Secundini epistola ad Augustinum

This is the stable version, checked on 25 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Secundini epistola ad Augustinum
ex Augustini Contra Secundinum Manicheum
Saeculo V
editio: incognita
fons: augustinus.it


SECUNDINI MANICHAEI AD SANCTUM AUGUSTINUM EPISTOLA

recensere

Domino merito honorabili atque laudabili et unice percolendo Augustino Secundinus. Quod Paulus, hoc ipse testatur Manichaeus.

1. Habeo et ago gratias ineffabili ac sacratissimae Maiestati, eiusque primogenito omnium luminum regi Iesu Christo, habeo gratias et supplex sancto refero Spiritui, quod dederint praebuerintque occasionem, qua ego securus salutarem tuam egregiam Sanctitatem, domine merito laudabilis et unice percolende. Nec mirum: sunt enim ad omnia bona praestanda et ad omnia mala arcenda satis aptissimi, quique tuam benevolentiam suis defendant propugnaculis, eripiantque ab illo malo, non quod nihil est, aut quod factione passioneque mortalium gignitur, sed quod paratum est ut veniat. Vae autem illi qui se eidem praebuerit occasionem. Nam dignus es, qui ab iisdem talia munera consequaris, iidemque veritatis tuae nutritores efficiantur, vere lucerna, quam in cordis tui candelabro dextera posuit veritatis, ne furis adventu 1 thesauri tui dilapidetur patrimonium: iubeantque sine lapsu illam manere domum, quam tu non super erroris arenam, sed super scientiae lapidem 2 collocasti: illumque a nobis repellant atrocem spiritum, qui hominibus timorem immittit et perfidiam; ut animas avertat ab angusto tramite 3 Salvatoris: cuius omnis impetus per illos principes funditur, contra quos se Apostolus in Ephesiorum Epistola certamen subisse fatetur. Dicit enim se non contra carnem et sanguinem habere certamen, sed adversus principes et potestates, adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus 4. Et revera; quis enim contra arma habeat, et non contra armatum, adversus illum qui movetur? Ut enim hominum corpora arma peccati sunt, ita salutaria praecepta arma iustitiae 5. Hoc Paulus, hoc ipse testatur Manichaeus.

Non armorum pugna est, sed spirituum, qui pugnant animarum gratia.

2. Non ergo armorum pugna est, sed spirituum, qui iisdem utuntur. Pugnant autem animarum gratia. Horum in medio posita est anima, cui a principio natura sua dedit victoriam. Haec si una cum spiritu virtutum fecerit, habebit cum eo vitam perpetuam, illudque possidebit regnum, ad quod Dominus noster invitat: si vero ab spiritu vitiorum incipiat trahi, et consentiat, ac post consensum poenitudinem gerat, habebit harum sordium indulgentiae fontem. Carnis enim commixtione ducitur, non propria voluntate. At si cum se ipsam cognoverit, consentiat malo, et non se armet contra inimicum, voluntate sua peccavit. Quam si iterum pudeat errasse, paratum inveniet misericordiarum auctorem. Non enim punitur quia peccavit, sed quia de peccato non doluit. At si cum eodem peccato sine venia recedat, tunc excludetur, tunc virgini stultae comparabitur 6, tunc haeres erit sinistrae manus, tunc a Domino pelletur ex convivio nuptiarum 7, nigrarum causa vestium, ubi fletus erit et stridor dentium 8, ibitque cum diabolo ad ignem 9 originis ipsius; quem tua mira prudentia aut ex archangelo factum memorat, aut nihil esse fatetur. Cur ergo regnabunt iusti? Cur Apostoli et martyres coronabuntur? Totum propterea, quia vicerunt nihil? O quantum frustatur vincentis potentia, cum adversarius nullius virtutis esse praedicatur! Muta, quaeso, sententiam, depone Punicae gentis perfidiam, et recessionem tuam ad veritatem, quae per timorem facta est, converte: noli his mendaciis te excusare.

Reverenda tua Dignitas sic irasceris veritati, ut philosophiae Hortensius.

3. Legit enim aliquanta exile meum et qualecumque Romani hominis ingenium, reverendae tuae Dignationis scripta, in quibus sic irasceris veritati, ut philosophiae Hortensius. Haec itaque cum suspenso animo agilique oculo iterum iterumque repetissem, summum inveni ubique oratorem et deum pene totius eloquentiae: nusquam vero comperi christianum: et armatum quidem contra omnia, affirmantem vero nihil: cum te magis scientia peritum debueris ostendere, non sermone. Illud vero tacere non possum tuae patientissimae Sanctitati: visus enim mihi es, et pro certo sic est, et numquam fuisse Manichaeum, nec eius te potuisse arcana incognita secreti cognoscere, atque sub Manichaei nomine persequi te Hannibalem atque Mithridatem. Ego namque fateor non tali diligentia nec tanta industria Anicianae domus micare marmora, quanta tua scripta perlucent eloquentia. Hanc si voluisses veritati concordare, magnum utique nobis exstitisset ornamentum. Noli, rogo, contra tuam venire naturam, noli esse erroris lancea, qua latus percutitur Salvatoris. Vides enim illum et in omni mundo et in omni anima esse crucifixum, quae anima numquam habuit succensendi naturam. Et tu igitur qui ex ipsa es, dimitte, quaeso, iam vanas incusationes, superfluas relinque controversias. Tanto tempore cum parente tuo in medio tenebrarum constitutus, numquam subsannasti: in medium solis ac lunae inventus es accusator. Quis igitur tibi patronus erit ante iustum tribunal Iudicis, cum et de sermone et de opere coeperis te teste convinci? Persa quem incusasti, non aderit. Hoc excepto, quis te flentem consolabitur? Quis Punicum salvabit? An emendatum in Evangelio est, quod spatiosa via non deducat in interitum 10? An falsum in Paulo est, quod operum singuli suorum non erunt reddituri rationem 11? O utinam a Manichaeo recedens, Academiam petisses, aut Romanorum bella, qui omnia superarunt, interpretatus fuisses: quam magna ibi, quam egregia comperisses, et non, castus homo utique totius pudicitiae et paupertatis, isses ad Iudaeorum gentes barbaras moribus: cum praeceptis inseris fabulas, et adducis uxorem fornicariam; et, facies filios fornicariae; et, fornicando fornicabitur terra a Domino 12; et: Non lavabis manus post coitum coniugis; et: Mitte manus super femur meum 13; et: Macta et manduca 14; et: Crescite et multiplicamini 15. An tibi leones in lacu placuerunt 16, quia caveae non erant? An tibi sterilitas Sarae doluit, cuius pudoris distractor maritus sororem fingens exstiterat 17? Sed forte post Daretis et Entelle certamen 18, Iacob et ipsius pammachiam exspectare volueras 19? An numerum Amorrhaeorum 20, an pancarpum in arca Noe conspicere disposue ras 21? Novi ego te haec semper odio habuisse, novi ego te semper magna amavisse, quae terras desererent, quae coelos peterent, quae corpora mortificarent, quae animas vivificarent. Quis igitur ille est qui te repente mutavit?

Ipse enim non ignoras quam pessimus sit diabolus, quamque malignus, quique etiam tanta calliditate adversus fideles et summos viros militat.

4. Quamquam haec tuae Sanctitati dicere nimis absurdum sit. Ipse enim non ignoras quam pessimus sit, quamque malignus, quique etiam tanta calliditate adversus fideles et summos viros militat, ut et Petrum coegerit sub una nocte tertio Dominum negare, et eidem resurgenti Thomam non permiserit credere: quae tamen vulnera curata sunt indulgentiae medicina. Illud vero quam audacter molitus sit, ut Domino optimum semen seminanti, ille zizania miscuerit, et tanto pastori Iscariotem rapuerit; et ut ad ultimum crucis supplicium veniretur, in perniciem ipsius Scribas Pharisaeosque accenderit, ut Barnabam dimitti clamarent, et Iesum crucifigi. Evasimus igitur, quia spiritalem secuti sumus Salvatorem. Nam illius tantum erupit audacia, ut si noster Dominus carnalis foret, omnis nostra fuisset spes amputata. Et tamen ne ipso quidem crucis opprobrio potuit satiari: quinimo insaniens, hinc coegit spinis coronari, illinc aceto potari; hinc militum lancea percuti, illinc sinistri latronis ore blasphemari 22. At postea tantum eius crevit iniquitas, ut et ipso et Apostolis eius illuc ascendentibus diversas componeret quaestiones, sub eorum, quod peius est, nomine superstitiosis omnibus, id est, catholici vocabuli dividens dignitatem. Omitto namque quatenus unumquemque discipulorum adversus magistros armaverit, quatenus Hymenaeum, quatenus Alexandrum deceperit 23, quae apud Antiochiam, quae apud Smyrnam, quae apud Iconium commiserit: illa nunc addo quae praesens actitat multitudo, a qua tantum virtus procul est, quantum populo clausa est. Nec enim virtus est ad quam turba pervenit, et turba quam maxime feminarum. Sed vereor clandestina eorum publicare, ne ab aliis ordita crimina geminentur. Quamquam sapientum est utrumque ferre, utrumque ridere; et ad illud tantum niti, quod beatitudinem conciliat, quod parturit vitam.

Supplex deprecor, oro etiam atque etiam obsecro ardore: nolo te a nostro grege divelli.

5. Et tamen iterum atque iterum supplex deprecor, oro etiam atque etiam obsecro, primum quidem veniam largiri digneris, si quo sermone fuerit tuum titillatum aureum pectus: ardore enim hoc nimio feci, quia nolo te a nostro grege divelli, a quo etiam ego ipse aberrans pene perieram, nisi cito me de iniqua communionis tulissem natura. Deinde, ut concilies te illi, quae in te nihil deliquit: redeas ad illam, quae tibi si redieris, propter culpam, non erit succensura. Nec enim septies tantum novit ignoscere: quinimo habet et ligandi et solvendi potestatem. Noli te fingere palpare, qui dudum vidisti: noli velle discere, qui potes docere. Dimitte hominum gloriam, si vis Chri sto placere. Temporibus nostris renova Paulum, qui cum legis Iudaicae doctor esset, consecutus a Domino apostolatus gratiam, quae putabat commoda, contempsit ut stercora, ut Christum lucrifaceret 24. Subveni animae tuae tam lucidae: quia ignoras quali sit fur hora venturus. Noli ornare mortuos: quia vivorum es ornamentum. Noli comes esse lati itineris, quia Amorrhaeum exspectat: sed ad arctam festina viam, ut consequaris vitam aeternam. Desine, quaeso, utero claudere Christum, ne ipse rursum utero concludaris. Desine duas naturas facere unam; quia appropinquat Domini iudicium. Vae qui accipient, qui quod dulce est, in amaritudinem transferunt.

Excedit divina ratio mortalium pectora: ut puta hoc ipsum, quomodo sint duae naturae, aut quare pugnaverit qui nihil poterat pati.

6. Sed si dubitas de principio, si ambigis de pugnae exordio, poterit diurno tractatu pacificoque colloquio reddi ratio. Illud tamen notum facio tuae sagacissimae bonitati, quia sunt quaedam res quae exponi sic non possunt ut intellegantur: excedit enim divina ratio mortalium pectora: ut puta hoc ipsum, quomodo sint duae naturae, aut quare pugnaverit qui nihil poterat pati; necnon etiam de saeculo novo, quod idem memorat, quia praecisis maximae illius terrae motibus hoc aedificetur. Quis autem admittat inter divina praecidi, scilicet nisi figuram facias interpretantis ad auditorem, quia ab hoc verba praeciduntur, et in illo componuntur? Et quamvis tractator multa dixerit, quae teneat apud se auditor, tamen a tractatore non recesserunt: nisi taliter et de illo sentias saeculo, et id quod dicitur stultum satis et ineptum. Ita quoque et de pugna, quod nisi primo conicias, quia Deus totus iustitia est, ultimum autem facinus est invadere aliena: ad hoc vero cum venerit contraria natura, ille quidem nihil poterat pati, quia praescius erat, visus fuisset facinori consensisse nisi pugnasset: et ideo magnam opposuit venienti virtutem, uti iustitia ipsius nulla pollueretur sacrilegii consensione. Ita enim ab eo iustus finitus est, ut nec ipse peccet aliquando, nec aliquando consentiat peccatori. Illud etiam quia Deus in suo regno potens erat in natura, ut omnipotens et iudex. Haec siquidem ita dicta sunt, non ut ille factus est, sed ut assequi ego non valui: adhuc non satis faciunt perfidiae, nec caecis sol exortus est, nec surdis vox audita est, nec dapes mortuis praeparatae. Quod autem loca naturis assignari non possunt, hoc est quod conditio humana inenarrabile vocat atque ineffabile. Salvator autem cui totum facile est, duo haec dextrum vocat ac laevum, intus ac foris: Venite ac Recedite 25. Tu autem conversum facis et pedem ponis, ut est: Orbis, vita, salus, lumen, lex, ordo, potestas: si vocalem dicis et mutam, longam vocas brevem, quae naturae haec non sonant, duo pro certo significant, et ab invicem separata.

Conclusio.

recensere

7. Sed tuae admirandae sublimique prudentiae cum talia a me exponuntur, tale est quale si Iordanis Oceano aquam commodet, aut soli lucerna lucem, aut populus episcopo sanctitatem. Quam ob rem ferre oportet quidquid haec epistola continet. Nam et ego nisi tuam divinam nossem patientiam, quae facile cuique condonat, numquam taliter scripsissem: quamvis cernas eximios me sensus summatim tetigisse, plurimumque cavisse, ne tibi multus viderer. Quocirca haec fidem penes tuam repererint Sanctitatem, qualiterque salvemur; alioquin millia voluminum exinde poteris generare, domine merito laudabilis et unice percolende. Vale.

 
1 - Cf. Mt 6, 19-22.
2 - Cf. Mt 7, 24-28.
3 - Cf. Mt 7, 13-14.
4 - Eph 6, 12.
5 - Cf. Rom 6, 13.
6 - Cf. Mt 25, 1-4.
7 - Cf. Mt 22, 1-15.
8 - Cf. Mt 22, 13-14; 25, 31.
9 - Cf. Mt 25, 41.
10 - Cf. Mt 7, 13.
11 - Cf. Rom 14, 12.
12 - Os 1, 2.
13 - Gen 24, 2; 47, 29.
14 - Act 10, 13.
15 - Gen 1, 28.
16 - Cf. Dan 6, 16.
17 - Cf. Gen 12, 13; 20, 2.
18 - VERGILIUS, Aen. 5, 362-484.
19 - Cf. Gen 32, 24-25.
20 - Cf. Ios 10, 5.
21 - Cf. Gen 7.
22 - Cf. Mt 26, 27; Lc 22-23; Io 18-20.
23 - Cf. 1 Tim 1, 20.
24 - Cf. Phil 3, 8.
25 - Mt 25.

CONTRA SECUNDINUM MANICHAEUM

recensere

Quod de animo meo non verum sentis, facile contemno: hoc enim sentis quod etsi in me non agnosco, fieri tamen potest ut sit in homine.

1. Tua in me benevolentia quae apparet litteris tuis, grata mihi est: sed quam te redamari a me oportet amantem me, tam tristis sum quod tenaciter inhaesisti suspicionibus falsis, partim adversus me, partim adversus ipsam quae mutari non potest veritatem. Sed quod de animo meo non verum sentis, facile contemno: hoc enim sentis quod etsi in me non agnosco, fieri tamen potest ut sit in homine. Ergo etiamsi erras in me, non tamen ita erras, ut me de hominum numero eximat tua opinio: quia id de me credis quod fieri potest in animo humano, etiamsi non sit factum in animo meo. Non igitur opus est ut tibi hanc suspicionem magnopere coner auferre. Non enim spes tua pendet ex me, aut bonus esse non poteris nisi ego fuero. Senti de Augustino quidquid libet: sola me in oculis Dei conscientia non accuset. Quod enim ait Apostolus: Mihi minimum est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die 1. Ego autem vicem tibi non rependam, ut de tua mente aliquid existimare in malam partem audeam, quod intueri non valeo. Nec dico quod me subdole lacerare volueris: sed tantum de te opinor, quantum de te indicas verbis. Quamobrem etsi non bona de me suspicatus sis, quod carnali timore alicuius incommoditatis, quae de vestra societate mihi accidere poterat, haeresim Manichaeorum reliquerim, vel cupiditate honoris quem in Catholica adeptus sum: tamen non de te vicissim male sentiens, credo esse benevolam suspicionem tuam; et hoc non criminandi causa, sed corrigendi studio scripsisse te existimo. Si autem mihi accommodares credendi benevolentiam, quoniam latebras animi mei arguis, quas utique promere ad oculos tuos et demonstrare non possum, facile de ipso mutares sententiam, et nolles amplius temere affirmare quod nescis.

Ego enim fateor, timore Manichaeos deserui.

2. Ego enim fateor, timore Manichaeos deserui, sed timore illorum verborum quae per apostolum Paulum prolata sunt: Spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. Omnis enim creatura Dei bona est, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 2. Quibus verbis etsi alios fortasse haereticos, tamen maxime Manichaeos breviter aperteque descripsit. Hoc ergo timore, cum in puerili ingenio saperem, me ab illa societate divulsi: amore quoque honoris arsisse me fateor, ut inde discederem; sed illius honoris de quo idem dicit apostolus: Gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum 3. Quis autem operari bonum conabitur, qui non in voluntate mutabili, sed in natura incommutabili malum esse putaverit? Unde et ipse Dominus, eis qui bona se loqui arbitrabantur cum essent mali: Aut facite, inquit, arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum 4. Malis vero iam mutatis in bonum Apostolus ait: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 5. Sed si non vis mihi de animo meo credere, existima ut libet; tantum de ipsa veritate cave quid sentias. Tentatio te non apprehendat nisi humana 6. Humanus enim error est, ut id factum esse in animo meo credas, quod fieri potuit, etiam si non est factum: cum vero sacrilegam, et non solum falsissimam, sed etiam fallacissimam fabellam Persicam, non de quolibet homine, sed de summo Deo, mendaciis contaminatissimis contextam atque confictam putas esse veritatem; non est hoc modo praetereundum, neque tanta mors animae contemnenda. Est enim quod tecum agi possit: quia non sicut de animo meo nihil amplius possum dicere, nisi ut credas mihi, quod si nolueris, non invenio quid faciam: ita etiam cum de ipsa luce animorum, quam rationales mentes quanto puriores, tanto tranquillius intuentur, falsum aliquid existimas, non tibi potest, si patienter audias, demonstrari quam sit remotissimum a veritate quod sentis. Sicut enim sensum oculi tui sentire non possum, nec tu mei, sed tantummodo nobis de hac re credere vel non credere possumus; illam vero speciem quae utriusque nostrum oculis visibilis subiacet, invicem nobis valemus ostendere: sic de affectioni bus animorum nostrorum quas proprias habemus, credamus nobis, si placet; si autem non placet, non credamus: rationem autem veritatis, quae nec mea nec tua est, sed utrique nostrum ad contemplandum proposita, sine pervicaciae caligine, serenatis mentibus pariter attendamus.

Nos enim dicimus Deum Patrem genuisse Filium aequalem sibi, creasse autem per eum.

3. Nec alia documenta tibi proferam, quibus Manichaei error apparet, quam ex epistola tua. Scribis habere te et agere gratias ineffabili ac sacratissimae Maiestati, eiusque primogenito omnium luminum regi, Iesu Christo. Dic mihi quorum luminum sit rex Iesus Christus? Eorumne quae fecit, an eorum quae genuit? Nos enim dicimus Deum Patrem genuisse Filium aequalem sibi, creasse autem per eum, hoc est, condidisse ac fecisse creaturam inferiorem, quae utique non est quod est ille qui fecit et per quem fecit. Itaque quoniam per eum fecit saecula, recte ab Apostolo dictus est Rex saeculorum 7, tamquam superior inferiorum, et regendi potens, regens ea quae regimine indigeant. Tu autem cum Iesum Christum regem luminum appellas; si genuit ea, cur non sunt aequalia generanti? Si autem dicis aequalia, quomodo rex eorum est, cum regem necesse sit regere, nec ullo pacto fieri possit ut sint ea quae reguntur ei a quo reguntur aequalia? quod si non genuit, sed fecit haec lumina, quaero unde fecerit? Si de se ipso propagavit, cur ergo inferiora sunt? cur degeneraverunt? Si autem non de se ipso, dic unde? An forte nec fecit nec genuit lumina quibus regnat? Habent ergo originem propriam atque naturam, sed profecto invalidiorem, ut a potentiore vicino vel patiantur se regi vel cupiant. Nonne cognoscis, si ita est, excepta gente tenebrarum iam duas esse naturas, alteram alterius egere auxilio, sed neutram ex alterius pendere principio? Hanc profecto opinionem tu repudiabis, quoniam Manichaeo maxime adversa est, qui non duas naturas, regem luminum et lumina quae reguntur, sed duas naturas, regnum luminum et regnum tenebrarum persuadere conatur. Refugies igitur ad id, ut genita dicas haec lumina: ubi cum quaesiero cur infirmiora sint, contendere fortasse tentabis aequalia. Sed cum retulero: Quae causa est ut regantur? negabis regi. Hinc respondebo: Cur habent regem? Ubi non video quid restet ingenuitati tuae, nisi ut te poeniteat tale ostium posuisse in epistola tua, per quod tu ipse exire non possis. Sed etiam cum te poenituerit, et dixeris non ideo Manichaeum victum putari oportere, quod tu aliquid in litteris tuis incautius posuisti; innumerabilibus locis de libris Manichaei recitabo: Regnum lucis ab eo vocari quod regno tenebrarum naturaliter constituit esse contrarium; nec regnum, sed regna: quandoquidem in ipsa epistola ruinosi Fundamenti cum de Deo Patre loqueretur: Nullo, inquit, in regnis eius aut indigente, aut infirmo constituto. Ubi autem regna sunt, quis tam caecus est qui non intellegat, aequales reges iis quibus regnant omnino esse non posse? Quid igitur tam vicinum, si velis advertere, et tam conveniens honestati pectoris tui, quam ut te non poeniteat illud in epistola posuisse? Est enim verissime Iesus Christus rex luminum, nullo modo sibi aequalium, sed subiectorum, et eorum rector beatorum. Poeniteat autem te potius fuisse Manichaeum, cuius omnes deceptorias machinationes veridica frons epistolae tuae uno ictu arietante subverterit. Quia enim Christus luminum rex est, nec de se ipso genuit inferiora quibus rex esset; nec ea vicina sibi quibus regnaret assumpsit, quae nec genuerit ipse nec fecerit, ne sint duo genera boni, quorum neutrum sit ex altero; sed nec unum indigens altero, quod a tramite veritatis alienum est: restat ut ea lumina quibus regnat, quae utique bona sunt, quia inferiora sunt, non genuerit; quia propria sunt, non usurpaverit; sed fecerit et condiderit Deus.

Quomodo dicatur in catholica fide, quod Deus de nihilo fecerit omnia bona valde.

4. Si volueris quaerere unde fecerit, et imaginari coeperis adiutorium materiae quam ipse non fecit, ut ibi non videatur omnipotens facere quod vellet, nisi eum aliqua res, quam non fecerat, adiuvaret, rursus inexplicabiles caligines erroris patieris. Sed dicta prophetica sobrio ictu intellegentiae sublimi atque ineffabili maiestati aptissime adiungente: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt 8; ita videbis quomodo dicatur in catholica fide, quod Deus de nihilo fecerit omnia bona valde 9. Si enim de aliquo fecit, utique aut de se ipso, aut non de se ipso: sed si de se ipso; non ergo fecit, sed genuit: cur igitur inferiora genuit? Nam eorum nisi inferiora essent, rex esse non posset. Si non de se ipso; non utique de aliquo quod ipse non fecit: alioquin de alieno fecit, et erat iam bonum quod ipse non fecerat, unde sibi regnum statueret. Quod si ita est, incipit non esse bonorum operum creator; quia erat bonum quod ipse non creaverat: non enim de malo alieno lumina quibus regnaret efficeret. Relinquitur itaque, ut si de re aliqua fecit, de illa fecerit quam ipse iam fecerat.

Fides catholica nullam patitur intelligendi difficultatem Filium Dei accipiens unigenitum, quia sine fratribus, primogenitum, quia cum fratribus.

5. Ita fit ut primas origines condendarum rerum de nihilo Deum fecisse fateamur: nisi quia forte ineffabilis ac sacratissimae maiestatis primogenitum Iesum Christum esse dixisti, non secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionem vocatos, sicut Apostolus dicit, et sicut catholica credit fides, fratres habere dignatus est quibus esset primogenitus 10; sed potius secundum ipsam divinitatis excellentiam vis eum primogenitum intellegi, ut illa lumina in quibus regnat fratres eius sint; non facti a Patre per ipsum, sed geniti a Patre post ipsum; ut sint ipsi postgeniti, ille primogenitus, omnes tamen de propria Patris eademque substantia. Quod si ita credis, primum contradicis Evangelio, ubi etiam unigenitus dictus est: Et vidimus, inquit, gloriam eius tamquam unigeniti a Patre; quando nullo modo verum diceretur, si sempiterna quoque virtus eius ac divinitas, qua consubstantialis est Patri et est ante omnem creaturam, ex eadem substantia fratres haberet. Itaque cum et unigenitum et primogenitum eum divina testentur eloquia; unigenitum, quia sine fratribus; primogenitum, quia cum fratribus: non invenies quomodo utrumque de illo secundum eamdem naturam divinitatis intellegas. Fides vero catholica quae inter Creatorem creaturamque distinguit, nullam patitur in his duobus nominibus intellegendi difficultatem, unigenitum eum accipiens secundum id quod scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 11; primogenitum autem universae creaturae, secundum id quod Apostolus ait: Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus 12; quos ei Pater ad fraternam societatem, non aequalitate substantiae, sed adoptione gratiae generavit. Lege itaque Scripturas, nusquam invenies de Christo dictum, quod adoptione sit Filius Dei. De nobis autem saepissime legitur: Accepistis spiritum adoptionis filiorum; adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri 13; Ut adoptionem filiorum recipiamus 14; Praedestinavit nos in adoptionem filiorum 15; Gens sancta, populus in adoptionem 16; Vocavit vos per Evangelium nostrum in adoptionem gloriae Domini nostri Iesu Christi 17; et si qua talia recordanti vel legenti occurrerint. Aliud est enim per Patris excellentiam esse unicum Filium Dei, aliud per misericordem gratiam accipere potestatem filios Dei fieri credentes in eum. Dedit eis, inquit, potestatem filios Dei fieri 18. Non ergo erant natura, cum potestatem ut fierent acceperunt credendo in ipsum, cui unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 19; ut apud se unigenitum, ad nos primogenitum faceret. Ex illo igitur quod unigenitus est, non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus est: ex illo autem quod primogenitus in Ecclesia fratribus factus est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 20. Nos quoque in quantum naturaliter filii irae fuimus 21, hoc est vindictae filii, vinculo mortalitatis obstricti, quamvis illo creante atque instituente, qui procul dubio a summis usque ad ima, omnia in mensura et numero et pondere disponit et format 22, tamen ex carne et sanguine et ex voluntate carnis nati sumus: in quantum autem accepimus potestatem filii Dei fieri, nec nos ex carne et sanguine, aut ex voluntate viri, aut ex voluntate carnis, sed ex Deo, non quidem coaequante natura, sed adoptante gratia nascimur.

Quod in illa divina atque optima aeternaque substantia esse unicum Patri Iesum Christum.

6. Deinde si iam concederem non esse unicum Patri Iesum Christum, secundum eiusdem substantiae divinitatem, sed habere fratres post se natos quibus esset primogenitus, quomodo rex eorum esse posset? Quaeso te, an auderes dicere eo fortiorem natum esse, quo priorem? Puderet certe ita sentire. Non autem ita sentis: quid igitur sentis? Leni animum tuum, et placabilem te redde considerandae sine pertinacia veritati. Hoc enim etiam abs te requiram, quomodo intellegas primogenitum Iesum Christum in illa divina atque optima aeternaque substantia: utrum tempore primus est genitus, ut posteriores natos in illo regno intellegamus quibus est primogenitus; neque possimus dicere quot horis vel diebus, mensibusque aut annis maior sit, qui ortus est prior; sed tamen aliquo intervallo atque spatio temporali has generationes discretas esse cogitemus: an vero non tempore, sed ipsa excellentia sublimioris utique maiestatis, qua etiam rex esse fratribus luminibus meruit, primogenitum accipiamus, tamquam in aliquo genitum principatu. Si responderis eum tempore fratribus priorem esse atque maiorem, ut iam ex hoc ei regnum in fratres delatum esse contendas, quod eos nascendo praecesserit, et aliquando ipse fuerit cum illi nondum essent; quid dicis, frater? Itane praecipitabis cor tuum in hoc impietatis abruptum, ut existimes in illam divinam summamque naturam mutabilitatem temporis cadere, et credas ibi aliquid existere, quod ante non fuerit? An quia oportebat inde adversus tenebrarum gentem lumina progredi, progressiones ipsas generationes vocas, quas temporaliter factas putas, ut temporaliter pugnaretur? Non ergo poterat unum lumen sufficere, quod totum illud bellicum negotium divina virtute perageret. Aut si multis opus erat, hocne in spiritalibus sentiendum est, ut angustum arbitremur aditum fuisse, qua simul exire non possent, ut ex eo quod unus e fratribus prior exisset, et primogenitus dici et rex fieri ceteris mereretur? Nolo minutatim singula persequi, ne ingenio tuo valenti ex paucis cuncta conspicere, nimis onerosus sim. Erige igitur aciem mentis, nebulas contentionis absterge. Video profecto neque secundum loca, neque secundum tempora, motus, progressus, exortus, occasus, ullasve conversiones fieri posse, nisi in creatura mutabili: quae tamen nisi esset ex artifice et conditore Deo, non dixisset Apostolus: Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula 23.

Si creatura aliena esset a Deo, et si unius eiusdemque substantiae Creator et creatura esset.

7. In hac enim sententia maxime duo sunt necessaria, quae mecum intuearis peto: unum, quia si creatura aliena esset a Deo, non eius creator Deus ab Apostolo diceretur: alterum, quia si unius eiusdemque substantiae Creator et creatura esset, non reprehenderentur quia servierunt creaturae potius quam Creatori; quoniam cuicumque servissent, ab eadem natura atque substantia non recessissent. Quomodo enim nemo potest servire Filio qui non serviat et Patri, quia utriusque est una substantia: sic nemo potest servire creaturae nisi serviens Creatori, si esset utriusque una substantia. Unde si iam discernis et sapis, plurimum attenderes esse inter Creatorem et creaturam: atque oportet intellegas prolem Creatoris non esse creaturam: nam si esset, non esset inferior, sed aequalis eiusdemque substantiae; ac per hoc quisquis coleret eique serviret, simul etiam Creatori eius et Patri cultum servitutemque praeberet. Cum vero reprehenduntur ab Apostolo, et detestabiles habentur qui coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, satis ostenditur illius et huius diversas esse substantias. Sicut enim non potest videri, hoc est, intellegi Filius, nisi in ipso intellegatur et Pater; ipse enim dicit: Qui me vidit, vidit et Patrem 24; sic non potest coli Filius, nisi in eo colatur et Pater. Et ideo si creatura Filius esset, non coleretur sine Creatore, neque damnarentur qui creaturam potius quam Creatorem coluerunt. Perspicis itaque iam, ut arbitror, non tibi congruere ut dicas primogenitum secretissimae atque ineffabilis maiestatis, et omnium luminum regem Iesum Christum, nisi manichaeus esse destiteris, ut creaturam a Creatore discernas; ut Iesus Christus et unigenitus sit secundum id quod Verbum Dei est, Deus apud Deum 25 pariter incommutabilis et pariter aeternus, non rapinam arbitrans esse aequalis Deo 26; et primogenitus omnis creaturae, secundum id quod in ipso condita sunt omnia, in coelis et in terra, visibilia et invisibilia. Agnoscis enim, ut opinor, verba Apostoli ad Colossenses 27.

Diligit sponte vanitatem, cum deserta soliditate veritatis opinabilia sequitur, id est, mutabilia.

8. Quapropter cum abs te quaero, unde sit facta universa creatura, quamvis in suo genere bona, Creatore tamen inferior, atque illo incommutabili permanente ipsa mutabilis; non invenies quid respondeas, nisi de nihilo factam esse fatearis. Et ideo potest vergere ad nihilum, quando peccat illa creatura, et portio quae potest peccare, non ut nihil sit, sed ut minus vigeat, minusque firma sit. Nam minus vigere et minus valere, si omnino perducas ad ultimum, remanet nihil. Diligit ergo sponte vanitatem, cum deserta soliditate veritatis opinabilia sequitur, id est, mutabilia. Cum autem inde meritas poenas luit, subicitur non sponte vanitati, sicut subiecta est in homine peccante. Hinc enim ait Apostolus: Omnis creatura vanitati subiecta est, non sponte 28: quia et in homine omnis est. Inest quippe homini et invisibile quid secundum animum, et visibile secundum corpus: omnis autem creatura partim est visibilis, partim invisibilis: nec tamen omnis in pecore, cui mens intellectualis non inest. In spem sane subiectam esse dicit, propter misericordiam liberantis per remissionem peccatorum et adoptionem gratiae. Tu vero si fateri nolueris a Patre per Filium in bonitate Spiritus sancti, quae Trinitas consubstantialis et aeterna et incommutabilis semper manet, de nihilo factam esse creaturam, bonam quidem, sed tamen imparem Creatori atque mutabilem; cogeris utique sacrilegia dicere, ut aliquid Deus de se ipso genuerit quod non sit aequale gignenti, et possit subici vanitati. Aut si aequale dixeris, erit utrumque mutabile. Quae maior impietas, quam ista credere ac dicere et malle perversa opinione Deum in deterius, quam correcta ratione se ipsum in melius commutare? Si autem timueris dicere mutabilem Deum, quia revera magna est et apertissima impietas; dixeris etiam creaturam esse incommutabilem, ut eam parem facias Creatori, et unius eiusdemque substantiae: rursus tibi tua epistola respondebit. Unde enim est anima illa, quam ponis in medio spirituum, cui a principio dicis naturam suam dedisse victoriam; eique legem conditionemque proponis, quia si una cum spiritu virtutum fecerit, habebit cum eo vitam perpetuam, illudque possidebit regnum ad quod Dominus noster invitat; si vero ab spiritu vitiorum incipiat trahi, ac post consensum poenitudinem gerat, habebit harum sordium indulgentiae fontem. His certe verbis ex epistola tua recognitis, simul etiam recognoscis, mutabilem te animae constituisse naturam. Aliquando enim consentire spiritui vitiorum, ac rursus poenitudinem gerere, quid est aliud quam nunc in melius, nunc in deterius commutari? Et hoc te manifestissima veritas compulit dicere. Ipsa enim anima tua, si dissimulare velles, urgeret te attendere mutabilitatem suam, et toties ex quo natus es, per varias voluntates, doctrinas obliviones, consensionesque mutata, testis sibi fieret, ac nulla extrinsecus documenta quaeritaret.

Itaque nos Deum incommutabilem confitemur, ut etiam quod de substantia sua genuit, aequaliter non mutetur.

9. Nisi forte hoc te adiuvari putas, ut dicas incommutabilem esse animam, quia subiunxisti dicens: Non enim propria voluntate peccavit, sed alterius ductu; carnis enim commixtione ducitur, non propria voluntate. In qua sententia forte hoc vis intellegi, ut scilicet anima in na tura propria sit incommutabilis, in alterius vero naturae commixtione mutabilis: quasi vero quaeratur cur ita sit, et non quia ita est. Iam hoc modo etiam Hectoris et Aiacis, imo vero cunctorum hominum atque animantium corpora invulnerabilia dicerentur, si abesset ictus et casus, quibus eis vulnus possit infligi. Sed nimirum propterea solius Achillis corpus, sive poetico figmento, sive aliqua occultiore vi rerum invulnerabile dictum est, quod etiam tela cum ingruerent, non penetrabatur: et ex qua parte penetrari potuit, ex hac utique invulnerabile non fuit. Sic anima si esset incommutabilis, ita nullius rei permixtione commutaretur, sicut corpus quod est invulnerabile, nullius rei contactu aut impetu vulneratur. Itaque nos quia Dei Verbum incontaminabile dicimus, etiam carne mortali et vulnerabili assumpta, ut nos et mortem et quaelibet incommoda corporis contemnere doceret, natum de virgine credere non timemus: vos autem quia impia perversitate contaminabilem Filium Dei creditis, carni eum permittere formidatis; cuius tamen substantiam animae naturam esse perhibentes, ita commixtum carni asseveratis, ut etiam in deterius commutatum non dubitetis opinari. Elige igitur quid velis: utrum Deum commutabilem dicere vel credere, ut de commutabilis Patris substantia commutabilem prolem genitam esse pariter credas; quae quanta sit impietas, profecto sentis: an incommutabilem Deum dicere, sed tamen de substantia sua prolem genuisse mutabilem; quod nihilominus vides quam impie absurdeque dicatur: an vero ita Deum incommutabilem confiteris, ut etiam quod de substantia sua genuit, aequaliter non mutetur, pariterque sit summum ac praestantissimum bonum, ipsumque summe esse ad eumdem modum permansione inviolabili obtineat; cetera vero inferiora bona, quam creaturam vocamus, non de ipso, nam essent aequalia; sed tamen quia bona, ipse; quia non aequalia, de nihilo fecerit: quod si credis, impius non eris, et oblivisceris Persas, et noster eris. Nobis autem per christianam fidem persuasum est, non esse contrarium Deo qui summe est, nisi quod omnino non est. 10. 1. At enim ait Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates 29, qui ad amorem proprii fastus et honoris voluntate impia declinando, animis piis reditum invideant. Sed hoc interest inter vestram opinionem et nostram fidem, quia vos eosdem principes ex sua propria quadam natura exortos, quam Deus nec genuerit nec fecerit, sed habuerit aeterna vicinitate contiguam, adversus Deum belligerasse arbitramini, eique intulisse ante commixtionem boni et mali. Magnum primo necessitatis malum, quod illis substantiam suam affligendam perturbandamque, in errore commutandam atque oblivione sui penitus demergendam commiscere cogeretur, ut liberatore, correctore, emendatore, praeceptore indigeret. Quod cernis quam stulte fabuloseque dicatur, quanto scelere impietatis obstringat. Nobis autem per christianam fidem persuasum est, non esse contrarium Deo qui summe est, nisi quod omnino non est: quidquid autem aliquo modo est, ab illo qui summe est habere ut quoquo modo sit, atque in suo genere bonum esse; sed alia magis esse, alia minus: atque ita omnia bona quae a conditore Deo facta sunt, certis ac distributis gradibus ordinata partim locorum intervallis ac sedibus, sicut omnia corporalia; partim meritis naturalibus, sicut anima praeponitur corpori; partim meritis praemiorum atque poenarum, sicut anima vel attollitur ad quietem, vel doloribus subditur. Ac per hoc illi principes, contra quos habere nos colluctationem dicit Apostolus, poenam peccatorum suorum priores patiuntur ut noceant. Nullus enim invidus ut alterum laedat, non sibi prior ipse tormento est. Nocent autem infirmioribus fortiores: nam nullus alterum superat, nisi quo est potentior: sed tamen ipsi infirmiores sunt principes iniqui in praesenti, quam si in statu pristino atque iustitia permanerent. Interest autem unde sit quisque alio fortior; utrum corpore, ut equi hominibus; an animae natura, ut rationale irrationali; an affectione animi, ut virtuosus iniusto; an ordine potestatis, ut imperator milite aut provinciali. Potestas autem a summa Dei potestate omnino dari creditur; saepe etiam deterioribus in meliores, id est, iniquis in eos qui vel iam tenent iustitiam, vel ad eam tenendam pervenire nituntur: ad hoc enim datur, ut probati per patientiam manifesti fiant 30, vel sibi ad spem, vel aliis ad imitationem. Scientes, inquit Apostolus, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem 31. Ex quo genere certaminis est, cum homo fidelis adversus principes et potestates praevaricatorum angelorum, et adversus spiritalia nequitiae colluctatur; cum illi accipiunt tentandi potestatem, ille praecepta tolerandi: ex quo fit ut in re inferiore superent, in potentiore superentur: superant plerumque corpus infirmius, et mente firmiore superantur. Contra vim quippe eorum patientia pugnatur, contra insidias prudentia; ut ad perniciosam consensionem nec cogendo nos flectant, nec fallendo decipiant. Quoniam vere virtus et sapientia Dei est, per quam facta sunt omnia; pro pterea in his quae facta sunt, cum superiora ad inferiora declinant, ubi est omne peccatum et omne quod dicitur malum, vis imitatur virtutem, et fallacia sapientiam: cum vero ea quae declinaverant recurrunt, et redeunt, magnanimitas virtutem, doctrina sapientiam imitatur. Ipsum etiam Deum Patrem peccantes imitantur impia superbia, iusti pia liberalitate. Spiritum denique sanctum iniquorum cupiditas, rectorum caritas imitatur: utrique tamen ab imitatione Dei, a quo et per quem et in quo naturae ipsae factae sunt, recedere, sed illi vitiosa, illi laudabili. Nec mirum si quando proficientes deficientesque confligunt, imitatio deficientium a proficientium imitatione superatur: illi enim elatione praecipitantur, isti humilitate consurgunt.

Quaestio de corpore resurgentium.

10. 2. Si autem movet cur mente fortiores infirmiores sint corpore; non est mirum, ut peccatorum remissione liberati, mortalitate corporis exerceantur, cuius immortalitate coronabuntur. Non enim facile supplicium devitatur, nisi ille qui eo solvitur, meritis vicerit. Unde Apostolus: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Si autem Spiritus eius, qui suscitavit Iesum Christum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis 32. Animus igitur mortalem propter supplicium peccati carnem gerens, si commutatus in melius, non secundum mortalem carnem vixerit et ipsam in melius commutat, et immortale corpus habere merebitur: sed hoc in fine, quo novissima inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem: non fabuloso illo globo vestro; sed ea mutatione de qua dicit: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Cum enim expressisset dicens: Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur; tunc contexendo subiunxit, ostendens qualem diceret immutationem, et ait: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quaestionem quippe tractabat de corpore resurgentium, quam sic posuerat: Sed dicet aliquis: Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? 33 Lege itaque totum ipsum locum pia cura intentus, non pertinaci contentione turbatus, et ingenium tuum Deo adiuvante, nullo explanatore desiderato, nihil aliud quam id quod dico reperies: et tunc ad illud quod tractare institueramus animum revoca, et vide iam, si potes, non hoc me dicere, quod iusti contra nihil pugnant, sed contra eas substantias quae defecerunt non stando in veritate.

Deficere est ad nihilum tendere.

11. Deficere autem non iam nihil est, sed ad nihilum tendere. Cum enim ea quae magis sunt, declinant ad ea quae minus sunt, non illa in quae declinant, sed illa quae declinant deficiunt, et minus esse incipiunt quam erant: non quidem ut ea sint ad quae declinaverunt, sed pro suo genere minus. Non enim cum animus ad corpus declinat, corpus efficitur; sed tamen defectivo appetitu quodam modo corporascit: ita et angelica quaedam sublimitas, cum magis delectata est suo dominatu in se ipsa, ad id quod minus est inclinavit affectum, et minus esse coepit quam erat, et pro suo gradu tetendit ad nihilum. Quanto enim quaeque res minus est, tanto vicinior nihilo est. Cum autem isti defectus voluntarie fiunt, recte reprehenduntur, et peccata nominantur. Cum autem sequuntur istas voluntarias defectiones incommoda, molestiae, dolores, adversitates, quae omnia contra voluntatem patimur: recte utique peccata vel suppliciis puniuntur, vel exercitationibus diluuntur. Quae si animo sereno intueri velis, profecto desines accusare naturas, atque ipsas in crimen vocare substantias. Siquid autem de hac re copiosius explicatiusque desideras, lege tres libros nostros qui inscribuntur, De Libero Arbitrio, quos in Campania Nolae poteris invenire apud Paulinum nobilem Dei famulum.

Non substantiam, sed inclinationem ad id quod minus est, malum esse dicimus.

12. Nunc vero meminisse debeo, epistolae me tuae, quamvis multo longiore, tamen epistola respondere. Ideo quippe in aliis non tacui, ne ubique cogar eadem dicere. Sed promiseram ex litteris tuis tibi persuadere, quam falsa credideris, et quam vera sit fidei catholicae assertio. Certe enim omnis inter nos discretio est, quod vos substantiam quamdam malum esse dicitis: nos vero non substantiam, sed inclinationem ab eo quod magis est, ad id quod minus est, malum esse dicimus. Audi igitur idipsum. Ponis enim in epistola, et dicis de anima, quod carnis permistione ducatur ad peccatum, non propria voluntate: atque ibi statim, credo cum videres, si ita est, subveniendum esse ab omnipotente Deo prorsus omni animae, nullamque omnino debere damnari, quoniam non voluntate peccaret, quo constituto everteretur sententia quam Manichaeus de suppliciis animarum etiam de lucis parte venientium terribiliter personat; vigilantissime subiecisti di cens: At si, cum se ipsam cognoverit, consentiat malo, et non se armet contra inimicum, voluntate sua peccavit. Bene quidem quod aliquando confiteris fieri posse ut sua voluntate anima peccet: sed cui tandem malo si consentiat, voluntate sua peccat? Ei certe quod substantiam dicis esse. Anima consentiens malo, et ipsum malum cui consentitur duo sunt, tertia est ipsa consensio.

13. At ego iam tria quaedam video: tu quoque, ut opinor, mecum vides. Anima enim consentiens malo, et ipsum malum cui consentitur duo sunt, tertia est autem ipsa consensio: non enim et hanc esse animam dicis, sed animae. Horum igitur trium, ecce anima substantia est; malum etiam illud, cui anima consentiendo voluntarie peccat, ex vestra opinatione substantia est: quaero igitur quid sit ipsa consensio, utrum ipsam substantiam, an in substantia esse dicatis. Si enim substantiam esse dixeris, non iam duas substantias, sed tres opinaberis. An propterea duas, quod animae consensio, qua consentit malo, eiusdem substantiae est cuius ipsa anima? Iam ergo quaero, malane an bona sit ista consensio. Si bona est, non utique peccat anima, cum consentit malo. Non solum autem veritas clamat, sed tu quoque scribis, tunc eam voluntate peccare. Mala est igitur ista consensio, ac per hoc etiam animae substantia; si et animae substantia est, et utrumque una substantia. Videsne quo coactus es; ut animam et illud malum, non iam unam substantiam bonam, alteram malam, sed duas malas esse perhibeas? Hic fortasse conaberis consensionem culpabilem non animae tribuere quae consentit malo, sed ipsi malo cui consentit; ut hoc modo possint esse duae substantiae, una bona, altera mala: cum anima de parte boni esse dicitur; consensio vero eius qua consentit malo, et malum ipsum cui consentit, simul ex alia parte constituitur, et anima malae substantiae utrumque deputatur. Quis absur dius deliraverit? Non enim anima consentit, si non est eius consensio: ipsa autem consentit; eius est igitur. Porro si eius est consensio, et mala est ista consensio; eius est hoc malum. Nam si et hoc malum illius mali est cui anima consentit, non habebat necesse hoc malum priusquam ei consentiret anima. Quale igitur bonum est anima, cuius adventu vel duplicatur illud malum, vel ut mitius dicamus, augetur?

Quid est autem aliud substantia quam natura?

14. Deinde si substantia est ista consensio, quam malam esse constat, invenimus esse in animae potestate ut aliqua substantia mala vel sit vel non sit: quandoquidem ista consensio in animae potestate est. Nam si non est, non ergo sua voluntate consentit. Tu autem pro hac consensione, voluntate sua peccare dixisti. Habet ergo anima, ut dixi, in potestate, ut quaedam mala substantia vel sit vel non sit. Quid est autem aliud substantia quam natura? Erit ergo aliqua natura quae nec animae naturalis sit, quoniam si nolit, non erit; nec illi malo cui anima voluntate consentit: non enim potestis dicere naturale malum esse gentis tenebrarum, quod ibi aliena voluntate instituitur, hoc est, animae voluntate. Cui ergo naturae deputabitur ista natura, id est, ista consensio, si natura est quae neque animae, neque tenebrarum genti naturalis est, nisi ut contra Manichaeum disputes, non duas, sed tres esse naturas? Quia et si aliquando fuerunt duae, nunc tamen iam posteaquam exorta est ista consensio, tres utique factae sunt. Quam sane tertiam, quae nata est ex anima consentiente, et ex malo cui consentit, quasi utriusque filiam cogeris dicere: sed cum ex duabus naturis nata sit, quarum altera bona est, altera mala, quaero cur non aliquod neutrum natum sit. Sicut enim ex equo et asino quod nascitur, nec equus nec asinus est; ita quod de bona natura et mala natum est, si et ipsa natura est, nec bona nec mala esse debebat. Tu autem consensionem malam esse confiteris: dicis enim tunc animam voluntate sua peccare, dum consentit malo. An forte naturam bonam et naturam malam quasi duos sexus, masculinum et femininum esse arbitraris; ut quemadmodum ex masculo et femina non aliquid neutrum, sed aut masculus aut femina gignitur, sic ex bono et malo non aliquod tertium, quod nec bonum esset nec malum, sed alterum malum esse contendas natum? Quod si ita est, ubi est illa victrix animae natura? Itane separata est, ut non alterum bonum potius nasceretur? Deinde non vides te sexus diversos iam dicere, non naturas? Nam si inter bonum et malum naturarum esset diversitas, non oriretur ex utroque nisi aliquod tertium, quod nec bonum posset esse nec malum: aut certe sterilis esset ipsa commixtio, nec inde tertia substantia pareretur. Si enim ex illis animalibus quae supra commemoravi, cum sibi miscentur, nihil aliud quam mulus vel mula gignitur, quod neque hoc, neque illud sit; quanto magis ita fieri oportuit in tam magna et summa diversitate boni et mali? Aut si nulla ex eorum commixtione nova natura existeret, mala non esset, etiamsi bona esse non posset. Restat igitur ut tam incredibilia deliramenta vitare nequeamus, nisi illam consensionem, quam constat malam esse atque culpabilem, fateamur non esse substantiam, sed in aliqua substantia esse dicamus.

Consensio non est substantia, sed in aliqua substantia esse dicimus.

15. Deinde in qua substantia sit, diligentissime requiramus. Quamquam cui non manifestum sit, ut sicut suasio non fit nisi in suadente, ita consensionem non esse nisi in consentiente natura? Anima ergo cum consentit malo, ipsa substantia est, consensio vero eius non est substantia. Iam cernis, ut arbitror, in qua substantia sit; id est, in anima esse istam consensionem profecto vides, quam consensionem peccatum esse, ac per hoc malum esse non dubitas. Ex quo iam intellegis fieri posse ut in bona substantia, sicuti est anima, sit aliquod malum quod non est substantia, sicuti est ista consensio, ex quo malo appelletur etiam anima mala. Peccatrix enim utique mala est: peccat autem, cum consentit malo. Una igitur eademque res, id est, anima, in quantum substantia est, bona est; in quantum autem habet aliquid mali quod non est substantia, id est, consensionem istam, in tantum mala est. Non enim ex profectu, sed ex defectu habet hanc consensionem. Deficit quippe cum consentit malo, minusque iam esse, ac propterea minus valere incipit, quam valebat dum nulli consentiens in virtute consisteret; tanto utique deterior, quanto ab eo quod summe est ad id quod minus est vergit, ut ipsa etiam minus sit. Quanto autem minus est, tanto utique fit propinquior nihilo. Quod enim minus quoque fit, eo tendit ut non sit omnino: quo quamvis non perveniat ut penitus pereundo nihil sit, manifestum est tamen quemlibet defectum exordium esse pereundi. Aperi ergo iam cordis oculos, et intuere, si potes, bonum aliquod esse quamlibet substantiam; et ideo malum esse defectum substantiae, quia bonum est esse substantiam. Nec tamen omnem defectum esse culpabilem, sed solum voluntarium, quo anima rationalis ad ea quae infra illam sunt condita conditore suo deserto declinat affectum: hoc est enim quod peccatum vocatur. Ceteri autem defectus qui non sunt voluntarii, vel poenales sunt, ut peccata puniantur moderatrice summa atque ordinatrice iustitia; vel mensuris rerum infimarum interveniunt, ut praecedentia succedentibus cedant, atque ita omnis temporalis pulchritudo vicibus suis atque suo genere peragatur. Sicut enim sermo peragitur quasi morientibus atque orientibus syllabis, quae per morarum certa intervalla tenduntur, et spatiis suis impletis ordinata consequentium successione decedunt, donec ad finem suum tota perducatur oratio; nec in ipsis decurrentibus sonis, sed in loquentis moderatione positum est, quantum producatur corripiaturve syllaba, vel qua specie litterarum singulae suorum locorum momenta custodiant; cum ars ipsa quae sermonem facit, nec sonis perstrepat, nec pervolvatur varieturque temporibus: sic ortu et occasu, decessu atque successu rerum temporalium, certis ac definitis tractibus, donec recurrat ad terminum praestitutum, temporalis pulchritudo contexitur. Quae non ideo mala est, quia in spiritalibus creaturis possumus intellegere mirarique meliora: sed habet proprium in suo genere decus, atque insinuat bene viventibus summam Dei sapientiam, in alto secretam, supra omnes temporum metas, fabricatricem ac moderatricem suam.

Peccat anima, et peccando fit mala, si consensionem dilectionis quam superiori Deo debet, inferiori corpori adiungat. 16. Age, nunc attende illud quod dicebas malum, cui anima consentiendo voluntarie peccat, utrum substantia sit aliqua, an vero nec ibi possis accusare substantiam. Quaero enim, quid alliciat animae consensionem, an irruat illa cassatim, et propterea consentire dicatur, quia eius aliqua delectatione movetur ad fruendum. Quod si ita est, non est consequens ut propterea malum dicatur, quia non recte diligitur. Si enim ostendero amari aliquid male, ubi non amati, sed amantis culpa teneatur; profecto fateberis cuiusque rei speciem non esse continuo vitiosam, quia vitiose in eam con sensio cupientis illabitur. Quod quantum me adiuvet, post apparebit. Sed ut ostendam quod pollicitus sum, quid potius eligam, cum me rerum copia circumfluat? quid, inquam, potius eligam, quam id quod nos ut creaturam laudamus coelestem, vos autem ut portionem ipsius Creatoris adoratis? Quid enim inter cuncta visibilia isto sole praeclarius? At si quisquam eius lucem immoderatius concupiscat, infert suis oculis bella iurgiorum, si aliquam potestatem nactus qua possit implere quod appetit, domos eorum oppositas suis fenestris apertis intuetur, quo minus sol penetralia eius coelo apertiore perfundat. Numquid ergo solis est vitium, quia ille lucem istam sic dilexit, ut eam luci iustitiae praeponere auderet, et volens lumen oculorum carnalium abundantius excipere in habitaculum corporis, ianuam cordis et aciem mentis contra lumen claudere aequitatis? Vides ergo amari posse rem bonam, amore non bono. Quapropter, cum tu malum dicas cui consentiendo anima peccat; ego bonum dico in genere suo, sed tale bonum cui animam quo est melior consentire non deceat. Cum enim sit ipsa corpore supe rior, Deumque habeat se superiorem, quamvis in ordine suo natura corporis bona sit, peccat tamen anima, et peccando fit mala, si consensionem dilectionis quam superiori Deo debet, inferiori corpori adiungat.

Omnis defectus malus est, quia ab eo quod est, tendit ut non sit.

17. Quod si dicis, non eam vocare te consensionem culpabilem, cum res illa diligitur, quae non agit ut sibi consentiatur; sed tunc consentire animam, cum illum cui consentit aliquid suadet aut aliquid cogit; et propterea malum esse, quia ut aliquid mali committatur, suadet aut urget: secunda quaestio est, et ordine suo iam iamque etiam ipsa tractanda. Sed meminerimus hic primum peccati, de quo satis, ut arbitror, disputatum est: claruitque fieri posse ut res aliqua in suo genere bona male diligatur, et dilectore culpato ipsa non reprehendatur. Quid enim, si tali iam dilectione peccatrix anima atque vitiosa idem peccatum alteri persuadeat, nonne et illa quae persuadenti consentit, tali vitio depravata, quali vitio depravata illa quam sequitur? Primum ergo peccatum est, quamvis bonam creaturam Creatori in dilectione praeponere: secundum autem, alterum quoque ut id faciat vel suadendo vel cogendo tentare. Nemo enim ad pravitatem vult alium perducere, qui non prior ipse depravatus est. Voluntate autem peccant, qui alios ad peccatum perducere cupiunt, vel stulta benevolentia, vel malitiosa invidentia. Quis enim filios suos nisi perverse amando monet, ut nullum lucrum turpe existiment, sed undecumque acquirant amplam pecuniam? Utique non odit eos, et tamen perniciose persuadet. Talium quippe dilectione iam ipse corruptus est, cum aurum et argentum malum non sit; quemadmodum et ille sol, de quo superius egimus; sed tamen rei bonae dilector inordinatus in culpa sit. Invidentia vero, cum alium vult quisque peccare, honorem diligit immoderata superbia, et in eo cupit excellere, atque ceteris anteire; quem quidem videt amplius et verius deferri virtutibus, ne in eo superetur, cupit alios ad iniquitatis voraginem ex aequitatis arce deponi. Hoc modo diabolus suadere aut cogere ad peccata conatur. Sed numquid ipse honor in culpa est, quia eum diabolus perverse atque impie diligendo impius factus est? Aut ipsa eiusdem diaboli angelica substantia, quam Deus creavit, ideo mala est, quia substantia est? Sed cum eius deserens dilectionem, et ad suam nimis conversus, ei videri cupit aequalis, superbiae tumore deiectus est. Non ergo in quantum substantia est, sed quoniam substantia facta est, in quantum se ipsum amplius dilexit quam eum a quo factus est, malus est; et ideo malus, quia minus est quam esset, si id quod summe est dilexisset: defectus ergo malus est. Omnis ergo defectus ab eo quod est, tendit ut non sit: sicut omnis profectus ab eo quod minus est, tendit ut magis sit. Honor quippe summus, qualem pietas religiosorum exhibet, utique Deo debetur. Qui ergo amat honorem, Deum imitatur. Sed humiles animae in illo se honorari volunt; superbi, prae illo. Ad Deum autem humiles, excelsiores fiunt iniustis; contra Deum vero excelsi, humiliores fiunt iustis: ea scilicet dispensatione praemiorum atque poenarum, quia illi Deum amaverunt supra se, illi pro Deo amaverunt se.

Malum est peccatum quod fit voluntate animae, cum diligit pro ipso Creatore creaturam.

18. Iam, ut arbitror, facile est tibi intellegere ex ipsius verbis epistolae tuae, quibus dixisti, animam, cum consentit malo, voluntate peccare, nullum malum esse naturam malam, vel dilectionem naturae malae: sed cum omnes naturae in suo genere bonae sint, malum esse peccatum quod fit voluntate animae, cum diligit pro ipso Creatore creaturam; sive suo nutu, cum sit mala; sive alterius persuasu, cum consentit malo. Et nihilominus sic quoque fit mala, consequentibus suppliciis, ut pro meritis omnia disponantur a Creatore summe bono in creatura bona; sed non summe bona, quia non eam genuit de se ipso, sed fecit ex nihilo. Tu autem constituisti duas naturas, quarum unam vis bonam esse, alteram malam; vel potius unam boni, alteram mali: nam mala natura ex bona etiam peccando fit. Fateris tamen eam naturam quam bonam esse dicis, malo consentiendo male facere, hoc est, voluntate peccare. At ego ambas bonas esse assero, sed unam earum male facere suadendo, aliam male facere consentiendo. Sicut autem alterius consensio non est natura, sic nec huius suasio: sicut et ista si non consentiat, bona permanebit, integritatem naturae suae custodiens; sic illa si non suadeat, emendatior erit. Si vero etiam peccatum quod non suadet, nec ipsa committat; pariter erunt integrae, atque in suo genere laudabiles. Et si enim bis illa peccat quae et committit et suadet, illa autem semel si tantummodo ad male faciendum consentiat; tamen peccatis fiunt malae, non natura sunt malae. Aut si propter suasionem natura ista mala est, sic et illa propter consensionem. Sed si peius tibi videtur esse suadere quam consentire, sit ista mala, ista peior: non tamen tanta sit acceptio personarum, et non tam iniqua in iudicando gratificatio, ut cum ambae peccent, quamvis una gravius, altera levius, una dicatur natura mali, altera boni: ac non potius aut ambae bonae, sed illa melior quae peccat minus; aut ambae malae, sed illa peior quae peccat amplius.

Quaero unde natura habeat istam consensionem malam, nulla contraria cogente natura.

19. 1. At enim unde est malum factum quod peccatum vocatur, si nulla est mali natura? Dic mihi unde sit illa consensio mala in ea natura, quam bonam esse concedis et praedicas. Quidquid enim patitur, ut consentiat malo, non utique pateretur, nisi pati posset. Quaero itaque unde habeat ipsum pati posse. Melior enim esset, si non haberet. Non ergo natura summi boni, qua posset esse aliquid melius. Deinde si habet in potestate vel consentire vel non consentire, non ergo victa consentit. Quaero igitur unde habeat istam consensionem malam, nulla contraria cogente natura. Si autem cogitur consentire, ita ut non sit in eius potestate aliter facere; non ergo, ut dicebas, voluntate peccat, quando non voluntate con sentit. Sed ego adhuc quaero, unde in illa sit posse decipi, si decipitur. Antequam enim deciperetur, nisi esset in ea ut hoc pati posset, numquam utique pateretur. Quamquam nullo modo nisi voluntate consentit: si autem cogitur, cedere potius quam consentire dicenda est. Sed quoquolibet nomine istud appelles, quaero abs te acuto et solerti viro, et a tuo Romano ut gloriaris ingenio, unde habeat ista boni natura pati posse quod patitur, ut consentiat malo. Sicut enim in ligno, antequam frangatur, inest fragilitas, quae nisi inesset, frangi omnino non posset; nec ideo non est fragile lignum, si nullus fractor accedat: sic quaero in ista natura, unde sit quaedam vel fragilitas vel flexibilitas, antequam ad malam consensionem vel vi frangatur, vel suasione flectatur. Aut si mali vicinitate iam fragilitas erat, sicut solent corpora vicinae paludis exhalatione corrumpi; iam ergo corruptibilis erat, si potuit eam vicinitatis illius contagio pestilentiosa corrumpere. Quaero igitur unde illa corruptibilitas.

Non quaero unde corruptio, sed unde corruptibilitas.

19. 2. Quaeso, attende quid loquar, et cede perspicuae veritati: non enim quaero unde corruptio; respondebis enim: A corruptore; eumdemque corruptorem nescio quem principem gentis tenebrarum esse contendis, ut etiam fabulosis tegminibus involutum evolvere ac tenere vix possit: sed quaero unde corruptibilitas, etiam antequam corruptor accederet; quae nisi esset, aut nullus existeret, aut nihil noceret cuiuslibet corruptoris accessio. Cum ergo tu inveneris unde in bona natura ista corruptibilitas, antequam a natura contraria corrumpatur; aut si non vis eam dicere corrumpi, unde certe ista mutabilitas, antequam ex hostili adversitate mutaretur: non enim non mutatur natura in deterius, quae fit ex sapiente stulta, et quae obliviscitur sui; tu enim ista verba apposuisti, dicens: Si cum se ipsam cognoverit, consentiat malo: mutatur ergo in deterius cum obliviscitur, sic ut se ipsam rursus commemoratam cognoscat; nullo autem pacto mutari potuisset, nisi antequam mutaretur esset mutabilis: cum ergo tu inveneris unde ista mutabilitas in substantia summi boni, antequam esset ulla boni et mali facta commixtio; profecto desines a me quaerere unde sit malum. Quamquam in natura summi boni, si eam recte cogites, nullam prorsus mutabilitatem temporis inveniri, nec a se ipsa, nec alterius cuiuslibet accessu possit, sicut in ea natura quam Manichaeus fingit, et summe bonam esse arbitratur, vel etiam sibi credentibus persuadet. Quaere atque responde, si potes, unde ista mutabilitas, quae non inventa, sed prodita est, cum mora accederet? Mutari enim nec ab hoste posset, si mutari omnino non posset. Cum autem potuit, non se fuisse incommutabilem demonstravit. Haec ergo mu tabilitas cum esse in substantia summi boni, hoc est, in substantia Dei creditur, si contentiosus non es, vides quanta insipientia blasphematur. Cum vero de creatura tale aliquid dicitur, quam Deus nec genuit nec protulit de substantia sua, sed fecit ex nihilo; non de summo bono agitur, sed tamen de tali bono, quod nisi a summo, qui Deus est, non posset institui. Deus quippe summe bonus atque incommutabiliter, omnia non summe nec incommutabiliter bona, sed tamen bona fecit, ab Angelis coelorum usque ad extremas bestias herbasque terrarum, pro sua cuiusque dignitate naturae omnia locis congruis ordinata. Verum in his rationalis creatura, cum creatori, hoc est, factori et institutori suo Deo dilectionis obe dientia cohaeret, naturam suam in illius aeternitate, veritate, caritate custodit: cum vero eum contumaci inobedientia deserit, per suum liberum arbitrium peccatis se involvit, per illius autem iustum iudicium supplicio misera afficitur; et hoc est totum malum, partim quod iniuste facit, partim quod iuste patitur. Hoc tu a me non quaeras unde sit, cum tibi iam ipse responderis, qui dixisti, quod cum se ipsam cognoverit anima, si malo consenserit, voluntate sua peccat. Ecce unde est malum, a propria scilicet voluntate. Non autem ista natura, sed culpa est; ac per hoc etiam contraria naturae, cui utique nocet privando eam bono, quo beata esse posset, si peccare noluisset. Hanc tu peccati voluntatem moveri non putas in anima, nisi ex alio malo quod credis esse naturam, quam non fecerit Deus, eamque animam naturam Dei esse contendis: ac per hoc ista mali nescio quae natura, si hanc in anima peccati suadendo facit, in peccatum victus deicitur Deus.

Ecce quanta impietas, ponendo in natura Dei ipsam mutabilitatem.

20. 1. Ecce quanta impietate, quam nefariis horrendisque blasphemiis te non vis exuere, ponendo in natura quam non fecit Deus, vitam, sensum, sermonem, modum, speciem, ordinem, et alia innumerabilia bona; et ponendo in ipsa Dei natura ante ullam commixtionem mali, ipsam mutabilitatem qua capi poterat, et cui timere cogebatur, videns magnam labem ac vastitatem adversus sua sancta impendere saecula, nisi aliquid eximium ac praeclarum et virtute potens numen opponeret. Et utquid hoc totum, nisi ut illa Dei natura atque substantia sic implicatum teneat hostem subiectum, ut peccans perferat et ligatum, nec totum evadat purgata iam victum, et ut damnata servet inclusum? Praeclaram vero excusationem bellicae necessitatis in Deo vestro invenistis, contra illud quod vobis proponitur, ut respondeatis quid factura erat Deo gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset: quam si dixeritis aliquid fuisse nocituram, fatebimini corruptibilem et violabilem Deum; si autem dixeritis quod ei nocere non posset, quaeretur a vobis: Cur ergo pugnavit? Cur substantiam suam corrumpendam atque violandam et ad peccata omnia cogendam hostibus tradidit? Contra istam ergo complexionem numquam exire potuistis.

Responde: quid factura erat Deo gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset.

20. 2. Magnum aliquid vobis et tutum invenisse videmini, ut respondeatis dicentes: Magna est iniquitas appetere aliena, cui Deus iniquitati praebuisset assensum, si eam gentem quae hoc ausa fuerat, expugnare noluisset. Haberet ista responsio qualemcumque iustitiae colorem, si saltem in ipso bello natura Dei vestri se integram impollutamque servasset, et permixta hostilibus membris nihil iniquitatis vel coacta vel seducta fecisset: cum vero tantis facinoribus et flagitiis eam captivam consentire dicatis; cum denique ab illa impietate tam immani, qua etiam lumini sancto, cuius portio est, exstitit inimica, nec totam perhibeatis posse purgari, unde illi merito retribuere creditis horrendi illius globi aeterna supplicia; quanto satius erat inimicum hostem in sua iniquitate relinquere inania molientem, quam tradere ei partem Dei, cuius vires hauriret, cuius decorem corruptum suae iniquitati sociaret, quis non videat? Quis tanta obstinatione caecetur, ut non sentiat, non attendat, quanto minore iniquitate gens tenebrarum frustra naturam invadere conaretur alienam, quam Deus invadendam et ad iniquitatem cogendam, et ad poenam ex aliqua etiam parte damnandam traderet suam? Hoccine tandem est iniquitati consentire noluisse, et tam ingentem iniquitatem sine ulla necessitate fecisse? An erat necessitas, quod ipsum Manichaeum dicere non puduit, et vos pudet? Ille quippe ait, vidisse Deum magnam labem ac vastitatem adversus sua sancta impendere saecula, nisi aliquod eximium et virtute potens numen opponeret. Vos autem acutius videlicet ratiocinamini, quam si Deum dixeritis ea necessitate pugnasse, ne noceret ei gens tenebrarum, violabilem et corruptibilem dicentes Deum, cui nocere aliquid posset, si pugnare noluisset. Abigite ergo et expellite a cordibus vestris et a fide vestra, etiam ipsam pugnam; totamque illam fabulam, impiarum et immundissimarum blasphemiarum horrore contextam, tandem aliquando anathemate atque damnate. Nam quale est, obsecro te, quod, ut ante dictum est, violabilem illam naturam et corruptibilem Deum dicere non timetis; ut natura Dei vestri, si fortitudinem qua non caperetur non potuit exercere, non potuerit saltem iustitiam captiva servare: quod Daniel potuit, qui leones ausus est irridere, qui eorum a quibus captivus ductus fuerat, iniquitati etiam pietate sua nullo compulsus terrore consensit, nec in conditione corporalis servitutis aequitatem ac libertatem animi patientis et sapientis amisit 34. Natura vero Dei captiva ducta est, iniqua facta est; non potest tota purgari, cogitur in fine damnari. Quod malum sibi futurum si sciebat ex aeternitate, illi nulla divinitas de se debebatur. Si autem vel terris vel regionibus sibimet vicinitate contiguis regni lucis et gentis tenebrarum, quae ab hominibus prudenter intellegentibus ridenda Manichaeus narrat, inenarrabilia esse dixisti, et haec a Christo appellari dexteram et sinistram; novimus sic appellare Christum dexteram et sinistram, ut non corporalia loca, sed beatitudinem miseriamque sui cuiusque meriti velit intellegi. Sed carnalis vestra cogitatio, adeo a locis corporalibus non recedit, ut solem istum visibilem, ac per hoc corporeum, qui contineri nisi corporali loco non potest, et Deum et partem Dei esse dicatis. Verum de his vobiscum agere stultum est: quid enim incorporeum intellegere poteritis, qui Deum incorruptibilem nondum creditis?

Ipsae Scripturae sunt quae Manichaeorum errorem fallaciamque suffocant.

21. Sed videlicet bonus amicus benigne a me obiurgas, Manichaeos quod reliquerim, et me ad Iudaeorum Libros contulerim. Ipsi sunt qui vestrum errorem fallaciamque suffocant: in eis quippe prophetatus est Christus, qualem Dei veritas reddidit, non qualem Manichaei vanitas finxit. Sed homo urbanissimus exagitas antiquam Scripturam, eo quod scriptum sit in propheta: Et fac filios de fornicatione, quoniam fornicabitur terra a Domino 35; cum audias in Evangelio: Meretrices et publicani praecedent vos in regnum coelorum 36. Novi unde veniat indignatio tua: non enim tibi tam fornicaria displicet in fornicatione, quam quod in matrimonium commutata est, et conversa ad pudicitiam coniugalem; ubi Deum creditis vestrum in procreando filios arctioribus carnis vinculis colligari: cui putatis parcere meretrices, quia dant operam ne concipiant, ut ab officio pariendi liberae, libidini serviant. Feminae quippe conceptus apud vos carcer est et vinculum Dei. Hinc tibi etiam illud displicet: Erunt duo in carne una; cum hoc in Christo atque Ecclesia sancta magnum mysterium commendet Apostolus 37. Hinc displicet: Crescite, et multiplicamini 38; ne Dei vestri multiplicentur ergastula. Me autem fateor in Ecclesia catholica didicisse, sicut animam, ita et corpus, quorum alterum praeditum, alterum subditum est; ita bonum animae ac bona corporis, non esse nisi a summo bono, a quo sunt omnia bona, sive magna, sive parva; sive coelestia, sive terrestria; sive spiritalia, sive corporalia; sive temporalia, sive sempiterna: nec ideo ista reprehendenda, quia illa praeferenda. In nuptiis concubitus causa propagandi, non vitium, sed officium est: a quo immunis est continentia virorum feminarumque sanctarum. 22. Illud vero quod inter culpanda ponis: Macta, et manduca 39; etiam in Actibus Apostolorum spiritaliter positum est. Verumtamen et corporaliter, non est cibus in vituperatione, sed luxus: praecipue vobis, etiam carnaliter a carnibus abstinere accepta haec sententia placere debuit, ut mactaretis carnes, ac sic carceribus fractis de misera custodia deus vester aufugeret, et si quae eius ibi reliquiae remansissent, manducando eas in officina aqualiculi purgaretis. Insultas, quod mihi doluerit sterilitas Sarae. Non plane hoc ego dolui, quia et ipsa prophetica fuit. Vestris autem sacrilegiis fabulosis congruit, non sterilitatem Sarae, sed fecunditatem dolere; quia omnis feminae fecunditas, dura est Dei calamitas: unde non mirum est, quia in vobis maxime impletur quod de talibus praedictum est: Prohibentes nuptias 40. Neque enim tam concubitum, quam nuptias detestamini: quoniam in eis concubitus causa propagandi, non vitium, sed officium est: a quo immunis est continentia virorum feminarumque sanctarum; non quia sicut malum illud devitaverunt, sed quia melius elegerunt. Quamquam patrum et matrum, quales Abraham et Sara exstiterunt, ipsum officium coniugale non ex humana societate, sed ex divina dispensatione pensandum est. Nam quia Christum in carne venire oportebat, ei carni propagandae famulatum est coniugium Sarae, cui virginitas Mariae.

Abraham iubendo prophetabat, Deum coeli in carnem ex eius femore propagatam, esse venturum.

23. Unde et illud quod imperitia laudabili deridendo commemorasti: Pone manum sub femore meo, Abraham servo suo dixit, postulans iurisiurandi fidem. Pone, inquit, manum sub femore meo, et iura per Deum coeli 41. Servus quidem ille obediendo iurabat: sed Abraham iubendo prophetabat, Deum scilicet coeli in eam carnem esse venturum, quae fuisset ex illo femore propagata. Vos hoc aspernamini, detestamini, abominamini, casti et mundi homines: qui Filio Dei, quem nullus contactus carnis mutare potuisset, unum virginis uterum formidatis; et Dei vivi naturam mutatam atque pollutam omnium feminarum, non hominum tantum, sed bestiarum quoque uteris implicatis: ac per hoc qui unum Patriarchae femur horretis, quae tandem femora, non dico Prophetarum, sed quarumlibet prostitutarum invenitis, ubi non per deum vestrum illic tam turpiter compeditum iurare debeatis? nisi forte non quidem caste tangere humani corporis membrum, sed pudet iurare per Deum tam turpiter vinctum. Tanta illic deformitate captivo nomine pancarpi, qui in ludicris muneribus edi solet, propter omnium generum quae inerant bestias, exagitatis arcam Noe 42, quae per omne genus animalium futuram ex omnibus gentibus figurabat Ecclesiam. Ubi te vel non advertentem vel ignorantem gratulor congruum posuisse vocabulum: enim omnis est fructus, quod in Ecclesia spiritaliter verum est: et non attendis, Noe cum suis inter illas feras, quo illaesus ingressus est, unde illaesus egressus est, quam felicior fuerit deo vestro, qui ferina rabie gentis tenebrarum dilaniatus et devoratus est. Itaque ille non pancarpus, sed plane camparcus factus est, qui omni feritate discerptus est. Luctam Iacob cum angelo irrides 43, ubi futura cum carne Christi lucta populi Israel prophetice figurata est. Sed quomodolibet intellegas, quanto melius deus vester cum homine luctaretur, quam victus atque captivus a daemonum gente diriperetur. Falso Abraham, quod pudicitiam coniugis vendiderit criminaris: ubi non est mentitus sororem, sed cautela humana tacuit uxorem 44, Deo suo committens eius pudicitiam conservandam; qui nisi faceret quod facere posset, non in Deum fidere, sed Deum tentare iudicaretur. Nec tamen respicis deum vestrum, qui non uxorem, sed membra sua hostibus polluenda, corrumpenda, turpanda, non vendidit, sed gratis dedit. Ad quem, si posset, certe optaretis, ut tam illibata rediret ab inimicis suis dei vestri praeclara natura, quam illibata viro reddita est Sara.

Vestro errore detestato atque damnato, a malo in bonum mutatus sum.

24. Laudas mores et studia quondam mea, et quaeris quis me repente mutaverit. Deinde circumloquendo commemoras antiquum hostem omnium fidelium atque sanctorum, et ipsius Domini Iesu Christi, quem vis utique diabolum intellegi. Quid ego tibi de mea mutatione respondeam, quam nisi eo modo in melius fieri crederem, non utique me, vestro errore detestato atque damnato, ad catholicam Ecclesiam fidemque conferrem? Quod utrum recte fecerim, id est, a malo in bonum mutatus sim, tu mihi ipse solvis quaestionem in eodem verbo quod posuisti mutationis meae. Anima enim mea, si (quemadmodum dicitis) Dei natura esset; sive in melius, sicut confido; sive in deterius, sicut arguis, mutari omnino non posset: nec a se ipsa, nec a cuiusquam vel alterius impulsu. Unde cum errorem istum reliqui, et elegi eam fidem, ubi Dei natura prorsus incommutabilis pie creditur, ut sapienter intellegatur; non displicet mutatio mea, nisi quibus displicet incommutabilis Deus. Est autem diabolus sanctorum adversarius, non quod adversus eos ex alterius naturae contrario principio consurgat inimicus, sed quia eis invidet honorem coelestem, unde est ipse deiectus. Mutatus enim ipse, alios mutare molitur. Nam sicut a vobis Persicae illius fabulae prolixitate describitur, si non mutatus alios mutat, profecto maior et victor est: si autem, sicut affirmatis, sanctae lucis, non inimicus Dei est, sed amicus, et illis melior quos decipit, qui eos lumini sancto inimicos, cui est ipse amicus, efficit? Ideo quippe dicit Manichaeus, aeterno supplicio animas in illo horribili globo damnandas, quod errare se a priori lucida sua natura passae sunt, et inimicae luminis tunc exstiterunt; cum ipsam mentem gentis tenebrarum, tenendae apud se lucis amore flagrantem animalium corpora creare con tendat. Ab his ergo vanissimis sacrilegisque figmentis te cura ut eripias, mutandus in melius illius adiutorio, qui nec in melius nec in deterius commutatur.

Id interest in hac causa inter me atque te, quod tu elegisti veracem credere Manichaeum, ego autem potius fallacem.

25. Evasimus, inquis, quia spiritalem secuti sumus Salvatorem. Nam illius tantum erupit audacia, ut si noster Dominus carnalis foret, omnis nostra fuisset spes amputata. Si hoc propterea dicis, quia Christum carnem habuisse non creditis; in Manichaeo spem ponere non debetis, quem de masculo et femina procreatum, sicut ceteros homines carnem habuisse conceditis. Cur ergo in illo tantam spem ponitis? Nam in hac ipsa epistola tua, cum me terreres, ipse dixisti: Quis igitur tibi patronus erit ante iustum tribunal Iudicis, cum et de sermone et de opere coeperis te teste convinci? Persa quem incusasti, non aderit. Hoc excepto, quis te flentem consolabitur? quis Punicum salvabit? Consolatorem igitur et salvatorem, Manichaeo excepto, nullum esse posse dixisti. Quomodo ergo, cum de Christi passionibus ageres, evasisse vos dixisti, quod spiritalem secuti estis Salvatorem, ne scilicet eum posset in carne constitutum inimicus occidere? Ergo Manichaeum vestrum si occidit inimicus, in quo carnem invenit, ut iam vester esse salvator posset; et quomodo dicis: Hoc excepto, quis te flentem consolabitur? quis Punicum salvabit? Vides quid sit in haeresi et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquorum 45. Veracem Manichaeum de Christo vis esse fallaci; ut si Christus in ostendenda carne, morte, resurrectione, locis denique vulnerum atque clavorum, quae dubitantibus discipulis demonstravit 46, totum fallaciter ac mendaciter gessit, tunc Manichaeus de Christo verum dixerit: si autem Christus veram carnem, et ideo veram mortem, veram resurrectionem, veras cicatrices ostendit, tunc Manichaeus de Christo mentitus sit. Ac per hoc id interest in hac causa inter me atque te, quod tu elegisti veracem credere Manichaeum, Christum credendo fallacem; ego autem Manichaeum potius, sicut de aliis rebus, ita de Christo, quam Christum de aliqua re (quanto magis de illa, ubi spem credentium maxime posuit, hoc est de sua passione et resurrectione?) mentitum. Nam qui dicit: Quando Christus post illam, quae mors eius putata est, apparuit discipulis haesitantibus, et spiritum se videre putantibus; quando dixit: Tangite manus meas et pedes; et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 47; quando uni eorum minime credenti: Mitte, inquit, digitos in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis 48: totum hoc non veraciter ostendebat, sed mendaciter: qui hoc, inquam, dicit, non praedicator, sed accusator est Christi. Sed, inquis: Christum praedicat Manichaeus, eiusque se dicit apostolum. Hinc potius detestandus atque fugiendus est. Nam haec accusando diceret, se saltem iactaret amatorem veritatis arguendo alterius falsitatem: nunc vero nesciens incautusque se prodit, satisque demonstrat diligenter intuentibus, quid agat ipse, quid diligat, laudando ac praedicando mentientem. Fuge itaque, amice, tantam pestem, ne te, quod fieri non potest, fallendo velit fidelem facere Manichaeus: qualem vult videri a Christo esse factum illum discipulum cui dixit: Mitte digitos in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Sicut enim sapit dulcissima veritas, quid aliud discipulo Christus dixit, nisi: Tange quod gesto, tange quod gessi, tange veram carnem, tange verorum vestigia vulnerum, tange vera loca clavorum, et credendo veris noli esse incredulus, sed fidelis? Sicut autem desipit Manichaei sacrilega vanitas, quid aliud dixit discipulo Christus, nisi: Tange quod simulo, tange quod fallo; nisi: Tange falsam carnem, tange falsorum fallacia vulnerum loca, et noli esse incredulus meis mendacibus membris, ut credendo falsis possis esse fidelis. Tales fideles habet Manichaeus, omnis doctrinae daemoniorum mendaciloquorum.

Sanctorum paucitas, quorum angusta via est.

26. 1. Fuge ista, obsecro, non te decipiat species paucitatis, quoniam ipse Dominus dixit angustam viam esse paucorum 49. Inter paucos vis esse, sed pessimos. Nam verum est quod pauci sunt omni modo innocentes, sed in ipsis nocentibus pauciores sunt homicidae quam fures, pauciores sunt incestatores quam adulteri: denique etiam ipsae antiquorum vel fabulae vel historiae pauciores habent Medeas et Phaedras, quam facinorum aliorum flagitiorumque mulieres; pauciores Ochos et Busirides, quam impietatum aliarum et scelerum viros. Vide ergo, ne forte apud vos nimius horror impietatis faciat meritum paucitatis. Talia quippe ibi leguntur, dicuntur, creduntur, ut in illum errorem magis aliquos quam paucos irruere, vel illic remanere, mirandum sit. Sanctorum autem paucitas, quorum angusta via est, in comparatione ponitur multitudinis peccatorum: quae quidem paucitas in multo maiore numero palearum latet; sed in ipsa area catholicae Ecclesiae est nunc congreganda et trituranda, in fine autem ventilanda atque purganda 50: ad quam te oportet conferas, si fideliter fidelis esse desideras, ne fidendo falsis, sicut scriptum est, ventos pascas 51, id est, immundis spiritibus esca fias. Si enim Paulus apostolus, quem commemoras, non sapientum Veteris Testamenti scripturas totamque illam propheticam dispensationem dictorum atque factorum, sed carnalem Iudaicae propaginis excellentiam, et pro Synagogis paternae gentis errantibus et Christum non agnoscentibus, zelum persequendi Christianos, quo tamquam laudabili accendebatur, et iustitiam quae ex Lege est, qua Iudaei, non ibi intellecta Dei gratia, superbe gloriantur, damna et stercora deputavit, ut Christum lucrifaceret 52: quanto magis tu scripturas illas nefandarum blasphemiarum plenissimas, ubi natura veritatis, natura summi boni, natura Dei toties mutabilis, toties victa, toties corrupta, et ex parte inexplicabiliter inquinata atque ab ipsa veritate in fine damnanda describitur, non sicut stercora, sed sicut venena debes abicere, et ad Ecclesiam catholicam fidemque, quae sicut tanto ante prophetata, ita suo tempore revelata est, finita contentione transire?

Quoniam natura mutata est deserendo Deum, mutetur conversa ad incommutabile bonum, in adiutorio ipsius incommutabilis boni.

26. 2. Quod ideo tibi loquor, quia mens tua nec natura mali est, quae omnino nulla est; nec natura Dei, alioquin incommutabili frustra loquerer: sed quoniam mutata est deserendo Deum, et ipsa mutatio eius malum est; mutetur conversa ad incommutabile bonum, in adiutorio ipsius incommutabilis boni; et talis eius mutatio erit a malo liberatio. Hanc admonitionem si spernis, duas adhuc credens esse naturas, unam mutabilem boni, quae malo permixta potuit iniustitiae consentire, alteram incommu tabilem mali, quae nec bono mixta potuit consentire iustitiae, proximam illam pudendam fabulam garris exsecrabiles turpesque blasphemias in fornicatione prurientium aurium seminantem, ut sis in eorum grege, de quibus praedictum est, quod erit tempus, quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum suum avertentes, ad fabulas autem convertentur 53. Si autem hanc admonitionem prudenter accipis, conversus ad incommutabilem Deum, mutatione laudabili fies in eis de quibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 54. Quod nec Dei naturae dici posset, quia numquam fuit mala et digna isto nomine tenebrarum; nec naturae mali, quae si esset, numquam posset mutari, nec lux fieri: sed recte ac veraciter hoc dictum est ei naturae, quae incommutabilis non est, sed deserto incommutabili lumine, a quo facta est, obtenebratur in se; ad illud autem conversa fit lux, non in se, sed in Domino. Non enim a se ipsa, quoniam non est lumen verum, sed illuminata lucet, ab illo de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 55. Hoc crede, hoc intellege, hoc tene, si vis esse bonus participatione incommutabilis boni, quod non potes esse per te: quod nec amittere, si incommutabiliter hoc esses; nec recipere posses, si incommutabiliter hoc non esses.

1 - 1 Cor 4, 3.
2 - 1 Tim 4, 1-4.
3 - Rom 2, 10.
4 - Mt 12, 33.
5 - Eph 5, 8.
6 - Cf. 1 Cor 10, 13.
7 - Cf. 1 Tim 1, 17.
8 - Ps 148, 5.
9 - Cf. Gen 1, 31.
10 - Cf. Rom 8, 29.
11 - Io 1, 14. 1.
12 - Col 1, 18.
13 - Rom 8, 15. 23.
14 - Gal 4, 5.
15 - Eph 1, 5.
16 - 1 Pt 2, 9.
17 - 2 Thess 2, 12-13.
18 - Io 1, 12.
19 - Rom 8, 32.
20 - Io 1, 14.
21 - Cf. Eph 2, 3.
22 - Cf. Sap 11, 21.
23 - Rom 1, 25.
24 - Io 14, 9.
25 - Cf. Io 1, 1.
26 - Cf. Phil 2, 6.
27 - Cf. Col 1, 15-16.
28 - Rom 8, 20.
29 - Eph 6, 12.
30 - Cf. 1 Cor 11, 19.
31 - Rom 5, 3-4.
32 - Rom 8, 10-11.
33 - 1 Cor 15, 26. 51-53. 35.
34 - Cf. Dan 6; 14.
35 - Os 1, 2.
36 - Mt 21, 31.
37 - Cf. Gen 2, 24; Eph 5, 31-32.
38 - Gen 1, 28.
39 - Act 10, 13.
40 - 1 Tim 4, 3.
41 - Gen 24, 2-3.
42 - Cf. Gen 7.
43 - Cf. Gen 32, 24-25.
44 - Cf. Gen 12, 20.
45 - Cf. 1 Tim 4, 1-2.
46 - Cf. Io 20, 20.
47 - Lc 24, 39.
48 - Io 20, 27.
49 - Cf. Mt 7, 14.
50 - Cf. Mt 3, 12.
51 - Cf. Os 12, 1.
52 - Cf. Phil 3, 8.
53 - 2 Tim 4, 3-4.
54 - Eph 5, 8.
55 - Io 1, 9.