Segmentum

This is the stable version, checked on 27 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Segmentum
saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus V

Segmentum (Arnobius Afer), J. P. Migne

Segmentum

(1321D)Non imus inficias in annalium scriptis contineri haec omnia, quae sunt a vobis in oppositione prolata: nam et ipsi pro modulo, ingeniique pro captu, et legimus haec eadem, et esse posita scimus; sed quaestionis in hoc, summa est, utrumne hi dii sint, quos saevire asesveratis offensos, reddique ludis et sacrificiis mites? (1322D)an sint longe aliud, et ab hujus vi debeant et nominis et potentiae segregari. Quis est enim primum qui eos deos existimet aut esse qui credat, qui motibus et saltationibus scenicis, qui canteriis frustra currentibus, voluptatum solvuntur in gaudia, ineptas et frigidas actiones spectatum proficiscuntur e coelo? (1323A)offendique se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius aut tibicen modice interquieverit fessus? qui praesulem sibi displicuisse pronuntient, si per circi medium pergat nocens aliquis, meritorum poenas et supplicia redditurus? Quae si penitus cuncta et sine ulla gratificatione cernantur, non tantum ab diis esse reperientur aliena, verum ab homine quovis lauto, nec ad summos apices gravitatis ac ponderis instituto. Quis est enim primum deos illos qui existimet fuisse aut esse qui credat, qui nocendi habeant saeviendique naturam, easque abjiciant rursus cyatho uno sanguinis, et turis suffitione moliti? Qui motibus scenicis et saltationibus histrionum festos dies ducant et hilaritatis plenissimas voluptates; qui cantherios frustra et sine ulla ratione currentes spectatum proficiscantur e coelo: (1323B)gaudeantque ex his alios transire pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos verti, trahi alios debiles (1324A)et cruribus claudicare praefractis; qui praesulem sibi displicuisse pronuntient, si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus; qui offendi se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius, interquieverit tibicen fessus, puer ille matrimus decidat fortuito alicujus instabilitate prolapsus? Quae si penitus cuncta et sine ulla partium gratificatione pendantur, non tantum longe longeque ab diis esse reperiuntur aliena, verum a quovis homine sentiente communia, nec ad studium veri rationum cognitionibus erudito .