Sanctorum parentis

This is the stable version, checked on 6 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sanctorum parentis
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1905-06 p. 376


PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PP. X GRATIIS PROSEQUITUR OBSEQUIUM AB EPISCOPIS ANGLIAE PRAESTITUM, DEQUE EORUM NAVITATE GRATULATUR*

VENERABILIBUS FRATRIBUS FRANCISCO ARCHIEPISCOPO WESTMONASTERIENSIUM CETERISQUE EPISCOPIS ANGLIAE - WESTMONASTERIUM


Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.

Sanctorum parentis Angliae, cuius gloriosam cum Romana Cathedra coniunctionem ac parta per id beneficia communibus litteris repetebatis, sinceram vos ingenuamque permanere sobolem demonstrastis, quum virtutis observantiaeque sensus, qui maximi esse possent, in Personam Nostram, Pontificatus Summi dignitate auctam, aperire studuistis. Atque quidem cultus obsequiumque tam gratum expectationem animi Nostri plane sustinuit, quippe quos certa tenebat spes non fore ab iis argumenta voluntatis amorisque desideranda, qui cum sanctissimis vetustisque Angliae sacrae Patribus praecipua quadam ac peculiari omnino fidelitatis laude sociarentur. Et quoniam gratae mentis ergo verba haec prima ad Angliae Episcopos facimus, gratulari vobis in ipso Pontificatus limine placet, e quibus tanta catholicis universis exempla profitendae amplificandaeque fidei proficiscuntur. Qua quidem in re, si strenue pro Ecclesia certantes illa vos gaudia defugiunt, quae ad fluxa ornamenta saeculi pertinent, at haec certe vos gloria manet, eandem in vobis vim animi inesse, quae in fortissimis fidei vestrae praeconibus enituit. Vobis igitur egregiam Sedi huic Principi operam navantibus vehementer laetamur, nihilque in presentiarum ambigimus fore ut maiora in dies e curis vestris solatia animo Nostro comparentur. Horum autem effectricem bonorum caelestiumque munerum auspicem Apostolicam Benedictionem, caritatis Nostrae testem, unicuique vestrum peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XII Octobris MDCCCCIII, Pontificatus Nostri anno primo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXVIII (1905-06), pp. 376-377.