II |
AD LECTOREM
Per annos complures in Viennensi universitate versatus, iussus sum vel principibus Austriacis, vel academicis quandoque ccenam instruere. Sed cum de typo tunc minimum cogitarem; scripsi ea, quae credebam non displicitura spectatoribus in theatro, non quae arridere vellem meditantibus ex papyro. Quae deinceps etiam, severioribus ut plurimum studiis occupato, non licuit vel ad rigorem artis, vel ad emendatiorem limam revocare. Scio quantum distare possit stylus agentis ad horam in theatro, et scribentis ad saecula in musaeo. Illum scenae apparatus, oblectamenta aurium, oculorum illecebrae, actoris lepor, et dexteritas condiunt ad delectationem; hic cum extraneis destitutus sit ornamentis, nisi in materia involutiones, in deductione inexpectatas evolutiones, in varietate miracula, in dictione acumen et sententias, in metro volubilitatem et numerum attulerit; ab iisdem publicas censuras referet, a quibus privatam tulerat commendationem. Nempe quae in scena aguntur, viva sunt et animata; quae leguntur, mera ossa et cadavera. Hinc quamadmodum aversamur cadavera eorum, quos suspeximus; saepe damnamus scripta eorum, quos cum admiratione audivimus. Oratio quae cursum transit, meditationi tempus adimit: quae chartae committitur (ut res venalis) accurate inspicitur; et pronis in deteriora iudiciis facilius prodit, quod vituperent; quam ingerat, quod commendent. Sed haec meam voluntatem morari non debent, qui ad typum urgeor alieno: Do igitur dramaticae poeseos partem aliquam: si superi faverint, non multo post daturus alteram.
2. Dixi dramaticae poeseos, neque enim libelli huius fronti inscribere volui Tragoedias, ne superstitiosus observator, vel exitum in quibusdam laetiorem argueres, quem tamen duo tragoedorum principes Graecus et Latinus, alter in Iphigenia, alter in Herculo Oetaeo admiserunt:, vel implexiones ac peripetias, permutationes ac varietates, vel styli sublimitatem, ac sententiarum sese prementium pondus desiderares, sicubi tragoediae virtutes repereris, per me licebit, tragoedias voces: si nusquam patieris dramata nuncupata. Ego minorum bullarum nomine contentus ero: si tu sublimius huic opusculo attribueris, habebo quod tuae humanitati debeam, non quod meae virtuti adscribam.
3. Hoc igitur Dramatis titulo excuso materiam: quam alii (forte nimis scrupulosi) uno die vel reipsa accidisse vel accidere potuisse volunt:. Alii magis superstitiosi, etiam uno loco quod non minus indecorum censeant transferre spectatorem momento temporis de loco in alium semotum, quam de uno tempore in aliud. Sed plerumque qui cumulum praeceptorum aggerunt, ad ea quae ipsi praeceperint opere exercenda raro descendunt, theorica contenti. Ego practicos eos imitor, quos suspicio: non propterea deteriores;, quod minus vetustos. Saeculi hoc vitium est, non artis, quod tam sero tam illustres viros protulerit. Et certe si a terra in coelos transferre spectatorem licitum semper fuit artis magistris, nescio cur vetes a regione in regionem comitari protagonistam.
4. Excuso deinde stylum et versum, si vel non sit sublimis satis et numerosus, vel non satis excultus sententiis, vel debita pedum gravitate destituatur. Maiestatem iambus tragicus postulat. Eam conciliant gnomae et numerus. Gnomae breves sint oportet, clarae, neque affectata verborum phrasi involutae. Desinit esse sententia quod per longam nimis periodum devolveris. Numerus concinna pedum textura et ad gravitatem compositione consurgit. Est sua maiestas iambo, quam saepe pes unus accidit. Elumbis et veluti paralyticus est versus qui singulos pedes singulis verbis absolvit: <poem> Regi quies placet, vetat risum et iocos.
Serpit qui longiorum verborum agglomeratione caesuran excutit:
Clementia est clypeus inexpugnabilis.
Lubricus est qui vel dactylum quinto loco habet,vel dactylica voce terminatur:
Auroque certant astra fulgentia poli. Auroque fulgent paria coeli sidera.
Gratiam tamen lucrabitur, si vox molossa et Ionica minor cum elisione ultimae vocalis vocem finalem dactylicam antecesserit:
Quis me deorum sede ab infausta evocat. Et hostis urbem Marte violento impetit.
5. Iambus quinto loco plerisque est exosus. Id ego ita concipio; plurimum officere maiestati si iambus sit vocis polysyllabae, cuius pars priori pedi inserviat:
Iam Marte pulso pax amaenior redit. Iam pax amica, Marte gratior, redit.
Nihil vero gratiae aut granditatis perdere, si iambus ille uno verbo absolvatur.
Iam Marte pulso gratior quies redit. Sit rigida pietas regis, et pius rigor.
Hic etsi rarior sit Senecae, est tamen et illi, et artis magistro Alexandro Donato in una Suevia supra sexagies; saepe Carolo Malapertio in Sedecia, Nicolao Caussino passim, passim Vernulaeo, Iosepho Simonis, Ioanni Baptistae Giattino, Leoni Sanctio, Iacobo Libenio, Dionysio Petavio, Bandino Gualfreduccio, Ludovico Cellotio, et aliis magni nominis poetis usurpatus, ut proinde quo iure me argues, eodem te horum kuminum magistrum nimis forte arrogantem, profitearis sit necesse.
6. Adhibui in anapaestico versu tribracum, cui facile mihi erat vel spondaeum vel anapaestum substituere, sed authoritate Caussini, Malapertii, Petavii, et aliorum recentiorum animatus, credidi non improbandum ab iis qui praefatos poeticae magistros venerantur. Si tamen displiceam,nolo hanc licentiam authoritate mea stabilire, sed censurae tuae clypeum obtendere, maiorum authoritatem, in quibus non sis admodum peregrinus, vel tui plus aequo supra caeteros aestimator, facile censura abstinebis. Quod si ergo velis pro iis versibus, in quibus simili licentia euphoniae magis gratia ad musicam, quam necessitate usus sum alios reponi; habes:
Fol 62, v. 28. Gravior lapsus incubat altis. Similis est hic illi Iacobi Libenii in Iosepho Act. I v. 257 Totum gestit hausisse diem. Repone: Incubat altis gravior lapsus, vel Graviore ruunt alta ruina.
Fol. 170, v. 16 Gloria fortes amat alumnos. Repone Gloria fortes amat heroas.
Fol. 221, v. 5 Vae! Felici quisquis nimium / Scelere gaudes. Repone Crimine gaudes. Ibid. v. 8 Tacito Nemesis pede scelestos / Premit a tergo. Repone pede peccantes &c.
Haec de materia, stylo, et versu indicare volui, ne, si plus sapis, ignorantem arguas.
7. In choris iudicium huius saeculi secutus sum magis, quam praecepta antiquitatis. Non quod leges ignorarem, aut novas statuere vellem; sed quod, cum prodesse velint, vel delectare poetae; debuerim me genio spectatorum accommodare. Et hoc est, quod supra te praemonui, me spectatoribus scripsisse, non lectoribus. Vale, meque ubi vel mea, vel citatorum auctoritas non satis tuetur, tua defende.
SEMIRAMIS
ACTUS I, SCENA i
Dorilus (sive tecta Semiramis Bactrorum regis filia) queritur quod Iam diu de Patre suo novorum nihil accipiat, quam spe venturi nuncii solatur Berosus.
DORILUS, BEROSUS EIUS ARMIGER
DOR . Iam sexta Luna cornuum implevit sinum, Ex quo relicta patria externis ago Ignota terris, quaque fortuna pater Fraterque vivant nescia, extremum procul ReIecta mundi ad marginem, videor mihi 5 Neglecta, exspes vivere, et tumulo pigrae Oblivionis clausa, sine fratre ac patre, Sola, sine teste in ultimo mundo mori. BER. Sola sine teste? Respice; Berosus tuo Assisto lateri, quaque te casus ferat, 10 Nunquam revellar. DOR. Nota mihi pridem tua est Fides, Berose. Quod tamen gravius ferit Animum dolentem, nuncio nullo statum Doceor parentum. Misera! Quod scelus in meos Facit nocentem? Ut viverent illi, necis 15 Ego tot periclis obvium obIeci caput. Ego paterno sponte discessi lare, Ego arma sumpsi, nomen occului, meum Sexum genusque fraude contexi pia. Hosti ego relicta praeda victori, tuli 20 Vincula, catenas, carcerem, exilium, et famem, Et haec rependit filiae ingratus pater, Frater sorori? O rarus in terris amor Purus, fidesque candida et fraudum inscia! Quam facile cadit ex mente, quod amicis semel 25 Abscessit oculis! BER. Falleris; nulla est patris Fratrisve culpa, sed reor multo viam Argo obsideri, semita ut nulla queat A patre mitti nuncius. Regum furor Non dormit unquam, et quidquid occursu sua 30 Turbare possit vota, studiose cavet. DOR. Unum hoc dolores mentis oppressae levat. At nunc solutam carceris tetri specu Auraeque purae redditam tutus queat Nuncius adire. Cura sit quamvis vigil, 35 Non sic in omnem semitam effundi potest, Quin aliqua amori pateat ad notam via. BER. Sed ecce regis aula. Diverte hinc gradum, Et ex latebris aure sollicita abditos Venare sensus. Forte quae nondum patent, 40 Locus hic aperiet.
ACTUS I, SCENA ii
Ninus Rex dilaudat generosum Semiramidis animum, quo Bactra invasit. Farnabazus, Hydaspes, et Leander pronunciant Imperio dignam. Arbaces cum aliis damnat eIus temeritatem.
NINUS, FARNABAZUS, red HYDASPES, OSMANUS, NARBASSUS, LEANDER, ARBACES, GORBIAS
NIN. Martis invicti Duces
Animaeque regni, vester ad bellum calor Est nostra vita; publica Imperii quies Vestra inquiete constat; in vestris mea Portatur armis gloria. Hinc mentem subit 45 Locus hic aperiet. Haec una cura, munere ut digno obviem Vestro labori. FARN. Munus est magnum, tuo Laudari ab ore. Praemii si quae tamen Te cura stringit, hac Semiramidem aspice, CuIus calore noster accensus calor, 50 Virtute cuIus Bactra submisso genu Diadema adorant regis, et posito impiae Furore mentis, rursum in amplexus tuos Se sponte fundunt. NIN. Indolem Heroae probo Sexu altiorem, cuIus invicta manu 55 Se sceptra nostra porrigunt. Merces tamen Quae digna tantae Amazoni dari queat? Regem haesitantem vestra consilia Iuvent. Quid, Farnabaze? FARN. Multa confundit stupor, Miransque veneror. Promptus ingenii vigor, 60 Ars expedita, vis manus, animi calor, Providaque cura pectoris, nullo premi Mens docta casu, semper insistens rei, Urgensque palmam fervor, excedunt fidem. Ubi noster ardor cecidit, et lassae spei 65 Succidit alas arduae molis labor, Herois illa, ut fulmen excussum, ruit, Unoque turres impetu afflixit solo, Viamque aperuit, quodque non potuit labor Vertentis anni, temporis spatio brevi 70 Fastum superbae gentis oppressum tuo Iuri subegit. NARB. “Nominis nostri decus,” “Splendorque patriae,” “gloria Imperii” potest Merito vocari Nympha. Nam Bactris licet Posuisse solis fraena videatur, tamen 75 Victoriae huIus fama, qua late patet Orientis ora, terruit, quidquid fuit Regi timendum; quodque tollebat caput Rebelle sceptris, subdere obsequiis tuis Fasces coegit. Praemium si quod velis 80 Aequale merito reddere, hoc, Princeps, refer Ut amore supra caeteros unam colas. Res est: amari a Principe haud ullo satis Aequanda precio. LEAN. Me quoque attonitum tenet Quod supererat hominem facinus heroae manus. 85 Hinc si merenti praemium dignum paras, Sapientis auro verticem cingi Iube, Sceptroque fortem dexteram ornari, ac tuo Lateri assidere regis in solio. Hoc sua Merita reposcunt; dignitas tua hoc petit. 90 ARB. Consilia saepe pessima dedere exitum Rebus secundum, et optima eventu malo Stetere saepe. Merita si quisquam putet Facto aestimari posse, virtutem facit Sortis ministram, et arbitrum sanctae rei 95 Casum subornat. Mentis audacis furor, Quamvis subactis hostibus palmam ferat, Virtutis omne perdit heroae decus, Et est temeritas, laudis indignum genus Dignumque poena. Pectore audaci nimis, 100 Sine ratione, caeca, contra omnem probi Mavortis artem, mente praecipiti, tui Nominis honorem in grande discrimen tulit, Totumque regnum in turbinem extremum impulit. Sed hoste fracto vicit. Hoc casus fuit. 105 Si quis meretur praemium, casus ferat. Huic mille acerrae thure Panchaeo ardeant, Hunc mille clangant aere vocali tubae. Si quod mereri praemium tamen putes Hanc temeritatem Amazonis; fuerit satis 110 Tulisse veniam erroris incauti. Hoc tuam Probabit orbi gloriam; hinc ingens decus Benignitatis aureae in Ninum fluet. OSM. Vestigia sequor Arbacis. Si res fluant Felice cursu, casui laudis nihil 115 Debetur. Una hanc gloriam virtus trahit, Suoque regno exterminat, quidquid sapit Casus favorem. Taceo quis mentem mihi Impulerit horror, quando nutantem aleam Vidi Gradivi, quando permixtus sono 120 Clangentis aeris pulvis in coelos iit, Et nube densa Martis involvit viros. Quod prona se victoria in nostras tamen Partes reflexit, munus id magni Mithrae est. Huic vota danda et victimae; huic multo tholi 125 Colendi honore, cuIus allapsu furor Incautus ille faeminae, et praeceps calor Feliciorem rebus eventum tulit. NIN. Consilia vestra affectuum variam sequi Viam videntur. Inde quod amores Iubent 130 Vel odia dictant proditis. Hydaspes, tuum Evolve sensum. HYD. Fictilis monstri est genus Mars sine periclo. Semper affinem trahit Bellum omne casum. Quaelibet victoria Periculorum partus est. Hinc et sibi 135 Generosa mens in arduo sedem locat. GORB. Sed quod vocamus arduum, perdit decus Virtutis omne, quando prudentis caret Duce rationis. HYD. Ille prudenti caret Ratione, qui per hostium turmas ruit, 140 Et parte ab illa victor in palmam volat, Qua non timebat hostis? GORB. At praeceps tamen Ubi pendet avibus pervia et ventis petra, Ut sit temeritas carpere ascensu viam. HYD. Ne sit temeritas, nobilis virtus facit. 145 GORB. Virtus, quae honorem regis in praeceps agat. HYD. Aliena per pericula effulget magis Regale nomen. GORB. Sed simul regem trahit Idem in periclum. Casus ubi vincit, perit Virtutis aestimatio. HYD. Vicit vigor 150 Generosus animi, ratio, consilium, et manus. NIN. Paucis Hydaspes, pectoris sensum explica. HYD. Est digna sceptro, regiis digna est notis. Sic ratio loquitur. NIN. Sana consilia probo.
ACTUS I, SCENA iii
Sua a rege non probata contra Semiramidem consilia indignantur Arbaces et Osmanus, ac inde Semiramidi interitum moliuntur.
ARBACES, OSMANUS
ARB. Hactenus ad ipsum regiae mentis sinum 155 Claves tenebam, primus hic ictus mihi est Nimis insecundus, sensa quod reprobet mea, Probet aliorum. Osmane, quo recidet prior In nos amantis regis ac aulae favor? OSM. Fortuna quo Iam fracta retrudi solet. 160 ARB. Ergo superbae foeminae inflectam caput, Curvoque turpe monstrum adorabo genu? OSM. Huc pulsa tendit sortis infaustae rota. ARB. Et per ruinam verticis nostri eriget Suam illa sortem? OSM. Huc ducitur regis manu. 165 ARB. Sed non inultus Arbaces tanti nefas Tolerabit ausi. Iuro Diis sacram Stygem, Radiosque Mithrae: non prius Phoebus diem Tumulabit undis quam Semiramidem suo Natare videam sanguine, aut sortis gravi 170 Gemere sub ictu. Gratiae nondum mihi Praeclusa penitus regium ad pectus via, Nec vis adempta est ingeni. Fervent adhuc In corde fraudes, qua licet, qua non licet, Effulminandae in faeminam. OSM. Hoc poscit status 175 Conditio nostri. Vilis est animus, suum Quicunque inulta spectat occasum manu, Suoque sese patitur arceri gradu. Vel vi vel arte prima tempestas mali Frangenda restat. Prima consilia, suam 180 Vim perdidere. Vicit affectus Ninum, Aut de recente laurea exultans tumor Rationis omne nubilo involvit Iubar, Ut toto amoris pondere in Nympham novam Inclinet animum. Lentior fiet dolis 185 Amor iste nostris. ARB. Prode, quid fraudis paras? OSM. Qui praeparatur, facile vim perdit dolus. Est tutior, qui nascitur. Gestus, modum, Nictusque cilii, verba, congressus decet Nos aucupari, et inde sumemus rei 190 Nostrae venenum, quo Nini mentem frequens Suspicio moveat. Credula est regum fides, Si suspicari didicit atque animum tegit.
ACTUS I, SCENA iiii
Semiramis intellectis iis, quae Osmanus et Arbaces contra ipsam regi suggesserant, mittit Rosillum, ut eos ad duellum provocet. Detegit Hydaspi varios suae vitae casus, perditosque a se duos filios, quos curae pastoris regii commiserat.
SEMIRAMIS, HYDASPES, ROSILLUS
SEM. Ergo latentem viperam atque atrum sui Cordis venenum Osmanus ac una Arbaces 195 Vomuere in aures regis, ac meum acribus Fixere nomen spiculis? HYD. Nil tam sacrum Sanctumque, quod non invidi attentet procax Temerare lingua. Quidquid est actum tuo Ad Bactra Marte, quidquid eluxit manu 200 Roboris et animo spiritus, stultum vocant Furoris aestum. Casui adscribunt tuo Quod Marte et arte viceris. SEM. Sed non diu Livor triumphet. Ultio in nostra est manu Laterisque ferro. Stultus an fuerit furor, 205 An ars vigorque dexterae, hic lateris mei Decernet ensis: quaeque vesani tumet Spuma veneni lingua, condiscet loqui. HYD. Et meus hic ensis ardet ultrici tuum Reparare honorem verbere. SEM. Rosille, hinc abi, 210 Meisque verbis publicos famae canes, Vatiniani dentis haeredes, mei Lupos honoris, publicum in campum voca Ad singulare praelium. Si sunt viri, Conserere tentent faeminae inhonestam manum. 215 ROS. Quae poscis arma in praelium? Fustes? Sudes? Agilesve fundas? SEM. Arma quae nomen petit Ipsum duelli. ROS. Domina, si ferro petis Deliberare, multa quae timeas habes. SEM. Et quae? ROS. Timendum vulnus est. Etenim nimis 220 Aut pungit, aut nimis ferit. SEM. Lurco, hinc abi, Et iussa perage. ROS. Gratias pulchro nimis Rependo titulo, et propero mandatum exequi. SEM. Amande Hydaspes, mentis excelsus tuae Vigor, Iuventae nobilis amoena indoles, 225 Et nomen ipsum, nescio quodnam mihi Insinuat animo nectar, atque alium obIicit Memoriae Hydaspen, cuIus affectu mihi Cor pene marcet. HYD. Alius an quisquam est super Terris Hydaspes, nomine et meo et tuo 230 Amore dignus? SEM. Filius meus (Heu!), mea Unica voluptas, unicum et vulnus meum. HYD. Quis casus aut quis sortis inamoenae furor Impetit amatum germen? SEM. Heu! Quintum fluit, Ex quo recessi patria, lustrum, et nihil 235 Meo de Hydaspe fama, de meo nihil Hypate loquitur. Interim, quae cor premit, Natos videndi cura me pene enecat, Quaeque solet aliis premere moerorem, mora, Mihi exacerbat. HYD. Fare, quae vis te domo, 240 Patria, parente, ac sobole divulsit? Iuvat Quandoque amantes eloqui vota, et suos Narrare amores, aliquid ambrosiae sapit. SEM. Opulentus inter nemora me pastor diu Aluit puellam, fovit, et patris vice 245 Moribus honestis imbuit. Amoris viri Fideique certa, parvulos illi meos Dedi educandos. Inde foemineum latus Succincta ferro, bella qua Martis magis Fervere visa, ConIugi meo ad latus 250 Secuta Martem, dissitas patria plagas Peregrina adivi, ignota, nec certi laris, In campo aperto, frigido solum Iove Defensa, fesso corpori nunquam, nisi Tellure nuda, dura concessa est quies. 255 Post multa demum, Bactra deventum est, ubi Nini potentis arma constantem diu Urbem premebant. Campus hic nostri fuit Animi exerendi. Vicimus, et hosti inclytam Rapuimus herbam, quodque post herbam solet, 260 Obsequia ab hoste tulimus, et honorem a Nino. HYD. Quis inde casus filios egit tuos? SEM. Postquam relicta patria verti solum, Bis Sol Oympi baltheum exegit vagae Cursu quadrigae, quando composito agmine 265 Vis barbarorum Persico erumpens solo, [387] AdIuta multis Armenum telis, plagam Illam procella Martis invasit. Face Ferroque strages edidit; natis patres, Patribusque natos rapuit, et circum solum 270 Vastavit omne, ac inde quis casus meam Sobolem rotarit, quive sit rerum status, Audire nunquam licuit. HYD. Humanae vices Et me rotarunt, generis ignarum mei, Patriae ac parentis. Unicum hoc mentis sinus 275 Tenues per umbras meminit, in primis solo Quod raptus annis patrio, hostili levis Fuerim rapina dexterae. SEM. Sortis sumus Uterque ludus. Illa nos pilas Iacit, Et si secundis evehit, rursum furens 280 Nos insecundis deprimit: favet, furit, Iocosque miscet luctui, et luctum Iocis.
ACTUS I, SCENA v
Ninus decernit ad regium Asiae solium Semiramidem elevare, et huius Coniugi Memnoni Orontam suam Neptem desponsare. Curam ad hoc Memnonem flectendi committit Farnabazo.
NINUS, FARNABAZUS, GORBIAS, NARBASSUS, LEANDER
NIN. Iam quidquid inter Gangis ac Indi sinus red Regi timendum fuerat, edomitum Iacet, Pulchraque nobis gratia cingit comas 285 Oliva pacis. Ratio nunc poscit status, Ut dum quiescunt bellici motus foris, Domum vocentur studia, et imperio suus Statuatur haeres, nostra qui toto imbibat Documenta corde, quique submota exteri 290 Martis procella, pace tranquilla regat. Nec vestra me consilia nec nutus Mithrae, Qui sana per consilia se prodit, diu Deliberare patitur. En pronus trahor In vestra vota. Vos Semiramidem mihi 295 Dignam corona regia, et honore Imperi Pronunciastis. Mente discussi omnia. Frons regia illi est, regius vultus color, Tractus humerorum regius, sermo gravis, Foecunda labra gratiis, blandus tenor, 300 Prudensque sensus, lingua consilii ferax, Erectus animus, fortis, et gravium capax Periculorum, nec minor dextrae vigor, Cum causa poscit. Illa, si vestris adhuc Stat sensus idem mentibus, solium occupet, 305 Iubarque frontis regiae augustum ferat. LEAN. Hanc providentis studia naturae tibi Formant ad arma, ad regna, ad Imperii Iubar, Ad certa populi commoda. Argentum tibi Aurumque, gemmas, sceptra, et opulenti maris 310 Tributa, studia civium, augustas opes Et Libya et Asia conferunt. Tantae tamen Virtutis opus et gratiae exemplum nequit Offerre mundus. Solus hanc regnis tuis, Rex magne Regum, destinat coeli favor. 315 GOR. Quam magna virtus frontis aspectu emicat, Tuoque dignam reddit aspectu, graves Tam metuo sensus Memnonis, cui intimo Inviscerata est pectori: hanc amat, hanc fovet, Hac vivit, hac respirat, hanc unam colit. 320 Quod sic amatur, facile divelli nequit. NIN. Magna metuendi est causa, quam prudens mihi Dictabat animus. Clypeus huic metui tamen Mea neptis erit Oronta, quam Iungam fide Connubiali Memnoni, atque illum gradu 325 Levabo honoris, rege me solo ut minor Emineat aliis. At Semiramidi sua De parta ab hoste gloria merces erit Sedere mecum regio excelsam thoro, Parique sceptrum flectere augustum manu. 330 FAR. Ad huIus apicem gloriae audaci neque Spe ferre Memnon vota tentasset sua. Hinc neque resistet, nec quod in votis tibi est, Respuere poterit. Namque cum tantum decus Bonis amatis eminet, palmam refert, 335 Omnemque gustum tollit alterius boni. GORB. Quo fertur, amor in conIugem excedit modum. LEA. Et quod reportat praemium excedit modum. GORB. Quodcunque amores eripit, refert sui Odium ab amante. LEA. Praemium quando eminet, 340 Amor reprimitur. GORB. Adhaeret uxori nimis. FAR. Amor imperandi fixius mentem occupat. GO. Non quod Iuvat, sed quod placet amamus magis. FAR. Ergo imperandi gustus arridet magis. GORB. Si ratio ducat, non amor caecus trahat. 345 FAR. Accedet et necessitas. GOR. Forte et necis Accedet ictus ultimus. FAR. Nemo occidit, Ne regnum adiret. GORB. ConIuge amissa diem Obiere multi.FAR. Regia Hymenaeo novo Dabitur puella. GORB. Verus has vices amor 350 Subire nescit. FAR. Verus has vices amor Subire discit, melius ut teneat bonum. GORB. Si melius esse intelligat, et animi faces Non opprimantur. FAR. Quisque, si caecus, videt Quid ferat honoris regiae neptis thorus. 355 GORB. Metuo, metuque languet oppressus spei Vigor laborque. Fateor erecta est mihi Animi voluntas, quique stat menti calor, Omnem subibit aleam, ut vincat; tamen Quo vota magis adurgeo, hoc spero minus. 360 NAR. Nondum secundae contraho velum spei. Semper beato sortis eventu Nini Stetere vota. Quando Iam tantae rei Nos cura versat, illa malefidum pedem Non retro vertet. Regium ad thalamum trahi 365 A servitute, saltus est grandis. Cui Natura vires addit, obsequitur amor, Ratio, et voluntas. NIN. Ista sit curae tuae Pars, Farnabaze, Memnonis mentem modis Tentare amicis, vela quam in partem suus 370 Expandat animus: quoque permultum vales, Linguae eloquentis nectare, in votum meum Sensa dubitantis trahere. Quo regem colis, Affectus et prudentia orantem regent.
ACTUS I. SCENA vi
Intervenit Dorilus, et quod carcere solutus sit, Nino gratias refert.
IIDEM ET DORILUS
DOR. Tetro profundi carceris liber situ 375 Puraeque luci redditus, sacris genu Advolvo pedibus, teque terrarum deum, Magnumque Numen Persiae, et regum metum Adoro pronus, gratias reddo, caput Devoveo, vitam dedico, totum ad tua 380 Obsequia sterno Dorilum. NIN. O magnum decus Tuique generis columen excelsum, manum A genibus aufer, teque in amplexus meos Infunde potius. Ista quid collum innocens Gravat catena? Tolle, quod regis pii 385 Offendit oculos. DOR. Ista me vadem facit Rei parentis. NIN. Indoles sed te tua Iubet ire ferro liberum. DOR. Si me mei Non stringit ultra debitum patris, sine, Sit haec catena symbolum affectus tui, 390 Quo stringis arcte Dorilum. NIN. Vadem prius, Ut Iura poscunt, vinculis stringi, at tua Virtus amicum fecit; hinc collo decet Vincula revelli. Tollite extinctae notas Culpae, et solutus regis amplexus petat. 395 Sic poscit altus mentis erectae vigor, Animusque purus, et Semiramidis preces. DOR. Sortem Iacentem Dorili augustus favor Ad alta tollit, unde despecto procul Meam ipse sortem. Hinc mille me nodis ligas, 400 Ut liber etiam vinculis vivam tuo Amore vinctus. Deinde, si Semiramis Post Bactra Marte excisa me vinxit, tenax0 Quidem resolvit vinculum, at vinclo tamen Tenaciore liberum rursus ligat. 405
bar
ACTUS I. SCENA vii
Rosillus nomine Semiramidis provocat ad singulare certamen Arbacem et Osmanum; quo illi magis furunt in Semiramidem.
ROSILLUS, OSMANUS, ARBACES
ROS. Audite folles turgidi vento levi, Cucurbitarum filii, massae putres, Peponumque capita, vile fungorum genus, Canum nepotes, ore ventoso viri, Vix foeminae animo, stridula crepitacula, 410 Audite: me Semiramis mittit: manus Ad arma vestras poscit, et utrumque evocat Ad singulare praelium. Si estis viri, In hac arena garrulae linguae tropos, — Mendaciorum dicere volebam strophas— 415 Mucrone sustinete. Si istud non placet, Estis, quod ante dixeram, fungi genus. OSM. Quis insolentis iste legati tumor? Aut quae temeritas est Semiramidis? Furor, An ira stulta foeminae, an laudis sitis 420 Inflavit animum, ut audeat nostras manus Animumque in arma poscere? ARB. O rara fides Secura in aula! Nostra consilia patent. Quae diximus, Iam resciit. Utrumque arguit Mendacii, ac inIuriam ulcisci manu 425 Audax, superba, et insolens mulier parat. OSM. Iam nimis aperte viperae audacis tumet Lethale virus, seque pestifero halitu In damna nostra colligit et, obicem nisi Malo minanti ponimus, cursu fluet 430 In nos rapace toxicum, et certum trahet In nostra lethum viscera. ARB. Et quid post aget Vis illa tabi, quando regali Nini Favore crescet? Quantus hic turbo mali ObIicitur oculis! Quanta non dubiae necis 435 Species oberrat! Hydra, dum vivit, nocet; Et ore pestem semper accenso vomit. Flammam ergo, ferrum, toxicum, et quidquid nocens Aut miscet herbis Colchus, aut Stygiis solet Undis in auras extrahi, ac sontes lacus 440 Moveamus una. Dummodo haec pereat, styge Tumulentur astra, et mundus emotus crepet. OSM. Aperta vis est vana, quando hostem tegit Vis multa Martis, multus et regis favor. Ubi vis vetatur, tutior fraudis via est. 445 Hac impetatur. ARB. Unde tu metuis Nini In hanc favores, inde spes melior fluit Mihi in medullas. Namque praesagus boni Animus futuri saepe taciturno mihi Sermone loquitur. Quidquid est nimium, perit: 450 Suaque sese mole crescendo opprimit.
bar
ACTUS I. SCENA viii
Semiramis exprobrat adversariis suam improbitatem et dicta, eosque ad duellum cogit.
SEMIRAMIS, ARBACES, OSMANUS
SEM. Voto obsecundat tempus, et servit locus. O foeda labes sanguinis vestri, ac avis Indigna soboles! Veneror in vobis patrum Illustre nomen, facta maIorum, et genus, 455 Sed queis vel ipsi aspergitis probri notam, Vel ipsa vos a stirpe degeneres probant. ARB. Haec tu ministris regiis? SEM. Haec garrulis Mendacibusque nominis nostri hostibus, Queis lingua mordax serviit, nostram ut gravi 460 Famam feriret vulnere. At si est vir viris, Quantusque linguae, tantus est animis vigor. Probate ferro dicta. Mendaces voco, Doli architectos, nominis nostri canes, Vestraeque maculas stirpis ac aulae probra, 465 Nisi dicta, Iustus arbiter, firmet chalybs. ARB. Nimis insolescit impotens mentis tumor, Contraque Iuris regulam impugnat sui Consilia regis. Singulos sensum suum Ninus rogavit; libere dictum est. Quid hic 470 Est derogatum nomini? Tempus, locus, Et consulendi munus insontes facit. Insana sunt consilia, libertas ubi Linguae negatur. SEM. Stulta consilia voco Ubi liber odiis aditus, ubi fervet calor 475 Irae impotentis, livor ubi tutus potest, Auctoritate regia fultus, suas Miscere fraudes, integrae famae decus Lacerare dente, et regium pectus meris Intoxicare viperis. OSM. Praesente abis 480 A quaestione. Quisque quod sensit, palam Proferre Iussus, libere dixit. Fides Sic nos, et ipsa veritas loqui docet. SEM. Perfidia docuit, livor, ac odium, et furor. OSM. In te superbi pectoris loquitur tumor. 485 SEM. In te est locutus Pluto, vel trifaux canis. OSM. Fusus, colusque faeminam decet; viri Consilia tractent. SEM. Stulta consilia virum Prudens refellit mulier. OSM. Hoc tibi arrogas. SEM. Quod Ius, quod astra, quodque naturae dedit 490 Munifica dextra, tueor; et nulla mihi Vi patiar adimi. OSM. Regiae offendis Iubar Auctoritatis. Ille, quod dictum est, sua Ira improbavit. ARB. Loqueris ut stultae solent. Abi ad mulieres, loquere, quas nugas voles. 495 SEM. Lingua silebo, at ense vobiscum loquar. ARB. Nunquam hoc virilis ensis admittet probrum, Ut praelietur faeminae. SEM. Virum vocat Ad arma mulier. ARB. Da viro virum aemulum. SEM. Qui metuis arma faeminae. Si quid viri est 500 In corde vobis, anima si in animis sedet, Audete mecum Marte colliso manum Conferre, quodque voce sparsistis, pari Firmare facto. Ad arma vos mulier vocat .
Fit duellum cum Osmano, qui vulneratur.
OSM. Excedo arena victus. Hoc vulnus tuam 505 Virtutem adorat. SEM. Arbaces, tecum mihi Iam causa superest: dirimat hanc litem chalybs.
Arbaces in duello cadit, et vitam petit. red
ARB. Siste generosa faemina, et victrix virum. Vicisse sis contenta, quae grandis solet Laus esse mentis. SEM. Parco, dum linguae satis 510 Procacitatem nostra contrivit manus.
<poem>