Saturae (Horatius, Raoul)


This is the stable version, checked on 18 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Saturae
35 a.Ch.n.

editio: Bogaert-Dumortier éd., 1829
fons: librum vide
SATIRA I.



Qui fit, Mecœnas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit, seu fors objecerit, illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentes?
O fortunati mercatores, gravis annis
Miles ait, multo jam fractus membra labore!
Contra mercator, navim jactantibus Austris,
Militia est potior. Quid enim? concurritur; horæ
Momento cita mors venit, aut victoria læta.
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille, datis vadibus, qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.

Cætera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi
Quo rem deducam. Si quis Deus, en ego, dicat,
Jam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,
Mercator; tu, consultus modo, rusticus; hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus. Eia,
Quid statis? Nolint. Atqui licet esse beatis.
Quid causæ est, merito quin illis Jupiter ambas
Iratus buccas inflet, neque se fore posthac
Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
Praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
Percurram: quanquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima.
Sed tamen amoto quæramus seria ludo.
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles nautæque, per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria; Sicut


Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris


Ore trahit quodcumque potest, atque addit acervo
Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
Quæ, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit, et illis utitur ante
Quæsitis sapiens : cum te neque fervidus æstus
Dimoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri,
Furtim defossa timidum deponere terra ?
Quod si comminuas, vilem redigatur ad assem ?
At, ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus ?
Millia frumenti tua triverit area centum ;
Non tuus hoc capiet venter plus ac meus : ut si
Reticulum panis, venales inter, onusto
Forte vehas humero, nihilo plus accipias, quam
Qui nil portarit. Vel dic quid referat intra
Naturæ fines viventi, jugera centum, an
Mille aret ? At suave est ex magno tollere acervo.
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ?
Ut, tibi si sit opus liquidi non amplius urna,
Vel cyatho, et dicas, magno de flumine mallem,
Quam ex hoc fonticulo tantumdem sumere. Eo fit,
Plenior ut si quos delectet copia justo,
Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.
At qui tantulo eget, quanto est opus, is neque limo
Turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in undis.
At bona pars hominum decepta cupidine falso,
Nil satis est, inquit, quia tanti, quantum habeas, sis.
Quid facias illi ? jubeas miserum esse, libenter
Quatenus id facit. Ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives populi contemnere voces
Sic solitus : populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina. Quid rides ? mutato nomine, de te
Fabula narratur. Congestis undique saccis
Indormis inhians, et tanquam parcere sacris
Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat nummus, quem præbeat usum !
Panis ematur, olus, vini sextarius : adde,
Queis humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque, diesque,
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te compilent fugientes, hoc juvat ? Horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
At si condoluit tentatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te affixit ; habes, qui
Assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet, ac reddat gnatis, charisque propinquis.
Non uxor salvum te vult, non filius ; omnes
Vicini oderunt, noti, pueri, atque puellæ.
Miraris, cum tu argento post omnia ponas,
Si nemo præstet, quem non merearis, amorem ?
At si cognatos nullo natura labore
Quos tibi dat retinere velis, servareque amicos,
Infelix operam perdas : ut si quis asellum
In campo doceat parentem currere frenis.
Denique sit finis quærendi : cumque habeas plus,
Pauperiem metuas minus, et finire laborem
Incipias, parto quod avebas : nec facias quod
Umidius quidam (non longa est fabula) dives,
Ut metiretur nummos ; ita sordidus, ut se
Non unquam servo melius vestiret : ad usque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat : at hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
Quid mi igitur suades ? ut vivam Mævius ? aut sic,
Ut Nomentanus ? Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere. Non ego, avarum.
Cum veto te fieri, vappam jubeo, ac nebulonem.
Est inter Tanaïm quiddam, socerumque Viselli.
Est modus in rebus, sunt certi denique fines
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc unde abii redeo : nemon’, ut avarus,
Se probet, ac potius laudet diversa sequentes ?
Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat, neque se majori pauperiorum
Turbæ comparet : hunc atque hunc superare laboret ?
Sic festinanti semper locupletior obstat.
Ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit ut raro, qui se vixisse beatum.
Dicat, et exacto contentus tempore vitæ,
Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.
Jam satis est : ne me Crispini scrinia Lippi


Compilasse putes, verbum non amplius addam.
SATIRA II.



Ambubajarum collegia, pharmacopolæ,
Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omne
Mœstom ac sollicitum est cantoris morte Tigelli :
Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem depellere possit.
Hunc si percuncteris, avi cur atque parentis
Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coëmens opsonia nummis;
Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappæ famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in fenore nummis.

Quinas hic capiti mercedes exsecat, atque
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget.
Nomina sectatur, modo sumpta veste virili,
Sub patribus duris tironum. Maxime, quis non,
Jupiter, exclamet, simul atque audivit? At in se
Pro quæstu sumptum facit? Hic? vix credere possis
Quam sibi non sit amicus : ita ut pater ille, Terenti
Fabula quem miserum nato vixisse fugato
Inducit, non se pejus cruciaverit, atque hic.
Si quis nunc quaerat, quo res hæc pertinet? illuc :
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum.

SATIRA III.



Omnibus hoc vitium est canioribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati;
Injussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Cæsar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris, atque suam, non
Quidquam proficeret : si collibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret, lo Bacche, modo summa
Voce, modo hac, resonat quæ chordis quatuor, ima.
Nil æquale homini fuit illi : sæpe velut qui
Currebat fugiens hostem : persæpe velut qui
Junonis sacra ferret. Habebat sæpe ducentos,
Sæpe decem servos. Modo Reges, atque Tetrarchas,

Omnia magna loquens ; modo : sit mihi mensa tripes, et
Concha salis puri, et toga, quæ defendere frigus,
Quamvis crassa, queat. Decies centena dedisses
Huic parco, paucis contento ; quinque diebus
Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum
Mane : diem totum stertebat. Nil fuit unquam
Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi : Quid tu ?
Nullane habes vitia ? Imo alia, haud fortasse minora.
Mævius absentem Novium cum carperet : Heus tu,
Quidam ait, ignoras te ? An ut ignotum dare nobis
Verba putas ? Egomet mi ignosco, Mævius inquit.
Stultus et improbus hic amor est, dignusque notari.
Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius ? At tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
Iracundior est paulo ; minus aptus acutis
Naribus horum hominum : rideri possit, eo quod
Rusticius tonso toga defluit, et male laxus
In pede calceus hæret. At est bonus, ut melior vir

Non alius quisquam ; at tibi amicus ; at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore : denique te ipsum
Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim
Natura, aut etiam consuetudo mala : namque `
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc prævertamur, amatorem quod amicæ
Turpia decipiunt cæcum vitia, aut etiam ipsa hæc
Delectant, veluti Balbiuum polypus Agnæ.
Vellem in amicitia sic erraremus; et isti
Errori nomen virtus posuisset honestum.
At, pater ut gnati, sic nos debemus amici,
Si quod sit vitium, non fastidire. Strabonem
Appellat pætum pater ; et pullum, male parvus
Si cui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus : hunc varum, distortis cruribus ; illum
Balbutit scaurum, pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit ; frugi dicatur : ineptus
Et jactantior hic paulo est ; concinnus amicis
Postulat ut videatur : at est truculentior, atque
Plus aequo liber; simplex, fortisque habeatur.

Caldior est ; acres inter numeretur. Opinor,
Hæc res et jungit, junctos et servat amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus, atque
Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit, multum est demissus homo ; illi
Tardo cognomen pingui damus ; hic fugit omnes
Insidias, nullique malo latus obdit apertum ;
Cum genus hoc inter vitæ versetur, ubi acris
Invidia, atque vigent ubi crimina ; pro bene sano
Ac non incauto, fictum, astutumque vocamus.
Simplicior si quis ( qualem me sæpe libenter
Obtulerim tibi, Mecœnas. ) ut forte legentem
Aut tacitum impellat, quovis sermone molestus ;
Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu,
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam !
Nam vitiis nemo sine nascitur : optimus ille est,
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut æquum est,
Cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce,
Si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
Si volet : hac lege in trutina ponetur eadem.

Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Postulat, ignoscat verrucis illius. Æquum est
Peccatis veniam poscentem, reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium iræ,
Caetera item, nequeunt stultis hærentia ; cur non
Ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res
Ut quæque est, ita suppliciis delicta coercet ?
Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus,
Semesos pisces, tepidumque ligurierit jus,
In cruce suffigat ; Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius, atque
Majus peccatum est ? Paulum deliquit amicus ;
Quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus :
Odisti, et fugis, ut Drusonem debitor æris,
Qui nisi, eum tristes misero venere Kalendæ,
Mercedem, aut nummos unde unde extricat, amaras .
Porrecto jugulo historias, captivus ut, audit.
Comminxit lectum potus, mensave catillum

Evandri manibus tritum dejecit ; ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi ? Quid faciam, si furtum fecerit, aut si
Prodiderit commissa fide, sponsumve negarit ?
Queis paria esse fere placuit peccata, laborant,
Cum ventum ad verum est : sensus, moresque repugnant,
Atque ipsa utilitas, justi prope mater, et æqui.
Cum prorepserunt primis animalia terris,
Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
Unguibus, et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quæ post fabricaverat usus ;
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere : dehinc absistere bello,
Oppida cœperunt munire, et ponene leges,
Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam mulier teterrima belli
Causa : sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos, Venerem incertam rapientes, more ferarum
Viribus editior cædebat, ut in grege taurus.

Jura inventa meta injusti fateare necesse est,
Tempora si, fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest justo secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis :
Nec vincet ratio hoc, tantumdem ut peccet, idemque,
Qui teneros caules alieni fregerit horti,
Et qui nocturnus Divum sacra legerit. Adsit
Regula, peccatis quas pœnas irroget æquas :
Nec scutica dignum horribili sectere flagello.
Nam, ut ferula cædas meritum majora subire
Verbera, non vereor, cum diras esse pares res
Furta lacrociniis, et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
Et sutor bonus, et solus formosus, et est Rex ;
Cur optas, quod habes ? Non nosti quid pater, inquis,
Chrysippus dicat : sapiens crepidas sibi nunquam,
Nec soleas fecit ; sulor tamen est sapiens : quo ?
Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
Optimus est modulator : ut Alfenus vafer, omni

Abjecto instrumento artis, clausaque taberna,
Tonsor erat : sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex solus, sic Rex. Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri ; quos tu, nisi fuste coerces,
Urgeris turba circum te stante, miserque
Rumperis, et latras, magnorum maxime Regum.
Ne longum faciam, dum tu quadrante lavatum
Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum
Praeter Crispinum, sectabitur ; et mihi dulces
Ignoscent, si quid peccavero stultus, amici ;
Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Privatusque magis vivam, te Rege, beatus.

SATIRA IV.



Eupolis atque Cratinus, Aristophanesque Poetæ,
Atque alii, quorum Comœdia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur,
Quod mœchus foret, aut sicarius, aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant
Hinc omnis pendet Lucilius hosce secutus,
Mutatis tantum pedibus, numerisque ; facetus,
Emunctæ naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus ; in hora sæpe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat, stans pede in uno.
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles.
Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem ;
Scribendi recte : nam ut multum, nil moror. Ecce

Crispinus minimo me provocat Accipe, si vis,
Accipe jam tabulas : detur nobis locus, hora,
Custodes ; videamus uter plus scribere possit.
Di bene fecerunt, inopis me, quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis.
At tu conclusas hircinis follibus auras
Usque laborantes, dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro
Delatis capsis, et imagine, cum mea nemo
Scripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc rem
Quod sunt, quos genus hoc minime juvat, ut pote plures
Culpari dignos. Quemvis media erue turba :
Aut ob avaritiam, aut misera ambitione laborat.
Hunc capit argenti splendor : stupet Albius ære :
Hic mutat merces surgente a sole, ad eum quo
Vespertina tepet regio : quin per mala præceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.

Omnes hi metuunt versus, odere Poetas.
Fenum habet in cornu, longe fuge : dummodo risum
Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico ;
Et, quodcumque semel chartis illeverit, omnes
Gestiet a furno redeuntes scire, lacuque,
Et pueros, et anus. Agedum pauca accipe contra.
Primum ego me illorum, dederim quibus esse Poetas,
Excerpam numero ; neque si quis scribat, uti nos,
Sermoni propiora, putes hunc esse Poetam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os
Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Idcirco quidam, comœdia, necne, poema
Esset, quæsivere, quod acer spiritus, ac vis
Nec verbis, nec rebus inest ; nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus. At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius, uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et ( magnum quod dedecus ) ambulet ante
Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis

Audiret leviora, pater si viveret ? Ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis ;
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem,
Quo personatus pacto pater. His, ego quæ nunc,
Olim quæ scripsit Lucilius, eripias si
Tempora certa, modosque, et quod prius ordine verbum est,
Posterius facias, præponens ultima primis :
Non, ut si solvas : Postquam Discordia tetra
Belli ferratos postes, portasque refregit,
Invenias etiam disjecti membra Poetæ.
Hactenus hæc : alias, justum sit, necne, poema ;
Nunc illud tantum quæram, meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat, et Caprius, rauci male, cumque libellis ;
Magnus uterque timor latronibus : at bene si quis,
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Cœli, Byrrhique latronum :
Non ego sim Capri, neque Sulci. Cur metuas me ?
Nulla taberna meos habeat, neque pila libellos,
Queis manus insudet vulgi, Hermogenisque Tigelli.
Non recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus ;

Non ubivis, coramve quibuslibet : in medio qui
Scripta foro recitent, sunt multi, quique lavantes.
Suave locus voci resonat conclusus : inanes
Hoc juvat, haud illud quærentes, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. Lædere gaudes,
Inquis, et hoc studio pravus facis. Unde petitum
Hoc in me jacis ? est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus ? Absentera qui rodit amicum ;
Qui non defendit alio culpante, solutos
Qui captat risus hominum, famamque dicacis ;
Fingere qui non visa potest ; commissa tacere
Qui nequit ; hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Sæpe tribus lectis videas cœnare quaternos,
E quibus unus avet quavis aspergere cunctos,
Prætereum, qui præbet aquam ; posthunc quoque, potus,
Condita cum verax aperit præcordia Liber :
Hic tibi comis, et urbanus, liberque videtur,
Infeste nigris : ego, si risi, quod ineptus

Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
Lividus, et mordax videor tibi. Mentio si qua
De Capitolini furtis injecta Petilli
Te coram fuerit : defendas, ut tuus est mos :
Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est, causaque mea permulta rogatus,
Fecit ; et incolumis lætor quod vivit in Urbe :
Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit. Hic nigræ succus loliginis, hæc est
Ærugo mera : quod vitium procul abfore chartis,
Atque animo prius, ut si quid promittere de me
Possum aliud, vere promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris,
Cum venia dabis. Insuevit pater optimus hoc me,
Ut fugerem, exemplis vitiorum quæque notando.
Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atque
Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset ;
Nonne vides, Albi ut male vivat filius ? utque
Barrus inops ? Magnum documentum, ne patriam rem
Perdere quis velit. A turpi meretricis amore
Cum deterreret, Sectani dissimilis sis :
Ne sequerer mœchas, concessa cum venere uti

Possem ; deprensi non bella est fama Treboni,
Aiebat. Sapiens, vitatu, quidque petitu
Sit melius, causas reddet tibi : mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque,
Dum custodis eges, vitam, famamque tueri
Incolumem possim : simul ac duraverit ætas
Membra, animumque tuum, nabis sine cortice. Sic me
Formabat puerum dictas, et sive jubebat,
Ut facerem quid : habes auctorem, quo facias hoc :
Unum ex judicibus selectis objiciebat
Sive vetabat ; An hoc inhonestum, et inutile factu,
Necne sit addubites, flagret rumore malo cum
Hic atque ille ? Avidos vicinum funus ut ægros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit ;
Sic teneros animos aliena opprobria sæpe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis,
Perniciem quæcumque ferunt, mediocribus, et queis
Ignoscas, vitiis teneor. Fortassis et istinc
Largiter abstulerit longa ætas, liber amicus,

Consilium proprium. Neque enim cum lectulus, aut me
Porticus excepit, desum mihi : Rectius hoc est :
Hoc faciens, vivam melius : sic dulcis amicis
Occurram : hoc quidam non belle : numquid ego illi
Imprudens olim faciam simile ? Hæc ego mecum
Compressis agito labris : ubi quid datur oti,
Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum ; cui si concedere nolis,
Multa Poetarum veniet manus, auxilio quæ
Sit mihi ; ( nam multo plures sumus ; ) ac veluti te
Judæi, cogemus in hanc concedere turbam.

SATIRA V.



Egressum magna me accepit Aricia Roma,
Hospitio modico : rhetor comes Heliodorus,
Græcorum longe doctissimus. Inde Forum Appi,
Differtum nautis, cauponibus atque malignis.
Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
Præcinctis unum. Minus est gravis Appia tardis.
Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri
Indico bellum ; cœnantes haud animo aequo
Expectans comites. Jam nox inducere terris
Umbras, et cœlo diffundere signa parabat.
Tum pueri nautis, pueris convicia nautæ

Ingerere : Hue appelle ; trecentos inseris ; ohe !
Jam salis est. Dum æs exigitur, dum mula ligatur,
Tota abit hora. Mali culices, ranæque palustres
Avertunt somnos. Absentem cantat amicam
Multa prolutus vappa nauta, atque viator
Certatim. Tandem fessus dormire viator
Incipit, ac missse pastum retinacula mulæ
Nauta piger saxo religat, stertitque supinus.
Jamque dies aderat, cum nil procedere fentrem
Sentimus : donec cerebrosus prosilit unus,
Ac mulæ nautæque caput, lumbosque saligno
Fuste dolat : quarta vix demum exponimur hora.
Ora manusque tua lavimus, feronia, lympha.
Millia tum pransi tria repimus, atque subimus
Impositum saxis late candentibus Anxur.
Huc venturus erat Mecœnas optimus, atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque
Legati, aversos soliti componere amicos.

Hic oculis ego nigra meis collyria lippus
Illinere. Interea Mecœnas advenit, atque
Cocceius, Capitoque simul Fonteius, ad unguem
Factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.
Fundos Aufidio lusco Prætore libenter
Linquimus, insani ridentes praemia scribæ,
Pretextam, et latum clavum, prunæque batillum.
In Marmurrarum lassi deinde urbe manemus,
Muræna praebente domum, Capitone culinam.
Postera lux oritur multo gratissima : namque
Plotius, et Varius, Sinuessæ, Virgiliusque
Occurrunt ; animæ, quales neque candidiores
Terra tulit, neque queis me sit devinctior alter.
O, qui complexus, et gaudia quanta fuerunt !
Nil ego contulerim jucundo sanus amico.
Proxima Campano Ponti quæ villula, tectum
Præbuit, et parochi, quæ debent, ligna, salemque.
Hinc muli Capuæ clitellas tempore ponunt.

Lusum it Mecœnas, dormitum ego, Virgiliusque :
Namque pila lippis immicum, et ludere crudis.
Hinc nos Coccei recipit plenissima villa,
Quæ super est Caudi cauponas. Nunc mibi paucis,
Sarmenti scurræ pugnam, Messique Cicerri,
Musa, velim memores, et quo patre natus uterque
Contulerit lites. Messi clarum genus Osci :
Sarmenti domina exstat. Ab his majoribus orti,
Ad pugnam venere. Prior Sarmentus : equi te
Esse feri similem dico : ridemus ; et ipse
Messius, accipio : caput et movet. O, tua cornu
Ni foret exsecto frons, inquit, quid faceres, cum
Sic mutilus minitaris ? At illi fœda cicatrix
Setosam lævi frontem turpaverat oris.
Campanum in morbum, in faciem permulta jocatus,
Pastorem saltaret uti Cyclopa, rogabat :
Nil illi larva, aut tragicis opus esse cothurnis.
Multa Cicerrus ad hæc : donasset jamne catenam
Ex voto Laribus, quærebat : scriba quod esset,

Deterius nihilo dominæ jus esse : rogabat
Denique, cur unquam fugisset : cui satis una
Farris libra foret, gracili sic, tamque pusillo.
Prorsus jucunde cœnam produximus illam.
Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
Pene arsit, macros dum turdos versat in igne.
Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
Vulcano, summum properabat lambere tectum.
Convivas avidos cœnam, servosque timentes,
Tum rapere, atque omnes restinguere velle videres.
Incipit ex illo montes Apulia notos
Ostentare mihi, quos torret Atabulus, et quos
Nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
Villa recepisset, lacrymoso non sine fumo,
Udos cum foliis ramos urente camino.
Qualluor hinc rapimur viginti et millia rhedis,
Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,
Signis perfacile est. Venit vilissima rerum

Hic aqua ; sed panis longe pulcherrimus, ultro
Callidus ut soleat humeris portare viator :
Nam Canusi lapidosus : aquæ non ditior urna ;
Qui locus a forti Diomede est conditus olim.
Flentibus hinc Varius discedit mœstus amicis.
Inde Rubos fossi pervenimus, utpote longum
Carpentes iter, et factum corruptius imbri.
Postera tempestas melior : via pejor : ad usque
Bari mœnia piscosi. Dehinc Gnatia, lymphis
Iratis extructa, dedit risusque, jocosque,
Dum flamma sine, thura liquescere limine sacro
Persuadere cupit. Credat Judæus Apella,
Non ego, namque Deos didici securum agere ævum,
Nec, si quid miri faciat natura, Deos id
Tristes ex alto Cœli demittere tecto.
Brundusium longæ finis chartæque, viæque.

SATIRA VI.



Nom quia, Mecœnas, Lydoram quidquid Etruscos
Incoluit fines, nemo generosior est te ;
Nec quod avus tibi maternus fuit, atque paternus,
Olim qui magnis legionibus imperitarint,
Ut plerique solent, naso suspendu adunco
Ignotos, ut me, libertino patre natum,
Cum referre negas, quali sit quisque parente
Natus, dum ingenuus. Persuades hoc tibi vere,
Ante potestatem Tulli, atque ignobile regnum,
Multos sæpe viros nullis majoribus ortos,
Et vixisse probos, amplis et honoribus auctos :
Contra, Lævinum, Valeri genus, unde superbus

Tarquinius regno pulsus fuit, unius assis
Non unquam pretio pluris licuisse, notante
Judice, quem nosti, populo, qui stultus honores
Sæpe dat indignis ; et famæ servit ineptus ;
Qui stupet in titulis, et imaginibus. Quid oportet
Nos facere, a vulgo longe lateque remotos ?
Namque esto, populus Lævino mallet honorem,
Quam Decio mandare novo ; Censorque moveret
Appius, ingenuo si non essem patre natus ;
Vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem :
Sed fulgente trahit constrictos gloria curru
Non minus ignotos generosis. Quo tibi, Tilli,
Sumere depositum clavum, fierique Tribunum ?
Invidia accrevit, privato quæ minor esset.
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus, et latum demisit pectore clavum ;
Audit continuo : Quis homo hic est, quo patre natus ?
Ut si qui ægrotet, quo morbo Barrus, haberi
Et cupiat Formosus, eat quacumque, puellis

Injiciat curam quærendi singula, quali
Sit facie, sura quali, pede, dente, capillo.
Sic qui promittit cives, Urbem sibi curæ,
Imperium fore, et Italiam, et delubra Deorum ;
Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
Omnes mortales curare et quærere cogit.
Tune Syri, Damæ, aut Dionysi filius, audes
Dejicere e saxo cives, aut tradere Cadmo ?
At Novius collega gradu post me sedet uno :
Namque est ille, pater quod erat meus. Hoc tibi Paulus
Et Messala videris ? At hic, si plaustra ducenta,
Concurrantque foro tria funera, magna sonabit,
Cornua quod vincatque tubas : saltem tenet hoc nos.
Nunc ad me redeo, libertino patre natum,
Quem rodunt omnes libertino patre natum :
Nunc, quia, Mecœnas, tibi sum convictor ; at olim,
Quod mihi pareret legio romana Tribuno.
Dissimile hoc illi est : quia non, ut forsit honorem
Jure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,

Præsertim cautum dignos assumere; prava
Ambitione procul. Felicem dicere non hoc
Me possum casu, quod te sortitus amicum :
Nulla etenim mihi te fors obtulit Optimus olim
Virgilius, post hunc Varius dixere quid essem.
Ut veni coram, singultim pauca locutus,
( Infans namque pudor prohibebat plura profari )
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureïano vectari rura caballo,
Sed quod eram, narro. Respondes, ut tuus est mos,
Pauca : abeo, et revocas nono post mense, jubesque
Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum,
Non patre præclaro, sed vita et pectore puro.
Atqui si vitiis mediocribus, ac mea paucis
Mendosa est natura, alioqui recta ; ( velut si
Egregio inspersos reprendas corpore nævos)
Si neque avaritiam, neque sordes, ac mala lustra
Objiciet vere quisquam mihi; purus, et insons,

( Ut me collaudem ) si et vivo carus amicis ;
Causa fuit pater his ; qui macro pauper agello,
Noluit in Flavi ludum me mittere, magni
Quo pueri, magnis e Centurionibus orti,
Lævo suspensi loculos, tabulamque lacerto,
Ibant octonis referentes Idibus æra ;
Sed puerum est ausus Romam portare, docendum
Artes, quas doceat quivis Eques, atque Senator
Semet prognatos. Vestem, servosque sequentes
In magno ut populo si quis vidisset, avita
Ex re præberi sumptus mihi crederet illos.
Ipse mihi custos incorruptissimus omnes
Circum doctores aderat. Quid multa ? pudicum,
( Qui primus virtutis honos ) servavit ab omni
Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi ;
Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
Si præco parvas, aut, ut fuit ipse, coactor
Mercedes sequerer : neque ego essem questus : ob hoc nunc
Laus illi debetur, et a me gratia major.
Nil me pœniteat sanum patris hujus, eoque

Non ( ut magna dolo factum negat esse suo pars,
Quod non ingenuos habeat clarosque parentes )
Sic me defendam. Longe mea discrepat istis
Et vox, et ratio. Nam si natura juberet
A certis annis ævum remeare peractum,
Atque alios legere ad fastum quoscunque parentes
Optaret sibi quisque, meis contentus, honestos
Fascibus et sellis nolim mihi sumere : demens
Judicio vulgi, sanus fortasse tuo, quod
Nollem onus, haud unquam solitus, portare molestum.
Nam mihi continuo major quærenda foret res,
Atque salutandi plures ; ducendus et unus,
Et comes alter, uti ne solus rusve peregreve
Exirem : plures calones, atque caballi
Pascendi : ducenda petorrita. Hunc mihi curto
Ire licet mulo, Tel, si libet, usque Tarentum,
Mantica cui lumbos onere ulceret, atque eques armos.
Objiciet nemo sordes mihi, quas tibi, Tilli,
Cum Tiburte via Prætorem quinque sequuntur
Te pueri, lasanum portantes, œnophorumque.

Hoc ego commodius, quam tu, præclare Senator,
Millibus atque aliis vivo. Quacunque libido est,
Incedo solus : percontor quanti olus, ac far :
Fallacem circum, vespertinumque pererro
Sæpe forum : assisto divinis : inde domum me
Ad porri et ciceris refero, laganique catinum.
Cœna ministratur pueris tribus; et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet : adstat echinus
Vilis cum patera guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
Vultum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam jaceo : post hanc vagor, aut ego lecto,
Aut scripto, quod me tacitum juvet. Ungor olivo,
Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.
Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio rabiosi tempora signi.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior. Hæc est

Vita solutorum misera ambitione, gravique.
His me consolor, victurus suavius, ac si
Qæstor avus, pater atque meus, patruusque fuissent.

SATIRA VII.



Proscripti Regis Rupili pas atque venenum
Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum, et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas ;
Durus homo, atque odio qui posset vincere Regem :
Confidens, tumidusque ; adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros, ut equis præcurreret albis.
Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque
Convenit ( hoc etenim sunt omnes jure molesti,
Quo fortes, quibus adversum bellum incidit ). Inter
Hectora Priamiden, animosumque inter Achillem
Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors :
Non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
Summa fuit. Duo si discordia vexet inertes,

Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco, discedat pigrior ultro
Muneribus missis. Bruto Prætore tenente
Ditem asiam, Rupili et Persi par pugnat ; uti non
Compositus melius cum Bitho Bacchius. In jus
Acres procurrunt ; magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam ; ridetur ab omni.
Conventu ; laudat Brutum, laudatque cohortem :
Solem Asiæ Brutum appellat, stellasque salubres
Appellat comites, excepto Rege : Canem illium,
Invisum agricolis sidus, venisse. Ruebat,
Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
Tum Prænestinus, salso, multumque fluenti
Expressa arbusto regerit convicia ; durus
Vindemiator, et invictus, cui sæpe viator
Cessisset, magna compellans voce cucullum.
At Græcus, postquam est italo perfusus aceto,
Persius exclamat : Per magnos, Brute, Deos te
Oro, qui reges consueris tollere, cur non
Hunc Regem jugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.

SATIRA VIII.



Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum :
Cum faber iucertus scamnum faceretne Priapum,
Maluit esse Deum. Deus inde ego, furum aviumque
Maxima formido ; nam fures dextra coercet :
Ast importunas volucres in vertlce arundo
Terret fixa, vetatque novis considere in hortis.
Huc prius angustis ejecta cadavera cellis
Conservus vili portanda locabat in arca :
Hoc miseræ plebi stabat commune sepulcrum,
Pantolabo scurræ, Nomentanoque nepoti.
Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum

Hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus, atque
Aggere in aprico spatiari quo modo tristes
Albis informem spectabant ossibus agrum.
Cum mihi non tantum furesque, feræque suetæ
Hunc vexare locum, curæ sunt, atque labori,
Quantum, carminibus quæ versant, atque venenis
Humanos animos. Has nullo perdere possum,
Nec prohibere modo, sitnul ac vaga Luna decorum
Protulit os, quin ossa legant, herbasque nocentes.
Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam, pedibus nudis, passoque capillo,
Cum sagana majore ululantem : pallor utrasque
Fecerat horrendas aspectu. Scalpere terram
Unguibus, et pullam divellere mordicus agnam
Cœperunt : cruor in fossam confusus, ut inde
Manes elicerent, animas responsa daturas.

Lanea et effigies erat, altera cerea ; major
Lanea, quæ pœnis compesceret inferiorem :
Cerea suppliciter stabat, servilibus, utque
Jam peritura, modis. Hecaten vocat altera : sævam
Altera Tisiphonen. Serpentes, atque videres
Infernas errare canes, Lunamque rubentem,
Ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis
Corvorum, atque in me veniant mictum atque cacatum
Julius et fragilis Pediatia, furque Voranus.
Singula quid memorem ? quo pacto, alterna loquentes
Umbræ cum Sagana resonarent triste et acutum?
Utque lupi barbam, variæ cum dente colubræ,
Abdiderint furtim terris : et imagine cerea,
Largior arserit ignis : et ut, non testis inultus
Horruerim voces Furiarum, et facta duarum :
Nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi

Diffissa nate ficus. At illæ currere in urbem.
Canidiæ dentes, altum Saganæ caliendrum
Excidere, atque herbas, atque incantata lacertis
Vincula, cum magno risuque jocoque videres.

SATIRA IX.



Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, totus in illis.
Occurrit quidam, notus mihi nomine tantum :
Arreptaque manu : Quid agis, dulcissime, rerum ?
Suaviter, ut nunc est, inquam, et cupio omnia quæ vis.
Cum assectaretur : Numquid vis ? occupo. At ille
Noris nos, inquit ; docti sumus. Hic ego, pluris
Hoc, inquam, mihi eris. Misere discedere quærens,
Ire modo ocyus, interdum consistere, in aurem
Dicere nescio quid puero : cum sudor ad imos
Manaret talos. 0 te, Bollane, cerebri
Felicem, aiebam tacitus. Cum quidlibet ille
Garriret, vicos, Urbem laudaret ; ut illi

Nil respondebam : Misere cupis, inquit, abire,
Jamdudum video : sed nil agis, usque tenebo,
Persequar. Hinc quo nunc iter est tibi ? Nil opus est te
Circumagi ; quemdam volo visere, non tibi notum :
Trans Tiberim longe cubat is, prope Cæsaris hortos.
Nil habeo quod agam, et non sum piger ; usque sequar te.
Demitto auriculas, ut iniquæ mentis asellus,
Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille :
Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium facies ; nam quis me scribere plures,
Aut citius possit versus ? .Quis membra movere
Mollius ? Invideat quod et Hermogenes, ego canto.
Interpellandi locus hic erat. Est tibi mater,
Cognati, queis te salvo est opus ? Haud mihi quisquam ;
Omnes composui. Felices ! nunc ego resto;
Confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
Quod puero cecinit, divina mota anus urna :
Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis,
Nec laterum dolor, aut tussis, nec tarda podagra ;
Garrulus hunc quando consumet cumque, loquaces,
Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit ætas.
Ventum erat ad Vestæ, quarta jam parte diei

Præterita ; et casu tune respondere vadato
Debebat ; quod ni fecisset, perdere litem.
Si me amas, inquit, paulum hie ades. Inleream, si
Aut valeo stare, aut hovi civilia jura ;
Et propero quo scis. Dubius sum quid faciam, inquit ;
Tene relinquam, an rem ? Me sodes. Non faciam, ille ;
Et præecedere cœpit. Ego, ut contendere durum est
Cum victore, sequor. Mecœnas quomodo tecum?
Hinc repetit. Paucorum hominum, et mentis bene sanæ.
Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes
Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere ; dispeream, ni
Summosses omnes. Non isto vivimus illic,
Quo tu rere, modo ; domus hac nec purior ulla est,
Nec magis bis aliena malis. Nil mi officit uuquam,
Ditior hic, aut est quia doctior : est locus uni
Cuique suus. Magnum narras, vix credibile. Atqui
Sic habet. Accendis quare cupiam magis illi
Proximus esse. Veli tantummodo ; quæ tua virtus
Expugnabis ; et est qui vinci possit ; eoque

Difficiles aditus primos habet. Haud mihi dero :
Muneribus servos corrumpam ; non, hodie si
Exclusus fuero, desistam ; tempora quæram ;
Occurram in triviis, deducam : nil sine magno
Vita labore, dedit mortalibus. Hæc dum agit, ecce
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illum
Qui pulchre nosset : consistimus. Unde venis, et
Quo tendis ? rogat, et respondet. Vellere cœpi,
Et prensare manu lentissima brachia, nutans,
Distorquens oculos, ut me eriperet ; male salsus
Ridens dissimulare : meum jecur urere bilis.
Certe nescio quid secreto velle loqui te
Aiebas mecum. Memini bene ; sed meliori
Tempore dicam : hodie tricesima Sabbata : vin tu
Curtis Judæis oppedere ? Nulla mihi, inquam,
Relligio est : At mi : sum paulo infirmior, unus
Multorum : ignosces, alias loquar. Hunccine solem
Tam nigrum surrexe mihi ? Fugit improbus, ac me
Sub cultro linquit. Casa venit obvius illi
Adversarius : et, quo tu turpissime ? Magna

Inclamat voce, et, licet antestari ? Ego vero
Oppono auriculam. Rapit in jus : clamor utrinque,
Undique concursus : sic me servavit Apollo.

SATIRA X.



Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est,
Ut non hoc fateatur? At idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cætera ; nam sic
Et Laberi mimos, ut pulchra poemata, mirer.
Ergo non salis est risu diducere rictum
Auditoris, et est quædam tamen hic quoque virtus ;
Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se
Impediat verbis lassas oneranlibus aures :
Et sermone opus est, modo tristi, sæpe jocoso,

Defendente vicem modo Rhetoris, atque Poetæ,
Interdum urbani parcentis viribus, atque
Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus Comœdia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi : quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit, neque simius iste,
Nil præter Calvum, et doctus cantare Catullum.
At magnum fecit, quod verbis Græca Latinis
Miscuit. O seri studiorum ! quine putetis
Difficile et mirum, rhodio quod Pitholeonti
Contigit. At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, nt Chio nota si commista Falerni est.
Cum versus facias, teipsum percunctor, an et cum
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli,
Scilicet oblitus patriæque, patrisque, Latine
Cum Pedius causas exsudet Publicola, atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis ?
Atque ego cum græcos facerem, natus mare citra,

Versiculos ; vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus, cum somnia vera :
In sylvam non ligna feras insanius, ac si
Magnas Græcorum malis implere catervas.
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Diffingit Rheni luteum caput, hæc ego ludo,
Quæ nec in æde sonent certantia, judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes, Davoque Chremeta
Eludente senem, comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani. Pollio Regum
Facta canit, pede ter percusso. Forte Epos acer,
Ut nemo, Varius ducit. Molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rare Camœnæ.
Hoc erat, experto frustra Varrone atacino,
Atque quibusdam aliis, melius quod scrlbere possem,
Inventore minor : neque ego illi detrahere ausim

Hærentem capiti multa cum laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, sæpe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quæso ;
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero ?
Nil comis tragici mutat Lucilius Atti ?
Non ridet versus Enni gravitate minores,
Cum de se loquitur, non ut majore reprensis
Quid vetat, et nosmet Lucili scripta legentes,
Quærere num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos, et euntes
Mollius, ac si quis pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem cœnatus? Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium ; capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem,

Quam rudis, et Græcis intacti carminis auctor,
Quamque Poetarum seniorum turba : sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in ævum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Sæpe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Sæpe stylum vertas, iterum quæ digna legi sint
Scripturus ; neque te ut miretur turba labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis ?
Non ego : nam satis est Equitem mihi plaudere, ut audax,
Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men' moveat cimes Pantilius ? Aut crucier, quod.
Vellicet absentera Demetrius ? Aut quod ineptus
Fannius Hermogenis lædat conviva Tigelli ?
Plotius, et Varius, Mecœnas, Virgiliusque,
Valgius, et probet base Octavius optimus, atque
Fuscus ; et hæc utinam Viscorum laudet uterque !
Ambitione relegata, te dicere possum,
Pollio, te Messala, tuo cum fratre; simulque,

Vos Bibuli, et Servi : simul his te, candide Furni :
Complures alios, doctos ego quos et amicos,
Prudens prætereo ; quibus hæc, sint qualiacumque,
Arridere velim, doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
I puer, atque meo citus hæc subscribe libello.

LIBER II.


SATIRA I.



Sunt, quibus in Satira videar nimis acer, et ultra
Legem tendere opus : sine nervis altera, quidquid
Composui, pars esse putat; similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,
Quid faciam ? præscribe. Quiescas. Ne faciam, inquis,
Omnino versus ? Aio. Peream male, si non
Optimum erat : verum nequeo dormire. Ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto ;
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.

Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude
Cæsaris invicti res dicere, multa laborum
Præmia laturus. Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt : neqne enim quivis horrentia pilis
Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos,
Aut labentis equo describat vulnera Parthi.
Attamen et justum poteras, et scribere fortem ;
Scipiadam ut sapiens Lucilius. Haud mihi dero,
Cum res ipsa feret : nisi dextro tempore, Flacci
Verba per attentam non ibunt Cæsaris aurem ;
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.
Quanto rectius hoc, quam tristi lædere versu
Pantolabum scurram, Nomeutanumque nepotem?
Cum sibi quisque timet, quanquam est intactus, et odit.
Quid faciam ? Saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti, numerusque lucernis :
Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem
Pugnuis. Quot capitum vivunt, totidem studiorum
Millia. Me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.

Ille velut fidis arcana sodalibus olim
Credebat libris ; neque, si male cesserat usquam,
Decurrens alio, neque si bene : quo fit, ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella
Vita senis. Sequor hunc ; Lucanus, an Appulus, anceps.
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc, pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis ;
Sive quod Appula gens, seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta : sed hic stylus haud petet ultro
Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis
Vagina tectus : quem cur distringere coner,
Tutus ab infestis latronibus? O pater et Rex
Jupiter, ut pereat positum rubigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis ! At ille,
Qui me commorit ( melius non trangere, clamo. )
Flebit ; et insignis tota cantabitur Urbe.
Cervius iratus leges minitatur, et urnam :
Canidia Albuci, qulbus est inimica, venenum :
Grande malum Turius, si quis se judice certet.
Ut, quo quisque valet, suspectes terreat, utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum.
Dente lupus, cornu taurus petit : unde, nisi intus

Monstratum ? Scævæ vivacem crede nepoti
Matrem : nil faciet sceleris pia dextera : mirum ?
Ut neque calce lupus quemquam, neque dente petit bos :
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
Ne longum faciam : seu me tranquilla senectus
Expectat ; seu mors atris circomvolat alis ;
Dives, inops, Romæ, seu fors ita jusserit, exul,
Quisquis erit vitæ scribam color. O puer, ut sis
Vitalis metuo ; et majorum ne quis amicus
Frigore te feriat. Quid ? cum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis componere carmina morem,
Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
Cederet, introrsum turpis ; num Lælius aut qui
Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen ,
Ingenio offensi, aut læso doluere Metello,
Famosique Lupo cooperto versibus ? Atqui
Primores populi arripuit, populumque tributim ;
Scilicet uni æquus virtuti, atque ejus amicis.
Quin, ubi se a vulgo et scena, in secreta remorant
Virtus Scipiadæ, et mitis sapientia Læli,

Nugari cum illo, et discincti ludere, donec
Decoqueretur olus, soliti. Quidquid sum ego, quamvis
Infra Lucili censum, ingeniumque ; tamen me
Cum magnis vixisse invita fatebilur usque
Invidia ; et fragili quærens illidere dentem,
Offendet solido : nisi quid tu, docte Trebati,
Dissentis. Equidem nihil hinc diffindere possum :
Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum :
Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est
Judiciumque. Esto, si quis mala : sed bona si quis
Judice condiderit laudatus Cæsare ; si quis
Opprobriis dignum laceraverit, integer ipse !
Solventur risu tabulæ, tu missus abibis.

SATIRA II.



Quæ virtus, et quanta, boni, sit vivere parvo,
( Nec meus hic sermo est, sed quem præcepit Ofellus,
Rusticus, abnormis sapiens, crassaque Minerva )
Discite, non inter lances, mensasque nitentes,
Cum stupet insanis acies fulgoribus, et cum
Acclinis falsis animus meliora recusat,
Verum hic impransi, mecum disquirite. Cur hoc ?
Dicam, si potero. Male verum examinat omnis
Corruptus judex. Leporem sectatus, equove
Lassos ab indomito ; vel, si Romana fatigat
Militia assuetum græcari, seu pila velox,

Molliter austerum studio fallente laborem ;
Seu te discus agit, pete cedentem aera disco.
Cura labor extuderit fastidia, siccus, inanis,
Sperne cibum vilem : nisi Hymettia mella Falerno
Ne biberis diluta. Foris est promus, et atrum
Defendens pisces hiemat mare : cum sale panis
Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas, et
Qui partum ? Non in caro nidore voluptas
Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quære
Sudando : pinguem vitiis albumque nec ostrea,
Nec scarus, aut poterit peregrina juvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone, velis quin
Hoc potius, quam gallina tergere palatum,
Corruptus vanis rerum ; quia veneat auro
Rara avis, et picta pandat spectacula cauda :

Tanquam ad rem affineat quidquam. Num vesceris ista,
Quam laudas, pluma ? Coctove num adest honor idem ?
Carne tamen quamvis distat nihil hæc magis illa,
Imparibus formis deceptum te patet Esto :
Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus, an alto
Captus hiet, pontesne inter jactatus, an amnis
Ostia sub Tusci ? laudas, insane, trilibrem
Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
Ducit te species, video. Quo pertinet ergo
Proceros odisse lupos ? quia scilicet illis
Majorem natura modum dedit, bis breve pondus.
Jejunus raro stomachus vulgaria temnit.
Porrectum magno magnum spectare catino
Vellem, ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos
Presentes austri, coquite horum opsonia. Quanquam
Putet aper rhombusque recens, mala copia quando
Ægrum sollicitat stomachum ; cum rapula plenus
Atque acidas mavult inulas. Nec dum omnis abacta
Pauperies epulis regum ; nam vilibus ovis,
Rigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem

Galloni prædonis erat acipensere mensa
Infamis. Quid ? tum rhombos minus æquor alebat ?
Tutus eral rhombus, tutoque ciconia nido,
Donec vos auctor docuit Prætorius. Ergo
Si quis nunc mergos suaves edixerit assos,
Parebit pravi docilis romana juventus.
Sordidus a tenui victu distabit, Ofello
Judice. Nam frustra vitium vitaveris illud,
Si te alio pravum detorseris, Avidienus,
Cui canis ex vero dictum cognomen adhæret,
Quinquennes oleas est, et sylvestria corna,
Ac, nisi mutatum, parcit defundere vinum, et
Cujus odorem olei nequeas perferre, ( licebit
Ille repotia, natales, aliosve dierum
Festos albatus celebret ), cornu ipse bilibri
Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.

Quali igitur victu sapiens utelur, et horum
Utrum imitabitur ? hac urget lupus, hac canis angit.
Mundus erit, qui non offendet sordibus, atque
In neutram partem cultus miser. Hic neque servis,
Albuci senis exemplo, dum munia didit,
Sævus erit : nec sic, ut simples Nævius, unctam
Convivis præbebit aquam : vitium hoc quoque magnum.
Accipe nunc, victus tenuis quæ quantaque secum
Afferat. In primis valeas bene . nam, variae res
Ut noceant bomini, credas, memor illius escæ,
Quæ simplex olim tibi sederit. At simul assis
Miscueris elixa, simul conchylia turdis,
Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum
Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis
Coena desurgat dubia ? Quin corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque prægravat una,
Atque affigit humo divinae particulam auræ.

Alter, ubi dicto citius curata sopori
Membra dedit, vegetus præscripta ad munia surgit.
Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam ;
Sive diem festum rediens advexerit annus ;
Seu recreare volet tentatum corpus ; ubique
Accedent anni, et tractari mollius ætas
Imbecilla volet. Tibi quidnam accedet ad istam,
Quam puer et validus præsumis mollitiem, seu
Dura valetudo inciderit, seu tarda senectus ?
Rancidum aprum antiqui laudabant : non quia nasus
Illis nullus erat : sed credo, hac mente, quod hospes
Tardius adveniens, vitiatum commodius, quam
Integrum edax dominus consumeret. Hos utinum inter
Heroas natum tellus me prima tulisset !
Des aliquid famæ, quæ carmine gratior, aurem
Occupat humanam ? grande rhombi, patinæque
Grande ferunt una cum damne dedecus. Adde

Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum,
Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
Æs laquei pretium. Jure, inquit, Thrasius istis
Jurgatur verbis : Ego vectigalia magna,
Divitiasque habeo tribus amplas regibus. Ergo
Quod superat, non est melius quo insumere possis ?
Cur eget indignus quisquam te divite ? quare
Templa ruunt antiqua Deum ? cur, improbe, caræ
Non aliquid patriæ tanto emetiris acervo ?
Uni nimirum recte tibi semper erunt res ?
O magnus posthac inimicis risus ! uterne
Ad casus dubios fidet sibi certius ? hic, qui
Pluribus assuerit mentem, corpusque superbum,
An qui contentus parvo, metuensque futuri,
In pare, ut sapiens, aptarit idonea bello ?

Quo magis his credas : puer hunc ego parrus Ofellum
Integris opibus novi non latius usum,
Quaoi nunc accisis. Videas metato in agello
Cum pecore et gnatis, fortem mercede colonum,
Non ego, narrantem : temere edi luce profesta
Quidquam, præter olus, fumosæ cum pede pernæ ;
Ac mihi, cum longum post tempus venerat hospes,
Sive operum vacuo gratus conviva per imbres
Vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,
Sed pullo, atque hædo : tum pensilis uva secundas
Et nux ornabat mensas, cum duplice ficu.
Post hoc ludus erat cupa potare magistra :
Ac venerata Ceres ut culmo surgeret alto,
Explicuit vino contractæ seria frontis.
Sæviat, atque novos moveat fortuna tumultus,
Quantum hinc inminuet ? quanto aut ego parcius, aut vos,

O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit ?
Nam propriæ telluris herum natura, neque illum,
Nec me, nec quemquam statuit. Nos expulit ille :
Illum aut nequities, aut vafri inscitia juris,
Postremo expellet certe vivacior heres.
Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
Dictus, erit nulli proprius ; sed cedet in usum
Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes,
Fortia que adversis opponite pectora rebus.

SATIRA III.



Sic raro scribis, ut toto non quater anno
Membranam poscas, scriptorum quæque retexens,
Iratus tibi, quod vini somnique benignus
Nil dignum sermone canas. Quid fiet ? ab ipsis
Saturnalibus huc fugisti. Sobrius ergo
Dic aliquid dignum promissis : incipe. Nil est.
Culpantur frustra calami, immeritusque laborat
Iratis natus paries Dis, atque Poetis.
Atqui vultus erat multa et præclara minantis,
Si vacuum tepido cepisset villula tecto.

Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro ?
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos ?
Invidiam placare paras, virtute relicta ?
Contemnere, miser. Vitanda est improba Siren
Desidia, aut quidquid vita meliore parasti
Poneudum æquo animo. Di te, Damasippe, Deæque
Verum ob consilium donent tonsore. Sed unde
Tam bene me nosti ? Postquam omnis res mea Janum
Ad medium fracta est, aliena negotia curo,
Excussus propriis : olim nam quærere amabam
Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus ære ;
Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset.
Callidus huic signo ponebam millia centum :
Hortos, egregiasque domos mercarier unus
Cum lucro noram : unde frequentia Mercuriale
Imposuere mihi cognomen compita. Novi,
Et morbi miror purgatum te illius. Atqui
Emovit veterem mire novus : ut solet, in cor
Trajecto lateris miseri, capitisque dolore :

Ut lethargicus hic cum fit pugil, et medicum urget
Dum ne quid simile huic, esto ut lubet. O bone, ne te
Frustrere : insanis et tu, stultique prope omnes,
Si quid Stertinius veri crepat; unde ego mira
Descripsi docilis præcepta hæc, tempore quo me
Solalus jussit sapientem pascere barbam,
Alque a Fabricio non tristem ponte reverti.
Nam male re gesta cum vellem mittere operto
Me capite in flumen, dexter stetit : et, cave faxis
Te quidquam indignum : pudor, inquit, te malus urget,
Insanos qui inter vereare insanus haberi.
Primum nam inquiram quid sit furere : hoc si erit in te
Solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.
Quem mala stultilia, et quæcunque inscitia veri
Cæcum agit, insanum Chrysippi porticus et grex
Autumat. Hæc populos, hæc magnos formula Reges,
Excepto sapiente, tenet. Nunc accipe, quare
Desipiant omnes, æque ac tu, qui tibi nomen
Insano posuere. Velut sylvis, ubi passim
Palantes error certo de tramite pellit,
Ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit : unus utrique
Error, sed variis illudit partibus. Hoc te

Crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille,
Qui te deridet, caudam trahat. Est genus unum
Stultitiæ nihilum metuenda timentis; ut ignes,
Ut rupes, fluviosque in campo obstare queratur :
Alterum et huic varium, et nihilo sapientius, ignes
Per medios, fluviosque ruentis. Clamet amica
Mater, honesta soror, cum cognatis, pater, uxor :
Hic fossa est ingens, hic rupes maxima : serva :
Non magis audierit, quam Fusius ebrius olim,
Cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis,
Mater te appello, clamantibus. Huic ego vulgum
Errori similem cunctum insanire docebo.
Insanit veteres statuas Damasippus emendo :
Integer est mentis Damasippi creditor ? esto :
Accipe quod nunquam reddas mihi, si tibi dicam ;
Tune insanus eris, si acceperis ? an magis excors
Rejecta præda, quam præsens Mercurius fert ?
Scribe decem a Nerio : non est satis, adde Ciculæ
Nodosi tabulas centum ; mille adde catenas :
Effugiet tamen hæc sceleratus vincula Proteus,
Cum rapies in jus malis ridentem alienis ;

Fiet aper, modo avis, modo saxum, et cum volet, arbor.
SI male rem gerere, insani est: contra, bene sani :
Putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli
Dictantis, quod tu nunquam rescribere possis.
Àudire, atque togam jubeo componere, quisquis
Ambitione mala, aut argenti pallet amore ;
Quisquis luxuria, tristive superstitione,
Aut alio mentis morbo calet ; huc propius me,
Dum doceo insanire omnes, vos ordine adite.
Danda est ellebori multo pars maxima avaris :
Nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
Herodes Staberi summam incidere sepulcro ;
Ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
Damnati, populo paria, atque epulum, arbitrio Arri,
Frumenti quantum metit Africa. Sive ego prave,
Seu recte, hoc volui ; ne sis patruus mihi. Credo
Hoc Staberi prudentem animum vidisse... Quid ergo
Sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
Heredes voluit ? Quoad vixit, credidit ingens
Pauperiem vitium, et cavit nihil acrius, ut, si

Forte minus locuples uno quadrante periret,
Ipse videretur sibi nequior. Omnis enim res,
Virtus, fama, decua, divina humanaque pulchris
Divitiis parent : quas qui construxerit, ille
Clarua erit, fortis, justus, sapiens etiam, et Rex,
Et quidquid volet. Hoc, veluti virtute paratum,
Speravit magnæ laudi fore. Quid simile isti
Græcus Aristippus ? qui servos projicere aurum
In media jussit Libya, quia tardius irent
Propter onus segnes. Uter est insanior horum ?
Nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
Si quis emat citharas, emptas comportet in unum,
Nec studio citharæ, nec Musæ deditus ulli ;
Si scalpra, et formas non sutor : nautica vela
Aversus mercaturis : delirus, et amens
Undique dicatur merito. Quid discrepat istas,
Qui nummos aurumque recondit, nescius uti
Compositus, metuensque velut contingere sacrum ?

Si quis ad ingentem frumenti semper acervum
Porrectus vigilet cum longo fuste, neque illinc
Audeat esuriens dominus contingere granum,
Ac potius foliis parcus vescatur amaris :
Si positis intus Chii, veterisque Falerni
Mille cadis; ( nihil est, tercentum millibus ) acre
Potet acetum : age ! si et stramentis incubet, unde —
Octoginta annos natus, cui stragula vestis,
Blattarum ac tinearum epulæ, putrescat in arca :
Nimirum insanus paucis videatur, eo quod
Maxima pars hominum morbo jactatur eodem.
Filius, aut etiam hæc libertus ut ebibat heres,
Dis inimice senex , custodis, ne tibi desit ?
Quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
Ungere si caules oleo meliore, caputque
Cœperis impexa fœdum porrigine? Quare,
Si quidvis satis est, perjuras, surripis, aufers
Undique ? Tun’ sanus ? populum si cædere saxis
Incipias, servosve tuos, quos ære pararis,
Insanum te omnes pueri, clamentque puellæ.
Cum laqueo uxorem interimis, matremque veneno,
Incolumi capite es ? Quid enim ? neque tu hoc facis Argis,

Nec ferro, ut demens genitricem occidit Orestes.
An tu reris eum occisa insanisse parente,
Ac non ante malis dementem actum Furiis, quam
In matris jugulo ferrum tepefecit acutum ?
Quin, ex quo est habitus male tutæ mentis Orestes,
Nil sane fecit, quod tu reprehendere possis :
Non Pyladen ferro violare, ansusve sororem
Electram : tantum maledicit utrique vocando
Hano Furiam, hunc aliud, jussit quod splendida bilis.
Pauper Opimius argenti positi intus, et auri
Qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla, vappamque profestis,
Quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
Jam circum loculos et claves, lætus ovansque
Curreret. Hunc medicus multum celer atque fidelis,
Excitat hoc pacto : mensam poni jubet, atque
Effundi saccos nummorum ; accedere plures
Ad numerandum. Hominem sic erigit. Addit et illud :
Ni tua custodis, avidus jam hæc auferet heres.
Men vivo ? ut vivas igitur, vigila: hoc age. Quid vis ?
Deficient inopem venæ te, ni cibus, atque
Ingens accedat stomacho fultura ruenti.

Tu cessas ? agedum, sume hoc ptisanarium oryzæ.
Quanti emptæ ? Parvo. Quanti ergo ? Octo assibus. Eheu !
Quid refert, morbo, an furtis, pereamne rapinis ?
Quisnam igitur sanus ? Qui non stultus. Quid avarus ?
Stultus et insanus. Quid ? si quis non sit avarus,
Continuo sanus ? Minime. Cur Stoïce ? Dicam.
Non est cardiacus, Craterum dixisse putato,
Hic æger : recte est igitur, surgetque ? negabit,
Quod latus, aut renes morbo tentantur acuto.
Non est perjurus, neque sordidus : immolet æquis
Hic porcum Laribus. Verum ambitiosus et audax :
Naviget Anticyram : quid enim differt, barathrone
Dones quidquid habes, an nunquam utare paratis ?
Servius Oppidius Canusi duo prædia, dives
Antiquo censu, gnatis divisse duobus
Fertur, et hoc moriens pueris dixisse vocatis
Ad lectum : postquam te talos, Aule, nucesque
Ferre sinu laxo, donare et ludere vidi ;
Te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem ;
Extimui ne vos ageret vesania discors :
Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
Quare per Divos oratus uterque Penates,

Tu, cave ne minuas ; tu, ne majus facias id
Quod sans esse putat pater, et natura coercet.
Præterea ne vos titillet gloria, jure
Jurando obstringam ambo : uter Ædilis fuerit, vel
Vestrum prætor, is intestabilis et sacer esto.
In cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
Latus ut in Circo spatiere, aut æneus ut stes,
Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis ?
Scilicet ut plausus, quos fert Agrippa, feras tu,
Astuta ingenuum vulpes imitata leonem ?
Ne quis humasse velit Ajacem, Atrida, vetas cur ?
Rex sum. Nil ultra quæro plebeius. Et æquam
Rem imperito : ac, si cui videor non justus, inulto
Dicere quæ sentit permitto. Maxime regum,
Dii tibi dent capta classem deducere Troja.
Ergo consulere, et mox respondere licebit ?
Consule. Cur Ajax, heros ab Achille secundus,
Putrescit, toties servatis clarus Achivis ?
Gaudeat ut populus Priami, Priamusque inhumato,
Per quem tot juvenes patrio caruere sepulcro ?

Mille ovium insanui morti dedit, inclytum Ulyssem,
Et Menelaum una mecum se occidere clamans.
Tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide gnatam
Ante aras, spargisque mola caput, improbe, salsa,
Rectum animi servas ? Quorsum ? Insanus qui denim Ajax
Fecit, cum stravit ferro pecus ? abstinuit vim
Uxore, et gnato, mala multa precatus Atridis ;
Non ille aut Teucrum, aut ipsum violavit Ulyssem.
Verum ego, ut hærentes adverso littore naves
Eriperem, prudens placavi sanguine Divos.
Nempe tuo, furiose. Meo, sed non furiosus.
Qui species alias veris, scelerisque tumultu
Permistas capiet, commotus habebitur : atque
Stultitiane erret, nihilum distabit, an ira.
Ajax immeritos dum occidit, desipit, agnos ;
Cum prudens scelus ob titulos admittis inanes,

Stas animo? et purum est, vitio tibi cum tumidum est cor ?
Si quis lectica nitidam gestare amet agnam ;
Huic vestem ut gnatæ paret, ancillam paret, aurum ;
Pusam, aut pusillam appellet, fortique marito
Destinet uxorem, interdicto huic omne adimat jus
Prætor, et ad sanos abeat tutela propinquos.
Quid? si quis gnatam pro muta devovet agna,
Integer est animi ? ne dixeris. Ergo ubi prava
Stultitia, hic summa est insania : qui sceleratus,
Et furiosus erit : quem cepit vitrea fama,
Hune circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
Nunc age luxuriam, et Nomentanum arripe mecum :
Vincet enim stultos ratio insanire nepotes.
Hic simul accepit patrimoni mille talenta,
Edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
Unguentarius, ac Tusci turba impia vici,
Cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum,
Mane domum veniant. Quid tum ? venere frequentes ;
Verba facit leno. Quidquid mihi, quidquid et horum
Cuique domi est, id crede tuum, et vel nunc pete, vel cras.
Accipe quid contra juvenis responderit æquus :
In nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum

Cœnem ego : tu pisces hiberno ex æquore verris :
Segnis ego, indignus qui tantum possideam : aufer,
Sume tibi decies, tibi tantumdem, tibi triplex.
Filius Æsopi detractam ex aure Metellæ
( Scilicet ut decies solidum exsorberet ), aceto
Diluit insignem baccam; qui sanior, ac si
Illud idem in rapidum flumen, jaceretve cloacam ?
Quincti progenies Arri, par nobile fratrum,
Nequitia et nugis, pravorum et amore gemellum,
Luscinias soliti impenso prandere coemptas,
Quorsum abeant sani ? creta, an carbone notandi ?
Ædificare casas, plaustello adjungere mures,
Ludere par impar, equitare in arundine longa,
Si quem delectet barbatum, amentia verset.
Si puerilius bis ratio esse evincet, amare ;
Nec quidquam differre, utrumve in pulvere, trimus
Quale prius, ludas opus, an meretricis amore
Sollicitus plores : quæro, faciasne quod olim

Mutatus Polemon ? ponas insignia morbi,
Fasciolas, cubital, focalia : potus ut ille
Dicitur ex collo furlim carpsisse coronas,
Postquam est impransi correptus voce magistri ?
Porrigis irato puero cum poma, recusat :
Sume, Catelle ; negat : si non des, optat. Amator
Exclusus qui distat ? agit ubi secum, eat, an non,
Quo rediturus erat non arcessitus, et hæret
Invisis foribus ? Nec nunc, cum me vocet ultro,
Accedam ? an potius mediter finire dolores ?
Exclusit : revocat : redeam ? non , si obsecret. Ecce
Servus non paulo sapientior : O here, quæ res
Nec modum habet, neque consilium, ratione modoque
Tractari non vult. In amore hæc sunt mala : bellum,
Pax rursum. Hæc si quis tempestalis prope ritu
Mobilia, et cæca fluitantia sorte, Iaboret
Reddere certa sibi, nihilo plus explicet, ac si
Insanire paret certa ratione, modoque.
Quid, cum Picenis excerpens semina pomis

Gaudes, si cameram percusti forte, penes te es ?
Quid ? cum balba feris annoso verba palato,
Ædificante casas, qui sanior ? Adde cruorem
Stultitiæ, atque ignem gladio scrutare. Modo, inquam,
Hellade percussa, Marius cum præcipitat se,
Cerritus fuit ? an commotæ crimine mentis
Absolves hominem, et sceleris damnabis eumdem,
Ex more imponens cognata vocabula rebus?
Libertinus erat, qui circum compita siccus
Lotis mane senex manibus currebat, et unum
( Quid tam magnum ? addens ) unum me surpite morti,
Dis etenim facile est, orabat : sanus utrisque
Auribus, atque oculis ; mentem, nisi litigiosus,
Ëxciperet dominus, cum venderet. Hos quoque vulgus
Chrysippi ponit fecunda in gente Meneni.
Jupiter, ingentes qui das adimisque dolores,
Mater ait pueri menses jam quinque cubantis,
Frigida si puerum quartana reliquerit, illo
Mane die, quo tu indicis jejunia, nudus
In Tiberi stabit. Casus, medicusve levarit

Ægrum ex præcipiti, mater delira necabit
In gelida fixum ripa, febrimque reducet.
Quone malo mentem concussa ? timore Deorum.
Hæc mihi Stertinius, sapientum Octavus, amico
Arma dedit, posthac ne compellarer innltus.
Dixerit insanum qui me, totidem audiet ; atque
Respicere ignoto discet pendentia tergo.
Stoïce, post damnum sic vendas omnia pluris :
Qua me stultitia ( quoniam non est genus unum )
Insanire putas ? ego nam videor mihi sanus.
Quid? caput abscissum demens cum portat Agave
Gnati infelicis, sibi tum furiosa videtur ?
Stultum me fateor ( liceat concedere veris )
Atque etiam insanum : tantum hoc edissere, quo me
Ægrotare putes animi vitio. Accipe : primum
Ædificas, hoc est, longos imitaris, ab imo
Ad summum totus moduli bipedalis : et idem
Corpore majorem rides Turbonis in armis
Spiritum et incessum. Qui ridiculus minus illo ?
An quodcumque facit Mœcenas, te quoque verum est,
Tanto dissimilem, et tanto certare minorem ?

Absentis ranæ pullis vituli pede pressis,
Unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
Bellua cognatos eliserit. Illa rogare,
Quantane ? num tandem, se inflans, sic magna fuisset ?
Major dimidio. Num tanto ? Cum magis atque
Se magis inflaret : non, si te ruperis, inquit,
Par eris : hæc a te non multum abludit imago.
Adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
Quæ si quis sanus fecit, sanus facis et tu.
Non dico horrendam rabiem. Jam desine : Cultum
Majorem censu : Teneas, Damasippe, tuis te :
O major tandem parcas insane minori.

SATIRA IV.



Unde et quo Catius ? non est mihi tempus, aventi
Ponere signa novis præceptis, qualia vincunt
Pythagoram, Anytique reum, doctumque Platona.
Peccatum fateor, cum te sic tempore lævo
Interpellarim. Sed des veniam bonus, oro,
Quod si interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
Sive est naturæ hoc, sive artis, mirus utroque.
Quin id erat curæ, quo pacto cuncta tenerem,
Ut pote res tenues, lenui sermone peractas :
Ede hominis nomen : simul, an Roraanus» an hospes.
Ipsa memor præcepta canam : celabilur auctor.

Longa quibus facies ovis erit, illa memento,
Ut succi melioris, et ut magis alba rotundis,
Ponere : namque marem cohibent. callosa vitellum.
Caule suburbano, qui siccis crevit in agris,
Dulcior. Irriguo nihil est elutius horto.
Si vespertinus subito te oppresserit hospes ;
Ne gallina malum responsct dura palato,
Doctus eris vivam misto mersare Falerno :
Hoc teneram faciet. Pratensibus optima fungis
Natura est : aliis male creditur. Ille salubres
Æstates, peraget, qui nigris prandia moris
Finiet, ante gravem quæ legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno,
Mendose : quoniara vacuis committere venis
Nil, nisi lene, decet. Leni præcordia mulso
Prolueris melius. Si dura morabitur alvus,
Mitulus, et viles pellent obstantia conchæ,
Et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
Lubrica nascentes implent conchylia lunæ.
Sed non omne mare est generosæ fertile testæ.

Murice Bajano melior Lucrina peloris :
Ostrea Circæis, Miseno oriuntur echini,
Pectinibus patulis jactat se molle Tarentum.
Nec sibi cœnarum qui vis temere arroget artem,
Non prius exacta tenui ratione saporum :
Nec satis est cara pisces avertere mensa,
Ignarum quibus est jus aptius, et quibus assis
Languidus in cubitum jam se conviva reponet.
Umber, et iligna nutritus glande, rotundas
Curvet aper lances carnem vitantis inertem.
Nam Laurens malus est, ulvis et arundine pinguis.
Vinea summittit capreas non semper edules.
Fecundi leporis sapiens sectabitur armos.
Piscibus atque avibus quæ natura, et foret ætas,
Ante meum nulli patuit quæsita palatum.
Sunt, quorum ingenium nova tantum crustula promit.
Nequaqum salis in re una consumere curam,
Ut si quis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,

Quali perfundat pisces securus olivo.
Massica si cœlo supposas vina sereno,
Nocturna, si quid crassi est, tenuabitur aura,
Et decedet odor nervis inimicus : at illa
Integrum perdunt lino vitiata saporem.
Surrentina vafer qui miscet fece Falerna
Vina, columbino linum bene colligit ovo,
Quatenus ima petit, volvens aliena vitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis, et Afra
Potorem cochlea. Nam lactuca innatat acri
Post vinum stomacho : perna magis, ac magis hillis
Flagitat in morsus refici : quin omnia malit,
Quæcumque immundis fervent allata popinis.
Est operæ pretium duplicis pernoscere juris
Naturam. Simplex e dulci constat olivo ;
Quod pingui miscere mero muriaque decebit,
Non alia quam qua Byzantia putruit orca.
Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis,
Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes

Pressa Venafranæ quod bacca remisit olivæ.
Picenis cedunt pomis Tiburtia succo :
Nam facto præstant. Venucula convertit ollis.
Rectius Albanam fumo duraveris uvam.
Hanc ego cum malis ego fecem primus, et halec,
Primus et inveni piper album, cum sale nigro
Incretum, puris circumposuisse catillis.
Immane est vitium, dare millia terna macello,
Angustoque vagos pisces urgere catino.
Magna movent stomacho fastidia, seu puer unctis
Tractavit calicem manibus, dum furta ligurit :
Sive gravis veteri crateræ limus adhæsit.
Vilibus in scopis, in mappis, in scobe, quantus
Consistit sumptus ? neglectis flagitium ingens.
Ten' lapides varios lutulenta radere palma,
Et Tyrias dare circum illota toralia vestes ?
Oblitum quanto curam sumptumque minorem
Hæc habeant, tanto reprendi justius illis,

Quæ nisi divitibus nequeunt contingere mensis.
Docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus,
Ducere me auditum, perges quocumque, memento.
Nam quamvis referas memori mihi pectore cuncta,
Non tamen interpres tantumdem juveris : adde
Vultum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
Non magni pendis, quia contigit. At mihi cura
Non mediocris inest, fontes ut adire remotos,
Atque haurire queam vitæ præcepta beatæ.

SATIRA V.



Hoc quoque, Tïresia, præter narrata, petenti
Responde : quibus amissas reparare queam res
Artibus, atque modis. Quid rides ? Jamne doloso
Non satis est Ithacam revehi, patriosque Penates
Aspicere ? o nulli quidquam mentite ? vides, ut
Nudus inopsque domum redeam, te vate : neque illic
Aut apotheca procis intacta est, aut pecus. Atqui
Et genus, et virtus, nisi cum re, vilior alga est.
Quando pauperiem, missis ambagibus, horres,
Accipe qua ratione queas ditescere. Turdus,
Sive aliud privum dabitur tibi ; devolet illuc

Res ubi magna nitet domino sene : dulcia poma,
Et quoscumque feret cultus tibi fundus honores,
Ante Larem gustet venerabilior Lare dives.
Qui quamvis perjurus erit, sine gente, cruentus
Sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi
Tu comes exterior, si postulet, ire recuses.
Utne tegam spurco Damæ latus ? haud ita Trojæ
Me gessi, certans semper melioribus. Ergo
Pauper eris. Fortem hoc animum tolerare jubebo ;
Et quondam majora tuli. Tu protinus, unde
Divitias, ærisque ruam, dic, augur, acervos.
Dixi equidem, et dico. Captes astutus ubique
Testamenta senum ; neu, si vafer unus et alter
Insidiatorem præroso fugerit hamo,
Aut spem deponas, aut artem illusus omittas.
Magna minorve foro si res certabitur olim ;
Vivet uter locuples sine gnatis, improbus, ultro
Qui meliorem audax vocet in jus, illius esto
Defensor : fama civem, causaque priorem
Sperne, domi si gnatus erit, fecundave conjux.
Quincte, puta, aut Publi ( gaudent prænomine molles

Auriculæ) tibi me virtus tua fecit amicum.
Jus anceps novi : causas defendere possum :
Eripiet quivis oculos citius mihi, quam te
Contemptum cassa nuce pauperet. Hæc mea cura est,
Neu quid tu perdas, neu sis jocus. Ire domum, atque
Pelliculam curare jube. Sis cognitor ipse ;
Persta atque obdura : seu rubra canicula findet
Infantes statuas, seu pingui tentus omaso
Furius hibernas cana nive conspuet Alpes.
Nonne vides, ( aliquis cubito stantem prope tangens
Inquiet, ) ut patiens, ut amicis aptus, ut acer ?
Plures annabunt thynni, et cetaria crescent.
Si cui præteræ validus male filius in re
Præclara sublatus aletur, ne manifestum
Cælibis obsequium nudet te, leniter in spem
Accede officiosus, ut et scribare secundus
Heres : et, si quis casus puerum egerit Orco,
Iu vacuum venias. Perraro hæc alea fallit.

Qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
Abnuere, et tabulas a te removere memento :
Sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
Cera velit versu : solus, multisne coheres,
Veloci percurre oculo. Plerumque recoctus
Scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem,
Captatorque dabit risus Nasica Corano.
Num furis ? an prudens ludis me, obscura canendo ?
O Laertiade, quidquid dicam, aut erit, aut non :
Divinare etenim magnus mihi donat Apollo.
Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.
Tempore quo juvenis Parthis horrendus, ab alto
Demissum genus Ænea, tellure, marique
Magnus erit, forti nubet procera Corano
Filia Nasicæ, metuentis reddere soldum.
Tum gener hoc faciet : tabulas socero dabit, atque
Ut legat, orabit : multum Nasica negatas

Accipiet tandem, et tacitus leget, invenietque
Nil sibi legatum, præter plorare, suisque.
Illud ad hæc jubeo : mulier si forte dolosa ,
Libertusve senem delirum temperet, illis
Accedas socius : laudes, lauderis ut absens.
Adjuvat hoc quoque : sed vincit longe prius ipsum
Expugnare caput. Scribet mala carmina ? Lauda.
Me sene, quod dicam, factum est. Anua improba Thebis
Ex testamento sic est elata : cadaver
Unctum oleo largo nudis humeris tulit heres :
Scilicet elabi si posset mortua, credo,
Quod nimium institerat viventi. Cautus adito :
Neu desis operæ, neve immoderatus abundes.
Difficilem et morosum offendet garrulus. Ultro
Non etiam sileas. Davus sis comicus, atque
Stes capite obstipo, multum similis metuenti.
Obsequio grassare ; mone, si increbuit aura,

Cautus uti velet carum caput : extrahe turba
Oppositis humeris : aurem substringe loquaci.
Importunus amat laudari ? donec, ohe, jam
Ad coelum manibus sublatis dixerit, urge, et
Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
Cura te servitio longo, curaque levarit,
Et certum vigilans, quartæ sit partis Ulysses,
Audieris heres : ergo nunc Dama sodalis
Nusquam est ! unde mihi tam fortem, tamque fidelem !
Sparge subinde ; et, si paulum potes, illacrymare : est
Gaudia prodentem vultum celare : sepulcrum
Commissum arbitrio sine sordibus exstrue. Funus
Egregie factum laudet vicinia. Si quis
Forte coheredum senior male tussiet ; huic tu
Dic : ex parte tua, seu fundi, sive domus sit
Emptor, gaudentem nummo te addicere. Sed me
Imperiosa trahit Proserpina. Vive, valeque.

SATIRA VI.



Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus,
Hortus ubi, et tecto vicinus jugis aquæ fons,
Et paulum sylvæ super his foret Auctius, atque
Di melius fecere ; bene est ; nihil amplius oro,
Maia nate, nisi ut propria hæc mihi munera faxis.
Si neque majorent feci ratione mala rem,
Nec sum facturus vitio culpave minorem :
Si veneror stultus nihil horum : O si. angulus ille
Proximus accedat, qui nunc denormat agellum !
O si urnam argenti fors qua mihi monstret, ut illi,
Thesauro invento, qui mercenarius agrum
Illum ipsum mercatus aravit, dives amico

Hercule! Si quod adest, gratum juvat : hac prece te oro,
Pingue pecus domino facias, et cætera, præter
Ingenium ; utque soles, custos mihi maximus adsis.
Ergo ubi me in montes, et in arcem ex urbe removi,
Quid prius illustrem satiris, musaque pedestri ?
Nec mala me ambitio perdit, nec plumbeus Auster,
Autumnusque gravis, Libitinæ quæstus acerbæ.
Matutine pater, seu Jane libentius audis,
Unde homines operum primos vitæque labores
Instituunt, ( sic Dis placitum ) tu carminis esto
Principium ; Romæ sponsorem me rapis : eia,
Ne prior officio quisquam respondeat, urge :
Sive Aquilo radit terras, seu bruma nivalem
Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
Postmodo,quod mi obsdit, clare, certumque locuto,
Luctandum in turba, facienda injuria tardis.
Quid vis, insane, et quas res agis ? Improbus urget
Iratis precibus. Tu puises omne, quod obstat,

Ad Mæcenatem memori si mente recurras.
Hoc juvat, et melli est, non mentiar. At simul atras
Ventum est Esquilias, aliena negotia centum
Per caput et circa saliunt latus. Ante secundam
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.
De re communi scribæ magna atque nova te
Orabant hodie meminisses, Quincte, reverti.
Imprimat his, cura, Mæcenas signa tabellis.
Dixeris, experiar : si vis, potes, addit et instat.
Septimus octavo propior jam fugerit annus,
Ex quo Mæcenas me cœpit habere suorum
In numero : duntaxat ad hoc, quem tollere rheda
Vellet, iter faciens, et cui concredere nugas
Hoc genus : hora quota est ? Thrax est Gallina Syro par ?
Matutina parum cautos jam frigora mordent ;

Et quæ rimosa bene deponuntur in aure.
Per totam hoc tempus subjectior in diem et horam
Invidiæ. Noster ludos spectaverit una,
Luserit in campo : Fortunæ filius, omnes.
Frigidus a rostris manat per compita rumor ;
Quicumque obvius est, me consulit. O bone ( nam te
Scire, deos quoniam propius contingis, oportet.)
Numquid de Dacis audisti ? nil equidem : ut tu
Semper eris derisor ! at omnes. Di exagilent me,
Si quidquam. Quid ? militibus promissa, Triquetra
Praedia Cæsar, an est Itala tellure daturus ?
Jurantem me scire nihil, mirantur, ut unum
Scilicet egregii mortalem, altique silenti.
Perditur hæc inter misero lux, non sine vous :
O rus, quando ego te aspiciam ? quandoque licebit
Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
Ducere sollicitæ jucunda oblivia vitæ ?
O quando faba Pythagoræ cognata, simulque
Uncta satis pingui ponentur oluscula lardo ?

O noctes cœnæque Deum ! quibus ipse, meique
Ante Larem proprium vescor, vernasque procaces
Pasco libatis dapibus. Prout cuique libido est,
Siccat inæquales calices conviva, solutus
Legibus insanis, seu quis capit acria fortis
Pocula, seu modicis humescit lætius. Ergo
Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
Neo male necne Lepos saltet : sed quod magis ad nos
Pertinet, et nescire malum est, agitamus : Utrumne
Divitiis homines, an sint virtute beati :
Quidve ad amicitias, usus, rectumve trahat nos ;
Et quæ ait natura boni, summumque quid ejus.
Cervius hæc inter vicinus garrit aniles
Ex re fabellas : Nam si quis laudat Arelli
Sollicitas ignarus opes, sic incipit : Olim.
Rusticus urbanum murem mus paupere fertur
Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum ;
Asper, et attentus quæsitis, ut tamen arctum
Sobreret hospitiis animum. Quid multa ? neque illi
Sepositi ciceris nec longæ invidit avenæ :
Aridum et ore ferens acinum, semesaque lardi
Frusta dedit, cupiens varia fastidia cœna

Vincere tangentis male singula dente superbo ;
Cum pater ipse domus palea porrectos in horna
Esset ador, loliumque, dapis meliora relinquens.
Tandem urbanus ad hunc : Quid te juvat, inquit, amice,
Prærupti nemoris palientem vivere dorso ?
Vin' tu homines urbemque feris præponere sylvis ?
Carpe viam, mihi crede, cornes, terrestria quando
Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est
Aut magno, aut parvo lethi fuga. Quo bone, circa,
Dum licet, in rebus jucundis vive beatus :
Vive memor quam sis ævi brevis. Hæc ubi dicta
Agrestem pepulere, domo levis exilit. Inde
Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
Mœnia nocturni subrepere : jamque tenebat
Nox medium cœli spatium, cum ponit uterque
In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
Tincta super lectos canderet vestis eburnos,
Multaque de magna superessent fercula oœna,
Quæ procul extructis inerant hesterna canistris.
Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes,

Continuatque dapes, necnon vernaliter ipsis
Fungitur officiis, prælambens omne quod affert.
Ille cubans gaudet mutata sorte, bonisque
Rebus agit lætum convivam : cum subito ingens
Valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pavidi conclave, magisque
Exanimes trepidare, simul domus alla Molossis
Personuit canibus. Tum rusticus : haud mihi vita
Est opus hac, ait ; et valeas : me sylva, cavusque
Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.

SATIRA VII.



Jamdudum ausculto, et cupiens tibi dicere servus
Pauca, reformido. Davusne ? ita ; Davus, amicum
Mancipium domino, et frugi, qnod sit salis, hoc est,
Ut vitale putes. Age, libertate Decembri
( Quando ita majores voluerunt ) utere, narra.
Pars hominum vitiis gaudet constanter, et urget
Propositum : pars multa natat, modo recta capessens,
Interdum pravis obnoxia. Sæpe notatus
Cum tribus annellis, modo læva Priscus inani,
Vixit inæqualis, clavum ut mutaret in horas ;

Ædibus ex magnis subito se conderet, unde
Mundior exiret vix libertinus honeste ;
Jam mœchus Romæ, jam mallet doctus Athenis
Vivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.
Scurra Volanerius, postquam illi justa chiragra
Contudit articulos, qui pro se tolleret, atque
Miteret in pyrgum talos, mercede diurna
Conductum pavit. Quando constantior idem
In vitiis, tanto levius miser, ac prior illo
Qui jam contento, jam laxo fune laborat.
Non dices hodie quorsum hæc tam putida tendant,
Furcifer ? ad te, inquam. Quo pacto, pessime ? Laudas
Fortunam, et mores antiquæ plebis : et idem,
Si quis ad illa deus subito te agat, usque recuses :
Aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse :
Aut quia non firmus rectum defendis, et hæres,
Nequicquam cœno cupiens evellere plantam.
Romæ rus optas : absentem rusticus urbem
Tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus

Ad cœnam, laudas securum olus, ac, velut usquam
Vinctus eas, ita te felicem dicis, amasque
Quod nusquam tibi sit potandum : jusserit ad se
Mecœnas serum sub lumina prima venire
Convivam ; Nemon' oleum feret ocyus ? ecquis
Audit ? cum magno blateras clamore, fugisque.
Milvius, et scurræ tibi non referenda precati
Discedunt. Etenim fateor me, dixerit ille,
Duci ventre levem : nasum nidore supinor,
Imbecillus, iners, si quid vis, adde, popino.
Tu, cum sis quod ego, et fortassis nequior, ultro
Insectere, velut melior ? verbisque decoris
Obvolvas vitium ? Quid, si me stultior ipso
Quingentis empto drachmis deprenderis ? aufer
Me vultu terrere : manum stomachumque teneto,
Dum, quæ Crispini docuit me janitor, edo.
Non sum mœchus, ais. Neque ego hercule fur, ubi vasa
Prætereo sapiens argentea. Tolle periclum,
Jam vaga prosiliet frenis natura remotis.

Tune mihi dominus, rerum imperiis, hominumque
Tot, tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
Imposita haud unquam misera formidine privet ?
Adde supra dictis quod non levius valeat ; nam
Sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
Vester ait, seu conservus : tibi quid sum ego ? nempe
Tu mihi qui imperitas, aliis servis miser, atque
Duceris, ut nervis alienis mobile lignum.
Quisnam igitur liber ? Sapiens, sibique imperiosus :
Quem neque pauperies, neque mors, neque vincula terrent :
Responsare cupidinibus, contemnere honores
Fortis, et in seipso totus teres, atque rotundus,
Externi ne quid valeat per læve morari ;
In quem manca ruit semper fortuna. Potesne
Ex his, ut proprium quid noscere ? quinque talenta
Poscit te mulier, vexat, foribusque repulsum
Perfundit gelida. Rursus vocat. Eripe turpi
Colla jugo. Liber, liber sum, dic, age. Non quis :
Urget enim dominus mentem non lenis, et acres

Subjectat lasso stimulos, versatque negantem.
Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
Qui peccas minus, atque ego, cum Fulvi, Rutubæque,
Aut Placidejani contente poplite miror
Prælia rubrica picta, aut carbone : velut si
Revera pugnent, feriant, vitentque moventes
Arma viri. Nequam, et cessator Davus : at ipse
Subtilis veterum judex, et callidus audis.
Nil ego si ducor libo fumante. Tibi ingens
Virtus, atque animus cœnis responsat opimis.
Obsequium ventris mihi perniciosius est : Cur ?
Tergo plector enim. Qui tu impunitior, illa,
Quæ parvo sumi nequeunt, cum opsonia captas ?
Nempe inamarescunt epulæ sine fine petitæ,
Illusique pedes vitiosum ferre recusant
Corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam
Furtiva mutat strigili ? qui prædia vendit,

Nil servile gulæ parens habet ? adde, quod idem
Non horam tecam esse potes ; non otia recte
Ponere ; teque ipsum vitas fugitivus, ut erro,
Jam vino quærens, jam somno fallere curam :
Frustra ; nam comes atra premit, sequiturque fugacem.
Unde mihi lapidem ? Quorsum est opus ? Unde sagittas ?
Aut insanit homo, aut versus facit Ocyus hinc te
Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.

SATIRA VIII.



Ut Nasidieni juvit te cœna beati ?
Nam mihi quærenti convivam, dictus heri illic
De medio potare die. Sic, ut mibi nunquam
In vita fuerit melius. Da, si grave non est,
Quæ prima iratum ventrem placaverit esca.
In primis Lucanus aper : leni fuit Austro
Captas, ut aiebat cœnæ pater. Acria circum
Rapula, Iactucæ, radices : qualia lassum
Pervellunt stomachum ; siser, alec, fœcula Coa.
His ubi sublatis, paer alte cinctus acernam

Gausape purpureo mensam pertersit, et alter
Sublegit quodcumque jaceret inutile, quodque
Posset cœnantes offendere ; ut Attica virgo
Cum sacris Cereris, procedit Fuscus Hydaspes,
Cæcuba vina ferens ; Alcon Chium maris expers.
Hic herus, Albanum, Mecœnas, sive Falernum
Te magis appositis delectat, habemos utrumque
Divitias miseras ! sed queis cœnantibus una,
Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.
Summus ego, et prope me Viscus Thurinus, et infra,
Si memini, Varius : cum Servilio Balathrone
Vibidius, quos Mecœnas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
Ridiculus totas simul absorbere placentas.
Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret,
Indice monstraret digito. Nam cætera turba ,
Nos, inquam, cœnamus aves, conchylia, pisces.
Longe dissimilem noto celantia succum ;
Ut vel continuo patuit, cum passeris, atque

Ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.
Post hoc me docuit melimela rubere, minorem
Ad lunam delecta. Quid hoc intersit, ab ipso
Audieris melius. Tum Vibidius Balathroni :
Nos, nisi damnose bibimus, moriemor inulti :
Et calices poscunt majores. Vertere pallor
Tum parochi faciem, nil sic metuentis ut acres
Potores : vel quod maledicunt liberius, Vel
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Aliphanis vinaria tota
Vibidius, Balathroque, secutis omnibus. Imi
Convivæ lecti nihilum nocuere lagenis.
Affertur aquillas inter muræna natantes
In patina porrecta. Sub hoc herus ; haec gravida, inquit,
Capta est, deterior post partum came futura :
His mistum jus est, oleo quod prima Venafri
Pressit cella, garo de succis piscis Iberi,
Vino quinquenni, verum citra mare nato,
Dum coquitur ; cocto Chium sic convenit, ut non
Hoc magis ullum aliud ; pipere albo, non sine aceto
Quod Methimnæam vitio mutaverit uvam.
Erucas virides, inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere : illutos Curtillus echinos

Ut melius muria, quam testa marina, remittat.
Interea suspensa graves aulæa ruinas
In patinam fecere, trahentia pulveris atri,
Quantum non aquilo Campanis excitat agris.
Nos majus veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur. Rufus posito capite, ut si
Filius immaturus obisset, flere. Quis esset
Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum,
Tolleret ? heu fortuna, quis est crudelior in nos
Te Deus ? ut semper gaudes illudere rebus
Humanis ! Varius mappa compescere risum
Vix poterat : Balatro suspendens omnia naso :
Hæc est conditio vivendi, aiebat : eoque
Responsura tuo nunquam est par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine districtum ? ne panis adustus,

Ne male conditum jus apponatur, ut omnes
Præcincti recte pueri, comptique ministrent.
Adde hos præterea casus ; aulæa ruant si.
Ut modo : si patinam pede lapsus frangat agaso.
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium, res
Adversæ nudare solent, celare secundæ.
Nasidienus ad hæc : tibi Di, quæcumque preceris,
Commoda dent : ita vir bonus es, convivaque comis.
Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.
Nullos his mallem ludos spectasse. Sed illa
Redde, age, quæ deinceps risisti. Vibidius dum
Quærit de pueris, num sit quoque fracta lagena,
Quod sibi poscenti non dentur pocula : dumque
Ridetur fictis rerum Balatrone secumdo,
Nasidiene, redis mutatæ frontis, ut arte
Emendaturus fortunam. Deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis, sparsi sale multo, non sine farre,
Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albi,
Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos,
Qaam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto
Vidimus et merulas poni, et sine clune palumbes :
Suaves res, ai non caves narraret earum, et

Naturas dominus : quem nos sic fugimus ulti
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia afflasset, pejor serpentibus Afris.