in Adam, sive in seipsis, et egent gloria Dei. (Cap. 5.) Universa igitur massa poenas debet; et si omnibus debitum damnationis supplicium redderetur, non injuste procul dubio redderetur. Qui ergo inde per gratiam liberantur, non vasa meritorum suorum, sed vasa misericordiae nominantur. Cujus misericordiae, nisi illius qui Christum Jesum misit in hunc mundum, peccatores salvos facere, quos praescivit, et praedestinavit, et vocavit, et justificavit, et glorificavit? Quis 116.0116B| igitur usque adeo dementissime insaniat, ut non agat ineffabiles gratias misericordiae quos voluit liberantis, qui recte nullo modo posset culpare justitiam universos omnino damnantis?
- IV.
(Cap. 6.) Si secundum Scripturas sapiamus, non cogimur contra Christianam gratiam disputare, et ea dicere quibus demonstrare conemur naturam humanam, neque in parvulis medico indigere, quia sana est, et in majoribus sibi ipsam ad justitiam, si velit, posse sufficere. Acute quippe videntur haec dici, sed in sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi, nec est ista sapientia desursum descendens.
- V.
(Cap. 12.) In scripturis Novi Testamenti discimus hanc esse intentionem legis arguentis, ut propter illa quae perperam fiunt, confugiatur ad 116.0116C| gratiam Domini miserantis, velut paedagogo concludente in eadem fide, quae postea revelata est, ubi et remittunt quae male fiunt, et eadem gratia juvante non fiunt.
- VI.
(Cap. 15.) Quantum est in homine linguae malum, ut a nullo homine domari possit, cum ab hominibus domentur et bestiae? Neque hoc ideo dixit Apostolus, ut hujus in nos mali dominationem per negligentiam permanere patiamur; sed ut ad domandam linguam divinae gratiae poscamus auxilium. Non enim ait: « Linguam nullus domare potest, sed nullus hominum (Jacob. III); » ut cum domatur Dei misericordia, Dei adjutorio, Dei gratia, fieri fateamur. Conetur ergo anima domare linguam, et dum conatur petat auxilium, et oret lingua, ut dometur 116.0116D| lingua, donante illo qui dixit ad suos: « Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X). » Itaque praecepto facere commonemur quod conantes et nostris viribus non valentes, adjutorium divinum precemur.
- VII.
(Cap. 16.) « Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei. Postulet in fide nihil haesitans (Jac. I). » Haec est fides, ad quam praecepta compellunt, ut lex imperet, fides impetret.
- VIII.
(Cap. 18.) Oratio Dominica utrumque petendum esse commemorat, et ut dimittantur nobis 116.0117A| debita nostra, et ut non inducamur in tentationem. Illud, ut praeterita expientur; hoc, ut futura vitentur. Quod licet non fiat, nisi voluntas adsit, tamen ut fiat, voluntas sola non sufficit. Ideo pro hac re nec superflua nec impudens Domino immolatur oratio. Nam quid stultius quam orare ne facias quod in potestate habeas?
- IX.
(Cap. 22.) Praevaricatorem legis digne lux deserit veritatis, qua desertus utique caecus, et plus necesse est offendat, et cadendo vexetur, vexatusque non surgat. Ut ideo tantum audiat vocem legis, quo admoneatur implorare gratiam Salvatoris. X. (Cap. 23.) Molestiis exercitata vita justorum splendidius enituit; et eas per patientiam superando, majorem gloriam comparavit, sed adjuta gratia Dei, 116.0117B| adjuta Spiritu Dei, adjuta misericordia Dei, non superba voluntate se extollens, sed humili confessione fortitudinem promerens. Noverat enim Deo dicere: « Quoniam tu es patientia mea (Psal. LXX). » XI. (Cap. 25.) Utinam non fuisset miseria, ne ista esset misericordia necessaria! Sed iniquitatem peccati, tanto graviorem, quanto facilius homo non peccaret, quem nulla adhuc tenebat infirmitas, poena justissima subsecuta est, ut mercedem mutuam peccati sui in semetipso reciperet, amittens sub se positam sui corporis quodammodo obedientiam, quam praecipuam sub domino suo ipse contempserat. Et quod nunc cum eadem lege peccati nascimur, quae in membris nostris repugnat legi mentis, neque adversus Deum murmurare, neque contra rem manifestissimam 116.0117C| disputare, sed pro poena illius misericordiam quaerere et orare debemus. XII. (Cap. 26.) Sicut vulnere, verbi gratia, claudicans ideo curatur. ut, sanato malo praeterito, futurus dirigatur incessus; sic mala nostra non solum ad hoc supernus medicus sanat, ut illa jam non sint, sed ut de caetero recte ambulare possimus. Quod quidem etiam sani non nisi illo adjuvante poterimus. XIII. (Ibid.) Medicus homo, cum sanaverit hominem, jam de caetero sustentandum elementis et alimentis corporalibus, ut eadem sanitas apto subsidio convalescat atque persistat, Deo dimittit, qui praebet ista in carne viventibus, cujus erant etiam illa quae dum curaret adhibebat. Non enim quemquam 116.0117D| medicus ex his rebus quas ipse creaverit sanat, sed ex illius opibus qui creat omnia necessaria sanis atque vitiosis. Ipse autem Deus, cum per mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum spiritalem sanat aegrum, vel vivificat mortuum, id est justificat impium, et eum ad perfectam sanitatem, hoc est ad perfectam vitam justitiamque perduxerit, non deserit, si non deseratur, ut pie semper justeque vivatur. Sicut enim oculus corporis, etiam plenissime sanus, nisi candore lucis adjutus, non potest cernere, sic homo etiam perfectissime justificatus, nisi aeterna luce divinitus adjuvetur, recte non potest vivere. XIV. (Cap. 27.) Propter voluntatem nostram, 116.0118A| sine qua bene non possumus operari, cito potest subrepere animo humano, ut quod bene operatur, suum tantummodo existimet et dicat in abundantia sua: « Non movebor in aeternum (Psal. XXIX). » Ideo qui in voluntate sua praestiterat decori ejus virtutem, avertit faciem suam paululum, ut qui hoc dixerat fieret conturbatus, quoniam ipse est ille tumor sanandus doloribus (Cap. 28). Non itaque dicitur homini: Necesse est peccare, ne pecces sed dicitur homini: Deserit aliquantum Deus, unde superbis, ut scias non tuum, sed ejus esse, et discas superbus non esse. XV. (Cap. 30.) Vitium quo peccatum commititur, nondum omni ex parte sanatum est. Quod quidem ut inolesceret, de non recte usa sanitate descendit. 116.0118B| Ex quo vitio jam male valens, vel infirmitate, vel caecitate plura committit. Pro quo supplicandum est ut sanetur, ut deinceps in perpetua sanitate vivatur; non superbiendum, quasi homo eadem potestate sanetur, qua potestate vitiatus est. XVI. (Cap. 31.) Ipsam superbiam, quae in recte factis animo insidiatur humano, non cito Deus sanat. Pro qua sananda illi piae animae cum lacrymis et magnis gemitibus supplicant, ut ad eam superandam et quodammodo calcandam, et obterendam, dexteram conantibus porrigat, cum extrema ejus umbra illo meridie quantum arbitror absorbebitur. Qui meridies, Scriptura dicente, promittitur: « Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem, » si fiat quod supra scriptum 116.0118C| est: « Revela Domino viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet (Psal. XXXVI). » XVII. (Ibid.) Operamur et nos, sed Deo operante cooperamur, quia misericordia ejus praevenit nos. Praevenit autem ut sanemur, quia et subsequetur ut etiam sanati vegetemur. Praevenit ut vocemur, subsequetur ut glorificemur. Praevenit ut pie vivamus, subsequetur ut cum illo semper vivamus; quia sine illo nihil facere possumus. Utrumque enim scriptum est, et, « Deus meus, misericordia ejus praeveniet « me (Psal. LVIII); » et: « Misericordia tua subsequetur me per omnes dies vitae meae (Psal. XXII). » XVIII. (Ibid.) Revelemus ad Dominum viam nostram confessione, non defensione laudemus. Si 116.0118D| enim non est ipsius via, sed nostra, procul dubio non est recta. Revelemus eam confitendo, quia non eum latet, etiamsi operire conemur (Cap. XXXII). Bonum est autem confiteri Domino. Ita enim quod ei placet dabit nobis, si quod ei displicet in nobis, displiceat et nobis. « Avertet, » sicut scriptum est, « semitas nostras a via sua, » et nostram faciet esse quae sua est, quoniam ab ipso praebetur credentibus in eum et sperantibus in eum, ut ipse faciat. XIX. (Cap. 34.) Non debemus sic laudare Creatorem, ut cogamur dicere, imo vere convincamur dicere superfluum Salvatorem. Naturam itaque hominis dignis laudibus honoremus, easque laudes ad Creatoris gloriam referamus. Sed quia nos creavit, ita simus grati, 116.0119A| ut non simus, quia sanat, ingrati. Vitia sane nostra quae sanat, non divino operi, sed humanae voluntati, justaeque illius vindictae tribuamus. Sed ut in nostra potestate fuisse ne accederent confitemur, ita ut sanentur in illius magis esse misericordia, quam in nostra potestate fateamur. XX. (Cap. 35.) Quorumdam exempla, quos peccasse legimus, non ideo scripta dicit qui sanum sapit ut ad desperationem non peccandi valeant, et securitatem peccandi nobis quodammodo praebere videantur; sed ut disceremus, vel poenitendi humilitatem, vel etiam in talibus lapsibus non desperandam salutem. Quidam enim in peccata prolapsi desperatione plus pereunt, nec solum poenitendi negligunt medicinam, sed ad explenda inhonesta et 116.0119B| nefaria desideria servi libidinum et sceleratarum cupiditatum fiunt, quasi perdant, si non fecerint quod instigat libido, cum eos jam maneat certa damnatio. Adversus hunc morbum, nimium periculosum et exitiabilem, valet commemoratio peccatorum, etiam in quae justi sanctique prolapsi sunt. XXI. (Ibid.) Non frustra etiam justos in oratione dicere, « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). » Dominumque Christum, cum eamdem orationem docendo explicuisset, veracissime subdidisse: « Si enim dimiseritis hominibus peccata, dimittet vobis Pater vester peccata vestra (Matth. VI). » Per hoc enim quotidianum spiritale quodammodo incensum, quod ante Deum in altare cordis, quod sursum habere 116.0119C| admonemur, infertur, etiamsi non hic vivatur sine peccato, licet mori sine peccato, dum subinde venia deletur, quod subinde ignorantia vel infirmitate committitur. XXII. (Cap. 43.) Deus tam bonus quam justus, talem hominem fecit, qui peccato carere sufficeret, sed si voluisset. Quis enim eum nescit sanum et inculpabilem factum, et libero arbitrio atque ad juste vivendum potestate libera constitutum? Sed nunc de illo agitur, quem semivivum latrones in via reliquerunt. Qui gravibus saucius confossusque vulneribus, non ita potest ad justitiae culmen ascendere, sicut potuit inde descendere, qui etiamsi jam in stabulo est, adhuc curatur. Non igitur Deus impossibilia jubet; sed jubendo admonet et facere quod 116.0119D| possis, et petere quod non possis. XXIII. (Cap. 44.) Ea fides justos sanavit antiquos quae sanat et nos, id est, mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu. Fides sanguinis ejus, fides mortis ejus, et resurrectionis ejus. « Habentes ergo eumdem spiritum fidei et nos credimus, propter quod et loquimur (I Cor. IV). » XXIV. (Cap. 55.) Dimitte hominem, clamet quod clamabat. Non enim tantum desiderat, ut per indulgentiam sit de praeteritis impunitus, sed etiam ut sit de caetero ad non peccandum fortis et validus. Condelectatur enim legi Dei secundum interiorem hominem. Videt autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae. Videt esse, non recolit 116.0120A| fuisse, praesentibus urgetur, non praeterita reminiscitur. Nec tantum repugnantem videt, verum etiam captivantem se in lege peccati, quae est in membris ejus, non quae fuit. Hinc est quod clamat: « Infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? » (Rom. VII.) Sinatur orare, sinatur adjutorium medici potentissimi flagitare, quid contradicitur? quid obstrepitur? quid miser misericordiam Christi petere prohibetur? XXV. (Cap. 67.) Adjutorium postulamus dicentes: « Ne nos inferas in tentationem. » Quod adjutorium non posceremus, si resisti nullo modo posse crederemus. Potest peccatum caveri, sed opitulante illo qui non potest falli. Nam et hoc ipsum ad cavendum peccatum pertinet, si veraciter dicimus: « Dimitte 116.0120B| nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. » Duobus enim modis etiam in corpore cavetur morbi malum, ut non accidat et ut, si acciderit, cito sanetur. Ut non accidat caveamus dicendo: « Ne nos inferas in tentationem: » ut cito sanetur, caveamus dicendo, « Dimitte nobis debita nostra. » XXVI. (Ibid.) Recte enim fortasse quererentur homines si erroris et libidinis nullus hominum victor existeret. Cum vero ubique sit praesens qui multis modis per creaturam sibi Domino servientem adversum vocet, doceat credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adjuvet, exaudiat deprecantem, non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras, sed quod negligis quaerere quod ignoras; 116.0120C| neque illud quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis.
- XXVII.
(Cap. 69.) Valde bona sunt praecepta, si legitime his utamur. Eo quippe ipso, quo firmissime creditur Deum justum et bonum impossibilia non potuisse praecipere, hinc admonemur, et in facilibus quid agamus, et in difficilibus quid petamus. Omnia quippe fiunt facilia charitati, cui uni Christi sarcina levis est, aut ea una est sarcina ipsa quae levis est. Secundum hoc dictum est, « et praecepta ejus gravia non sunt (I Joan. V); » ut cui gravia sunt consideret non potuisse divinitus dici, « gravia non sunt, » nisi quia potest esse cordis affectus cui gravia non sint, et petat quo destituitur, ut impleat quod jubetur. 116.0120D|
- XXVIII.
(Ibid.) Quomodo dicitur. « Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras (Psal. XVI), » nisi quia utrumque verum est? (Cap. 70.) Durae timori sunt, leves amori. Charitas ergo inchoata, inchoata justitia est; charitas provecta, provecta justitia est; charitas magna, magna justitia est; charitas perfecta, perfecta justitia est. Sed charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, quae tunc maxima est in hac vita, quando pro illa ipsa contemnitur vita.
CAPUT III. Ex epistolis et libro de Gratia et libero Arbitrio ad Valentinum monachum.
- SENTENTIA I.
(Epist. 1.) Primo Dominus Jesus, sicut 116.0121A| scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret, mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. III). Postea vero, sicut scribit Paulus apostolus, judicabit Deus mundum, quando venturus est, sicut tota Ecclesia in symbolo confitetur, judicare vivos et mortuos (II Tim. IV). Si ergo Dei gratia non est, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum?
- II.
(Epist. II.) Soli parvuli, qui nondum habent opera propria, vel bona, vel mala, secundum solum originale peccatum damnabuntur, quibus per lavacrum regenerationis non subvenit gratia Salvatoris. Caeteri autem omnes, qui jam utentes libero arbitrio, sua propria peccata originali peccato insuper 116.0121B| addiderunt, si de potestate tenebrarum per gratiam Dei non eruuntur, nec transferuntur ad regnum Christi, non solum secundum originis, verum etiam secundum propriae voluntatis merita, judicium reportabunt. Boni vero etiam ipsi quidem secundum bonae voluntatis suae merita praemium consequentur, sed etiam ipsam bonam voluntatem per Dei gratiam consecuti sunt. Ac sic implebitur quod scriptum est: « Ira et indignatio, tribulatio et angustia, in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci (Rom. II). » III. (Ibid.) Fides sane catholica neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malam, sive in bonam; neque tantum ei tribuit, ut sine Dei gratia valeat aliquid, sive ut ex malo convertatur in bonum, 116.0121C| sive ut in bono perseveranter proficiat, sive ut ad bonum sempiternum perveniat, ubi jam non timeat ne deficiat. IV. (Ibid.) Sic intellige quod tibi praeceptum est, « Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige (Hebr. XII). » Ut noveris, cum hoc facis, a Domino Deo tibi praestari ut hoc facias, et non declinabis ad dexteram, quamvis ambules in viis dextris, non confidens in virtute tua, et ipse erit virtus tua, qui rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet. Quapropter quicunque dicit: Voluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona, declinat in dexteram. Sed rursus illi qui putant bonam vitam esse deserendam, quando audiunt sic Dei gratiam praedicari, ut credatur et intelligatur voluntates 116.0121D| hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas feceris custodire, in sinistram declinant.
Ex libro de Gratia et libero Arbitrio.
V. (Cap. 2.) Solet dicere humana superbia. « Si scissem, fecissem, ideo non feci, quia nescivi; » aut, « Si scirem, facerem, ideo non facio, quia nescio. » Haec eis excusatio tollitur, quando praeceptum datur, vel scientia non peccandi manifestatur. Sed sunt homines qui etiam de ipso Deo se excusare conantur. Quibus dicit apostolus Jacobus: « Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentor. Deus enim intentator malorum est. Ipse autem neminem tentat, unusquisque vero tentatur a concupiscentia 116.0122A| sua abstractus et illectus. Dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jac. I). » Item de ipso Deo se excusare volentibus respondit liber Proverbiorum Salomonis: « Insipientia viri violat vias ejus. Deum autem causatur in corde suo (Prov. XIX). » Et liber Ecclesiasticus dicit: « Ne dixeris quia propter Dominum recessi, quae enim odit ne facias. Ne dixeris quia ipse me induxit. Non enim opus habet viro peccatore. Omne exsecramentum odit Dominus, et non est amabile timentibus illum. Ipse ab initio fecit illum, et relinquit illum in manu consilii sui. Si volueris, servabis mandata et fidem bonam placiti (Eccli. XV). » 116.0122B| VI. (Ibid.) Nemo Deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque cum peccat, neque cum aliquid secundum Deum operatur, alienet hoc a propria voluntate. Quando enim volens facit, tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo de quo dictum est: « Qui reddet unicuique juxta opera sua (Rom. II). » VII. (Cap. 3.) Gravius peccare hominem scientem, quam nescientem. Nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras ut in eis quisque requirat excusationem. Aliud est enim nescivisse, aliud scire noluisse. Voluntas quippe arguitur in eo de quo dicitur: « Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV). » Sed et illa ignorantia, quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tanquam simpliciter 116.0122C| nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit, quia non audivit omnino quid crederet, sed fortasse ut mitius ardeat. Non enim sine causa dictum est: « Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, (Psal. LXXVIII), » et illud quod ait Apostolus: « Cum venerit in flamma ignis dare vindictam in eos qui ignorant Deum (II Thess. II). » VIII. (Cap. 4.) Metuendum est ne divina testimonia in defensione liberi arbitrii sic intelligantur, ut ad vitam piam et bonam conversationem, cui merces aeterna debetur, adjutorio et gratiae Dei locus non relinquatur, ut audeat miser homo, quando bene vivit et bene operatur, vel potius bene vivere et bene operari sibi videtur, in seipso, non in Domino 116.0122D| gloriari, et spem recte vivendi in seipso ponere, ut sequatur eum maledictum Jeremiae prophetae dicentis: « Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor ejus (Jer. XVII). » Quia enim non dixit propheta: « Maledictus homo qui spem habet in seipso, » posset alicui videri, ideo dictum esse, « Maledictus homo qui spem habet in homine, » ut nemo habeat spem in altero homine, sed in se. Ut ergo ostenderet sic se admonuisse hominem, ut nec in seipso haberet spem, propterea cum dixisset, « Maledictus homo qui spem habet in homine, » mox addidit, « et firmat carnem brachii sui. » Brachium pro potentia posuit operandi, in nomine autem carnis 116.0123A| intelligenda est humana fragilitas. Ac per hoc firmat carnem brachii sui, qui potentiam fragilem atque invalidam, id est, humanam, sufficere sibi ad bene operandum putat, nec adjutorium sperat a Domino. Propter hoc enim subjecit, « et a Domino discedit cor ejus. » Nos ergo ad bene operandum spem non habeamus in homine, firmantes carnem brachii nostri; nec a Domino discedat cor nostrum, sed ei dicat: « Adjutor meus esto, ne derelinquas me neque despicias me, Deus salutaris meus (Psal. XXVI). » IX. (Cap. 4.) « Gratias autem Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. (I Cor. XV). » Ergo et victoria, qua peccatum vincitur, nihil est aliud quam Dei donum, in isto certamine 116.0123B| adjuvantis liberum arbitrium. X. (Ibid.) Dicat coelestis magister: « Vigilate et orate ne intretis in tentationem (Matth. XXIV). » Ergo unusquisque contra suam concupiscentiam dimicans, oret ne intret in tentationem, id est, ne sit ab illa abstractus et illectus. Non autem intrat in tentationem, si voluntate bona vincat concupiscentiam malam. Nec tamen sufficit arbitrium voluntatis humanae, nisi a Domino victoria concedatur oranti ne intret in tentationem. Quid vero evidentius quam Dei ostenditur gratia, ubi quod oratur accipitur? Si enim dixisset Salvator noster: « Vigilate ne intretis in tentationem, » admonuisse tantummodo videretur. Cum vero addidit, « et orate, » ostenditur Deum adjuvare ne intretur in tentationem. 116.0123C| XI. (Cap. 5.) Nisi Dei donum esset etiam ipsa ad Deum nostra conversio, non ei diceretur: « Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX); » et: « Deus, tu convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV), » et: « Converte nos, Deus sanitatum nostrarum (Psal. LXXXIV), » et hujusmodi alia, quae commemorare longum est. Nam et venire ad Christum quid est aliud, nisi ad eum credendo converti? et tamen ait: « Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit a Patre meo (Joan. VI). XII. (Cap. 6.) Probatur gratia Dei non secundum merita nostra dari, quandoquidem non solum nullis bonis, verum etiam multis meritis malis praecedentibus videmus datam, et quotidie videmus dari. Sed plane cum data fuerit, incipiunt esse etiam merita 116.0123D| nostra bona, per illam tamen. Nam si se illa subtraxerit, cadit homo, non erectus, sed praecipitatus libero arbitrio. Quapropter nec quando coeperit homo habere merita bona sibi debet tribuere illa, sed Deo, qui dicitur: « Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI). » XIII. (Ibid.) Necessarium est homini ut gratia Dei non solum justificetur impius, id est, ex impio fiat justus, cum redduntur ei bona pro malis, sed etiam, cum fuerit jam justificatus ex fide, ambulet cum illo gratia, et incumbat super ipsam ne cadat. Propter hoc scriptum est in Cantico canticorum de ipsa Ecclesia: « Quae est ista quae ascendit dealbata, incumbens super fratruelem suum? » (Cant. VIII.) Dealbata 116.0124A| est enim quae per seipsam alba esse non posset. Et a quo dealbata est, nisi ab illo qui per prophetam dicit: « Si fuerint peccata vestra ut Phoenicium, sicut nivem dealbabo (Isa. I). » Quando ergo dealbata est, nihil boni merebatur. Jam vero alba facta, bene ambulat, sed si super eum, a quo dealbata est, perseveranter incumbat. Propter quod et ipse Jesus, super quem incumbit dealbata, dixit discipulis suis: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » XIV. (Ibid.) Dona sua coronat Deus, non merita tua, si tibi a teipso, non ab illo, sunt merita tua. Haec enim si talia sunt, mala sunt, quae non coronat Deus; si autem bona sunt, Dei dona sunt, quia sicut dicit apostolus Jacobus: « Omne datum optimum 116.0124B| et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum (Jac. I). » Unde dicit Joannes praecursor Domini nostri: « Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III). » Utique de coelo, unde etiam venit Spiritus, quando Jesus ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. XV. (Cap. 8.) Vita bona nostra nihil est aliud quam Dei gratia. Sine dubio et vita aeterna, quae bonae vitae redditur, Dei gratia est. Et ipsa enim gratis datur, quia gratis data est illa cui datur. Sed illa cui datur, tantummodo gratia est. Haec autem quae illi datur, quoniam praemium ejus est, gratia est pro gratia, tanquam merces pro justitia. XVI. (Cap. 11.) Quando spiritu actiones carnis 116.0124C| mortificatis ut vivatis, illum glorificate, illum laudate, illi gratias agite, cujus spiritu agimini, ut ista valeatis, et vos filios Dei esse monstretis. (Cap. 12.) Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei; quotquot ergo adjuncto solo adjutorio legis, sine adjutorio gratiae, confidentes in virtute sua, suo spiritu aguntur, non sunt filii Dei. XVII. (Cap. 14.) Neque scientia divinae legis, neque natura, neque sola remissio peccatorum, est illa gratia quae per Jesum Christum Dominum nostrum datur; sed ipsa facit ut lex impleatur, et natura liberetur, ne peccatum dominetur. XVIII. (Ibid.) Quod lex jubet facere non valemus, nisi per fidem rogando impetremus ut facere valeamus. Nam si fides liberi est tantummodo arbitrii, nec 116.0124D| datur a Deo, propter quid pro eis qui nolunt credere, oramus ut credant? Quod prorsus faceremus inaniter nisi rectissime crederemus etiam perversas et fidei contrarias voluntates omnipotentem Deum ad credendum posse convertere. XIX. (Cap. 15.) Meminerimus Deum dicere: « Convertimini et vivetis, » cui dicitur: « Converte nos, Deus. » Meminerimus Deum dicere: « Projicite a vobis omnes impietates vestras; » cum ipse justificet impium. Meminerimus ipsum dicere: « Facite vobis cor novum et spiritum novum, » qui dicit: « Dabo vobis cor novum et spiritum novum dabo vobis (Psal. LXXXIV; Ezech. XVIII, XXXVI). » Quomodo ergo quod dicit: « Facite vobis, » hoc dicit: 116.0125A| Dabo vobis? » Quare jubet, si ipse daturus est? Quare dat, si homo facturus est? nisi quia dat quod jubet, cum adjuvat ut faciat cui jubet. XX. (Cap. 15.) Semper est in nobis voluntas libera, sed non semper est bona. Aut enim a justitia libera est quando servit peccato, et tunc est mala: aut a peccato libera est quando servit justitiae, et tunc est bona. Gratia vero Dei semper est bona, et per hanc fit ut sit homo voluntatis bonae, qui prius fuit voluntatis malae. Per hanc etiam fit, ut ipsa bona voluntas, quae jam esse coepit, augeatur, et tam magna fiat, ut possit implere divina mandata quae voluerit, cum valde perfecteque voluerit. Ad hoc enim valet quod scriptum est: « Si volueris, conservabis mandata (Eccli. XV), » ut homo qui voluerit et non potuerit, 116.0125B| nondum se plane velle cognoscat et oret ut habeat tantam voluntatem, quanta sufficit ad implenda mandata. Sic quippe adjuvatur ut faciat quod jubetur. XXI. (Cap. 16.) Non juberet Deus quod sciret non posse ab homine fieri, quis hoc nesciat? Sed ideo jubet aliqua quae non possumus, ut noverimus quid ab illo petere debeamus. Ipsa est enim fides, quae orando impetrat quod lex imperat. XXII. (Ibid.) Certum est nos mandata servare, si volumus. Sed quia praeparatur voluntas a Domino, ab illo petendum est ut tantum velimus, quantum sufficit ut volendo faciamus. Certum est nos velle cum volumus. Sed ille facit ut velimus bonum, de quo dictum est quod paulo ante posui, quod praeparatur 116.0125C| voluntas a Domino, de quo dictum est: « A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI), » de quo dictum est: « Deus qui operatur in vobis et velle (Psal. II). » Certum est nos facere cum facimus. Sed ille facit ut faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati, qui dixit: « Faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis (Ezech. XXXVI). » Cum dicit: « Faciam ut faciatis, » quid aliud dicit nisi, Auferam a vobis cor lapideum unde non faciebatis, et dabo cor carneum unde faciatis? Et hoc quid est nisi, Auferam cor durum unde non faciebatis, et dabo cor obediens unde faciatis? Ille facit ut faciamus, cui dicit homo: « Pone, Domine, custodiam ori meo (Psal. CXL). » Hoc est enim dicere: 116.0125D| Fac ut ponam custodiam ori meo. Quod beneficium Dei jam fuerat consecutus qui dixit: « Posui ori meo custodiam (Psal. XXXVIII). » XXIII. (Cap. 17.) Omnipotens Deus cooperando perficit quod operando incipit, quoniam ipse ut velimus operatur incipiens, quo volentibus cooperatur perficiens. Propter quod ait Apostolus: « Certus sum quoniam qui operatur in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu. » Ut ergo velimus, sine nobis operatur; cum autem volumus, et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur. Tamen sine illo, vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. 116.0126A| XXIV. (Cap. 18). Cur dictum est: « Diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est » (I Joan. IV), nisi quia praecepto admonitum est liberum arbitrium ut quaereret Dei donum? Quod quidem sine suo fructu prorsus admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis, ut addi sibi quaereret unde quod jubebatur impleret, cum dicitur: « Diligamus invicem, » lex est: cum dicitur, « quia dilectio ex Deo est, » gratia est. Sapientia quippe Dei legem et misericordiam in lingua portat. Unde scriptum est in psalmo: « Et enim benedictionem dabit qui legem dedit (Psal. LXXXIII). » XXV. (Cap. 21.) Quid est amentius, et ab ipsa sanctitate charitatis alienius quam confiteri ex Deo esse scientiam, quae sine charitate inflat, et ex nobis 116.0126B| esse charitatem, quae facit ut scientia inflare non possit? Item cum dicit Apostolus: « Super eminentem scientiae charitatem Christi (Ephes. III), » quid est insanius quam putare ex Deo esse scientiam, quae subdenda est charitati, et ex hominibus charitatem, quae supereminet scientiae? Fides autem vera et doctrina sana ambas esse dicit ex Deo, quia scriptum est: « A facie ejus scientia et intellectus procedit, » et scriptum est: « Charitas autem ex Deo est, » et legimus spiritum scientiae et pietatis, legimus spiritum virtutis et charitatis, et continentiae. Sed majus est donum charitatis, quam scientiae. Nam scientia, quando est in homine, charitas est necessaria, ne infletur. Charitas autem non aemulatur, non agit perperam, non inflatur. 116.0126C| XXVI. (Cap. 20.) Gratia Dei voluntas humana non tollitur, sed ex mala mutatur in bonam; et cum bona fuerit, adjuvatur. XXVII. (Cap. 21.) Fixum debet esse et immobile in corde vestro, quia non est iniquitas apud Deum. Ac per hoc, quod legitis in litteris veritatis, a Deo seduci homines, aut obtundi, vel obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut juste ista paterentur, ne incurramus in illud proverbium Salomonis: « Insipientia viri violat vias ejus, Deum autem causatur in corde suo (Prov. XIX). » XXVIII. (Ibid.) Gratia non secundum merita hominum datur, alioquin gratia jam non est gratia: quia ideo gratia vocatur, quia gratis datur. 116.0126D| XXIX. (Cap. 22.) Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia. Sed utique gratia id agitur, ut jam fiant bona ab eis qui fecerant mala, non ut perseverent in malis, et reddi sibi existiment bona. Non itaque debent dicere: « Faciamus mala ut veniant bona; » sed: Fecimus mala et venerunt bona: jam faciamus bona, ut in futuro saeculo recipiamus pro bonis bona, qui in hoc saeculo recepimus pro malis bona. XXX. (Cap. 23.) Quando auditis dicentem Dominum: « Ego Dominus seduxi prophetam illum (Ezech. XIV); » et quod ait Apostolus: « Cujus vult miseretur, et quem vult obdurat (Rom. IX), » in 116.0127A| eo quem seduci permittit vel obdurari, mala ejus merita credite; in eo vero cujus miseretur, gratiam Dei non reddendis mala pro malis, sed bona pro malis, fideliter et indubitanter agnoscite. Nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit Deus: « Ego induravi Pharaonem, » vel « Induravi, » aut « Indurabo cor Pharaonis. » Non enim propterea ipse Pharao non induravit cor suum. Nam et hoc de illo legitur, quando ablata est de Aegypto cynomyia, dicente Scriptura: « Et ingravavit Pharao cor suum in isto tempore, et noluit dimittere populum (Exod. VIII). » Ac per hoc et Deus induravit per justum judicium, et ipse Pharao per liberum arbitrium. XXXI. (Cap. 23). Certi estote quia non erit inanis 116.0127B| labor vester, si in bono proposito proficientes perseveretis usque in finem. Deus enim, qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet unicuique secundum opera ejus. Reddet omnino Deus et mala pro malis, quoniam justus est, et bona pro malis, quoniam bonus est, et bona pro bonis, quoniam bonus et justus est. Tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. Reddet ergo mala pro malis, poenam pro injustitia, et reddit bona pro malis, gratiam pro injustitia, et reddet bona pro bonis, gratiam pro gratia.
CAPUT IV. Ex libro de Correptione et Gratia, ad praefatum Valentinum.
- SENTENTIA I.
(Cap. 1.) Dominus non solum ostendit nobis a quo malo declinemus, et quod bonum faciamus, quod solum potest legis littera, verum etiam adjuvat nos, ut declinemus a malo, et faciamus bonum, quod nullus potest sine spiritu gratiae. Quae si desit, ad hoc lex adest, ut reos faciat et occidat. Propter quod dicit Apostolus: « Littera occidit, spiritus autem vivificat. » Qui ergo legitime lege utitur, dicit in ea bonum et malum; et non confidens in virtute sua, confugit ad Dei gratiam, qua praestante declinet a malo, et faciat bonum. Quis autem confugit ad gratiam, nisi cum a Domino gressus hominis diriguntur, et viani ejus volet? ac per hoc et desiderare auxilium gratiae, initium gratiae est, de quo ait ille: 116.0127D| « Et dixi, nunc coepi, haec est mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI). »
- II.
(Ibid.) Liberum arbitrium et ad malum et ad bonum faciendum confitendum est nos habere. Sed in malo faciendo liber est quisque justitiae, servusque peccati; in bono autem liber esse nullus potest, nisi fuerit liberatus ab eo qui dixit: « Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VII). » Nec ita ut cum quisque fuerit a peccati dominatione liberatus, jam non indigeat sui liberatoris auxilio; sed ita potius, ut ab illo audiens: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV), » dicat ei et ipse: « Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI), » et caetera. 116.0128A|
- III.
(Cap. 2.) Non se fallant qui dicunt: Ut quid nobis praedicatur atque praecipitur ut declinemus a malo et faciamus bonum, si hoc nos non agimus, sed id velle et operari Deus operatur in nobis? Sed potius intelligant, si filii Dei sunt, spiritu Dei se agi, ut quod agendum est agant; et cum egerint, illi a quo aguntur gratias agant. Aguntur enim ut agant, non ut ipsi nihil agant, et ad hoc eis ostenditur quid agere debeant, ut quando id agunt sicut agendum est, id est, cum dilectione et delectatione justitiae, suavitatem quam dedit Dominus, ut terra ejus daret fructum suum, accepisse se gaudeant; quando autem non agunt, sive omnino non faciendo, sive non ex charitate faciendo, orent ut quod nondum habent accipiant. Quid enim habebunt quod non accepturi 116.0128B| sunt, aut quid habent, quod non acceperunt? IV. (Cap. 3.) Doctores Ecclesiarum apostoli omnia faciebant et praecipiebant quae fierent, et corripiebant si non fierent, et orabant ut fierent. Praecepit Apostolus dicens: « Omnia vestra in charitate fiant (I Cor. XVI). » Corripit dicens: « Jam quidem omnino delictum est in vobis, quia judicia habetis vobiscum. Quare enim non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? Sed vos iniquitatem facitis, et fraudatis, et hoc fratres. An nescitis quia injusti regnum Dei non possidebunt? » (I Cor. VI.) Audiamus et orantem: « Vos autem, inquit, Dominus multiplicet, ut abundare faciat in charitate in invicem et in omnes (I Thess. 3). » Praecipit ut habeatur charitas, corripit 116.0128C| quia non habetur charitas, orat ut abundet charitas. O homo, in praeceptione cognosce quid debeas habere; in correptione cognosce tuo te vitio non habere; in oratione cognosce unde accipias quod vis habere. V. (Cap. 5.) Quod vult pro se fieri qui corripi non vult, et dicit: Ora potius pro me, ideo corripiendus est, ut faciat etiam ipse pro se. Dolor quippe ille, quo sibi displicet quando sentit correptionis aculeum, excitat eum in majoris orationis affectum, ut, Deo miserante, incremento charitatis adjutus, desinat agere pudenda et dolenda, et agat laudanda atque gratanda. VI. (Ibid.) Correptionis utilitas, quae nunc major, nunc minor, pro peccatorum diversitate salubriter 116.0128D| adhibetur, tunc est salubris, quando supernus medicus respicit. Non enim aliquid proficit, nisi cum fecit ut peccati sui quemque poeniteat. Et quis hoc dat, nisi qui respexit apostolum Petrum negantem et fecit flentem? VII. (Ibid.) Potest Deus quem vult, etiam nullo homine corripiente, corrigere, et ad dolorem salubrem poenitentiae occultissima et potentissima medicinae suae potestate perducere. Et sicut non est ab oratione cessandum pro eis quos corrigi volumus, etiamsi nullo hominum orante pro Petro, Dominus respexit eum et fecit eum suum flere peccatum, ita non est negligenda correptio, quamvis Deus quos voluerit, etiam non correptos, faciat esse correctos. 116.0129A| Tunc autem correptione proficit homo, cum miseretur atque adjuvat qui facit quos voluerit etiam sine correptione proficere. VIII. (Cap. 6.) Corripiatur ergo [origo] damnabilis, ut ex dolore correptionis voluntas regenerationis oriatur, si tamen qui corripitur filius est promissionis, ut strepitu correptionis forinsecus insonante ac flagellante, Deus in illo intrinsecus occulta inspiratione operetur et velle. Si autem jam regeneratus et justificatus in malam vitam sua voluntate relabitur, certe iste non potest dicere: Non accepi, qui acceptam Dei gratiam suo in malum libero amisit arbitrio. Qui si correptione compunctus salubriter ingemit, et ad similia bona opera vel etiam ad meliora convertitur, nempe hic apertissime utilitas 116.0129B| correptionis apparet. Sed per hominem correptio, sive ex charitate sit, sive non sit, tamen ut correpto prosit, non nisi per Deum fit. IX. (Ibid.) Si dixerimus perseverantiam tam laudabilem tamque felicem sic esse hominis, ut ei non sit ex Deo, illud primitus evacuamus quod ait Dominus Petro: « Rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII). » Quid enim ei rogavit, nisi perseverantiam usque in finem? Quae profecto si ab homine homini esset, a Deo poscenda non esset. Deinde cum dicat Apostolus: « Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII), » procul dubio perseverantiam eis orat ad Deum. Neque enim nihil mali facit qui bonum deserit, et a quo declinare non debet, inclinatur in malum non perseverans 116.0129C| in bono. X. (Cap. 7.) Electi sunt qui secundum propositum vocati sunt. Propositum autem, non suum, sed Dei, de quo alibi dicit: « Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia major serviet minori (Rom. IX); » et alibi: « Non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam (II Tim. I). » XI. (Ibid.) Multi vocati, pauci electi. Quicunque enim electi, sine dubio etiam vocati, non autem quicunque vocati, consequenter electi. Illi ergo electi, ut saepe dictum est, qui secundum propositum vocati, qui etiam sunt praedestinati atque praesciti. XII. (Cap. 12.) Si nos de Scripturis sanctis nosse 116.0129D| potuimus sanctos angelos jam nullos esse casuros, quanto magis hoc ipsi revelata sibi sublimius veritate noverunt? Nobis quippe beata sine fine vita promissa est, et aequalitas angelorum. Ex qua promissione certi sumus, cum ad illam vitam post judicium venerimus, non inde nos esse lapsuros. Quod si de seipsis angeli nesciunt, non aequales, sed beatiores erimus. Veritas autem nobis eorum promisit aequalitatem. Certum est igitur hoc eos nosse per speciem, quod nos per fidem, nullam scilicet ruinam cujusquam sancti angeli jam futuram. XIII. (Cap. 11.) Dei unigenitus Filius, aequalis Patri et coaeternus, pro nobis homo factus, et sine ullo velle originali, vel proprio peccato, ab hominibus 116.0130A| peccatoribus crucifixus. Qui quamvis die tertio resurrexit nunquam moriturus ulterius, pertulit tamen pro mortalibus mortem: qui mortuis praestitit vitam, ut redempti ejus sanguine, tanto ac tali pignore accepto dicerent: « Si Deus pro nobis, quis contra nos? qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? » (Rom. I.) XIV. (Ibid.) Deus naturam nostram, id est, animam rationalem, carnemque hominis Christus suscepit, susceptione singulariter mirabili, vel mirabiliter singulari, ut nullis justitiae suae praecedentibus meritis, Filius Dei sic esset ab initio quo esse homo coepisset, ut ipse et Verbum, quod sine initio est, una persona esset. Neque enim quisquam tanta rei 116.0130B| hujus et fidei caecus est ignorantia, ut audeat dicere, quamvis de Spiritu sancto et virgine Maria Filium hominis natum, per liberum tamen arbitrium bene vivendo et sine peccato bona opera faciendo meruisse ut esset Dei Filius, resistente Evangelio atque dicente: « Verbum caro factum est (Joan. I). » Nam ubi hoc factum est, nisi in utero virginali, unde fuit initium hominis Christi? Itemque Virgini requirenti quomodo fieret quod ei per angelum annuntiabatur, angelus respondit: « Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). » Propterea, inquit, non propter opera quae nondum nati utique nulla sunt, sed propterea quia Spiritus sanctus superveniet 116.0130C| in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Ista nativitas profecto gratuita conjunxit in unitatem personae hominem Deo, carnem Verbo. Istam nativitatem bona opera secuta sunt, non bona opera meruerunt. Neque enim metuendum erat, ne isto ineffabili modo in unitatem personae a Verbo Deo natura humana suscepta, per liberum voluntatis peccaret arbitrium, cum ipsa susceptio talis esset, ut natura hominis a Deo ita suscepti, nullum in se motum malae voluntatis admitteret. Per hunc mediatorem Deus ostendit eos quos ejus sanguine redimit facere se ex malis deinceps in aeternum bonos. Quem sic suscepit, ut nunquam esset malus, nec ex malo factus semper esset bonus. 116.0130D| XV. (Ibid.) Nec ipsum Deus esse voluit sine sua gratia, quem reliquit in ejus libero arbitrio, quoniam liberum arbitrium ad malum sufficit, ad bonum autem parum est, nisi adjuvetur ab omnipotenti bono. Quod adjutorium si homo ille per liberum non deseruisset arbitrium, semper esset bonus. Haec est prima gratia quae data est primo Adam; sed hac potentior est in secundo Adam. Prima est enim, qua fit ut habeat homo justitiam, si velit. Secunda ergo plus potest, qua etiam fit ut velit, et tantum velit, tantoque ardore diligat, ut carnis voluntatem contraria concupiscentem voluntate spiritus vincat. Nec illa quidem parva erat, quae demonstrata est etiam potentia liberi arbitrii, quoniam sic adjuvabatur, 116.0131A| ut sine hoc adjutorio in bono non maneret, sed hoc adjutorium si vellet, desereret. Haec autem tanto major est, ut parum sit homini per illam reparare perditam libertatem, parum sit denique non posse sine illa vel apprehendere bonum, vel permanere in bono, si velit, nisi etiam efficiatur ut velit. Tunc ergo dederat Deus homini bonam voluntatem, in illa quippe eum fecerat qui fecerat rectum; dederat adjutorium, sine quo in ea non posset permanere si vellet, ut autem vellet in ejus libero reliquit arbitrio. Sed quia noluit parmanere, profecto ejus est culpa cujus meritum fuisset si permanere voluisset; sicut fecerunt angeli sancti, qui, cadentibus aliis per liberum arbitrium, per idem liberum arbitrium steterunt ipsi, et hujus mansionis 116.0131B| debitam mercedem recipere meruerunt, tantam scilicet beatitudinis plenitudinem, qua eis certissimum sit semper se in illa esse mansuros. Si autem hoc adjutorium vel angelo, vel homini, cum primum facti sunt, defuisset, quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino adjutorio posset manere si vellet, non utique sua culpa cecidissent. Adjutorium quippe defuisset, sine quo manere non possent. Nunc autem quibus deest tale adjutorium, jam poena peccati est; quibus autem datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum, et tanto amplius datur per Jesum Christum Dominum nostrum, quibus id dare Deo placuit, ut non solum adsit, sine quo permanere non possumus, etiamsi velimus, verum etiam tantum ac tale sit ut velimus. Fit 116.0131C| quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo et perseveranter tenendo, non solum posse quod volumus, verum etiam velle quod possumus. XVI. (Cap. 12.) Prima libertas voluntatis erat posse non peccare: novissima erit multo major, non posse peccare. Prima immortalitas erat posse non mori: novissima erit multo major, non posse mori. Prima erat perseverantiae potestas, bonum posse non deserere: novissima erit perseverantiae felicitas, bonum non posse deserere. Nunquid quia erunt bona novissima potiora atque meliora, ideo fuerunt illa prima vel nulla vel parva? XVII. (Cap. 14.) Cum homines per correptionem in viam justitiae seu veniunt, seu revertuntur, quis operatur in cordibus eorum salutem, nisi ille qui 116.0131D| quolibet plantante et rigante, et quolibet in agris vel arbusculis operante, dat incrementum Deus? XVIII. (Cap. 16.) Nec gratia prohibet correptionem, nec correptio negat gratiam. Et ideo sic est praecipienda justitia, ut a Deo gratia, qua id quod praecipitur fiat, fideli oratione poscatur; et hoc utrumque ita faciendum est, ut neque justa correptio negligatur. Omnia vero haec cum charitate fiant, quoniam charitas nec facit peccatum, et cooperit multitudinem peccatorum. XIX. Nemo habet de suo nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiae, ab illo fonte est quem debemus sitire in 116.0132A| hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati non deficiamus in via.
CAPUT V. Ex sermone 51 expositionis Evangelii secundum Joannem.
- SENTENTIA I. Dominum praescium futurorum per prophetam praedixisse infidelitatem Judaeorum, praedixisse tamen, non fecisse. Non enim propterea quemquam Deus cogit ad peccandum, quia futura hominum peccata jam novit. Ipsorum enim praescivit peccata, non sua; non cujusquam alterius, sed ipsorum. Quapropter si ea quae ille praescivit ipsorum, non sunt ipsorum, non vere illa praescivit. Sed quia illius praescientia falli non potest, 116.0132B| sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praescivit. Fecerunt ergo peccatum Judaei, quod eos facere non compulit cui peccatum non placet, sed facturos esse praedixit quem nihil latet. Et ideo si non malum, sed bonum facere voluissent, non prohiberentur, et hoc facturi praeviderentur ab eo qui novit quid sit quisque facturus, et quid ei sit pro ejus opere redditurus.
- II.
Malam Judaeorum voluntatem praevidit Deus, et per prophetam praenuntiavit ille cui abscondi futura non possunt. Sed aliam causam, inquis, dicit propheta, non voluntatis illorum. Quam causam dicit propheta? « Quia dedit illi Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant, et excaecavit oculos eorum, et obduravit 116.0132C| cor eorum (Rom. XI). » Etiam hoc eorum voluntatem meruisse respondeo. Sic enim excaecat, sic obdurat Deus, deserendo, et non adjuvando, quod occulto judicio facere potest, iniquo non potest. Hoc omnino pietas religiosorum inconcussum debet inviolatumque servare. Sicut Apostolus, cum eamdem ipsam tractaret difficillimam quaestionem: « Quid ergo dicemus, inquit, nunquid iniquitas apud Deum? Absit (Rom. IX). » Sic ergo absit ut sit iniquitas apud Deum. Sive quando adjuvat, misericorditer facit; sive quando non adjuvat, juste facit, quia omnia non temeritate, sed judicio facit.
- III.
Si judicia sanctorum justa sunt, quanto magis justificantis et sanctificantis Dei? Justa ergo sunt, sed occulta. Ideo cum quaestiones hujusmodi 116.0132D| in medium venerint, quare alius sic, alius autem sic, quare ille, Deo deserente, excaecetur, ille, Deo adjuvante, illuminetur, non nobis judicium de judicio tanti judicis usurpemus, sed contremiscentes exclamemus cum Apostolo: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI)! » Unde dictum et in psalmo: « Judicia tua sicut abyssus multa (Psal. XXXV). »
- IV.
Audiamus admonentem Scripturam atque dicentem: « Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III). » Non quia ista negata sunt nobis, cum Deus magister dicat: « Nihil est occultum quod non reveletur (Luc VIII). » Sed si « in quod 116.0133A| pervenimus in eo ambulemus (Phil. III), » sicut dicit Apostolus, non solum quod nescimus et scire debemus, sed etiam « si quid aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelavit. » Pervenimus autem in viam fidei, hanc perseverantissime teneamus. Ipsa perducit ad cubiculum Regis, « in quo omnes sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi. » Ambulandum est, proficiendum est, crescendum est, ut sint corda nostra capacia earum rerum quas capere modo non possumus. Quod si nos ultimus dies proficientes invenerit, ibi discimus quod hic non potuimus.
- V.
Ne audeat quisquam liberum arbitrium sic defendere, ut nobis orationem qua dicimus, « Ne nos inferas in tentationem, » conetur auferre. Rursus ne quisquam neget voluntatis arbitrium et 116.0133B| audeat excusare peccatum. Sed audiamus Dominum, et praecipientem, et opitulantem, et jubentem quid facere debeamus, et adjuvantem ut implere possimus.
- VI.
Quosdam nimia suae voluntatis fiducia extulit in superbiam, et quosdam nimia suae voluntatis diffidentia dejecit in negligentiam. Illi dicunt: Ut quid rogamus Deum ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate? Isti dicunt: Ut quid conamur bene vivere, quod in Dei est potestate? O Domine, o pater qui es in coelis, ne nos inferas in quamlibet istarum tentationum, sed libera nos a malo. Audiamus Dominum dicentem: « Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII), » ne sic existimemus 116.0133C| fidem nostram esse in libero arbitrio, ut divino non egeat adjutorio. Audiamus et evangelistam dicentem: « Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. III), » ne omnino existimemus in nostra potestate non esse quod credimus. Verumtamen in utroque illius beneficia cognoscamus. Nam et agendae sunt gratiae, quia data est potestas, et orandum, ne succumbat infirmitas. Ipsa est fides, quae per dilectionem operatur, sicut ejus mensuram Dominus cuique partitus est, ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur.
- VII.
Quotquot tam superbe sapiunt, ut suae voluntatis viribus tantum existiment esse tribuendum, ut negent sibi necessarium divinum adjutorium ad bene vivendum, non possunt credere in Christum. Non 116.0133D| enim aliquid prosunt syllabae nominis Christi, et sacramenta Christi, ubi resistitur fidei Christi. Fides autem Christi est credere in eum qui justificat impium; credere in mediatorem, sine quo interposite non reconciliamur Deo; credere in Salvatorem, qui venit quod perierat quaerere atque salvare; credere in eum qui dixit: « Sine me nihil potestis facere (I Joan. XV). » Qui ergo ignorans Dei justitiam, qua justificatur impius, suam vult constituere, qua convincatur superbus, in hanc non potest credere, non quia mutari homines in melius non possunt, sed quandiu talia sapiunt, non possunt credere. Hinc excaecantur et indurantur, quia negando divinum adjutorium non adjuvantur.
CAPUT VI. Ex libro de Praedestinatione sanctorum, itemque de dono perseverantiae, ad Prosperum et Hilarium.
- SENTENTIA I. (Cap. 10.) Inter gratiam et praedestinationem hoc tantum interest, quod praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia vero jam ipsa donatio. Quod itaque ait Apostolus, « Non ex operibus, ne forte quis extollatur, ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II), » gratia est. Quod autem sequitur: « quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus, » praedestinatio est, quae sine praescientia non potest esse, potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit quae fuerat ipse facturus. Unde dictum est: « Fecit 116.0134B| quae futura sunt (Isa. XLV). » Praescire autem potest etiam ipse quae non facit, sicut quaecunque peccata, quia etsi sunt quaedam, quae ita peccata sunt, ut poenae sint etiam peccatorum, unde dictum est: « Tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I), » non ibi peccatum Dei est, sed judicium. Quocirca praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio, gratia vero est ipsius praedestinationis effectus.
- II.
(Cap. 11.) Cum Apostolus dicat: « Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio (Rom. IV), » mirum est homines infirmitati suae se malle committere, quam firmitati promissionis Dei. Sed incerta est mihi, inquis, de meipso voluntas Dei. Quid ergo? Tuane tibi voluntas de teipso certa 116.0134C| est, nec times? « Qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor. X). » Cum igitur utraque incerta sit, cur non homo firmiori fidem suam, spem, charitatemque committit? III. (Cap. 15.) Est etiam praeclarissimum lumen praedestinationis et gratiae ipse salvator, ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Ille enim homo, ut a Verbo Patri coaeterno in unitatem personae assumptus Filius Dei unigenitus esset; unde hoc meruit? quod ejus bonum qualecunque praecessit, ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret? Faciente ac suscipiente Verbo, ipse homo, ex quo esse coepit, Filius Dei unicus esse coepit. Filium Dei unicum femina illa gratia concepit. De Spiritu sancto et virgine Maria Dei Filius unicus natus est; 116.0134D| non carnis cupidine, sed solo Dei munere. Libera in illo voluntas erat, ac tanto magis erat, quanto magis servire peccato non poterat. Apparet itaque nobis in nostro capite ipse fons gratiae, unde secundum uniuscujusque mensuram se per cuncta ejus membra diffundit. Ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicunque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus, de ipso Spiritu et hic renatus, de quo est ille natus, eodem Spiritu fit in nobis remissio peccatorum, quo Spiritu factum est ut nullum haberet ille peccatum. Haec se Deus esse facturum profecto praescivit. Ipsa est igitur praedestinatio sanctorum, quae in Sancto sanctorum maxime claruit.
De dono perseverantiae. 116.0135A|
- IV.
(Cap. 1.) Donum Dei esse perseverantiam, qua usque in finem perseveratur in Christo, finem autem quo vita ista finitur, in qua tantummodo periculum est ne cadatur. Itaque utrum quisque hoc munus acceperit, quandiu hanc vitam ducit, incertum est. Si enim priusquam moriatur cadat, non perseverasse utique dicitur, et verissime dicitur. Quomodo ergo perseverantiam qui non perseveravit accepisse vel habuisse dicendus est?
- V.
(Ibid.) Si habeat aliquis continentiam, et ab ea decidat atque incontinens fiat, si justitiam similiter, si patientiam, si ipsam fidem, recte dicitur habuisse et non habere. Continens enim fuit, vel justus fuit, vel patiens, vel fidelis fuit quandiu fuit; 116.0135B| cum vero esse destitit, non est quod fuit. Qui vero non perseveraverit, quomodo perseverans fuit, cum perseverando quisque ostendat perseverantem? quod iste non fecit.
- VI.
(Ibid.) Perseverantiam, qua in Christo perseveratur usque in finem, nullo modo habuisse dicendum est, qui non perseveravit usque in finem, potiusque hanc habuit unius anni fidelis, et quantum infra cogitari potest, si donec moreretur fideliter vixit, quam multorum annorum, si exiguum temporis ante mortem a fidei stabilitate defecit.
- II.
(Cap. 2.) Oratio quae Dominica nuncupatur, quia eam Dominus docuit, quando oratur a sanctis, nihil pene aliud quam perseverantia posci intelligitur. [Dicimus enim: « Sanctificetur nomen tuum, » 116.0135C| non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus ab eo ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit: « Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, » id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Haec itaque sanctificatio ut in nobis maneat oramus. Et quia Dominus et judex noster sanato a se et vivificato comminatur, non delinquere, ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus, ut sanctificatio et vivificatio, quae de Dei gratia sumitur, ipsius protectione servetur.] Quid cum dicimus, « Adveniat regnum tuum, » num aliud 116.0135D| poscimus nisi ut veniat et nobis, quod esse venturum non dubitamus omnibus sanctis? Ergo et hi, qui jam sancti sunt, quid orant, nisi ut in ea sanctitate quae illis data est perseverent? Neque enim aliter veniet regnum Dei, quod non aliis, sed his qui perseverant usque in finem certum est esse venturum. (Cap. 3.) « Fiat voluntas tua in coelo et in terra, » vel quod in plerisque codicibus legitur, magisque ab orantibus frequentatur, « sicut in coelo et in terra. » Quod plerique intelligunt, sicut sancti angeli, et nos faciamus voluntatem tuam, ut terra scilicet imitetur coelum, id est, ut homo angelum, vel infidelis fidelem. Quantalibet enim homine sanctitate praepolleant, nondum sunt 116.0136A| aequales angelis Dei, nondum ergo sicut in coelo in eis fit voluntas Dei. « Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. » (Cap. 4.) Hunc panem autem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus, et Eucharistiam quotidie ad cibum saluti accipimus, intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur. « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittibus debitoribus nostris. » (Cap. 5.) Quam necessarie autem, quam providenter et salubriter admonemur quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur? ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur. Ne quis sibi quasi innocens placeat, et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare 116.0136B| se quotidie, dum quotidie pro peccatis jubetur orare. Sic denique et Joannes in Epistola sua ponens dixit: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). » Jam vero cum dicunt sancti: « Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo, » quid aliud quam ut in sanctitate perseverent precantur? Nam profecto concesso sibi isto Dei dono, quod esse Dei donum cum ab illo poscitur satis aperteque monstratur; isto ergo concesso sibi Dei dono ne inferantur in tentationem, nemo sanctorum non tenet usque in finem perseverantiam sanctitatis. Neque enim quisquam in proposito Christiano perseverare desistit, nisi in tentationem primitus inferatur. Si ergo concedatur ei quod orat, ut non inferatur, 116.0136C| utique in sanctificatione quam, Deo donante, percepit, Deo donante, persistit.
- VIII.
(Cap. 6.) Non dicant homines perseverantiam cuiquam datam usque in finem, nisi cum ipse venerit finis, et perseverasse cui data est, repertus fuerit usque in finem. Dicimus quippe castum quem novimus castum, sive sit, sive non sit in eadem castitate mansurus, et si quid aliud divini muneris habeat, quod teneri et amitti potest, dicimus eum habere quandiucunque habet; et si amiserit, dicimus habuisse. Perseverantiam vero usque in finem, quoniam non habet quisquam nisi qui perseveret usque in finem, multi eam possunt habere, nullus amittere. Neque enim metuendum est, ne forte cum perseveraverit homo usque in finem, aliqua in eo mala voluntas 116.0136D| oriatur, ne perseveret usque in finem. Hoc ergo Dei donum suppliciter emereri potest, sed cum datum fuerit, amitti contumaciter non potest. Cum enim perseveret quisque usque in finem, neque hoc donum potest amittere, nec alia quae poterat ante finem.
- IX.
Imperavit Deus, ut ei sancti ejus dicant orantes: « Ne nos inferas in tentationem. » (Ibid.) Quisquis igitur exauditur hoc poscens, non infertur in contumaciae tentationem, qua possit vel dignus sit perseverantiam sanctitatis amittere. At enim voluntate sua quisque deserit Deum, ut merito deseratur a Deo, quis hoc negaverit? Sed ideo petimus ne inferamur in tentationem, ut hoc non fiat. Et si exaudimur, utique non fit, quia Deus non permittit 116.0137A| ut fiat. Potens enim est, et a malo in bonum flectere voluntates, et in lapsum pronas convertere ac dirigere in sibi placitum gressum, cui non frustra dicitur: « Deus, tu convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV); non fustra dicitur: « Ne des ad movendum pedem meum (Psal. CXX); » non fustra dicitur: « Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori (Psal. CXXXIX); » postremo non frustra dicitur: « Ne nos inferas in tentationem. » Nam quisquis in tentationem non infertur, profecto nec in tentationem suae malae voluntatis infertur; et qui in tentationem suae malae voluntatis non infertur, in nullam prorsus infertur.
- X.
(Cap. 6.) Tutiores vivimus, si totum Deo damus, non autem nos illi ex parte, et nobis ex parte committimus. 116.0137B| Quando enim rogamus ne in tentationem veniamus, admonemur infirmitatis et imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe aut arroganter aliquid assumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam dicat, cum Dominus ipse humilitatem docens dixerit: « Vigilate et orate, ne veniatis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI), » ut dum praecedit humilis et submissa confessio, et datur totum Deo quidquid suppliciter cum timore Dei petitur, ipsius pietate praestetur.
- XI.
(Cap. 7.) Post casum hominis, non nisi ad gratiam suam Deus voluit pertinere, ut homo accedat ad eum; neque nisi ad gratiam suam voluit pertinere, 116.0137C| ut homo non recedat ab eo. Hanc gratiam posuit in illo in quo sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui universa operatur; ac per hoc sicut operatur ut accedamus, sic operatur ne discedamus.
- XII.
(Ibid.) Prorsus in hac re non operosas disputationes expetat Ecclesia, sed attendat quotidianas orationes suas. Orat ut increduli credant, Deus ergo convertit ad fidem. Orat ut credentes perseverent, Deus ergo donat perseverantiam usque in finem. Haec Deus se facturum esse praescivit. Ipsa est praedestinatio sanctorum, quos elegit in Christo ante constitutionem mundi.
- XIII.
(Cap. 16.) Cum constet alia Deum dare etiam non orantibus, sicut initium fidei, alia non nisi 116.0137D| orantibus praeparasse, sicut usque in finem perseverantiam, profecto qui ex seipso hanc habere se putat, non orat ut habeat. Cavendum est igitur, ne dum timemus ne tepescat hortatio, exstinguatur oratio, accendatur elatio.
- XIV.
(Cap. 17.) Sua dona quibuscunque Deus donat, proculdubio se donaturum esse praescivit, et in sua praescientia praeparavit. Quos ergo praedestinavit, ipsos et vocavit, vocatione illa, quam saepe commemorare non piget, de qua dictum est: « Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei (Rom. XI). » Namque in sua, quae falli mutarique non potest, praescientia, opera sua futura disponere, id omnino, nec aliud quidquam est praedestinare. 116.0138A|
- XV.
(Cap. 21.) Interest quantum et in quibus rebus erretur, et quam facile quisquam corrigat, vel quanta pertinacia suum defendere conetur errorem. Bonae quippe spei est homo, si eum sic proficientem dies ultimus vitae hujus invenerit, ut adjiciantur ei quae proficienti defuerunt, et perficiendus quam puniendus potius judicetur.
- XVI.
(Ibid.) Quisquis dicere gratiam Dei secundum merita nostra dari, sicut catholicus fidelis exhorret, nec ipsam fidem subtrahat Dei gratiae, quia misericordiam consecutus est ut fidelis esset. Ac per hoc gratiae Dei tribuat perseverantiam quoque usque in finem, quia misericordiam consequitur, quam poscit quotidie, ne inferatur in tentationem. Inter initium autem fidei, et perfectionem perseverantiae, 116.0138B| media sunt illa quibus recte vivimus. Haec itaque omnia, initium scilicet fidei, et caetera usque in finem, dona sua Deus largiturum se vocatis suis esse praescivit.
- XVII.
(Cap. 22.) An vero timendum est ne tunc de se homo desperet, quando spes ejus ponenda demonstratur in Deo, non autem desperaret, si eam in seipso superbissimus et infelicissimus poneret? (Cap. 23.) Atque utinam tardi corde et infirmi, qui non possunt vel nondum possunt Scripturas nec earum expositiones intelligere, sic audirent vel non audirent in hac quaestione disputationes nostras, ut magis intuerentur orationes suas, quas semper habuit et habebit Ecclesia ab exordiis suis donec finiatur hoc saeculum. Quando enim non oratum est in Ecclesia 116.0138C| pro infidelibus atque inimicis ejus, ut crederent? Quando fidelis quisquam amicum, proximum, conjugem habuit infidelem, et non ei petivit a Domino mentem obedientem in Christianam fidem? Quis autem sibi unquam non oravit, ut in Domino permaneret? aut quis sacerdotem super fideles Dominum invocantem, si quando dixit: « Da illis, Domine, in te perseverare usque in finem, » non solum voce ausus est, sed saltem cogitatione reprehendere, ac non potius super ejus talem benedictionem, et corde credente, et ore confitente respondit, « Amen? » cum aliud in ipsa oratione Dominica non orent fideles, dicentes maxime illud: « Ne nos inferas in tentationem, » nisi ut in sancta obedientia perseverent? Sicut ergo in his orationibus, ita et in 116.0138D| hac fide nata est et crevit et crescit Ecclesia, qua fide creditur, gratiam Dei non secundum merita accipientium dari. Quandoquidem non oraret Ecclesia ut daretur infidelibus fides, nisi Deum crederet et aversas et adversas hominum ad se convertere voluntates, nec oraret Ecclesia ut perseveraret in fide Christi non decepta vel victa tentationibus mundi, nisi crederet Dominum sic in potestate habere cor nostrum, ut bonum quod non tenemus nisi propria voluntate, non tamen teneamus nisi ipse in nobis operetur et velle. Nam si haec ab ipso quidem poscit Ecclesia, sed a seipsa sibi dari putat, non veras, sed perfunctorias orationes habet, quod absit a nobis. Quis enim veraciter gemat desiderans accipere 116.0139A| quod orat a Domino, si hoc a seipso se sumere existimet, non ab illo? XVIII. (Cap. 23.) « Quid oremus sicut oportet nescimus, sed ipse Spiritus, ait Apostolus, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII). » Quid est « ipse Spiritus interpellat, » nisi interpellare facit gemitibus inenarrabilibus, sed veracibus, quoniam veritas est Spiritus? Ipse est enim de quo alio loco dicit: « Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba pater (Galat. IV). » Et hic quid est « clamantem, » nisi clamare facientem? ubi intelligimus et hoc ipsum esse donum Dei, ut veraci corde et spiritaliter clamemus ad Deum. Falluntur itaque qui putant esse a nobis, non dari nobis, ut petamus, quaeramus atque pulsemus. Accepimus 116.0139B| enim spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba pater.
- XIX.
(Ibid.) Quae poscit a Domino, et semper ex quo esse coepit poposcit Ecclesia, ita Deus vocatis suis daturum se esse praescivit, ut in ipsa praedestinatione jam dederit. Quod Apostolus sine ambiguitate declarat. Scribens quippe ad Timotheum: « Collabora, inquit, Evangelio secundum veritatem Dei, salvos nos facientis et vocantis vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora aeterna, manifestata autem nunc per adventum Salvatoris nostri in Christo Jesu (II Tim. II). » Ille itaque dicat Ecclesiam aliquando in fide sua non habuisse veritatem 116.0139C| praedestinationis hujus et gratiae qui dicere audet aliquando eam non orasse vel non veraciter orasse, sive ut crederent infideles, sive ut perseverarent fideles. Quae bona si semper oravit, semper ea Dei dona esse utique credidit, nec ab illo esse praecognita unquam ei negare fas fuit, ac per hoc praedestinationis hujus fidem nunquam Ecclesia Christi non habuit.
- XX.
(Cap. 24.) Et hoc Dei praeceptum est, et hoc praeceptum obedienter audire, id est, « ut qui gloriatur in Domino glorietur (I Cor. I), » similiter ut caetera Dei donum est. Quod donum qui non habet, non dubito dicere, alia quaecunque habet, inaniter habet.
- XXI.
(Ibid.) Oramus ut Deus gratiae det nobis 116.0139D| intelligere et confiteri, post ingentem et ineffabilem ruinam, qua in uno omnes cecidimus, neminem nisi Dei gratia liberari, eamque non secundum merita 116.0140A| accipientium tanquam debitam reddi, sed tanquam veram gratiam nullis meritis praecedentibus gratis dari.
- XXII.
(Ibid.) Nullum est illustrius praedestinationis exemplum, quam ipse Mediator. Quisquis vult eam fidelis bene intelligere, attendat ipsum, atque in illo inveniat et seipsum. Fidelis, inquam, qui in eo veram naturam credit et confitetur humanam, id est, nostram, quamvis singulariter, suscipiente Deo Verbo, in unicum Dei Filium sublimatam, ita ut qui suscepit et quod suscepit, una esset in Trinitate persona. Neque enim homine assumpto quaternitas facta est, sed Trinitas mansit, assumptione illa ineffabiliter faciente personae unius in Deo et homine veritatem. Quoniam non Deum tantum dicimus 116.0140B| Christum, sicut haeretici Manichaei; nec hominem tantum, sicut haeretici Photiniani; nec ita homine, ut aliquid minus habeat, quod ad humanam naturam pertinere certum est, sive animam, sive in ipsa anima mentem rationalem, sive carnem non de femina sumptam, sed factam de Verbo in carnem converso atque mutato, quae omnia tria falsa et vana haereticorum Apollinaristarum tres partes varias diversasque fecerunt. Sed dicimus Christum Deum verum, natum de Deo Patre, sine ullo initio temporis, eumdemque hominem verum, natum de homine matre, certa plenitudine temporis. Nec ejus humanitatem, qua minor est Patre, minuere aliquid ejus divinitati, qua aequalis est Patri. Hoc autem utrumque unus est Christus, qui et secundum Deum verissime 116.0140C| dixit: « Ego et Pater unum sumus, » et secundum hominem verissime dixit: « Pater major me est (Joan X; XIV). » Qui ergo hunc fecit ex semine David hominem justum, qui nunquam esset injustus, sine ullo merito praecedentis voluntatis ejus, ipse ex injustis facit justos sine ullo merito praecedentis voluntatis ipsorum, ut ille caput, hi membra sint ejus. Qui ergo fecit illum hominem sine ullis ejus meritis praecedentibus, nullum quod ei dimitteretur, vel origine trahere, vel voluntate perpetrare peccatum, ipse nullis eorum praecedentibus meritis facit credentes in eum, quibus dimittat omne peccatum. Qui fecit illum talem ut nunquam habuerit habiturusque sit voluntatem malam, ipse facit in membris ejus ex mala voluntate bonam. Et illum ergo et nos praedestinavit, 116.0140D| quia et in illo ut esset caput nostrum, et in nobis, ut ejus corpus essemus, non praecessura merita nostra, sed opera sua futura praescivit.