Vincentius Monti curavit
1803

SATYRA VI.



Admovit jam bruma foco te, Basse, Sabino?
Jamnc lyra, et tetrico vivunt tibi pectine chordae?
Mire opifex numeris veterum primordia rerum,
Atque marem strepitura Jidis intendisse latinae,
Mox juvenes agitare jocos, et pollice honesto 5
Egregios lusisse senes? Mihi nunc Ligus ora
Intepet hybernatque meum mare, qua latus ingens
Dant scopuli et multa littus se valle receptat.
Lunai portum est operae cognoscere, cives.
Cor jubet hoc Ennî postquam destertuit esse 10
Maeonides Quintus, pavone ex Pythagoraeo.
Hic ego securus vulgi, et quid praeparet Auster
Jnfelix pecori; securus et angulus ille
Vicini, nostro quia pinguior: et si adeo omnes
Ditescant orti pejoribus, usque recusem 15
Curvus ob id minui senio, aut coenare sine uncto,
Et signum in rapida naso tetigisse lagena.
Discrepet his alius. Geminos, horoscope, varo
Producis genio. Solis natalibus, est qui
Tingat olus siccum muria vafer in calice empta,
Ipse sacrum inrorans patinae piper. Hic bona dente

Grandia magnanimus peragit puer. Utar ego, utar,
Nec rhombos ideo libertis ponere lautus,
Nec tenuem solers turdorum nosse salivam.
     Messe tenus propria vive, et granaria (fas est)
Emole; quid metuas? Occa, en seges altera in herba est.
Ast vocat officium: trabe rupta, Brutia saxa
Prendit amicus inops: remque omnem, surdaque vota
Condidit Ionio: jacet ipso in littore, et una
Ingentes de puppe Dei: jamque obvia mergis 30
Costa ratis lacerae. Nunc et de cespite vivo
Frange aliquid: largire inopi, ne pictus oberret
Caerulea in tabula. Sed coenam funeris heres
Negliget, iratus quod rem curtaveris; urnae
Ossa inodora dabit: seu spirent cinnama surdum,
Seu ceraso peccent casias, nescire paratus.
Tune bona incolumis minuas? Sed Bestius urget
Doctores Graios: ita fit, postquam sapere urbi
Cum pipere et palmis venit nostrum hoc, maris expers:
Feanisecae crasso vitiarunt unguine pultes. 40
Haec cinere ulterior metuas? At tu, meus heres
Quisquis eris, paulum a turba seductior audi.
O bone, num ignoras? Missa est a Caesare laurus
Insignem ob cladem Germanae pubis, et aris
Frigidus excutitur cinis: ac jam postibus arma, 45
Jam chlamydes regum, jam lutea gausapa^ captis,
Essedaque, ingentesque locat Caesonia Rhenos,
Dîs igitur, genioque ducis centum paria, ob res

Egregie gestas, induco: quis vetat? Aude.
Vae, nisi connives. Oleum, artocreasque popello 50
Largior: an prohibes? Dic clare. Non adeo, inquis,
Exossatus ager juxta est. Age: si mihi nulla
Jam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis
Nulla manet patrui, sterilis matertera vixit,
Deque avia nihilum superest; accedo Bovillas, 55
Clivumque ad Virbî: praesto est mihi Manius heres.
Progenies terrae? Quaere ex me, quis mihi quartus
Sit pater, haud prompte, dicam tamen. Adde etiam unum,
Unum etiam, terrae est jam filius: et mihi ritu
Manius hic generis prope major avunculus exstat.
Qui prior es, cur me in decursu lampada poscas?
Sum tibi Mercurius; venio deus huc ego, ut ille
Pingitur. An renuis? Vin' tu gaudere relictis?
Deest aliquid summae. Minui mihi: sed tibi totum est
Quidquid id est. Ubi sit, fuge quarere, quod mihi quondam. 65
Legarat Tadius, neu dicta repone paterna:
Faenoris accedat merces, hinc exime sumptus.
Quid reliquum est? Reliquum? Nunc nunc impensius unge,
Unge, puer, caules. Mihi festa luce coquatur
Urtica, et fissa fumosum sinciput aure; 70
Ut tuus iste nepos olim satur anseris extis,
Cum morosa vago singultiet inguine vena,
Patritiae immeiat vulvae? Mihi trama figurae
Sit reliqua, ast illi tremat omento popa venter?

Vende animam lucro, mercare, atque excute solers
Omne latus mundi, ne sit praestantior alter
Cappadocas rigida pingues pavisse catasta.
Rem duplica. Feci: jam triplex, jam mihi quarto,
Jam decies redit in rugam. Depunge ubi sistam,
Inventus, Chrysippe, tui finitor acervi. 80