Scire uelim quare totiens mihi, Naeuole, tristis
occurras fronte obducta ceu Marsya uictus.
quid tibi cum uultu, qualem deprensus habebat
Rauola dum Rhodopes uda terit inguina barba?
[nos colaphum incutimus lambenti crustula seruo.] 5
non erit hac facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
circumit et fatuos non inuenit. unde repente
tot rugae? certe modico contentus agebas
uernam equitem, conuiua ioco mordente facetus 10
et salibus uehemens intra pomeria natis.
omnia nunc contra, uultus grauis, horrida siccae
silua comae, nullus tota nitor in cute, qualem
Bruttia praestabat calidi tibi fascia uisci,
sed fruticante pilo neglecta et squalida crura. 15
quid macies aegri ueteris, quem tempore longo
torret quarta dies olimque domestica febris?
deprendas animi tormenta latentis in aegro
corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
inde habitum facies. igitur flexisse uideris 20
propositum et uitae contrarius ire priori.
nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
Pacis et aduectae secreta Palatia matris
et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
notior Aufidio moechus celebrare solebas, 25
quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
'utile et hoc multis uitae genus, at mihi nullum
inde operae pretium. pingues aliquando lacernas,
munimenta togae, duri crassique coloris
et male percussas textoris pectine Galli 30
accipimus, tenue argentum uenaeque secundae.
fata regunt homines, fatum est et partibus illis
quas sinus abscondit. nam si tibi sidera cessant,
nil faciet longi mensura incognita nerui,
quamuis te nudum spumanti Virro labello 35
uiderit et blandae adsidue densaeque tabellae
sollicitent, autos gar ephelketai andra kinaidos.
quod tamen ulterius monstrum quam mollis auarus?
"haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti."
computat et ceuet. ponatur calculus, adsint 40
cum tabula pueri; numera sestertia quinque
omnibus in rebus, numerentur deinde labores.
an facile et pronum est agere intra uiscera penem
legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?
seruus erit minus ille miser qui foderit agrum 45
quam dominum. sed tu sane tenerum et puerum te
et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas.
uos humili adseculae, uos indulgebitis umquam
cultori, iam nec morbo donare parati?
en cui tu uiridem umbellam, cui sucina mittas 50
grandia, natalis quotiens redit aut madidum uer
incipit et strata positus longaque cathedra
munera femineis tractat secreta kalendis.
dic, passer, cui tot montis, tot praedia seruas
Apula, tot miluos intra tua pascua lassas? 55
te Trifolinus ager fecundis uitibus implet
suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis—
nam quis plura linit uicturo dolia musto?—
quantum erat exhausti lumbos donare clientis
iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infans 60
cum matre et casulis et conlusore catello
cymbala pulsantis legatum fiet amici?
"improbus es cum poscis" ait. sed pensio clamat
"posce," sed appellat puer unicus ut Polyphemi
lata acies per quam sollers euasit Vlixes. 65
alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
et pedibus? "durate atque expectate cicadas"?
uerum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto 70
metiris pretio quod, ni tibi deditus essem
deuotusque cliens, uxor tua uirgo maneret?
scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris
et quae pollicitus. fugientem saepe puellam
amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam 75
signabat; tota uix hoc ego nocte redemi
te plorante foris. testis mihi lectulus et tu,
ad quem peruenit lecti sonus et dominae uox.
instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
coniugium in multis domibus seruauit adulter. 80
quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum
quod tibi filiolus uel filia nascitur ex me?
tollis enim et libris actorum spargere gaudes
argumenta uiri. foribus suspende coronas: 85
iam pater es, dedimus quod famae opponere possis.
iura parentis habes, propter me scriberis heres,
legatum omne capis nec non et dulce caducum.
commoda praeterea iungentur multa caducis,
si numerum, si tres impleuero.' iusta doloris, 90
Naeuole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?
'neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.
haec soli commissa tibi celare memento
et tacitus nostras intra te fige querellas;
nam res mortifera est inimicus pumice leuis. 95
qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,
fuste aperire caput, candelam adponere ualuis
non dubitat. nec contemnas aut despicias quod
his opibus numquam cara est annona ueneni. 100
ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.'
o Corydon, Corydon, secretum diuitis ullum
esse putas? serui ut taceant, iumenta loquentur
et canis et postes et marmora. claude fenestras,
uela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen, 105
e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat;
quod tamen ad cantum galli facit ille secundi
proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
finxerunt pariter libarius, archimagiri,
carptores. quod enim dubitant componere crimen 110
in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
baltea? nec derit qui te per compita quaerat
nolentem et miseram uinosus inebriet aurem.
illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
a nobis, taceant illi. sed prodere malunt 115
arcanum quam subrepti potare Falerni
pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.
uiuendum recte, cum propter plurima, ~tunc est~
idcirco ut possis linguam contemnere serui.
[praecipue causis, ut linguas mancipiorum 120
contemnas; nam lingua mali pars pessima serui.
deterior tamen hic qui liber non erit illis
quorum animas et farre suo custodit et aere.]
'utile consilium modo, sed commune, dedisti.
nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes 125
deceptas? festinat enim decurrere uelox
flosculus angustae miseraeque breuissima uitae
portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
poscimus, obrepit non intellecta senectus.'
ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus 130
stantibus et saluis his collibus; undique ad illos
conuenient et carpentis et nauibus omnes
qui digito scalpunt uno caput. altera maior
spes superest, tu tantum erucis inprime dentem.
[gratus eris, tu tantum erucis inprime dentem.] 134a
'haec exempla para felicibus; at mea Clotho 135
et Lachesis gaudent, si pascitur inguine uenter.
o parui nostrique Lares, quos ture minuto
aut farre et tenui soleo exorare corona,
quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus
a tegete et baculo? uiginti milia fenus 140
pigneribus positis, argenti uascula puri,
sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes
de grege Moesorum, qui me ceruice locata
securum iubeant clamoso insistere circo;
sit mihi praeterea curuus caelator, et alter 145
qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec.
quando ego pauper ero? uotum miserabile, nec spes
his saltem; nam cum pro me Fortuna uocatur,
adfixit ceras illa de naue petitas
quae Siculos cantus effugit remige surdo.' 150