There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

 
Ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt.
Indocti primum; quamquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum est,
Si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit,
Et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.

 
    Fronti nulla fides; quis enim non vicus abundat
Tristibus obscoenis? Castigas turpia, quum sis
Inter Socraticos notissima fossa cinaedos?
Hispida membra quidem et durae per brachia setae
Promittunt atrocem animum; sed podice levi
Caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
Rarus sermo illis et magna libido tacendi
Atque supercilio brevior coma. Verius ergo
Et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis
Imputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.
Horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
Dat veniam: sed peiores, qui talia verbis

 
Herculis invadunt, et de virtute locuti
Clunem agitant. «Ego te ceventem, Sexte, verebor?»
Infamis Varillus ait; «quo deterior te?»
Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus:
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
Quis coelum terris non misceat et mare coelo,
Si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
In tabulam Sullae si dicant discipuli tres?
Qualis erat nuper tragico pollutus adulter
Concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
Omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
Quum tot abortivis fecundam Iulia vulvam

 
Solveret, et patruo similes effunderet offas.
Nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros et castigata remordent?
    Non tulit ex illis torvum Lauronia quemdam
Clamantem toties: «Ubi nunc lex Iulia? dormis?»
Atque ita subridens: «Felicia tempora, quae te
Moribus opponunt! habeat iam Roma pudorem;
Tertius e coelo cecidit Cato! sed tamen unde
Haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
Quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae.
Quod si vexantur leges ac iura, citari
Ante omnes debet Scantinia; respice primum
Et scrutare viros; faciunt hi plura, sed illos

 
Defendit numerus iunctaeque umbone phalanges.
Magna inter molles concordia; non erit ullum
Exemplum in nostro tam detestabile sexu.
Vedia non lambiy Cluviam nec Flora Catullam:
Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.
Numquid nos agimus causas, civilia iura
Novimus, aut ullo strepitu fora vestra movemus?
Luctantur paucae, comedunt colyphia paucae:
Vos lanam trahitis calathisque peracta refertis
Vellera, vos tenui praegnatem stamine fusum,
Penelope melius, levius torquetis Arachne,
Horrida quale facit residens in codice pellex.
Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister

 
Liberto, dederit vivus cur multa puellae.
Dives erit, magno quae dormit tertia lecto.
Tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post haec tristis sententia fertur;
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.
    Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoicidae; quid enim falsi Lauronia? - Sed quid
Non facient alii, quum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
In Proculas et Pollittas? Est moecha Fabulla:
Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
Non sumet damnata togam. - «Sed Iulius ardet,
Aestuo». - Nudus agas: minus est insania turpis!

En habitum, quo te leges ac iura ferentem
Vulneribus crudis populus modo victor, et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris.
Quid non proclames, in corpore iudicis ista
Si videas? quaero an deceant multicia testem?
Acer et indomitus libertatisque magister,
Cretice, perluces! Dedit hanc contagio labem,
Et dabit in plures; sicut grex totus in agris
Unius scabie cadit et porrigine porci,
Uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
    Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu:
Nemo repente fuit turpissimus; accipient te

Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt
Frontibus et toto posuere monilia collo,
Atque Bonam tenerae placant abdomine porcae
Et magno cratere Deam; sed more sinistro
Exagitata procul non intrat femina limen;
Solis ara deae maribus patet. Ite profanae!
Clamatur; nullo gemit hic tibicina cornu.
Talia secreta coluerunt orgia taeda
Cecropiam soliti Baptae lassare Cotytto.
Ille supercilium madida fuligine tactum
Obliqua producit acu pingitque trementes
Attollens oculos: vitreo bibit ille priapo,
Reticulumque comis auratum ingentibus implet,

Caerulea indutus scutulata aut galbina rasa,
Et per Iunonem domini iurante ministro.
Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat
Armatum, quum iam tolli vexilla iuberet.
Res memoranda novis annalibus atque recenti
Historia, speculum civilis sarcina belli:
Nimirum summi ducis est occidere Galbam
Et curare cutem; summi constantia civis,
Bebriaci campo spolium affectare Palati,
Et pressum in faciem digitis extendere panem:
Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.
    Hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae;

Hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi
Libertas, et crine senex fanaticus albo
Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum conducendusque magister.
Quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam
More supervacuam cultris abrumpere carnem?
    Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
Cornicini, sive hic recto cantaverat aere:
Signatae tabulae; dictum Feliciter! ingens
Coena sedet; gremio iacuit nova nupta mariti.
O proceres, censore opus est an haruspice nobis?
Scilicet horreres maioraque monstra putares,
Si mulier vitulum, vel si bos ederet agnum?

 
Segmenta et longos habitus et flammea sumit.
Arcano qui sacra ferens nutantia loro
Sudavit clipeis ancilibus. O pater urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
Haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir:
Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
Nec quereris patri? vade ergo et cede severi
lugeribus campi, quem negligis! - «Officium cras
Primo sole mihi peragendum in valle Quirini» -
Quae causa officii? - «Quid quaeris? nubit amicus,
Nec multos adhibet». - Liceat modo vivere: fient,
Fient ista palam, cupient et in acta referri.

Interea tormentum ingens nubentibus haeret,
Quod nequeant parere et partu retinere maritos.
Sed melius, quod nil animis in corpora iuris
Natura indulget: steriles morientur, et illis
Turgida non prodest condita pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas praebere luperco.
[Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
Lustravitque fuga mediam gladiator arenam,
Et Capitolinis generosior et Marcellis
Et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et
Omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
Admoveas, cuius tunc munere retia misit].
    Esse aliquos manes et subterranea regna

 
Et contum et Stygio ranas in gurgite nigras,
Atque una transire vadum tot milia cymba,
Nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
Sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo
Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
Quid Cremerae legio et Cannis consumpta Juventus,
Tot bellorum animae, quoties hinc talis ad illos
Umbra venit? cuperent lustrari, si qua darentur
Sulfura cum taedis, et si foret humida laurus.
Illuc, heu, miseri traducimur! Arma quidem ultra
Litora Iubernae promovimus et modo captas
Orcadas ac minima contentos nocte Britannos;
Sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe,
Non faciunt illi, quos vicimus. - «Et tamen unus

 
Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
Mollior ardenti sese indulsisse tribuno». -
Aspice, quid faciant commercia! venerat obses;
Hic fiunt homines. Nam si mora longior urbem
Indulsit pueris, non umquam deerit amator;
Mittentur braccae, cultelli, frena, flagellum;
Sic praetextatos referunt Artaxata mores.