Sacramentum de Theotberga recipienda (Lotharius II)

This is the stable version, checked on 4 Decembris 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sacramentum de Theotberga recipienda
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Sacramentum de Theotberga recipienda (Lotharius II), J. P. Migne cc_id: cps_2.LotIi.SaDeThR, cc_idno: 9717

Sacramentum de Theotberga recipienda ¶

138.0723C| Jurans promitto ego talis per haec quatuor sancta Christi evangelia, quae manibus meis tango, atque istas sanctorum reliquias, quia senior meus Hlotharius rex, filius quondam piae recordationis Hlotharii serenissimi imperatoris, amodo et deinceps accipiet 138.0723D| Theodbergam uxorem suam pro legitima matrona, 138.0724C| et eam sic habebit in omnibus, sicut decet regem habere reginam uxorem. Et propter jam fatas dissensiones neque in vita, neque in membris, neque a praedicto seniore meo Hlothario, neque a nullo hominum ipso instigante aut auxiliante vel etiam consentiente 138.0724D| aliquod malum habebit; sed eam sic habebit, 138.0725A| sicut regem decet habere uxorem legitimam: ea tamen ratione, ut sic se amodo custodiat, sicut decet uxorem suo seniori in omnibus observare honorem. Haec sunt nomina eorum qui hoc juraverunt: De comitibus Milo, Ratharius, Erlandus, Theutmarus, Weremboldus, Rocolfus comes. De vassalis Erleboldus, Vulfridus, Eidulfus, Bertmundus, Nithardus, Arnostus. Hoc juratum est super quatuor Dei evangelia atque pretiosissimum lignum sanctae Dominicae crucis et alias sanctorum reliquias, in loco qui dicitur Vindonissa, die tertia mensis Augusti, indictione 13. Hoc factum est temporibus domni ter beatissimi et coangelici Nicolai apostolici, mediante et constituente Arsenio venerabili episcopo, misso et apocrisiario summae sanctae catholicae 138.0725B| atque apostolicae sedis, apostolicam habente auctoritatem et legato ejusdem domni Nicolai apostolici. Nomina episcoporum in quorum praesentia 138.0726A| et qui interfuerunt, haec sunt: Harduicus archiepiscopus Besintionensis, Remedius archiepiscopus Laudunensis, Ado archiepiscopus Biennensis, Rodlandus archiepiscopus Arelatensis, Adventius episcopus, Mettensis, Atto episcopus Bardunensis, Franco episcopus sancti Landberti, Rataldus episcopus Stratiburgensis, Fulcricus capellanus et missus imperialis. De regno autem Karoli Isaac episcopus Linguinensis, Erkanraus episcopus Catalaunensis, de quorum manibus ex parte Karoli regis suscepta est Theodberga regina ab Arsenio, venerabili episcopo et legato apostolicae sedis, una cum praenominatis archiepiscopis et episcopis; adstantibus vero in eodem loco de diversis regnis nobilibus viris cum multitudine populi publice haec videntibus et audientibus, 138.0726B| quorum nomina per omnia non valuimus huic inferre paginae.