SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
PII
- DIVINA PROVIDENTIA
- PAPAE IX.
SAEPE, VENERABILES*
EPISTOLA ENCYCLICA
- Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis
- et locorum Ordinariis Universis Catholici Orbis gratiam
et Communionem cum Apostolica Sede habentibus.
- PIUS PAPA IX.
Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem
Saepe, Venerabiles Fratres, in hoc diuturno Pontificatu ad Vos conversi significavimus Vobis, quam grato exceperimus animo argumenta devotionis illius et dilectionis, quas misericordiarum Deus indidit Vobis, ac fidelibus curae vestrae creditis erga Nos et Apostolicam hanc Sedem. Et sane cum inimici Dei civilem eius ditionem invadere coeperunt, ut tandem, si fieri posset, praevaleant adversus Iesum Christum et Ecclesiam, quae est corpus Ipsius et plenitudo Eius; Vos Venerabiles Fratres, et christianus populus, numquam Deum, cui venti et mare obediunt, exorare desiistis, ut procellam sedare vellet, nec unquam destitistis ab iterandis amoris vestri testimoniis, omnibusque adhibendis officiis, quibus Nos in tribulatione Nostra solari possetis. Postquam vero hac ipsa urbe totius orbis catholici capite privati fuimus, et eorum arbitrio commissi, qui Nos oppresserant, Vos una cum plerisque e Dioecesium vestrarum fidelibus ingeminatis preces, crebrisque denunciationibus asseruistis sacrosancta religionis et iustitiae iura, quae incredibili proculcantur ausu. Nunc autem, cum novo post S. Petrum eventu, et in Romanorum Pontificum serie prorsus inusitato, sextum et vicesimum attigimus annum Apostolici Nostri ministerii in Romana Cathedra, indicia edidistis adeo illustria gaudii vestri ob insigne hoc beneficium tenuitati Nostrae largitum, et adeo perspicue demonstrastis florentissimam vitam, qua ubique informatur christiana familia, ut profunde commoti fuerimus; votaque Nostra vestris iungentes, novas inde vires duxerimus ad plenum absolutumque triumphum Ecclesiae fidentius expectandum. Contigit autem Nobis acceptissimum, creberrima ubique afihixisse supplicantium agmina ad sanctiora templa, eaque in toto terrarum orbe confertissima redundasse fidelium frequentia, qui una cum proprio Pastore, per publicas preces et sacramentorum usum Deo gratias agebant de beneficio Nobis collato, et instanter ab ipso Ecclesiae victoriam postulabant. Moerorem autem, curasque Nostras non levari modo, sed et in gaudium converti sensimus a litterarum vestrarum gratulationes, obsequiis, votis, a creberrimo fidelium undique confluentium adventu, quos inter plurimi eminebant nobilitate generis, aut dignitatibus ecclesiasticis vel civilibus praestantes, sed fide nobiliores, quique omnes affectu et opere iuncti plerisque ex istius urbis et occupatarum provinciarum civibus, huc a dissitis etiam regionibus convolarunt, iisdemque se obiicere voluerunt periculis et contumeliis, quibus nos sumus obnoxii, ut coram testarentur religiosos suos, suorumque concivium erga Nos sensus, Nobisque volumina afferrent, quibus plurima centena millia fidelium ex omni gente, proprio adscripto nomine, Nostri principatus invasionem acerrime confidebant, eiusque restitutionem a religione, iustitia, ipsaque civilitate flagitatam et praeceptam graviter expostulabant. Hac vero occasione stips quoque Nobis solito largior affluxit, qua pauperes simul ac divites occurrere conati sunt factae Nobis inopiae, cui accessere munera multiplicia, varia, nobilissima, splendidumque christianarum artium et ingeniorum tributum relevandae praesertim accommodatum duplici Nobis a Deo concessae potestati spirituali ac regiae; et praeterea copiosa splendidaque supellex sacrarum vestium et utensilium, qua squalori et egestati tot Ecclesiarum undique occurrere possemus. Mirum certe spectaculum unitatis catholicae, quod evidenter ostendit, Ecclesiam universam, licet toto diffusam orbe, gentibusque compactam disparibus moribus, ingenio, studiis, uno informari Dei spiritu; et eo prodigiosius ab ipso confortari, quo furiosius illam insectatur et urget impietas, et quo callidius omni ipsam humano auxilio destituere conatur. Effusae igitur et maximae Ei gratiae habeantur, qui dum ita dat gloriam nomini suo, per praesentem ipsam virtutis opisque suae demonstrationem afflictas erigit mentes ad spem indubii triumphi. Verum si bonorum omnium datori haec referimus accepta; gratissimo simul animi sensu afficimur in eos, qui se instrumenta praebentes divinae providentiae, Nos omni cumularunt auxilii, solatii, obsequii, devotionis, amoris officio. Sublatis autem ad caelum oculis ac manibus, quidquid huiusmodi impensum est Nobis a filiis Nostris in nomine Domini Ei offerimus, enixe poscentes, ut communibus eorum votis pro huius Sanctae Sedis libertate, pro Ecclesiae victoria, pro mundi tranquillitate citius obsecundet, et liberaliter unicuique in caelestibus ac terrestribus illam referat gratiam, quam Nos referre nequimus. Significare profecto peculiariter optaremus universis et singulis gratum animum Nostrum, Nostramque testari propensissimam voluntatem; at uberrima ipsa copia officiorum re, scripto, verbis undique oblata id fieri plane non patitur. Ut igitur quod cupimus aliquo modo assequantur, Vos, Venerabiles Fratres, quibus primas sensuum horumce Nostrorum partes deferimus, rogamus, ut eos Clero populoque vestro diserte nuncietis ac aperiatis. Hortamini autem omnes, ut constanter vobiscum in oratione perseverent animo plane fidenti; nam si oratio iusti assidua penetrat nubes nec discedit, donec Altissimus aspiciat, et Christus promisit, adfuturum se duobus in nomine suo coniunctis et consentientibus, Patremque caelestem facturum quidquid ipsi petierint; multo magis profecto Ecclesia universa iugi et unanimi oratione sua assequetur, ut demum, divina propinata iustitia, contritas videat infernas vires, profligatos ac deletus humanae malitiae conatus, pacemque et iustitiam reductos in terram. Vos autem quod spectat, Venerabiles Fratres, in hoc praesertim animum intendite et vires, ut arctius semper inter Vos coniuncti confertam veluti phalangem obiiciatis Dei hostibus, qui Ecclesiam, nulla unquam vi destruendam, novis adhuc artibus et impetu aggrediuntur; quo facilius et efficacius eorum incursui resistere et eorum agmina fundere possitis. Haec quae vehementissime desideramus et enixe petimus, Vobis, totique catholicae familiae toto corde adprecamur; atque interim auspicem optatissimi eventus divinique favoris Apostolicam Benedictionem, indubiam praecipuae benevolentiae Nostrae, gratique animi testem, unicuique vestrum, Venerabiles Fratres, Cleroque et populo toti singulorum curae commisso ex imo pectore depromptam peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die v Augusti festo S. Mariae in Exquiliis Anno Domini MDCCCLXXI. Pontificatus Nostri Anno Vicesimosexto.
PIUS PP. IX
- A.S.S., vol. VI (1870-1871), pp. 337-340.