Sacrarum Scripturarum

This is the stable version, checked on 5 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sacrarum Scripturarum
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 137

PIUS PP. X

EPISTOLA QUA PONTIFEX APPROBAT COMMENTARIA

A P. FILLION EDITA SUPER UNIVERSA SACRA SCRIPTURA*

DILECTO FILIO

L. CL. FILLION E SOCIETATE S. SULPICII - LUTETIAM PARISIORUM


Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Sacrarum Scripturarum interpretationem recte et accommodate tradere Clericis alumnis, qui, suo tempore, munere eas exponendi populo fideli fungi debent, plurimi interest. Quamobrem Commentaria a te edita super universa Scriptura, quae Nobis officiose offerre voluisti, libenti plane et grato animo accepimus. Pauca quidem de ipsis, prout angustia temporis dabat, hic illic attigimus; satis tamen ut operam tuam approbare possimus. Etenim textum Sacrarum Scripturarum per partes dividis, eumque concinna distributione componis; exponendo litteram, doctrinam tradis tutam, solidam, ac nova profers et vetera cum sobrietate: a vano abstines et a nimio. Meritas igitur tibi tribuimus laudes, ac gratulamur tibi. Quo autem de oblato voluminum dono gratias referamus, Apostolicam Benedictionem, paternae Nostrae benevolentiae testem, tibi amantissime largimur.

Datum Romae apud S. Petrum, die VI Iulii MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), p. 137-138.