Fairytale left blue.png XXIII XXV Fairytale right blue.png

...Intratur per me statio suprema dolorum,
Intratur per me series sine fine dolendi,
Intratur per me populus damnatus in aevum.

Iustitia motus me summus condidit auctor,
Perfecere simul: divina operata Potestas,
Maxima lux Sophiae, primi spiramen Amoris.

Exstiterat res nulla prior, nisi si fuit ulla
Semper, et ut sum nunc durando saecula vincam:
Quicumque ingrederis, tibi ne spes amplius esto“.

Haec verba aspexi furvo signata colore
In rigidae supero, tituli instar, limine portae;
Inde ego: „Durus inest, doctor, puto, sensus in illis“.





<Inferno, III 1—12>