PIUS PP. X
EPISTOLA
- QUA PIUS X LAUDAT SEX VOLUMINA S. THEOLOGIAE AB A. PAQUET CONSCRIPTA*
- DILECTO FILIO
- A. PAQUET PROTONOTARIO APOSTOLICO
- DECANO FACULTATI S THEOLOGICAE
- LYCEI MAGNI LAVALLIENSIS - QUEBECUM
Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.
Sane nuper volumina accepimus a te oblata, quibus tu, suasore atque auspice Ven. Fr. Ludovico Archiepiscopo tuo, totam Aquinatis doctrinam amplexus es, tum quae dogmata, tum quae sacramenta pertractat. Officium devotionis tuae pergratum habuimus, eo vel magis quod conscripti a te libri non uno ex capite praeclaram merentur laudem. Inest enim in iis romanae sapientiae sapor, quem tu quondam romanarum scholarum alumnus diligenter hausisti; inest et testimonium insigne illius obedientiae, qua tu et universum Lyceum magnum Lavalliense praescripta a Decessore Nostro de Sancti Thomae doctrinis terendis ac propugnandis sancte exequimini. Tibi praeterea laudi vertendum est quod, cum primus apud Canadienses theologiae tractatus in lucem edideris, id feceris singulari doctrinae soliditate pellucidoque stilo, nihilque omittens, quod temporum nostrorum opportunitatibus magis esset accommodatum. Speramus fore ut, tuo usi exemplo, qui theologicas disciplinas in Universitate ista sunt tradituri, numquam ab Aquinatis doctrinis discedant, quibus, quo melius alumni sacri cleri fuerint imbuti, eo aptiores erunt ad omne genus errores retundendos. Benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam benedictionem tibi et Universitatis Lavalliensis antecessoribus et alumnis amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XX Februarii MDCCCCV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XL (1907), pp. 451-452.