Dilatare scientias
Pulso Barbariae, si qua fides, situ,
Sed foedissima candidis
Emendare nihil tempora moribus,
Ingens gloria creditur,
Magna parte minor, quam perhibent scholae.
Mersum vafritie genus
Humanum fidei simplicis haud capax,
Involvi magis ac magis
Horrendae tenebris insipientiae
Coepit, dum sapiens studet
Perfusumque novo lumine conspici.
Hic stulti nimium Sophi
Se mordent rabidis dentibus invicem;
Hic muli vice mutua
Mulos, ambitio quos agitat, scabunt.
Nomen sordibus elegans,
Et scitus legitur stultitiae color.
Cunctis hoc opus, hic labor,
Ut raram simulet bractea laminam.
Hoc instructus acumine
Sit servus vitiis quamlibet omnibus,
Timonemque nefaria
Torvus mente, gula vincat Apicium,
Peliden stomacho trucem,
Cacum fraude, nigro pectore Zoilum
Mordacique licentia,
Zenonas crepat & Pythagoras meros.
Aequo foedere mutuus,
Et coetus hominum concilians amor,
Nostri in labiis, non animis, natans.
Huius temporis indoles
Dispulsis tenebris facta serenior
Iactatur strepitu gravi
Doctoris, scelerum cum tamen omnium
Proventu referat novo
Foedam Cimmeriae noctis imaginem;
Nec, qui talia somniat,
Attingat digito, quod reliquos docet.
I coecum genus, I procul,
Demens, vile, loquax, futile, garrulum;
Et de qua loqueris, carens
Omni luce. Sophis haec datur unicis
Coeli lumen habentibus,
Et Christi solitis militiam sequi.
Haec lux non cadit in malis
Obsessum vitiis pectus & arrogans:
Non in sanguineos lupos,
Immundasve sues, aut tigridum genus,
Naturae quibus impotens
Fit formido furor, fit rabies metus;
Verum in compositis nihil
Turbantes animis & placidas Oves.