There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Satura X Satura XII 

Atticus eximie si cenat, lautus habetur,
si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno
excipitur uolgi quam pauper Apicius? omnis
conuictus, thermae, stationes, omne theatrum
de Rutilo. nam dum ualida ac iuuenalia membra  5
sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur
non cogente quidem sed nec prohibente tribuno
scripturus leges et regia uerba lanistae.
multos porro uides, quos saepe elusus ad ipsum
creditor introitum solet expectare macelli,  10
et quibus in solo uiuendi causa palato est.
egregius cenat meliusque miserrimus horum
et cito casurus iam perlucente ruina.
interea gustus elementa per omnia quaerunt
numquam animo pretiis obstantibus; interius si  15
attendas, magis illa iuuant quae pluris ementur.
ergo haut difficile est perituram arcessere summam
lancibus oppositis uel matris imagine fracta,
et quadringentis nummis condire gulosum
fictile; sic ueniunt ad miscellanea ludi.  20
refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
sumit et a censu famam trahit. illum ego iure
despiciam, qui scit quanto sublimior Atlas
omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem  25
ignorat quantum ferrata distet ab arca
sacculus. e caelo descendit gn�yi seaut�n
figendum et memori tractandum pectore, siue
coniugium quaeras uel sacri in parte senatus
esse uelis; neque enim loricam poscit Achillis  30
Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
ancipitem seu tu magno discrimine causam
protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
orator uehemens an Curtius et Matho buccae.
noscenda est mensura sui spectandaque rebus  35
in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum
in loculis. quis enim te deficiente crumina
et crescente gula manet exitus, aere paterno
ac rebus mersis in uentrem fenoris atque  40
argenti grauis et pecorum agrorumque capacem?
talibus a dominis post cuncta nouissimus exit
anulus, et digito mendicat Pollio nudo.
non praematuri cineres nec funus acerbum
luxuriae sed morte magis metuenda senectus.  45
hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae
et coram dominis consumitur; inde, ubi paulum
nescio quid superest et pallet fenoris auctor,
qui uertere solum, Baias et ad ostrea currunt.
cedere namque foro iam non est deterius quam  50
Esquilias a feruenti migrare Subura.
ille dolor solus patriam fugientibus, illa
maestitia est, caruisse anno circensibus uno.
sanguinis in facie non haeret gutta, morantur
pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem.  55
    experiere hodie numquid pulcherrima dictu,
Persice, non praestem uita et moribus et re,
si laudem siliquas occultus ganeo, pultes
coram aliis dictem puero sed in aure placentas.
nam cum sis conuiua mihi promissus, habebis  60
Euandrum, uenies Tirynthius aut minor illo
hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum,
alter aquis, alter flammis ad sidera missus.
fercula nunc audi nullis ornata macellis.
de Tiburtino ueniet pinguissimus agro  65
haedulus et toto grege mollior, inscius herbae
necdum ausus uirgas humilis mordere salicti,
qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani
asparagi, posito quos legit uilica fuso.
grandia praeterea tortoque calentia feno  70
oua adsunt ipsis cum matribus, et seruatae
parte anni quales fuerant in uitibus uuae,
Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem
aemula Picenis et odoris mala recentis
nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam  75
autumnum et crudi posuere pericula suci.
haec olim nostri iam luxuriosa senatus
cena fuit. Curius paruo quae legerat horto
ipse focis breuibus ponebat holuscula, quae nunc
squalidus in magna fastidit conpede fossor,  80
qui meminit calidae sapiat quid uolua popinae.
sicci terga suis rara pendentia crate
moris erat quondam festis seruare diebus
et natalicium cognatis ponere lardum
accedente noua, si quam dabat hostia, carne.  85
cognatorum aliquis titulo ter consulis atque
castrorum imperiis et dictatoris honore
functus ad has epulas solito maturius ibat
erectum domito referens a monte ligonem.
cum tremerent autem Fabios durumque Catonem  90
et Scauros et Fabricium, rigidique seueros
censoris mores etiam collega timeret,
nemo inter curas et seria duxit habendum
qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;  95
sed nudo latere et paruis frons aerea lectis
uile coronati caput ostendebat aselli,
ad quod lasciui ludebant ruris alumni.
[tales ergo cibi qualis domus atque supellex.]
tunc rudis et Graias mirari nescius artes  100
urbibus euersis praedarum in parte reperta
magnorum artificum frangebat pocula miles,
ut phaleris gauderet ecus caelataque cassis
Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
imperii fato, geminos sub rupe Quirinos  105
ac nudam effigiem in clipeo uenientis et hasta
pendentisque dei perituro ostenderet hosti.
ponebant igitur Tusco farrata catino:
argenti quod erat solis fulgebat in armis.
omnia tunc quibus inuideas, si liuidulus sis.  110
templorum quoque maiestas praesentior, et uox
nocte fere media mediamque audita per urbem
litore ab Oceani Gallis uenientibus et dis
officium uatis peragentibus. his monuit nos,
hanc rebus Latiis curam praestare solebat  115
fictilis et nullo uiolatus Iuppiter auro.
illa domi natas nostraque ex arbore mensas
tempora uiderunt; hos lignum stabat ad usus,
annosam si forte nucem deiecerat eurus.
at nunc diuitibus cenandi nulla uoluptas,  120
nil rhombus, nil damma sapit, putere uidentur
unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbis
grande ebur et magno sublimis pardus hiatu
dentibus ex illis quos mittit porta Syenes
et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,  125
et quos deposuit Nabataeo belua saltu
iam nimios capitique graues. hinc surgit orexis,
hinc stomacho uires; nam pes argenteus illis,
anulus in digito quod ferreus. ergo superbum
conuiuam caueo, qui me sibi comparat et res  130
despicit exiguas. adeo nulla uncia nobis
est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac
materia, quin ipsa manubria cultellorum
ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt
rancidula aut ideo peior gallina secatur.  135
sed nec structor erit cui cedere debeat omnis
pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem
sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
et Scythicae uolucres et phoenicopterus ingens
et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro  140
caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.
nec frustum capreae subducere nec latus Afrae
nouit auis noster, tirunculus ac rudis omni
tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
plebeios calices et paucis assibus emptos  145
porriget incultus puer atque a frigore tutus,
non Phryx aut Lycius [non a mangone petitus
quisquam erit et magno]: cum posces, posce Latine.
idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli
atque hodie tantum propter conuiuia pexi.  150
pastoris duri hic filius, ille bubulci.
suspirat longo non uisam tempore matrem
et casulam et notos tristis desiderat haedos
ingenui uoltus puer ingenuique pudoris,
qualis esse decet quos ardens purpura uestit,  155
nec pupillares defert in balnea raucus
testiculos, nec uellendas iam praebuit alas,
crassa nec opposito pauidus tegit inguina guto.
hic tibi uina dabit diffusa in montibus illis
a quibus ipse uenit, quorum sub uertice lusit.  160
[namque una atque eadem est uini patria atque ministri.]
forsitan expectes ut Gaditana canoro
incipiant prurire choro plausuque probatae
ad terram tremulo descendant clune puellae,
[spectant hoc nuptae iuxta recubante marito  165
quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis.]
inritamentum ueneris languentis et acres
diuitis urticae [maior tamen ista uoluptas
alterius sexus]; magis ille extenditur, et mox
auribus atque oculis concepta urina mouetur.  170
non capit has nugas humilis domus. audiat ille
testarum crepitus cum uerbis, nudum olido stans
fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur
uocibus obscenis omnique libidinis arte,
qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;  175
namque ibi fortunae ueniam damus. alea turpis,
turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi
omnia cum faciunt, hilares nitidique uocantur.
nostra dabunt alios hodie conuiuia ludos:
conditor Iliados cantabitur atque Maronis  180
altisoni dubiam facientia carmina palmam.
quid refert, tales uersus qua uoce legantur?
    sed nunc dilatis auerte negotia curis
et gratam requiem dona tibi, quando licebit
per totum cessare diem. non fenoris ulla  185
mentio nec, prima si luce egressa reuerti
nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor
umida suspectis referens multicia rugis
uexatasque comas et uoltum auremque calentem.
protinus ante meum quidquid dolet exue limen,  190
pone domum et seruos et quidquid frangitur illis
aut perit, ingratos ante omnia pone sodalis.
interea Megalesiacae spectacula mappae
Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho
praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace  195
inmensae nimiaeque licet si dicere plebis,
totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem
percutit, euentum uiridis quo colligo panni.
nam si deficeret, maestam attonitamque uideres
hanc urbem ueluti Cannarum in puluere uictis  200
consulibus. spectent iuuenes, quos clamor et audax
sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae:
nostra bibat uernum contracta cuticula solem
effugiatque togam. iam nunc in balnea salua
fronte licet uadas, quamquam solida hora supersit  205
ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus
continuis, quia sunt talis quoque taedia uitae
magna: uoluptates commendat rarior usus.

 Satura X Satura XII