There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Satura I Satura III 

Vltra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent
qui Curios simulant et Bacchanalia uiuunt.
indocti primum, quamquam plena omnia gypso
Chrysippi inuenias; nam perfectissimus horum,  5
si quis Aristotelen similem uel Pittacon emit
et iubet archet pluteum seruare Cleanthas.
frontis nulla fides; quis enim non uicus abundat
tristibus obscenis? castigas turpia, cum sis
inter Socraticos notissima fossa cinaedos?  10
hispida membra quidem et durae per bracchia saetae
promittunt atrocem animum, sed podice leui
caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
rarus sermo illis et magna libido tacendi
atque supercilio breuior coma. uerius ergo  15
et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis
inputo, qui uultu morbum incessuque fatetur.
horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
dat ueniam; sed peiiores, qui talia uerbis
Herculis inuadunt et de uirtute locuti  20
clunem agitant. 'ego te ceuentem, Sexte, uerebor?'
infamis Varillus ait, 'quo deterior te?'
loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
quis caelum terris non misceat et mare caelo  25
si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
in tabulam Sullae si dicant discipuli tres?
qualis erat nuper tragico pollutus adulter
concubitu, qui tunc leges reuocabat amaras  30
omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
cum tot abortiuis fecundam Iulia uuluam
solueret et patruo similes effunderet offas.
nonne igitur iure ac merito uitia ultima fictos
contemnunt Scauros et castigata remordent?  35
non tulit ex illis toruum Laronia quendam
clamantem totiens 'ubi nunc, lex Iulia, dormis?'
atque ita subridens: 'felicia tempora, quae te
moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem:
tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde  40
haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae.
quod si uexantur leges ac iura, citari
ante omnis debet Scantinia. respice primum
et scrutare uiros, faciunt nam plura; sed illos  45
defendit numerus iunctaeque umbone phalanges.
magna inter molles concordia. non erit ullum
exemplum in nostro tam detestabile sexu.
Tedia non lambit Cluuiam nec Flora Catullam:
Hispo subit iuuenes et morbo pallet utroque.  50
numquid nos agimus causas, ciuilia iura
nouimus aut ullo strepitu fora uestra mouemus?
luctantur paucae, comedunt coloephia paucae.
uos lanam trahitis calathisque peracta refertis
uellera, uos tenui praegnantem stamine fusum  55
Penelope melius, leuius torquetis Arachne,
horrida quale facit residens in codice paelex.
notum est cur solo tabulas inpleuerit Hister
liberto, dederit uiuus cur multa puellae.
diues erit magno quae dormit tertia lecto.  60
tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
de nobis post haec tristis sententia fertur?
dat ueniam coruis, uexat censura columbas.'
fugerunt trepidi uera ac manifesta canentem
Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid  65
non facient alii, cum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc uestem populo mirante perores
in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla;
damnetur, si uis, etiam Carfinia: talem
non sumet damnata togam. 'sed Iulius ardet,  70
aestuo.' nudus agas: minus est insania turpis.
en habitum quo te leges ac iura ferentem
uulneribus crudis populus modo uictor et illud
montanum positis audiret uulgus aratris.
quid non proclames, in corpore iudicis ista  75
si uideas? quaero an deceant multicia testem.
acer et indomitus libertatisque magister,
Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
et dabit in plures, sicut grex totus in agris
unius scabie cadit et porrigine porci  80
uuaque conspecta liuorem ducit ab uua.
foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
nemo repente fuit turpissimus. accipient te
paulatim qui longa domi redimicula sumunt
frontibus et toto posuere monilia collo  85
atque bonam tenerae placant abdomine porcae
et magno cratere deam. sed more sinistro
exagitata procul non intrat femina limen:
solis ara deae maribus patet. 'ite, profanae,'
clamatur, 'nullo gemit hic tibicina cornu.'  90
talia secreta coluerunt orgia taeda
Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.
ille supercilium madida fuligine tinctum
obliqua producit acu pingitque trementis
attollens oculos; uitreo bibit ille priapo  95
reticulumque comis auratum ingentibus implet
caerulea indutus scutulata aut galbina rasa
et per Iunonem domini iurante ministro;
ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille uidebat  100
armatum, cum iam tolli uexilla iuberet.
res memoranda nouis annalibus atque recenti
historia, speculum ciuilis sarcina belli.
nimirum summi ducis est occidere Galbam
et curare cutem, summi constantia ciuis  105
Bebriaci campis solium adfectare Palati
et pressum in faciem digitis extendere panem,
quod nec in Assyrio pharetrata Sameramis orbe
maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.
hic nullus uerbis pudor aut reuerentia mensae,  110
hic turpis Cybeles et fracta uoce loquendi
libertas et crine senex fanaticus albo
sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
gutturis exemplum conducendusque magister.
quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat  115
iam more superuacuam cultris abrumpere carnem?
quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
cornicini, siue hic recto cantauerat aere;
signatae tabulae, dictum 'feliciter,' ingens
cena sedet, gremio iacuit noua nupta mariti.  120
o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
scilicet horreres maioraque monstra putares,
si mulier uitulum uel si bos ederet agnum?
segmenta et longos habitus et flammea sumit
arcano qui sacra ferens nutantia loro  125
sudauit clipeis ancilibus. o pater urbis,
unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
haec tetigit, Gradiue, tuos urtica nepotes?
traditur ecce uiro clarus genere atque opibus uir,
nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas  130
nec quereris patri. uade ergo et cede seueri
iugeribus campi, quem neglegis. 'officium cras
primo sole mihi peragendum in ualle Quirini.'
quae causa officii? 'quid quaeris? nubit amicus
nec multos adhibet.' liceat modo uiuere, fient,  135
fient ista palam, cupient et in acta referri.
interea tormentum ingens nubentibus haeret
quod nequeant parere et partu retinere maritos.
sed melius, quod nil animis in corpora iuris
natura indulget: steriles moriuntur, et illis  140
turgida non prodest condita pyxide Lyde,
nec prodest agili palmas praebere luperco.
uicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
lustrauitque fuga mediam gladiator harenam
et Capitolinis generosior et Marcellis  145
et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et
omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
admoueas cuius tunc munere retia misit.
esse aliquos manes et subterranea regna,
Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras,  150
atque una transire uadum tot milia cumba
nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lauantur.
sed tu uera puta: Curius quid sentit et ambo
Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuuentus,  155
tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos
umbra uenit? cuperent lustrari, si qua darentur
sulpura cum taedis et si foret umida laurus.
illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra
litora Iuuernae promouimus et modo captas  160
Orcadas ac minima contentos nocte Britannos,
sed quae nunc populi fiunt uictoris in urbe
non faciunt illi quos uicimus. et tamen unus
Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
mollior ardenti sese indulsisse tribuno.  165
aspice quid faciant commercia: uenerat obses,
hic fiunt homines. nam si mora longior urbem
indulsit pueris, non umquam derit amator.
mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum:
sic praetextatos referunt Artaxata mores.  170

 Satura I Satura III