Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo,
Qui tibi labentes apponit candidus annos.
Funde merum Genio. Non tu prece poscis emaci,
Quæ nisi seductis nequeas committere divis.
At bona pars procerum tacita libabit acerra. 5
Haud cuivis promptum est murmurque humilesque susurros
Tollere de templis, et aperto vivere voto.
Mens bona, fama, fides, haec clare, et ut audiat hospes.
Illa sibi introrsum, et sub lingua immurmurat: o si
Ebullit patrui præclarum funus! et, o si 10
Sub rastro crepet argenti mihi seria, dextro
Hercule! pupillumve utinam, quem proximus hæres
Impello, expungam: namque est scabiosus, et acri
Bile tumet: Nerio jam tertia ducitur uxor.
Hæc sancta ut poscas, Tyberino in gurgite mergis 15
Mane caput bis terque.
et noctem flumine purgas.
Heus age, responde: minimum est quod scire laboro.
De Jove quid sentis? esine ut praeponere cures
Hunc... — Cuinam? — Cuinam? vis Stajo ? An scilicet haeres
Quis potior judex, puerisve quis aptior orbis? 20
Hoc igitur, quo tu Jovis aurem impellere tentas,
Die agedum Stajo. Pro Juppiter! o bone, clamet,
Juppiter! At sese non clamet Juppiter ipse?
Ignovisse putas, quia cum tonat, ocyus ilex
Sulfure discutitur sacro, quam tuque domusque? 25
An, quia non fibris ovium, Ergennaque jubente,
Triste jaces lucis, evitandumque bidental,
Idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam
Juppiter? Aut quidnam est, qua tu mercede deorum
Emeris auriculas? Pulmone, et lactibus unctis? 30
Ecce avia, aut metuens divum matertera cunis
Exemit puerum, frontemque, atque uda labella
Infami digito, et lustralibus ante salivis
Expiat, urentes oculos inhibere perita.
Tunc manibus quatit, et spem macram supplice voto 35
Nunc Licinî in campos, nunc Crassi mittit in caedes.
Hunc optent generum rex et regina:
puellae
Hunc rapiant: quicquid calcaverit hic, rosa fiat
Ast ego nutrici non mando vota; negato,
Juppiter, haec illi, quamvis te albata rogarit. 40
Poscis opem nervis, corpusque fidele senectae:
Esto, age: sed grandes patinte, tucetaque crassa
Annuere his superos vetuere, Jovemque morantur.
Rem struere exoptas caeso bove, Mercuriumque
Arcessis fibra: da fortunare penates, 45
Da pecus, et gregibus foetum. Quo, pessime, pacto
Tot tibi cum in flammis junicum omenta liquescant?
Attamen hic extis, et opimo: vincere farto
Intendit: jam crescit ager, jam crescit ovile,
Jam dabitur, jam jam: donec deceptus, et expes 50
Nequicquam fundo suspiret nummus in imo.
Si tibi crateras argenti, incusaque pingui
Auro dona feram, sudes, et pectore laevo
Excutias guttas, laetari praetrepidum cor.
Hinc ilìud subiit, auro sacras quod vuato 55
Perducis facies: nam fratres inter ahenos,
Somnia pituita qui purgatissima mittunt,
Praecipui sunto: sitque illis aurea barba.
Aurum vasa Numae, Saturniaque impulit cera,
Vestalesque urnas, et Tuscum fictile mutat. 60
O curvae in terris animae, et caelestium inanes!
Quid juvat hoc, templis nostros immittere mores,
Et bona dîs ex hac scelerata ducere pulpa?
Haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo;
Haec Calabrum coxit vitiato murice vellus; 65
Haec baccam conchae rasisse, et stringere venas
Ferventis massae crudo de pulvere jussit.
Peccat et haec, peccat: vitio tamen utitur. At vos
Dicite pontifices, in sancto quid facit aurum?
Nempe hoc, quod Veneri donatae a virgine pupae. 70
Quin damus id superis, de magna quod dare lance
Non possit magni Messalae lippa propago?
Compositum jus, fasque animi, sanctosque recessus
Mentis, et incoctum generoso pectus honesto.
Haec cedo, ut admoveam templis, et farre litabo. 75