There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

    Quamvis digressu veteris confusus amici,
Laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
Destinet atque unum civem donare Sibyllae.
Ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
Secessus; ego vel Prochytam praepono Suburae.
Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
Deterius credas horrere incendia, lapsus
Tectorum assiduos ac mille pericula saevae

Urbis et Augusto recitantes mense poetas?
Sed dum tota domus reda componitur una,
Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam;
Hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae.
Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis, quorum cophinus foenumque supellex;
(Omnis enim populo mercedem pendere iussa est
Arbor, et eiectis mendicat silva Camenis).
In vallem Egeriae descendimus et speluncas
Dissimiles veris: quanto praesentius esset
Numen aquae, viridi si margine clauderet undas
Herba nec ingenuum violarent marmora tofum!

 
Hic tunc Umbricius: «Quando artibus, inquit, honestis
Nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
Res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras
Deteret exiguis aliquid: proponimus illuc
Ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas;
Dum nova canities, dum prima et recta senectus,
Dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me
Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.
Cedamus patria: vivant Artorius istic
Et Catulus; maneant, qui nigrum in candida vertunt,
Queis facile est aedem conducere, flumina, portus,
Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
Et praebere caput domina venale sub hasta.

Quondam hi cornicines et municipalis arenae
Perpetui comites notaeque per oppida buccae
Munera nunc edunt, et verso pollice vulgus
Quem iubet occidunt populariter: inde reversi
Conducunt foricas; et cur non omnia? quum sint,
Quales ex humili magna ad fastigia rerum
Extollit, quoties voluit Fortuna iocari.
Quid Romae faciam? mentiri nescio; librum,
Si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
Astrorum ignoro; funus promittere patris
Nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
Inspexi; ferre ad nuptam, quae mittit adulter,
Quae mandat, norunt alii; me nemo ministro

 
Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tamquam
Mancus et exstinctae corpus non utile dextrae.
Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens
Aestuat occultis animus semperque tacendis?
Nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
Participem qui te secreti fecit honesti.
Carus erit Verri, qui Verrem tempore quo vult
Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci
Omnis arena Tagi quodque in mare volvitur aurum,
Ut somno careas ponendaque praemia sumas
Tristis et a magno semper timearis amico.
    Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris,
Et quos praecipue fugiam, properabo fateri,

Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites,
Graecam urbem; quamvis quota portio faecis Achaei?
Iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,
Et linguam et mores et cum tibicine chordas
Obliquas nec non gentilia tympana secum
Vexit et ad circum iussas prostare puellas.
Ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra!
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo!
Hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
Viscera magnarum domuum dominique futuri.

 
Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promptus et Isaeo torrentior. Ede, quid illum
Esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos:
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit
Graeculus esuriens; in coelum, iusseris, ibit.
In summa, non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax,
Qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
Signabit fultusque toro meliore recumbet,
Advectus Romam quo pruna et cottona vento?
Usque adeo nihil est, quod nostra infantia coelum

 
Hausit Aventini, bacca nutrita Sabina?
Quid quod adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus aequat
Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
Miratur vocem angustam, qua deterius nec
Ille sonat, quo mordetur gallina marito?
Haec eadem licet et nobis laudare: sed illis
Creditur. An melior, quum Thaïda sustinet aut quum
Uxorem comoedus agit vel Dorida pullo
Cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,
Non persona loqui: vacua et plana omnia dicas
Infra ventriculum et tenui distantia rima.
Nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic

Aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
Natio comoeda est. Rides? maiore cachinno
Concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
Nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
Accipit endromidem; si dixeris «aestuo» sudat.
Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
Nocte dieque potest aliena sumere vultum
A facie, iactare manus, laudare paratus,
Si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
Si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.
Praeterea sanctum nihil est nec ab inguine tutum:
Non matrona laris, non filia virgo, neque ipse
Sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus;
Horum si nihil est, aviam resupinat amici.

Scire volunt secreta domus atque inde timeri.
Et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
Gimnasia atque audi facinus maioris abollae.
Stoicus occidit Baream delator, amicum
Discipulumque senex ripa nutritus in illa,
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi!
Non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis vel Diphilus aut Herimarchus,
Qui gentis vitio numquam partitur amicum,
Solus habet: nam quum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturae patriaeque veneno,
Limine summoveor: perierunt tempora longi
Servitii. Nusquam minor est iactura clientis.

Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
Currere; quum praetor lictorem impellat et ire
Praecipitem iubeat, dudum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
Divitis hic servi claudit latus ingenuorum
Filius; alter enim, quantum in legione tribuni
Accipiunt, donat Calvinae vel Catienae,
Ut semel aut iterum super illam palpitet: at tu,
Quum tibi vestiti facies scorti placet, haeres
Et dubitas alta Chionen deducere sella.
Da testem Romae tam sanctum, quam fuit hospes
Numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui

Servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
Protinus ad censum; de moribus ultima fiet
Quaestio: «quot pascit servos? quot possidet agri
Iugera? quam multa magnaque paropside coenat?»
Quantum quisque sua nummorum servat in arca,
Tantum habet et fidei. Iures licet et Samothracum
Et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
Creditur atque deos, dis ignoscentibus ipsis.
Quid quod materiam praebet causasque iocorum
Omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
Si toga sordidula est et rupta calceus alter
Pelle patet, vel si consuto vulnere crassum
Atque recens linum ostendit non una cicatrix?
Nil habet infelix paupertas durius in se,

Quam quod ridiculos homines facit. «Exeat», inquit,
«Si pudor est, et de pulvino surgat equestri,
Cuius res legi non sufficit, et sedeant hic
Lenonum pueri quocumque in fornice nati;
Hic plaudat nitidi praeconis filius inter
Pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae».
Sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.
Quis gener hic placuit censu minor atque puellae
Sarcinulis impar? quis pauper scribitur heres?
Quando in consilio est aedilibus? Agmine facto
Debuerant olim tenues migrasse Quirites.
Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat
Res angusta domi; sed Romae durior illis

Conatus: magno hospitium miserabile, magno
Servorum ventres, et frugi coenula magno.
Fictilibus coenare pudet, quod turpe negabit
Translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam
Contentusque illic veneto duroque cucullo.
   Pars magna Italiae est, si verum admittimus, in qua
Nemo togam sumit, nisi mortuus. Ipsa dierum
Festorum herboso colitur si quando theatro
Maiestas, tandemque redit ad pulpita notum
Exodium, quum personae pallentis hiatum
In gremio matris formidat rusticus infans:
Aequales habitus illic similesque videbis
Orchestram et populum; clari velamen honoris

 
Sufficiunt tunicae summis aedilibus albae.
Hic ultra vires habitus nitor; hic aliquid plus
Quam satis est; interdum aliena sumitur arca.
Commune id vitium est; hic vivimus ambitiosa
Paupertate omnes; quid te moror? omnia Romae
Cum pretio. Quid das, ut Cossum aliquando salutes?
Ut te respiciat clauso Veiento labello?
Ille metit barbam, crinem hic deponit amati:
Plena domus libis venalibus. - «Accipe et istud
Fermentum tibi habe». - Praestare tributa clientes
Cogimur et cultis augere peculia servis.
    Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam,
Aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis, aut

 
Simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce?
Nos urbem colimus tenui tibicine fultam
Magna parte sui; nam sic labentibus obstat
Vilicus et, veteris rimae quum texit hiatum,
Securos pendente iubet dormire ruina.
Vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli
Nocte metus. Iam poscit aquam, iam frivola transfert
Ucalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:
Tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,
Ultimus ardebit, quem tegula sola tuetur
A pluvia, molles ubi reddunt ova columbae.
Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex,
Ornamentum abaci, nec non et parvulus infra

Cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron;
Iamque vetus graecos servabat cista libellos,
Et divina opici rodebant carmina mures.
- «Nil habuit Codrus». - Quis enim negat? et tamen illud
Perdidit infelix totum nihil; ultimus autem
Aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem
Nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.
Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
Pullati proceres, differt vadimonia praetor;
Tunc gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.
Ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,
Conferat impensas: hic nuda et candida signa,

Hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycleti,
Haec Asianorum vetera ornamenta deorum,
Hic libros dabit et forulos mediamque Minervam,
Hic modium argenti; meliora ac plura reponit
Persicus orborum lautissimus et merito iam
Suspectus, tamquam ipse suas incenderit aedes.
Si potes avelli circensibus, optima Sorae
Aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur,
Quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
Hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus
In tenues plantas facili diffunditur haustu.
Vive bidentis amans et culti vilicus horti,
Unde epulum possis centum dare Pythagoreis.

Est aliquid, quocumque loco, quocumque recesso,
Unius sese dominum facisse lacertae.
    Plurimus hic aeger moritur vigilando; sed ipsum
Languorem peperit cibus imperfectus et haerens
Ardenti stomacho; nam quae meritoria somnum
Admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.
Inde caput morbi: redarum transitus arto
Vicorum inflexu et stantis convicia mandrae
Eripient somnnum Druso vitulisque marinis.
Si vocat officium, turba cedente vehetur
Dives et ingenti curret super ora Liburno,
Atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus;

Namque facit somnum clausa lectica fenestra.
Ante tamen veniet: nobis properantibus obstat
Unda prior, magno populus premit agmine lumbos,
Qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro
Alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
Pinguia crura luto; planta mox undique magna
Calcor et in digito clavus mihi militis haeret.
Nonne vides, quanto celebretur sportula fumo?
Centum convivae, sequitur sua quemque culina.
Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res
Impositas capiti, quas recto vertice portat
Servulus infelix et cursu ventilat ignem:
Scinduntur tunicae sartae modo. Longa coruscat

Serraco veniente abies, atque altera pinum
Plaustra vehunt: nutant alte populoque minantur:
Nam si procubuit, qui saxa Ligustica portat
Axis, et eversum fudit super agmina montem,
Quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa
Invenit? obtritum vulgi perit omne cadaver
More animae. Domus interea secura patellas
Iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis
Striglibus et pleno componit lintea gutto!
Haec inter pueros varie properantur: at ille
Iam sedet in ripa tetrumque novicius horret
Porthmea, nec sperat coenosi gurgitis alnum
Infelix, nec habet quem porrigat ore trientem.

    Respice nunc alia ac diversa pericula noctis;
Quod spatium tectis sublimibus, unde cerebrum
Testa ferit, quoties rimosa et curta fenestris
Vasa cadunt; quanto percussum pondere signent
Et laedant silicem. Possis ignavus haberi
Et subiti casus improvidus, ad coenam si
Intestatus eas; adeo tot fata, quot illa
Nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae.
Ergo optes votumque feras miserabile tecum,
Ut sint contentae patulas defundere pelves.
    Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
Dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus.

- «Ergo non aliter poterit dormire?» - Quibusdam
Sommum rixa facit: sed quamvis improbus annis
Atque mero fervens cavet hunc, quem coccina laena
Vitari iubet et comitum longissimus ordo,
Multum praetera flammarum et aenea lampas;
Me, quem luna solet deducere vel breve lumen
Candelae, cuius dispenso et tempero filum,
Contemnit. Miserae cognosce prooemia rixae,
Si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.
Stat contra starique iubet: parere necesse est;
Nam quid agas, quum te furiosus cogat et idem
Fortior? «Unde venis?» exclamat; «cuius aceto,

Cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum
Sutor et elixi vervecis labra comedit?
Nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem!
Ede ubi consistas; in qua te quaero proseucha?»
Dicere si temptes aliquid tacitusve recedas,
Tantumdem est: feriunt pariter, vadimonia deinde
Irati faciunt. Libertas pauperis haec est:
Pulsatus rogat et pugnis concisus adorat,
Ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.
    Nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te
Non deerit, clausis domibus postquam omnis ubique
Fixa catenatae siluit compago tabernae.
Interdum et ferro subitus grassator agit rem:

Armato quoties tutae custode tenentur
Et Pomptina palus et Gallinaria pinus,
Sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt.
Qua fornace graves, qua non incude catenae?
Maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne
Vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.
Felices proavorum atavos, felicia dicas
Secula, quae quondam sub regisbus atque tribunis
Viderunt uno contentam carcere Romam.
    His alias poteram et plures subnectere causas:
Sed iumenta vocant, et sol inclinat; eundum est.
Nam mihi commota iamdudum mulio virga
Annuit: ergo vale nostri memor, et quoties te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino,

Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam
Converte a Cumis: satirarum ergo, ni pudet illas,
Adiutor gelidos veniam caligatus in agros.