Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I)

This is the stable version, checked on 26 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sacramenta Romanae ecclesiae
Saeculo V

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 74


GelI.SaRoEc2 74 Gelasius I Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

SERENISS. CHRISTINAE ALEXANDRAE SUECORUM, GOTHORUM, ET VANDALORUM REGINAE, JOSEPH MARIA THOMASIUS CONGREG. CLER. REG. PRESBYTER. S. D.

Quos Codices abhinc complura saecula conscriptos munificentia tua mihi concessit edendos, hos nunc sui fecundos exemplis tibi restituo, regina serenissima. Qua in re utrumque gratulor, et sine prisci characteris molestia in hoc uno volumine eos lectitare te posse, et de re sacra optime meritam jure ex eisdem apud eruditos omnes haberi. Accipe ergo quod praeclaram decet sapientiam, religionemque tuam, atque in eo summae observantiae in te meae obsequium humaniter admitte.

Praefatio.

Perscrutanti mihi praestantissimas Urbis bibliothecas, ex multis variisque manuscriptis Codicibus, quibus abundant, venit in mentem aliquot seligere, publico bono communicandos, quatuor nimirum Sacramentorum Codices, quos et ab antiquitate et ab ecclesiasticorum rituum notitia commendabiles fore censebam. Hos modo sub hoc Sacramentorum titulo exhibemus; norunt quippe omnes apud vetustissimos Ecclesiae Patres sacramenta antonomastice appellari Christi corpus et sanguinem, cum in altari conficiuntur in missa. Hac praecipue ratione Missales libri, Sacramentorum libri sunt appellati, quamvis nec iis deficiantur quae ad reliquorum sacramentorum administrationem pertineant. De his Sacramentorum Codicibus, quos edimus, pauca praefari lectori pio aeque ac studioso ratio ipsa postulat, ut unde habiti, quando conscripti, et a quo conditi fuerint, prius agnoscat.

Distinxi Codicem sacramentorum Romanae Ecclesiae in tres libros, quorum primus est de anni circulo, secundus de sanctorum natalitiis, tertius de Dominicis diebus, variisque causis. Pertinet nunc ad instructissimam bibliothecam serenissimae reginae Sueciae, cujus benignitate publici juris fieri licuit. Ipsum viderunt ac saepius laudarunt eminentissimus card. Bona, lib. de Rebus liturgicis, et doctissimus Joan. Morinus, lib. de Poenitentia et sacris Ordinationibus, qui in appendice Manuscriptorum ad commentarium de Poenitentia editum anno 1651, in annotatione ad Sacramentarium Gelasianum, pagina 52: « Antiquissimus, inquit, omnium Codicum, quos nancisci nobis contigit, ille est quem in opere nostro Petavianum saepius vocavimus a possessore, viro amplissimo, domino Petavio parlamenti Parisiensis senatore integerrimo, qui perhumanae illum nobis dedit utendum. Illius character nongentis annis non videtur inferior; est enim scriptus litteris majoribus et quadratis, quas unciales aliqui vocant. Scriptor Latinitatis parum peritus erat; saepe enim ignorantia potius quam negligentia, aut praecipitatione, παραγράφει. Scriptus est in Francia, nam in canone commemorantur sancti Dionysius Rusticus et Eleutherius, Hilarius et Martinus. Deinde in officio feriae 6 ante Pascha, cum oratur pro imperio Romano, dicitur: Respice propitius ad Romanum, sive Francorum benignus imperium. Divisus est in tres libros, et uniuscujusque libri initium graphice admodum, et magnis litteris monocondiliis exaratum est. Pertinet nunc ille Codex ad celeberrimam illam et potentissimam Suecorum et Gothorum reginam Christinam, » etc. Haec ille de Codicis possessoribus et qualitatibus. Cujus vetustatem haec inter alia astruere possunt, 1o quia in Symbolo quod habetur in scrutinio ante Dominicam in Palmis deest additio illa, Filioque, quae sane in Germania Galliaque (ubi scriptus videtur Codex) VII, et Romae nonnisi IX Christi saeculo facta fuit; 2o quia non habet missas pro quinque feriis Quadragesimae, quas sanctus Gregorius II, initio VIII saeculi primus instituit, ut scribit Anastasius, sive alius, in Vitis Pontificum et praefatio sub nomine Grimoldi suo Sacramentorum libro praeposita, apud Pamelium, tom. II Liturgicon ( Sub nomine Grimoldi, dixi, quia Micrologus, cap. 60, illam citat tanquam Albini magistri Caroli Magni. Vidimus et nos illam praefationem in antiquissimo Ms. sancti Gregorii Sacramentario bibliothecae reginae Sueciae, sed nullo nomine inscriptam); 3o quia multis missis caret, quas a saeculo VII usurpatas fuisse scimus, ut in festo Dedicationis sanctae Mariae ad Martyres, mense Maio, et Omnium Sanctorum, mense Novembri, quarum Bonifacius IV, qui, Sabiniano intermedio, successit Gregorio Magno, initio VII saeculi auctor fuit; 4o quod pauciora hic quam in aliis Sacramentorum libris sanctorum natalitia recenseantur. Quod indicium esse vetustatis recte Menardus observavit, cujusque rei germanam rationem ostendit J. Fronto in praenotatis ad Kalendarium Romanum, praesertim § 3, quia nimirum ea tantum sanctorum festa notabantur in libris Missalibus, in quibus populi conventus, sive publicae missae a pontifice una cum clero et populo peragebantur; 5o quod martyrum solummodo in hoc Codice propria natalitia celebrentur, quodque ex prisco Ecclesiae usu sancti Felix in Pincis, et Marcellus papa, quia sanguinem non fuderunt, haud martyres, sed tantum confessores appellentur. Sunt et alia complura antiquioris notae argumenta, quae in ipso Codice de se lector deprehendat. Unde illum jure merito Morinus, lib. VII de Poenitentia, cap. 1, num. 15, annum septingentesimum antecedere conjicit. Quod vero spectat ad Codicis conditorem, idem Morinus Gelasii esse censet, licet post sanctum Gregorium sit scriptus, « seu (ut ejus verbis utar, loco cit., num. 14) eum officiorum ordinem complecti, qualis ante sanctum Gregorium usurpabatur. » Nec dissensit card. Bona, l. II, cap. 5, de Rebus liturgicis. Ad ejus autem veritatis quam quaerimus assecutionem, lento veluti passu manuducendus est lector, ut prius, scilicet, repetat jam ab exordio nascentis Ecclesiae certas quasdam sacrificandi orandique formulas in usu fuisse. Id acta martyrum Patrumque tractatus nos docent, proferunt enim non raro stata quaedam ac solemnia verba in sacris conventibus recitari solita. Has preces temporis processu a pontificibus auctas et restitutas, vel etiam iterum contractas, Ecclesia semper retinuit, et ad posteros transmisit, quas in nostris adhuc Missalibus habemus, additis tamen aliis quae de novo instituuntur officiis. Sanctum Leonem Magnum inter alios sanctos antistites egregie huic operi manum admovisse, ipse ejus stylus, qui se homini vel tantillum in ejus scriptis versato illico prodit, aperte ostendit. Nec a vero aberrat laudatus Morinus, dum, lib. IX de Poenitentia, cap. 30, num. 2, scribit multa ex his Ritualibus precibus sanctis Silvestro Julioque pontificibus non esse posteriora, et ex phrasi styloque sapere omnino tempora quae imperatorem Constantinum praecesserunt. Sic ipse orationis illius eloquentissimae archidiaconi ad pontificem in reconciliatione poenitentium, quam supra reperies col. 914, auctorem facit saltem Constantino coaetaneum, licet una aut altera dictio Gelasianam forsan sapiat recensionem. Non me latet hunc ipsum sermonem Magno Leoni ascribi ab erudito Paschasio Quesnelio, tom. I Operum ejusdem sancti, cui non difficulter adhaereo, victus ipso Leonino calamo, quem inibi mihi videre videor vel primo scribentem, vel fere ex integro recensentem. Ex his liturgicarum precum conditoribus praecipue commendatur in Vitis pontificum sanctus Gelasius pontifex ab anno 492, de quo ibi: « Fecit etiam Sacramentorum praefationes et orationes cauto sermone. » Ab hujus sancti praesulis nova accessione totum illud opus Missalium precum Gelasianus Codex vocari coepit; unde ad finem VI saeculi sanctus Gregorius suum Sacramentorum librum veluti illius breviarium et summam adornavit, ut plane constat ex Joanne Diacono in Vita ipsius Gregorii, l. II, cap. 17. Sic enim de illo inquit: « Sed et Gelasianum Codicem de missarum solemniis multa subtrahens, pauca convertens, nonnulla adjiciens pro exponendis evangelicis lectionibus, in unius libri volumine coarctavit. » Quibus verbis obiter docemur Gelasianum Codicem unum quidem, sed in plures libros fuisse distinctum; qualis est hic noster in tres libros divisus; id enim mihi videtur Joannes innuere, dum veluti ex antithesi Gregorium suum Sacramentarium in unum librum coarctasse dicit. Post sanctum Gregorium omnes quotquot consecuti sunt pontifices illo Gregoriano quam maxime usi sunt opere, illudque aliis nationibus invexerunt, ut in Adriano patet, qui ipsum Carolo Magno dono dedit. Sed et Gelasianum Codicem prorsus rejectum non crediderim; nam multa illi conformia continet Antiphonarius ms. Bibliothecae Angelicae apud sanctum Augustinum hic in Urbe, scriptus ante medium XI saeculi ad usum Ecclesiae Romanae. Gregoriana Exemplaria passim exstant, tum mss. in bibliotheca Vaticana, ac reginae Sueciae, et alibi; tum edita Romae ab Angelo Roccha, Coloniae a Pamelio, ac Parisiis ab Hugone Menardo; quorum quisque suam Editionem ut germanum Gregorii fetum praedicat. Sed mirum est quam inter se dissideant, ut difficile sit litem decidere; nec ego tantorum virorum judex esse possum, aut volo; illud tamen pro veritatis amore silere non debeo, Pamelio prae reliquis me adhaerere, moveor enim ex antiquissimorum mss. Codicum consensu; moveor ex multorum festorum missarumque defectu in ejus editione (si tamen quae virgulis vel quae tanquam aliunde ascita Pamelius ipse adnotavit diligenter dempseris); moveor ex illius brevitate, quae Gregoriaram coarctationem, juxta Joannis Diaconi narrationem, magis redolere videtur; nec minoris momenti dixerim Grimoldi abbatis, sive Alcuini magistri Caroli Magni juxta Micrologum, testimonium in praelaudata praefatione, quam Gregoriano operi attexuit. Post hos autem authenticos Romanae Ecclesiae Sacramentorum libros, Gelasii nimirum et Gregorii, exstitit alia quidem sed privata Missalis libri confectio per Albinum ex utroque conflata; sic enim legitur in Centulensi Chronico, l. III, cap. 3, tom. IV Spic legii Dacheriani, in indice librorum anno 831 numeratorum: Missalis Gregorianus et Gelasianus modernis temporibus ab Albino ordinatus.

Hac longiuscula, sed non prorsus inutili, narratione lector per se jam animadvertere potest cujus sit institutionis Codex quem edimus. Nam hujus Albini non esse constat, quod in ipso non habeantur eae orationes et missae quae tum temporis in Gregoriano Sacramentario passim exstabant. Cur enim Gregorianas missas praetermiserit, qui ex Gregorio primum suum ille Missale digessit? Nec ipse operis hujus titulus hanc privatam coordinationem patitur, quippe qui absolutam sibi vindicet Romanae Ecclesiae usum et auctoritatem. Gregorianum autem non esse facile sibi quispiam persuadebit, si illum cum hoc nostro contulerit, adeo discrepant; quin ex ipsa collatione argumentabitur hunc esse Gelasianum Codicem illum a Joanne Diacono memoratum. Inde enim constabit 1o multa esse in Gregoriano substracta; 2o pauca conversa; 3o nonnulla eidem adjecta quae in hoc non exstant. Ut summa dicam, hunc eum Romanae Ecclesiae Sacramentorum Codicem putaverim, qui Gelasii olim appellabatur ex illius sancti pontificis precum augmento. Appellabatur, dixi; nolim enim illum integrum ei ascribas, sed Leoni Magno magna ex parte, ejusque praedecessoribus Romanis episcopis. Nec immerito; coeperam enim Leoninas phrases sententiasque cum hoc Codice conferre, et inveni nedum stylum, sed ipsissima verba Leonis hic recitari; et hinc certior factus, paulo certius hoc asserere non dubito: hoc quod mihi prosequi otium non permisit, studiosus quisque suamet observatione praestare poterit. Id tamen libentius admitto huic Codici nonnulla esse apposita sequenti saeculo, quae praefatos conditores non sapiunt; non multa tamen sunt ea in tertio libro, pauciora enim deprehendens in secundo, paucissima in primo. Nec ideo recte dixeris respuendum, sicut nec omnino rejicitur tanquam fucatus sancti Gregorii Sacramentarius; etsi in illo legas missam in Dedicatione sanctae Mariae ad Martyres, quam instituit aliquot post eum annis Bonifacius IV. Constat enim hujusmodi sacros libros non ad meram eruditionem conscribi, sed ad usum potissimum Ecclesiarum, unde novas semper accessiones pati oportet, prout ipsa consuetudinis temporisque ratio tulerit. Et hinc quam facillime refellitur quod opponi possit, in hoc Codice sanctum Gregorium in canone nominari, et illius in eo verba: Diesque nostros in tua pace disponas, et quod majus est, integrum capitulum ex ejus Registro inter sacras ordinationes recitari; nam ultro concedimus non exiguo post tempore fuisse conscriptum, et hinc aliqua additamenta passum. Rursus institutionem sancto Gregorio antiquiorem hunc Codicem continere non obscure elici posse videtur ex eo quod in ipso non exstet sancti Pauli Commemoratio, pridie Kal. Julii; quodque III Kalendas ejusdem, missa notetur propria pro natali sancti Petri, et ipsomet die alia item propria pro catali sancti Pauli. Auctorem enim hujusmodi Commemorationis sanctum Gregorium lacit Micrologus, consentientibus illius Sacramentariis. Antea enim eodem die utriusque apostoli, ut festum in duabus V is Triumphali et Ostiensi, ita et repetita missa in duabus basilicis, Vaticana sancti Petri, et sancti Pauli extra Portam Trigeminam a Romano antistite celebrabatur. Pulchre Prudentius, qui sub finem IV saeculi floruit, id expressit in hymno apostolorum his verbis: Aspice per bifidas plebs Romula funditus plateas: Lux in duobus fervet una festis. Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitate, Et his et illis perfruamur hymnis. Ibimus ulterius qua fert via Pontis Adriani; Laevam deinde fluminis petemus. Trans tiberina prius solvit sacra pervigil sacerdos: Mox hic recurrit, DUPLICATQUE vota.

Cui prisco mori optime respondet noster hic Codex, cum duas separatim missas uno eodemque apostolorum die praescribit, praeter tertiam de utroque apostolo communem, in aliis utique Urbis ecclesiis recitandam. Gelasianum autem hunc esse Codicem liquido (ni fallor) ostendit Tolosanus ille Codex allatus a Morino in appendice ad commentarium de Poenitentia, pag. 55, ita enim in eo scribitur in officio Sabbati sancti cum XII lectiones leguntur: « Sequuntur lectiones secundum Gelasium. Oratio antequam legatur prima lectio, illico post benedictionem » cerei, scilicet. Descriptis mox XII lectionibus secundum Gelasium, sequitur ibi Rubrica: « Item lectiones secundum Gregorium. Lectio prima in Genesi: In principio creavit Deus. Oratio. Deus, qui mirabiliter creasti hominem, et reliqua, ut supra, secundum Gelasium. » Hinc discimus in Gelasiano Codice cerei benedictionem contineri, primaeque lectioni Geneseos orationem praeire, atque XII in eo lectiones contineri, quae omnia ut in Gregorianis non habentur, ita in hoc nostro plenissime exhibentur, nisi quod hic X tantummodo lectiones habentur, duabus omissis librarii oscitantia, ut conjicio. Nec minus favet antiquissimum Missale ms. membranaceum bibliothecae Vallicellanae Oratorii signatum B. VIII, in quo Dominicis diebus post Pascha et Pentecosten duplex fere missa notatur, altera missa sic inscripta: Item alia missa. At Dominica 2 post Octavas Paschae haec secunda missa sic describitur.

« Alia missa sancti Gelasii.

Tibi placitam, Deus noster, populo tuo tribue voluntatem, quia tunc illi prospera cuncta praestabis, cum tuis aptum feceris institutis.

Super obl.

His nobis, Domine, mysteriis conferatur, quo terrena desideria mitigantes, discamus amare coelestia. Per.

Ad commun.

Sacramenta quae sumpsimus, quaesumus, Domine, et spiritualibus nos expient alimentis, et corporalibus tueantur auxiliis. Per. »

Hanc eamdem sancti Gelasii missam hic legimus eodem die; in hoc tantum est discrimen, quod hic duae, ibi una praescribitur oratio. At orationem alteram habet Missale illud in missa priori, quae est Gregoriana; ex duabus nimirum orationibus Gelasianis unam praetermisit, alteras Gregorius retinuit, qui, ut jam dictum est, ex Gelasiano multa subtraxit, pauca convertit, nonnulla de suo adjiciens. Lectorem tandem non praetereat quod in nostro hoc Codice saepius missae, orationes et preces inscribantur; qui titulus quam bene consonet Sacramentorum libro in Romana Ecclesia ante sanctum Gregorium usurpato, testem affero Vigilium, qui, quadraginta plus annis ante eum, hoc est anno 538, Ordinem PRECUM scripsit, in epist. ad Eutherium, cap. 5. « In celebritate missarum nullo nos tempore, nulla festivitate significamus habere divisum, sed semper eodem tenore oblata Deo munera consecrare. Quoties vero paschalis, aut Ascensionis Domini, vel Pentecostes, et Epiphaniae, sanctorumque Dei fuerit agenda festivitas, singula capitula diebus apta subjungimus, quibus commemorationem sanctae solemnitatis, aut eorum facimus quorum natalitia celebramus, caetera vero ordine consueto prosequimur. Quapropter et ipsius canonicae precis textum direximus subter adjectum, quem (Deo propitio) ex apostolica traditione suscepimus. Et ut charitas tua cognoscat quibus locis aliqua festivitatibus apta connectes, paschalis diei PRECES similiter adjecimus. » Haec ille. Ubi etiam missales orationes capitula vocavit ex antiquo more, quem videre est in Breviario Mozarabo, in quo complures orationes capitula vocantur. Haec de primo Codice Sacramentorum Romanae Ecclesiae indicasse sufficiat.

Haec visa sunt studioso lectori compendio praelibanda. Caeterum fusioribus adnotationibus hos Sacramentorum libros illustrare coeperamus quidem; sed cum non vacaret, maluimus eruditorum desiderio cito potius satisfacere, quam diuturniore adhuc tempore iis elucidandis lucubrare. Pari item de causa id quod circa libri medium ad marginales oras aggressi fueramus, ut textus castigationes inibi ex aliis Codicibus apponeremus, longius prosequi non potuimus Codicum defectu, qui tum temporis ad manum non erant. Nostrarum nihilominus adnotationum loco, quod attinet ad libros Sacramentorum Romanae Ecclesiae, praesto esse possunt Vicecomitis, Pamelii, Rocchae, Menardi, Hallerii, Haberti, Morini, et cardinalis Bonae, clarissimorum virorum, eruditissimae commentationes, ut Ordinem Romanum, Alcuinum, Amalarium, caeterosque antiquiores omittam. Pro Gallicanis autem Missalibus Patres sunt potissime consulendi, Augustinus, Caesarius Arelatensis, Gregorius Turonensis, caeterique Galliae veteres Scriptores, a quibus haud exiguam lucem accipere posse animadvertimus. Quod autem prolixioribus notationibus conficere nequivimus, hoc vel qualitercunque ex parte praestare conati sumus. Quantum enim properatim fas fuit, conferri curavimus cum aliis sacris libris Codicem Sacramentorum Romanae Ecclesiae (Gallicanorum enim Missalium alia exempla non habuimus) ut in promptu essent castigationes mendorum quibus ille scatet. Quae vero ex ejusmodi libris facile emendari non potuerunt, lectori castiganda reliquimus. Quem admonitum volumus integra nos fide, ut par est, ipsa mss. Exemplaria exhibere, iis tantum sublatis erroribus, nec tamen omnibus, qui fastidium magis facerent quam fidem, cujusmodi sunt medillam, concide, antestes, etc., qui non tantum scriptoris, quantum linguae Latinae vitio, quae tum communis erat et vulgaris, sed jam Barbarorum commistione foedata, sunt ascribendi; reliquos vero barbarismos et soloecismos, maxime qui multifarie restitui possent, de industria retinuimus.

Α + Ω IN NOMINE DNI JESU XPI SALVATORIS INCIPIT LIBER SACRAMENTORUM ROMANAE ECCLESIAE. ORDINIS ANNI CIRCULI. I ORAT. ET PRECES IN VIGILIIS NATALIS DOMINI. Ad nonam.

Da nobis, omnipotens Deus, ut sicut adoranda Filii tui Natalitia praevenimus, sic et ejus munera capiamus sempiterna gaudentes. Per Dominum nostrum.

Praesta, misericors Deus, ut ad suscipiendum Filii tui singulare Nativitatis mysterium, et mentes credentium praeparentur, et non credentium corda subdantur. Per Dominum nostrum.

Secreta.

Tanto nos, Domine, quaesumus, promptiore servitio hujus sacrificia praecurrere concede solemnia, quanto in hoc constare principium nostrae redemptionis ostendis. Per.

Postcommun.

Hujus nos, Domine, sacramenti semper natalis instauret, cujus nobilitas singularis humanam repulit vetustatem. Per Dominum.

II. ITEM DE VIGILIA DOMINI. In nocte.

Deus, qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti inlustratione clarescere, da, quaesumus, ut cujus lucis mysterium in terra cognovimus, ejus quoque gaudiis in coelo perfruamur. Per.

Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut Unigeniti tui nova per carnem Nativitas liberet, quos sub peccati jugo vetusta servitus tenet. Per.

Secreta.

Munera nostra, Domine, quaesumus, Nativitatis hodiernae mysteriis apta perveniant. Ut sicut homo genitus, idem praefulsit et Deus, sic nobis haec terrena substantia conferat quod divinum est. Per. et justum est, aequum et salutare. Cujus divinae Nativitatis potentiam ingenita virtutis tuae genuit magnitudo. Quem semper Filium et ante tempora aeterna generatum, quia tibi pleno atque perfecto aeterni Patris nomen non defuit, praedicamus, verum etiam honore, majestate, atque virtute aequalem tibi cum sancto Spiritu confitemur, dum trino vocabulo unicam credimus majestatem. Quem laudant angeli.

Postcommun.

Laeti, Domine, frequentamus salutis humanae principia, quia trina celebratio beatae competit mysterio Trinitatis. Per Dominum nostrum.

III. ITEM IN VIGILIA DOMINI Mane prima.

Deus, qui per beatae Mariae sacrae virginis partum sine humana concupiscentia percreatum, in Filii tui membra venientes, paternis fecisti praejudiciis non teneri, praesta, quaesumus, ut, hujus creaturae novitate suscepta, vetustatis antiquae contagiis exuamur. Per eundem Dominum.

Respice nos, omnipotens et misericors Deus, et mentibus clementer humanis, nascente Christo, summae veritatis lumen infunde. Per.

Secreta.

Da nobis, Domine, ut Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi solemnia, quae praesentibus sacrificiis praevenimus, sic nova sint nobis, ut continuata permaneant, sic perpetua perseverunt, ut suo miraculo nova semper existant. Per eumdem.

Item alia.

Cuncta, Domine, quaesumus, his muneribus a nobis semper diabolica figmenta seclude, ut nostri Redemptoris exordia purificatis mentibus celebremus. Per.

Nos, sursum cordibus erectis, divinum adorare mysterium, quo humana conditio, veteri terrenaque lege cessante, nova coelestisque substantia mirabiliter restaurata profertur, ut quod magno Dei munere geritur magnis Ecclesiae gaudiis celebretur. Per.

Postcommun.

Concede nobis, Domine, quaesumus, ut Sacramenta, quae sumpsimus, quicquid in nostra mente vitiosum est, ipsius medicationis dono curetur. Per.

Ad populum.

Populum tuum, Domine, quaesumus, tueantur, sanctificent, et gubernent, aeternumque perficiant tam devotionibus acta solemnibus, quam natalitiis agenda divinis Jesu Christi Domini nostri.

IV. ITEM IN NATALE DOMINI. In die.

Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem per incarnationem Verbi tui, et per partum beatae virginis Mariae consecrasti, da populis tuis in hac celebritate justitiae ut et qui tua gratia sunt redempti, tua adoptione sint filii. Per Dominum.

Praesta, misericors Deus, ut natus hodie Salvator, sicut divinae generationis est auctor, ita et immortalitatis sit ipse largitor. Per.

Secreta.

Oblatio tibi sit, Domine, hodiernae festivitatis accepta, quia et nostrae reconciliationis processit perfecta placatio, et divini cultus nobis est indita plenitudo Jesu Christi Domini nostri. Qui tecum vivit.

Tuae laudis hostiam jugiter immolantes. Cujus figuram Abel justus instituit, agnus quoque legalis ostendit, celebravit Abraham, Melchisedech sacerdos exhibuit, sed verus agnus, aeternus Pontifex hodie natus Christus implevit. Et ideo cum angelis.

Infra action.

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, in quo incontaminata virginitas huic mundo edidit Salvatorem Jesum Christum Dominum nostrum. Sed et memoriam.

Postcommun.

Da nobis, Domine, quaesumus, ipsius recensita Nativitate vegetare, cujus coelesti mysterio et pascimur, et potamur Jesu Christi Domini nostri Filii tui. Qui tecum vivit.

Ad populum.

Praesta, quaesumus, Deus noster, ut familia tua, quae Filii tui Domini nostri Jesu Christi est Nativitate salvata, ejus etiam sit perpetua redemptione secura. Per Dominum.

V. ITEM ORAT. DE NATAL. DOMINI. Ad vesp. sive matut.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et populum tuum, qui te factore conditus, teque est reparatus auctore, te etiam jugiter operante, salvetur. Per Dominum.

Largire, quaesumus, Domine, famulis tuis fidei et securitatis augmentum, ut qui de Nativitate Domini nostri Jesu Christi gloriantur, et adversa mundi, te gubernante, non sentiant, et quae temporaliter celebrare desiderant, sine fine percipiant. Per Dominum.

Deus, qui populo tuo plene praestitisti redemptionis effectum, ut non solum Unigeniti tui Nativitate corporea, sed etiam et crucis patibulo salvaretur, hujus, quaesumus, fidei famulis tuis tribue firmitatem, ut usque ad promissum gloriae praemium, ipso quoque gubernante, perveniant. Per.

Deus, qui humanae substantiae dignitatem et mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti, da, quaesumus, ut ejus efficiamur in divina consortes, qui nostrae humanitatis fieri dignatus est particeps Christus Filius tuus. Per eumdem Dominum nostrum.

Omnipotens sempiterne Deus creator humanae reformatorque naturae, quam Unigenitus tuus in utero perpetuae virginitatis assumpsit, respice nes propitius, ut, Filii tui incarnatione suscepta, inter ipsius mereamur membra numerari. Per eundem.

Deus, qui Nativitatis tuae exordium pro nostra necessarium salvatione duxisti, respice nos propitius, et quo similes ad imaginem tuam fecisti, similiores observatione perfice mandatorum. Per.

VI. IN NAT. SANCTI STEPHANI MARTYR. VII Kal. Januarias.

Omnipotens aeterne Deus, qui primitias martyrum in Sancti Levitae Stephani sanguine dedicasti, tribue, quaesumus, ut pro nobis intercessor adsistat, qui pro suis etiam persecutoribus supplicavit. Per.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut sicut divina laudamus in sancti Stephani passione magnalia, sic indulgentiam tuam piis ejus precibus assequamur. Per.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut beatus Stephanus Levita magnificus, sicut ante alios imitator dominicae passionis et pietatis enituit, ita sit fragilitatis nostrae promptus adjutor. Per.

Secreta.

Grata tibi sint, Domine, munera, quaesumus, devotionis hodiernae, quae beati Stephani martyris tui commemoratio gloriosa depromit. Per.

Postcommun.

Gratias agimus, Domine, multiplicatis circa nos miserationibus tuis, qui et Filii tui Nativitate nos salvas, et beati martyris Stephani deprecatione sustentas. Per.

Ad populum.

Beatus martyr Stephanus, Domine, quaesumus, pro fidelibus tuis suffragator accedat, qui dum bene sit tibi placitus, pro his etiam prosit auditor. Per.

VII. IN NAT. SANCTI JOAN. EVANGEL. VI Kal. Januarias.

Deus, qui per os beati apostoli tui Joannis evangelistae, Verbi tui nobis arcana reserasti, praesta, quaesumus, ut quod ille nostris auribus excellenter infudit, intelligentiae competentis eruditione capiamus. Per Dominum nostrum.

Deus, qui beati Joannis evangelistae praeconiis Principii sempiterni secreta reserasti, da, quaesumus, ut ad intelligentiam Verbi ejus per quem nobis splenduit suffragiis accedamus. Per Dominum.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut excellentiam Verbi tui, quam beatus evangelista Joannes adseruit, et convenienter intelligere valeamus, et veraciter confiteri. Per.

Secreta.

Supplicationibus apostolicis beati Joannis evangelistae, quaesumus, Ecclesiae tuae, Domine, commendetur oblatio, cujus magnificis praedicationibus eruditur. Per.

Postcommun.

Beati evangelistae Joannis nos, Domine, quaesumus, merita prosequantur, et tuam nobis indulgentiam semper implorent. Per.

Ad populum.

Adsit Ecclesiae tuae, Domine, quaesumus, beatus evangelista Joannes, ut cujus perpetuus doctor existit, semper esse non desinat suffragator. Per.

VIII. IN NATAL. INNOCENT. V. Kal. Januar.

Deus, cujus hodierna die praeconium Innocentes martyres non loquendo, sed moriendo, confessi sunt, omnia in nobis vitiorum mala mortifica, ut fidem tuam, quam lingua nostra loquitur, etiam moribus vita fateatur. Per Dominum.

Deus, qui bonis tuis Infantium quoque nescia sacramenti corda praecedis, tribue, quaesumus, ut in nostra conscientia fiduciam non habentes indulgentia semper copiosa praeveniat. Per.

Adjuva nos, Domine, quaesumus, eorum deprecatione sanctorum, qui Filium tuum humana necdum voce prolitentes, coelesti sunt pro ejus nativitate gratia coronati. Per.

Secreta.

Adesto, Domine, muneribus Innocentum festivitate sacrandis, et praesta, quaesumus, ut eorum sinceritatem possimus imitari, quorum tibi dicandam veneramur infantiam. Per.

Postcommun.

Ipsi nobis, Domine, quaesumus, postulent mentium puritatem, quorum innocentiam hodie solemniter celebramus. Per Dominum.

Ad populum.

Discat Ecclesia tua, Deus, Infantum, quos hodie veneramur, exemplo sinceram tenere pietatem, quae prius vitam praestitit sempiternam, quam possit nosse praesentem. Per Dominum nostrum.

IX. ITEM IN OCTABAS DOMINI. Kal. Januar.

Deus, qui bonis nati Salvatoris diem celebrare concedis octavum, fac, quaesumus, nos ejus perpetua divinitate muniri cujus sumus carnali commercio reparati. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, qui Unigenito tuo novam creaturam nos tibi esse fecisti, custodi opera misericordiae tuae, et ab omnibus nos maculis vetustatis emunda, ut per auxilium gratiae tuae in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia. Per.

Secreta.

Praesta, quaesumus, Domine, ut per haec munera, quae Domini Jesu Christi arcanae Nativitatis mysterio gerimus, purificatae mentis intelligentiam consequamur. Per Dominum.

Per Christum Dominum nostrum. Cujus hodie octavas nati celebrantes, tua, Domine, mirabilia veneramur. Quia quae peperit, et mater et virgo est, qui natus est, et infans et Deus est. Merito coeli locuti sunt, angeli gratulati, pastores laetati, magi mutati, reges turbati. parvuli gloriosa passione coronati. Lacta, Mater, cibum nostrum; lacta panem de coelo venientem in praesepio positum velut piorum cibaria jumentorum. Illic namque agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepium Domini sui, circumcisio, scilicet, et praeputium. Quod etiam Salvator et Dominus noster a Simeone susceptus in templo, plenissime dignatus est adimplere. Et ideo cum angelis, et archangelis.

Postcommun.

Praesta, quaesumus, Domine, ut quod Salvatoris nostri iterata solemnitate percipimus, perpetuae nobis redemptionis conferat medicinam. Per.

Ad populum.

Omnipotens sempiterne Deus, qui tuae mensae participes a diabolico jubes abstinere convivio, da, quaesumus, plebi tuae ut, gustu mortiferae profanitatis abjecto, puris mentibus ad epulas aeternae salutis accedat. Per.

X. PROHIBENDUM AB IDOLIS. Omnipotens sempiterne Deus, da nobis voluntatem tuam et fideli mente retinere, et pia conversatione depromere, ut Ecclesia tua, a profanis vanitatibus expiata, non aliud profiteatur verbis, aliud exerceat actione. Per Dominum.

Secreta.

Ut tibi grata sint, Domine, munera populi tui, ab omni, quaesumus, eum contagione perversitatis emunda, nec falsis gaudiis inhaerere patiaris, quos ad diversitatis tuae praemia venire promittis. Per.

Postcommun.

Mysteriis tuis veneranter adsumptis, quaesumus, Domine, ut contra nostrae conditionis errorem, et contra diabolicas armemur insidias. Per.

XI. IN VIGILIIS DE THEOPHANIA. Corda nostra, quaesumus, Domine, venturae festivitatis splendor inlustret, quo mundi hujus tenebris carere valeamus, et perveniamus ad patriam claritatis aeternae. Per.

Secreta

Tribue, quaesumus, Domine, ut eum praesentibus immolemus sacrificiis, et sumamus, quem venturae solemnitatis pia munera praeloquuntur. Per.

Quia cum Unigenitus tuus in substantiae nostrae mortalitatis lucem reparavit. Per quem laudant angeli.

Postcommun.

Inlumina, quaesumus, Domine, populum tuum, et splendore gratiae tuae cor ejus semper accende, ut Salvatoris mundi, stella famulante, manifestata nativitas mentibus eorum et reveletur semper et crescat. Per.

XII. ITEM IN THEOPHANIA. In die.

Omnipotens sempiterne Deus, qui Verbi tui incarnationem praeclari testimonio sideris indicasti, quod videntes magi oblatis Majestatem tuam muneribus adorarunt, concede ut semper in mentibus nostris tuae appareat stella justitiae, et noster in tua sit confessione thesaurus. Per.

Deus, cujus Unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit, praesta, quaesumus, ut per eum quem similem nobis foras agnovimus, intus reformari mereamur. Per Dominum nostrum.

Deus inluminator omnium gentium, da populis tuis perpetua pace gaudere, et illud lumen splendidum infunde cordibus nostris, quod trium magorum mentibus aspersisti. Per.

Secreta.

Hostias tibi, Domine, pro nati tui Filii apparitione deferimus, suppliciter exorantes, ut sicut ipse nostrorum auctor est munerum, ipse sit misericors et susceptor Jesus Christus Dominus noster. Qui tecum vivit.

Te laudare mirabilem Dominum in omnibus operibus tuis, quibus regni tui mysteria revelasti. Hancque enim festivitatem index puerperae virginalis stella praecessit, quae natum in terra coeli Dominum magis stupentibus nuntiaret. Ut manifestandus mundo Deus, et coelesti denunciaretur indicio, et temporaliter procreatus signorum temporalium ministerio panderetur. Et ideo.

Infra action.

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Unigenitus tuus in tua tecum gloria sempiternus, in veritate nostrae carnis natus, magis de longinquo venientibus visibilis et corporalis apparuit. Sed et memoriam.

Postcommun.

Coelesti lumine, quaesumus, Domine, semper et ubique nos praeveni, ut mysterium, cujus nos participes esse voluisti, et puro cernamus intuitu et digno percipiamus effectu. Per.

Ad populum.

Deus, qui per hujus celebritatis mysterium aeternitatis tuae lumen cunctis gentibus suscitasti, da plebi tuae Redemptoris sui plenum cognoscere fulgorem, ut ad perpetuum claritatem per ejus incrementa perveniat. Per.

XIII. IN SEPTUAGESIMA. Deus, qui per ineffabilem observantiam sacramenti famulorum tuorum praeparas voluntates, donis gratiae tuae corda nostra purifica, ut quod sancta est devotione tractandum, sinceris mentibus exequamur. Per Dominum.

Concede, quaesumus, omnipotens Deus, fragilitati nostrae sufficientiam competentem, ut suae reparationis affectum et pia conversatione recenseat, et cum exultatione suscipiat. Per.

Secreta.

Concede, misericors Deus, et digne tuis servire semper altaribus, et eorum perpetua participatione salvari. Per.

Ad populum.

Sacrae nobis, quaesumus, Domine, mensae libatio, et piae conversationis augmentum, et tuae protectionis continuum praestet auxilium. Per.

XIV. IN SEXAGESIMA Tuere, quaesumus, Domine, plebem tuam, et sacram solemnitatem recolentem gratiae coelestis largitate prosequere, ut visibilibus adjuta solatiis, ad invisibilia bona promptior incitetur. Per Dominum nostrum.

Adjuva nos, Deus salutaris noster et ad beneficia recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, tribue venire gaudentes.

Secreta.

Intende, quaesumus, Domine, hostias familiae tuae, quam sacris muneribus facis esse participem, tribuas ad eam plenitudinem pervenire. Per.

Postcommun.

Sit nobis, quaesumus, Domine cibus sacer, potusque salutaris, qui et temporalem vitam muniat, et praestet aeternam.

Ad populum.

Rege, quaesumus, Domine, populum tuum, et gratiae tuae in eo dona multiplica, ut ab omnibus liber offensis, et temporalibus non destituatur auxiliis, et sempiternis gaudeat institutis. Per.

XV. ORAT. ET PRECES SUPER POENITENTES. Exaudi, Domine, preces nostras, et confitentium tibi parce peccatis, ut quos conscientiae reatus accusat, indulgentiae tuae miseratio absolvat. Per.

Praeveniat hunc famulum tuum, quaesumus, Domine, misericordia tua, et omnes iniquitates ejus celeri indulgentia deleantur. Per Dominum nostrum.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, nec sit ab hoc famulo tuo clementiae tuae longinqua miseratio. Sana vulnera, ejusque remitte peccata, ut nullis a te iniquitatibus separatus, tibi semper Domino valeat adhaerere. Per.

Domine Deus noster, qui offensione nostra non vinceris, sed satisfactione placaris, respice, quaesumus, ad hunc famulum tuum, qui se tibi peccasse graviter confitetur. Tuum est ablutionem criminum dare, et veniam praestare peccantibus, qui dixisti poenitentiam te malle peccatorum, quam mortem. Concede ergo, Domine, hoc, ut et tibi poenitentiae excubias celebret, ut, correctis actibus suis, conferre tibi ad te sempiterni gaudia celebretur. Per.

Precor, Domine, clementiam tuae majestatis ac nominis, ut huic famulo tuo peccata et facinora sua confitenti veniam dare, et praeteritorum criminum relaxare digneris. Qui humeris tuis ovem perditam reduxisti ad caulas, qui publicani precibus vel confessione placatus es, tu etiam, Domine, et huic famulo tuo placare, ut ejus precibus benignus adsiste, ut in confessione flevili permanens clementiam tuam celeriter exoret, et sanctis ac sacris altaribus restitutus, spei rursus aeternae et coelestis gloriae reformetur. Per.

XVI. ORDO AGENTIBUS PUBLICAM POENITENTIAM. Suscipis eum IV feria mane in capite Quadragesimae, et cooperis eum cilicio, oras pro eo, et inclaudis usque ad Coenam Domini. Qui eodem die in gremio praesentatur ecclesiae, et prostrato eo omni corpore in terra, dat orationem pontifex super eum ad reconciliandum in quinta feria Coenae Domini, sicut ibi continetur.

XVII. ORAT. ET PRECES A QUINQUAG. USQUE QUADRAGES. Aufer a nobis, Domine, quaesumus, iniquitates nostras, ut ad sancta sanctorum puris mereamur sensibus introire. Per.

Perfice, Domine, benignus in nobis observantiae sanctae subsidium, ut quae te auctore facienda cognovimus, te operante impleamus. Per.

Secreta.

Sacrificium, Domine, observantiae paschalis exerimus; praesta, quaesumus, ut tibi et mentes nostras reddat acceptas, et continentiae promptiores. Per.

Postcommun.

Repleti sumus, Domine, donorum participatione caelestium; praesta, quaesumus, ut eadem et sumamus jugiter, et incessabiliter ambiamus. Per.

Ad populum.

De multitudine misericordiae tuae, Domine, populum tibi protege confitentem, et corporaliter gubernatum, piae mentis affectu tuis muneribus adsequendis effice promptiorem. Per Dominum nostrum.

IN JEJUNIO PRIMA STATION. Feria IV.

Inchoata jejunia, quaesumus, Domine, benigno favore prosequere, ut observantiam, quam corporaliter exercemus, mentibus valeamus implere sinceris. Per.

Fac nos, quaesumus, Domine, salutis nostrae causas et devotis semper frequentare servitiis, et devotius recolere principaliter inchoatas. Per.

Secreta.

Fac nos, quaesumus, Domine, his muneribus offerendis convenienter aptari, quibus ipsius venerabilis sacramenti venturum celebremus exordium. Per.

Postcommun.

Tribue nobis, omnipotens Deus, ut dona caelestia, quae debito frequentamus obsequio, sincera professione sentiamus. Per

Ad populum.

Respice, Domine, quaesumus, super famulos tuos, et in tua misericordia confidentes caelesti protege benignus auxilio. Per.

FERIA SEXTA In Quinquagesima.

Da, quaesumus, Domine, fidelibus tuis jejuniis paschalibus convenienter aptari, ut suscepta solemniter castigatio corporalis cunctis ad fructum proficiat animarum. Per.

Adjuva nos, Deus salutaris noster, ut quae conlata nobis honorabiliter recensemus, devotis mentibus adsequamur. Per.

Secreta.

Praepara nos, quaesumus, Domine, hujus praecipue festivitatis officiis, ut haec sacrificia sobriis mentibus celebremus. Per.

Postcommun.

Salutari munere, Domine, satiati, supplices deprecamur, ut cujus laetamur gustu, reparemur effectu. Per Dominum nostrum.

Ad populum.

Praesta famulis tuis, Domine, abundantiam protectionis et gratiae; da salutem mentis et corporis; da continua prosperitatis augmenta; et tibi semper fac esse devotos. Per Dominum nostrum.

FERIA SEPTIMA In Quinquagesima.

Observationis hujus annua celebritate laetantes, quaesumus, Domine, ut paschalibus actionibus inhaerentes, plenis ejus effectibus gaudeamus. Per.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hoc solemne jejunium, quod animis, corporibus curandis salubriter institutum est, devoto servitia celebremus. Per.

Secreta.

Suscipe, Domine, sacrificium, cujus te voluisti dignanti immolatione placare; praesta, quaesumus, ut hujus operatione mundati, beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum. Per.

Postcommun.

Caelestis vitae munere vegetati, quaesumus, Domine, ut quod est nobis in praesenti vita mysterium, fiat aeternitatis auxilium. Per.

Ad populum.

Fidelibus tuis, Domine, perpetua dona firmentur, ut eadem percipiendo te quaerant, et quaerendo sine fine percipiant. Per.

XVIII. ORAT. ET PRECES. Dominica in Quadragesima. Inchoantis initium.

Concede nobis, omnipotens Deus, ut per annua quadragesimalis exercitia sacramenti, et ad intelligendum Christi proficiamus arcanum, et affectus ejus digna conversatione sectemur. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, qui nobis in observatione jejunii, et eleemosynarum semine posuisti nostrorum remedia peccatorum, concede nos opere mentis et corporis semper tibi esse devotos. Per.

Secreta.

Sacrificium, Domine, quadragesimalis initii solemniter immolamus, te, Domine, deprecantes, ut cum epularum restrictione carnalium, a noxiis quoque voluptatibus temperemur. Per.

Postcommun.

Praesta nobis, omnipotens Deus, ut vivificationis tuae gratiam consequentes, in ejus munere semper gloriemur. Per.

Ad populum.

Super populum tuum, Domine, quaesumus, benedictio copiosa descendat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur. Per Dominum nostrum.

FERIA SECUNDA In Quadragesima.

Sanctifica, Domine, quaesumus, nostra jejunia, et cunctarum nobis indulgentiam propitius largire culparum. Per Dominum.

Omnipotens sempiterne Deus, qui per continentiam salutarem et corporibus mederis et mentibus, majestatem tuam suppliciter exoramus, ut pia jejunantium precatione placatus, et praesentia nobis subsidia praebeas et aeterna. Per.

Secreta.

Accepta tibi sit, Domine, nostrae devotionis oblatio, quae et jejunium nostrum, te operante, sanctificet, et indulgentiam nobis tuae consolationis obtineat. Per Dominum.

Postcommun.

Quaesumus, omnipotens Deus, ut inter ejus numeremur membra, cujus corpore communicamus et sanguine. Per.

Ad populum.

Esto, Domine, propitius plebi tuae, et temporali consolatione non deseras, quam vis ad aeterna contendere. Per.

FERIA TERTIA.

Da, quaesumus, Domine, nostrae affectus jejunii salutare, ut castigatio carnalis adsumpta ad nostrarum vegetationem transeat animarum. Per Dominum.

Cordibus nostris, quaesumus, Domine, benignus infunde, ut sicut ab escis temporalibus temperamur, ita sensus quoque nostros a noxio retrahamus excessu. Per.

Secreta.

Suscipe, creator omnipotens Deus, quae jejunantes de tuae munificentiae largitate deferimus, et pro temporali nobis conlata praesidia, ad vitam converte propitiatus aeternam. Per.

Postcommun.

Sumpsimus, Domine, celebritatis annuae votiva sacramenta; praesta, quaesumus, ut temporalis vitae nobis remedia praeveniant et aeterna. Per.

Ad populum.

Respice, Domine, propitius ad plebem tuam, et quam divinis tribues proficere sacramentis ab omnibus absolve peccatis. Per Dominum nostrum.

FERIA QUARTA.

Precamur, omnipotens Deus, ut de transitoriis operibus abstinentes, ea potius operemur, quibus ad aeterna gaudia consequenda, et spes nobis suppetat et facultas. Per Dominum.

Pacem nobis tribue, Domine, quaesumus, mentis et corporis, ut per jejunium nostrae fragilitatis et manifesti subjiciantur hostes, et invisibiles excludantur. Per.

Secreta.

Sacrificia, Domine, propitius ista nos salvent, quae medicinalibus sunt instituta jejuniis. Per.

Postcommun.

Tuorum nos, Domine, largitate donorum, et temporalibus adtolle praesidiis, et renova sempiternis. Per.

Ad populum.

Da, quaesumus, Domine, populis Christianis, et quod profitentur agnoscere et ad caeleste munus diligere quod frequentant. Per.

FERIA SEXTA.

Hujus nobis parsimoniae, quaesumus, Domine, praebe mensuram, ut quod licentiae carnis auferimus, salutarem nobis fructum mentis adquirat. Per.

Da, quaesumus, nobis, omnipotens Deus, jejuniorum magnifice sacramenti et digne semper tractare mysteria, et competenter primordia. Per.

Secreta.

Suscipe, quaesumus, Domine, devotorum munera famulorum, et tuis divinis purifica servientes pietate mysteriis, quibus etiam justificas ignorantes. Per Dominum.

Postcommun.

Praesta, quaesumus, Domine, spiritualibus gaudiis nos repleri, ut quae actu gerimus, mente sectemur. Per.

Ad populum.

Plebs tua, Domine, quaesumus, benedictionis sanctae munus accipiat, per quod et noxia quaeque declinet, et optata reperiat. Per.

FERIA SEPTIMA.

Deus, qui nos gloriosis remediis in terris adhuc positos jam caelestium rerum facis esse consortes, tu, quaesumus, in ista, qua vivimus, nos vita guberna, ut ad illam, in qua ipse es, lucem perducas. Per Dominum nostrum.

Reparet nos, quaesumus, Domine, semper et innovet tuae providentiae pietatisque fragilitatem nostram, et inter mundi tempestates protegat, et gubernet, et in portum perpetuae salutis inducat. Per.

Secreta.

Haec, quae nos reparent, quaesumus, Domine, beata mysteria, suo munere dignos efficiant. Per Dominum.

Postcommun.

Perpetuo, Domine, favore prosequere, quos reficis divino mysterio, et quos imbuisti caelestibus institutis, salutaribus comitare solatiis. Per.

Ad populum.

Fideles tuos, Domine, benedictio desiderata confirmet, quae eos a tua voluntate nunquam faciat discrepare, et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari. Per.

XIX. Istae orat. quae sequuntur prima Sabb. in mense primo sunt dicendae. ORAT. ET PRECES In XII lect. mense primo. Deus, qui delinquentes perire non pateris, donec convertantur et vivant, debitam, quaesumus, peccatis nostris suspende vindictam, et praesta propitius, ne dissimulatio cumulet ultionem, sed potius per jejunium emendatio prosit ad veniam. Per Dominum nostrum.

Omnium nostrorum, Domine, quaesumus, ad te corda converte, et ab his, quibus offenderis, abstinentes, non iram tuam sed misericordiam sentiamus. Per.

Jejunia, quaesumus, Domine, nos sacrata laetificent, ut imbecillitati nostrae tribuatur auxilium, et mentibus desideratus virtutum succedat affectus. Per Dominum.

Adesto, quaesumus, omnipotens Deus, ac jejunio corporali mentem nostram operibus tuorum refice mandatorum. Per Dominum.

Da nobis observantiam, Domine, legitimam devotione perfectam, ut cum refraenatione carnalis alimoniae, sancta tibi conversatione placeamus. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, qui per continentiam salutarem corporibus mederis et mentibus, majestatem tuam suppliciter exoramus, ut pia jejunantium precatione placatus, et temporalia subsidia nobis tribuas aeterna. Per.

XX. Ordo qualit. in Romana sedis apostoncae ecclesia presbyteri, diaconi, vel subdiaconi eligendi sunt.

Mensis primi, IV, VII et X, Sabbatorum die in XII lectiones, ad Sanctum Petrum, ubi missae celebrantur. Postquam antiphonam ad introitum dixerint, data oratione adnuntiat pontifex in populo dicens:

Auxiliante Domino Deo, et Salvatore nostro Jesu Christo.

Iterum dicit:

Auxiliante Domino Deo Salvatore nostro Jesu Christo, Elegimus in ordine diaconi, sive presbyteri, illum subdiaconum, sive diaconum de titulo illo. Si quis autem habet aliquid contra hos viros, pro Deo et propter Deum cum fiducia exeat et dicat. Verumtamen memor sit communionis suae.

Et post modicum intervallum mox incipiunt omnes: Kyrie eleison, cum laetania. Hac expleta, ascendunt ipsi electi ad sedem pontificis, et benedicit eos a quo vocati sunt, et descendunt. Stant in ordines suos, benedictione percepta. Per Dominum.

Sequitur oratio de Bened. Require ipsam in quarto, aut X Mense.

Ad ordinandos presbyteros.

Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad presbyterii munus elegit, caelestia dona multiplicet, et quae ejus dignatione suscipiunt, ejus exequantur auxilio. Per Dominum.

Exaudi nos, Deus salutaris noster, et super hos famulos tuos benedictionem sancti Spiritus et gratiae sacerdotalis effunde virtutem, ut quos tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandos, perpetua muneris tui largitate consequantur. Per.

Consecratio.

Domine sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, honorum omnium dignitatum, quae tibi militant, distributor. Per quem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturae rationalis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum. Unde sacerdotalis gradus, et officia Levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt, ut, cum pontifices summos regendis populis praefecisses, ad eorum societatis et operis adjumentum, sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic in eremo per LXX virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagasti, quibus ille adjutoribus usus in populo, innumeras multitudines facile gubernavit. Sic et Heleazaro, et Ithamar filiis Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti, et ad hostiae salutaris officia sacramenta sufficeret meritum sacerdotum. Hac providentia, Domine, apostolos Filii tui doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae, Domine, quaesumus, haec adjumenta largire, quia quanto magis fragiliores sumus, tanto his plurius indigemus. Da, quaesumus, omnipotens Pater, in hos famulos tuos presbyterii dignitatem. Innova in visceribus eorum Spiritum sanctitatis, ut acceptum a te, Deus, secundi meriti munus obtineant, censuramque morum exemplo suae conversationis insinuent. Sint providi cooperatores nostri ordinis; luceat in eis totius forma justitiae, ut, bonam rationem dispensationis sibi creditae reddituri, aeternae beatitudinis praemia consequantur. Per.

Consummatio presbyteri.

Sit nobis, fratres, communis oratio, ut his qui in adjutorium et utilitatem vestrae salutis eliguntur, presbyteratus benedictionem divini indulgentia muneris consequantur, ut sancti Spiritus sacerdotalia dona privilegio virtutum, ne imparis loco deprehendantur, obtineant. Per suum.

Item benedictio.

Sanctificationum omnium Auctor, cujus vera consecratio, cujus plena benedictio est, tu, Domine, super hos famulos tuos, quos presbyterii honore dedicamus, manum tuae benedictionis his infunde, ut gravitate actuum, et censura vivendi probent se esse seniores, his instituti disciplinis, quas Tito et Timotheo Paulus exposuit, ut in lege tua die ac nocte, Omnipotens, meditantes, quod elegerint et credant, quod crediderint doceant, quod docuerint imitentur: justitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem in se ostendant, et exemplo probent, admonitione confirment, ut purum atque immaculatum ministerii tui donum custodiant, et per obsequium plebis tuae corpus et sanguinem Filii tui immaculata benedictione transforment, et inviolabili charitate in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, in die justitiae aeternae judicii, constantia pura, fide plena, Spiritu sancto pleni persolvant. Per.

XXI. CAPITULUM Sancti Gregorii papae. Sicut qui invitatus renuit, quaesitus refugit sacris est altaribus removendus; sic qui ultro ambit, vel importunus se ingerit, est procul dubio repellendus. Nam qui nititur ad altiora conscendere, quid agit nisi ut crescendo decrescat? cur non perpenditur quia benedictio illi in maledicto convertitur, qualiter ad hoc ut fiat haereticus promovetur? Per.

XXII. Ad ordinandos diaconos. Oremus, dilectissimi, Deum, Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad officium diaconatus vocare dignatur, benedictionem gratiae suae clementer effundat, et consecrationis adultae propitius dona conservet.

Oremus.

Sequitur oratio.

Domine Deus, preces nostras clementer exaudi, ut quae nostro sunt gerenda servitio, tuo benignus prosequaris auxilio, et quos sacris ministeriis exequendis, pro nostra intelligentia credimus offerendos, tua potius electione justifices.

Consecratio.

Adesto, quaesumus, omnipotens Deus, honorum dator, ordinum distributor, officiorumque dispositor. Qui in te manens innovas omnia, et cuncta disponens per Verbum, Virtutem, Sapientiamque tuam Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, sempiterna providentia praeparas, et singulis quibusque temporalium aptanda dispensas. Cujus corpus Ecclesiam tuam, caelestium gratiarum varietate distinctam, suorum connexam discretione membrorum, per legem totius mirabilem compaginis unitam, in augumentum templi tui crescere, dilatarique largiris, sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens; electis ab initio Levi filiis, qui mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes, haereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent. Super hos quoque famulos tuos, quaesumus, Domine, placatus intende, quos tuis sacris servituros in officium diaconii suppliciter dedicamus. Et nos quidem tanquam homines divini sensus et summae rationis ignari, horum vitam, quantum possumus, aestimamus. Te autem, Domine, quae a nobis sunt ignota non transeunt, te nota non fallunt. Tu cognitor pectorum, tu scrutator es animarum, tu veraciter in eis caeleste potes adhibere judicium, et velut indignis donare quae poscimus. Emitte in eos, quaesumus, Domine, Spiritum sanctum, quo in opus ministerii fideliter exequendi munere septiformis tuae gratiae roborentur. Abundet in eis totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae, spiritalis observantia disciplinae. In moribus praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo, imitatione sanctae plebis adquirant, et bonum conscientiae testimonium praeferentes, in Christo firmi et stabiles perseverent, dignisque successibus de inferiore gradu per gratiam tuam potiora capere mereantur. Per.

XXIII. Ad consummand. diacon. officia. Commune votum communis oratio prosequatur, ut hi totius Ecclesiae prece, qui in diaconatus ministerio praeparantur, Leviticae benedictionis, et spiritali conversatione praefulgentes, gratia sanctificationis eluceant. Per.

Sequitur benedictio.

Domine, sanctae spei, fidei, gratiae, profectuum munerator, qui in caelestibus et terrenis angelorum ministris ubique dispositis per omnia elementa voluntatis tuae defundis affectum, hos quoque famulos tuos nostri speciali dignare aspectu, ut tuis obsequiis expediti, sacris altaribus ministri puri adcrescant, et indulgentia puriores, eorum gradu, quos apostoli tui in septenarium numerum, beato Stephano duce atque praevio, sancto Spiritu auctore, elegerunt, digni existant, et virtutibus universis, quibus tibi servire oportet, instructi complaceant. Per.

XXIV. ITEM ORAT. ET PRECE. Ad missam.

Exaudi, Domine, supplicum preces, et devoto tuo, pectore famulantes perpetua defensione custodi, ut, nullis perturbationibus impediti, liberam servitutem tuis semper exhibeamus officiis. Per.

Secreta.

Tuis, Domine, quaesumus, operare mysteriis, ut haec tibi munera dignis mentibus offeramus. Per.

Qui rationabilem creaturam ne temporalibus dedita bonis, ad praemia sempiterna contendat, ea dispensatione dignaris erudi; et nec castigatione deficiant, nec prosperitatibus insolescant, sed hoc potius fiat ejus gloriosa devotio, quo nullis adversitatibus obruta superetur. Per quem Majestatem tuam.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro famulis tuis, quos ad presbyterii, vel diaconatus, gradus promovere dignatus es, quaesumus, Domine, placatus suscipias; et quod eis divino munere contulisti, in cis propitius tua dona custodi. Per Christum Dominum nostrum. Quam.

Postcommun.

Hos, quos reficis, Domine, sacramentis, adtolle benignus auxiliis, ut tuae redemtionis effectum et mysteriis capiamus et moribus. Per.

Ad plebem.

Da, quaesumus, Domine, populis Christianis, et quod profitentur agnoscere: et caeleste munus diligere quod frequentant. Per.

XXV. SECUNDA DOMINICA In Quadrages.

Praesta nobis, omnipotens Deus, ut quia vitiis subjacet nostra mortalitas, tua nos et medicina purificet, et potentia tueatur. Per Dominum.

Praesta nobis, misericors Deus, ut placationem tuam promtis mentibus exoremus, et, peccatorum veniam consequentes, a noxiis liberemur incursibus. Per.

Secreta.

Ecclesiae tuae, Domine, munera placatus adsume, quae et misericors offerenda tribuisti, et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium. Per.

Postcommun.

Refecti, Domine, pane caelesti, ad vitam, quaesumus, nutriamur aeternam. Per.

Ad populum.

Familiam tuam, quaesumus, Domine, propitiatus inlustra, ut beneplacitis inhaerendo, cuncta quae bona sunt, mereatur accipere. Per.

FERIA SECUNDA Hebdom. secunda.

Tuis, quaesumus, Domine, adesto supplicibus, et inter mundanae pravitatis insidias, fragilitatem nostram sempiterna pietate prosequere. Per Dominum.

Ecclesiam tuam, Domine, perpetua miseratione prosequere, ut inter saeculi turbines constituta, et praesenti jucunditate respiret, et aeternae beatitudinis percipiat. Per.

Secreta.

Concede nobis haec, quaesumus, Domine, frequentare mysteria, quia quoties hujus hostiae celebratio commemoratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Per.

Postcommun.

Percepta, Domine, sancta nos adjuvent, et suis repleant institutis. Per.

Ad populum

Populum tuum, Domine, quaesumus, ad te toto corde converte, quia quos defendis etiam delinquentes, majore pietate tueris sincera mente devotos. Per.

FERIA TERTIA Hebdom. secunda.

Deus, qui ob animarum medelam jejunii devotione castigare corpora praecepisti, concede ut corda nostra ita pietatis tuae valeant exercere mandata, quatenus ab omnibus possimus semper abstinere peccatis. Per.

Imploramus, Domine, clementiam tuam, ut haec divina jejuniorum subsidia a vitiis expiatos ad fosta ventura nos praeparent. Per.

Secreta.

Praesentibus sacrificiis, Domine, jejunia nostra sanctifica, ut quod observantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur. Per.

Postcommun.

Delicias, Domine, mirabiles mensae caelestis ambimus, quibus jejunando copiosius saginamur. Per.

Ad populum.

Da, quaesumus, Domine, fidelibus tuis et sine cessatione capere paschalia sacramenta, et desideranter expectare ventura, ut mysteriis, quibus renati sunt, permanentes, ad novam vitam his operibus perducantur. Per.

FERIA QUARTA Hebdom. secunda.

Deus, qui per Verbum tuum humani generis reconciliationem mirabiliter operaris, praesta, quaesumus, ut sancto jejunio et tibi toto simus corde subjecti, et in tua nobis efficiamur prece concordes. Per Dominum.

Praesta nobis, Domine, quaesumus, auxilium gratiae tuae, ut jejuniis et orationibus convenienter intenti, liberemur ab hostibus mentis et corporis. Per.

Secreta.

Praesenti sacrificio nomini tuo nos, Domine, jejunia dicata sanctificent, et quod observantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur effectus. Per.

Postcommun.

Gratia tua nos, quaesumus, Domine, non relinquat, quae et sacrae nos deditos faciat servituti, et tuam nobis opem semper adquirat. Per.

Ad populum.

Adesto, Domine, famulis tuis, et opem tuam largire poscentibus, ut his, qui te auctore et gubernatore gloriantur, et grata restaures, et restaurata conserves. Per.

FERIA SEXTA Hebdom. secunda.

Ad hostes nostros, Domine, superandos, praesta, quaesumus, ut auxilium tuum jejuniis tibi placitis et bonis operibus impetremus. Per Dominum.

Omnipotens sempiterne Deus, qui per continentiam salutarem corporibus mederis et mentibus, Majestatem tuam suppliciter exoramus, ut pia jejunantium precatione placatus, et temporalia nobis subsidia praebeas et aeterna. Per.

Secreta.

Efficiatur haec hostia, Domine, quaesumus, solemnibus grata jejuniis, ut et tibi fiat accceptior, purificatis mentibus immolemur.

Postcommun.

Praeveniant nobis, Domine, quaesumus, divina tua sancta fervorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per.

Ad populum.

Adesto, Domine, propitius plebi tuae, et temporali consolatione non deseras, quam vis ad aeterna contendere. Per.

FERIA SEPTIMA Hebdom. secunda.

Subveni, Domine, servis tuis pro sua jugiter iniquitate gementibus, mentesque nostras terrenis affectibus praegravatas medicinalibus tribue exonerare jejuniis, et corporis affectionem corrobora. Per Dominum.

Deus, qui profundo consilio, prospiciendo mortalibus, sancta instituisti jejunia, quibus corda languentium salubriter curarentur, tu animam nostram, corpusque castifica, corporis animaeque Salvator, aeternae felicitatis benigne largitor. Per Dominum.

Secreta.

Domine, Deus noster, in cujus spiritalibus castris militat laudanda sobrietas, abstinentia fructuosa, et casti pectoris opulenta frugalitas, jejunantium vota clementer adsume, et fidelibus postulatis consueta pietate succurre. Per.

Postcommun.

Sacrae nobis, quaesumus, Domine, mensae libatio, et piae conversationis augmentum, et tuae propitiationis continuum praestet auxilium. Per Dominum nostrum.

Ad populum.

Implorantes, Domine, misericordiam fideles populos propitius intuere qui praeter te alium non noverunt, tuis semper beneficiis glorientur. Per.

XXVI TERTIA DOMINICA Quae pro scrutiniis electorum celebratur.

Da, quaesumus, Domine, electis nostris digne atque sapienter ad confessionem tuae laudis accedere, ut dignitati pristinae, quam originali- transgressione perdiderant, per tuam gloriam reformentur. Per.

Secreta.

Miseratio tua, Deus, ad haec percipienda mysteria famulos tuos, quaesumus, et praeveniat competenter, et devota conversatione perducat. Per.

Infra canonem, ubi dicit:

Memento, Domine, famulorum, famularumque tuarum, qui electos tuos suscepturi sunt ad sanctam gratiam baptismi tui; et omnium circumadstantium. Et tacis. Et recitantur nomina virorum, et mulierum, qui ipsos infantes suscepturi sunt. Et intras Quorum tibi fides cogn.

Item intra action.

Hanc igitur oblationem, Domine, ut propitius suscipias deprecamur; quam tibi offerimus pro famulis et famulabus tuis, quos ad aeternam vitam, et beatum gratiae tuae dinumerare, elicere atque vocare dignatus es. Per Christum.

Et recitatur nomina electorum.

Postquam recensita fuerint, dicis:

Hos, Domine, fonte baptismatis innovandos, Spiritus tui munere ad sacramentorum tuorum plenitudinem poscimus praeparari. Per.

Postcommun.

Adesto, Domine, quaesumus, redemptionis effectibus, ut quos sacramentis aeternitatis instituis, eosdem protegas dignanter aptandos. Per.

Ad populum.

Suppliciter, Domine, sacra familia munus tuae miserationis expectat; concede, quaesumus, ut quod te jubente desiderat, te largiente percipiat. Per.

FERIA SECUNDA Hebdom. tertia.

Conserva, Domine, familiam tuam bonis semper operibus eruditam, et sic praesentibus consolare subsidiis, ut ad superna perducas dona propitius. Per.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut abstinentiae nostrae restaurationis exordiis competentem, dignis praecurramus officiis. Per.

Secreta.

Haec nos beata mysteria, Deus, principia sua aptos efficiant recensere.

Infra actionem, ut supra.

Sequitur:

Postcommun.

Quos jejunia votiva castigant, tua, Domine, sacramenta purificent, ut terrenis affectibus mitigatis, facilius caelestia capiamus. Per.

Ad populum.

Gratias tibi referat, Domine, corde subjecto, tua semper Ecclesia, consequenter obtineat, et observationes antiquas jugiter recensendo proficiat in futurum. Per.

FERIA TERTIA Hebdom. tertia.

Prosequere nos, omnipotens Deus, et quos ab escis carnalibus praecipis abstinere, a noxiis quoque vitiis cessare concede. Per Dominum.

Da, quaesumus, Domine, Rex aeterne cunctorum, ut sacro nos purificatos jejunio sinceris quoque mentibus ad tua sancta ventura facias pervenire. Per.

Secreta.

Ut accepta sint, Domine, nostra jejunia, praesta nos, quaesumus, hujus munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre. Per.

Postcommun.

Sacramenti tui, Domine, veneranda perceptio, et mystico nos mundet effectu, et perpetua virtute defendat. Per.

Ad populum.

Concede, misericors Deus, ut devotus tibi populus semper existat, et de tua clementia, quod ei prosit, indesinenter obtineat. Per.

FERIA QUARTA Hebdom. tertia.

Deus, qui nos formam humilitatis jejunando et orando, Unigeniti tui Domini nostri imitatione, docuisti, concede, quaesumus, ut quod ille jugi jejuniorum continuatione complevit, nos quoque per partes dierum facias adimplere. Per.

Da nobis, Domine, quaesumus, observantiam legitima devotione perfectam, ut refraenatione carnalis alimoniae sancta tibi conversatione placeamus. Per.

Secreta.

Deus, de cujus gratiae rore descendit, ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus: praesta, quaesumus, ut in eorum traditione solemniter honoranda, competens deferamus obsequium. Per.

Postcommun.

Percipientes, Domine, gloriosa mysteria referimus gratias, quod in terris positos jam caelestium praestas esse participes. Per.

Ad populum.

Defende, Domine, familiam tuam, ut toto tibi corde prostrata et ab hostium tuere formidine, nec bona tua difficulter inveniant, pro quibus et sancti tui et angelicae tibi supplicant potestates. Per.

FERIA SEXTA Hebdom. tertia.

Praesta, quaesumus, Domine, observationes sacras annua devotione recolentes, et corpore tibi placeamus et mente. Per.

Concede, quaesumus, Domine, fragilitati nostrae sufficientiam competentem, ut suae reparationis effectum et pia conversatione recenseat, et cum exultatione suscipiat. Per.

Secreta.

Accepta tibi sint, Domine, quaesumus, nostri dona jejunii, quae expiando nos tua gratia dignos efficiant, et ad sempiterna promissa perducant. Per.

Postcommun.

Hos, Domine, quos reficis sacramentis, adtolle benignus auxiliis, ut tuae redemptionis effectum et mysteriis capiamus et moribus. Per.

Ad populum.

Super populuum tuum, Domine, quaesumus, benedictio copiosa descendat, indulgentia veniat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur. Per.

FERIA SEPTIMA Hebdom. tertia.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut dignitas conditionis humanae, per immoderantiam sauciata, medicinalis parsimoniae studio reformetur. Per Dominum.

Auge fidem tuam, Domine, quaesumus, miseratus in nobis, qualiter pietatis tuae subsidia non negabis, quibus integre contuleris firmitatem. Per.

Secreta.

Domine Deus noster, qui in his potius creaturis, quas ad fragilitatis nostrae subsidium condidisti, tuoque nomini munera jussisti dicanda costitui, tribue, quaesumus, ut et vitae nobis praesentis auxilium et aeternitatis efficiant sacramentum. Per.

Postcommun.

Quod ore sumpsimus, Domine, mente capiamus, et de munere temporali, fiat nobis remedium sempiternum. Per.

Ad populum.

Esto, quaesumus, Domine, propitius plebi tuae, ut quae tibi non placent respuentes, tuorum potius repleantur delectationibus mandatorum. Per Dominum.

XXVII. QUARTA DOMINICA Pro scrutinio II.

Omnipotens sempiterne Deus, Ecclesiam tuam spiritali jucunditate multiplica, ut qui sunt generatione terreni, fiant regeneratione caelestes. Per.. . . . . . . . . . . . . . . .

Remedii sempiterni munera, Domine, laetantes offerimus, suppliciter exorantes, ut eadem nos et digni venerari, et pro salvandis congruenter exhibere perficias. Per.

Infra canonem, ut supra,

Sequitur:

Postcommun.

Tu semper, quaesumus, Domine, tuam adtolle benignus familiam, tu dispone correctam, tu propitius tuere subjectam, tu guberna perpetua bonitate salvandam. Per.

Ad populum.

Tu famulos tuos, quaesumus, Domine, bonis moribus placatus institue, tu in eis quod tibi placitum sit dignanter infunde, ut et digni sint, et tua valeant beneficia promereri. Per.

FERIA SECUNDA Hebdom. quarta.

Sacrae nobis, quaesumus, Domine, observationis jejunia, et piae conversationis augmentum, et tuae propitiationis continuum praestent auxilium. Per.

Proficiat, quaesumus, Domine, plebi tibi dicatae piae devotionis affectus, ut, sacris actionibus erudita, quanto majestati tuae sit gratior, tanto donis potioribus augeatur. Per.

Secreta.

Cunctis nos, quaesumus, Domine, reatibus et periculis propitiatus absolve, quos tanti mysterii tribue esse consortes. Per Dominum.

Postcommun.

Divini satiati muneris largitate, quaesumus, Domine Deus noster, ut in hujus semper participatione vivamus. Per.

Ad populum.

Tueatur, quaesumus, Domine, dextera tua populum deprecantem, et purificatum dignanter erudiat, ut consolatione praesenti ad futura bona proficiat. Per.

FERIA TERTIA Hebdom. quarta.

Da, nostrae summae conditionis Reparator, ut semper declinemus a malis, et omne quod bonum est prompta voluntate sectemur. Per Dominum.

Exercitatio veneranda, Domine, jejunii salutaris populi tui corda disponat, ut et dignis mentibus suscipiat paschale mysterium, et continuatae devotionis sumat augmentum. Per.

Secreta.

Purifica nos, misericors Deus, ut Ecclesiae tuae preces, quae tibi gratae sunt pia munera deferentis, fiant, expiatis mentibus, gratiores. Per.

Postcommun.

Caelestia dona capientibus, quaesumus, Domine, non ad judicium pervenire patiaris, quod fidelibus tuis ad remedium providisti. Per.

Ad populum.

Populi tui, Deus, institutor et rector, peccata quibus impugnantur expelle, ut semper tibi placitus, et tuo munimine sit securus. Per.

FERIA QUARTA Hebdom. quarta.

Omnipotens sempiterne Deus, qui et justis praemia meritorum, et peccatoribus per jejunium erroris sui veniam praebes, miserere supplicibus, parce peccantibus, ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. Per Dominum nostrum.

Concede, misericors Deus, ut sicut nos tribuis solemne tibi deferre jejunium, sic nobis indulgentiae tuae praebe benignus auxilium. Per.

Secreta.

Accepta tibi sit, Domine, nostrae devotionis oblatio, quae et jejunium nostrum te operante sanctificet, et indulgentiam tuae consolationis obtineat. Per.

Postcommum.

Sacramentorum benedictione satiati, quaesumus, Domine, ut per haec semper mundemur a vitiis. Per.

Ad populum.

Da plebi tuae, Domine, piae semper devotionis affectum, ut, quae prava sunt respuens, sancta conversatione firmetur, et a peccatis libera nullis adversitatibus adteratur. Per.

FERIA SEXTA Hebdom. quarta.

Praesta, quaesumus, Domine, ut, salutaribus jejuniis eruditi, a noxiis etiam vitiis abstinentes, propitiationem tuam facilius impetremus. Per.

Prosequere, quaesumus, omnipotens Deus, jejuniorum sacra mysteria, et quos ab escis carnalibus praecipis temperare, a noxiis quoque vitiis cessare concede. Per.

Secreta.

Haec sacrificia nos, omnipotens Deus, potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium. Per.

Postcommun.

Sacra tua nos, Domine, quaesumus, et vivificando renovent, et renovando vivificent. Per.

Ad populum.

Adesto, Domine, populis, qui sacra mysteria contigerunt, ut nullis periculis affligantur, qui te protectore confidunt. Per Dominum.

FERIA SEPTIMA Hebdom. quarta.

Deus, omnium misericordiarum ac totius bonitatis auctor, qui peccatorum remedia jejuniis, orationibus et eleemosynis, demonstrasti, respice propitius in hanc humilitatis nostrae confessionem, ut qui inclinamur conscientia nostra, tua semper misericordia erigamur. Per.

Tua nos, Domine, quaesumus, gratia et sanctis exerceat veneranda jejuniis, caelestibus mysteriis efficiat aptiores. Per.

Secreta.

Offerimus tibi, Domine, munera, quae dedisti, ut et creationis tuae circa mortalitatem nostram testificentur auxilium, et remedium immortalitatis operentur. Per.

Postcommun.

Percepta nobis, Domine, praebeant tua sacramenta subsidium, ut et tibi grata sint nostra jejunia, et nobis proficiant ad medelam. Per Dominum.

Ad populum.

Plepem tuam, Domine, quaesumus, interius exteriusque restaura, ut quam corporeis non vis delectationibus impediri, spiritali facias vigere proposito, et sic rebus foveas transituris, ut tribuas potius inhaerere perpetuis. Per.

XXVIII. QUINTA DOMINICA Quae pro scrut. celebratur.

Concede, Domine, electis nostris ut, sacris edocti mysteriis, et renoventur fonte baptismatis, et inter Ecclesiae tuae membra numerentur. Per.

Secreta.

Exaudi nos, omnipotens Deus, et famulos tuos, quos fidei Christianae primitiis imbuisti, hujus sacrificii tribuas operatione mundari. Per.

Infra canonem, ubi supra.

Sequitur:

Postcommun.

Concurrat, Domine, quaesumus, populus tuus, et toto tibi corde subjectus, obtineat ut ab omni perturbatione securus, et salvationibus suae gaudia promptus exerceat, et pro regenerandis benignus exoret. Per.

Ad populum.

Deus, qui cum salutem hominum semper operaris, nunc tamen populum tuum gratia abundantiore multiplicas, respice propitius ad electionem tuam, ut paternae protectionis auxilio et regenerandos munias et renatos. Per.

FERIA SECUNDA Hebdom. quinta.

Deus, qui ad imaginem tuam conditis ideo das temporalia, ut largiaris aeterna, Ecclesiam tuam spiritali foecunditate multiplica, ut qui sunt generatione terreni, fiant regeneratione caelestes. Per Dominum.

Adjuva nos, Deus salutaris noster, et in sacrificio jejuniorum nostras mentes purifica, ut ad beneficia recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, tribuas venire gaudenter. Per.

Secreta.

Exaudi nos, omnipotens Deus, et famulos tuos, quos fidei Christianae, primitiis imbuisti, hujus sacrificii tribuas operatione mundari. Per.

Postcommun.

Sanctificent nos, Domine, sumpta mysteria, et paschalis observantiae sufficientem nobis tribuant facultatem. Per.

Ad populum.

Benedictio, Domine, quaesumus, in tuos fideles copiosa descendat, et quam subjectis cordibus expetunt, largiter consequantur. Per.

FERIA TERTIA Hebdom. quinta.

Praesta, quaesumus, Domine, ut observationes sacras annua devotione recolentes, et corpore tibi placeamus et mente. Per.

Fiat, quaesumus, Domine, per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus, quia tunc nobis proderunt suscepta jejunia, si tuae sint placita pietati. Per.

Secreta.

Concede nobis, Domine, quaesumus, ut celebraturi sacra mysteria, non solum abstinentiam corporalem, sed, quod est potius, habeamus mentium puritatem. Per.

Postcommun.

Vegetet nos, Domine, semper et innovet tuae mensae libatio, quae fragilitatem nostram gubernet, et protegat, et in portum perpetuae salutis inducat. Per.

Ad populum.

Libera, Domine, quaesumus, a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem: in sancta conversatione viventes, nullis afficiantur adversis. Per Dominum.

FERIA QUARTA Hebdom. quinta.

Jejunia, quaesumus, Domine, quae sacris exequimur institutis, et nos a reatibus nostris semper expediant, et tuam nobis justitiam faciant esse placatam. Per Dominum.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut quos jejunia votiva castigant, ipsa quoque devotio sancta laetificet, ut, terrenis affectibus mitigatis, facilius caelestia capiamus. Per.

Secreta.

Praesta, omnipotens Deus, ut jejuniorum placatus sacrificiis, remissionis tuae nos venia prosequaris. Per.

Postcommun.

Adesto, Domine, fidelibus tuis, et quos caelestibus reficis sacramentis, a terrenis conserva periculis. Per Dominum.

Ad populum.

Gregem tuum, Pastor bone, placatus intende, et oves, quas pretioso sanguine Filii tui redemisti, diabolica non sinas incursione lacerari. Per.

FERIA SEXTA Hebdom. quinta.

Tribue nobis, quaesumus, Domine, indulgentiam peccatorum, ut instituta paschalia tibi placitis sensibus operemur. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, clementiam tuam suppliciter exoramus, ut qui mala nostra semper praevenis miserendo, facias nos tibi placitos, et piis actionibus et jejuniis salubribus expiando. Per.

Secreta.

Sanctifica nos, quaesumus, Domine, his muneribus offerendis, et paschalis observantiae sufficientem nobis tribue facultatem. Per.

Postcommun.

Da, quaesumus, Domine, ut tanti mysterii munus indultum, non condemnatio, sed sit medicina sumentibus. Per.

Ad populum.

Protege, Domine, populum tuum, et in sanctorum tuorum patrocinio confidentem perpetua defensione guberna. Per.

FERIA SEPTIMA Hebdom. quinta.

Omnipotens sempiterne Deus, qui per abstinentiam salutarem et corporibus nostris mederis et mentibus, Majestatem tuam supplices exoramus, ut pia jejunantium precatione placatus, et praesentia nobis subsidia praebeas et futura. Per.

Sanctifica hoc jejunium tuorum corda fidelium, Deus miserator inlustra, et quibus devotionis praestas affectum, praebe supplicantibus pium benignus auditum. Per.

Secreta.

Sacrificia, Domine, propensius ista restaurent, quae medicinalibus sunt instituta jejuniis. Per.

Postcommun.

Supplices te rogamus, Domine Deus noster, ut sicut nos Filii tui corporis et sanguinis sacrosancti pascis alimonio, ita nos et divinae naturae ejus facias esse consortes. Per.

Ad populum.

Visita, quaesumus, Domine, plebem tuam, et corda sacris dicata mysteriis pietate tuere pervigili, ut remedia salutis aeternae, quae te miserante percipit, te protegente custodiat. Per.

XXIX. DENUNTIATIO PRO SCRUTINIO, Quod tertia hebdomada in Quadrages. secunda feria, initiatur. Scrutinii diem, dilectissimi fratres, quo electi nostri divinitus instruantur, imminere cognoscite. Ideoque solicita devotione, succedente sequente illa feria, circa horam diei sextam convenire dignemini. Ut caeleste mysterium, quo diabolus cum sua pompa destruetur, et janua regni caelestis aperitur, inculpabili, Deo juvante, ministerio peragere valeamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Ut autem venerint ad ecclesiam, scribuntur nomina infantum ab acolytho, et vocantur in ecclesia per nomina, sicut scripti sunt. Et statuuntur masculi in dexteram partem, foeminae in sinistram, et dat orationem presbyter super eos.

XXX. ORAT. SUPER ELECTOS Ad catechumenum faciendum. Omnipotens sempiterne Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, respicere dignare super hos famulos tuos, quos ad rudimenta fidei vocare dignatus es. Omnem caecitatem cordis ab eis expelle; disrumpe omnes laqueos Satanae, quibus fuerant conligati; aperi eis, Domine, januam pietatis tuae; et signo sapientiae tuae imbuti, omnium cupiditatum foetoribus careant, et suavi odore praeceptorum tuorum laeti tibi in ecclesia deserviant; et proficiant de die in diem, ut idonei efficiantur accedere ad gratiam baptismi tui, percepta medicina. Per Dominum nostrum.

Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi, et hos electos tuos crucis Dominicae, cujus impressione signamus, virtute custodi, ut magnitudinis gloriae rudimenta servantes, per custodiam mandatorum tuorum ad regenerationis pervenire gloriam mereantur. Per.

Deus, qui humani generis ita es conditor, ut sis etiam reformator, propitiare populis adoptivis, et novo testamento sobolem novae prolis adscribe, ut filii promissionis, quod non potuerunt adsequi per naturam, gaudeant se recepisse per gratiam. Per Dominum nostrum.

XXXI. BENEDICTIO SALIS dandi catechumen. Exorcizo te, creatura salis, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in charitate Domini nostri Jesu Christi, et in virtute Spiritus sancti. Exorcizo te per Deum vivum, et per Deum verum, qui te ad tutelam humani generis procreavit, et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrare praecepit. Proinde regamus te, Domine Deus noster, ut haec creatura salis in nomine Trinitatis efficiatur salutare sacramentum ad effugandum inimicum; quem tu, Domine, sanctificando sanctifices, benedicendo benedicas, ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus eorum, in nomine Domini nostri Jesu Christi. Qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.

Et post hanc orationem pones sal in ore infantis, et dices: Accipe illi sal sapientiae propitiatus in vitam aeternam

XXXII. BENEDICTIO Post datum salem. Deus patrum nostrorum, Deus universae conditor veritatis, te supplices exoramus, ut hunc famulum tuum respicere digneris propitius, ut hoc primum pabulum salis gustantem, non diutius esurire permittas, quo minus cibo expleatur caelesti, quatenus sit semper, Domine, spiritu fervens, spe gaudens, tuo semper nomini serviens; perduc eum ad novae regenerationis lavacrum, ut cum fidelibus tuis promissionum tuarum aeterna praemia consequi mereatur. Per Dominum.

XXXIII ITEM EXORCISMI SUPER ELECTOS, Quos acolythi, imposita manu super eos, dicere debent. Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus, qui Moysi famulo tuo in monte Sinai apparuisti, et filios Israel de terra Aegypti eduxisti, deputans eis angelum pietatis tuae, qui custodiret eos die ac nocte, te, quaesumus, Domine, ut mittere digneris sanctum angelum tuum, ut similiter custodiat et hos famulos tuos, et perducat eos ad gratiam baptismi tui.

Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo et vero; et da honorem Jesu Christo Filio ejus, et Spiritui sancto; et recede ab his famulis Dei. Quia istos sibi Deus et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque baptismatis donum vocare dignatus est. Per hoc signum sanctae crucis, frontibus eorum quod nos damus, tu, maledicte diabole, nunquam audeas violare.

Item faeminas.

Deus caeli, Deus terrae, Deus angelorum, Deus archangelorum, Deus prophetarum, Deus martyrum, Deus omnium bene viventium, Deus cui omnis lingua confitetur caelestium, terrestrium, et infernorum, te invoco, Domine, ut has famulas tuas perducere et custodire digneris ad gratiam baptismi tui. Ergo, maledicte, ut supra.

Item super masculos.

Audi, maledicte Satanas, adjuratus per nomen aeterni Dei et Salvatoris nostri Filii Dei, cum tua victus invidia, tremens, gemensque discede. Nihil tibi sit commune cum servis Dei jam caelestia cogitantibus, renuntiaturis tibi ac saeculo tuo, et beatae immortalitati victuris. Da igitur honorem advenienti Spiritui sancto, qui ex summa caeli arce descendens, perturbatis fraudibus tuis divino fonte purgata pectora, id est, sanctificata, Deo templum et habitaculum perficiat, et ab omnibus penitus noxiis praeteritorum criminum liberati servi Dei, gratias perenni Deo referant semper, et benedicant nomen ejus sanctum in saecula saeculorum. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.

Item super faeminas.

Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. Deus qui tribus Israel monuisti, et Susannam de falso crimine liberasti, te supplex deprecor, Domine, ut liberes et has famulas tuas, et perducere eas digneris ad gratiam baptismi tui. Ergo maledicte, ut supra.

Item super masculos

Exorcizo te, immunde spiritus, in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, ut exeas et recedas ab his famulis Dei. Ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui pedibus super mare ambulavit, et Petro mergenti dexteram porrexit. Ergo maledicte, sicut supra.

Item super faeminas.

Exorcizo te, immunde spiritus, per Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, ut exeas et recedas ab his famulabus. Ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui caeco nato oculos aperuit, et quatriduanum Lazarum de monumento suscitavit. Ergo, maledicte, ut supra.

Sequitur oratio, quam sacerdos dicere debet.

Aeternam, ac justissimam pietatem tuam deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, luminis et veritatis, super hos famulos et famulas tuas, ut digneris eos inluminare lumine intelligentiae tuae. Munda eos, et sanctifica. Da eis scientiam veram, ut digni efficiantur accedere ad gratiam baptismi tui; teneant firmam spem, consilium rectum, doctrinam sanctam, ut apti sint ad percipiendam gratiam tuam. Per.

XXXIV. INCIPIT EXPOSITIO EVANGELIORUM In aurium apertionem ad electos. Primitus enim procedunt de sacrario IV diaconi cum quatuor Evangeliis, praecedentibus duobus candelabris cum thuribulis, et ponuntur super IV angulos altaris. Et tractat presbyter, antequam aliquis eorum legat, his verbis.

Aperturi vobis, filii charissimi, Evangelia, id est, gesta divina, prius ordinem insinuare debemus, quid est Evangelium, et unde descendat, et cujus in eo verba ponantur, et quare quatuor sint, qui haec gesta scripserunt, vel qui sunt ipsi quatuor qui, divino Spiritu adnuntiante, Propheta signati sunt. Ne forte sine hac ordinis ratione vel causa stuporem vobis in mentibus relinquamus. Et quia ad hoc venistis, ut aures vobis aperiantur, nec incipiat sensus vester obtundi. Evangelium dicitur proprie bona adnuntiatio, quae utique adnuntiatio est Jesu Christi Domini nostri. Descendit autem Evangelium ab eo quod adnuntiet et ostendat, quod is qui, per prophetas loquebatur venit in carnem, sicut scriptum est: Qui loquebar, Ecce adsum. Explicantes autem breviter quid sit Evangelium, vel qui sint hi quatuor qui per Prophetam ante monstrati sunt, nunc sua quaeque nomina singulis adsignemus indiciis. Ait enim propheta Hezechiel: Et similitudo vultus eorum, ut facies Hominis, et facies Leonis a dexteris illius; et facies Vituli, et facies Aquilae a sinistris illius. Hos quatuor has figuras habentes, evangelistas esse non dubium est. Sed nomina eorum qui Evangelia scripserunt, haec sunt: Matthaeus, Marcus, Lucas, Johannes.

Et adnuntiat diaconus, dicens:

State cum silentio, audientes intente. Et incipiens legit: Initium Evangelii secundum Matthaeum, usque: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Postquam legerit, tractat presbyter his verbis.

Filii charissimi, ne diutius ergo vos teneamus, exponamus vobis, quam rationem, et quam figuram unusquisque in se contineat, et quare Matthaeus in se figuram Hominis habeat, quia in initio suo nihil aliud agit, nisi nativitatem Salvatoris pleno ordine generationis enarrat. Sic enim coepit: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Videtis quia non immerito huic hominis adsignata persona est, quando ab hominis nativitate initium comprehendit; nec immerito, ut diximus, huic mysterio adsignata est Matthaei persona.

Item adnuntiat diacon. ut supra.

State cum silentio, audientes intente. Et legit: Initium Evangelii secundum Marcum, usque: Ego baptizo vos aqua; ille vero baptizabit vos Spiritu sancto.

Et sequitur presbyter his verbis:

Marcus evangelista Leonis gerens figuram, a solitudine incipit dicens: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini. Sive quia regnat invictus. Hujus Leonis multifaria invenimus exempla, ut non vacet dictum illud: Juda filius meus, catulus Leonis, de germine mihi ascendisti; recubans dormivit, ut Leo, et sicut catulus Leonis: quis excitabit eum?

Item adnuntiat diacon. ut supra.

Et legit: Initium Evangelii secundum Lucam, usque: Parare Domino plebem perfectam.

Et prosequitur presbyter his verbis:

Lucas evangelista Vituli speciem gestat, ad cujus instar Salvator noster est immolatus. Hic enim Christi Evangelium locuturus, sic coepit de Zacharia et Elisabeth, de quibus Joannes Baptista in summa natus est senectute. Et ideo Lucas Vitulo comparatur, quia duo cornua, duo testamenta; et quatuor pedum ungulas, quatuor Evangelia, quasi tenera firmitate nascentia, in se plenissima continebat.

Item adnuntiatur a diacono ut supra.

Et legit: Initium Evangelii secundum Johannem, usque: Plenum gratiae et veritatis.

Iterum prosequitur presbyter his verbis:

Johannes habet similitudinem Aquilae, eo quod nimis alta petierit; ait enim: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Et David dicit de persona Christi: Renovabitur sicut aquilae juventus tua: id est Jesu Christi Domini nostri; qui resurgens a mortuis, ascendit in caelos. Unde jam vobis conceptis, praegnans gloriatur Ecclesia, omnem festivitatem votorum ad nova tendere Christianae legis exordia, ut adveniente die venerabilis Paschae, lavacro baptismatis renascentes, sicut sancti omnes mereamini fidele munus infantiae a Christo Domino nostro percipere. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.

XXXV. INCIPIT PRAEFATIO SYMBOLI AD ELECTOS, Id est, antequam dicas Symbolum, his verbis prosequeris: Dilectissimi, nobis accepturi sacramenta baptismatis, et in novam creaturam sancti Spiritus procreandi, fidem, qua credentes justificandi estis toto corde concipite, et animis vestris vera conversatione mutatis, ad Deum, qui mentium nostrarum est inluminator, accedite: suscipientes evangelicae Symboli sacramentum a Domino inspiratum, apostolis institutum, cujus pauca quidem verba sunt, sed magna mysteria. Sanctus etenim Spiritus, qui magistris Ecclesiae ista dictavit, tali eloquio, talique brevitate, salutiferam condidit fidem, ut quod credendum vobis est, semperque providendum, nec intelligentiam possit latere, nec memoriam fatigare. Intentis itaque animis Symbolum discite, et quod vobis sicut accepimus tradimus, non alicui materiae, quae corrumpi potest, sed paginis vestri cordis ascribite. Confessio itaque fidei, quam suscepistis, hoc inchoatur exordio.

Post haec, accipiens acolythus unum ex ipsis infantibus masculum, tenens eum in sinistro brachio, ponens manum super caput ejus. Et interrogat eum presbyter.

Qua lingua confitentur Dominum nostrum Jesum Christum. Resp. Graece. Iterum dicit presbyter: Adnuncia fidem ipsorum qualiter credunt.

Et dicit acolythus Symbolum Graece decantando, tenens manum super caput infantis, in his verbis:

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum; de Patre natum ante omnia saecula; lumen de lumine; Deum verum de Deo vero; natum, non factum; consubstantialem Patris per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendentem de caelis; et incarnatum de Spiritu sancto, et Maria virgine, et humanatum; crucifixum etiam pro nobis sub Pontio Pilato, et passum, et sepultum; et resurgentem tertia die secundum Scripturas; et ascendentem in caelis, et sedentem ad dexteram Patris; et iterum venturum cum gloria judicare vivos et mortuos; cujus regni non erit finis. et in Spiritum sanctum Dominum et vivificatorem; et Patre procedentem; qui cum Patre et Filio simul adoratum et conglorificatum; qui locutus est per prophetas. In unam, sanctam, catholicam et apostolicam, Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Spero resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi. Amen.

Pisteuo. his ena. Theon. Patera. pantocratora. poietin. uranu. kae gis. oraton. kae panton. kae aoraton. kae his ena. Kyrion. Ihm. Xpm. ton yon. tu theu. ton monogenin. ton ec tu patros. genitenta. pro panton. ton eonon. fos ec fotos. theon. alithin. ec theu. alithinu. genithenta. upyithenta. omoysion. tu patri. didi' u tao panta. egenonto. ton di' himas. tus anthropus. kae dia tin. himeteran. soterian. kateltonta. ec ton. uranon. kae sarcotenta. ec pneumatos. agiu kae Marias. tis parthenu. kae inanthropisanta. staurothenta. de yper. imon. epi Pontiu. Pilatu. kae pathonta. Kae pathenta. kae anast enta. ti triti. himera. kata. tas Graphas. kae anelthonta. his tus. uranus. kae katezomeno. en dexia. tu Patros. kae palin. ercomenon. meta doxis. crinein. zontas. kae necrus. vtis. basilias. vc estin. thelos. kae his. to Pneuma. to agion. ton Kyrion. kae zoophyon. ton ec tu patros. emporegomenon. ton syn Patri. kae yion. synpros. kynumenon kae syndoxazomenon. to talesan. dia ton prophiton. His mian. agian. catholicin. kae apostolocin. Ecclesian. Omologo. en. baptisma. his apesin. amartion. Prosdoko. anastasin. necron. kae zoin. tu mellontos. aeonas. Amin.

Filii charissimi, audistis Symbolum Graece, audite et Latine. Et dicis: Qua lingua confitentur Dominum nostrum Jesum Christum. Resp. Latine. Adnuntia fidem ipsorum, qualiter credunt.

Ponens manum acolythus super caput infantis, et dicit Symbolum decantando, his verbis:

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum; de Patre natum ante omnia saecula; lumen de lumine; Deum verum de Deo vero; natum, non factum; consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendentem de caelis; et incarnatum de Spiritu sancto, et Maria Virgine, et humanatum; crucifixum etiam pro nobis sub Pontio Pilato, et passum, et sepultum; et resurgentem tertia die secundum Scripturas; et ascendentem in caelos, et sedentem ad dexteram Patris; et iterum venturum cum gloria judicare vivos et mortuos; cujus regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificatorem; ex Patre procendentem; qui cum Patre et Filio simul adoratum, et conglorificatum; qui locutus est per prophetas. In unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Spero resurrectionem mortuorum, et vitam futuri saeculi. Amen.

Hoc expleto, sequitur presbyter his verbis:

Haec summa est fidei nostrae, dilectissimi nobis, haec verba sunt Symboli, non sapientiae humano sermone facta, sed vera divinitus ratione disposita. Quibus comprehendendis atque servandis nemo non idoneus, nemo non aptus. Hic Dei Patris et Filii una aequalis pronuntiatur potestas. Hic Unigenitus Dei de Maria Virgine et Spiritu sancto secundum carnem natus ostenditur. Hic ejusdem crucifixio et sepultura, ac die tertia resurrectio praedicatur. Hic ascensio ipsius super caelos et confessio in dextera paternae majestatis agnoscitur, venturusque ad judicandos vivos et mortuos declaratur. Hic Spiritus sanctus in eadem qua Pater et Filius deitate indiscretus accipitur. Hic postremo Ecclesiae vocatio, peccatorum remissio, et carnis resurrectio perdocetur. Vos itaque, dilectissimi, ex vetere homine in novum reformamini; et de carnalibus spiritales, de terrenis incipitis esse caelestes: secura et constanti fide credite resurrectionem, quae facta est in Christo, etiam in nobis omnibus esse complendam: et hoc secuturum in toto corpore, quod praecessit in capite. Quoniam et ipsum, quod percepturi estis baptismi sacramentum, hujus spei expremit formam ibi. Quaedam enim ibi mors, et quaedam resurrectio celebratur. Vetus homo deponitur, novus sumitur. Peccator aquas ingreditur; et justificatus egreditur. Ille abjicitur, qui traxit ad mortem, et suscipitur ille qui reduxit ad vitam, per cujus gratiam vobis confertur, ut filii Dei sitis, non carnis voluntate editi, sed sancti Spiritus virtute generati. Et ideo hanc brevissimam plenitudinem ita debetis vestris cordibus inhaerere, ut omni tempore praesidio hujus confessionis utamini. Invicta est enim semper talium armorum potestas contra omnes insidias inimici ad bonam Christi militiam profuturis. Diabolus, qui hominem tentare non desinit, munitos vos hoc Symbolo semper inveniat. Ut, devicto adversario, cui renuntiatis, gratiam Domini incorruptam et immaculatam usque in finem, ipso, confitemini, protegente, servetis, ut in quo peccatorum remissionem accipitis, in eo gloriam resurrectionis habeatis. Ergo, dilectissimi, praefatum Symbolum fidei Catholicae in praesenti cognovistis, nunc euntes edocimini nullo mutato sermone. Potens est enim Dei misericordia quae et vos ad baptismi fidem currentes perducat, et nos qui vobis mysteria tradimus, una vobiscum ad regna caelestia faciat pervenire. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

XXXVI. Item PRAEFATIO ORATIONIS DOMINICAE. Et admonentur a diacono, ut supra.

Dominus et Salvator noster Jesus Christus, inter caetera salutaria praecepta, discipulis suis petentibus quemadmodum orare deberent eam formam eis orationis concessit, quam etiam lectione praesenti et vos plenius cognovistis. Audiat nunc dilectio vestra quemadmodum doceat discipulos suos orare Deum Patrem omnipotentem: Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et, clauso ostio, ora Patrem tuum. Cubiculum quod nominat, non occultam domum ostendit, sed cordis nostri secreta illi soli patere commemorat. Et clauso ostio, Deum adorare debere, id est, ut a mala cogitatione pectus nostrum mystica clave claudamus, ac, labiis clausis, incorrupta mente Deo loquamur. Deus autem noster, fidei, et non vocis, auditor est. Claudatur ergo clave fidei pectus nostrum contra insidias adversarii, et soli Deo pateat, cujus templum esse cognoscitur, ut cum habitat in cordibus nostris, ipse sit advocatus in precibus nostris. Ergo Dei Sermo et Dei Sapientia, Christus Dominus noster, hanc orationem nos docuit, ut ita oremus.

Post hoc intras, et dicis:

PATER NOSTER, QUI ES IN CAELIS.

Haec libertatis vox est, et plena fiducia. Ergo his vobis moribus est vivendum ut et filii Dei, et fratres Christi esse possitis. Nam Patrem suum Deum, qua temeritate dicere praesumit, qui ab ejus voluntate degenerat? Unde vos, dilectissimi, dignos exhibete adoptione divina, quoniam scriptum est: Quotquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.

ANCTIFICETUR NOMEN TUUM.

Id est, non quod Deus nostris sanctificationibus, qui semper est Sanctus, sed petimus ut nomen ejus sanctificetur in nobis, ut qui in baptismate ejus sanctificamur, in eo quod esse incoepimus perseveremus.

ADVENIAT REGNUM TUUM.

Deus namque noster quando non regnat maxime, cujus regnum est immortale? Sed cum dicimus: Veniat regnum tuum, nostrum regnum petimus advenire a Deo nobis promissum, Christi sanguine et passione quaesitum.

FIAT VOLUNTAS TUA, SICUT IN CAELO ET IN TERRA.

Idest, in eo fiat voluntas tua, ut quod tu vis in caelo, hoc nos in terra positi inreprehensibiliter faciamus:

PANEM NOSTRUM COTIDIANUM DA NOBIS HODIE.

Hic spiritalem cibum intelligere debemus. Christus enim panis est noster, qui dixit: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Quem cotidianum dicimus, quod ita nos semper immunitatem petere debemus peccati, ut digni simus caelestibus alimentis.

ET DIMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA, SICUT ET NOS DIMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS.

Hoc praecepto significans, non nos aliter peccatorum posse veniam promereri, nisi prius nos, in nos delinquentibus aliis relaxemus, sicut in Evangelio Dominus dicit: Nisi dimiseritis peccata hominibus, nec vobis Pater vester dimittet peccata vestra.

ET NE NOS INDUCAS IN TENTATIONEM.

Id est, ne nos patiaris induci ab eo qui tentat, pravitatis auctore. Nam dicit Scriptura: Deus enim intentator malorum est. Diabolus vero est tentator; ad quem evincendum Dominus dicit: Vigilate et orate ne intretis in tentationem.

SED LIBERA NOS A MALO.

Hoc ideo ait, quia dixit Apostolus: Nescitis quid vos oporteat orare. Unus Deus omnipotens ita a nobis orandus, ut quidquid humana fragilitas cavere et vitare non praevalet, hoc ille ut possimus propitius nobis conferre dignetur Jesus Christus Dominus noster. Qui vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum.

Item adnuntiat diacon. ut supra.

State cum disciplina et cum silentio, audientes intente.

Audistis, dilectissimi, Dominicae orationis sancta mysteria; nunc euntes ea vestris cordibus innovate, ut ad exorandam ac percipiendam Dei misericordiam perfecti in Christo esse possitis. Potens est Dominus Deus noster, et vos, qui ad fidem curretis, ad lavacrum aquae regenerationis perducat, et nos, qui vobis mysterium fidei catholicae una tradidimus, vobiscum ad caelestia regna faciat pervenire. Qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum.

XXXVII. DOMINICA IN PALMAS. DE PASSIONE DOMINI. Deus, qui humano generi ad imitandum numilitatis exemplum, Salvatorem nostrum et carnem sumere, et crucem subire fecisti, concede propitius ut et patientiae ejus habere documentum, et resurrectionis ejus consortia mereamur Christi Domini nostri. Qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti. Per.

Deus, quem diligere et amare justitia est, ineffabilis gratiae tuae in nobis dona multiplica, ut qui fecisti nos morte Filii tui sperare quod credimus, fac nos, eodem resurgente, pervenire quo tendimus. Per.

Secreta.

Ipsa majestati tuae, Domine, fideles populos commendet oblatio, quae per Filium tuum reconciliavit inimicos, Jesum Christum Dominum nostrum. Qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum.

Postcommun.

Sacro munere satiati, supplices te, Domine, deprecamur, ut quod debitae servitutis celebramus officio, salvationis tuae suscipiamus augmentum. Per.

Ad populum.

Purifica, quaesumus, Domine, familiam tuam, et ab omnibus contagiis pravitatis emunda, ut redempta vasa sui Domini passione, non spiritus immundus rursus inficiat sed salvatio sempiterna possideat. Per.

FERIA SECUNDA Hebdom. sexta.

Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et famulos tuos aeterna protectione sanctifica, pro quibus Christus Filius tuus per suum cruorem nobis instituit paschale mysterium. Per Dominum nostrum.

Excita, Domine, tuorum corda fidelium, ut sacris intenta doctrinis et intelligant quod sequantur, et sequendo fideliter adprehendant. Per.

Secreta.

Respice, Domine, propitius sacra mysteria, quae gerimus, et quod ad nostra evacuanda praejudicia misericors providisti, vitam nobis tribue fructificare perpetuam. Per.

Postcommun

Sancta tua nos, Domine, quaesumus, et vivificando semper renovent, et renovando vivificent. Per.

Ad populum.

Populum tuum, Domine, quaesumus, toto corde converte, quia quos defendis etiam delinquentes, majore pietate tueris et sincera mente devotos. Per.

FERIA TERTIA Hebdom. sexta.

Da, misericors Deus, ut quod in tui Filii passione mundus exercuit, salutare nobis fideliter sentiamus. Per:

Fac, omnipotens Deus, ut quae veraciter facta recurrimus, in nostrum transire remedium gratulemur. Per.

Secreta.

Intende, quaesumus, Domine, hostias familiae tuae, et quam sacris muneribus facis esse participem, tribuas ad ejus plenitudinem pervenire. Per.

Postcommun

Repleti, Domine, sacri muneris gratia, supplices exoramus, ut quae gustu corporeo dulci veneratione contigimus, dulciora mentibus sentiamus. Per.

Ad populum.

Da, quaesumus, Domine, fidelibus tuis, et sine cessatione, capere paschalia Sacramenta; et desideranter expectare ventura, ut mysteriis, quibus renati sunt, permanentes, ad novam vitam his operibus perducantur. Per.

FERIA QUARTA Hebdom. sexta.

Omnipotens sempiterne Deus, qui Christi tui beata passione nos reparas, conserva in nobis opera misericordiae tuae, ut in hujus celebritate mysterii, perpetua devotione vivamus. Per.

Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut sicut in condemnatione Filii tui, salus omnium fuit piaculum perfidorum, ita et per misericordiam tuam communis sit cultus iste credentium. Per.

Secreta.

Suscipe, quaesumus, Domine, munus oblatum, et dignanter operare, ut quod passionis mysterio gerimus, piis affectibus consequamur. Per.

Postcommun.

Caelestis doni benedictione praecepta, supplices te, Domine, deprecamur, ut hoc idem nobis semper et sacramenti causa sit et salutis. Per.

Ad populum.

Auxiliare, Domine, populo tuo, ut sacris et devotionem proficiens incrementis, et tuo semper munere gubernetur, et ad redemtionis aeternae pertingat, te ducente, consortium. Per.

XXXVIII. ORAT. IN QUINTA FERIA. Eodem die non psallitur, nec salutat, idest, non dicit: Dominus vobiscum, et reconciliatio poenitentis.

Omnipotens sempiterne Deus, da, quaesumus, universis famulis tuis plenius, atque perfectius omnia festi paschalis introire mysteria, ut incunctanter pia corda cognoscant quantum debeant de confirmata in Christo renascentium glorificatione gaudere. Per.

Concede credentibus, misericors Deus, salvum nobis de Christi passione remedium; et humanae fragilitatis praeteritae culpae laqueos aeternae suffragio plebs absolvat. Per Dominum nostrum.

Omnipotens sempiterne Deus, qui vitam humani generis, pro nobis Filio tuo moriente, salvasti, praesta, quaesumus, ut in hac populi tui devotione fructus praeveniat gaudiorum. Per Dominum.

ORDO AGENTIBUS PUBLICAM POENITENTIAM.

Egreditur poenitens de loco ubi poenitentiam gessit, et in gremio praesentatur ecclesiae, prostrato omni corpore in terra et postulat in his verbis diaconus.

Adest, o venerabilis pontifex, tempus acceptum, dies propitiationis divinae, et salutis humanae, qua mors interitum et vita accepit aeterna principium, quando in vinea Domini Sabaoth, sic novorum plantatio facienda est, ut purgetur et curatio vetustatis. Quamvis enim a divitiis bonitatis et pietatis Dei nihil temporis vacet, nunc tamen et largior est per indulgentiam remissio peccatorum, et copiosior per gratiam adsumtio renascentium. Augemur regenerandis, crescimus reversis. Lavant aquae, lavant lacrymae. Inde gaudium de adsumtione vocatorum, hinc laetitiae de absolutione poenitentium. Inde est quod supplex tuus, posteaquam in varias formas criminum, neglectu mandatorum caelestium, et morum probabilium transgressione, cecidit, humiliatus atque prostratus, prophetica ad Deum voce clamat, dicens: Peccavi, impie egi, iniquitatem feci, miserere mei, Domine. Evangelicam vocem non frustratoria aure capiens: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Manducavit, sicut scriptum est, panem doloris, lacrymis stratum rigavit, cor suum luctu, corpus adflixit jejuniis, ut animae suae reciperet quam perdiderat sanitatem. Unicum itaque est poenitentiae suffragium, quod et singulis prodest, et omnibus in commune succurrit. Hic ergo dum ad poenitudinis actionem tantis excitatur exemplis, sub conspectu ingemiscentis Ecclesiae, venerabilis pontifex, protestatur et dicit: Iniquitates meas ego agnosco, et delictum meum contra me est semper. Averte faciem tuam a peccatis meis, Domine, et omnes iniquitates meas dele. Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Quo ita supplicante, et misericordiam Dei adflicto corde poscente, redintegra in eo, apostolice pontifex, quicquid, diabolo scindente, corruptum est, et orationum tuarum patrocinantibus meritis, per divinae reconciliationis gratiam fac hominem proximum Deo, ut qui antea in suis perversitatibus displicebat, nunc jam placere se Domino in regione vivorum cum devicto mortis suae auctore gratuletur. Per Dominum.

Post hoc admonetur ab episcopo, sive alio sacerdote, ut quod poenitendo diluit, iterando non revocet.

Inde vero has dicit orationes sacerdos super eum.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et me, qui etiam misericordia tua primus indigeo, clementer exaudi, ut quem non electione meriti, sed dono gratiae tuae constituisti operis hujus ministrum; da fiduciam tui muneris exequendi, et ipse in nostro ministerio, quod tuae pietatis est, operare. Per.

Praesta, quaesumus, Domine, huic famulo tuo dignum poenitentiae fructum, ut Ecclesiae tuae sanctae, a cujus integritate deviarat peccando, admissorum veniam consequendo, reddatur innoxius. Per Dominum.

Deus, humani generis benignissime conditor, et misericordissime formator, qui hominem invidia diaboli ab aeternitate dejectum, Unici tui sanguine redemisti, vivifica itaque quem tibi nullatenus mori desideras; et qui non derelinquis devium, adsume correptum. Moveant pietatem tuam, quaesumus, Domine, hujus famuli tui lacrymosa suspiria. Tu ejus medere vulneribus. Tu jacenti manum porrige salutarem, ne Ecclesia tua aliqua sui corporis portione vastetur, nec grex tuus detrimentum sustineat, ne de familiae tuae damno inimicus exultet, ne renatum lavacro salutari mors secunda possideat. Tibi ergo, Domine, supplices preces, tibi fletum cordis effundimus. Tu parce confitenti, ut in imminentes poenas sententiamque futuri judicii, te miserante, non incidat. Nesciat quod terret in tenebris, quod stridet in flammis, atque ab erroris via ad iter reversus justitiae nequaquam ultra novis vulneribus saucietur, sed integrum sit ei atque perpetuum et quod gratia tua contulit, et quod misericordia reformavit. Per.

Item ad reconciliandum poenitentem.

Omnipotens sempiterne Deus, confitenti tibi huic famulo tuo pro tua pietate peccata relaxa, ut non plus ei noceat conscientiae reatus ad poenam, quam indulgentia tuae pietatis ad veniam. Per Dominum.

Omnipotens et misericors Deus, qui peccatorum indulgentiam in confessione celeri posuisti, succurre lapsis, miserere confessis, ut quos delictorum catena constringit, magnitudo tuae pietatis absolvat. Per.

Deus, qui confitentium tibi corda purificas, et accusantes suas conscientias ab omni vinculo iniquitatis absolvis, da indulgentiam reis, et medicinam tribue vulneratis, ut, percepta remissione omnium peccatorum, sincera deinceps devotione permaneant; et nullum redemtionis aeternae sustineant detrimentum. Per.

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, respice super hunc famulum tuum, qui ab infesta saeculi tempestate demersus, flebili lamentatione suos accusat excessus, ut fletus ac gemitus ejus pie suscipias, eumque de tenebris ad lumen revoces, et medelam confitenti, salutem poenitenti, et vulnerato auxilium sanitatis indulgeas. Nec ultra inimicus in ejus habeat anima potestatem; ejusque confessionem libenter admittens, Ecclesiae tuae purificatum restitue, ac tuo altario repraesenta, ut ad sacramentum reconciliationis admissus, una nobiscum sancto nomini tuo gratias agere mereatur. Per.

RECONCILIATIO poenitentes ad mortem.

Deus misericors, Deus clemens, qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata poenitentium deles, et praeteritorum criminum culpas venia remissionis evacuas, respice super hunc famulum tuum, et remissionem sibi omnium peccatorum tota cordis confessione poscentem deprecatus exaudi. Renova in eo, piissime Pater, quicquid terrena fragilitate corruptum est, vel quicquid diabolica fraude violatum est; in unitatem corporis Ecclesiae tuae membrum perfecta remissione restitue; miserere, Domine, gemituum, miserere lacrymarum, et non habentem fiduciam, nisi in tua misericordia, ad sacramentum reconciliationis admitte. Per.

Majestatem tuam, Domine, supplices deprecamur, ut huic famulo tuo, longo squalore poenitentiae macerato, miserationis tuae veniam largiri digneris, ut nuptiali veste recepta, ad regalem mensam, unde ejectus fuerat, mereatur intrare. Per.

Majestatem tuam, quaesumus, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: qui non mortem, sed peccatorum vitam semper inquiris. Respice flentem famulum tuum, adtende prostratum, ejusque planctum in gaudium tua miseratione concede. Scinde delictorum saccum, et indue eum laetitiam salutarem, ut post longam peregrinationis famem de sanctis altaribus tuis satietur, ingressus cubiculum Regis, in ipsius aula benedicat nomen gloriae tuae semper. Per Dominum.

Deus misericors, Deus clemens, qui indulgentiam tuam nulla temporum lege concludis, sed pulsanti misericordiae tuae januam aperis, poenitentes etiam sub ipso vitae hujus termino non relinquis. Respice propitius super hunc famulum tuum, remissionem sibi omnium peccatorum tota cordis confessione poscentem. Renova in eo, piissime Pater, quod actione, quod verbo, quod ipsa denique cogitatione, diabolica fraude vitiatum est, et unitati corporis Ecclesiae membrum tuae redemtionis adnecte. Miserere gemituum, miserere lacrymarum, et non habentem fiduciam, nisi in misericordia tua, ad sacramentum reconciliationis admitte, quia nullius animae in hoc corpore constitutae difficilis apud te, aut tarda curatio est. Fidelis enim eis in verbis tuis, qui conversum peccatorem non longa temporum spatia differendum, sed mox ut in te gemuisset dixisti esse. Per.

Oratio post reconciliationem, vel posteaquam communicaverit.

Deus, qui confitentium tibi corda purificas, et accusantes se conscientias ab omni vinculo iniquitatis absolvis, da indulgentiam eis et medicinam tribue vulneratis, ut, percepta remissione omnium peccatorum, in sacramentis tuis sincera deinceps devotione permaneant, et nullum redemtionis aeternae sustineant detrimentum. Per.

Post haec offert plebs, et conficiuntur sacramenta. Secreta.

Virtutum caelestium Deus, de cujus gratiae rore descendit, ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus, praesta, quaesumus, ut in eorum traditione solemniter honorum, tibi placitum deferamus obsequium. Per.

Infra actionem.

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo traditus est Dominus noster Jesus Christus. Sed et memoriam.

Item infra.

Hanc igitur oblationem, Domine, cunctae familiae tuae, quam tibi offerunt ob diem jejunii Coenae dominicae, in qua Dominus noster Jesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda, quaesumus, Domine, placatus intende, ut per multa curricula annorum salva et incolumis munera sua tibi, Domine, mereatur offerre, diesque nostros in tua pace d.

Item infra canonem, ubi dicimus: Qui pridie quam pateretur, in hujus diei processione dicimus: Qui hac die antequam traderetur, accepit panem in suis sanctis manibus, elevatis.

Postcommun.

Concede, quaesumus, Domine, ut percepti novi sacramenti mysterium et corpore sentiamus et mente. Per.

Ad populum.

Gregem tuum, Pastor bone, placatus intende, et oves, quas pretioso sanguine Filii tui redemisti, diabolica non sinas incursione lacerari. Per.

XL. ITEM IN QUINTA FERIA Missa chrismalis.

Domine Deus, qui in regenerandis plebibus tuis ministerio uteris sacerdotum, tribue nobis perseverantem in tua voluntate famulatum, ut, dono gratiae tuae, in diebus nostris et merito et numero sacratus tibi populus augeatur. Per Dominum.

Da nobis, omnipotens Deus, remedia conditionis humanae et sincero tractare servitio, et cum profectu salutis implere. Per.

Secreta.

Hujus sacrificii potentia, Domine, quaesumus, et vetustatem nostram clementer abstergat, et novitatem nobis augeat salutarem. Per.

Clementiam tuam suppliciter obsecrare, ut spiritalis lavacri baptismo renovandis, creaturam chrismatis in sacramentum perfectae salutis vitaeque confirmes. Ut sanctificatione unctionis infusa, corruptione primae nativitatis absorpta, sanctum uniuscujusque templum acceptabilis vitae innocens odore redolescat. Ut secundum constitutionis tuae sacramentum, regio et sacerdotali propheticoque honore perfusi, vestimento incorrupti muneris induantur. Per quem majestatem tuam.

Infra actionem, Communicantes, ut supra.

Hanc igitur oblationem famulorum famularumque tuarum, quam tibi offerunt ob diem, in qua Dominus noster Jesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda, quaesumus, Domine, placatus accipias, et tua pietate concedas, ut per multa curricula annorum salvi et incolumes munera sua tibi Domino mereantur offerre, diesque nostros.

Benedictio olei. Ad populum in his verbis.

Istud oleum ad ungendos infirmos. Ut autem veneris: Nobis quoque peccatoribus famulis tuis; et reliqua, usque ad: Per Christum Dominum nostr. Et intras.

Emitte, quaesumus, Domine, Spiritum sanctum Paraclitum de caelis in hanc pinguedinem olei, quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem mentis et corporis. Et tua sancta benedictio sit omni ungenti, gustanti, tangenti tutamentum corporis, animae et spiritus, ad evacuandos omnes dolores, omnem infirmitatem, omnem aegritudinem mentis et corporis. Unde unxisti sacerdotes, reges, et prophetas, et martyres: chrisma tuum perfectum a te, Domine, benedictum, permanens in visceribus nostris in nomine Domini nostri Jesu Christi. Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas. Et caetera.

Expleto enim canone, dicit:

Oremus. Praeceptis salutaribus moniti. Sequitur oratio Dominica. Et iterum subsequitur alia oratio: Libera nos, quaesumus, Domine. Ipsa expleta, confrangis, et tegis de sindone altaris munera, et ascendis ad sedem. Ibique oblato a diacono alio oleo ad benedicendum, et dicis:

Dominus vobiscum.

Resp. Et cum spiritu tuo.

Dicis. Oremus. Et intras.

Deus incrementorum et profectuum spiritalium munerator, qui virtute sancti Spiritus tui imbecillarum mentium rudimenta confirmas, te oramus, Domine, ut venturis ad beatae regenerationis lavacrum tribuas per unctionem istius creaturae, purgationem mentis et corporis. Ut si quae illis adversantium spirituum inhaerere reliquiae, ad tactum sanctificati olei hujus abscedant. Nullus spiritalibus nequitiis locus, nulla refugis virtutibus sit facultas, nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur, sed venientibus ad fidem servis tuis, et sancti Spiritus operatione mundandis, sit unctionis hujus praeparatio utilis ad salutem, quam etiam per caelestis regenerationis nativitatem in sacramento sunt baptismatis adepturi. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui venturus est judicare saeculum per ignem.

Iterum dicis: Dominus vobiscum.

Resp. Et cum spiritu tuo.

Sursum corda.

Resp. Habemus ad Dominum.

Gratias agamus Domino Deo nostro.

Resp. Dignum et justum est.

Et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper hic et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus. Qui in principio inter caetera bonitatis et pietatis tuae munera terram producere fructifera ligna jussisti. Inter quae hujus pinguissimi liquoris ministrae oleae nascerentur; quarum fructus sacro chrismati deserviret. Nam David prophetico spiritu gratiae tuae sacramenta praenoscens, vultus nostros in oleo exhilarandos esse cantavit. Et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso, in similitudinem futuri muneris columba demonstrans, per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit. Quod in novissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum, cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus, haec olei unctio vultus nostros jucundos efficiat ac serenos. Inde etiam Moysi famulo tuo mandata dedisti, ut Aaron fratrem suum, prius aqua lotum, per infusionem hujus unguenti constituerit sacerdotem. Accessit ad hoc amplior honor, cum Filius tuus, Dominus noster Jesus Christus, lavari a Johanne undis Jordanicis exegisset, et Spiritu sancto, in columbae similitudine, desuper misso, Unigenitum tuum, in quo tibi optime complacuisse testimonio subsequentis vocis ostenderes, hoc illud esse manifestissime comprobares, quod cum oleo laetitiae prae consortibus suis ungendum David propheta cecinisset. Te igitur deprecamur, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, ut hujus creaturae pinguedinem sanctificare tua benedictione digneris, et in sancti Spiritus immiscere virtutem per potentiam Christi tui, a cujus sancto nomine chrisma nomen accepit, unde unxisti sacerdotes, reges, prophetas, et martyres tuos, ut sit his qui renati fuerint ex aqua et Spiritu sancto chrisma salutis, eosque aeternae vitae participes et caelestis gloriae facias esse consortes. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum.

ITEM OLEI exorcizati confectio.

Hoc loco misces balsamum cum oleo, et sequitur hic exorcismus.

Exorcizo te, creatura otei, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi Filii ejus, et Spiritus sancti, ut in hanc invocationem trinae potestatis, atque virtutem Deitatis, omnis nequissima virtus adversarii, omnis inveterata malitia diaboli, omnis violentiae occursio, omne confusum et caecum phantasma eradicare et effugare, et discede a creatura hujus olei, ad utilitatem hominum constituta. Ut fiat haec unctio divinis sacramentis purificata in adoptionem carnis et spiritus: eisque ex eo ungere habent in remissionem omnium peccatorum, ut efficiatur in eis corporum ad omnem gratiam spiritualem sanctificatum. Per eundem Jesum Christum Dominum nostrum, qui venturus est in Spiritu sancto judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Per Dominum.

Omnipotens aeterne Deus, qui, mysteriorum tuorum secreta revelans, nemus ore columbae testatum Noe oculis ostendisti, ut discerent habitatores arcae per Spiritum sanctum, et olivae chrisma, mundo liberationis gloriam reversuram. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.

Hoc autem expleto, veniens ante altare, ponis in ore calicis de ipsa hostia; non dicis: Pax Domini; nec faciunt pacem; sed communicant, et reservant de ipso sacrificio in crastinum, unde communicent.

ITEM IN FERIA V. Missa ad vesperum. Secreta.

Suscipe, quaesumus, Domine, munus oblatum, et dignanter operare, ut quod passionis mysterio gerimus, piis effectibus consequamur. Per Dominum.

Et justum est, per Christum Dominum nostrum. Quem in hac nocte inter sacras epulas increpantem mens sibi conscia traditoris ferre non potuit, sed, apostolorum derelicto consortio, sanguinis pretium a Judaeis accepit, ut vitam perderet, quam distraxit. Coenavit igitur hodie proditor mortem suam, et cruentis manibus panem de manu Salvatoris exiturus accepit, ut saginatum cibo major poena constringeret, quem nec sub praemio pietas ab scelere revocaret. Patitur itaque Dominus noster Jesus Christus Filius tuus cum hoste novissimum participare convivium, a quo se noverat continuo traditurum, ut exemplum innocentiae mundo relinqueret, et passionem suam pro saeculi redemptione suppleret. Pascit igitur mitis Deus barbarum Judam, et sustinet in mensa crudele convivam, donec se suo laqueo perderet, qui de magistri sanguine cogitarat. O Dominum per omnia patientem! O Agnum inter suas epulas mitem! adhuc cibum ejus Judas in ore ferebat, et ad lanianda membra ejus Judaeos carnifices advocabat. Sed Filius tuus Dominus noster, tamquam pia hostia et immolari se tibi pro nobis patienter permisit, et peccatum, quod mundus commiserat, relaxavit. Per ipsum te, Domine, supplices deprecamur, supplici confessione dicentes.

Infra canonem, ut supra.

Postcommun.

Concede, quaesumus, Domine, ut perceptum novi sacramenti mysterium et corpore sentiamus et mente, Per.

Ad populum.

Praesta, quaesumus, Domine, ut sicut de praeteritis ad nova transimus, ita, vetustate deposita, sanctificatis mentibus innovemur. Per.

XLI. INCIPIT ORDO de feria VI, passione Domini. Hora nona procedunt omnes ad ecclesiam; et ponitur sancta crux super altare. Et egreditur sacerdos de sacrario cum sacris ordinibus cum silentio, nihil canentes, et veniunt ante altare, postulans sacerdos pro se orare, et dicit. Oremus. Et adnuntiat diaconus: Flectamus genua. Et post paululum, dicit: Levate. Et dat orationem.

Deus, a quo et Judas reatus sui poenam, et confessionis suae latro praemium sumpsit, concede nobis tuae propitiationis effectum, ut sicut passione sua Christus Dominus noster diversa utrisque intulit stipendia meritorum, ita nobis, ablato vetustatis errore, resurrectionis suae gratiam largiatur. Qui tecum vivit.

Ista oratione expleta vadis retro altare, et legitur lectio. Deinde sequitur responsorium.

Iterum dicit sacerdos: Oremus. Et adnuntiat diaconus ut supra: et sequitur alia oratio.

Deus, qui peccati veteris haereditariam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi tui Domini nostri passione solvisti, dona ut, conformes eidem facti, sicut imaginem terreni naturae necessitate portavimus, ita imaginem caelestis, gratiae sanctificatione portemus, Christi Domini nostri. Qui tecum vivit.

Item sequitur lectio et responsorium.

Inde vero legitur Passio Domini.

Ipsa expleta, incipit sacerdos orationes solemnes, quae sequuntur.

Oremus, dilectissimi nobis, in primis pro Ecclesia sancta Dei, ut eam Deus et Dominus noster pacificare, adunare, et custodire dignetur per universum orbem terrarum, subjiciens ei principatus et potestates; detque nobis tranquillam et quietam vitam degentibus glorificare Deum Patrem omnipotentem.

Oremus.

Adnuntiat diaconus: Flectamus genua. Iterum dicit: Levate.

Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam in omnibus in Christo gentibus revelasti, custodi opera misericordiae tuae, ut Ecclesia tua toto orbe diffusa, stabili fide in confessione tui nominis perseveret. Per.

Oremus et pro famulo Dei papa nostro sedis apostolicae ill., et pro antistite nostro ill., ut Deus omnipotens, qui elegit eos in ordine episcopatus, salvos et incolumes custodiat Ecclesiae suae sanctae, ad regendum populum sanctum Dei.

Oremus.

Item adnuntiat diaconus, ut supra.

Omnipotens sempiterne Deus, cujus aeterno judicio universa fundantur, respice propitius ad preces nostras et electos a te nobis antistites tua pietate conserva, ut Christiana plebs, quae talibus gubernatur auctoribus, sub tantis pontificibus credulitatis suae meritis augeatur. Per.

Oremus et pro omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, acolythis, exorcistis, lectoribus, ostiariis, confessoribus, virginibus, viduis, et pro omni populo sancto Dei.

Oremus.

Item adnuntiat diaconus, ut supra.

Omnipotens sempiterne Deus, cujus spiritu totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes, ut gratiae tuae munere ab omnibus fideliter serviatur. Per.

Oremus et pro christianissimo imperatore, vel rege nostro ill., ut Deus omnipotens subditas illis faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem.

Oremus.

Item adnuntiat diaconus, ut supra.

Omnipotens sempiterne Deus, qui regnis omnibus aeterna potestate dominaris, respice propitius ad Romanum, sive Francorum, benignus imperium, ut gentes quae in sua feritate confidunt dexterae tuae potentia comprimantur. Per.

Oremus et pro catechumenis nostris, ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum, januamque misericordiae, ut per lavacrum regenerationis, accepta remissione omnium peccatorum, digni inveniantur in Christo Jesu Domino nostro.

Oremus.

Adnuntiat diaconus, ut supra.

Omnipotens sempiterne Deus, qui Ecclesiam tuam nova semper prole faecundas, auge fidem et intellectum catechumenis nostris, ut, renati fonte baptismatis, adoptionis tuae filiis adgregentur. Per.

Oremus, dilectissimi nobis, Deum Patrem omnipotentem, ut cunctis mundum purget erroribus, morbos auferat, famem depellat, aperiat carceres, vincula dissolvat, peregrinantibus reditum, infirmantibus sanitatem, navigantibus portum salutis indulgeat.

Oremus.

Adnuntiat diaconus, ut supra.

Omnipotens sempiterne Deus, moestorum consolatio, laborantium fortitudo, perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium, ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse. Per Dominum.

Oremus et pro haereticis, et schismaticis, ut Deus et Dominus noster eruat eos ab erroribus universis; et ad sanctam matrem Ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur. Per.

Oremus.

Adnuntiat diaconus, ut supra.

Omnipotens sempiterne Deus, qui omnes salvas, et neminem vis perire, respice ad animas diabolica fraude deceptas, ut, omni haeretica perversitate depulsa, errantium corda resipiscant, et ad veritatis tuae redeant firmitatem. Per Dominum.

Oremus et pro perfidis Judaeis, ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum, ut et ipsi cognoscant Christum Jesum Dominum nostrum.

Oremus.

Adnuntiat diaconus, ut supra.

Omnipotens sempiterne Deus, qui etiam Judaicam perfidiam a tua misericordia non repellis, exaudi preces nostras, quas tibi pro illius populi obcoecatione deferimus, ut, agnita veritatis tuae luce, quae Christus est, a suis tenebris eruantur. Per Dominum.

Oremus et pro paganis, ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum, et, relictis idolis suis, convertantur ad Deum verum, et unicum Filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum. Cum quo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti.

Oremus.

Adnuntiat diaconus, ut supra.

Omnipotens sempiterne Deus, qui non mortem peccatorum, sed vitam semper inquiris, suscipe propitius orationem nostram, et libera eos ab idolorum cultura, et adgrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. Per.

Istis orationibus suprascriptis expletis, ingrediuntur diaconi in sacrarium. Procedunt cum corpore et sanguine Domini, quod ante die remansit; et ponunt super altare. Et venit sacerdos ante altare, adorans crucem Domini et osculans. Et dicit: Oremus, et sequitur: Praeceptis salutaribus moniti. Et oratio Dominica. Inde, Libera nos, Domine, quaesumus. His omnibus expletis adorant omnes sanctam crucem, et communicant.

XLII. SABBATORUM DIE, mane reddunt infantes Symbolum. Prius catechizas eos, imposita super capita eorum manu, his verbis:

Nec te latet, Satanas, imminere tibi poenas, imminere tibi tormenta, imminere tibi diem judicii, diem supplicii, diem qui venturus est velut clibanus ardens, in quo tibi atque universis angelis tuis aeternus veniet interitus. Proinde, damnate, da honorem Deo vivo et vero, da honorem Jesu Christo Filio ejus, et Spiritui sancto; in cujus nomine atque virtute praecipio tibi ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei, quem hodie Dominus Deus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem, fontemque, baptismatis dono, vocare dignatus est, ut fiat ejus templum per aquam regenerationis in remissionem omnium peccatorum in nomine Domini nostri Jesu Christi. Qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.

Inde tangis ei nares et aures de sputo, et dicis ei ad aurem.

Ephpheta, quod est: Adaperire in odorem suavitatis. Tu autem effugare, diabole, adpropinquavit enim judicium Dei.

Postea vero tangis ei pectus et inter scapulas de oleo exorcizato: et vocato nomine, singulis dicis:

Abrenuntias Satanae?

Resp. Abrenuntio.

Et omnibus operibus ejus?

Resp. Abrenuntio.

Et omnibus pompis ejus?

Resp. Abrenuntio.

Inde vero dicis Symbolum, imposita manu super capita ipsorum. Postea vero dicitur eis ab archidiacono:

Orate, electi, flectite genua. Complete orationem vestram in unum, et dicite: Amen. Et respondent omnes: Amen.

Iterum admonentur ab archidiacono his verbis:

Catechumeni recedant: omnes catechumeni exeant foris.

Iterum dicit diaconus:

Filii charissimi, revertimini in locos vestros: et expectantes horam, qua possit circa vos Dei gratia baptismum operari.

SEQUITUR ORDO

Qualiter Sabbato sancto ad vigiliam ingrediantur.

Primus enim VIII hora diei mediante, procedunt ad ecclesiam; et ingrediuntur in sacrarium, et induunt se vestimentis sicut mos est. Et incipit clerus letaniam et procedit sacerdos de sacrario cum ordinibus sacris. Veniunt ante altare, stantes inclinato capite usque dum dicent: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miser. Deinde surgens sacerdos ab oratione, vadit retro altare, sedens in sede sua.

Deinde veniens archidiaconus ante altare, accipiens de lumine, quod VI feria absconsum fuit, faciens crucem super cereum, et inluminans eum, et completur ab ipso benedictio cerei.

Deus mundi conditor, auctor luminis, siderum fabricator, Deus qui jacentem mundum in tenebris luce perspicua retexisti, Deus per quem ineffabili potentia omnium claritas sumpsit exordium, te in tuis operibus invocantes, in hac sacratissima noctis vigilia de donis tuis cereum tuae suppliciter offerimus Majestati, non adipe carnis pollutum, non profana unctione vitiatum, non sacrilego igne contactum, sed cera, oleo, atque papiro constructum, in tui nominis honore succensum, obsequio religiosae devotionis offerimus. Magnum igitur mysterium, et noctis hujus mirabile sacramentum, dignis necesse est laudibus cumulari. In quo dominicae resurrectionis miraculo diem sibi introductum tenebrae inveteratae senserunt. Et mors, quae olim fuerat aeterna nocte damnata, inserto veri fulgoris lumine, captivam se trahi dominicis triumphis obstupuit. Et quod, praevaricante primo plasto, tenebrosa praesumptione fuerat in servitutem damnatum, hujus noctis miraculo splendore liberatis inradiat. Ad hujus ergo festivitatis reverentiam fervore Spiritus descendentes, quantum devotio humana exigit, tibi Deo fulgore flammarum placida luminaria exhibemus, ut dum haec fide integra persolvuntur, creaturae tuae etiam praeconia extollantur. Flammae lux quippe dicenda est, per quam potestas Deitatis Moysi apparere dignata est, quae de terra servitutis populo exeunti salutifero lumine ducatum exhibuit, quae tribus pueris in camino sententia tyranni depositis, vitam blandimentis mollioribus reservavit. Nam ut praecedente hujus luminis gratia, tenebrarum horror excluditur, ita, Domine, lucescente Majestatis tuae imperio, peccatorum sarcinae diluantur. Cum igitur hujus substantiae miramur exordium, apum necesse est laudemus originem. Apes vero sunt frugales in sumptibus, in procreatione castissimae aedificant cellulas cerae liquore fundatas, quas humanae peritiae ars magistra non coaequat. Legunt pedibus flores, et nullum damnum in floribus invenitur. Partus non edunt, sed ore legentes, concepti foetus reddunt examina, sicut exemplo mirabili Christus ore paterno processit. Foecunda est in his sine partu virginitas; quam utique Dominus sequi dignatus, carnalem se matrem habere virginitatis amore constituit. Talia igitur, Domine, digne sacris altaribus tuis munera offeruntur, quibus te laetari religio Christiana non ambigit.

Benedictio super incensum.

Veniat ergo, omnipotens Deus, super hunc incensum larga tuae benedictionis infusio, et hunc nocturnum splendorem invisibilis regnator intende, ut non solum sacrificium, quod hac nocte litatum est, arcana luminis tui admixtione refulgeat, sed quocumque loco ex hujus aliquid sanctificationis fuerit mysterio deportatum, expulsa diabolicae fraudis nequitia, virtus tuae majestatis assistat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Post hoc surgens sacerdos a sede sua, et dicit orationes de vigilia Paschae, sicut in Sacramentorum continetur.

XLIII. ORAT. PER SINGULAS LECTIONES in Sabbato sancto. Deus, qui divitias misericordiae tuae in hac praecipue nocte largiris, propitiare universo ordini sacerdotalis officii, et omnes gradus famulatus nostri perfecta delictorum remissione sanctifica, ut ministraturos regeneratrici gratiae tuae, nulli esse obnoxios patiaris offendi. Per.

Sequitur lect.: In principio fecit Deus.

Deus incommutabilis virtus, lumen aeternum, respice propititus ad totius Ecclesiae tuae mirabile sacramentum, et opus salutis humanae perpetuae dispositionis effectu tranquillus operare, totusque mundus experiatur et videat dejecta erigi, inveterata novari, et per ipsum redire omnia in integrum, a quo sumpsere principium. Per, etc.

Sequitur de Noe.

Omnipotens sempiterne Deus, qui in omnium operum tuorum dispensatione mirabilis es, intelligant redempti tui non fuisse excellentius quod initio factus est mundus, quam quod in finem saeculorum pascha nostrum immolatus est Christus. Per eundem Dominum.

De Abraham tertia.

Deus fidelium Pater summe, qui in toto orbe terrarum promissionis tuae filios, diffusa adoptione, multiplicas, et Paschale sacramentum Abraham puerum tuum universarum, sicut jurasti, gentium efficis patrem, da populis tuis digne ad gratiam tuae vocationis intrare. Per.

In Exodo quarta, cum cantico: Cantemus Domino.

Deus, cujus antiqua miracula etiam nostris saeculi coruscare sentimus: dum, quod uni populo a persecutione Aegyptia liberando, dexterae tuae potentia contulisti; id in salutem gentium per aquam regenerationis operaris, praesta ut et in Abrahae filios et in Israeliticam dignitatem totius mundi transeat plenitudo. Per.

In Esaia V.

Omnipotens sempiterne Deus, multiplica in honorem nominis tui quod Patrum fidei spopondisti, et promissionis filios sacra adoptione dilata, ut quod priores sancti non dubitaverunt futurum, Ecclesia tua magna jam parte cognoscat impletum. Per.

In Ezechiel VI.

Deus, qui nos, ad celebrandum paschale sacramentum, utriusque testamenti paginis imbuisti, da nobis intelligere misericordias tuas, ut ex perceptione praesentium munerum firma sit expectatio futurorum. Per.

VII. In Esaia cum cantico: Vinea Domini.

Deus, qui in omnibus Ecclesiae tuae filiis sanctorum prophetarum voce manifestasti, in omni loco dominationis tuae satorem te bonorum seminum, et electorum palmitum esse cultorem, tribue populis tuis, qui et vinearum apud te nomine censentur et segetum, ut spinarum et tribulorum squalore resecato digni efficiantur fruge foecundi. Per.

Item in Exodo VIII.

Deus, qui diversitatem omnium gentium in confessione tui nominis unum esse fecisti, da nobis et velle et posse quod praecipis, ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides mentium, et pietas actionum. Per.

IX. In Deuteronomio, cum cantico. Deus celsitudo humilium, et fortitudo rectorum, qui per sanctum Moysen puerum tuum, ita erudire populos tuos sacri carminis tui decantatione voluisti, ut illa legis iteratio fieret etiam nostra directio, excita in omnem justificatarum gentium plenitudinem potentiam tuam et laetitiam mitigando terrorem, ut omnium peccatis tua remissione deletis, quod denuntiatum est in ultionem transeat in salutem. Per.

In Daniele X.

Omnipotens sempiterne Deus, spes unica mundi, qui prophetarum tuorum praeconio praesentium temporum declarasti mysteria, auge populi tui vota placatus, quia in nullo fidelium, nisi ex tua inspiratione proveniunt quarumlibet incrementa virtutum. Per.

Orat. post psalm. XLI.

Omnipotens sempiterne Deus respice propitius ad devotionem populi renascentis; qui sicut cervus, aquarum expectat fontem, et concede propitius ut fidei ipsius sitis, baptismatis mysterio, animam corpusque sanctificet.

Inde procedunt ad fontes cum letania ad baptizandum. Baptismo expleto consignantur ipsi infantes ab episcopo, dum accipiunt septem dona gratiae Spiritus sancti, et mittit chrisma in frontibus eorum

Postea vero ipse sacerdos revertitur cum omnibus ordinibus in sacrarium; et post paululum incipiunt tertiam letaniam; et ingrediuntur ad missas in vigilia, ut stella in coelo apparuerit. Et sic temperent, ut in Trinitatis numero ipsae letaniae fiant.

XLIV. INDE DESCENDIS CUM LETANIA ad fontem. Benedictio fontis.

Omnipotens sempiterne Deus, adesto magnae pietatis tuae mysteriis, adesto sacramentis, et ad creandos novos populos, quos tibi fons baptismatis parturit, spiritum adoptionis emitte, et quod humilitatis nostrae gerendum est ministerio, tuae virtutis compleatur effectu. Per.

Item CONSECRATIO FONTIS.

Deus, qui invisibili potentia tua sacramentorum tuorum mirabiliter operaris affectum, et licet nos tantis mysteriis exequendis simus indigni, tu tamen gratiae tuae dona non deseris, etiam ad nostras preces aures tuae pietatis inclina. Deus, cujus Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, ut jam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet. Deus, qui, nocentis mundi crimina per aquas abluens, regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti unius ejusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis, et origo virtutum. Respice, Domine, in faciem Ecclesiae tuae, et multiplica in ea generationes tuas qui gratiae tuae effluentis impetu laetificas civitatem tuam, fontemque baptismatis aperis toto orbe terrarum gentibus innovandis, ut tuae Majestatis imperio sumat Unigeniti tui gratiam de Spiritu sancto, qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis admixtione foecundet. Ut sanctificatione concepta ab immaculato divini fontis utero in novam renata creaturam progenies caelestis emergat, et quos aut sexus in corpore, aut aetas discernit in tempore, omnes in unam pareat gratia mater infantiam. Procul ergo hinc, jubente te, Domine, omnis spiritus immundus abscedat, procul tota nequitia diabolicae fraudis absistat. Nihil hic loci habeat contrariae virtutis ammixtio: non insidiando, circumvolet, non latendo subripiat, non inficiendo corrumpat. Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni impugnatoris incursu; et totius nequitiae purgata discessu. Sit fons vivus aquae regenerans, unda purificans, ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi, operante in eis Spiritu sancto, perfecti purgationis indulgentiam consequantur.

Hic signas.

Unde benedico te, creatura aquae, per Deum vivum, per Deum sanctum, per Deum qui te in principio verbo separavit ab arida, et in quatuor fluminibus totam terram rigare praecepit. Qui te in deserto amaram, suavitate indita, fecit esse potabilem, et sitienti populo de petra produxit. Benedico te et per Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Qui te in Chana Galileae signo ammirabili sua potentia convertit in vinum. Qui pedibus super te ambulavit, et a Johanne in Jordane in te baptizatus est. Qui te una cum sanguine de latere suo produxit, et discipulis suis jussit ut credentes baptizarentur in te, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Hic sensum mutabis.

Haec nobis praecepta servantibus, tu, Deus omnipotens, clemens adesto, tu benignus aspira. Tu has simplices aquas tuo ore benedicito, ut praeter naturalem emundationem, quam lavandis possunt adhibere corporibus, sint etiam purificandis mentibus efficaces.

Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus tui; et totam hujus aquae substantiam regenerandi foecundet effectu. Hic omnium peccatorum maculae deleantur. Hic natura ad imaginem tuam condita, et ad honorem sui reformata principii, cunctis vetustatis squaloribus emundetur. Ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus, in vera innocentia nova infantia renascatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui venturus est in Spiritu sancto judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.

Inde benedicto fonte, baptizas unumquemque in ordine suo, sub his interrogationibus:

Credis in Deum Patrem omnipotentem?

Resp. Credo.

Credis et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, natum, et passum?

Resp. Credo.

Credis et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam; remissionem peccatorum; carnis resurrectionem?

Resp. Credo.

Deinde per singulas vices mergis eum tertio in aqua.

Postea cum ascenderit a fonte infans signatur a presbytero in cerebro de chrismate, his verbis:

Deus, omnipotens Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, ipse te linit chrisma salutis in Christo Jesu Domino nostro in vitam aeternam.

Resp. Amen.

Deinde ab episcopo datur eis Spiritus septiformis. Ad consignandum imponit eis manum in his verbis:

Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui regenerasti famulos tuos ex aqua et Spiritu sancto, quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum, tu, Domine, inmitte in eos Spiritum sanctum tuum Paraclitum, et da eis Spiritum sapientiae et intellectus, Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum scientiae et pietatis. Adimple eos Spiritu timoris Dei in nomine Domini nostri Jesu Christi, cum quo vivis et regnas Deus semper cum Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum.

Resp. Amen.

Postea signat eos in fronte de chrismate dicens:

Signum Christi in vitam aeternam

Resp. Amen.

Pax tecum.

Resp. Et cum spiritu tuo.

Inde vero cum letania ascendit ad sedem suam, et dicit:

Gloria in excelsis Deo.

XLV. ORAT. ET PREC. AD MIS. in nocte. Omnipotens sempiterne Deus, qui hanc sacratissimam noctem per universa mundi spatia gloria dominicae resurrectionis inlustras, conserva in nova familiae tuae progenie sanctificationis Spiritum, quem dedisti, ut, corpore et mente renovati, puram tibi animam et purum pectus semper exhibeant. Per Dominum.

Deus, qui hanc sacratissimam noctem gloria dominicae resurrectionis inlustras, conserva in nova familiae tuae progenie adoptionis spiritum, quem dedisti, ut, corpore et mente renovati, puram tibi exhibeant servitutem. Per Dominum

Secreta.

Suscipe, quaesumus, Domine, et plebis tuae et tuorum hostias renatorum, ut et confessione tui nominis et baptismate renovati, sempiternam beatitudinem consequantur. Per Dominum.

Item alia.

Suscipe, Domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum, ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam, te operante, proficiant. Per Dominum.

Et justum est, aequum et salutare. Adest enim nobis optatissimum tempus, et desideratae noctis lumen advenit. Quid enim majus vel melius inveniri poterit, quam Domini resurgentis praedicare virtutem? Hic namque inferorum claustra disrumpens, clarissima nobis hodie suae resurrectionis vexilla suscepit, atque hominem, remeans, invidia inimici dejectum mirantibus intulit astris. O noctis istius mystica et veneranda commercia! O sanctae matris Ecclesiae pia sempiterna beneficia! Non vult habere quod perimat, sed cupit invenire quod redimat. Exultavit Maria in sacratissimo puerperio. Exultat Ecclesia in filiorum suorum generationis specie. Sic fons ille beatus, qui dominico latere circumfulsit, moles excepit vitiorum, ut his sacris altaribus vitales escas perpetua vita conferat renatorum. Et ideo cum angelis.

Te quidem omni tempore, sed in hac potentissima nocte gloriosius praedicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est Agnus qui abstulit peccata mundi; qui mortem nostram, moriendo, destruxit, et vitam, resurgendo, reparavit. Propterea profusis paschalibus gaudiis totus in orbe terrarum mundus exultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae concinunt potestates hymnum gloriae tuae, sine fine dicentes.

Infra actionem.

Communicantes, et noctem sacratissimam celebrantes resurrectionis Domini nostri Jesu Christi secundum carnem. Sed et memoriam.

Item intra action.

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, ut invenires eos in Christo Jesu Domino nostro, quaesumus, Domine, placatus accipias. Pro quibus majestati tuae supplices fundimus preces, ut nomina eorum ascribi jubeas in libro viventium; diesque nostros.

Postcommun.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut divino munere satiati, et sacris mysteriis innovemur et moribus.

Item alia.

Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut paschalis perceptio sacramenti continuata in nostris mentibus perseveret. Per.

XLVI. DOMINICUM PASCHAE. Deus, qui per Unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum, devicta morte, reserasti, da nobis, quaesumus, ut qui resurrectionis dominicae solemnia colimus, per innovationem tui Spiritus a morte animae resurgamus. Per Dominum.

Deus, qui nos resurrectionis dominicae annua solemnitate laetificas, concede propitius, ut per temporalia festa quae agimus pervenire ad gaudia aeterna mereamur. Per Dominum.

Secreta.

Suscipe, Domine, propitius munera famulorum tuorum, ut confessione tui nominis et baptismate renovati, sempiternam beatitudinem consequantur. Per Dominum.

Te quidem omni tempore, sed in hoc praecipue die laudare, benedicere, et praedicare, quod pascha nostrum immolatus est Christus. Per quem in aeternum vitam filii lucis oriuntur, fidelibus regni caelestis atria reserantur, et beati lege commercii divinis humana mutantur. Quia nostrorum omnium mors cruce Christi redempta est, et in resurrectione ejus omnium vita resurrexit. Quem in susceptione mortalitatis Deum majestatis agnoscimus; et in divinitatis gloria Deum et hominem confitemur. Qui mortem nostram, moriendo, destruxit, et vitam, resurgendo, restituit Jesus Christus Dominus noster. Et ideo cum angelis.

Infra actionem, ut supra in nocte sancta.

Sequitur:

Postcommun.

Omnipotens sempiterne Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, custodi opera misericordiae tuae, et suavitatem corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi Unigeniti Filii tui nostris infunde pectoribus. Per Dominum.

XLVII INCIPIUNT TOTIUS ALBAE orat. et preces. FERIA SECUNDA. Paschale mysterium recensentes, apostolorum, Domine, beatorum precibus foveamur, quorum magisterio cognovimus exequendum. Per.

Deus Ecclesiae tuae redemptor atque perfector, fac, quaesumus, ut apostolorum precibus paschalis sacramenti dona capiamus, quorum nobis ea tribuisti magisterio praedicare. Per.

Secreta.

Sacrificia, Domine, paschalibus gaudiis immolamus, quibus Ecclesia tua mirabiliter renascitur et nutritur.

Nos precari clementiam tuam, ut ad celebrandum digne paschale mysterium, beatorum apostolorum precibus adjuvemur, et quorum praedicatione haec credenda suscepimus, eorum patrociniis fideliter exequamur. Per Christum Dominum.

Infra actionem ut supra in nocte sancta.

Sequitur;

Postcommun.

Impleatur in nobis, quaesumus, Domine, sacramenti paschalis sancta libatio, nosque de terrenis affectibus ad caeleste transferat institutum. Per.

XLVIII. FERIA TERTIA. Deus, qui paschalia nobis remedia contulisti, populum tuum caelesti dono prosequere, ut inde post in perpetuum gaudeat, unde nunc temporaliter exultat. Per.

Deus, qui solemnitate paschali caelestia mundo remedia benignus operaris, annua festivitatis hujus dona prosequere, ut observantia temporalis ad vitam proficiat sempiternam. Per.

Secreta.

Hostias, Domine, quaesumus, placatus adsume, quas et pro renatorum expiatione peccati deferimus, et adceleratione caelestis auxilii. Per.

Per Christum Dominum nostrum. Qui oblatione sui, remotis sacrificiis carnalium victimarum, seipsum tibi pro salute nostra offerens, idem sacerdos et sacer Agnus exhibuit. Quem laudant.

Infra actionem, ut supra in nocte sancta.

Sequitur:

Postcommun.

Adesto, Domine, quaesumus, nostrae redemptionis affectibus, ut quos sacramentis aeternitatis instituis, iisdem protegas dignanter aptandos.

Digne nos tuo nomini, quaesumus, Domine, famulari salutaris cibus et sacer potus instituat, ut renovationem conditionis humanae, quae mysterio continet, in nostris jugiter sensibus operentur.

XLVIIII. FERIA QUARTA. Deus, qui pro salute mundi sacrificium paschale fecisti, propitiare supplicationibus nostris, ut interpellans pro nobis pontifex summus, quos per id quod nostri est similis, reconciliatur, per id quod tibi est aequalis, absolvat, Jesus Christus Dominus noster. Qui tecum vivit et regnat.

Deus, qui omnes in Christo renatos genus regium et sacerdotale fecisti, da nobis et velle et posse quod praecipis, ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides cordium et pietas actionum. Per.

Secreta.

Suscipe, quaesumus, Domine, hostias redemtionis humanae, et salutem nobis mentis et corporis operare placatus. Per Dominum nostrum.

Circumdantes altaria tua virtutum, et in ipsius Agni immaculati agnitione gloriantes, qui seipsum pro nobis obtulit immolandum, ut corpore ejus in sanguine, quo a peccatis redempti sumus, ad aeternam vitam sacrificiis caelestibus pascamur. Per Christum Dominum.

Infra actionem, ut supra in nocte sancta.

Sequitur:

Postcommun.

Adesto, Domine, quaesumus, nostrae redemtionis affectibus, ut quos sacramentis aeternitatis instituis, iisdem protegas dignanter aptandos. Per Dominum nostrum.

L. FERIA QUINTA. Deus, qui multiplicas sobolem renascentium, fac eos gaudere propitius de suorum venia peccatorum. Per.

Deus, qui humanam naturam supra primae originis praeparas dignitatem, respice ad pietatis tuae ineffabile sacramentum, ut quos regenerationis mysteriis dignatus es innovare, in his dona tuae perpetuae gratiae benedictionisque conserva. Per Dominum nostrum.

Secreta.

Concede, quaesumus, Domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetua nobis fiat causa laetitiae. Per Dominum nostrum.

Quia vetustate destructa, renovantur universa dejecta; et vitae nobis in Christo reparatur integritas. Quem laudant angeli

Infra actionem, ut supra in nocte sancta.

Sequitur:

Postcommun.

Purificato, Domine, quaesumus, mentes nostras benignus, et renova caelestibus sacramentis, ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium. Per.

LI. FERIA SEXTA. Deus, qui ad caeleste regnum nonnisi renatis ex aqua et Spiritu sancto pandis introitum, auge semper super famulos tuos gratiae tuae dona, ut qui ab omnibus sunt purgati peccatis, a nullis fraudentur promissis. Per Dominum.

Deus, qui credentes in te fonte baptismatis innovasti, hanc renatis in Christo concede custodiam, ut nullo erroris incursu gratiam tuae benedictionis amittant. Per.

Secreta.

Paschales hostias recensentes, quaesumus, Domine, ut quod frequentamus, actu, comprehendamus effectu. Per.

Per Christum Dominum nostrum. Qui secundum promissionis suae incommutabilem veritatem, coelestis Pontifex factus in aeternum, solus omnium sacerdotum peccati remissione non eguit: sed potius peccatum mundi idem verus Agnus abstersit. Et ideo cum angelis.

Infra actionem, ut supra in nocte sancta.

Sequitur:

Postcommun.

Immortalitatis alimoniam consecuti, quaesumus, Domine, ut quod ore percipimus, mente sectemur. Per Dominum.

LII. FERIA SEPTIMA. Deus, qui nos exultantibus animis Pascha tuum celebrare tribuisti, fac, quaesumus, nos et temporalibus gaudere subsidiis, et aeternitatis effectibus gratulari. Per Dominum.

Deus innocentiae restitutor et amator, dirige ad te tuorum corda famulorum, ut quos de infidelitatis tenebris liberasti, nunquam a tuae veritatis luce discedant. Per.

Secreta.

Suscipe munera, quaesumus, Domine, exsultantis Ecclesiae, et cui causam tanti gaudii praestitisti, perpetuum fructum concede laetitiae.

Nos te suppliciter obsecrare, ut Jesu Christi Domini nostri, cujus muneris pignus accepimus, manifesta dona comprehendere valeamus, et quae nobis feliciter speranda paschale contulit sacramentum, adtingere mereamur resurrectionis dominicae firmitate. Et ideo cum angelis.

Infra actionem, ut supra in nocte sancta.

Sequitur:

Postcommun.

Exuberet, quaesumus, Domine, mentibus nostris paschalis gratia sacramenti, ut donis suis ipsi nos efficiat. Per.

LIII. OCTAVAS PASCHAE. Die Dominico. Deus, qui renatis baptismate mortem adimis, et vitam tribuis sempiternam, concede, quaesumus, ut quorum nunc regenerationis sacrae diem celebramus octavum, ita corpora eorum animasque custodias, ut gratiam se catholicae fidei percipisse, pietatis tuae defensione, cognoscant. Per.

Deus, qui credentes in te populos gratiae tuae largitate multiplicas, respice propitius ad electionem tuam, ut qui sacramento baptismatis sunt renati, regni caelestis mereantur introitum. Per

Secreta.

Suscipe, quaesumus, Domine, oblationes familiae tuae, ut sub tuae protectionis auxilio, et conlata non perdant et ad aeterna dona perveniant. Per.

Nos clementiam tuam suppliciter exorare, ut Filius tuus Dominus noster Jesus Christus, qui se usque in finem saeculi suis promisit fidelibus adfuturum, et praesentiae corporalis mysteriis non deserat, quos redemit, majestatis suae beneficiis non relinquat. Et ideo cum.

Infra actionem, ut supra.

Sequitur:

Postcommun.

Majestatem tuam, Domine, supplices exoramus, ut quos viam fecisti perpetuae salutis intrare, nullis permittas errorum laqueis implicari. Per.

LIV. ORAT. ET PRECES de Pascha annotina. Deus, per cujus providentiam nec praeteritorum momenta deficiunt, nec ulla superest expectatio futurorum, tribue permanentem peractae, quam recolimus, solemnitatis effectum, ut quod recordatione percurrimus, semper in opere teneamus. Per.

Deus, qui renatis fonte baptismatis delictorum indulgentiam tribuisti, praesta, misericors, ut recolentibus hujus nativitatis insignia, plenam adoptionis gratiam largiaris. Per.

Secreta.

Clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut paschalis muneris sacramentum, quod fide recolimus, et spe desideramus intenti, perpetua dilectione capiamus. Per Dominum.

Per Christum Dominum nostrum redemtionis nostrae festa recolere, quibus humana substantia vinculis praevaricationis exuta, spem resurrectionis per renovatam originis dignitatem. Per quem majestatem.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem famulorum famularumque tuarum, quam tibi offerunt, annua recolentes mysteria, quibus eos tuis adoptasti regalibus institutis, quaesumus, Domine, placatus intende. Pro quibus supplicis preces effundimus, ut in eis et conlata custodias, ut promissae beatitudinis praemia largiaris, diesque nostros.

Postcommun.

Tua nos, quaesumus, Domine, quae sumpsimus, sancta purificent, et operationis suae remedio nos perficiant esse placatus. Per Dominum.

LV. ORAT. ET PRECES in Parochia. Deus, qui humani generis es et reparator et rector, da, quaesumus, Ecclesiam tuam et nova prole semper augeri et devotione cunctorum crescere filiorum. Per.

Renovatum, Domine, fonte ac spiritus tui potentia in haereditarium populum clementer adnumera, ut qui multitudine purgati sunt criminum, invisibilium etiam mereantur copia praemiorum. Per.

Offerimus tibi, Domine, laudes et munera; et pro concessis beneficiis exhibentes gratias, pro concedendis suppliciter deprecamur. Per.

Nos te suppliciter exorare, ut fidelibus tuis dignanter impendas, quo et paschalia capiant sacramenta, et desideranter expectent venturum, ut in mysteriis quibus renati sunt permanentes, ad novam vitam, his operantibus, perducantur. Et ideo cum angelis.

Postcommun.

Adjuvet nos, quaesumus, Domine, sanctum istud paschale mysterium, et ut devotis hoc mentibus exequamur, obtineat. Per.

Ad populum.

Populus tuus, quaesumus, Domine, renovata semper exultet animae juventute, ut qui ante peccatorum veternoso in mortis venerat senio, nunc laetetur in pristinam se gloriam restitutum. Per.

LVI. INCIPIUNT ORAT. PASCHALES VESPERTINALES. Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, imple pietatis tuae ineffabile sacramentum, ut, cum in majestate sua Salvator noster advenerit, quos fecisti baptismo regenerari, facias beata immortalitate vestiri. Per Dominum.

Paschalibus nobis, quaesumus, Domine, remediis dignanter impende, ut, terrena desideria respuentes, discamus inhiare caelestia. Per.

Quaesumus, omnipotens Deus, jam non teneamur obnoxii sententiae damnationis humanae, cujus nos vinculi haec redemptio paschalis absolvit. Per Dominum.

Concede, misericors Deus, ut quod paschalibus exequimur institutis, fructiferum nobis omni tempore sentiamus. Per.

Multiplica fidem, quaesumus, Domine, populi tui, ut cujus per te sumpsit initium, per te consequantur augmentum. Per.

Praesta nobis, omnipotens Deus, ut percipientes paschali munere veniam peccatorum, deinceps peccata vitemus. Per Dominum.

Deus, per quem nobis et redemtio venit, et praestatur adoptio, respice in opera misericordiae tuae, ut in Christo renatis et aeterna tribuatur haereditas et vera libertas. Per.

Deus, qui per Unigenitum tuum, devicta morte, aeternitatis nobis aditum reserasti, erige ad te tuorum corda credentium, ut omnis generatio adprehendat meritis quod suscipit mysteriis. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum, ut Spiritu sancto renatos regnum tuum tribuas introire; atque in ea perveniat humilitas gregis, quo processit fortitudo Pastoris. Per.

Deus, qui renatis per aquam et Spiritum sanctum caelestis regni pandis introitum, auge super famulos tuos gratiam, quam dedisti, ut qui ab omnibus sunt purgati peccatis, a nullis priventur promissis. Per.

Dele, quaesumus, Domine, conscriptum peccati lege chirographum, quod in nobis paschali mysterio per resurrectionem tui Filii vacuasti. Per.

Fac, omnipotens Deus, ut qui paschalibus remediis innovati, similitudinem terreni parentis evasimus, ad formam caelestis transferamur Auctoris. Per.

Da, misericors Deus, ut in resurrectione Domini nostri Jesu Christi inveniamus et nos veraciter portionem. Per Dominum.

Adesto, quaesumus, Domine, tuae adesto familiae et dignanter impende, ut quibus fidei gratiam contulisti, et coronam largiaris aeternam. Per.

Exaudi nos, omnipotens Deus, et familiae tuae corda, cui perfectam baptismi gratiam contulisti, ad promerendam beatitudinem aptes aeternam.

Conserva in nobis, quaesumus, Domine, misericordiam tuam, et quos ab erroris liberasti caligine, veritatis tuae firmius inhaerere facias documento. Per.

Solicita, quaesumus, Domine, quos lavasti, pietate custodi, ut qui a tua sunt passione redemti, tua resurrectione laetentur. Per Dominum nostrum.

Christianam, quaesumus, Domine, respice plebem, et quam aeternis dignatus es renovare mysteriis, a temporalibus culpis dignanter absolve. Per.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, quae divina sunt jugiter ambientes, donis semper mereamur caelestibus propinquare. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, propensius his diebus tuam misericordiam consequamur, quibus eam plenius, te largiente, cognovimus. Per Dominum.

Concede, misericors Deus, ut devotus tibi populus tuus existat, et de tua clementia quod ei prosit indesinenter obtineat. Per.

Deus, qui sensus nostros terrenis actionibus perspicis retardari, concede, quaesumus, ut tuo potius munere tuis aptemur remediis. Per.

Tribue, quaesumus, Domine, ut illuc semper tendat Christianae devotionis affectus, quo tecum est nostra substantia. Per.

Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut Ecclesia tua et in suorum firmitate membrorum, et in nova semper foecunditate laetetur. Per.

Largire, quaesumus, Ecclesiae tuae, Deus, et a suis semper, et ab alienis abstinere delictis, ut pura tibi mente deserviens, pietatis tuae remedia sine cessatione percipiat. Per Dominum.

LVII. ORAT. ET PREC. Dominicum post octabas Paschae. Deus, qui in Filii tui humilitate jacentem mundum erexisti; laetitiam concede, ut quos perpetuae eripuisti casibus, gaudiis facias sempiternis perfrui. Per.

Deus, in cujus praecipuis mirabilibus est humana reparatio, solve opera diaboli, et mortifera peccati vincula disrumpe, ut destructa malignitate quae nocuit, vincat misericordia quae redemit. Per.

Secreta.

Benedictionem, Domine, nobis conferat salutarem sacra semper oblatio, ut quod agit mysterio, virtute perficiat. Per.

Nos tibi semper et ubique gratias agere, et suppliciter exorare, sic nos bonis tuis instrui sempiternis, ut temporalibus consoleris; sic praesentibus refoveri, ut ad gaudia nos mansura perducas. Per Christum Dominum nostrum.

Postcommun.

Praesta nobis, omnipotens Deus, ut vivificationis tuae gratiam consequentes, in tuo semper munere gloriemur. Per Dominum.

LVIII. ITEM II DOMIN. post clausum Paschae. Deus, qui errantibus, ut in viam possint redire, veritatis tuae lumen ostendis, da cunctis qui Christiana professione censentur, et illa respuere quae huic inimica sunt nomini, et ea quae sunt apta sectari. Per Dominum.

Tibi placitam, Deus noster, populo tuo tribue voluntatem, quia tunc illi prospera cuncta praestabis, cum tuis aptum feceris institutis. Per Dominum.

Secreta.

His nobis, Domine, mysteriis conferat, quo terrena desideria mitigantes, discamus habere caelestia. Per.

Per Christum Dominum nostrum. Qui humanis miseratus erroribus, per Virginem nasci dignatus est, et per passionem mortis a perpetua nos morte liberavit, ac resurrectione sua aeternam nobis contulit vitam. Quem laudant angeli.

Postcommun.

Sacramenta, quae sumsimus, quaesumus, Domine, et spiritualibus nos expient alimentis, et corporalilibus tueantur auxiliis. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

LIX. TERTIA DOMIN. post clausum Paschae. Deus, qui fidelium mentes unius efficis voluntatis, da populis tuis, id amare quod praecipis, id desiderare quod promittis, ut inter mundanas varietates ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gaudia. Per.

Exaudi, Domine, preces nostras, ut quod tui Verbi sanctificatione promissum est evangelico ubique compleatur effectu, et plenitudo adoptionis obtineat quod praedixit testificatio veritatis. Per Dominum.

Secreta.

Deus, qui nos per hujus sacrificii veneranda commercia unius summae Divinitatis participes effecisti, praesta, quaesumus, ut sicut tuam cognovimus veritatem, sic eam dignis moribus adsequamur. Per.

De tuo munere postulantes, ut tempora quibus post resurrectionem Dominus noster Jesus Christus cum discipulis corporaliter habitavit, pia devotione tractemus. Per Dominum.

Postcommun.

Adesto, Domine Deus noster, ut per haec, quae fideliter sumpsimus, et purgemur a vitiis, et a periculis omnibus exuamur. Per Dominum nostrum.

LX. QUARTA DOMIN. post clausum Paschae. Deus, a quo bona cuncta procedunt, largire supplicibus ut cogitemus, te inspirante, quae recta sunt, et, te gubernante, eadem faciamus. Per.

Deus, qui misericordiae januam fidelibus patere voluisti, respice in nos, et miserere nostri, ut qui voluntatis tuae viam, te donante, sequimur, a vitae nunquam semitis deviemus. Per.

Secreta.

Praesta, Domine, quaesumus, ut illius salutis capiamus effectum, cujus per haec mysteria pignus accepimus. Per Dominum.

Ut quia primum tuae pietatis indicium est, si tibi nos facias toto corde subjectos, tu spiritum nobis tantae devotionis infundas, ut propitius largiaris consequenter auxilium. Per.

Postcommun.

Tribue nobis, Domine, caelestis mensae virtute satiatis, et desiderare quae recta sunt, et desiderata percipere. Per.

LXI. QUINTA DOMIN. post clausum Paschae. Omnipotens sempiterne Deus, fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem, et majestati tuae sincero corde servire. Per.

Deus vita fidelium, gloria humilium, beatitudo justorum, propitius suscipe supplicum, preces, ut animae quae promissiones suas sitiunt de tua semper abundantia repleantur. Per Dominum nostrum.

Secreta.

Oblatio nos, Domine, tuo nomini dicata purificet, et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem. Per Dominum.

Tu mentes nostras bonis operibus semper informes, quia sic erimus praeclari muneris prompta sinceritate cultores, si ad meliora jugiter transeuntes, paschale mysterium studeamus habere perpetuum. Per quem majestatem.

Postcommun.

Repleti, Domine, muneribus sacris, da, quaesumus, ut in gratiarum semper actione maneamus. Per.

LXII. SEXTA DOMIN. post clausum Paschae. Deus, in te sperantium fortitudo, adesto propitius invocationibus nostris; et quia sine te nihil potest mortalis infirmitas, praesta auxilium gratiae tuae, ut in exequendis mandatis tuis, et voluntate tibi et actione placeamus. Per Dominum.

Deus spei luminis sincerum mentium luxque perfecta beatorum, qui vere es lumen Ecclesiae tuae, da cordibus nostris, et dignam tibi orationem persolvere, et te semper praeconiorum munere conlaudare. Per.

Secreta.

Hostias nostras, Domine, tibi dicatas placatus adsume, et ad perpetuum nobis tribue pervenire subsidium. Per.

Qui Ecclesiae tuae filios sicut erudire non cessas, ita non desinas adjuvare, ut recte faciendi cognoscant, et possibilitatem capiant exequendi. Per Christum.

Postcommun.

Tantis, Domine, repleti muneribus, praesta, quaesumus, ut salutaria dona capiamus, et a tua nunquam laude cessemus. Per.

Ad populum.

Fideles tuos, Domine, benedictio desiderata confirmet, quae eos et a tua voluntate nunquam faciat discrepare, et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari. Per.

LXIII. ORAT. ET PRECES in Ascensa Domini. Deus, qui ad declaranda tua miracula Majestatis post resurrectionem a mortuis hodie in caelos, apostolis adstantibus, ascendisti, concede nobis tuae pietatis auxilium, ut secundum tuam promissionem, et tu nobiscum semper in terris, et nos tecum in caelo vivere mereamur. Per.

Praesta, quaesumus, omnipotens Pater, ut nostrae mentis intentio quo solemnitatis hodiernae gloriosus Auctor ingressus est, semper intendat, et quo fide pergit, conversatione perveniat. Per.

Secreta.

Sacrificium, Domine, pro Filii tui, supplices, venerabili nunc Ascensione deferimus, praesta, quaesumus, ut et nos per ipsum his commerciis sacrosanctis ad caelestia consurgamus. Per.

Per Christum Dominum nostrum. Qui saluti humanae subvenire dignatus est; nascendo etenim, nobis donavit gloriam, patiendo diabolum vicit, resurgendo a mortuis vitae aeternae aditus praestitit, ascendendo ad Patrem caelestes januas reparavit. Quem laudant angeli.

Infra actionem.

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster Unigenitus Filius tuus unitum sibi hominem nostrae substantiae in gloriae tuae dextera conlocavit. Sed et memoria.

Inde vero modicum ante expletum canonem benedices fruges novas

Sequitur benedictio

Benedic, Domine, et has fruges novas fabae, quas tu, Domine, rore caelesti et inundantia pluviarum ad maturitatem perducere dignatus es, ad percipiendum nobis cum gratiarum actione in nomine Domini nostri Jesu Christi. Per quem haec omnia, Domine, semper bonusque

Expleto canonem.

Postcommun.

Deus, cujus Filius, in alta caelorum potenter ascendens, captivitatem nostram sua duxit virtute captivam, tribue, quaesumus, ut dona quae suis participibus contulit, largiatur et nobis. Per Dominum nostrum.

Ad populum.

Erectis sensibus, et oculis cordis ad sublimia elevantes, quaesumus ut quae in precum vota detulimus, ad impetrandi fiduciam referamus. Per.

LXIV. ITEM ALIA MISSA. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, ut sicut humani generis Salvatorem consedere tecum in tua majestate confidimus, ita usque ad consummationem saeculi manere nobiscum, quemadmodum est pollicitus, sentiamus. Per.

Tribue, quaesumus, omnipotens Deus, ut munere festivitatis hodiernae illuc filiorum tuorum dirigatur intentio, quo in tuo Unigenito tecum est nostra substantia. Per.

Secreta.

Sacrificia nos, Domine, immaculata purificent, et mentibus nostris supernae gratiae dent vigorem. Per Dominum.

In hac praecipue die, qua Jesus Christus Filius tuus Dominus noster, divino consummato fine mysterii, dispositionis antiquae munus explevit, ut scilicet et diabolum caelestis operis inimicum per hominem, quem subjugarat, elideret, et humanam reduceret ad superna dona substantiam Et ideo cum angelis.

Infra actionem, ut supra.

Sequitur:

Postcommun.

Tribue, quaesumus, Domine, ut per haec sacra, quae sumpsimus, illuc tendat nostrae devotionis affectus, quo tecum est nostra substantia. Per Dominum.

Ad populum.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, illuc subsequi tuorum membra fidelium, quo caput nostrum principium praecessit. Per Dominum.

LXV ORAT. ET PRECES Domin. post Ascensa Domini. Sancti nominis tui, Domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia nunquam tua gubernatione destitues, quos in soliditate tuae dilectionis institues. Per.

Deus, qui te rectis ac sinceris manere pectoribus adseris, da nobis tua gratia tales existere, in quibus habitare digneris. Per Dominum.

Secreta.

Oblatio, Domine, tuo nomine dicanda purificet, et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem. Per Dominum nostrum.

Cujus hoc mirificum opus ac salutare mysterium fuit, ut perditi dudum atque prostrati de diabolo et mortis aculeo ad hanc gloriam vocaremur, quia nunc genus electum, sacerdotiumque regale, populus adquisitionis, et sancta gens vocaremur. Agentes igitur indefessas gratias, sanctamque munificentiam praedicantes, majestati tuae haec sacra deferimus, quae, nobis ipse salutis nostrae auctor Christus instituit. Quem laudant angeli.

Postcommun.

Sumptis muneribus, Domine, quaesumus, tua frequentatione mysterii crescat nostrae salutis affectus. Per Dominum nostrum.

Ad populum.

Benedic, Domine, familiam tuam in caelestibus, et reple eam donis tuis spiritalibus: concede eis charitatem, gaudium, pacem, patientiam, bonitatem, mansuetudinem, spem, fidem, continentiam, ut repleti omnibus castitatem donis tuis, desiderantes ad te pervenire mereantur. Per Dominum nostrum.

LXVI. SABBATO PENTECOSTEN celebrabis baptismum, sicut in nocte sanctae Paschae. Aegrotanti catechumeno impositio manuum. Innumeras medelae tuae curas deprecamur, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, quas distribuit humanis infirmitatibus Christus: erige famulum tuum aegritudinis languore depressum; et omnem sensum ejus dignare tuis visitationibus refovere, quatenus adoptionem tuam possit cum gaudio sanitatis percipere. Expelle itaque ab eo cuncta contrariae valetudinis tela, ut ad gratiam tuam gradanter occurrat. Releva quem redimere gloriaris, ut baptismi sit in illo palma non mortis, et gloriosum semper bajulet, quod accipit, signaculum crucis. Per Christum Dominum nostrum. Qui venturus es judicare vivos et mortuos.

LXVII. ITEM IMPOSITIO MANUS energumenum catechumenum. Omnipotens sempiterne Deus, a cujus facie caeli distillant, montes sicut cera liquescunt, terra tremit, cui patent abyssi, quem infernus pavescit, quem omnis irarum motus aspiciens humiliatur, te supplex deprecor, Dominator Domine, ut invocatione nominis tui ab hujus famuli tui vexatione inimicus confusus abscedat, et ab hujus possessione anima liberata ab Auctore suae salutis recurrat, liberatoremque suo, diabolico foetore depulso, et odore suavissimo Spiritus sancti percepto, sequatur. Per

LXVIII. ITEM ALIA pro parvulo energumeno. Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, virtutem tuam totis exoro gemitibus pro hujus a diabolo oppressa infantia, qui etiam indignis inter pressuras donas praesidium. Exurge pro infantia debellata, et noli diu retinere vindictam: nec ante conspectum tuum veniant parentum delicta, qui nec pro filio patrem, nec pro patre promisisti filium judicare. Auxiliare, quaesumus, inimici furore vexato, ne sine baptismate facias ejus animam a diabolo possideri, sed potius tenera aetas, malignis oppressionibus libera, tibi referat gratias sempiternas. Per Dominum nostrum Jesum Christum. Qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum.

LXIX. ORAT. SUPER CATECHUMENUM infirmum. Famulum tuum, Domine, ad tui baptismi gratiam recurrentem, respicere et conservare dignare, ut in tui nominis signo, quicquid in eo per originalis peccati transgressionem poenae obnoxium diabolus detinebat, sacri fontis indulgentia resolvatur, veteris hominis excubias deponat, et novae vitae indutus amictu resurgat. Omnes nequissimi spiritus ab eo venena depelle, et salutari baptismi tui gratia adimple, ut tui muneris perceptione in aeternam vitam valeat exultare. Per Dominum.

LXX. Si fuerit baptizandus, accedens sacerdos dicit ei orationem, et Symbolum, et catechizat eum his verbis, imposita manu capiti ejus; deinde dicit hanc orationem super eum: Nec te lateat, Satanas. Sicut scriptum est in Sabbato.

Te, Domine, supplices exoramus, ut visitatione tua sancta erigas ad te hunc famulum tuum, ne adversario liceat usque ad tentationem animae pervenire, sed, sicut in Job, terminum pone, ne inimicus de anima hujus sine redemptione baptismatis incipiat triumphare. Differ, Domine, exitum mortis, et spatium vitae distende. Releva quem perducas ad baptismi sacramentum, ne redemptioni tuae inferas damnum. Tolle occasionem diabolo triumphandi, et reserva quem triumphis comparis Christi, ut sanus tibi in Ecclesia tua gratia baptismatis renascatur facturus cuncta quae petimus. Per.

LXXI. ITEM AD CATECHUMENUM ex pagano faciendum. Gentilem hominem cum susceperis, in primis catechizas eum divinis sermonibus, et das ei monita, quemadmodum post cognitam veritatem veritatem vivere debeat. Post haec facis eum catechumenum: exsufflas in faciem ejus, et facis ei crucem in fronte; imponis manum super caput ejus his verbis:

Accipe signum crucis tam in fronte, quam in corde; sume fidem caelestium praeceptorum; talis esto moribus, ut templum Dei esse jam possis. Ingressusque Ecclesiam Dei evasisse te laqueos mortis laetus agnosce. Horresce idola; respue simulacra; cole Deum Patrem omnipotentem, et Jesum Christum Filium ejus, qui vivit cum Patre, et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum.

Sequitur oratio.

Te deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, ut huic famulo tuo, qui in saeculi hujus nocte vagatur incertus et dubius, viam veritatis et agnitionis tuae jubeas demonstrarii, quatenus, reseratis oculis cordis sui, te unum Deum Patrem in Filio, et Filium in Patre cum sancto Spiritu recognoscat, atque hujus confessionis fructum et hic et in futuro saeculo percipere mereatur. Per.

Inde vero postquam gustaverit medicinam salis, et ipse se signaverit, benedicis eum his verbis:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui es, et eras, permanes usque in finem, cujus origo nescitur, nec finis comprehendi potest, te, Domine, supplices invocamus super hunc famulum tuum; quem liberasti de errore gentilium et conversatione turpissima. Dignare exaudire eum qui tibi cervices suas humiliat; perveniat ad lavacri fontem, ut renatus ex aqua et Spiritu sancto, expoliatus veterem hominem induatur novum, qui secundum te creatus est; accipiat vestem incorruptam et immaculatam, tibique Domino nostro servire mereatur. Per Dominum.

LXXII. ITEM AD SUCCURRENDUM infirmum catechumenum. Si baptizandus fuerit, accedens sacerdos dicit super eum orationes quae suprascriptae sunt; et tradit ei Symbolum et Orationem; et catechizat eum his verbis: Nec te lateat, Satanas. Et reliqua sicut super in nocte sancta scriptum est. Inde saliva oris sui cum digito tangit nares et aures; et dicit ei:

Ephphetha, quod est: Adaperire in odorem suavitatis. Tu autem effugare, diabole, adpropinquabit enim judicium Dei.

Deinde tangit ei pectus et inter scapulas de oleo exorcizato sub his interrogationibus:

Abrenuntias Satanae?

Resp. Abrenuntio.

Et omnibus operibus ejus?

Resp. Abrenuntio.

Et omnibus pompis ejus?

Resp. Abrenuntio.

LXXIII. Cum autem expoliatur infirmus benedicit fontem. Incipit oratio. Exaudi nos, omnipotens Deus, et in hujus aquae substantiam tuam immitte virtutem, ut abluendus per eam, et sanitatem simul et vitam mereatur aeternam. Per.

Item benedictio aquae ad succurrendum.

Exorcizo te, creatura aquae, per Deum vivum, per Deum sanctum, per Deum totius dulcedinis creatorem, qui te in principio verbo separavit a terra, et in quatuor fluminibus dividens, totam terram rigare praecepit. Adjuro te, per Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, ut efficiaris in eo qui in te baptizandus erit fons aquae salientis in vitam aeternam, regenerans eum Deo Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Qui venturus est in Spiritu sancto judicare vivos et mortuos et omne saeculum per ignem.

LXXIV. ITEM ALIA AD SUCCURRENDUM. Adesto, Domine, tuis adesto muneribus, ut quod nostro est gerendum servitio, tuo impleatur auxilio. Per Dominum.

Sequitur benedictio.

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus; aquarum spiritalium sanctificator, te suppliciter deprecamur, ut ad hoc ministerium humilitatis nostrae respicere digneris, et super has abluendis aquis et vivificandis hominibus praeparatas angelum sanctitatis emittas, quo peccatis vitae prioris ablutis, reatuque deterso, purum sancto Spiritui habitaculum in regeneratis procuret. Per Dominum nostrum.

LXXV. ITEM ALIA BENEDICTIO. Exorcizo te, creatura aquae, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi Filii ejus, et Spiritus sancti. Omnis virtus adversarii, omnis incursio diaboli, omne phantasma eradicare et effugare ab hac creatura aquae, ut fiat fons salientis in vitam aeternam; et cum baptizatus fuerit, fiat templum Dei vivi in remissione peccatorum. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui venturus est judicare vivos et saeculum per ignem.

Et antequam perfundas eum aqua, interrogas eum verba Symboli, et dicis:

Credis in Deum Patrem omnipotentem?

Resp. Credo.

Credis et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, natum et passum?

Resp. Credo.

Credis et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem?

Respondet: Credo.

Et cum interrogas, per singulas vices mergis eum tertio in aqua. Postea cum ascenderit a fonte infans signatur a presbytero in cerebro de chrismate, his verbis:

Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, ipse te lineat chrismate salutis in Christo Jesu in vitam aeternam.

Resp. Amen.

Postea si fuerit oblata, agendae sunt missae, et communicat; sin autem, dabis ei tantum sacramenta corporis et sanguinis Christi, dicens:

Corpus Domini nostri Jesu Christi sit tibi in vitam aeternam.

Et dat ei orationem ita dicens:

Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerasti famulum tuum ex aqua et Spiritu sancto, quique dedisti ei remissionem omnium peccatorum, tribue ei continuam sanitatem ad agnoscendam unitatis tuae veritatem. Per Dominum.

Omnipotens et misericors Deus, majestatem tuam supplices deprecamur, ut famulum tuum digneris serenis aspectibus praesentari; et cui donasti baptismi sacramentum, longaevam tribuas sanitatem. Per Dominum nostrum.

Deinde consignatur ab episcopo, in his verbis:

Deus, omnipotens Pater Domini nostri Jesu Christi, qui regenerasti famulum tuum ex aqua et Spiritu sancto, quique dedisti ei remissionem omnium peccatorum, tu, Domine, emitte in eum Spiritum sanctum tuum Paraclitum, et da ei Spiritum sapientiae et intellectus; Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum scientiae et pietatis; adimple eum Spiritu timoris Dei et Domini nostri Jesu Christi; et jube eum consignari signo crucis in vitam aeternam. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum cum quo vivis et regnas in unitate Spiritus sancti.

Postea signat eum in fronte de chrismate, dicens:

Signum Christi in vitam aeternam.

Resp. Amen.

Pax tecum.

Resp. Et cum spiritu tuo.

LXXVI. AD SUCCURRENDUM Benedictio oleo exorcizati. Exorcizo te, creatura olei, per Deum omnipotentem, qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Omnis virtus adversarii, omnis exercitus diaboli, omnis incursus, omne phantasma Satanae eradicare et effugare ab hac creatura olei, ut fiat omnibus qui ex eo ungendi sunt in adoptionem filiorum per Spiritum sanctum, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in charitate Jesu Christi Domini nostri, qui venturus est in Spiritu sancto judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.

LXXVII. Oratio per singulas lectiones In Sabbato Pentecosten. Da nobis, quaesumus, Domine, per gratiam Spiritus sancti, novam tui Paracliti spiritalis observantiae disciplinam, ut mentes nostrae, sacro purgatae jejunio, cunctis reddantur ejus muneribus aptiores. Per Dominum nostrum.

Sequitur lectio in Genesis.

Omnipotens sempiterne Deus, indeficiens lumen, qui Spiritum tuum sanctum, cum super aquas in mundi creationis exordio ferretur, humanae declarasti salutis auctorem, praesta, quaesumus, ut idem Spiritus veritatis Ecclesiae tuae dona multiplicet. Per Dominum.

Item de cantico Exodi.

Deus, qui primis temporibus impleta miracula novi testamenti luce reserasti, quod mare Rubrum forma sacri fontis existeret, et liberata plebs ab Aegyptia servitute Christiani populi sacramenta praeferret, da ut omnes gentes Israelis privilegium merito fidei consecutae, Spiritus tui participatione regnentur. Per.

Item de cantico Deuteronomii lectione.

Deus gloriatio fidelium, et vitae justorum, qui per Moysen famulum tuum nos quoque modulatione sacri carminis erudisti, in universis gentibus misericordiae tuae munus operare, tribuendo beatitudinem, auferendo terrorem, ut quod praenuntiatum est ad supplicium in remedium transferatur aeternum. Per Dominum.

Item de cantico Esaiae cum lectione.

Omnipotens sempiterne Deus, qui per unicum Filium tuum Ecclesiae tuae demonstrasti te esse cultorem, ut omnem palmitem fructum in eodem Christo tuo, qui vera vitis est, efferentem clementer excolens, fructus afferat ampliores, fidelibus tuis, quos velut vineam ex Aegypto per fontem baptismi pertulisti, nullae peccatorum spinae praevaleant, ut, Spiritus tui sanctificatione muniti, perpetua fruge ditentur. Per.

Domine Deus virtutum, qui conlapsa reparas, et reparata conservas, auge populos in tui nominis sanctificatione renovandos, ut omnes qui diluuntur sacro baptismate, tua semper inspiratione dirigantur. Per.

LXXVIII. ITEM IN VIGILIA de Pentecosten. Ad missam.

Deus, qui Ecclesiam tuam novo semper foetu multiplicas, concede famulis tuis ut sacramentum tuum vivendo teneant, quod fide perceperunt. Per.

Deus, cujus Spiritu totum corpus Ecclesiae multiplicatur et regitur, conserva in nova familiae tuae progenie sanctificationis gratiam, quam dedisti, ut corpore et mente renovati, in unitate fidei ferventes tibi, Domine, servire mereantur. Per.

Secreta.

Virtute sancti Spiritus, Domine, munera nostra continge, ut quod solemnitate praesenti suo nomine dedicavit, et intelligibile nobis faciat et aeternum. Per.

Per Christum Dominum nostrum. Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam, promissum Spiritum sanctum in filios adoptionis effudit. Unde laetantes inter altaria tua, Domine virtutum, hostias tibi laudis offerimus per Christum Dominum. Quem laudant.

Infra actionem.

Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten praevenientes, quo Spiritus sanctus apostolos plebemque credentium praesentia suae majestatis implevit. Sed et memoriam.

ITEM INFRA ACTION.

Hanc igitur. Dicis sicut et in nocte sancta, et de creaturis benedicendis.

Postcommun.

Concede, omnipotens Deus, ut paschalis perfectio sacramenti mentibus nostris continua perseveret. Per Dominum.

LXXIX. ITEM ALITER In vigilia Pentecosten. Concede nobis, Domine, praesidia militiae Christianae sanctis inchoare jejuniis, ut, contra spiritales nequitias pugnaturi, continentiae muniamur auxiliis. Per.

Da nobis, quaesumus, Domine, per gratiam sancti Spiritus novam tui Paracliti spiritalis observantiae disciplinam, ut mentes nostrae, sacro purificatae jejunio, cunctis reddantur ejus muneribus aptiores. Per Dominum.

Secreta

Hostias populi tui, quaesumus, Domine, miseratus intende, et ut tibi reddantur acceptae, conscientias nostras sancti Spiritus salutaris emundet adventus. Per.

Qui Sacramentum paschale consummans, quibus per Unigeniti tui consortium, filios adoptionis esse tribuisti, per sanctum Spiritum largiris dona gratiarum, et sui cohaeredibus Redemptoris jam nunc supernae pignus haereditatis impendis, ut tanto se certius ad eam confidant esse venturos, quanto in ejus participatione profecerint. Propterea.

Infra actionem, ut supra.

Item postcommun.

Sacris caelestibus, Domine, vitia nostra purgentur, ut muneribus tuis possimus semper aptari. Per.

Presta, quaesumus, omnipotens Deus, ut Spiritus adveniens majestatem nobis Filii tui manifestando clarificet. Per eundem.

LXXX. ORAT. ET PREC. Domin. Pentecosten. Omnipotens sempiterne Deus, qui Paschale sacramentum quinquaginta dierum voluisti mysterio contineri, praesta ut gentium facta dispersio divisione linguarum, ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregentur. Per.

Deus, qui sacramento festivitatis hodiernae universam Ecclesiam tuam in omni gente et natione sanctificas, in totam mundi latitudinem Spiritus tui sancti dona diffunde, ut quod inter ipsa evangelicae praedicationis exordia operata est divina dignatio, nunc quoque per credentium corda diffunde.

Secreta.

Mentes nostras, quaesumus, Domine, Spiritus sanctus divinis praeparet sacramentis, quia ipse est omnium remissio peccatorum. Per Dominum nostrum.

Purificet nos, quaesumus, Domine, muneris praesentis oblatio, et dignos sacra participatione perficiat. Per Dominum.

Quia hodie sancti Spiritus celebramus adventum. Qui principiis nascentis Ecclesiae cunctis gentibus imbuendis, et Deitatis scientiam indidit et loquelam; in diversitate donorum mirabilis operator unitatis, variarumque gratiarum tributor idem et unus effector, et praedicantium dispensator ipse linguarum. Quem laudant angeli.

Infra actionem.

Communicantes, et diem Pentecosten sacratissimum celebrantes, quo Spiritus sanctus apostolos plebemque credentium praesentia suae majestatis implevit. Sed et memoriam.

Hanc igitur oblationem. Dicis sicut in nocte sancta.

Postcommun.

Sacris caelestibus, Domine, vitia nostra purgentur, ut muneribus tuis possimus semper aptari. Per.

Ad populum.

Praesta, quaesumus, Domine, ut a nostris mentibus et carnales amoveat Spiritus sanctus affectus, et spiritalia nobis dona potenter infundat. Per Dominum nostrum.

Adesto, Domine, quaesumus, populo tuo, et quem mysteriis caelestibus satiasti, ab hostium incursione defende. Per Dominum.

LXXXI ITEM ORATIONES AD VESPEROS Infra octabas Pentecosten. Deus, qui discipulis tuis Spiritum sanctum Paraclitum in ignis fervore tui amoris mittere dignatus es, da populis tuis, in unitate fidei esse ferventes, ut in tua semper manentes, et in fide inveniantur stabiles, et in opere efficaces. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum, ut Spiritu sancto renatos regnum tuum facias introire, atque in ea perveniat humilitas gregis, quo praecessit celsitudo Pastoris. Per.

Adsit nobis, quaesumus, Domine, virtus Spiritus sancti, qui et corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur adversis. Per Dominum.

Mentes nostras, Domine, Spiritus Paraclitus, qui a te procedit, inluminet, et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem. Per.

Sancti Spiritus, Domine, corda nostra mundet infusio, et sui roris ubertate foecundet. Per Dominum nostrum.

Concede nobis, misericors Deus, ut sicut nomine Patris et Filii divini generis intelligimus veritatem, sic in Spiritu sancto totius cognoscamus substantiam Trinitatis. Per.

LXXXII. DENUNCIATIO JEJUNIORUM Quarti, septimi, et decimi mensis. Anniversariam, fratres charissimi, jejunii puritatem, qua et corporis adquiritur et animae sanctitas, nos commonet illius mensis instaurata devotio. Quarta igitur et sexta feria solicito convenientes occursu, offeramus Deo spiritale jejunium; die vero Sabbati apud beatum Petrum, cujus nos intercessionibus credimus adjuvandos, sanctas vigilias Christiana pietate celebremus. Ut per hanc institutionem salutiferam peccatorum sordes, quas corporis fragilitate contrahimus, jejuniis et eleemosynis abluamus, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.

Item aliter.

Illius mensis jejunia in hac nobis sunt hebdomada tenenda; ideoque hortamur sanctam fidem vestram, ut quarta, sexta, vel septima, feria jejunemus quatenus, divinis inhaerendo mandatis, propitiationem Dei nostri perseverantia devotae servitutis obtineat. Per.

LXXXIII. INCIPIUNT ORAT. ET PREC. Mensis quarti. FERIA QUARTA.

Concede nobis, Domine, praesidia militiae Christianae sanctis inchoare jejuniis, ut, contra spiritales nequitias pugnaturi, continentiae muniamur auxiliis. Per.

Omnipotens et misericors Deus, apta nos tuae, propitius, voluntati, quoniam sicut ejus praetereuntes tramitem, deviamus, sic integro tenore dirigamur, ad illius semper ordinem recurrentes. Per.

Da nobis mentem, Domine, quae tibi sit placita, quia talibus jugiter quicquid est prosperum, ministrabis. Per.

Secreta.

Solemnibus jejuniis expiatos, suo nos, Domine, mysterio congruentes hoc sacrum munus efficiat, quia tanto nobis salubrius aderit, quanto id devotius sumpserimus. Per.

Post illos enim laetitiae dies, quos in honorem Domini a mortuis resurgentis, et in caelos ascendentis, exegimus, postquam perceptum sancti Spiritus donum, necessaria etenim nobis jejunia sancta provisa sunt, ut pura conversatione viventibus, quae divinitus sunt Ecclesiae conlata, permaneant. Per Christum Dominum nostrum.

Postcommun.

Quos jejunia votiva castigant, tua, Domine, sacramenta vivificent, ut, terrenis affectibus mitigatis, facilius coelestia capiamus. Per.

Ad populum.

Gratias tibi referat, Domine, corde subjecto tua semper Ecclesia, et consequenter obtineat; et, observationes antiquas jugiter recensendo, proficiat in futurum. Per.

FERIA SEXTA.

Ut nobis, Domine, terrenarum frugum tribuas ubertatem, fac mentes nostras caelesti fertilitate foecundas. Per.

Fiat tua gratia, Domine, fructuosus nostrae devotionis affectus, qui actu nobis proderunt suscepta jejunia, si tuae sint placita pietati. Per Dominum.

Secreta.

Omnipotens sempiterne Deus, qui non sacrificiorum ambitione placaris, sed studio piae devotionis intendis, da familiae tuae spiritum rectum, et habere cor mundum, ut fides eorum haec dona tibi conciliet, humilitas oblata commendet. Per.

Postcommun.

Annue, quaesumus, omnipotens Deus, ut sacramentorum tuorum gesta recolentes, et temporali securitate relevemur, et erudiamur legalibus institutis. Per.

Ad populum.

Fideli populo, Domine, misericordiam tuam placatus impende, et praesidia corporis copiosa tribuo supplicanti. Per.

SABBATO IN XII LECT.

Praesta, Domine, quaesumus, famulis tuis, talesque nos concede fieri tuae gratiae largitate, ut bona tua et fiducialiter imploremus, et sine difficultate sumamus. Per.

Da nobis, Domine, quaesumus, regnum tuum justitiamque semper inquirere, ut quibus indigere nos perspicis, clementer facias abundare. Per.

Deus, qui nos de praesentibus adjumentis esse voluisti solicitos, tribue, quaesumus, ut piis sectando quae tua sunt, universa nobis salutaria condonentur. Per.

Deus, qui misericordia tua praevenis non petentes, da nobis affectum majestatem tuam jugiter deprecandi, ut pietate perpetua supplicibus potiora defendas. Per.

Deus, qui non despicis corde contritos, et adflictos miseriis, populum tuum jejunii ad te devotione clamantem, propitiatus exaudi, ut quos humiliavit adversitas adtollat reparationis tuae prosperitas. Per.

Item post benedictionem.

Deus cujus adorandae potentiam Majestatis flammae saevientis incendium sanctis tribus pueris in splendorem demutatum est, animarum Ecclesiae tuae similibus adesto remediis, ut de gravioribus mundi hujus adversitatibus, propitiatione caelesti, populus tuus ereptus exultet. Per.

Secreta.

Domine Deus noster, qui in his potius creaturis quas ad fragilitatis nostrae praesidium condidisti, tuo quoque nomine munera jussisti dedicanda constitui, tribue, quaesumus, ut et vitae nobis praesentis auxilium, et aeternitatis efficiant sacramentum. Per.

Tibi sanctificare jejunium, quod nos ad aedificationem animarum et castigationem corporum servare docuisti, quia strictis corporibus, animae saginantur; in quo exterior homo noster affligitur, dilatatur interior. Memento, Domine, jejunii nostri et misericordiarum tuarum, quas peccatoribus pie semper jejunantibus contulisti, ut non solum a cibis, sed a peccatis omnibus abstinentes, devotionis tibi jejunio placeamus. Et ideo cum angelis.

Postcommun.

Sumptum, quaesumus, Domine, venerabile sacramentum, et praesentis vitae subsidiis nos foveat et aeternae. Per.

Ad populum.

Proficiat, Domine, quaesumus, plebs tibi dicata piae devotionis affectu, ut sacris actibus erudita, quanto majestati tuae fit gratior, tanto donis potioribus augeatur. Per.

LXXXIV. ORAT. ET PRECES In Dominica octavorum Pentecosten. Timentium, Domine, Salvator et Custos, averte ab Ecclesia tua mundanae sapientiae oblectamenta fallaciae ut Spiritus tui eruditione forma nobis prophetica et apostolica potius instituta, quam philosophiae verba delectent, ne vanitas mendaciorum decipiat, quos eruditio veritatis inluminat. Per.

Sensibus nostris, Domine, Spiritum tuum sanctum benignus infunde, ut tibi semper simus devoti, cujus sapientia creati sumus, et providentia gubernamur. Per.

Omnipotens et misericors Deus, ad cujus beatitudinem sempiternam non fragilitate carnis, sed alacritate mentis ascenditur, fac nos atria supernae civitatis, et, te inspirante, semper ambire, et tua indulgentia fideliter introire. Per.

Secreta.

Remotis obumbrationibus carnalium victimarum, spiritalem tibi, summe Pater, hostiam supplici servitute deferimus, quae miro et ineffabilique mysterio et immolatur semper, et eadem semper offertur, pariterque et devotorum munus, et remunerantis est praemium. Per.

Qui cum Unigenito Filio tuo et sancto Spiritu unus es Deus, unus es Dominus, non in unius singularitate personae, sed in unius Trinitate substantiae; quod enim de tua gloria, revelante te, credimus, hoc de Filio tuo, hoc de Spiritu sancto, sine differentia discretionis sentimus. Ut in confessione verae sempiternaeque Deitatis, et in personis proprietas, et in essentia unitas, et in majestate adoretur aequalitas. Quem laudant angeli.

Postcommun.

Laetificet nos, quaesumus, Domine, sacramenti veneranda solemnitas; pariterque mentes nostras et corpora spiritali sanctificatione foecundet, et castis gaudiis semper exerceat. Per.

Ad populum.

Ecclesia tua, Domine, caelesti gratia repleatur et crescat; atque, ab omnibus vitiis expiata, percipiat sempiternae redemptionis augmentum, ut quod in membris suis copiosa temporum prorogatione veneratur, spiritali capiat largitate donorum. Per Dominum nostrum.

LXXXV. BENEDICTIO SUPER EOS Qui de Arriana ad catholicam redeunt unitatem. Domine Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui dignatus es famulos et famulas tuas ab errore et mendacio haereseos Arrianae eruere, et ad Ecclesiam tuam catholicam eos perducere, tu, Domine, mitte in eos Spiritum Paraclitum sanctum sapientiae et intellectus, Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum scientiae et pietatis; et adimple eos, Domine, Spiritu timoris Dei, in nomine Jesu Christi Dei Salvatoris nostri. Per quem et cum quo est tibi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

LXXXVI. ITEM PRO EIS Qui de diversis haeresibus veniunt. Sancte Pater omnipotens Deus, qui famulum tuum ab errore haereseon dignatus es eruere, et ad sanctam Ecclesiam catholicam revocare, quaesumus te, Domine, immitte in eum Paraclitum Spiritum tuum sanctum septiformem, Spiritum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis; adimple famulum tuum Spiritu timoris Dei. Per Dominum nostrum Jesum Chr.

LXXXVII. RECONCILIATIO REBAPTIZATI AB HAERETICIS. Omnipotens Pater misericordiarum et Deus consolationis, qui per Unigenitum tuum Dominum nostrum Jesum Christum ita regenerationis humanae consecrasti mysterium, ut nec in eis qui fraude diabolicae malignitatis a baptismi unitate discedunt nulla possit iteratione recensendi, quia cum geminatura sacrae legis non virtus inditae consecrationis excluditur, sed injuria fidei sacramentis manentibus inrogatur, ideo cum ad veram matrem Ecclesiam catholicam tui muneris aspiratione resipiscentes apostatae redeunt, non quod amiserunt baptismum recipiunt, sed quod in se permanenti fecerint contumeliam, veracis poenitentiae satisfactione reparantur. Hinc tuam misericordiam, Pater sancte, supplices exoramus, ut hunc famulum tuum ad sancta tua, quae reliquerat, atria revertentem, immensa benignitate suscipias, et piissima propitiatione salvifices, ut qui ruinae suae lapsum anathemando nunc Arrium, jugi lamentatione castigat digne poenitentiae fructus, te miserante, perficiat. Tuo quippe respectu satisfactionis sumpsit initium, tuo munere deperditionis se jam sentiat longinquitate regressum; longius enim ante tam conlatae fidei negatione, quam operum pravitate disceditur. Unde, quaesumus, ut secundum multitudinem miserationum tuarum immanissima supplicis tui remittatur impietas, et aberrantem longius ab itinere salutis aeternae tua dignetur revocare majestas. Nos autem sicut in exequendis mysteriis tuis probamur indigni, ita de tua sumus miseratione certissimi; et ob hoc non audemus revertenti atque pulsanti reconciliationis januam claudere cui ad revertendum cordis oculos te confidimus revelasse; et licet actioni poenitentiae metas temporum praeficiamus, tamen quia non solum diem mortis, sed et qualitatem pectoris ignoramus, sic eum ad spem reconciliationis admittimus, ut affectum jugis poenitudinis non omittat, sed perenni timore continua lamentatione redivivus, et sacramentorum caelestium communione mereatur esse perpetuus. Per.

Alia minore aetate.

Deus, qui hominem ad imaginem tuam conditum in id reparas quod creasti, respice propitius super hunc famulum tuum, et quidquid ignorantiae ipsius haeretica pravitas inrepsit, indulgentia tuae pietatis ignosce, ut quod in eo diaboli fraude commissum est, et nequitia Arrianae perfidiae nocuit, non ei reputetur ad culpam, sed membrum Ecclesiae catholicae remissionis tuae clementia reformetur, ut ad altaribus sacris, recepta veritatis tuae communione, reddatur. Per.

Item alia minore aetate.

Deus humani generis conditor et redemptor, Deus qui facturam similitudinis et imaginis tuae secundum divitias bonitatis in id reparas quod creasti, respice propitius super hunc famulum tuum, ut quidquid ignorantiae ipsius necessitas hostilitatis influxit, indulgentia tuae pietatis ignosce; ut in eo cui adhuc intelligentia integra non suppetit, nihil reputetur ad culpam, sed Ecclesiae membrum remissionis tuae benignitate reputetur. Per.

LXXXVIII. ORATIO IN DEDICATIONE BASILICAE NOVAE. Deus, qui loca nomini tuo dicata sanctificas, effunde super hanc orationis domum gratiam tuam, ut ab omnibus hic invocantibus te auxilium tuae misericordiae sentiatur. Per.

Consecratio basilicae.

Deus sanctificationum omnipotens dominator, cujus pietas sine fine sentitur, Deus qui caelestia simul et terrena complecteris, servans misericordiam tuam populo tuo ambulanti ante conspectum gloriae tuae, exaudi preces servorum, ut sint oculi tui aperti super domum istam die ac nocte; hancque basilicam in honorem sancti illius sacris mysteriis institutam clementissimus dedica, miserator inlustra, proprio splendore clarifica; omnemque hominem venientem adorare in hoc loco placatus admitte, propitius dignare respicere; et propter nomen tuum magnum, et manum fortem, et brachium excelsum, in hoc habitaculo supplicantes libens protege, dignanter exaudi, aeterna defensione conserva; ut semper felices; semperque tua religione laetantes, constanter in sanctae Trinitatis fide catholica perseverent. Per.

Orat. super aquam et vinum ad consecrationem altaris.

Creator et conservator humani generis, dator gratiae spiritalis, largitor aeternae salutis, tu permitte Spiritum tuum super vinum cum aqua mixtum, ut arma virtute caelestis defensionis ad consecrationem hujus Ecclesiae, vel altaris perficiat. Per.

Sequitur praefatio consecrationis altaris.

Primitus enim ponis super cornu altaris digito tuo vinum cum aqua mixtum; et asperges altare septem vicibus; reliquum autem fundes ad basem, et offeres incensum super altare odorem suavissimum Domino.

Benedictio altaris.

Dei Patris omnipotentis misericordiam, dilectissimi fratres, deprecemur, ut hoc altare sacrificiis spiritalibus consecrandum, vocis nostrae exorandus officio praesenti benedictione sanctificet, studio suae devotionis impositas benedicere et sanctificare dignetur; et spiritali placatus incenso, praecanti familiae suae promptus exauditor adsistat. Per.

Benedictio altaris, sive consecratio.

Deus omnipotens, in cujus honorem altare sub invocatione tui consecramus, clemens et propitius preces nostrae humilitatis exaudi, et praesta, ut in hac mensa sint tibi libamina accepta, sint grata, sint pinguia, et Spiritus sancti tui semper rore perfusa, ut omni tempore in hoc loco supplicantis tibi familiae tuae auxilietates releves, aegritudines cures, preces audias, vota suscipias, desiderata confirmes, postulata concedas. Per.

Praefatio linteaminum.

Domine Deus omnipotens, sicut ab initio hominibus vitalia et necessaria creasti, et quemadmodum vestimenta pontificalia sacerdotibus, et Levitis ornamenta, quae Maria texuit et fecit in usum ministerii tabernaculi foederis, sanctificare, benedicere, consecrareque digneris haec linteamina in usum altaris tui ad tegendum involvendumque corpus et sanguinem Filii tui Domini nostri Jesu Christi, qui tecum vivit et regnat Deus.

Ad consecrandam patenam

Consecramus et sanctificamus hanc patenam ad conficiendum in ea corpus Domini nostri Jesu Christi patientis crucem pro salute nostra omnium. Qui cum Patre et Spiritu sancto qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.

Inde facis signum crucis de oleo sancto super patenam et dicis hanc orationem.

Consecrare et sanctificare digneris, Domine, patenam hanc per istam unctionem et nostram benedictionem, in Christo Jesu Domino nostro. Qui vivit et regnat.

Ad calicem benedicendum.

Oremus, dilectissimi Fratres, ut Dominus Deus noster calicem suum in ministerio consecratum caelestis gratiae inspiratione sanctificet, et ad humanam benedictionem plenitudinem divini favoris accommodet. Per Dominum.

Item alia.

Dignare, Domine, calicem istum in usum ministerii tui pia famuli tui devotione formatum, ea sanctificatione perfundere, qua Melchisedech famuli tui sacramentum calicem perfudisti, et quod arte vel metallo effici non potest altaribus tuis dignum, fiat tua benedictione pretiosum. Per.

Item benedictio ad omnia in usum basilicae.

Dignare, Domine, Deus omnipotens, Rex regum, et Dominus dominantium, Sacerdos omnium, Pontifex universorum, per quem una cum Patre sanctoque Spiritu facta sunt universa, Christe Jesu, benedicere, consecrare, et sanctificare digneris vasa haec cum hoc altari, linteaminibus, caeterisque vasis; et quemadmodum sanctificasti officia tabernaculi testimonii olim cum arca, oraculo, cherubin alosis, velis, columnis, candelabris, altari, argenteis basibus, tabulis deauratis, holocaustis, hostiis, aeneo altari, cum aeneis vasis, tentoriis, funibus, oleo unctionis, et caeteris aliis in figura nostri, per manus sanctorum sanctificasti sacerdotum, ita nunc manens in aeternum summus Sacerdos sacerdotum secundum ordinem Melchisedech, ut diximus, patenam hanc, et calicem hunc, et omnia instrumenta altaris hujus ecclesiae, sive basilicae, quae inter nostras palmas habentur; corde precamur, benedicas, purifices, consecres, et consumes, quibus inter nos et aeternam unitatem in supremo meatu sine fine constare credimus. Per.

Praefatio chrismatis.

Oremus, fratres charissimi, ut Deus omnipotens hoc ministerium corporis Filii sui Domini nostri Jesu Christi gerulum benedictione, sanctificationis tutamine, defensionis donatione implere dignetur, orantibus nobis. Per Dominum.

Item alia.

Omnipotens Trinitas inseparabilis, manibus nostris opem tuae benedictionis infunde, ut per nostram benedictionem hoc vasculum sanctificetur, et corporis Christi novum sepulcrum Spiritus sancti gratia perficiatur. Per Dominum.

LXXXIX. ORAT. ET PRECES AD MISSAS, In dedicatione basilicae novae. Deus, qui sacrandorum tibi auctor es munerum, ad sanctificationem loci hujus propitius adesse dignare, ut qui haec in honorem tui nominis condiderunt, protectorem te habere in omnibus mereantur. Per.

Magnificare, Domine Deus noster, in sanctis tuis, et hoc in templo aedificationis appare, ut qui omnia in filiis adoptionis operaris, ipse semper in tua haereditate lauderis. Per.

Secreta.

Omnipotens sempiterne Deus, qui gregalium differentias hostiarum in unius hujus sacrificii perfectione sanxisti, respice propitius de throno gloriae tuae, et super hoc altare benedictionis tuae munus effunde, ut in eo sic temporales hostiae consecrentur, ut perpetuae vitae sumentibus procurent substantiam. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Qui cum ubique sis totus, et universa tua majestate contineas, sacrari tamen tibi loca tuis mysteriis apta voluisti, ut ipsae orationum domus supplicum mentes ad invocationem tui nominis incitarent, effunde super hunc locum gratiam tuam; et omnibus in te sperantibus auxilii tui munus ostende, ut hic et sacramentorum virtus, et votorum obtineatur effectus. Per.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem famuli vel famulae tuae illius, quam tibi offerunt, hanc dedicantes ecclesiam, quaesumus, Domine, placatus accipias, nostrasque preces dignanter exaudias, ut sint oculi tui aperti super domum istam die ac nocte. Templumque hoc in honorem beatorum martyrum tuorum illorum, vel illarum sanctarum, et confessorum, sacris mysteriis institutum clementissimus dedica, miserator inlustra, propitius splendore clarifica, cunctam familiam tuam ad aulae hujus suffragia concurrentem benignus exaudi, ejusdemque conditorum omnia desideria cordis complacita tibi pius adimple, votisque responde. Augmenta eis annos vitae, et temporum felicitatem: ut per spatia longaeva viventes, melioribus ornamentis studio eorum locus iste refulgeat; diesque nostros

Postcommun.

Copiosa beneficia, quaesumus, Domine, Christianus populus assequatur, ut qui in odorem sanctorum sacrandis tibi liminibus praesentis accipiat, et gratiam sempiternae redemptionis inveniat. Per Dominum.

XC. ITEM ALIA MISSA. Deus, qui sacrandorum tibi auctor es munerum, effunde super hanc orationis domum benedictionem tuam, ut ab omnibus invocantibus nomen tuum, defensionis auxilium sentiatur. Per Dominum.

Deus, qui ex omni coaptatione sanctorum aeternum tibi condis habitaculum, da aedificationi tuae incrementa caelestia, et quorum hic reliquias pio more complectimur, eorum semper meritis adjuvemur. Per.

Secreta.

Omnipotens sempiterne Deus, effunde super hunc locum gratiam tuam, et omnibus te invocantibus auxilii tui munus ostende, ut hic sacramentorum virtus omnium fidelium corda confirmet. Per Dominum nostrum.

Per Christum Dominum nostrum. Per quem te supplices deprecamur, ut altare hoc sanctis usibus praeparatum caelesti dedicatione sanctifices, et sicut Melchisedech sacerdotis praecipui oblationem dignatione mirabili suscepisti, ita imposita novo huic altari munera super accepto ferre digneris, ut populus tuus in hanc Ecclesiae domum sanctam conveniens, per haec pura libamina coelesti sanctificatione salvatus, animarum quoque suarum salutem perpetuam consequatur. Per quem majestatem.

Infra action.

Hanc igitur oblationem famuli vel famulae tuae illius, vel illius, quam tibi in hujus templi sanctificationem offerunt immolandam, quaesumus, Domine, dignanter intende, ut aulam, quae beati martyris tui illius meritis aequipetere non possit, tuae claritatis vultus inlustret, fiatque tua propitiatione tuis sacris sanctisque digna mysteriis. Sic aeternae lucis habitaculum temporale. Nihil hic mundanae sordis obscuritatisque possideant, ut veniens hic populus tuus suae consequatur orationis effectum, dignumque locum hunc tua sentiat majestate, dum a te postulata fuerit consecutus, sitque aedificantibus in pretio delictorum, dum a te non pro sui operis quantitate, sed pro offerentum fuerit devotione suscepta; diesque nostros.

Postcommun.

Sanctorum tuorum, Domine, precibus confidentes, quaesumus ut per ea quae sumpsimus eterna remedia capiamus. Per.

XCI. ORAT. ET PREC. In dedicatione basilicae quam conditor non dedicatam reliquit. Deus, qui loca nomini tuo dedicata sanctificas, et benedictionibus tuis dicanda praecedis, praesta, quaesumus, ut quod beato apostolo tuo illo, et sanctis martyribus illis famulus tuus ille in hoc aedificio deputavit, digno preparetur officio. Per.

Omnipotentiam tuam, quaesumus, Domine, sanctus tuus ille interventor exoret, ut ejus meritis hanc Ecclesiam deputatam clementer inlustres, quoniam quidquid sanctis honoris impenditur, tuae respicit insignia majestatis. Per Dominum.

Secreta.

Concede, quaesumus, Domine, ut sicut famulus tuus ille oblatis optavit muneribus, beatorum martyrum tuorum illorum hic semper merita celebrentur. Per.

Qui tribuis ut tibi fideles tui quod te inspirante devoverunt impleant. Ideoque hujus basilicae dedicationem, quam beato apostolo tuo illi, et sanctis martyribus tuis illis famulus tuus offerre instituit, pio praevenientes officio, dignas Majestati tuae laudes offerimus. Per quem Majestatem tuam.

Postcommun.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, divino munere satiati, et sicut famulus tuus ille pro suae animae requie deputavit in hujus consummationis requiem beati apostoli tui illius et sanctorum martyrum illorum gloriam tuam plebs devota veneretur. Per.

XCII. In ejusdem conditoris agendis. Deus, fidelium receptor animarum, praesta, quaesumus, ut famulus tuus ille et in perpetua luce quiescat, et quod de hoc loco desideravit, obtineat. Per Dominum nostrum.

Secreta.

Pro anima famuli tui illius, Domine, tibi sacrificium supplices exoramus, ut ad tuam misericordiam conferendam perpetuam dignanter ejus vota perficias. Per.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, Domine, quaesumus, placatus intendas, et ut fructum boni operis consequatur, quae in his locis Christiana promisit mente, perficias diesque nostros.

Postcommun.

Largire, quaesumus, omnipotens Deus, ut anima famuli tui illius plenam capiat de hujus Ecclesiae perfectione mercedem. Per Dominum nostrum.

XCIII. ORAT. ET PREC. In dedicatione loci illius ubi prius fuit synagoga. Deus, qui absque ulla temporis mutabilitate cuncta disponis, et ad meliorandam perducis quae eligis esse mutanda, respice super hanc basilicam in honore beati illius nomini tuo dicatam, ut, vetustate Judaici erroris expulsa, huic loco sancti Spiritus novitate Ecclesiae conferas veritatem. Per Dominum nostrum.

Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc locum, Judaicae superstitionis foeditate detersa, in honore beati illius Ecclesiae tuae dignatus es pulchritudinem decorare. Per Dominum.

Praesta, quaesumus, Domine, ut illa fides hic fulgeat, quae, signo crucis erecta, mortem subegit, et salutem nobis contulit et triumphum. Per.

Secreta.

Deus vita credentium, et origo virtutum, reple, quaesumus, hoc templum tuae gloria majestatis in honore beati illius fiat domus orationis, quod perditum fuerat ante latibulum; et quia infidelium turba in isto loco conveniebat adversa, populus tuus oblationibus suis te hic semper mereatur invenire propitium. Per.

Postcommun.

Gratias tibi referimus, Domine, sacro munere vegetati, tuam misericordiam deprecantes, ut dignos ejus nos participatione perficias. Per.

Ad populum.

A plebe tua, quaesumus, Domine, spiritales nequitiae repellantur, et aerearum discedat malignitas potestatum. Per Dominum.

XCIV. ORAT. ET PRECES In dedicatione fontis. Omnipotens sempiterne Deus, hoc baptisterium caelesti visitatione dedicatum, Spiritus tui inlustratione sanctifica, ut quoscunque fons iste lavaturus est, trina ablutione purgati, indulgentiam omnium delictorum tuo munere consequantur. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, fons omnium virtutum, et plenitudo gratiarum, dignare eadem sacro baptismati praeparata majestatis tuae praesentia consecrare, ut qui ubique totus es, etiam hic adesse te in nostris precibus sentiamus. Per.

Secreta.

Suscipe, quaesumus, Domine, preces nostras cum oblationibus supplicantum, et concede propitius ut quidquid hic novum regenerandi per Spiritum sanctum acceperint, tua gratia fiat aeternum. Per.

Per Christum Dominum nostrum. Per quem nobis regenerationis exortus est, ut qui per carnalem originem mortales in hoc saeculum veneramus, ad spem vitae aeternae ex aqua et Spiritu sancto renasceremur. Quod sacramentorum pietatis tuae, Domine, ut loco tota gratiae tuae potentia celebretur, supplices tibi hoc sacrificium laudis offerimus, obsecrantes misericordiam tuam, ut huic fonti virtutem Spiritus tui indesinenter praesedere concedas; quo operante, omnes qui in haec fluenta descenderint, ab universorum criminum contagiis emundati, et perpetua sanctificatione purgati, libro beatae vitae mereantur ascribi. Per.

Infra action.

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus in hujus consecratione baptisterii, quaesumus, Domine, placatus accipias, et tua pietate concedas, ut quoscunque fons iste lavaturus est, omnium criminum abolitione purgentur, atque famulis tuis conditoribus mercedem tanti operis promissae retributionis impendas. Quam oblationem tu, Deus.

Postcommun.

Multiplica, Domine, benedictionem tuam, et per Spiritum tui muneris fidem nostram conrobora, ut qui in haec fluenta descenderint, eos in libro vitae ascribi jubeas, in regno tibi Deo Patri in resurrectione tradendos. Per.

Ad populum.

Propitiare, Domine, familiae tuae, et benignus humilitatis nostrae vota sanctifica, et omnes in hoc fonte regenerandos, universali adoptione custodi. Per.

XCV. INCIPIT ORDO De sacris ordinibus benedicendis. Haec autem singulis gradibus observanda sunt tempora. Si ab infantia ecclesiasticis ministris nomen dederit, inter lectores usque in vigesimum aetatis annum continuata observatione perduret. Si majori aetate jam accesserit, ita tamen ut post baptismum aetatem se divinae militiae desiderat mancipari, sive inter lectores sive inter exorcistas quinquennio teneatur, et exinde acolythus vel subdiaconus quatuor annis stet, et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat. In quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, haerere debet; ex suffragantibus meritis stipendiis per tot gradus, datis propriae fidei documentis, presbyterii sacerdotium poterit promereri. De quo loco si illum exactior ad bonos mores vita perduxerit, summum pontificatum sperare debebit. Hac tamen lege servata, ut neque bigamus, neque poenitens ad hos gradus possit admitti. Sane ut etiam defensores ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supradicta observatione teneantur, si meruerint esse in ordine clericatus.

Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant Evangeliorum Codicem super caput ejus; et uno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes episcopi qui adsunt manibus suis caput ejus tangant.

Presbyter cum ordinatur, Episcopum eum benedicentem etiam omnes Presbyteri qui praesentes sunt.

Diaconus cum ordinatur, solus Episcopus, qui eum benedicit, manum super caput illius ponat: reliqui vero Sacerdotes juxta manum Episcopi caput illius ponant: quia non ad Sacerdotium, sed ad Ministerium consecratur.

Subdiaconus cum ordinatur, quia manuum impositionem non accipit, patenam de manu episcopi accipiat vacuam et calicem vacuum; de manu vero archidiaconi accipiat urceolum cum aqua, et aquimantile, ac [F. cum] manutergio.

Acolythus cum ordinatur, ab episcopo quidem doceatur qualiter se in officio suo agere debeat; sed ab archidiacono accipiat ceroferarium cum cereo, ut sciat se ad accendenda luminaria ecclesiae mancipari; accipiat et urceolum vacuum ad suggerendum vinum in Eucharistia corporis Christi.

Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo:

Accipe, et commenda, et habeto potestatem imponendi manum super energumenum sive baptizatum, sive catechumenum.

Lector cum ordinatur, faciat de illo verbum episcopus ad plebem, indicans ejus fidem atque ingenium. Post haec, spectante plebe, tradat ei Codicem de quo lecturus est, dicens ad eum:

Accipe et esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium, partem cum his qui verbum Dei ministraverunt.

Ostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono instructus fuerit qualiter in domo Dei debeat conversari; a suggestione archidiaconi tradat ei episcopus claves ecclesiae de altari, dicens ei:

Sic age quasi redditurus Deo rationem pro his rebus quaeque istis clavibus recluduntur.

Psalmista, id est cantor, potest absque scientia episcopi, sola jussione presbyteri, officium suscipere cantandi, dicente sibi presbytero:

Vide ut quod ore cantas, corde credas; et quod corde credis, operibus probes.

Sanctimonialis virgo cum ad consecrationem sui episcopi offertur, in talibus vestibus applicetur, qualibus semper usura est professioni et sanctimoniae aptis.

XCVI. Item benedictiones super eos qui sacris ordinibus benedicendi sunt. PRAEFATIO OSTIARII. Deum Patrem omnipotentem suppliciter deprecemur, ut hunc famulum suum nomine illum benedicere dignetur, quem in officium ostiarii eligere dignatus est, ut sit ei fidelissima cura in diebus ac noctibus ad distinctionem horarum certarum ad invocandum nomen Domini. Per Dominum.

Item benedictio ejusdem.

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere digneris hunc famulum tuum ostiarium nomine illum, ut inter janitores ecclesiae paret obsequia, et inter electos tuos partem mereatur habere mercedis. Per.

PRAEFATIO LECTORIS.

Eligunt te fratres tui, ut sis lector in domo Dei tui, ut agnoscas officium tuum, ut impleas illud, potens est enim Deus ut augeat tibi gratiam. Per.

Benedictio lectoris.

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere digneris famulum tuum nomine illum in officio lectoris, ut, assiduitate lectionum distinctus atque ornatus, curis modulis spiritali devotione resonet ecclesiae. Per Domin.

PRAEFATIO EXORCISTAE.

Deum Patrem omnipotentem supplices deprecemur, ut hunc famulum suum nomine illum benedicere dignetur in officium exorcistae, ut sit spiritalis imperator ad abjiciendos daemones de corporibus obsessis cum omni nequitia eorum multiformi. Per.

Benedictio exorcistae.

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere digneris famulum tuum hunc nomine illum in officio exorcistae, ut per impositionis manuum, et oris in officium eum eligere digneris, et imperium habeat spirituum immundorum coercendo et probabilis sit medicus ecclesiae tuae, gratiae curationum virtute confirmatus. Per Dominum.

PRAEFATIO ORDINANDI SUBDIACONI.

Oremus Deum ac Dominum nostrum: ut super servum suum nomine illum, quem ad subdiaconatus officium evocare dignatus est, infundat benedictionem et gratiam suam, ut, in conspectu suo fideliter serviens, destinata sanctis praemia consequatur. Per.

Benedictio subdiaconi.

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere digneris famulum tuum hunc nomine illum, quem ad subdiaconatus officium dignatus es eligere, ut eum sacrario tuo sancto strenuum sollicitumque caelesti militiae instituas, ut sanctis altaribus fideliter subministret, et requiescat super eum Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis; repleas eum Spiritu timoris tui, ut eum ministerio divino confirmes, ut obediens atque dicto parens, tuam gratiam consequatur. Per.

Consecratio manuum.

Consecrentur manus istae per istam unctionem et nostram benedictionem, ut quaecunque benedixerint, benedicta sint, et quaecunque sanctificaverint, sanctificentur. Per Dominum nostrum.

XCVII. IN NATALE CONSECRATIONIS DIACONI. Ad preces nostras, quaesumus, Domine, propitiatus intende, ut Levitae tui sacris altaribus servientes, et fidei veritate fundati, et mente sint spiritali conspicui. Per Dominum.

Secreta.

Suscipe, quaesumus, Domine, hostias famuli et Levitae tui illius, quibus mentium nos tui nomine devotarum, et a terrenis contagiis expiari, et caelestibus contulisti propinquare consortes. Per Dominum nostrum.

Infra action.

Hanc igitur oblationem famuli tui illius, quam tibi offerimus ob diem quo eum in Levitarum sacrarii ministeriis contulisti, quaesumus, Domine, placatus accipias, eique propitiatus concedas ut cui donasti Levitae ministerii facultatem, tribuas sufficientem gratiam ministrandi. Quam oblationem.

Postcommun.

Praesta, quaesumus, Domine, ut nostrae gaudeamus profectionis augmento, et de congruo sacramenti paschalis obsequio. Per Dominum.

XCVIII. IN NATALE CONSECRATIONIS PRESBYTERI, Qualiter sibi miss. debeat celebrare. Deus, cujus arbitrio omnium caelorum ordo decurrit, respice propitius nostri temporis aetatem, ut tibi servitus nostra complaceat, et misericordiae tuae in nobis dona concedas. Per Dominum.

Secreta.

Muneribus nostris, Domine, precibusque susceptis, et caelestibus munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dominum.

Aequum et salutare, quia in saeculorum saecula, Domine, permanet laudatio tua. Vox haec populi tui fideliter concinentis, ut Majestati tuae placens atque jucunda sit deprecamur; simul etiam illud supplex quaeso, ut haec sacrificia, quae tibi indignus offerre praesumo ob diem, quo me sacris altaribus sacerdotem consecrari jussisti, de excelso throni tui respicere digneris; benedictione tua impleas, sanctificatione tua sanctifices. Per Christum Dominum.

Infra action.

Hanc igitur oblationem, quam tibi offero, ego tuus famulus hodie ob diem quo me nullis dignum meritis, sed solo tuae misericordiae dono, ad hunc locum perducere dignatus es presbyterii, quaeso, placatus accipias: Majestatem tuam suppliciter deprecans, ut sicut me sacris altaribus tua dignatio sacerdotali servire praecepit officio, ita et dignum praestet et meritum. Quam oblat.

Postcommun.

Purificet nos, Domine, caelestis exequutio sacramenti, et ad tuam magnificentiam capiendam divinis affectibus semper instauret. Per.

XCIX. ORAT. DE EPISCOPIS ORDINANDIS. Oremus, dilectissimi nobis, ut his viris ad utilitatem Ecclesiae providendis, benignitas omnipotentis Dei gratiae suae tribuat largitatem. Per.

Exaudi, Domine, supplicum preces ut quod nostro gerendum est ministerio tua propitius virtute firmetur. Per Dominum.

Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et inclinato super hos famulos tuos cornu gratiae sacerdotalis, benedictionis tuae in eos effunde virtutem. Per Dominum.

Consecratio.

Deus honorum omnium, Deus omnium dignitatum quae gloriae tuae sacris famulantur ordinibus; Deus, qui Moysen famulum tuum secreti familiaris affectu inter caetera caelestis documenta culturae, de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens, electum Aaron mystico amictu vestire inter sacra jussisti, ut intelligentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas, ne eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati, cum et apud veteres reverentiam ipsa significationum species obtineret, et apud nos certiora essent experimenta rerum quam aenigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus, nostrae mentis ornatus est, et pontificalis gloriae non jam nobis honorem commendat vestium, sed splendorem animarum, quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur obtutibus ea potius quae in ipsis erant intelligenda poscebant. Et idcirco famulis tuis, quos ad summi sacerdotii ministerium elegisti, hanc, quaesumus, Domine, gratiam largiaris, ut quicquid illa velamina in fulgore auri, in nitore gemmarum, et multimodi operis varietate signabant, hoc in horum moribus actibusque clarescat. Comple, Domine, in sacerdotibus tuis ministerii tui summam, et ornamentis totius glorificationis instructos caelestis unguenti flore sanctifica. Hoc, Domine, copiose in eorum caput influat, hoc in oris subjecta decurrat, hoc in totius corporis extrema descendat, ut tui Spiritus virtus et interiorum ora repleat; et exteriora circumtegat. Abundet in his constantia fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis. Sint speciosi munere tuo pedes horum ad evangelizandum pacem, ad evangelizandum bona tua. Da eis, Domine, ministerium reconciliationis in verbo, et in factis, et in virtute signorum et prodigiorum. Sit sermo eorum et praedicatio non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione Spiritus et virtutis. Da eis, Domine, claves regni caelorum utantur, ne glorientur potestate, quam tribuis in aedificationem, non in destructionem. Quodcumque ligaverint super terram sit ligatum et in coelis, et quodcumque solverint super terram sit solutum et in caelis. Quorum retinuerint peccata, detenta sint; et quorum dimiserint, tu dimittas. Qui benedixerit, sit benedictus; et qui maledixerit eis, maledictionibus repleatur. Sint fideles servi prudentes, quos constituas tu, Domine, super familiam tuam, ut dent illis cibum in tempore necessario; ut exhibeant omnem hominem perfectum. Sint sollicitudine impigri, sint spiritu ferventes. Odiant superbiam; diligant veritatem; nec eam unquam deserant aut lassitudine aut timore superati. Non ponant lucem tenebras, nec tenebras lucem; non dicant malum bonum, nec bonum malum. Sint sapientibus debitores, et fructum de profectu omnium consequantur. Tribuas eis, Domine, cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. Sis eis auctoritas; multiplices super eos benedictionem et gratiam tuam, ut ad exorandam semper misericordiam tuam tuo munere idonei, tua gratia possint esse devoti. Per.

Secreta.

Suscipe, Domine, munera quae tibi offerimus pro famulo tuo illo, et propitius in eodem tua dona custodi. Per Dominum.

Postcommun.

Plenum, quaesumus, Domine, in nobis remedium tuae miserationis operare, et tales nos esse perficere propitius, fovere digneris. Per.

C. ITEM MISSA Quam pro se episcopus die ordinationis suae cantat. Deus, qui non propriis suffragantibus meritis, sed sola ineffabili gratiae largitate, me familiae tuae praeesse jussisti, tribue tibi digne persolvere ministerium sacerdotalis officii, et ecclesiasticis convenienter servire ministeriis, plebemque commissam, te in omnibus protegente, gubernare concede. Per.

Deus, mundi creator et rector, ad humilitatis meae preces placatus adtende, et me famulum tuum, quem nullis suffragantibus meritis, sed immensa largitate clementiae tuae caelestibus mysteriis servire tribuisti, dignum sacris altaribus fac ministrum, ut quod mea celebrandum voce depromitur, tua sanctificatione firmetur. Per.

Secreta.

Ad gloriam, Domine, tui nominis annua festa repetentes sacerdotalis exordii, hostiam tibi laudis offerimus, suppliciter exorantes, ut cujus ministerii, vice tibi servimus immeriti, suffragiis ejus reddamur accepti. Per.

Infra actionem.

Hanc quoque oblationem, quam offero ego tuus famulus et sacerdos ob diem in quo me dignatus es ministerio sacro constituere sacerdotem, obsecro, Domine, placatus suscipias. Unde majestatem tuam supplex exoro, ut quod in me largiri dignatus es, propitius custodire digneris. Per Christum Dominum. nostrum. Quam oblationem.

Postcommun.

Repleantur consolationibus tuis, Domine, quaesumus, tuorum corda fidelium, pariterque etiam et de Ecclesiae praesule et de suorum votorum plenitudine gratiarum referant actiones. Per.

CI. ITEM IN NATALITIO EPISCOPI, Si infirmus aut absens fuerit, qualiter presbyter debeat celebrare missam. Praesta, quaesumus, omnipotens sempiterne Deus, ut fidelibus tuis ordinatum praebeamus affectum, eisque nos similiter Spiritum sanctum diligendi benignus infunde. Per.

Secreta.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut in tua spe et charitate sincera sacrificium tibi placatum deferamus et plebis et praesulis. Per.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem sancti Patris nostri illius episcopi, quam tibi offerimus ob diem quo eum pontificali benedictione ditasti. Praebe ei, quaesumus, aetatis spatia prolixiora, cujus Sacerdotii nobis tempora dignatus es donare praecipua. Quam oblationem.

Postcommun.

Deus, qui nos sacramentis tuis pascere non desistis, tribue, quaesumus, ut per eorum nobis indulta refectio vitam conferat sempiternam. Per.

CII. ITEM MISSA Pro alio sacerdote. Deus, qui dierum nostrorum numeros, mensurasque temporum majestatis tuae potestate dispensas, ad humilitatis nostrae propitius respice servitutem, et tuae pacis abundantia tempora nostra et episcopi nostri tua gratia benignus adcumula. Per.

Secreta.

Respice, quaesumus, Domine, nostram propitius servitutem, et haec oblatio nostra sit tibi munus acceptum, sit fragilitatis nostrae subsidium sempiternum. Per.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem famuli tui et antistitis tui illius, quam tibi offert ob devotionem mentis suae, quaesumus, Domine, placatus accipias, tuaque in eo munera ipse custodias; donesque ei annorum spatia, ut Ecclesiae tuae feliciter praesidendo, te omnia in omnibus operante, sic utatur temporalibus, ut praemia mereatur aeterna. Diesque nostros.

Postcommun.

Da, quaesumus, Domine, ut tanti mysterii munus indultum, non condemnatio, sed sit medicina sumentibus. Per.

CIII. CONSECRATIO SACRAE VIRGINIS, Quae in Epiphania, vel secunda feria Paschae, aut in apostolorum natalitio celebratur. Sequitur oratio.

Respice propitius, Domine, super hanc famulam tuam, ut virginitatis sanctae propositum, quod te inspirante suscepit, te gubernante custodiat. Per.

Item benedictio.

Deus castorum corporum benignus habitator, et incorruptarum, Deus, amator animarum, Deus qui humanam substantiam in primis hominibus diabolica fraude vitiatam ita in Verbo tuo, per quod omnia facta sunt, reparas, ut eam non solum ad primae originis innocentiam revoces, sed etiam ad experientiam quorumdam bonorum, quae in novo saeculo sunt habenda, perducas, et obstrictos adhuc conditione mortalium, jam ad similitudinem provehas angelorum. Respice, Domine, super hanc famulam tuam, quae, in manu tua continentiae suae propositum conlocans, tibi devotionem suam offert, a quo ipsa vota adsumpsit. Quando enim animus, mortali carne circumdatus, legem naturae, libertatem licentiae, vim consuetudinis, et stimulos aetatis, evinceret, nisi tu per liberum arbitrium hunc amorem virginitatis clementer accenderes, tu hanc cupiditatem in earum corde benignus aleres, tu fortitudinem ministrares? Effusa namque in omnes gentes gratia tua, ex omni natione, quae est sub caelo, in stellarum innumerabilem numerum novi testamenti haeredibus adoptatis, inter caeteras virtutes, quas filiis tuis non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis, sed de tuo Spiritu genitis indidisti, etiam hoc donum in quasdam mentes de largitatis tuae fonte defluxit, ut cum honorem nuptiarum nulla interdicta minuissent, ac super sanctum conjugium initialis benedictio permaneret, existerent tamen sublimiores animae, quae in viri ac mulieris copula fastidirent connubium, concupiscerent sacramentum, nec imitarentur quod nuptiis agitur, sed diligerent quod nuptiis praenotatur. Agnovit auctorem suum beata virginitas, et aemula integritatis angelicae, illius thalamo, illius cubiculo se devovit, qui sic perpetuae virginitatis est filius. Imploranti ergo auxilium tuum, Domine, et confirmari se benedictionis tuae consecratione cupienti, da protectionis tuae munimen et regimen, ne hostis antiquus, qui excellentiora studia subtilioribus infestat insidiis, ad obscurandam perfectae continentiae palmam per aliquam mentis serpat incuriam, et rapiat de proposito virginum, quod etiam moribus decet inesse nuptiarum. Sit in ea, Domine, per donum Spiritus tui prudens modestia, sapiens benignitas, gravis lenitas, casta libertas: in charitate ferveat, et nihil extra te diligat, laudabiliter vivat, laudarique non appetat. In sanctitate corporis te in animi sui purificet. Amore te timeat, amore tibi serviat. Tu ei honor sis, tu gaudium, tu voluntas, tu in moerore consolatu, in ambiguitate consilium, tu in injuria defensio, in tribulatione patientia, in paupertate abundantia, in jejunio cibus, in infirmitate medicina. In te habeat omnia, quem diligere appetat super omnia, et quod est professa custodiat, Scrutatori pectorum non corpore placitura sed mente. Transeat in numerum sapientium puellarum, ut caelestem Sponsum accensis lampadibus cum oleo praeparationis expectet; nec turbata improvisi Regis adventu, sequutura cum lumine, praecedentium choro jungatur, occurrat; nec excludatur cum stultis, regalem januam cum sapientibus virginibus licenter introeat, et in Agni tui perpetuo comitatu probabilis mansura castitate permaneat. Per Dominum.

Benedictio vestimentorum virginum.

Deus aeternorum bonorum fidelissimus promissor, certissimus persolutor, qui vestimentum salutare et indumentum jucunditatis tuis fidelibus promisisti, clementiam tuam suppliciter exoramus, ut haec indumenta humilitatem cordis et contemptum mundi significantia, quibus famulae tuae sancto visibiliter sunt informandae, propitius, proposito, benedicas, ut beatae castitatis habitum, quem te spirante suscipiunt, te protegente custodiant: et quas vestibus venerandae promissionis induis temporaliter, beata facias immortalitate vestiri. Per Dominum nostrum.

CIV. Item oratio super ancillas Dei, Quibus conversis vestimenta mutantur. Te invocamus, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, super has famulas tuas, quae tibi voluerint servire puris mentibus mundoque corde, ut eas sociare digneris inter illa centum quadraginta quatuor millia infantum, virgines permanserunt, et se cum mulieribus non coinquinaverunt, in quorum ore dolus inventus non est; ita et has famulas tuas facias permanere immaculatas usque ad finem. Per immaculatum Jesum Christum Dominum nostrum, cum quo vivis et regnas Deus in unitate Spiritus sancti per omnia saecula.

CV. ITEM ORATIONES Ad missas ejusdem. Da, quaesumus, Domine, famulae tuae, quam virginitatis honore dignatus es decorare, inchoati operis consummatum effectum; et ut perfectam tibi offerat plenitudinem, initia sua perducere mereatur ad finem. Per.

Secreta

Oblatis hostiis, Domine, quaesumus, praesenti famulae tuae perseverantiam perpetuae virginitatis adcommoda, ut apertis januis summi Regis adventu cum laetitia mereatur intrare. Per.

Infra action.

Hanc igitur oblationem famulae tuae illius, quam tibi offert ob diem natalis sui, in quo eam tibi socians, sacro velamine protegere dignatus es, quaesumus, Domine, propitiatus sanctifica, ut tibi Domino ac Sponso suo venienti cum lampade sua inextinguibili placitura occurrere mereatur. Per.

Postcommun.

Respice, Domine, famulae tuae tibi debitam servitutem, ut inter humanae fragilitatis incerta, nullis adversitatibus obprimatur; quae de tua protectione confidit. Per.

CVI. ITEM ALIA EJUSDEM. Deus castitatis amator et continentiae conservator, supplicationem nostram benignus exaudi, et hanc famulam tuam propitius intuere; et quae pro timore tuo continentiae pudicitiam vovit tuo auxilio conservetur, ut sexagesimum fructum continentiae, vitam aeternam, te largiente, percipiat. Per.

Secreta.

Munera, quaesumus, Domine, famulae et sacratae tuae illius, quae tibi ob consecrationem sui corporis offeret, simul ad ejus animae medelam proficiant. Per Dominum

Postcommun.

Bonorum, Deus, operum institutor, famulae tuae illius corda purifica, ut nihil in ea quod punire, sed quod coronare possis, invenias. Per.

ITEM ALIA EJUSDEM.

Preces famulae tuae illius, quaesumus, Domine, benignus exaudi, ut adsumptam castitatis gratiam, te auxiliante, custodiat. Per.

Secreta.

Votivis, quaesumus, Domine, famulae tuae illius adesto muneribus, ut, te custode, servata, haereditatem benedictionis aeternae percipiat. Per.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem famulae tuae illius, quam tibi offerimus ob diem natalis ejus, quo eam sacro velamine protegere dignatus es, quaesumus, Domine, placatus accipias. Pro qua majestati tuae supplices fundimus preces, ut in numerum eam sanctarum virginum transire praecipias, ut tibi Sponso venienti cum lampade sua inextinguibili possit occurrere, atque intra regni caelestis claustra gratias tibi referat, choris sanctarum virginum sociata. Quam oblationem.

Postcommun.

Deus, qui habitaculum tuum in corde pudico fundasti, respice super famulam tuam, et quae castigationibus adsiduis postulat, tua consolatione percipiat. Per.

Α + Ω INCIPIT LIBER SECUNDUS. ORATIONES ET PRECES DE NATALITIIS SANCTORUM. I. DENUNCIATIO NATALITII UNIUS MARTYRIS. Noverit vestra devotio, sanctissimi fratres, quod beati martyris illius anniversarius dies intrat, quo diaboli tentationes exuperans, universitatis Creatori gloria passione conjunctus est. ( Item pluraliter: Quo diaboli tentamenta vincentes universitatis Creatori gloriosa passione conjuncti sunt.) Ideoque Dominum conlaudemus, qui est mirabilis in sanctis suis, ut qui illis victoriae coronam contulit, nobis eorum meritis delictorum indulgentiam largiatur. In illo igitur loco, vel in illa via, illa feria, hanc eamdem festivitatem solita devotione celebremus.

DENUNCIATIO Cum reliquiae ponendae sunt martyrum.

Dilectissimi fratres, inter caetera virtutum solemnia, quae ad gloriam pertinent Christi Domini nostri, hoc quoque praestitit martyribus; pro nominis ejus confessione, morte suscepta, caelestia praemia meruerunt, ut fidelium votis eorum praeclaris reliquiis conlocatis integritas sancti corporis esse credatur. Et ideo commonemus dilectionem vestram, quoniam illa feria, illo loco reliquiae sunt sancti illius martyris conlocandae, quaesumus, ut vestram praesentiam, nobis admonentibus, non negetis.

II. IN NATALE SANCTI FELICIS CONFESSORIS. XVIII Kal. Februarias. Sancti Felicis, Domine, confessio recensita conferat nobis piae devotionis augmentum, qui, in confessione tui nominis perseverans, meruit honorari.

Da, quaesumus, omnipotens, ut qui beatus Felix donis tuis extitit gloriosus, apud te nostris existat nominibus idoneus interventor. Per.

Secreta.

Hostias tibi, Domine, pro commemoratione sancti Felicis tui confessoris offerimus, suppliciter deprecantes, ut sicut illi praebuisti sacrae fidei largitatem, sic nobis largiaris et pacem. Per Dominum.

Postcommun.

Sanctorum precibus confidentes, quaesumus, Domine, ut per ea quae sumpsimus, aeterna remedia capiamus. Per.

III. IN NATAL. SANCTI MARCELLI CONFESSORIS. XVII Kal. Februar. Exaudi, Domine, preces nostras, quas in sancti confessoris tui atque pontificis Marcelli solemnitate deferimus, ut qui tibi digne meruit famulari, ejus intercedentibus meritis, ab omnibus nos absolve peccatis. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut beatus Marcellus tibi placito fulgeat sorte pontificatus, et pietati tuae nos pia supplicatione commendet. Per Dominum nostrum.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui beati Marcelli confessoris tui atque pontificis solemnia colimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per.

Secreta.

Sancti Marcelli confessoris tui atque pontificis, quaesumus, Domine, annua solemnitas pietati tuae nos reddat acceptos; per haec piae oblationis officia et illum beata retributio comitetur, et nobis gratiae tuae dona conciliet. Per Dominum.

Postcommun.

Deus fidelium remunerator animarum, praesta ut beati Marcelli confessoris tui atque pontificis, cujus venerandam celebramus festivitatem, precibus indulgentiam consequamur. Per Dominum.

IV. IN NATAL SS. MARTYRUM Sebastiani, Mariae, Martae, Audifax, et Abacuc. XIII Kal. Februar. Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut sanctorum martyrum tuorum, quorum celebramus victorias, participemur et praemiis. Per Dominum.

Praesta, quaesumus, Domine, ut, intercedente beato Sebastiano martyre tuo, et a cunctis adversitatibus muniamur in corpore, et a pravis cogitationibus mundemur in corde. Per.

Secreta.

Sancto Sebastiano interveniente, Domine, tibi servitus nostra complaceat, et obsequia munerum fiant praesidia devotorum. Per.

Postcommun.

Caelesti munere satiati, quaesumus, Domine Deus noster, ut haec nos dona martyris tui Sebastiani deprecatione sanctificent. Per.

V. IN NATAL. SANCTI FABIANI. Item XIII Kal. Februar. Adsit nobis, Domine, quaesumus, sancta precatio beati pontificis et Martyris tui Fabiani, quae nos et a terrenis affectibus incessanter expediat, et caelestia desideria perficiat. Per Dominum.

Secreta.

Intercessio, quaesumus, Domine, pontificis et martyris tui Fabiani munera nostra commendet, nosque ejus veneratio tuae majestati reddat acceptos. Per.

Postcommun.

Sumpsimus, Domine, sancti Fabiani solemnitate caelestia sacramenta, cujus suffragiis, quaesumus, largiaris, ut quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur. Per.

VI. IN NATAL. S. AGNETIS VIRGINIS, De passione sua. XII Kal. Februarias. Crescat, Domine, semper in nobis sanctae jucunditatis affectus, et beatae Agnae virginis atque martyrae tuae veneranda festivitas augeatur. Per.

Praesta, quaesumus, Domine, mentibus nostris cum exultatione pervectum, ut beatae Agnes martyris tuae, cujus diem passionis annua devotione recolimus, etiam fidei constantiam subsequamur. Per.

Secreta.

Hodiernum, Domine, sacrificium laetantes exsequimur, quo beatae Agnes caelestem victoriam recensentes, et tua magnalia praedicamus, et nos adquisisse gaudemus suffragia gloriosa. Per.

Postcommun.

Sumentes, Domine, gaudia sempiterna de participatione sacramenti festivitatis sanctae martyris Agnes, suppliciter deprecamur, ut quae sedula servitute, donante te, gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus. Per.

VII. ITEM IN NATALE EJUSDEM, De nativitate. V Kal. Februar. Adesto nobis, omnipotens Deus, beatae Agnes festa repetentibus, quam hodiernae festivitatis prolatam exortu, ineffabili munere sublevasti. Per.

Secreta.

Grata tibi sint, quaesumus, Domine, munera quibus sanctae Agnetis magnifica solemnitas recensetur; sic enim ab exordio sui usque in finem beati certaminis extitit gloriosa, ut ejus nec initium debeamus praeterire nec finem. Per.

Postcommun.

Adjuvent nos, quaesumus, Domine, haec mysteria sancta quae sumpsimus, et beatae Agnae intercessio veneranda. Per

VIII. ORAT. IN PURIFICATIONE Sanctae Mariae. IV Nonas Februar. Deus, qui in hodierna die Unigenitus tuus in nostra carne, quam adsumpsit pro nobis, in templo est praesentatus, praesta, ut quem Redemptorem nostrum laeti suscipimus, venientem quoque Judicem securi videamus. Per eundem Dominum nostrum.

Secreta.

Accepta tibi sit, Domine, quaesumus, hodiernae festivitatis oblatio, et, tua gratia largiente, haec sacrosancta commercia in illa inveniamur forma, in qua tecum est nostra substantia. Per.

Postcommun.

Concede nobis, Domine, quaesumus, ut sacramenta quae sumpsimus, quicquid in nostra mente vulneratum est, ipsius miserationis dono curetur. Per Dominum nostrum.

IX. IN NATAL. SANCTAE AGATHAE. Nonas Februar. Indulgentiam nobis, Domine, beatae Agathae martyrae tuae imploret, quae tibi grata extitit virtute martyrii et merito castitatis. Per Dominum.

Secreta.

Fiant, Domine, tuo grata conspectui munera supplicantis Ecclesiae; et ut nostrae saluti proficiant, adsit intercessio beatae tuae martyrae Agathae. Per.

Postcommun.

Exultamus pariter et de percepto pane justitiae, et de tuae, Domine, festivitate martyrae, Agathae, qualiter, interventionibus tibi placentium confidimus, nobis ad perpetuam vitam profutura quae sumpsimus proficiant. Per.

X. IN NATAL. SANCTAE SOTERIS. IV Id. Februar. Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut sanctae Soteris, cujus humanitatis celebramus exordia, martyris beneficia sentiamus. Per

Secreta.

Preces nostras, quaesumus, Domine, propitiatus admitte, et dicatum tibi sacrificium beatae Soteris commendet. Per.

Postcommun.

Sanctae Soteris precibus confidentes, quaesumus, Domine, ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. Per.

XI. ORAT. IN NATAL. Valentini, Vitalis, et Filiculae. XVI Kal. Mart. Tuorum nos, Domine, quaesumus, precibus tuere sanctorum, ut festa Martyrum tuorum Valentini, Vitalis et Filiculae, sine cessatione venerantes, et fideli muniamur auxilio, et magnifico proficiamus exemplo. Per.

Secreta.

Ad martyrum tuorum Valentini, Vitalis et Filiculae, Domine, festa venientes, cum muneribus nomini tuo dicatis occurrimus, ut illis reverentiam deferentes, nobis veniam impetremus. Per Dominum.

Postcommun.

Protege, Domine, plebem tuam, et festivitatem martyrum tuorum Valentini, Vitalis et Filiculae, quam nobis tradis assiduae debita tibi persolvi, precibus concede sanctorum. Per Dominum.

XII. IN NATAL. SANCTAE JULIANAE. XIII Kal. Martias. Omnipotens sempiterne Deus, qui eligis infirma mundi, ut fortia quaeque confundas, da nobis in festivitate sanctae martyrae tuae Julianae congrua devotione gaudere ut, et potentiam tuam in ejus passione laudemus, et provisum nobis percipiamus auxilium. Per.

Secreta.

In sanctae martyrae tuae Julianae passione pretiosa te, Domine, mirabilem praedicantes, munera votiva deferimus; praesta, quaesumus, ut sicut ejus tibi grata sunt merita, sic nostrae servitutis accepta reddantur officia. Per

Postcommun.

Libantes, Domine, mensae tuae beata mysteria, quaesumus ut sanctae Julianae martyrae tuae interventionibus temporalem et praesentem nobis misericordiam conferant et aeternam. Per.

XIII. IN NATAL. SANCTAE PERPETUAE ET FELICITATIS. Non. Martias. Da nobis, Domine Deus noster, sanctorum martyrum palmas incessabili veneratione venerari, ut quos digna mente non possumus celebrare, humilibus saltem frequentibus obsequiis veneremur. Per.

Secreta.

Intende, Domine, munera, quaesumus, altaribus tuis pro sanctarum tuarum Felicitatis, Perpetuae commemoratione proposita, ut sicut per haec beata mysteria illis gloriam contulisti, nobis indulgentiam largiaris. Per

Postcommun.

Praesta nobis, Domine, quaesumus, intercedentibus sanctis, ut quae ore contingimus pura mente capiamus. Per.

XIV. IN ADNUNCIATIONE Sanctae Mariae matris Domini nostri Jesu Christi. VIII Kal. Aprilis. Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui per beatae Mariae sacri uteri divinae gratiae obumbrationem universum mundum inluminare dignatus es; majestatem tuam supplices exoramus, ut quod nostris meritis non valemus obtinere, ejus adipisci praesidiis mereamur. Per.

Te, quaesumus, Domine, famulantes, prece humili auxilium implorantes, et beatae semper virginis Mariae nos gaudia comitentur solemniis, cujus praeconia ac meritis nostra deleantur chirographa peccatorum, atque rubiginem scelerum moliviciorum igne compunctionis tui amore mundemur incursu. Per.

Secreta.

Oblationes nostras, quaesumus, Domine, propitiatus intende, quas in honore beatae et gloriosae semper virginis Dei genitricis Mariae, annua solemnitate deferimus, et coaeternus Spiritus sanctus tuus, qui illius viscera splendore suae gratiae veritatis replevit, nos ab omni facinore delictorum emundet benignus. Per.

Postcommun.

Quos caelesti, Domine, alimento satiasti, intercedente beata et gloriosa semperque virgine Dei genitrice Maria, ab omni nos, quaesumus, adversitate custodi. Per Dominum.

Orationes ad vesperum.

Beatae et gloriosae semperque virginis Dei genitricis Mariae nos, Domine, quaesumus, merita prosequantur, et tuam nobis indulgentiam semper implorent. Per Dominum.

Beatae et gloriosae semperque virginis Dei genitricis Mariae, quaesumus, omnipotens Deus, intercessio nos gloriosa protegat, et ad vitam perducat aeternam. Per Dominum.

Porrige nobis, Deus, dexteram tuam et per intercessionem beatae et gloriosae semperque virginis Dei genitricis Mariae, auxilium nobis supernae virtutis impende. Per.

XV. IN NATIVITATE SANCTAE EUPHIMIAE. Id. Aprilis. Concede nobis, omnipotens Deus, sanctae martyris Euphimiae et exultare meritis, et beneficia referre suffragiis. Per Dominum nostrum.

Annue, quaesumus, Domine, ut sanctae martyris Euphimiae tibi placitis deprecationibus adjuvemur.

Foveat nos, Domine, sanctae martyris Euphimiae jocunda solemnitas et pietati tuae commendare non desinat. Per.

Secreta.

Muneribus, Domine, te magnificamus oblatis, quibus in sanctae nobis solemnitatibus Euphimiae et gaudia superna concilias, et patrocinia sempiterna largiaris. Per.

Item alia.

Benedictio tua, Domine, larga descendat, quae munera nostra, deprecante beata Euphimia, tibi reddat accepta, et nobis sacramentum redemptionis efficiat. Per.

Postcommun.

Sanctae nos martyris Euphimiae precatio tibi, Domine, grata comitetur, et tuam nobis indulgentiam poscere non desistat. Per.

XVI. IN NATAL. PHILIPPI ET JACOBI APOSTOLORUM. Kalend. Madias. Deus, qui es omnium sanctorum tuorum splendor mirabilis, quique hunc diem beatorum apostolorum Philippi et Jacobi martyrio consecrasti, da Ecclesiae tuae de natalitio tantae festivitatis laetari, et apud misericordiam tuam et exemplis eorum et meritis adjuvemur. Per.

Omnipotens Deus, ut sancti nos Jacobi laetificet ac Philippi festiva solemnitas, et quorum suffragiis nitimur natalitiis gloriemur. Per.

Secreta.

Respice, Domine, munera, quae in sanctorum apostolorum tuorum Philippi et Jacobi commemoratione deferimus, ut quorum honore sunt grata, eorum nobis fiant intercessione perpetua. Per.

Praefatio.

Quia tui est operis, tuaeque virtutis, ut beatorum apostolorum Jacobi, et Philippi gloriosa confessio usque in finem saeculi nobis capiat regni caelestis augmentum. Per Christum.

Postcommun.

Beatorum apostolorum, Domine, quaesumus, intercessione nos adjuva, pro quorum solemnitate percipimus tua sancta laetantes. Per.

XVII. IN NATALE SANCTI JUVENALIS. V Nonas Madias. Beati nos, quaesumus, Domine, Juvenalis et confessio semper prosit et meritum. Per.

Annue, quaesumus, Domine, ut merita tibi placita sancti confessoris et episcopi tui Juvenalis pro gregibus, quos sincero mysterio gubernavit, pietatem tuam semper exorent. Per.

Secreta.

Hostias nostras, quaesumus, Domine, sanctus pontifex Juvenalis nomini tuo reddat acceptas, qui eas tibi digne complacuit offerendas. Per.

Postcommun.

Laeti, Domine, sumpsimus sacramenta caelestia, quae nobis, intercedente beato Juvenale confessore tuo atque pontifice, uberius confidimus profutura. Per.

XVIII. DE INVENT. SANCTAE CRUCIS. Item. V Non. Madias. Deus, qui in praeclara salutiferae crucis inventione passionis tuae miracula suscitasti, concede ut vitalis ligni pretio aeternae vitae suffragia consequamur. Per.

Deus, cui cunctae obediunt creaturae, et omnia in Verbo tuo fecisti in sapientia, supplices quaesumus ineffabilem clementiam tuam, ut quos per lignum sanctae crucis, Filii tui pio cruore, es dignatus redimere, tu qui es lignum vitae, Paradisi reparator, omnibus intercedentibus dira serpentis venena extingue, et per gratiam Spiritus poculum salutis semper infunde. Per.

Secreta.

Sacrificium, Domine, quod immolamus, placatus intende, ut ab omni nos exuat bellorum nequitia, et per vexillum sanctae crucis Filii tui, ad conterendas potestatis adversariorum insidias, nos in tuae protectionis securitate constituat. Per.

Postcommun.

Repleti alimonia caelesti, et spiritali poculo recreati, quaesumus, omnipotens Deus, ut ab hoste maligno defendas quos per lignum sanctae crucis Filii tui, arma justitiae pro salute mundi, triumphare jussisti. Per.

XVIIII. IN NATAL. SANCTORUM NEREI ET ACHILEI FRATRUM, ET SANCTI PANCRATII. IIII Id. Madias. Semper nos, Domine, martyrum tuorum Nerei et Achillei foveat, quaesumus, beata solemnitas, et tuo dignos reddat obsequio. Per.

Secreta.

Sanctorum tuorum, Domine, Nerei, et Achillei tibi grata confessio, et munera nostra commendet, et tuam nobis indulgentiam semper imploret. Per.

Postcommun.

Quaesumus, Domine, ut beatorum martyrum tuorum Nerei et Achillei deprecationibus sacramenta sancta, quae sumpsimus, ad tuae nobis proficiant placationis augmentum. Per.

XX, IN NATAL. SANCTORUM PETRI, ET MARCELLINI IIII Non. Junias. Laetetur Ecclesia tua, Deus, martyrum tuorum Petri et Marcellini confisa suffragiis, atque eorum precibus gloriosis et devota permaneat, et secura consistat. Per.

Secreta.

Votiva, Domine, munera deferentes in tuorum Petri et Marcellini Martyrum passione, et tuam magnificentiam veneramur, et per eam nobis imploramus tuae pietatis auxilium. Per.

Postcommun.

Quaesumus, Domine, ut salutaribus repleti mysteriis, quorum solemnia celebramus, orationibus adjuvemur. Per Dominum nostrum.

Intercedentibus sanctis tuis, Domine, plebi tuae praesta subsidium, ut ab omnibus noxiis expedita, cuncta sibi profutura percipiat. Per.

XXI. ITEM IN SANCTORUM CYRINI, NABORIS ET NAZARI. Prid. Id. Junias. Sanctorum Cyrini, Naboris et Nazari, quaesumus, Domine, natalitia nobis vota resplendeant; et quod illis contulit excellentiam sempiternam fructibus nostrae devotionis crescat. Per Dom.

Secreta.

Pro sanctorum Cyrini, Naboris et Nazari sanguine venerando hostias tibi, Domine, solemniter immolamus, tua mirabilia pertractantes per quam talis est perfecta victoria. Per.

Postcommun.

Semper, Domine, sanctorum martyrum Cyrini, Naboris et Nazari, solemnia celebramus et eorum patrocinia jugiter sentiamus. Per.

XXII. IN NATAL. SANCTI VITI. XVII Kal. Jul. Da Ecclesiae tuae, Domine, quaesumus, sancto Vito intercedente, superbe non sapere, sed tibi placita humilitate proficere, ut proterva despiciens, quaecumque matura sunt libera exerceat charitate. Per.

Secreta.

Sicut gloriae divinae potentiae munera pro sanctis oblata testantur, sic nobis effectum, Domine, tuae salvationis impendant. Per.

Postcommun.

Refecti, Domine, benedictione solemni, quaesumus, ut per intercessionem sancti Viti medicina sacramenti et corporibus nostris prosit et mentibus. Per.

XXIII. IN NATAL. SANCTORUM MARCI ET MARCELLIANI XIIII Kal. Julias. Sanctorum tuorum nos, Domine, Marci et Marcelliani natalitia tueantur, quia tanto fiducialius tuo nomini supplicamus, quanto frequentius martyrum benedictionibus confovemur. Per.

Secreta.

Suscipe, Domine munera tuorum populorum votiva, et sanctorum Marci et Marcelliani tibi precibus esse grata concede, pro quorum solemnitatibus offeruntur. Per.

Postcommun.

Libantes, Domine, mensae tuae beata mysteria quaesumus ut beatorum interventione sanctorum Marci et Marcelliani et temporalem nobis misericordiam conferant et aeternam. Per.

XXIIII. IN VIGIL. SS. MARTYRUM GERBASI ET PROTASI. Item XIIII Kal. Julias. Martyrum tuorum, Domine, Gerbasi, et Protasi natalitia praeeuntes, supplices te rogamus, ut quos caelesti gloria sublimasti, tuis adesse concede fidelibus. Per.

Sanctorum Gerbasi et Protasi suffragiis imploremus, ut ad cunctis, Domine, liberemur offensis. Per.

Secreta.

Sacrificium, Domine, quod pro sanctis martyribus Gerbasi et Protasi praevenit nostra devotio, eorum merita nobis augeat te donante, suffragium. Per.

Postcommun.

Sumpti sacrificii, Domine, perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a nobis cuncta depellat. Per.

ITEM IN NATAL. Ut supra. XIII Kal. Julias. Sanctorum martyrum nos, Domine, Gerbasi et Protasi confessio beata communiat, et fragilitatis nostrae subsidium dignanter exoret. Per.

Secreta.

Concede nobis, omnipotens Deus, ut his muneribus, quae pro sanctorum martyrum Gerbasi, et Protasi honore deferimus, et te placemus exhibitis et nos vivificemur acceptis. Per.

Postcommun.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut mysteriorum virtute sanctorum Gerbasi et Protasi vita nostra firmetur. Per.

XXV. IN VIGIL. S. JOHANNIS BAPTISTAE. VIII Kal. Julii. Praesta, quaesumus, Domine, ut populus tuus ad plenae devotionis effectum beati Baptistae Johannis natalitiis praeparetur, quem praemisisti Filio tuo parare plebem perfectam Jesum Christum

Beati Johannis Baptistae nos, Domine, praeclara comitetur oratio, et quem venturum esse praedixit, poscat nobis facere placatum. Per.

Secreta.

Munera populi tui, Domine, propitiatus intende, et beati Baptistae Johannis, cujus nos tribuis praeire solemnia, fac gaudere suffragiis. Per.

Postcommun.

Da, quaesumus, misericors Deus, ut mysticis Ecclesiae tuae beati Baptistae Johannis exordiis, et sacris erudita praeconiis, ad iram venturi judicii declinandam, dignos salutis fructus jugiter operetur. Per.

Beati nos, Domine, Baptistae Johannis oratio et intelligere Christi tui mysterium postulet et mereri. Per.

XXVI. ITEM IN NATAL. Unde supra. Deus, qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Johannis nativitate fecisti, da populis tuis spiritalium gratiam gaudiorum, et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis et pacis. Per Dominum.

Omnipotens sempiterne Deus qui instituta legalia et sanctorum praeconia prophetarum in diebus beati Baptistae Johannis implesti, praesta, quaesumus, ut, cessantibus significationum figuris, ipsa sui manifestatione Veritas eloquatur Jesus Christus Dominus noster. Qui tecum.

Secreta.

Tua, Domine, muneribus altaria cumutamus, sancti Johannis nativitatem honore debito celebrantes, qui Salvatorem mundi et cecinit adfuturum, et adesse monstravit Jesum Christum.

Postcommun.

Sumat Ecclesia tua, Deus, Beati Johannis Baptistae generationis laetitiam per quem suae regenerationis cognovit auctorem. Per.

Sancti Johannis natalitia celebrantes supplices te, Domine, deprecamur, ut hoc idem nobis semper et indulgentiae causa sit et salutis. Per.

ISTA IN VIGIL. S. JOHANNIS.

Beati Johannis Baptistae nos, quaesumus, Domine, praeclara comitetur oratio, quem venturum esse praedixit, poscat nobis ab eo sempiternum remedium. Per.

XXVII. IN VIGIL. MARTYRUM JOHANNIS ET PAULI. VII Kal. Jul. Beatorum martyrum Johannis et Pauli natalitia veneranda, quaesumus, Domine, Ecclesia tua devota suscipiat, et fiat magnae glorificationis amore devotior. Per.

Beatorum martyrum tuorum Johannis, et Pauli nos, Domine, merita prosequantur, et tuam nobis indulgentiam semper implorent. Per.

Secreta.

Sint tibi, quaesumus, Domine, nostri munera grata jejunii, qualiter tunc eadem in sanctorum tuorum Johannis, et Pauli digna commemoratione deferimus, si actus illorum pariter subsequamur. Per Dominum.

Postcommun.

Protege, Domine, plebem tuam, et quam martyrum tuorum Johannis, et Pauli adsidua tribuis festivitate devotam, tibi semper placitam fieri, precibus concede justorum. Per.

XXVIII. ITEM IN NATAL. EORUMDEM. VI Kal. Jul. Quaesumus, omnipotens Deus, ut nos geminata aetitia hodiernae festivitatis excipiat, quae beatorum Johannis et Pauli glorificatione procedit, quos eadem fides et passio fecit esse germanos. Per.

Secreta

Hostias altaribus tuis, Domine, placationum imponemus, potentiam tuam in sanctorum tuorum passionibus honorando, et per eos nobis implorando veniam peccatorum. Per Dominum.

Postcommun.

Sumpta munera, Domine, nostra sanctificatione tuorum precibus concede sanctorum. Per.

Caelesti munere satiati, quaesumus, Domine Deus noster, ut haec dona martyrum tuorum Johannis et Pauli deprecatione sanctificent. Per Dominum.

XXVIIII. IN VIGIL. APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. III Kal. Julias. Deus, qui nobis apostolorum beatorum Petri et Pauli natalitia gloriosa praeire concedis, tribue, quaesumus, eorum nos semper et beneficiis praeveniri, et orationibus adjuvari. Per.

Secreta.

Munera, Domine, tuae glorificationis offerimus, quae tibi pro nostris grata jejuniis, sanctorum apostolorum, quaesumus, deprecatio, quorum solemnia praevenimus, efficiat. Per.

Postcommun.

Beatorum Petri et Pauli honore continuo plebs tua semper exultet, et his praesulibus gubernetur, quorum doctrinis gaudet et meritis. Per Dominum.

XXX. ITEM IN NATAL. SANCTI PETRI proprie. III Kal. Julias. Deus, qui beato apostolo tuo Petro, conlatis clavibus regni caelestis, animas ligandi atque solvendi pontificium tradidisti, concede ut intercessionis ejus auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. Per.

Secreta.

Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, preces et nostias beati Petri apostoli commendet oratio, ut quod pro illius gloria celebramus, nobis prosit ad veniam. Per.

Postcommun.

Laetificet nos, Domine, munus oblatum, ut sicut in apostolo tuo Petro te mirabilem praedicamus, sic per illum tuae sumamus indulgentiae largitatem. Per.

XXXI. IN NATALI APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. III Kal. Julias. Deus, qui hunc diem beatorum apostolorum Petri et Pauli martyrio consecrasti, da Ecclesiae tuae toto terrarum orbe diffusae, eorum semper magisterio gubernari, per quos sumpsit religionis exordium. Per.

Largiente te, Domine, beatorum Petri et Pauli natalitium nobis effulsit; concede, quaesumus, ut hodierna gloria passionis, sicut illis magnificentiam tribuit sempiternam, ita nobis munimen operetur perpetuum. Per.

Secreta.

Oblationes populi tui, Domine, quaesumus, beatorum apostolorum Petri et Pauli passio beata conciliet, et quae nostris non apta sunt meritis, fiant tibi placita tuorum deprecatione justorum. Per.

Praefatio.

Apud quem cum beatorum apostolorum continuata festivitas et aeterna celebritas, atque triumphi caelestis perpetuus sit natalis, non tamen beatae confessionis initia recolentes frequenti tribuas devotione gaudere, ut crebrior honor sacratissimae passioni repensus, majorem nobis retributionis gratiam largiatur. Per.

Postcommun.

Sumptis, Domine, remediis sempiternis, tuorum mundentur corda fidelium, ut apostolice Petri et Pauli natalis insignia, quae corporalibus officiis exequuntur, pia cordis intelligentia comprehendant. Per.

Item alia.

Sumpsimus, Domine, pignus salutis aeternae, celebrantes apostolorum Petri et Pauli votiva solemnia, et perpetua merita venerantes. Per.

XXXII ITEM IN NATAL. SANCTI PAULI proprie. III Kal. Julias. Deus, qui multitudinem gentium beati Pauli apostoli praedicatione docuisti, da nobis, quaesumus, ut qui ejus natalitia colimus ejus apud te patrocinia sentiamus. Per.

Majestatem tuam, Domine, supplices exoramus, ut sicut Ecclesiae tuae sanctus apostolus Paulus extitit praedicator, ita sit nobis perpetuus suffragator. Per.

Secreta.

Praeveniant nobis, Domine, quaesumus, Apostoli tui desiderata commercia, ut quorum perpetuam dignitatem sacro mysterio frequentamus in terris, et praesentia nobis subsidia postulent, et aeterna. Per.

Postcommun.

Perceptis, Domine, sacramentis, subdito corde rogamus et petimus ut, intercedente beato Paulo apostolo tuo, nobis proficiant ad medelam, quae pro illius gesta sunt passione. Per.

XXXIII. ORATIONES Ad vesperum. Deus, qui ligandi solvendique licentiam tuis apostolis contulisti, da, quaesumus, ut per ipsos a terrenis vitiis expediti, liberi possimus caelestibus interesse mysteriis. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, qui nos beatorum apostolorum Petri et Pauli multiplici facis celebritate gaudere, da, quaesumus, ut eorum saepius iterata solemnitas nostrae sit tuitionis augmentum. Per.

Apostolicis nos, Domine, quaesumus, beatorum Petri et Pauli adtolle presidiis, ut quanto fragiliores sumus, tanto validioribus auxiliis foveamur. Per Dominum.

Concede, quaesumus, Domine, apostolis tuis, intervenire pro nobis, quia tunc nos salvari posse confidimus, si eorum precibus tua gubernetur Ecclesia, quibus utitur, te constituente, principibus. Per Dominum.

Omnipotens sempiterne Deus, qui nos omnium apostolorum merita sub una tribuisti celebritate venerari, quaesumus ut celeriter nobis tuae propitiationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiaris. Per.

Exaudi nos, Deus, salutaris noster, et apostolorum tuere praesidiis, quorum donasti fideles esse doctrinis. Per.

Solemnitatis apostolicae multiplicatione gaudentes, clementiam tuam deprecamur, omnipotens Deus, ut tribuas jugiter nos eorum et confessione benedici, et patrociniis confoveri. Per.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui jugiter apostolica defensione munimur, nec succumbamus vitiis, nec opprimamur adversis. Per.

XXXIIII. ITEM DE VIGIL. OMNIUM APOSTOLORUM. Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut sicut apostolorum tuorum illorum gloriosa natalitia praevenimus, sic ad tua beneficia promerenda Majestatem tuam pro nobis ipsi praeveniant. Per.

Secreta.

Muneribus nostris, Domine, apostolorum illorum festa praecedimus, ut quae conscientiae nostrae praepediuntur obstaculis, illorum meritis grata reddantur. Per.

Postcommun.

Sumpto, Domine, sacramento, suppliciter deprecamur, ut, intercedentibus beatis apostolis, quod temporaliter gerimus, ad vitam capiamus aeternam. Per.

XXXV. ITEM IN NATAL. OMNIUM APOSTOLORUM. Deus, qui nos per beatos apostolos ad cognitionem tui nominis venire tribuisti, da nobis eorum gloriam sempiternam et proficiendo celebrare, et celebrando proficere. Per.

Secreta.

Gloriam, Domine, sanctorum apostolorum perpetuam praecurrentes, quaesumus ut eamdem, sacris mysteriis expiati, dignius celebremus. Per Dominum.

Paefatio.

Qui Ecclesiam tuam sempiterna pietate non deserens, per apostolos tuos jugiter eam et erudis et protegis. Et ideo cum angelis.

Postcommun.

Perceptis, Domine, sacramentis, suppliciter rogamus, ut, intercedentibus beatis apostolis tuis, quae pro illorum veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam. Per.

XXXVI. IN OCTAB. APOSTOL. Prid. Non. Julii. Deus, cujus dextera beatum Petrum apostolum ambulantem in fluctibus ne mergeretur erexit, et coapostolum ejus Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberavit, concede propitius ut amborum meritis aeternam Trinitatis gratiam consequamur. Per.

Secreta.

Offerimus sacrificium, Domine, quod pro reverentia apostolorum Petri et Pauli Majestati tuae jugiter et reddimus et debemus. Per Dominum nostrum.

Suppliciter exorantes, ut gregem tuum, Pastor aeterne, non deseras, et per beatos apostolos continua protectione custodias, ut iisdem rectoribus dirigantur, quos operis tui vicarios iisdem contulisti praeesse pastores. Per.

Postcommun.

Pignus aeternae vitae capientes humiles imploramus, ut, apostolicis fulti patrociniis, quod imagine contingimus sacramenti, manifesta perceptione sumamus. Per.

XXXVII. IN NATAL. SANCTORUM SIMPLICI, FAUSTINI ET VIATRICIS. V Kal., seu potius IV Kal. August. Praesta, Domine, quaesumus, ut sicut populus Christianus martyrum tuorum Simplici, Faustini et Viatricis, temporali solemnitate congaudet, ita perfruatur aeterna, et quod votis celebrat, comprehendat effectu. Per Dominum.

Secreta.

Hostias tibi, Domine, pro sanctorum martyrum Simplici, Faustini et Viatricis, commemoratione deferimus, suppliciter obsecrantes, ut et indulgentiam nobis pariter conferant et salutem. Per.

Postcommun.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut sanctorum tuorum Simplici, Faustini et Viatricis, caelestibus mysteriis celebrata solemnitas indulgentiam nobis tuae propitiationis adquirat. Per Dominum.

XXXVIII. IN NATAL. ABDO, ET SENIS. III Kal. August. Sancti tui nos, Domine, Abdo et Senis piis orationibus prosequantur, et ab hujus vitae periculis jugiter postulent expediri. Per.

Praesta, quaesumus, Domine, ut Ecclesia tua, martyrum tuorum Abdo et Senis confisa suffragiis, devota permaneat, et eorum precibus gloriosis secura consistat. Per.

Secreta.

Munera tibi, Domine, pro sanctorum martyrum Abdo et Senis occisione deferimus, qui, dum finiuntur in terris, facti sunt caelesti luce perpetui. Per.

Postcommun.

Populum tuum, Domine, perpetua munitione defende; nec difficulter quod pie, quod juste, postulat consequatur, cui sanctorum tuorum merita suffragantur. Per.

XXXVIIII. IN NATAL. MACHABAEORUM. Kal. Augustas. Deus, qui in sanctis habitas, et pia corda non deseris, suscipe propitius orationem nostram, et tribue misericordiam tuam, ut, te custode, servati, ab omnibus vitae hujus periculis liberemur. Per Dominum.

Secreta.

Fiant, Domine, tuo grata conspectui munera supplicantis Ecclesiae, et ut nostrae proficiant saluti, adsit intercessio beatorum sanctorum tuorum. Per.

Postcommun.

Caelesti munere satiati, quaesumus, Domine Deus noster, ut haec nos dona, martyrum tuorum deprecatione, sanctificent. Per.

XL. IN NATAL. S. SYXTI. VIII Id. August. Beati Syxti, Domine, tui sacerdotis et martyris annua festa recolentes, quaesumus ut quae tuorum nobis sunt instrumenta praesentium, fiant aeternarum patrocinia gratiarum. Per.

Sancti Syxti, Domine, frequentata solemnitas, et de sacerdotalibus nos instruat, te miserante, doctrinis, et de gloria martyrii foveat ubique suffragiis. Per Dominum.

Secreta.

Suscipe, Domine, munera propitiatus oblata, quae majestati tuae beatus Syxtus sacerdos commendat et martyr. Per.

Postcommun.

Repleti sumus, Domine, munere solemnitatis optatae, qua beati Syxti et celebritate juvamur et precibus. Per.

XLI. IN NATAL. SANCTI DONATI. VII Id. August. Adesto, Domine, precibus nostris, quas in sancti confessoris et episcopi tui Donati commemoratione deferimus, ut qui nostrae justitiae fiduciam non habemus, qui tibi placuit meritis adjuvemur. Per Dominum.

Deus, tuorum gloria sacerdotum, praesta, quaesusumus, ut sancti confessoris et episcopi tui Donati, cujus festa gerimus, sentiamus auxilium. Per.

Secreta.

Praesta, quaesumus, Domine, ut sancti confessoris et episcopi tui Donati, quem ad laudem nominis tui dicatis muneribus honoramus, piae nobis devotionis fructus adcrescat. Per.

Postcommun.

Votiva, Domine, pro beati confessoris tui et episcopi Donati percipimus, quaesumus, ut ejus precibus et praesentis vitae nobis pariter et aeternae tribuas conferre praesidium. Per Dominum.

XLII. IN VIGIL. SANCTI LAURENTI. V Id. Augusti. Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut beati Laurenti martyris tui, quam praevenimus, veneranda solemnitas, et devotionem nobis augeat et salutem. Per.

Quaesumus, omnipotens Deus, ut nostra devotio, quae natalitia beati Laurenti martyris antecedit, patrocinia nobis ejus accumulet. Per.

Beati Laurenti martyris tui, Domine, geminata gratia nos refoveat, quam glorificationis ejus, et optatis praeimus officiis, et desideranter expectemus adventum. Per.

Secreta.

Magnifica, Domine, beati Laurenti solemnia recensemus, quae promptis cordibus ambientes, oblatis muneribus et suscipimus et praeimus. Per.

Gloriosi Laurenti martyris pia certamina praecurrendo. Cujus honorabilis annua recursione solemnitas, et perpetua semper, et nova est, quia et in conspectu tuae Majestatis permanet mors tuorum pretiosa justorum et restaurantur incrementa laetitiae, cum felicitatis aeternae recoluntur exordia. Et ideo cum angelis.

Postcommun.

Sancta tua, Domine, beati Laurenti martyris pretiosa passione, et solemnia quae praeimus, nos refovent, quibus et jugiter sociamur, et semper desideramus expleri. Per.

XLIII. ITEM IN NATAL. EJUSDEM. IIII Id. Augustas. Deus, cujus charitatis ardore beatus Laurentius edaces incendii flammas, contempto persecutore, devicit, concede propitius ut omnes qui martyrii ejus merita veneramur, protectionis tuae auxilio muniamur. Per.

Deus, qui mundi creator et rector es, et hunc diem in Levitae tui Laurenti martyrio consecrasti, concede propitius ut omnes qui martyrii ejus merita veneramur, ut intercessionibus ejus ab aeternis gehennae incendiis liberemur. Per

Secreta.

Praesta, quaesumus, Domine, ut beati sancti Laurenti suffragiis in nobis tua munera tuearis, pro cujus honoranda confessione hostias tibi laudis offerimus. Per.

In die solemnitatis hodiernae, qua beati Laurenti hostiam tibi placitam et castam corpore glorioso certamine suscepisti, prunis namque superposita stridebant membra viventia, nec tamen erat poena patientis, sed piae confessionis incessus; neque terreno liberari cruciatu martyr optabat, sed coronari deprecebatur in caelis. Per Christum Dominum.

Postcommun

Votiva, Domine, pro beati martyris tui Laurenti passione dona percipimus; quaesumus ut ejus precibus et praesentis vitae nobis pariter et aeternae tribuas conferre praesidium. Per.

ORATIONES Ad vesper.

Sancti Laurenti nos, Domine, sancta precatio tueatur, et quod nostra conscientia non meretur, ejus nobis, qui tibi placuit, oratione donetur. Per.

Adsit nobis, Domine, quaesumus, sancti Laurenti martyris in tua glorificatione benedictio, cujus nobis est hodie facta suffragium in tua virtute confessio. Per.

Praesta, quaesumus, Domine, ut semper nobis beati Laurenti laetificent votiva martyria, quae semper esse non desinunt admiranda. Per Dominum.

XLIIII. IN NATAL. SANCTI TIBURTI. III Id. August Omnipotens sempiterne Deus, qui nos sancti martyris tui Tiburti festivitate laetificas, praesta ut cujus commemoratione gaudemus, praesidio muniamur. Per.

Secreta.

Respice, Domine, munera, quae in sancti Tiburti commemoratione deferimus, ut cujus honore sunt grata, ejus nobis fiant intercessione perpetua. Per.

Postcommun.

Prosit nobis, Domine, sancti Tiburti celebrata solemnitas, quia quanto fragiliores sumus, tanto placentium tibi praesidiis indigemus. Per.

XLV IN NATAL. SANCTI YPOLITI. Id. August. Sancti Ypoliti martyris, Domine, quaesumus, veneranda festivitas, salutaris auxilii nobis praestet augmentum. Per.

Secreta.

Praesta nobis, quaesumus, omnipotens Deus, ut nostrae humilitatis oblatio et pro tuorum grata sit honore sanctorum, et nos corpore pariter et mente purificet. Per.

Postcommun.

Sumptis, Domine, sacramentis, quaesumus ut, intercedente beato martyre tuo Ypolito, ad redemptionis aeternae proficiamus augmentum.

XLVI. IN OCTAB. SANCTI LAURENTI. XVI Kal. Septemb. Beati Laurenti nos faciat, Domine, passio veneranda laetantes, et ut eam sufficienter recolamus, efficiat. Per.

Iterata festivitate beati Laurenti natalitia veneramur, quae in caelesti beatitudine fulgere novimus sempiterna. Per

Secreta.

Beati Laurenti martyris honorabilem passionem muneribus, Domine, geminatis exequimur, quae licet propriis sit memoranda principiis, indesinenter tamen permanet gloriosa. Per.

Quoniam tanto jucunda sunt, Domine, beati Laurenti martyris crebrius repetita solemnia, quanto nobis ejus sine cessatione praedicanda sunt merita. Et ideo cum angelis.

Postcommun.

Solemne nobis intercessio beati Laurenti martyris, quaesumus, Domine, praestet auxilium, ut caelestis mensae participatio, quae sumpsimus, tribuat Ecclesiae tuae recensita laetitia. Per.

XLVII. IN ADSUMPT. SANCTAE MARIAE. XVIII Kal. Septemb. Deus, qui spe salutis aeternae beatae Mariae virginitate foecunda, humano generi praemia praestitisti, tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis apud te intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitae nostrae suscipere. Per Dominum

Omnipotens sempiterne Deus, qui terrenis corporibus Verbi tui veritatis Filii Unigeniti per venerabilem ac gloriosam semper virginem Mariam ineffabile mysterium conjungere voluisti, petimus immensam clementiam tuam, ut quod in ejus veneratione deposcimus, te propitiante, consequi mereamur. Per.

Secreta.

Accipe munera, Domine, quae in beatae Mariae iterata solemnitate deferimus, quia ad tua praeconia recurrit ad laudem, quod vel talis adsumpta est. Per.

Postcommun.

Caelesti munere satiati, omnipotens Deus, tua protectione custodi, et castimoniae, pacem mentibus nostris atque corporibus, intercedente sancta Maria, propitiatus indulge; et veniente sponso Filio tuo Unigenito, accensis lampadibus ejus digni praestolemur occursum. Per.

XLVIII. IN NATAL. SANCTI AGAPITI. XV Kal. Septemb. Sancti martyris Agapiti merita nos, Domine, pretiosa tueantur, in quibus tuae Majestatis opera praedicantes, et praesens capiamus adjutorium et futurum. Per.

Secreta.

Munera tibi, Domine, pro sancti martyris Agapiti passione deferimus, qui dum finitur in terris, factus est caelesti sede perpetuus. Per.

Postcommun.

Sumpti sacrificii, Domine, perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a nobis cuncta depellat. Per.

XLVIIII. IN NATAL. SANCTI MAGNI. XIIII Kal. Septemb. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et, intercedente beato Martyre tuo Magno, ab hostium nos defende propitiatus incursu. Per.

Secreta.

Grata tibi sint munera nostra, Domine, quae et tuis sint instituta praeceptis, et beati Magni festivitas gloriosa commendet. Per.

Postcommun.

Tua sancta sumentes, quaesumus, Domine, u beati Magni nos foveant continuata praesidia. Per.

L. IN NATAL. SANCTI RUFFI. VI Kal. Septemb. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et beati Ruffi intercessionibus confidentes, nec minis adversantium, nec ullo conturbemur incursu. Per.

Secreta.

Intercessio, quaesumus, Domine, sancti tui Rum munera nostra commendet, nosque in ejus veneratione tuae Majestati reddat acceptos. Per.

Postcommun.

Sumentes gaudia sempiterna de participatione sacramenti, et festivitate beati martyris tui Ruffi, suppliciter deprecamur, ut quae sedula servitute, donante te, gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus. Per Dominum.

LI. IN NATAL. SANCTI HERMIS. V Kal. Septemb. Sancti nos, quaesumus, Domine, Hermis natalitia votiva laetificent, et suae beneficiis intercessionis adtollant. Per Dominum.

Secreta.

Munera nostra, quaesumus, Domine, propitiatus adsume; et ut digne tuis famulemur altaribus, sancti tui nos Hermis intercessione custodi. Per.

Postcommun.

Exultet, quaesumus, Domine, populus tuus in sancti tui commemoratione Hermis; et cujus votivo laetatur officio, suffragio relevetur optato. Per.

LII. IN DIE PASSIONIS SANCTI JOHANNIS BAPTISTAE. IIII Kal. Septemb. Sancti Johannis Baptistae et martyris tui, Domine, quaesumus, veneranda festivitas salutaris auxilii nobis praestet effectum. Per.

Perpetuis nos, Domine, sancti Johannis Baptistae tuere praesidiis; et quanto fragiliores sumus, tanto magis necessariis adtolle suffragiis. Per.

Secreta.

Munera tibi, Domine, pro sancti martyris Johannis Baptistae passione deferimus, quia dum finitur in terris, factus est caelesti sede perpetuus. Per.

Postcommun.

Conferat nobis, Domine, sancti Johannis utrumque solemnitas, ut magnifica sacramenta quae sumpsimus, significata veneremur, et in nobis potius aedita gaudeamus. Per Dominum.

LIII. IN NATAL. SANCTI PRISCI. Kal. Septemb. Omnipotens sempiterne Deus, fortitudo certandum, et martyrum palma, solemnitatem hodierni diei propitius intuere, et Ecclesiam tuam continua fac celebritate laetari, et intercessione beati martyris Prisci omnium intercedentium vota proficias. Per.

Secreta.

Ejus tibi precibus, Domine, quaesumus, grata reddatur oblatio, pro cujus est festivitate immolanda. Per.

Postcommun.

Praesta, quaesumus, Domine, ut, sacramenti tui participatione vegetati, sancti quoque martyris Prisci precibus adjuvemur. Per.

LIIII. IN NATIVIT. SANCTAE MARIAE. VI Id. Septemb. Adjuvet nos, quaesumus, Domine, sanctae Mariae gloriosa intercessio, cujus etiam diem, quo felix ejus est inchoata nativitas, meminimus. Per.

Secreta.

Suscipe, Domine, quaesumus, hostias placationis et laudis, quas tibi offerimus pro Nativitate beatae et gloriosae semperque virginis Dei genitricis Mariae, et sanctis ejus intercessionibus cunctis nobis proficiant ad salutem. Per.

Postcommun.

Adesto, quaesumus, Domine, fidelibus tuis, ut quae sumpserunt fideliter, et mente sibi, et corpore beatae Mariae intercessione custodiant. Per.

Item alia.

Sumptis, Domine, sacramentis, intercedente beata et gloriosa semperque virgine Dei genitrice Maria ad redemptionis aeternae, quaesumus, proficiamus augmentum. Per

LV. IN NATAL. SANCTI GURGONI V Id. Septemb. Sanctus, Domine, Gurgonius sua nos intercessione laetificet, et pia faciat solemnitate gaudere. Per Dominum.

Grata sit tibi, Domine, nostrae servitutis oblatio, qua sanctus Gurgonius martyr intervenit. Per.

Familiam tuam, Deus, suavitas illa contingat et vegetet, qua in martyre tuo Gurgonio Christi tui bono jugiter odore pascatur. Per Dominum.

LVI. IN EXALT. SANCTAE CRUCIS. XVIII Kal. Octob. Deus, qui nos hodierna die Exaltatione sanctae crucis annua solemnitate laetificas, praesta ut cujus mysterium in terra cognovimus, ejus redemptionis praemia consequamur. Per.

Secreta.

Devotas, Domine, humilitatis nostrae preces et hostias misericordiae tuae praecedat auxilium, et salutem, quam per Adam in paradiso ligni clauserat temerata praesumptio, ligni rursum fides aperiat. Per Dominum.

Postcommun.

Adesto familiae tuae, quaesumus, clemens et misericors Deus in adversis et prosperis preces exaudias, et nefas adversariorum per auxilium sanctae crucis digneris conterere, ut portum salutis tuae valeant adprehendere. Per.

LVII. IN NATAL. SANCTORUM CORNELI ET CYPRIANI. XVI Kal. Octob. Beatorum martyrum pariterque pontificum Corneli, et Cypriani nos, Domine, quaesumus, festa tueantur, et eorum commendet oratio veneranda Per.

Secreta.

Plebis tuae, Domine, munera benignus intende, quae majestati tuae pro sanctorum martyrum Corneli et Cypriani solemnitatibus sunt dicata. Per.

Postcommun.

Sacro munere vegetatos sanctorum martyrum Corneli et Cypriani natalitia nos tibi, Domine, quaesumus, commendet oratio. Per Dominum.

LVIII. IN NATAL. SANCTORUM COSMAE ET DAMIANI. V Kal. Octob. Magnificet te, Domine, sanctorum Cosmae et Damiani beata solemnitas, quia et illis gloriam sempiternam, opem nobis ineffabili providentia contulisti. Per.

Secreta.

In tuorum, Domine, pretiosa morte justorum sacrificium illud offerimus, de quo martyrium sumsit omne principium. Per.

Postcommun.

Sit nobis, Domine, sacramenti tui certa salvatio: quae beatorum martyrum tuorum Cosmae et Damiani meritis imploratur. Per Dominum.

LVIIII. ORATIONES IN SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS. III Kal. Octob Da nobis, omnipotens Deus, beati archangeli Michaelis eo tenus honore proficere, ut cujus in terra gloriam praedicamus, precibus adjuvemur in caelis. Per.

Beati archangeli Michaelis interventione suffulti, supplices te, Domine, deprecamur, ut quos honore prosequimur, contingamus et mente. Per.

Perpetuum nobis, Domine, tuae miserationis praesta subsidium, quibus et angelica praestitisti suffragia non deesse. Per.

Secreta.

Munus populi tui, Domine, quaesumus, dignanter adsume, quod non nostris meritis, sed sancti archangeli tui Michaelis deprecatione sit gratum. Per.

Postcommun.

Adesto plebi tuae, misericors Deus; et ut gratiae tuae beneficia potiora percipiat, beati Michaelis archangeli fac supplicem deprecationibus sublevari. Per.

LX ORAT. IN JEJUNIO Mensis septimi. Praesta, quaesumus, Domine, fidelibus tuis, ut jejuniorum veneranda solemnia et congrua pietate suscipiant, et secura devotione percurrant. Per.

Deus, qui te sinceris asseris manere pectoribus, da nobis tua gratia tales existere, in quibus habitare digneris. Per.

Secreta.

Deus, qui de his terrae fructibus tua sacramenta constare voluisti, praesta, quaesumus, ut opem nobis et praesentis vitae conferas et futurae. Per

Postcommun.

Salutari tuo munere, Domine, satiati, supplices te deprecamur, ut cujus laetamur gustu, renovemur effectu. Per Dominum.

IN SEXTA FERIA Mensis septimi.

Inchoata jejunia, Domine, quaesumus, benigno favore prosequere; et sicut ab alimentis in corpore, ita a vitiis jejunemus in mente. Per.

Secreta.

Hujus te, Domine, muneris oblatione placemus, et perpetuae vitae participes hujus operatione reddamur. Per.

Postcommun.

Caelestis mensae, quaesumus, Domine, sacrosancta libatio corda nostra purget semper et pascat. Per.

IN XII LECTIONES. Die Sabbati.

Tribue, quaesumus, Domine, fidelibus tuis ut jejunio mensis septimi convenienter aptentur, et suscepta solemniter castigatio corporalis ad fructum cunctarum transeat animarum. Per.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui se, adfligendo carnem, ab alimentis abstinet, sectando justitiam, culpa jejunet. Per Dominum nostrum.

Deus humanae salutis operator, da nobis exercere jejunia congruenter, quibus nostrae substantiae sempiterna remedia providisti. Per.

Suscipe, Domine, preces populi supplicantis, et nostri vota jejunii salutaris tui perfice sacramentum. Per.

Omnipotens tua, Domine, prompta mente laudantes, jejunia tibi sacrata deferimus, ut dum ingrati de perceptis existimus, efficiamur percipiendis fructibus gratiores. Per Dominum.

Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas igneas, concede, quaesumus, ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. Per.

Secreta

Haec hostia, Domine, quaesumus, et vincula nostrae iniquitatis absolvat, et tuae nobis misericordiae dona conciliet. Per.

Postcommun.

Perficiant in nobis, Domine, quaesumus, tua sacramenta quod continent, ut quae nunc specie gerimus rerum veritate capiamus. Per.

Ad populum.

Auxiliare, Domine, populo tuo, ut, sacrae devotionis proficiens incrementis, et tuo semper munere gubernetur, et ad redemptionis aeternae pertineat, te docente, consortium. Per Dominum.

LXI. IN NATAL. SANCTORUM MARCELLI ET APULEI. Non. Octob. Sanctorum tuorum nos, Domine, Marcelli et Apulei beata merita prosequantur, et suo semper perficiant amore ferventes. Per.

Secreta.

Majestatem tuam nobis, Domine, quaesumus, haec hostia reddat immolanda placatam, tuorum digna postulatione sanctorum. Per.

Postcommun.

Sacramentis, Domine, muniamur acceptis, et sanctorum tuorum Marcelli et Apulei contra omnes nequitias inruentes armis caelestibus protegamur. Per Dominum nostrum.

LXII. IN NATAL. SANCTORUM QUATUOR CORONATORUM, COSTIANI, CLAUDI, CASTORI, SIMPRONIANI. VI Id. Novembris. Annua martyrum tuorum, Domine, vota, recurrimus, Majestatem tuam suppliciter deprecantes, ut cum temporalibus incrementis prosperitati aeternae Coronatorum capiamus augmentis. Per.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Hostias tibi, Domine, pro martyrum tuorum Coronatorum commemoratione deferimus, supplicantes, ut indulgentiam nobis pariter conferant et salutem. Per.

Postcommun.

Sanctorum tuorum Coronatorum, quaesumus, Domine, semper nos laetificent festa, et majestati tuae perpetua placatione commendent. Per.

LXIII. IN NATAL. SANCTAE CAECILIAE. XI Kal. Decemb. Sanctae martyrae tuae Caeciliae supplicationibus tribue nos foveri, ut cujus venerabilem solemnitatem praevenimus obsequio, ejus intercessionibus commendemur. Per Dominum.

Secreta.

Suscipe, Domine, sacrificium placationis et laudis, quod nos, interveniente sancta tua Cecilia, cujus festivitatem praevenimus, et perducat ad veniam, et in perpetuam gratiarum constituat actionem. Per.

Postcommun

Libantes, Domine, mensae tuae beata mysteria, quaesumus, ut martyrae interventione sanctae Caeciliae et praesentis nobis misericordiam conferat et aeternam. Per.

LXIIII. ITEM IN NATAL. EJUSDEM. X Kal. Octob. Omnipotens sempiterne Deus, qui eligis infirma mundi, ut fortia quaeque confundas, da nobis in festivitate sanctae martyrae tuae Caeciliae congrua devotione gaudere, ut et potentiam tuam in ejusdem passione percipiamus auxilium. Per.

Exaudi nos, Deus salutaris noster, ut sicut de sanctae Caeciliae festivitate gaudemus, ita piae devotionis erudiamur effectu. Per Dominum.

Crescat, Domine semper in nobis sanctae jocunditatis affectus, et beatae Caeciliae martyrae tuae veneranda festivitas augeatur. Per Dominum.

Secreta.

Quaesumus, virtutum caelestium Domine, ut sacrificia pro sanctae Caeciliae solemnitate delata desiderium nos temporalem doceant habere contemptum, et ambire dona faciant caelestium gaudiorum. Per.

Postcommun.

Haec nos, Domine, gratia tua, quaesumus, semper exerceat, ut divinis instauret nostra corda mysteriis, et sanctae Caeciliae martyrae tuae commemoratione laetificet. Per.

LXV. IN NATAL. SANCTI CLEMENTIS. IX Kal. Decemb. Natalem beati Clementis sacerdotis et martyris tui natalitia veneranda, quaesumus, Domine, Ecclesia tua devota suscipiat, et fiat magnae glorificationis amore devotior. Per.

Secreta.

Sacrificium tibi, Domine, laudis offerimus pro sancti celebritate Clementis, ut propitiationem tuam, quam nostris operibus non meremur, pii suffragatoris intercessionibus adsequamur. Per.

Postcommun.

Beati Clementis, Domine, natalitio fidelibus tuis munere suffragetur; et qui tibi placuit, nobis imploret auxilium. Per Dominum nostrum.

LXVI. IN NATAL. S. FELICITATIS. Item IX Kal. Dec. Intercessio nos, quaesumus, Domine, sanctae Felicitatis martyrae tuae votiva confoveat, ut ejus sacrata natalitia et temporaliter frequentemus, et conspiciamus aeterna. Per.

Secreta

Munera tibi, Domine, pro sanctae Felicitatis gloriosa commemoratione deferimus, quae nobis hujus solemnitas effectu et confessione dedicavit et sanguine. Per.

Postcommun.

Praesta, Domine, quaesumus, ut, sacramenti tui participatione vegetati, sanctae Felicitatis quoque martyris precibus adjuvemur. Per.

LXVII. IN NATAL SS. MARTYRUM SATURNI, CRISANTI, MAURI, DARIAE, ET ALIORUM. III Kal. Decemb. Beatorum martyrum, Domine, Saturnini et Crisanti adsit oratio, ut quos obsequio veneramur, pio jugiter experiamur auxilio. Per.

Secreta.

Populi tui, Domine, quaesumus, tibi grata sit hostia, quae natalitiis sanctorum martyrum tuorum Saturnini et Crisanti solemnitatibus immolatur. Per.

Postcommun.

Mysteriis, Domine, repleti sumus; votis et gaudiis, praesta, quaesumus, ut, per intercessionem sanctorum martyrum tuorum Saturnini et Crisanti, quae corporaliter agimus spiritaliter consequamur. Per Dominum.

LXVIII. IN VIGIL. SANCTI ANDREAE. III Kal. Decemb. Tuere nos, misericors Deus, et beati Andreae apostoli tui, cujus natalitia praevenimus, semper guberna praesidiis. Per.

Secreta.

Apostolicae reverentiae culmen offerimus, sacris mysteriis imbuendum; praesta, Domine, quaesumus, ut beati Andreae suffragiis, cujus natalitia praeimus, hic plebs tua semper et sua vota depromat, et desiderata percipiat. Per Dominum.

Reverentiae tuae dicato jejunio gratulantes, quo apostolica beati Andreae merita desideratis praevenimus officiis, et ad eandem celebrandam solemniter praeparemus. Per

Postcommun.

Purificent semper et muniant tua sacramenta nos, Domine, et beati Andreae apostoli tui intercessione ad perpetuae ducant salvationis effectum. Per.

LXVIIII. ITEM IN NATAL. EJUSDEM. Prid. Kal. Decemb. Majestatem tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut sicut Ecclesiae tuae sanctus Andreas apostolus extitit praedicator et rector, ita sit pro nobis perpetuus suffragator. Per Dominum nostrum.

Beatus Andreas pro nobis, Domine, quaesumus, imploret apostolus, ut, et nostris reatibus absoluti, cunctis etiam periculis eruamur. Per.

Secreta.

Sacrificium nostrum tibi, Domine, quaesumus, beati Andreae precatio sancta conciliet, et ut cujus honorem solemniter exhibetur, meritis efficiatur acceptum. Per.

Qui Ecclesiam tuam in apostolis tribuisti consistere fundamentis. De quorum collegio beati Andreae solemnia celebrantes, tua, Domine, praeconia non tacemus. Et ideo cum.

Postcommun.

Beati Andreae apostoli tui, Domine, quaesumus, intercessione nos adjuva, pro cujus solemnitate percipimus tua sancta laetantes. Per Dominum.

LXX. IN OCTABAS SANCTI ANDREAE APOSTOLI VII Id. Decemb. Protegat nos, Domine, saepius beati Andreae apostoli repetita solemnitas, ut cujus patrocinia sine intermissione recolimus, perpetua defensione sentiamus. Per.

Secreta.

Indulgentiam nobis praebeant haec munera, quaesumus, Domine, largiorem, quae venerabilis Andreae suffragiis offeruntur. Per Dominum.

Postcommun.

Adjuvet familiam tuam, tibi, Domine, supplicando, venerandus Andreas apostolus tuus, et pius interventor efficiat, qui tui nominis extitit praedicator. Per Dominum.

LXXI. IN NATAL. SANCTI THOMAE APOSTOLI. XII Kal. Januar. Da nobis, quaesumus, Domine, beati apostoli Thomae solemnitatibus gloriari, ut ejus semper et patrociniis sublevemur, et fidem congrua devotione sectemur. Per.

Secreta.

Debitum, Domine, nostrae reddimus servitutis, suppliciter exorantes, ut suffragiis beati apostoli Thomae in nobis tua munera tuearis, cujus honorando confessionem, laudis tuae hostias immolamus. Per.

Postcommun.

Conserva, Domine, populum tuum; et quem sanctorum tuorum praesidiis non desinis adjuvare, perpetuis tribue gaudere remediis. Per.

LXXII. ORAT. IN NATAL. PLURIMORUM SANCTORUM. Exaudi, Domine, populum cum sanctorum tuorum tibi patrocinio supplicantem, ut temporalis vitae nos tribuas pace gaudere, et aeternae reperire subsidia. Per.

Secreta.

Preces, Domine, tuorum respice oblationesque fidelium, ut et tibi grata sint perpetuo festivitate sanctorum, et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. Per.

Postcommun.

Sanctorum tuorum, Domine, intercessione placatus, praesta, quaesumus, ut quae temporali celebramus actione, perpetua salvatione capiamus. Per.

LXXIII. ITEM ALIA MISSA. Praesta, Domine, quaesumus, ut sicut sanctorum tuorum nos natalitia celebranda non deserunt; ita jugiter suffragiis comitentur. Per.

Adesto, Domine, populo tuo cum Sanctorum patrocinio supplicanti: ut quod propria fiducia non praesumit; suffragantium meritis consequatur. Per Dominum.

Secreta.

Salutari sacrificio, Domine, populus tuus semper exultet, quo et debitus honor sacris martyribus exhibetur, et sanctificationis tuae munus adquiritur. Per.

Postcommun.

Et natalitiis sanctorum, Domine, et sacramenti munere vegetati, quaesumus, ut bonis, quibus per tuam gratiam nunc fovemur, perfruamur aeternis. Per.

LXXIV. ITEM ALIA MISSA. Sancti tui, quaesumus, Domine, jugiter nobis a te et veniam postulent et profectum. Per.

Deus, qui nos et sanctorum martyrum solemnitatibus, et confessorum gloria circundas et protegis, praesta nobis eorum semper et imitatione proficere, et emundatione fulgere. Per.

Secreta.

Haec hostia, Domine, quaesumus, solemniter immolanda pro tuorum commemoratione justorum, conscientias nostras semper et mundet et protegat. Per.

Postcommun.

Votiva, Domine, dona percipimus, quia sanctorum nobis precibus et praesentis, quaesumus, vitae pariter et aeternae tribue conferre praesidium. Per Dominum nostrum.

LXXV. ITEM ALIA MISSA. Fac nos, Domine, quaesumus, sanctorum tuorum semper festa sectari, quorum suffragiis protectionis tuae dona sentimus. Per.

Secreta.

Fiat, Domine, quaesumus, hostia sacranda placabilis, pretiosi celebritate martyrii, quae et peccata nostra purificet, et sanctorum tibi vota conciliet famulorum. Per.

Postcommun.

Quaesumus, omnipotens Deus, ut sanctorum tuorum caelestibus mysteriis celebrata solemnitas indulgentiam nobis tuae propitiationis adquirat. Per Dominum.

LXXVI. ITEM ALIA MISSA. Majestati tuae nos, Domine, martyrum supplicatio beata conciliet, ut qui incessabiliter actibus nostris offendimus, justorum precibus expiemur. Per.

Martyrum tuorum nos, Domine, semper festa laetificent, et quorum celebramus meritum, expiemur auxilium. Per.

Secreta.

Accepta tibi sit, Domine, sacratae plebis oratio pro tuorum honore sanctorum, quorum meritis semper coepisse in tribulatione agnoscit auxilium. Per.

Postcommun.

Jugiter nos, Domine, sanctorum tuorum vota laetificent, et patrocinia nobis martyrum ipsae semper festivitates exhibeant. Per.

LXXVII. ITEM ALIA MISSA Magnificantes, Domine, clementiam tuam, suppliciter exoramus, ut qui nos sanctorum tuorum frequentibus facis natalitiis interesse, perpetuis tribuas gaudere consortiis. Per Dominum.

Da nobis, omnipotens Deus, in sanctorum tuorum te semper commemoratione laudare, quia refovere curabis, quos in honore tuo perseverare concedis. Per.

Secreta.

Accepta tibi sit in conspectu tuo, Domine, nostrae devotionis oblatio, et eorum nobis fiat supplicatione salutaris, pro quorum solemnitate defertur. Per.

Postcommun.

Ad defensionem fidelium, Domine, quaesumus, dexteram tuae Majestatis extende; et ut perpetua pietatis protectione muniantur, intercessio pro his non desit martyrum continuata sanctorum. Per.

LXXVIII. ITEM ALIA MISSA. Fraterna nos, Domine, martyrum tuorum corona laetificet, quae et fidei nostrae praebeat incitamenta virtutum, et multiplici nos suffragio consoletur. Per.

Praesta, quaesumus, Domine, ut sicut nobis indiscreta pietas horum martyrum beatorum individuae charitatis praebet exemplum, sic spiritum gratiae tuae, quo jugiter muniamur, semper imploret. Per.

Secreta.

Iterata mysteria, Domine, pro sanctorum martyrum devota mente tractamus, quibus nobis et praesidium crescit et gaudium. Per.

Postcommun.

Caelesti munere saginati, quaesumus, Domine Deus noster, ut haec nobis dona martyrum tuorum duplicatio beata sanctificet. Per.

LXXVIIII. ITEM ALIA MISSA. Domine Deus noster, multiplica super nos gratiam tuam; et quorum celebramus gloriosa certamina, tribue subsequi in sancta professione victoriam. Per.

Secreta.

Suscipe, Domine, quaesumus, munera populi tui pro martyrum festivitate sanctorum, et sincero nos corde fac eorum natalitiis interesse. Per.

Postcommun.

Sacramenti tui, Domine, quaesumus, sumpta benedictio corpora nostra mentesque sanctificet, et perpetuae misericordiae nos praeparet ascribendos. Per Dominum.

LXXX. ORAT. DE ADVENTU DOMINI. Excita, Domine, potentiam tuam, et veni, et quod Ecclesiae tuae usque in finem saeculi promisisti clementer operare. Per.

Excita, Domine, potentiam tuam, et magna nobis virtute succurre, ut per auxilium gloriae tuae, quod nostra peccata praepediunt, indulgentia tuae propitiationis acceleret. Per.

Secreta.

Placare, Domine, quaesumus, humilitatis nostrae precibus et hostiis; et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis. Per.

Deus cui proprium est ac singulare quod bonus es, et nulla unquam a te es commutatione diversus, propitiare supplicationibus nostris, et Ecclesiae tuae misericordiam tuam, quam confitentur, ostende, manifestans plebi tuae Unigeniti tui mirabile Sacramentum, ut in universitate nationum perficiatur quod per Verbi tui Evangelium promisisti, et habet plenitudo adoptionis, quod pertulit testificatio veritatis. Per Christum Dominum.

Postcommun.

Repleti cibo spiritali alimoniae, supplices te deprecamur, omnipotens Deus, ut hujus participatione mysterii, doceas nos terrena despicere, et amare caelestia, atque omni nexu mortiferae cupiditatis exutos regno perpetuae libertatis consortes efficias. Per Dominum.

LXXXI. ITEM ALIA MISSA. Excita, Domine, quaesumus, corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias, ut per ejus adventum purificatis tibi servire mentibus mereamur. Per.

Praeveniat nos, quaesumus, omnipotens Deus, tua gratia semper et subsequatur, ut cum adventum Unigeniti tui, quem summo cordis desiderio sustinemus, et praesentis vitae subsidia et futurae etiam consequamur. Per.

Conscientias nostras, quaesumus, omnipotens Deus, cotidie visitando purifica, ut, veniente Domino Filio tuo, paratam sibi in nobis inveniat mansionem. Per.

Fac nos, quaesumus, Domine Deus noster, pervigiles atque solicitos adventum expectare Christi Filii tui Domini nostri, ut dum venerit pulsans, non dormientes peccatis, sed vigilantes et in suis inveniat laudibus exultantes. Per.

Secreta.

Sacrificium tibi, Domine, celebrandum placatus intende, quod et nos a vitiis nostrae conditionis emundet, et tuo nomini reddat acceptos. Per.

Postcommun.

Sumptis muneribus, Domine, quaesumus ut cum frequentatione mysterii crescat nostrae salutis effectus. Per.

LXXXII. ITEM ALIA MISSA Praecinge, quaesumus, Domine Deus noster, lumbos mentis nostrae divina tua virtute potentium, ut veniente Domino nostro Jesu Christo Filio tuo, digni inveniamur aeternae vitae convivio, et vota caelestium dignitatum ab ipso percipere mereamur. Per.

Adjuva, Domine, fragilitatem plebis tuae, ut ad votivum magnae festivitatis effectum, et corporaliter gubernata percurrat, et ad perpetuam gratiam devota mente perveniat. Per.

Secreta.

Grata tibi sint, Domine, munera, quibus mysteria celebrantur nostrae libertatis et vitae. Per.

Postcommun.

Animae nostrae, quaesumus, omnipotens Deus, hoc potiantur desiderio, ut a tuo Spiritu inflammentur, ut sicut lampadas divino munere satiati, ante conspectum venientis Christi Filii tui velut clara lumina fulgeamus. Per.

LXXXIII. ITEM ALIA MISSA. Festina, quaesumus, ne tardaveris, Domine, et praesidium nobis tuae pietatis impende, ut opportunis consolationibus subleventur, qui in tua miseratione confidunt. Per.

Concede, quaesumus, omnipotens Deus, hanc gratiam plebi tuae, adventum Unigeniti tui cum summa vigilantia expectare, ut, sicut ipse auctor nostrae salutis docuit, velut fulgentes lampadas in ejus occursum nostras animas praeparemus. Per

Voci nostrae, quaesumus, Domine, aures tuae pietatis accommoda, et cordis nostri tenebras lumine tuae visitationis inlustra. Per.

Secreta.

Sacrificiis praesentibus, Domine, quaesumus, intende placatus, ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. Per.

Postcommun.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, cunctae familiae tuae hanc voluntatem in Christo Filio tuo Domino nostro venienti in operibus justis aptos occurrere, et ejus dexterae sociati, regnum mereantur possidere caeleste. Per.

LXXXIIII. ITEM ALIA MISSA. Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut redemptionis nostrae ventura solemnitas, et praesentis nobis vitae subsidia conferat, et aeternae vitae beatitudinis praemia largiatur. Per Dominum.

Excita, quaesumus, Domine, potentiam tuam, et veni, ut ii qui in tua pietate confidunt ab omni citius adversitate liberentur. Per.

Exsultemus, quaesumus, Domine, Deus noster, omnes recti corde in unitate fidei congregati, ut veniente Salvatore nostro Filio tuo, immaculati occurramus illi in ejus sanctorum comitatu. Per eumdem Dominum.

Fac nos, Domine, quaesumus, mala nostra toto corde respuere, ut veniente Filio tuo Domino nostro, bona ejus capere valeamus. Per.

Secreta.

Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia jugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis mirabiliter operetur. Per Dominum.

Postcommun.

Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer exaudi, ut qui de adventu Unigeniti tui secundum carnem laetantur, in secundo cum venerit in majestate sua, praemium aeternae vitae percipiant. Per.

Indignos, quaesumus, Domine, famulos tuos, quia actionis propriae culpa contristat, Unigeniti tui nos adventu laetifica. Per Dominum.

Quaesumus, omnipotens Deus, preces nostras respice, et tuae super nos viscera pietatis impende, ut qui ex nostra culpa adfligimur, Salvatore nostro adveniente, respiremus. Per.

Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui sub peccati jugo ex debito deprimimur, expectata Unigeniti tui nova nativitate liberemur. Per.

Excita, Domine, potentiam tuam, et veni, ut tua propitiatione salvemur. Per.

Festina, ne tardaveris, Domine, Deus noster, et a diabolico furore nos potenter libera. Per.

Porrige nobis, Domine, dexteram tuae venerationis, et veni, et peccata nostra propitiatus absolve. Per.

Deus, qui prospicis quia ex nostra pravitate adfligimur, concede propitius, ut ex tua visitatione consolemur. Per Domin.

Festinantes, omnipotens Deus, in occursum Filii tui Domini nostri, nulla impediant opera actus terreni, sed caelestis sapientiae eruditio faciat nos ejus esse consortes. Per Dominum.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut Filii tui ventura solemnitas, et praesentis nobis vitae remedia conferat, et praemia aeterna concedat. Per.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut quia pro peccatis nostris meremur affligi, per adventum Filii tui a cunctis adversitatibus liberemur. Per.

Deus, qui nos redemptionis nostrae annua exspectatione laetificas, praesta ut Unigenitum Filium tuum quem Redemptorem laeti suscipimus, venientem quoque Judicem securi videamus. Per.

LXXXV. ORAT. ET PRECES Mensis decimi. Feria IIII. Deus, qui conspicis quia in tua pietate confidimus, concede propitius ut de caelesti semper protectione gaudeamus. Per.

Subveniat nobis, Domine, misericordia tua et ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur veniente salvari. Per.

Secreta.

Ecclesiae tuae, Domine, munera placatus adsume, quae et misericors offerenda tribuisti, et in nostrae salutis potenter efficias transire mysterium. Per.

Referentes gratiarum de praeteritis devotionem, promtius quae ventura sunt praestanda confidimus, nec est nobis seminum desperanda foecunditas, cum pro supplicationibus nostris annua devotione venerandus etiam matris Virginis fructus salutaris intervenit Christus Dominus noster. Quem audant.

Postcommun.

Tuorum nos, Domine, largitate donorum et temporalibus adtolle praesidiis, et conversatione tibi placeat, et secura deserviat. Per Dominum.

Ad populum.

Esto, Domine, plebi tuae sanctificator et custos, et beatae Mariae munita praesidiis et conversatione tibi placeat, et secura deserviat. Per Dominum.

In sexta feria

Hujus nobis parsimoniae, quaesumus, Domine, praebe mensuram, ut quod licentiae carnis auferimus, salutarem nobis fructum acquirat. Per.

Deus, qui nostram conspicis semper infirmitatem destitui, adventus tui nos visitatione custodi. Per.

Adesto, quaesumus, omnipotens Deus, atque in cunctis actionibus nostris et aspirando nos praeveni, et adjuvando custodi. Per.

Secreta.

Praesta, Domine, quaesumus, ut dicato muneri congruentem nostrae devotionis offeramus affectum. Per.

Postcommun

Refecti vitalibus alimentis, quaesumus, Domine, ut quod tempore nostrae mortalitatis exequimur, immortalitatis tuae munere consequamur. Per.

Ad populum.

Respice, Domine, quaesumus, propitius ad plebem tuam, et quam divinis tribuis proficere sacramentis, ab omnibus absolve peccatis. Per Dominum nostrum.

Sabbato in XII lectiones.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et praesentis vota jejunii placita tibi devotione exhibere, concede. Per.

Converte nos, Deus sanitaris noster, et ut nobis jejunium corporale proficiat, mentes nostras caelestibus institue disciplinis. Per.

Deus, qui, pro animarum expiatione nostrarum, sacri jejunii instituta mandasti, fragilitati nostrae adjumenta concede, et effectum caelestium mandatorum benignus inspira. Per Dominum.

Miserationum tuarum, Domine, quaesumus, praeveniamur auxilio, et in hujus solemnitate jejunii omnium tibi sit devotio grata fidelium. Per.

Preces populi tui, quaesumus, Deus, clementer exaudi, ut qui juste pro peccatis nostris adfligimur, pietatis tuae visitatione consolemur. Per.

Post benedict.

Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium, concede, quaesumus, ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. Per.

Secreta.

Ecclesiae tuae, Domine, munera sanctifica concede, ut per haec veneranda mysteria pane caelesti refici mereamur. Per.

Postcommun.

Prosint nobis, Domine, sumpta mysteria pariterque nos et a peccatis exuant, et praesidiis tuae propitiationis adtollant. Per.

Ad populum.

Veniat, Domine, quaesumus, populo tuo supplicanti tuae benedictionis infusio, quae diabolicas ab eodem repellat insidias, quae fragilitatem mundet et protegat, quae inopem sustentet et foveat. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Α + Ω INCIPIT LIBER TERTIUS. ORATIONES ET PRECES CUM CANONE PRO DOMINICIS DIEBUS. I. Deus, qui diligentibus te bona invisibilia praeparasti, infunde cordibus nostris tui amoris affectum, ut te in omnibus et super omnia diligentes, promissiones tuas, quae omne desiderium superant, consequamur. Per Dominum nostrum.

Col.

Deus, qui in sanctis habitas, et pia corda non deseris, libera nos a terrenis desideriis et cupiditate carnali, ut, nullo in nobis regnante peccato, tibi soli Domino liberis mentibus serviamus. Per.

Secreta.

Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et has oblationes famulorum famularumque tuarum benignus assume, ut quod singuli obtulerunt ad honorum nominis tui, cunctis proficiat ad salutem. Per.

Postcummun.

Quos caelesti, Domine, donae satiasti, praesta, quaesumus, ut a nostris mundemur occultis, et ab hostium liberemur insidiis. Per Dominum.

II ITEM ALIA MISSA. Deus virtutum, cujus est totum, quod est optimum, insere pectoribus nostris amorem tui nominis, et praesta ut et nobis religionis augmentum, quae sunt bona nutrias ac vigilantia studium, quaesumus, nutrita custodias. Per.

Da nobis, Domine, quaesumus, ut in tua gratia veraciter confidentes, et quae digna sunt postulemus, et jugiter postulata sumamus. Per.

Secreta.

Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et has populi tui oblationes benignus assume, ut nullius sit irritum votum, et nullius vacua postulatio, praesta, ut quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per.

Postcommun.

Repleti sumus, Domine, muneribus tuis, tribue, quaesumus, ut eorum et mundemur affectu, et muniamur auxilio. Per.

III. ITEM ALIA MISSA. Deus, cujus providentia in sui dispositione non fallitur, te supplices exoramus, ut noxia cuncta submoveas, et omnia nobis profutura concedas. Per.

Custodi nos, Domine, quaesumus, in tuo servitio constitutos, ut quibus famulatum esse vis sincere, propitius largire quod praecepisti. Per.

Secreta.

Deus, qui legalium differentias hostiarum unius sacrificii perfectione sanxisti, accipe sacrificium devotis tibi famulis, et pari benedictione sicut munera Abel justi sanctifica, ut quod singuli obtulerunt ad Majestatis tuae honorem cunctis proficiat ad salutem. Per.

Postcommun.

Cotidiani, Domine, quaesumus, munere sacramenti perpetuae nobis tribue salutis augmentum. Per Dominum.

IIII. ITEM ALIA MISSA Largire nobis, Domine, quaesumus, semper spiritum cogitandi quae recta sunt, propitius, et agendi, ut qui sine te esse non possumus, secundum te quaerere valeamus. Per.

Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut viam tuam devota mente currentes, subripientium delictorum laqueos evadamus. Per.

Secreta.

Suscipe munera, quaesumus, Domine, quae tibi de tua largitate deferimus, ut haec sacrosancta mysteria, gratiae tuae operante virtute, praesentis vitae nos conversatione sanctificent, et ad gaudia sempiterna perducant. Per.

Postcommun.

Sit nobis, Domine, reparatio mentis et corporis caeleste mysterium, ut cujus exsequimur actionem, sentiamus affectum. Per.

V. ITEM ALIA MISSA. Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut inter hujus vitae caligines non ignorantia fallente mergamur; nec praecipiti studeamus voluntate peccare, sed cui fiduciam sperandae pietatis indulges, optatae misericordiae praesta benignus effectum. Per.

Pateant aures misericordiae, Domine, precibus supplicantium, ut et petentibus desiderata concedas; fac tibi eos, quaesumus, placita postulare. Per.

Secreta.

Concede nobis haec, quaesumus, Domine, frequentare mysteria, quia quotiens hujus hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Per.

Postcommun.

Quaesumus, Domine Deus noster, ut quos divinis reparare non desinis sacramentis, tuis non destituas benignus auxiliis. Per.

VI. ITEM ALIA MISSA. Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas, multiplica super nos gratiam tuam, ut ad tua promissa currentes, coelestium bonorum facias esse consortes. Per.

Secreta.

Tibi, Domine, sacrificia dicata reddantur, quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti, ut eadem remedia fieri nostra praestares. Per.

Postcommun.

Quaesumus, Domine Deus noster, ut quos divinis reparare non desinis sacramentis, tuis non destituas benignus auxiliis. Per.

VII ITEM ALIA MISSA. Omnipotens sempiterne Deus, qui abundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et vota, effunde super nos misericordiam tuam, ut dimittas quae conscientia metuit, et adjicias quod oratio non praesumit. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, a quo solo sancta desideria, recta consilia, et justa sunt opera, da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem, ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et tempora sint tua protectione tranquilla. Per.

Secreta.

Respice, Domine, quaesumus, nostram propitius servitutem, ut quod offerimus sit tibi munus acceptum, sit nostrae fragilitatis subsidium. Per.

Postcommun.

Sentiamus, Domine, quaesumus, tui perceptione sacramenti subsidium mentis et corporis, ut in utroque salvati, caelestis remedii plenitudiue gloriemur. Per.

VIII. ITEM ALIA MISSA Omnipotens sempiterne Deus, per quem coepit esse quod non erat; et factum est visibile, quod latebat; stultitiam nostri cordis emunda: et quae in nobis sunt vitiorum secreta purifica: ut possimus tibi, Domine, pura mente servire. Per.

Omnipotens et misericors Deus, de cujus munere venit, ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur; tribue, quaesumus, nobis: ut a promissionibus tuis sine offensione curramus. Per.

Secreta.

Hostias, quaesumus, Domine, propitius inte, quas sacris altaribus exhibemus: ut nobis indulgentiam largiaris; tuo nomini dent honorem. Per.

Postcommun.

Vivificet nos, quaesumus, Domine, hujus participatio sancta mysterii; et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. Per.

VIIII. ITEM ALIA MISSA. Omnipotens sempiterne Deus, da nobis fidei, spei et charitatis augmentum; et ut mereamur adsequi quod promittis, fac nos amare quod praecipis. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem, et Majestati tuae sincero corde servire. Per.

Secreta.

Oblatio nos, Domine, tuo nomini dicata purificet, et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem. Per.

Postcommun.

Sumptis, Domine, caelestibus sacramentis, ad redemptionis aeternae, quaesumus, proficiat augmentum. Per.

X. ITEM ALIA MISSA. Custodi, Domine, quaesumus, Ecclesiam tuam propitiatione perpetua, et quia sine te labitur humana mortalitas, tuis semper auxiliis et abstrahatur a noxiis, et ad salutaria dirigatur. Per.

Praesta nobis, misericors Deus, ut placationem tuam promptis mentibus exoremus, et peccatorum veniam consequentes, a noxiis liberemur incursibus. Per.

Secreta.

Concede nobis, Domine, quaesumus, ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum, et tuae propitiatio potestatis. Per.

Secreta.

Purificent nos, Domine, sacramenta, quae sumpsimus, et a cunctis efficiant vitiis absolutos. Per.

Postcommun.

Sancta tua nos, Domine, sumpta vivificent; et misericordiae sempiternae praeparent expiatos. Per.

XI. ITEM ALIA MISSA. Ecclesiam tuam, Domine, miseratio continuata mundet et muniat; et quia sine te non potest salva consistere, tuo semper munere gubernetur. Per.

Da, quaesumus, Domine, hanc mentem populo tuo, ut quia ad te placandum necessitate concurrit, Majestati tuae fiat etiam voluntate devotus. Per.

Secreta.

Tua nos, Domine, sacramenta custodiant, et contra diabolicos tueantur semper incursus. Per.

Postcommun.

Mentes nostras et corpora possideat, Domine, quaesumus, doni caelestis operatio, ut non noster sensus in nobis, sed jugiter ejus praeveniant effectus. Per.

XII. ITEM ALIA MISSA. Fac nos, Domine, quaesumus, prompta voluntate subjectos, et ad supplicandum tibi nostras semper excita voluntates. Per.

Fac nos, Domine, quaesumus, tuis obedire mandatis, quia tunc nobis prospera cuncta praevenient, si totius vitae sequamur auctorem. Per.

Secreta.

Munda nos, Domine, sacrificii praesentis effectu, et perfice miseratus in nobis, ut ejus mereamur esse participes. Per.

Postcommun.

Purifica, Domine, quaesumus, mentes nostras benignus, et renova caelestibus sacramentis, ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium. Per.

XIII. ITEM ALIA MISSA. Da, quaesumus, Domine, populo tuo diabolica vitare contagia, et te solum, Domine, puro corde sectari. Per.

Custodi nos, omnipotens Deus, ut, tua dextera gubernante, nec nostra nobis praevaleant nec aliena peccata. Per.

Secreta.

Majestatem tuam, Domine, suppliciter deprecamur, ut haec sancta quae gerimus, et praeteritis nos delictis exuant et futuris. Per.

Postcommun.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut divino munere satiati et sacris mysteriis innovemur et moribus. Per.

XIIII. ITEM ALIA MISSA. Dirigat corda nostra, Domine, quaesumus, tuae miserationis operatio: quia tibi sine te placere non possumus. Per.

Tuis, Domine, quaesumus, adesto supplicibus, et inter mundanae pravitatis insidias fragilitatem nostram sempiterna pietate prosequere. Per.

Secreta.

Deus, qui nos per hujus sacrificii veneranda commercia unius summaeque Divinitatis participes effecisti, praesta, quaesumus, ut sicut tuam cognoscimus veritatem, sic eam dignis moribus et mentibus adsequamur. Per.

Postcommun.

Gratias tibi referimus, Domine, sacro munere vegetati, tuam misericordiam deprecantes, ut dignos ejus nos participatione perficias. Per.

XV ITEM ALIA MISSA. Omnipotens et misericors Deus, universa nobis adversantia propitiationis exclude, ut, mente et corpore pariter expediti, quae tua sunt liberis mentibus exequamur. Per.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, sic nostram veniam promereri, ut nostros corrigamus excessus; sic fatentibus relaxare delictum, ut coerceamus in suis pravitatibus obstinatos. Per.

Secreta.

Haec munera, quaesumus, Domine, quae oculis tuae majestatis offerimus, salutaria nobis esse concede. Per.

Postcommun.

Quaesumus, omnipotens Deus, ut munus divinum, quod sumpsimus, salutari nobis prosit effectu. Per.

XVI ITEM ALIA MISSA. Largire, quaesumus, Domine, fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem, ut pariter ab omnibus mundentur offensis, tibi mente deserviant. Per.

Delicta nostra, Domine, quibus adversa dominantur, absterge, et tua nos ubique miseratione custodi. Per.

Secreta.

Caelestem nobis praebeant haec mysteria, quaesumus, Domine, medicinam; et vitia nostri cordis expurgent. Per.

Postcommun.

Auxilientur nobis, Domine, sumpta mysteria, et sempiterna protectione confirment. Per.

Incipit CANON ACTIONIS.

Sursum corda.

Resp. Habemus ad Dominum.

Gratias agamus Domino Deo nostro.

Resp. Dignum et justum est.

Et justum est, aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum. Per quem Majestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates, caeli caelorumque virtutes, ac beata syrafin, socia exultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua, osanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Osanna in excelsis.

Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, supplices rogamus et petimus, uti accepta et habeas et + benedicas haec + dona, haec + munera, haec + sancta sacrificia + inlibata. In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere, digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro illo, et antistite nostro illo episcopo. Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum et omnium circumadstantium. Quorum tibi fides cognita est, et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se, suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae, tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. Communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri et Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis, Thomae, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Jacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis, et Taddaei, Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Corneli, Cypriani, Laurenti, Chrisogoni, Joannis, et Pauli, Cosmae et Damiani, . . . . . . . . . . et Eleutheri, . . . . . . . . . . et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum.

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum.

Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, benedictam, ascriptam, ratam, rationabilem acceptabilemque facere digneris, ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini Dei nostri Jesu Christi. Qui pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite, et manducate ex hoc omnes: hoc est enim corpus meum. Simili modo postea quam coenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens, benedixit, dedit discipulis suis dicens: Accipite, et bibite ex eo omnes: hic est enim calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium fidei: qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis. Unde et memores sumus, Domine, nos tui servi, sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis, offerimus praeclarae Majestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae. Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam. Supplices te rogamus, omnipotens Deus, jube haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae Majestatis tuae, ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosantcum Filii tui corpus et sanguinem sumserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Per Christum Dominum nostrum.

Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam societatis donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Johanne, Stephano, Matthia, Barnaban, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnem, Caecilia, Anastasia, et cum omnibus sanctis tuis, intra quorum nos consortia non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum.

Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis, et praestas nobis. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso est tibi, Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.

Oremus.

Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere: Pater noster, qui es in caelis. Sed libera nos a malo.

Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis praeteritis, praesentibus, et futuris, et intercedente pro nobis beata et gloriosa semperque virgine Dei genitrice Maria, et sanctis apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andrea, da propitius pacem in diebus nostris, ut ope misericordiae tuae adjuti, et a peccatis simus liberi semper, et ab omni perturbatione securi. Per.

Pax Domini sit semper vobiscum.

Resp. Et cum spiritu tuo.

Post haec commonenda p. plebs pro jejuniis quarti, septimi et decimi mensis temporibus suis, sive pro scrutiniis, vel aurium apertione, sive orandum pro infirmis, vel adnunciandum natalitia sanctorum.

Post haec communicat sacerdos cum ordinibus sacris cum omni populo.

Postcommun.

Quos caelesti, Domine, alimento satiasti, apostolicis intercessionibus ab omni nos, quaesumus, adversitate custodi. Per Dominum.

Laeti, Domine, sumpsimus sacramenta caelestia, intercedente pro nobis beata et gloriosa semperque virgine Dei genitrice Maria, ad vitam nobis proficiant sempiternam. Per.

Augeatur in nobis, Domine, quaesumus, tuae virtutis operatio, ut, divinis vegetati sacramentis, ad eorum promissa capienda tuo munere praeparemur. Per.

Omnipotens Deus, fac nobis tibi semper devotam gerere voluntatem, Majestati tuae sincero corde famulari. Per.

Mysteria nos, Domine, sancta purificent, et suo munere tueantur. Per.

Quos tantis, Domine, largiris uti mysteriis, quaesumus, ut effectibus nos eorum veraciter aptaro digneris. Per.

Mensa tua nos, Deus, a delectationibus terrenis expediat, et caelestibus semper instruat alimentis. Per.

Tui nobis, Domine, communio sacramenti et purificationem conferat, et tribuat unitatem. Per.

Tua sancta nobis, omnipotens Deus, et indulgentiam praebeant, et auxilium perpetuae defensionis impendant. Per.

Tua, nos, Domine, medicinalis operatio, et a nostris perversitatibus clementer expediat, et tuis faciat semper inhaerere mandatis. Per.

Purificent semper et muniant tua sacramenta nos, Deus, et ad perpetuae ducant salvationis effectum. Per Dominum nostrum.

Quaesumus, omnipotens Deus, ut munus divinum, quod sumpsimus, salutari nobis prosit effectu. Per.

XVII. ITEM BENEDICTIONES Super populum post communionem. Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, de abundantia misericordiarum tuarum famulos et famulas tuas praesta locupletes, praesta securos, ut confirmati benedictionibus tuis, abundent in omni gratiarum actione, teque perpetua exultatione benedicant. Per.

Gregem tuum, Pastor bone, placatus intende, et oves quas pretioso sanguine redemisti diabolica non sinas incursione lacerari. Per.

Benedic, Domine, hanc familiam tuam in caelestibus, et reple eam donis tuis spiritalibus; concede eis charitatem, gaudium, pacem, patientiam, bonitatem, mansuetudinem, spem, fidem, continentiam; et repleti omnibus castitatem donis tuis desiderantes, ad te pervenire mereantur. Per.

Benedicat vos Deus omni benedictione caelestis, sanctosque puros efficiat in conspectu suo; superabundent in vos divitiae gloriae ejus; verbo veritatis instruat, et Evangelio salutis erudiat, omniumque sanctorum charitate locupletet. Per.

Plebis tuae, quaesumus, Domine, ad te semper corda converte, et quam tantis facis patrociniis adjuvari, perpetuis non desinas gubernare praesidiis. Per.

Propitiare populo tuo, Deus, ut, a suis pravitatibus liberatus, et toto tibi corde deserviat, et sub tua semper protectione consistat. Per.

Tuere, quaesumus, Domine, familiam tuam, et spiritalibus instrue disciplinis. Per Dominum nostrum.

Familia tua, Deus, et ad celebranda principia suae redemptionis desideranter occurrat, et ejus dona perseveranter adquirat. Per.

Fideles tuos, Domine, quaesumus, corpore pariter et mente purifica, ut, tua inspiratione compuncti, noxias delectationes vitare praevaleant, atque ut earum non capiantur inlecebris, tua semper suavitate pascantur. Per.

Propitiare, Domine, populo tuo; et ab omnibus absolve peccatis, ut quod nostris offensionibus promeremur, tua indulgentia repellatur. Per.

Adesto, Domine, supplicibus tuis, et nihil de sua conscientia praesumentibus, ineffabili miseratione succurre, ut quod non habet fiducia meritorum, tua consecret largitas invicta donorum. Per Dominum nostrum.

Da, quaesumus, Domine, populo tuo et mentem qua tibi devotus existat, et intellectum quo justa deposcat, et propitiationem tuam, qua pie desiderantibus quae sint profutura proficiat. Per.

Plebem nomini tuo subditam, Domine, propitius intuere, eique consolationes tuas jugiter per caelestem gratiam dignanter operare. Per.

Familiam tuam, Domine, pervigili protectione conserva, et perpetuis defende praesidiis, ut, omni semper inordinatione seclusa, tua jugiter providentia dirigatur. Per.

Respice, Domine, propitius plebem tuam, et toto tibi corde subjectam praesidiis invictae pietatis attolle. Per.

XVIII. ORAT. COTIDIANIS DIEBUS Ad missas. Perpetua, quaesumus, Domine, pace custodi, quos in te sperare donasti. Per Dominum nostrum.

Adesto nobis, misericors Deus, et tuae pietatis in nobis propitius dona concede. Per.

Secreta.

Munera, Domine, tibi dicata, quaesumus, sanctifica, et per eadem nos placatus intende. Per.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Mysteria sancta nos, Domine, et spiritalibus expleant alimentis, et corporalibus tueantur auxiliis. Per.

XIX. ITEM ALIA MISSA. Exaudi nos, miserator et misericors Deus, et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. Per.

Plebis tuae, Deus, ad te corda converte, ut tuo munere talis existat, cui tu perpetua beneficia largiaris. Per.

Secreta.

Mystica nobis, Domine, prosit optatio, quae nos et a reatibus nostris expediat, et perpetua salvatione confirmet. Per Dominum.

Postcommun.

Sancta tua nos, Domine, quaesumus, et a peccatis exuant, et a caelestis vitae vigore confirment. Per.

XX ITEM ALIA MISSA. Quaesumus, omnipotens Deus, ut plebs tua toto tibi corde deserviens, et beneficia tua jugiter mereatur et pacem. Per.

Miserere nostri, Deus, et tuae nobis pietatis effectus potenti bonitate largire. Per.

Secreta.

Suscipe, Domine, quaesumus, hostiam redemptionis humanae, et salutem nobis mentis et corporis operare placatus. Per.

Postcommun.

Tui nobis, Domine, communio sacramenti et purificationem conferat; et tribuat unitatem. Per.

XXI. ITEM ALIA MISSA. Rege nostras, Domine, propitius voluntates, ut nec propriis iniquitatibus implicentur, nec subdantur alienis. Per.

Da famulis tuis, Deus, indulgentiam peccatorum, consolationem vitae, gubernationemque perpetuam, qua tibi fideliter servientes, ad tuam jugiter misericordiam pervenire mereantur. Per.

Secreta.

Tua sacramenta nos, Deus, circumtegant et reforment, simulque nobis temporale remedium conferant et aeternum. Per.

Postcommun.

Tua sancta nobis, omnipotens Deus, quae sumsimus, et indulgentiam praebeant, et auxilium perpetuae defensionis impendant. Per Dominum.

XXII. ITEM ALIA MISSA. Comprime, Domine, quaesumus, noxios semper incursus, et salutarem temporibus nostris propitius da quietem. Per.

Tu, Domine, semper a nobis omnem remove pravitatem, et ad tuam nos propitius converte justitiam. Per.

Secreta.

In tuo conspectu, Domine, quaesumus, talia nostra munera efficiant. quae et placare te valeant, et nos tibi placere perficiant.

Postcommun.

Tua nobis, Domine, medicinalis operatio, et a nostris perversitatibus clementer expediat, et ad ea quae sunt recta perducat. Per.

XXIII. ITEM ALIA MISSA. Ab omnibus nos defende, quaesumus, Domine, semper adversis, et continuis tuere praesidiis. Per.

Conserva populum tuum, Deus, et tuo nomini fac devotum, ut divinis subjectus officiis et temporalis viriliter et aeternae dona perficiat. Per.

Secreta.

Haec nos oblatio, Deus, mundet et renovet, gubernet et protegat. Per.

Postcommun.

Caelestibus, Domine, pasti deliciis, quaesumus, ut semper eadem, quo veraciter vivimus, adpetamus. Per.

Adsit, Domine fidelibus tuis sacrae benedictionis effectus, qui mentes omnium spiritali vegetatione disponat, ut pro opera pietatis tuae muneribus impleantur. Per.

XXIIII. ORATIONES Ad proficiscendum in itinere. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et viam famuli tui illius in salutis tuae prosperitate dispone, ut inter omnes vitae hujus varietates tuo semper protegatur auxilio. Per.

Deus, qui diligentibus te misericordiam tuam semper per impendis, et a servientibus tibi in nulla es regione longinquus, dirige viam famuli tui illius in voluntate tua, ut te protectore, et te perduci, per justitiae semitas sine offensione gradiatur. Per.

Exaudi, Domine, preces nostras, et profectioni famuli tui illius misericordiam tuam, qui semper es ubique, praetende, ut ab omnibus adversitatibus tua opitulatione defensus, justorum desideriorum potiatur effectibus. Per.

Secreta.

Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et has oblationes, quas tibi offerimus pro famulo tuo illo benignus adsume, ut viam illius et praecedente gratia tua dirigas, et subsequente comitari digneris, ut de actu atque incolumitate secundum misericordiae tuae praesidia gaudeamus. Per.

Infra actionem

Hanc igitur oblationem, Domine, famuli tui illius, quam tibi offert ob desiderium animae suae, commendans tibi Deo iter suum, placatus suscipias deprecamur; cui tu, Domine, angelum pacis mittere digneris angelum tuum sanctum, sicut misisti famulo tuo Tobiae Raphael angelum, qui eum salvum atque incolumem perducat usque ad loca destinata, iterato tempore opportuno, omnibus rite perfectis, reduci eum faciat in tua sancta Ecclesia, et laetus tibi et nomini tuo gratias referat. Per.

Item infra action.

Hanc igitur oblationem, Domine, famuli tui illius, quam tibi offert pro salute famuli tui illius, placatus suscipias deprecamur. Pro quo Majestati tuae fundimus preces, ut eum, confirmata pacis foedera, eum omni gaudio ad nos quantocius facias remeare. Per. Quam obl.

Postcommun.

Deus infinitae misericordiae, et majestatis immensae, quem nec spatia locorum, nec intervalla temporum, ab his quos tueris abjungunt, adesto famulis tuis in te ubique fidentibus, et per omnem quam acturi sunt viam, dux eis et comes esse dignare, nihil illis adversitatis noceat, nihil difficultatis obsistat; cuncta eis salubria, cuncta sint prospera, ut sub ope dexterae tuae quidquid justo expetierunt desiderio, celeri consequantur effectu. Per.

Item alia.

Deus, qui ad vitam ducis, et confitentes in te paterna protectione custodis, quaesumus ut praesenti famulo tuo a nobis egredienti angelicum tribuas comitatum, ut ejus auxilio protectus, nulla mali concutiatur formidine, nullo comprematur adversitatis angore, nullis inruentis inimici molestetur insidiis; sed spatiis necessarii itineris prospero gressu peractis, propriisque locis feliciter restitutus, universos reperiat sospites, ac debitas exolvat tuo nomini grates. Per.

XXV. ITEM ORATIONES Ad iter agentibus. Deus, verae beatitudinis auctor atque largitor, dirige nos in eam, quam immaculati ambulant viam, ut testimonia legis tuae piis cordibus exquirentes, perseveremus et diligere quod praecipiunt, et desiderare quo ducunt. Per.

Deus, qui sanctorum tuorum dirigis gressus, a nobis iniquitatis viam, et nostri tua lege miserere, ut non obliti judicia tua, viam mandatorum dilatato corde curramus. Per.

XXVI. ORAT. PRO CHARITATE. Deus, qui diligentibus te facis cuncta prodesse, da cordibus nostris inviolabilem charitatis effectum, ut desideria de tua insperatione concepta nulla possint tentatione mutari. Per

Deus, qui justitiam tuam eligis, in cordibus credentium digito tuo scribis, da nobis fidei, et spei, charitatisque augmentum; et ut mereamur adsequi quod promittis, fac nos amare quod praecepisti. Per.

Secreta.

Deus, qui nos ad imaginem tuam sacramentis renovas et praeceptis, perfice gressus nostros in semitis tuis, ut charitatis donum, quod fecisti a nobis sperari, per haec quae offerimus facias sacrificia adprehendi. Per.

Postcommun.

Libera nos, Domine, ab omni malo, propitiusque concede ut quae nobis poscimus relaxari, ipsi quoque proximis remittamus. Per.

XXVII. ITEM ALIA MISSA. Deus largitor pacis, et amator charitatis, da servis tuis veram cum tua voluntate concordiam, ut ab omnibus, quae nos pulsant tentationibus liberemur. Per Dominum nostrum.

Deus, qui, cum omnes creaturas diligens feceris, in eam indulgentiam hominem, ut etiam illum ab impietatibus redimeres, condidisti, da servis tuis hunc charitatis affectum, ut bona pro malis rependere tuo incitentur exemplo. Per.

Secreta.

His, Domine, sacrificiis, quaesumus, concede placatus, ut qui propriis oramus absolvi delictis, non gravemur externis. Per.

Postcommun.

Spiritum nobis, Domine, tuae charitatis infunde, ut quos uno caelesti pane satiasti, una facias pietate concordes. Per.

Ad populum.

Da Ecclesiae tuae, Domine, non superbe sapere, tibi placita humilitate proficere, ut proterva despiciens, et matura quaeque desiderans exerceat libera charitate. Per.

Confirma, Domine, quaesumus, tuorum corda fidelium, et gratiae tuae virtute conrobora, ut et in tua sint supplicatione devoti, et mutua dilectione sinceri. Per.

XXVIII. ORAT. IN TRIBULATIONE. Ineffabilem misericordiam tuam, Domine, nobis clementer ostende, ut simul nos et a peccatis exuas, et a poenis, quas pro his meremur, eripias. Per.

Parce, Domine, parce peccantibus; et ut ad propitiationem tuam possimus accedere, spiritum nobis tribue corrigendi. Per.

Secreta.

Quaesumus, Domine, nostris placare muneribus quo tu eadem tribuis, ut placeris. Per.

Postcommun.

Sumpti sacrificii, Domine, perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a nobis cuncta depellat. Per.

XXVIIII. ITEM ALIA MISSA. Adesto, Domine, fidelibus tuis, et quibus supplicandi tribuis miseratus affectum, concede benignissime consolationis auxilium. Per.

Da nobis, quaesumus, Domine, de tribulatione laetitiam, ut qui diu pro nostris peccatis afficimur, intervenientibus sanctis tuis, celerius in tua misericordia respiremus. Per.

Secreta.

Suscipe, quaesumus, Domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum, et tua mysteria celebrantes ab omnibus defende periculis. Per.

Postcommun.

Vivificet nos, Domine, sacra participationis infusio, et perpetua protectione defendat. Per Dominum nostrum.

XXX. ITEM ALIA MISSA. Parce, Domine, parce peccatis nostris: et quamvis incessabiliter delinquentibus continua poena debeatur, praesta, quaesumus, ut quod ad perpetuum meremur exitium transeat ad correptionis auxilium. Per.

Memor esto, Domine, fragilitatis humanae; et qui juste verberas peccatores, parce propitiatus afflictis. Per.

Secreta.

Propitiare, Domine, populi tui propitiatus muneribus, ut hac oblatione placatus, et indulgentiam nobis tribuas et postulata concedas. Per.

Postcommun.

Vitia cordis humani haec, Domine, quaesumus, medicina compescat, quae mortalitatis nostrae venit curare languores. Per Dominum nostrum.

XXXI. ITEM ALIA MISSA. Domine Deus, qui ad hoc irasceris, ut subvenias, ad hoc minaris, ut parcas, lapsis manum porrige, et laborantibus multiplici miseratione succurre, et qui per te redempti sunt, ad spem vitae aeternae tua moderatione serventur. Per.

Adesto, Domine, invocationibus nostris, et non sit a nobis clementiae tuae longinqua misericordia: sana vulnera, remitte peccata, ut, nullis iniquitatibus a te separati, tibi semper adhaerere possimus. Per.

Secreta.

Sacrificia, Domine, tibi cum Ecclesiae precibus immolanda, quaesumus, corda nostra purificent, et indulgentiae tuae nobis dona concilient, et de adversis prospera sentire perficiant. Per.

Postcommun.

Caelestis doni benedictione percepta, supplices te, Deus omnipotens, deprecamur, ut hoc idem et sacramenti causa sit nobis et salutis. Per.

XXXII. ITEM ALIA MISSA. Omnipotens et misericors Deus, qui peccantium non vis animas perire, sed culpas, contine quam meremur iram, et quam precamur effunde clementiam, ut moerore in gaudium per tuam misericordiam transferamur. Per.

Deus, refugium pauperum, spes humilium, salusque miserorum, supplicationes populi tui clementer exaudi, ut quos justitia verberum fecit afflictos, abundantia remediorum faciat consolatos. Per.

Secreta.

Suscipe, Domine, propitiatus hostias, quibus et te placare voluisti, et nobis salutem potenti pietate restitui. Per.

Postcommun.

Quos munere, Domine, caelesti reficis, divino tuere praesidio, ut tuis mysteriis perfruentes, nullis subdamur adversis. Per.

XXXIII. ITEM ALIA MISSA. Deus, qui offensionibus servorum tuorum et juste irasceris, et clementer ignoscis, praesta supplicibus indulgentiam peccatorum, ut, reparato statu tibi subditae libertatis, et correptio ab iniquitate, et cessatio fiat a verbere. Per.

Parce, Domine, parce supplicibus; da propitiationis auxilium, qui praestas etiam per ipsa flagella remedium; nec haec tua correptio, Domine, sit negligentibus major causa poenarum, sed fiat eruditio paterna correptis. Per.

Secreta.

Oblationibus, Domine, placare susceptis, et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates. Per.

Postcommun.

Sit nobis, quaesumus, Domine, medicina mentes et corporibus, quod de sancti altaris tui benedictione percipimus, ut nullis adversitatibus perfruamur, qui tanti remedii participatione munimur. Per.

XXXIIII. ITEM ALIA MISSA. Deus infinitae misericordiae et bonitatis immensae, propitiare iniquitatibus nostris, et omnibus animarum nostrarum medere languoribus, ut miserationum remissione percepta, semper in tua benedictione laetemur. Per.

Secreta.

Tuere nos, Domine, divinis propitius sacramentis, et ut his congrue famulemur, eorum praesta potenter effectum. Per.

Postcommun.

Muniat, quaesumus, Domine, fideles tuos sumpta vivificatio sacramenti, et a vitiis omnibus expeditos in sancta faciat devotione currentes. Per.

XXXV. ITEM ALIA MISSA. Deus, sub cujus oculis omne contrepidat, et omnes conscientiae pavescunt, propitiare omnium gemituum, et cunctorum medere vulneribus, ut sicut nemo nostrum liber a culpa est, ita nemo sit alienus a venia. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, qui timore sentiris, dilectione coleris, confessione placaris, misericordiam tuam effunde supplicibus, ut qui de meritorum qualitate diffidimus, non judicium tuum, sed indulgentiam sentiamus. Per.

Secreta.

Sacrificia nos, Domine, celebranda purificent, et caelestibus imbuant institutis. Per.

Postcommun.

Praesta, Domine, quaesumus, ut, terrenis, affectibus expiati, ad superni plenitudinem sacramenti, cujus libavimus sancta, tendamus. Per.

XXXVI. ITEM ALIA MISSA. Deus humilium consolator, et fidelium fortitudo, propitius esto supplicibus, ut humana fragilitas, quae per se proclivis est ad labendum, per te semper muniatur ad standum; et quae per se prona est ad offensam, per te semper reparetur ad veniam. Per.

Suscipe, misericors Domine, supplicum preces, et secundum multitudinem indulgentiarum tuarum ab omnibus nos absolve peccatis, ut ad omnia pietatis opera, te parcente, reparemur, et quos venia feceris innocentes, auxilio facias efficaces. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Secreta.

Haec hostia, Domine, quaesumus, et ab occultis Ecclesiam tuam reatibus semper expediat, et manifestis convenienter expurget. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Postcommun.

Purificent nos, Domine, sacramenta quae sumpsimus, et a cunctis efficiant vitiis absolutos. Per Dominum nostrum Jesum Christum

XXXVII. ITEM ALIA MISSA. Si iniquitates nostras observaveris, Domine, quis sustinebit? Precamur ergo clementiam tuam, ut ubi nulla fiducia suppetit actionum, gratia tua copiosa resplendeat, et cum delicta remittit indignis, et cum beneficia praestat immeritis. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Misericors et miserator, Domine, aequi nos parcendo sustentas, et ignoscendo sanctificas, da veniam peccatis nostris, et sacramentis caelestibus servientes, ab omni culpa liberos esse concede. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Secreta.

Hostias tibi, Domine, placationis offerimus: ut et delicta nostra miseratus absolvas, et nutantia corda tu dirigas. Per Dominum nostrum Jesum.

Postcommun.

Supplices te rogamus, Deus, ut quos tuis reficis sacramentis, et tibi placitis moribus dignanter informes. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

ORAT. IN NATAL. PRESBYTERI, qualiter sibi miss. debeat celebrare.

Deus, cujus arbitrio omnium saeculorum ordo de curiit, respice propitius ad me famulum tuum, quem ad ordinem presbyterii promovere dignatus es; et ut tibi mea servitus placeat, tua in me misericorditer dona conserva. Per.

Domine Deus noster, verax promissor, propitiare operi tuo, et mihi famulo tuo servienti tibi tribuas perseverantem in tua voluntate famulatum, ut diebus nostris ut merito et numero populus tibi serviens augeatur. Per.

Super obl

Perfice, Domine, quaesumus, benignus in nobis, ut quae sacris mysteriis profitemur, piis actionibus exequamur. Per.

Hanc igitur oblationem, Domine, servitutis meae, quam tibi offero ego famulus tuus et sacerdos, pro eo quod me eligere dignatus es in ordinem presbyterii, ut sacrificiis tuis ac divinis altaribus deservirem, pro hoc reddo tibi vota mea Deo vero et vivo, Majestatem tuam suppliciter implorans, ut opera manuum tuarum in me ipse custodias, et idoneum me pro omnia ministrum tuae voluntatis efficias. Per.

Postcommun.

Munerum tuorum, Domine, largitate sumentes, supplices deprecamur, ut quibus donasti hujus ministerii servitutem, exequendi gratiae tuae tribuas facultatem. Per Dominum.

XXXVIII. ORATIONES Tempore (quod absit) mortalitatis. Deus, qui non mortem, sed poenitentiam desideras peccatorum, populum tuum, quaesumus, ad te converte propitius, ut dum tibi devotus extiterit, iracundiae flagella amoveas. Per.

Populum tuum, quaesumus, omnipotens Deus, ab ira tua ad te confugientem paterna recipe pietate, ut qui tuae majestatis flagella formidant de tua mereantur venia gratulari. Per.

Secreta.

Subveniat nobis, Domine, quaesumus, sacrificii praesentis operatio, quae nos et ab erroribus universis potenter absolvat, et a totius eripiat perditionis incursu. Per.

Postcommun.

Tui nos, Domine, quaesumus, tua sancta sumentes, et ab omni propitius iniquitate defende. Per.

XXXIIII. ITEM ALIA MISSA. Ecclesiae tuae, quaesumus, omnipotens Deus, placatus intende conventum; et misericordia tua nos potius quam ira praeveniat, quia si iniquitates nostras observare volueris, nulla poterit creatura subsistere; sed admirabili pietate, qua nos fecisti, ignosce peccantibus, ut opera manuum tuarum non facias interire. Per.

Exaudi, Domine, preces nostras, et ne velis cum servis tuis adire judicium, quia sicut in nobis nulla justitia reperitur, de qua praesumere valeamus, ita te fontem pietatis agnoscimus, a quo et a peccatis nostris nos ablui, et a necessitatibus liberari confidimus. Per.

Secreta.

Per haec, quaesumus, veniat, Domine, sacramenta nostrae redemptionis effectus, qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus, et ad salutaria cuncta perducat. Per.

Postcommun.

Hujus operatio nos, Domine, sacramenti, quaesumus, purificet semper et muniat. Per.

XL. ITEM ALIA MISSA. Deus, cujus misericordia caelestium quoque virtutum indigent potestates, et in cujus conspectu nullus est hominum absque sorde et poena peccati, delicta populi tui, quaesumus, averte propitiatus, ut quos propriae conscientiae reatus accusat, bonitatis tuae patientia faciat veniam promoveri. Per Dominum nostrum.

Deus, cujus tanta est excellentia pietatis, ut, uno peccatore converso, maximum gaudium facias in caelis habere, respice in exigua populi portione, ut, omni vexatione depulsa, haereditas tua in numero augeatur, et devotione perficiat. Per.

Secreta.

Protegat nos, Domine, quaesumus, hostia salutaris; et quae ad honorem tui nominis immolatur, nobis prosit ad veniam. Per.

Postcommun.

Sancta tua nos, Domine, sumpta vivificent, et misericordiae sempiternae praeparent expiatos. Per Dominum nostrum.

XLI. ITEM ALIA MISSA. Exaudi, Domine, quaesumus, populum tuum de tua misericordia malorum suorum veniam supplicantem; et quia potens es peccata dimittere, supplicia, quae nostris meremur operibus, potentia tuae pietatis averte. Per.

Iram tuam, quaesumus, Domine, a populo tuo miseratus averte, quam nostris quidem meremur operibus, sed humana fragilitate sustinere non possumus: illa nos itaque contine pietate, quam praestare soles indignis. Per.

Secreta.

Concede nobis, Domine, quaesumus, ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum, et tuae propitiatio potestatis. Per.

Postcommun.

Plebem nomini tuo subditam, Domine, propitius intuere, eique tuas consolationes jugiter per caelestem gratiam dignanter operare. Per.

XLII. ORAT. PRO MORTALITATE ANIMALIUM. Deus, qui laboribus hominum etiam de mutis ani malibus solatia subrogasti, supplices te rogamus, ut sine quibus non alitur humana conditio, nostris facias usibus non perire. Per Dominum.

Deus, qui humanae fragilitati necessaria providisti, misericors, adminicula jumentorum, quaesumus eadem, miseris consulendo, non subtrahas; et quorum nostris meritis saevit interitus, tua, nobis parcendo clementia cessare jubeas vastitatem. Per.

Secreta.

Sacrificiis, Domine, placatus oblatis, opem tuam nostris temporibus clementer impende. Per.

Postcommun.

Benedictionem tuam, Domine, populus fidelis accipiat, qua corpore salvatus ac mente, et congruam tibi semper exhibeat servitutem, et propitiationis tuae beneficia semper inveniat. Per.

Averte, Domine, quaesumus, a fidelibus tuis cunctis miseratus errores, et saevientium morborum depelle perniciem, ut quos merito flagellas devios, foveas tua miseratione correctos. Per.

XLIII. ORAT. DE STERILITATE. Sempiternae pietatis tuae abundantiam, Domine, supplices imploramus, ut nos beneficiis, quibus non meremur, anticipans, benefacere cognoscaris indignis. Per.

Da nobis, quaesumus, Domine, piae supplicationis effectum, et pestilentiam famemque propitiatus averte, ut mortalium corda cognoscant et te indignante talia flagella producere, et te miserante cessare. Per.

Secreta.

Deus, qui humani generis utramque substantiam praesentium munerum et alimento vegetas, et renovas sacramento, tribue, quaesumus, ut eorum et corporibus nostris subsidium non desit et mentibus. Per.

Postcommun.

Guberna, quaesumus, Domine, temporalibus adjumentis, quos dignaris aeternis informare mysteriis. Per Dominum nostr.

XLIIII. ORAT. AD PLUVIAM POSTULANDAM. Deus, in quo vivimus, movemur et sumus, pluviam nobis tribue congruentem, ut, praesentibus subsidiis sufficienter adjuti, sempiterna fiducialius appetamus. Per.

Terram tuam, Domine, quam videmus nostris iniquitatibus tabescentem, caelestibus aquis infunde, atque iniiga beneficiis gratiae sempiternae. Per.

Delicta, Domine, quaesumus, miseratus absolve, et aquarum subsidia praebe caelestium, quibus terrena conditio vegetata subsistat. Per Dominum nostrum.

Secreta.

Oblatis, Domine, placare muneribus, et opportunum tribue nobis pluviae sufficientis auxilium. Per.

Postcommun.

Tuere nos, Domine, quaesumus, tua sancta sumentes, et ab omnibus propitius absolve peccatis. Per.

XLV. ITEM ALIA MISSA. Omnipotens sempiterne Deus, cujus munere elementa omnia recreantur, reminiscere miserationum tuarum, et salutiferos imbres humano generi concede propitius, quatenus foecunditatis tuae alimoniis omnis terra laetetur. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, petimus divinam clementiam tuam, ut faciem totius terrae largioribus imbribus inrigare digneris, aurasque salubres tribuas, atque aegris restituas pristinam sanitatem, et animae, quae promissiones tuas sitiunt, de tua semper charitate abundantia repleantur. Per.

Deus, qui ad mutandam aeris qualitatem operis caelum nubibus, et paras terrae pluviam, aperi fontem benignitatis tuae, et terram squalidam et ariditatem pulveream laeto imbre foecunda, ut recipisse nos veniam peccatorum, cessante jam correptione, laetemur. Per.

Secreta.

Placare, Domine, muneribus semper acceptis, et diuturna tempora diffusis nubibus siccitatem. Per.

Postcommun.

Precibus populi tui, Domine, quaesumus, placatus adspira, ut veniam tribuas humanis excessibus, et opem miseris benignus impende. Per Dominum nostrum.

Da nobis, Domine, quaesumus, pluviam salutarem, et aridam terrae faciem fluentis caelestibus dignanter infunde. Per.

XLVI. ORATIONES Ad poscendam serenitatem. Ad te nos, Domine, clamantes exaudi, et aeris serenitatem nobis tribue supplicantibus, ut qui pro peccatis nostris juste adfligimur, misericordia tua praeveniente, clementiam sentiamus. Per.

Deus, qui fidelium precibus flecteris, et humilium confessione placaris, conversis ad te propitiare supplicibus; et quos fecisti iram intelligere castigantes, fac misericordiam sentire parcentis. Per.

Deus, qui omnium rerum tibi servientium natura, per ipsos modos aeris ad cultum tuae majestatis instituis, tranquillitatem nobis misericordiae tuae, remotis largire terroribus, ut cujus iram expovimus, clementiam sentiamus. Per.

Secreta.

Praeveniat nos, quaesumus, Domine, gratia tua semper et subsequatur, et has oblationes, quas pro peccatis nostris nomini tuo consecrandas deferemus, benignus adsume, ut per intercessionem sanctorum tuorum cunctis nobis perficiant ad salutem. Per.

Postcommun.

Plebs tua, Domine, capiat sacrae benedictionis augmentum, et copiosis beneficiorum tuorum sublevetur auxiliis, quae tantis intercessionum deprecationibus adjuvatur. Per.

XLVII. ORAT. POST TEMPESTATEM ET FULGURA. Magnificentiam tuam, Domine, precamur, suppliciter implorantes, ut quia nos eminentibus periculis exuisti, a peccatis quoque benignus absolvas, ut et beneficia nobis majora concedas, et tuis nos facias parere mandatis. Per.

A domo tua, quaesumus, Domine, spiritales nequitiae pellantur, et aerearum discedat malignitas potestatum. Per.. . . . . . . . . . . . . . . .

Offerimus, Domine, laudes et munera, pro concessis beneficiis gratias referentes, et pro concedendis semper suppliciter deprecantes. Per.

Postcommun.

Omnipotens sempiterne Deus, qui nos et castigando sanas, et ignoscendo conservas, praesta supplicibus tuis ut et tranquillitatis hujus optatae consolationi laetemur, et dona tuae pietatis semper utamur. Per.

XLVIII. ORATIONES PRO HIS QUI AGAPE FACIUNT. Oremus, dilectissimi nobis, omnipotenti Deo pro filio nostro illo; qui, recolens divina mandata, de justis laboribus suis victum indigentibus subministrat, quatenus haec devotio ipsius, sicut nobis est necessaria, ita sit Deo semper accepta. Per.

Oremus.

Sanctum ac venerabilem retributorem bonorum operum Dominum deprecamur pro filio nostro illo, qui de suis justis laboribus victum indigentibus administrat, ut Dominus caelesti sua misericordia terrenam eleemosynam compenset, et spiritales divitias largiatur; tribuat ei magna pro parvis, pro terrenis caelestia, pro temporalibus sempiterna. Per.

XLVIIII. ITEM ORAT. AD MISSAS. Deus, qui post baptismi sacramentum secundum ablutionem peccatorum eleemosynis indidisti, respice propitius super famulum tuum illum, cujus operibus tibi gratiae referuntur; fac eum praemio beatum, quem fecisti pietate devotum. Per.

Deus, qui homini ad tuam imaginem facto etiam spiritalem alimoniam praeparasti, concede filio nostro famulo tuo illo, qui in pauperes tuos tua seminat dona, ut verius metat suorum operum fructus, et largitatis hodiernae compensatio istius perpetua conferatur, recipiatque pro parvis magna, pro terrenis caelestia, pro temporalibus sempiterna

Secreta.

Deus, qui tuorum corda fidelium per eleemosynam dixisti posse mundari, praesta, quaesumus, ut hujus consortiis sacramenti ut ad conscientiae suae fructum non gravare studeant miseros, sed juvare. Per.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, Domine, famuli tui illius, quam tibi offert ob justis eleemosynis suis, quod in pauperes tuos operatur, placatus suscipias deprecamur. Pro quo Majestati tuae supplices fundimus preces, ut adjicias ei tempora vitae, ut per multa curricula annorum laetus tibi in pauperes tuos haec operetur, atque annua tibi vota persolvat. Per Christum. Quam oblationem.

Postcommun.

Omnipotens sempiterne Deus, respice propitius super hunc famulum tuum illum, qui in pauperes tuos operatur; virtute custodi, potestate tuearis, ut per multa curricula annorum laetus tibi in pauperes tuos haec operetur. Per Dominum nostrum.

L. MISSA IN MONASTERIO. Omnipotens sempiterne Deus, qui facis mirabilia magna solus, praetende super famulos tuos spiritum gratiae salutaris, et ut in veritate tibi complaceant, perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde. Per.

Fac, quaesumus, Domine, famulos tuos toto semper ad te corde concurrere, tibi subdita mente servire, tuam misericordiam suppliciter implorare, et tuis jugiter beneficiis gratulari. Per.

Famulos tuos, quaesumus, Domine, placatus intende, pariterque eos et a peccatis absolve propitius, et a cunctis eripe benignus adversis. Per Dominum nostrum.

Secreta

Hostias, Domine, famulorum tuorum placatus intende; et quas in honore nominis tui devota mente celebrant, proficere sibi sentiant ad medelam. Per.

Per Christum Dominum nostrum. Qui dum confessores tuos tanta pietate glorificas, ut nullum apud te sanctum propositum doceas esse sine praemio, quanto magis duriora certamina sustinentes ad tuae quoque retributionis munus invitas? Et ideo.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, Domine, famulorum tuorum, quam tibi offerunt ob devotionem mentis suae, pius ac propitius clementi vultu suscipias, tibique supplicantes libens protege, dignanter exaudi, et aeterna eos protectione conserva, ut semper in tua religione laetantes, instanter in sanctae Trinitatis fide catholica perseverent; nobis haec quoque unanimiter et crebre petentibus ipse praestabis omnipotens Deus. Per.

Postcommun.

Quos caelesti recreas munere, perpetuo, Domine, comitare praesidio; et quos fovere non desinis, dignos fieri sempiterna redemptione concede. Per.

LI. ITEM ORAT. MONACHORUM. Tu famulis tuis, quaesumus, Domine, bonos mores placatus institue, tu in eis quod tibi placitum sit dignanter infunde, ut et digni sint, et tua valeant beneficia promereri. Per.

Respice, quaesumus, Domine, famulos tuos, et in tua misericordia confidentes, caelesti protege benignus auxilio. Per.

Da famulis tuis, quaesumus, Domine, in tua fide et sinceritate constantiam, ut in charitate divina firmati, nullis tentationibus ab ejus integritate vellantur. Per.

Famulos tuos, quaesumus, Domine, tua semper gratia benedicat, et inculpabiles ad vitam perducat aeternam. Per.

Famulos tuos, quaesumus, Domine, benignus intende, et eis dignanter pietatis tuae impende custodiam. Per.

Famulis tuis, quaesumus, Domine, sperata concede, et ab omnibus eos culpis excusa. Per.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et famulos tuos assidua protectione conserva, ut qui tibi jugiter famulantur, continua remuneratione ditentur. Per.

LII. INCIPIT ACTIO NUPTIALIS. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et institutis tuis, quibus propagationem humani generis ordinasti, benignus adsiste, ut quod, te auctore, jungitur, te auxiliante servetur.

Quaesumus, omnipotens Deus, instituta providentiae tuae pio favore comitare; et quos legitima societate connectis, longaeva pace custodi. Per.

Secreta.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hanc oblationem famularum tuarum illarum, quam tibi offerunt pro famula tua illa, quam ad statum maturitatis et ad diem nuptiarum perducere dignatus es, placidus ac benignus adsume, ut quod tua dispositione expeditur, tua gratia compleatur. Per.

Qui foedera nuptiarum blando concordiae jugo et insolubili pacis vinculo nexuisti, ut multiplicandis adoptionum filiis sanctorum connubiorum foecunditas pudica serviret. Tua enim, Domine, providentia, tuaque gratia ineffabilibus modis utrumque dispensat, ut quod generatio ad mundi edidit ornatum, regeneratio ad Ecclesiae perducat augmentum.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem famularum tuarum illi et illas, quam tibi offerunt pro famula tua illa, quaesumus, Domine, placatus accipias: pro qua majestatem tuam supplices exoramus, ut sicut eam ad aetatem nuptiis congruentem pervenire tribuisti, sic eam consortio maritali tuo munere copulatam desiderata sobole gaudere proficias, atque ad optatam seriem cum suo conjuge provehas benignus annorum, diesque nostros.

Infra actionem. Ad tre. vel annualem nupt.

Hanc igitur oblationem, Domine, famulorum tuorum illi et illas, quam tibi offerunt ob diem trigesimum conjunctionis suae, vel annualem, quo die eos jugali vinculo sociare dignatus es, placatus suscipias deprecamur; ob hoc igitur reddunt tibi vota sua Deo vero et vivo, pro quibus tremendae pietati tuae supplices fundimus preces, ut pariter bene et pacifici senescant, et videant filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam progeniem, et te benedicant omnibus diebus vitae suae. Per Christum Dominum nostrum. Quam oblationem tu, Deus.

Percompleis canonem plenariam et dicis orationem Dominicam, et sic eam benedicis his verbis:

Incipit oratio.

Deus, qui mundi crescentis exordio multiplicata prole benedicis, propitiare supplicationibus nostris, et super hanc famulam tuam opem tuae benedictionis infunde, ut in jugali consortio affectu compari, mente consimili, sanctitate mutua copulentur. Per.

Incipit benedictio.

Pater mundi conditor, nascentium genitor, multiplicandae originis institutor, qui Adae comitem tuis manibus addidisti, cujus ex ossibus ossa crescentia parem formam admirabili diversitate signarent, hinc ad totius multitudinis incrementum conjugalis thori jussa consortia, quo totum inter se saeculum conligarent, humani generis foedera nexuerunt. Sic enim tibi, Domine, placitum, sic necessarium fuit: ut quia longe est et infirmius quod hominem similem quem quod tibi Deo feceras additus fortiore sexus infirmior, ut unum efficeris ex duobus; et pari pignore soboles mixta maneret tunc per ordinem flueret dejesta posteritas, et priores ventura sequerentur, nec ullum sibi finem in tam brevi termino, quamvis essent caduca, proponerent. Ad haec igitur datae sint leges instituta venturae: quapropter hujus famulae tuae pat. rudimenta sanctifica, ut bono et prospero sociata consortio, legis aeternae jussa custodiat; memineritque, Domine, non tantum ad licentiam conjugalem, sed ad observantiam fidei sanctorum pignorum diligatam, fidelis et casta nubat in Christo, imitatrixque sanctarum permaneat foeminarum. Sit amabilis, ut Rachel, viro suo; sapiens, ut Rebecca; longaeva et fidelis, ut Sarra. Nihil ex hac subsitivus ille auctor praevaricationis usurpet; nexa fidei mandatisque permaneat foeminarum, serviens Deo vero devota, muniat infirmitatem suam robore disciplinae; uni thoro juncta, contactus vitae illicitos fugiat. Sit verecunda, gravis, pudore venerabilis, doctrinis caelestibus erudita; sit foecunda in sobole, sit probata et innocens, et ad beatorum requiem usque ad caelestia regna perveniat. Per.

Post haec dicis: Pax vobiscum. Et sic eos communicas. Deinde postea quam communicaverint, dicis super eos Bened. his verbis:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, iteratis precibus, te supplices exoramus, pro quibus apud te supplicator est Christus, conjunctiones famulorum tuorum fovere digneris; benedictiones tuas excipere mereantur, et filiorum successibus foecundentur; nuptias eorum sicuti primi hominis confirmare dignare. Avertantur ab eis inimici omnes insidiae, ut sanctitatem Patrum etiam in ipso conjugio imitentur; qui providentia tua, Domine, conjugi meruerunt. Per.

Item post commun.

Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, ut quod nostro ministratur officio, tua benedictione potius impleatur. Per.

LIII. ORATIO IN NATALE GENUINUM. Omnipotens sempiterne Deus totius conditor creaturae, preces nostras clementer exaudi, et annos famuli tui illius, quem de maternis visceribus in hac vita prodere jussisti, prosperos plurimosque largire, ut omnem tibi exigat placiturus aetatem. Per Dominum nostrum.

Deus, qui saeculorum omnium cursum ac momenta temporum regis, exaudi nos propitius, et concede, ut famuli tui illius, cujus natalem divinae celebramus consecratione mysterii, longaevam ei largiaris aetatem; quatenus fidei ejus augmento multisque annorum curriculis haec solemnitatis devotio perseveret. Per.

Secreta.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hanc oblationem famuli tui illius, quam tibi offert ob diem natalis sui genuinum, quo die cum de maternis visceribus in hunc mundum nasci jussisti, placidus ac benignus adsume. Per.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, Domine, famuli tui illius, quam tibi offert ob diem natalis sui celebrans genuinum, quo die cum de maternis visceribus in hunc mundum nasci jussisti ad te cognoscendum Deum verum et vivum, placatus suscipias deprecamur; ob hoc igitur reddit tibi vota sua Deo vivo et vero: pro quo Majestati tuae supplices fundimus preces, ut adjicias ei annos et tempora vitae, ut per multa curricula annorum laetus tibi haec sua vota persolvat, atque ad optatam perveniat senectutem; et te benedicat omnibus diebus vitae suae. Per.

Postcommun.

Deus vita fidelium, timentium te salvator et custos, qui famulum tuum illum ad hanc diem natalis sui genuini, exempto anno, perducere dignatus es, gratiam in eo vitae protectoris augmenta, et dies ejus annorum numerositate multiplica, ut, te annuente, per felicem provectus aetatem, ad principatum caelestium gaudiorum pervenire mereatur. Per.

LIIII ORATIONES AD MISS. Pro sterilitate mulierum. Deus, qui emortuam vulvam Sarrae ita per Abrahae semen foecunditate dignatus es, ut ei etiam contra spem soboles nasceretur, preces famulae tuae illius pro sua sterilitate deprecantis propitius respice, et ei juxta tenorem praecedentium Patrum et foecunditatem tribuas, et filium quem donaveris benedicas. Per.

Deus, qui famulum tuum Isaac pro sterilitate conjugii sui te deprecantem exaudire et conceptum Rebeccae donare dignatus es, preces famulae tuae illius pro percipienda prole benignus exaudi, ut firmamentum spei, quod in tua misericordia posuit, ea ex percepto munere quod postulat confirmetur. Per.

Deus, qui opprobrium sterilitatis a Rachel auferens, dum anxietate prolem quaereret, meruit foecundari, concede propitius, ut famula tua illa in earum foeminarum quae tibi placuerunt sortem foecunditatis accipiat, et quod fideliter a tua pietate deposcit obtineat. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, qui continuum etiam post futuram ad te precem gemitum Annae, dum eam foecundares, in gaudium convertisti, desiderium famulae tuae illius, ut foecundetur, propitius perfice, et ad laudem gloriae ab ea opprobrium sterilitatis benignus averte. Per.

Deus, cujus occulto consilio ideo Helisabeth sterilis uterus extitit, ut quandoque angelica potius voce foecundaretur, concede propitius ut sicut illa in Judaico populo praecursorem Domini, ita famula tua illa in filio, qui ad credulitatem tibi hujus populi pure deserviat, foecundetur. Per.

Deus, qui anxietate sterilium pie respiciens, in eis foecunditatem etiam in sua desperatione mirabiliter operaris, concede propitius ut famula tua illa de percipienda sobole, quod per se non valet, servi tui Gregorii mereatur precibus obtinere. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, qui maternum affectum nec in ipsa sacra semper virgine Maria, quae Redemptorem nostrum genuit, denegasti, concede propitius ut ejusdem Dei Genitricis precibus famula tua illa esse genitrix mereatur. Per.

Secreta.

Suscipe, Domine, preces nostras cum muneribus hostiarum, quas pro famula tua illa clementiae tuae supplici mente deferimus, ut quia affectum filiorum maxime in matrum visceribus indidisti, maerorem infoecunditatis ab ea submoveas, et ad concipiendam sobolem misericorditer benedicas. Per Dominum.

Infra action.

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae, quam tibi offerimus pro famula tua illa, quaesumus, Domine, ut placatus suscipias: pro qua Majestati tuae supplices fundimus preces, ut orationem ejus exaudias, et ejus uterum vinculum sterilitatis absolvens, et prolem, in qua nomen tuum benedicatur, concedas; diesque nostros.

Postcommun.

Caelestis vitae munus accipientes, quaesumus, omnipotens Deus, quod pro famula tua illa deprecati sumus, clementer a tua pietate exaudiri mereatur. Per.

LV. BENEDICT. VIDUAE, Quae fuerit castitatem professa. Consolare, Domine, hanc famulam tuam viduitatis languoribus constrictam, sicut consolare dignatus es Sarapthenam viduam per Heliam prophetam, concede ei pudicitiae fructum, ut antiquarum non memineat voluptatum; nesciat etiam incentiva desideria, ut soli tibi subdat propria colla, quo possit pro laboribus tantis sexagesimum gradum percipere munus delectabile sanctitatis. Per.

LVI. ORAT. PRO PACE. Deus, a quo sancta desideria, et recta sunt consilia, et justa sunt opera, da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem, ut et corda mandatis tuis dedita, et, hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione tranquilla. Per.

Deus conditor mundi, sub cujus arbitrio omnium saeculorum ordo decurrit, adesto propitius invocationibus nostris, et tranquillitatem pacis praesentibus concede temporibus, ut in laudibus misericordiae tuae incessabili exultatione laetemur. Per.

Deus in te sperantium fortitudo, conserva in populis tuis quod es dignatus operare; potentis misericordiae tuae ostende virtutem, ut qui superba impetimur hostium feritate, tua mereamur pace gaudere. Per.

Secreta.

Deus, qui credentes in te populis nulli sinis nocere terroribus, dignare precibus et hostiis dicatae tibi plebis suscipere, ut pax a tua pietate concessa Romanos fines ab omni hoste faciat esse securos. Per.

Postcommun.

Deus auctor pacis et amator, quem nosse, vivere, cui servire, regnare est, protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos, ut qui defensione tua fidemus, nullius hostilitatis arma timeamus. Per.

Deus, qui misericordiae tuae potentis, auxilium et prospera tribuis, et adversa depellis, universa obstacula, quae servis tuis adversantur, expugna, ut, remoto terrore bellorum, et libertas secura, religio sit quieta. Per.

LVII ORAT. TEMPORE BELLI. Deus, qui conteres bella, et impugnatores in te sperantium potentiae tuae defensionis expugnas, auxiliare implorantibus misericordiam tuam, ut, omnium gentium feritate compressa, indefessa te gratiarum actione laudemus. Per.

Deus regnorum omnium, regumque dominator, qui nos et percutiendo sanas, et ignoscendo conservas, praetende nobis misericordiam tuam, ut tranquillitate pacis, tua potestate firmati, ad remedia correctionis utamur. Per Dominum nostrum.

Deus cujus regnum est omnium saeculorum, supplicationes nostras clementer exaudi, et Romanorum regum tibi subditum protege principatum, ut in tua virtute fidentes, et tibi placeant et super omnia regna praecellant. Per.

Secreta.

Sacrificium, Domine, quod immolamus, intende, ut ab omni nos exuat bellorum nequitia, et in tuae protectionis securitate constituat. Per.

Postcommun.

Sacrosancti corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi refectione vegetati, supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut hoc remedio singulari ab omnium peccatorum nos contagione purifices, et a periculorum munias incursione cunctorum. Per.

LVIII. ITEM ALIA MISSA: Contere, quaesumus, Domine, hostes populi tui, et delicta nostra, quorum merito nobis dominantur, emunda, ut cum, te placito, puritatem mentibus nostris infunderis, largiaris et pacem. Per.

Hostium nostrorum, quaesumus, Domine, ende superbiam, et dexterae tuae virtute prosterne. Per Dominum nostrum.

Omnipotens Deus Romani nominis inimicos virtute, quaesumus, tuae comprime Majestatis, ut populus tuus et fidei integritate laetetur; et temporum tranquillitate semper exultet. Per.

Secreta.

Hujus, Domine, quaesumus, virtute mysterii, et a nostris mundemur occultis; et ab inimicorum liberemur insidis. Per.

Postcommun.

Vivificet nos, quaesumus, Domine, participatio tua sancta mysteriis, et pariter nobis expiationem tribuat munimen. Per.

LVIIII. ITEM ALIA MISSA. Deus, qui regnis omnibus aeternis dominaris imperio, inclina ad preces humilitatis nostrae aures misericordiae tuae, et Romani regni adesto principibus, ut tua tranquillitatem clementer tua sint semper virtute victores. Per.

Propitiare, Domine, in te sperantibus populis, et a custodia Romani nominis dexteram tuae protectionis ostende, ut regnum majestati tuae deditum tua semper sit virtute defensum. Per.

Deus, qui sub tuae majestatis arbitrio omnium regnorum contines potestatem, Romani imperii propitiare principibus, ut qui tua expectant protectione defendi, omnibus sint hostibus fortiores. Per.

Secreta.

Suscipe, Domine, propitius hostias, quibus et te placare voluisti, et nobis salutem potenti pietate restitui. Per.

Postcommun.

Adesto, Domine, populis qui sacra mysteria contigerunt, ut nullis periculis affligantur, qui te protectore confidunt. Per.

LX. ITEM ALIA MISSA. Deus, qui providentia tua caelestia simul et terrena moderaris, propitiare Romanis rebus et regibus, ut omnis hostium fortitudo, te pro nobis pugnante, frangatur. Per.

Deus servientium tibi fortitudo regnorum, propitius Romani nominis esto principibus, ut quorum tibi subjector est humilitas, eorum ubique excellentior sit potestas. Per.

Deus, cujus regnum nulla saecula praevenerunt, nulla conclaudunt, supplicationes nostras clementer exaudi, et Romanorum regum tibi subditum protege principatum, ut in tua virtute fidentes omnibus sint hostibus fortiores. Per.

Secreta.

Propitiare, Domine, preces et hostias famulorum tuorum, et propter nomen tuum Romani imperii defende rectores, ut salus servientium tibi principatuum, pax tuorum possit esse populorum. Per.

Postcommun.

Protege, Domine, famulos tuos subsidiis pacis, et corporis et spiritalibus enutriens alimentis, a cunctis hostibus redde securos. Per.

LXI. ITEM ALIA MISSA. Deus in te sperantium salus, et servientium fortitudo, suscipe propitius preces nostras, et Romani imperii adesto rectoribus, ut, tuis consiliis inspirati, tua opitulatione munti, adversum omnia resistere sibi arma praevaleant. Per.

Deus et temporalis vitae auctor et aeternae, miserere supplicum in tua protectione fidentium, ut per virtutem brachii tui omnibus qui nobis adversantur revictis, nec in terrenis nec a caelestibus possimus excludi.

Omnipotens sempiterne Deus, miserere supplicum in tua protectione fidentium, et propter gloriam nominis tui barbararum gentium comprime feritatem, ut, dexterae tuae virtute defensi, liberis tibi mentibus serviamus. Per.

Secreta.

Deus, qui subjectas tibi glorificas potestates, suscipe propitius oblationes nostras, et Romanis viros adde principibus, ut qui se dextera tua expedint protege, nulla possint adversitate superari. Per.

Postcommun.

Fidelem populum, quaesumus, Domine, potentiae tuae muniat invicta defensio, ut pio semper tibi devotus affectu, et ab infestis liberetur inimicis, et in tua jugiter gratia perseveret. Per.

Item alia.

Populi tui, quaesumus, omnipotens Deus, propitiare peccatis, et totius hostilitatis a nobis errores averte, ut Romani nominis secura libertas in tua devotione semper exultet. Per.

Protector noster aspice, Deus, et ab hostium nos defende periculis, ut, omni perturbatione submota, liberis tibi mentibus serviamus. Per Dominum.

LXII. ITEM MISSA PRO REGIBUS. Deus, regnorum omnium, et Romani maxime protector imperii, da servis tuis regibus nostris illis triumphum virtutis scienter excolere, ut cujus constitutione sunt principes, ejus semper munere sint potentes. Per.

Deus, in cujus manu corda sunt regum, inclina ad preces humilitatis nostrae aures misericordiae tuae, et principibus nostris famulis tuis illis regimen tuae adpone sapientiae, ut, haustis de tuo fonte consiliis, et tibi placeant, et super omnia regna praecellant. Per.

Secreta.

Suscipe, Domine, preces et hostias Ecclesiae tuae pro salute famuli tui illius supplicantes, et protectione fidelium populorum antiqua branchii tui operare miracula et, superatis pacis inimicis, secura tibi serviat Romana libertas. Per.

Infra action.

Hanc igitur oblationem, Domine. famuli tui illius, quam tibi ministerio officii sacerdotalis offerimus pro eo quod in ipsum potestatem imperii conferre dignatus es, propitius et benignus adsume; et, exoratus nostra obsecratione, concede ut Majestatis tuae protectione confidens et aevo augeatur et regno. Per.

Postcommun.

Deus, qui praedicando aeterni regni Evangelio Romanum imperium praeparasti, praetende famulis tuis illis principibus nostris arma caelestia, et pax Ecclesiarum nulla turbetur tempestate bellorum. Per Dominum.

LXIII. MISSA CONTRA JUDICES MALE AGENTES Ecclesiae tuae, Domine, preces placatus admitte et, distitutis adversitatibus universis, secura tibi serviat libertate. Per.

Secreta.

Protege nos, Domine, quaesumus, tuis mysteriis servientes, ut divinis rebus, et corpore famulemur et mente. Per.

Postcommun.

Quaesumus, Domine Deus noster, ut quos divina tribuis participatione gaudere, humanis non sinas subjacere periculis. Per Dominum.

LXIIII. ITEM ALIA MISSA. Praesta, Domine, quaesumus, ut toto tibi corde subjecti timentium voluntatum respuamus affectus. Per.

Secreta.

Hostias, Domine, quaesumus, quas immolamus, placatus adsume et pro nostri expiatione peccati et pro acceleratione caelestis auxilii. Per.

Postcommun.

Da plebi tuae, Domine, piae semper devotionis affectum, ut, quae prava sunt respuens, sancta conversatione firmetur, et a peccatis libera nullis adversitatibus adteratur. Per.

Praesta, quaesumus, Domine, ut Ecclesia tua prompta tibi voluntate deserviat, quia propensius audiri poterit et defendi, cum eam tibi digne praestiteris famulari. Per.

LXV. ORAT. IN CONTENTIONE Ad missas. Omnipotens sempiterne Deus, qui superbis resistis, et gratiam praestas humilibus, tribue, quaesumus, ut non indignationem tuam provocemus elati, sed propitiationis tuae capiamus dona subjecti. Per.

Concede nobis, misericors Deus, et studia perversa deponere, et sanctam semper amare justitiam. Per.

Secreta.

Ab omni reatu nos Domine, sancta quae tractamus absolvant, et ad eadem muniant ab totius pravitatis incursu. Per.

Postcommun.

Quos refecisti, Domine, caelesti mysterio, propriis alienis, quaesumus, propitiatus absolve delictis et divino munere purificatis mentibus perfruamur. Per.

LXVI. ITEM ALIA MISSA. Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, semper rationabilia meditantes, quae tibi sunt placita et dictis exequamur et factis. Per.

Deus, qui unianimes nos in domo tua praecipis habitare, dissensionum causas placatus depelle nostrum, ut, competentibus adjuti subsidiis, te largiente, possimus esse concordes. Per.

Concede nobis, omnipotens Deus, ut, despectis falsitatibus iniquarum, quae animae nostrae conveniunt rationabilia exequamur. Per Dominum.

Secreta.

Suppliciter te rogamus, Domine Deus noster, ut hujus operatione mysterii et vitia nostra purgentur, et justa desideria compleantur. Per Dominum.

Postcommun.

Sanctificationem tuam nobis, Domine, his mysteriis placatus, operare, quae nos et a terrenis purgent vitiis, et ad caelestia dona perducant. Per Dominum.

LXVII. ORAT. AD MISS. Contra obloquentes. Praesta, quaesumus, Domine, ut mentium reprobarum non curemus obloquium, sed, eadem pravitate calcata, exoramus ut nec terrere nos lacerationibus pateris injustis; nec captiosis adulationibus implicari, sed potius amare quae praecipis. Per.

Conspirantes, Domine, contra tuae plenitudinis firmamentum, dexterae tuae virtute prosterne, ut justitiae non dominetur iniquitas, sed subdatur semper falsitas veritati. Per.

Secreta.

Oblatio, Domine, tuis aspectibus immolanda, quaesumus, ut et nos in omnibus vitiis potenter absolvat, et a cunctis defendat inimicis. Per.

Postcommun.

Praesta, Domine, quaesumus, ut per haec sancta quae sumpsimus, dissimulatis lacerationibus improborum, eadem gubernante, quae recta sunt cautius exequamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

LXVIII. ORAT. AD MISSAS Pro inreligiosis. Deus, qui fidelium devotione laetaris, populum tuum, quaesumus, sanctis tuis fac esse devotum, ut qui ab eorum officia impia pravitate mentis abscedunt, per tuam conversi gratiam, diaboli, quibus capti tenentur, laqueis resipiscant. Per.

Deus, qui infideles deseris, et juste indevotis irasceris, populum tuum, quaesumus, converte propitius, ut qui te per duritiam inreligiosae mentis semper offendunt, ad sanctorum beneficia promerenda, tuae miserationis gratia inspirante, convertas. Per.

Secreta.

Cor populi tui, quaesumus, Domine, converte propitius, ut ab his muneribus non recedant, quibusque majestatem tuam magnificare deposcimus. Per.

Postcommun.

Da nobis, quaesumus, Domine, ambire quae recta sunt, et vitare quae noxia, ut sancta quae capimus, non ad judicium nobis, sed potius proficiant ad medelam. Per.

Ad populum.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et nihil de sua conscientia praesumentibus ineffabili miseratione succurre, ut quod non habet fiducia meritorum, tua conferat largitas invicta donorum. Per.

LXVIIII. ORAT. SUPER INFIRMUM, In domo. Deus, qui facturae tuae pio semper minaris affectu, inclina aurem tuam supplicationibus nostris, et famulum tuum ex adversa valetudine corporis laborantem placidus respice, et visita in salutari tuo, et caelestis gratiae medicinam. Per.

Deus, qui humani generis et salutis remedii vitae aeternae munera contulisti, conserva famulo tuo tuarum dona virtutum, et concede ut medelam tuam non solum in corpore, sed etiam in anima sentiat. Per.

Virtutum caelestium Deus, qui ab humanis corporibus omnem languorem et omnem infirmitatem praecepti tui potestate depellis, adesto propitius huic servo tuo, ut, fugatis infirmitatibus, et viribus revocatis, nomen sanctum tuum, instaurata protinus sanitate, benedicat. Per.

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui fragilitatem conditionis nostrae infusa virtutis tuae dignatione confirmas, ut salutaribus remediis pietatis tuae corpora nostra et membra vegetentur, super hunc famulum tuum propitiatus intende, ut omni necessitate corporea infirmitatis exclusa, gratia in eo pristinae sanitatis perfecta reparetur. Per.

LXX. ITEM ORAT. AD MISS. Pro infirmis. Omnipotens sempiterne Deus, salus aeterna credentium, exaudi nos pro famulis tuis illis, pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilio, ut, reddita sibi sanitate, gratiarum tibi in Ecclesia tua referant actionem. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, qui aegritudines et animorum depellis et corporum; auxilii tui super infirmos nostros ostende virtutem, ut ope misericordiae tuae ad omnia pietatis tuae reparentur officia. Per.

Secreta.

Deus, sub cujus nutibus vitae nostrae momenta decurrunt, suscipe preces et hostias famulorum et famularumque tuarum, pro quibus misericordiam tuam aegrotantibus imploramus, ut de quorum periculo metuimus de eorum salute laetemur. Per.

Postcommun.

Deus infirmitatis humanae singulare praesidium, auxilii tui super infirmos nostros ostende virtutem, ut ope misericordiae tuae adjuti, Ecclesiae tuae sanctae repraesentari mereantur. Per Dominum nostrum.

LXXI. ORAT. PRO REDDITA SANITATE. Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui benedictionis tuae gratiam aegris infundendo corporibus, facturam tuam multiplicas pietatem custodis, ad invocationem nominis tui benignus adsiste, et hunc famulum tuum liberatam aegritudinem et sanitatem donatam dextera tua erigas, virtute confirmes, potestate tuearis, Ecclesiae tuae sanctisque altaribus tuis cum omni desiderata prosperitate restituas. Per Dominum nostrum.

LXXII. ORAT. INTRANTIBUS IN DOMO, Sive benedictio. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et famulos tuos, quos charitatis visitamus officiis, gratiae tuae largitate locupleta, ut in eorum prosperitate continua gaudeamus. Per Dominum.

Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, et humilitatis nostrae officiis gratiae tuae visitationis admisce, ut quorum adimus habitacula, tu in eorum tibi cordibus facias mansionem. Per Dominum nostrum.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hanc domum serenis oculis tuae pietatis inlustra; descendat super habitantes in ea gratiae tuae larga benedictio, ut his manufactis cum salubritate manentibus, ipsi tuum semper sint habitaculum. Per Dominum.

Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, ut si qua sunt adversa, si qua contraria in hac domo famuli tui illius, auctoritate Majestatis tuae pellantur. Per Dominum nostrum.

LXXIII. ITEM ORAT. AD MISSAS. Protector in te sperantium Deus, et subditarum tibi mentium custos, habitantibus in hac domo famulis tuis propitius adesse dignare: veniat super eos spirante a te benedictionis ubertas, et, pietatis tuae repleti muneribus, in tua gratia et in tuo nomine laeti semper exultent. Per.

Protector fidelium, Deus, et subditarum tibi mentium frequentator, habitantibus in hac domo famulis tuis propitius adesse digneris, ut quos nos humana visitamus solicitudine, tu divina munias potestate. Per.

Secreta.

Suscipe, Domine, quaesumus, preces et hostias famulorum tuorum, et muro custodiae tuae hanc domum circumda, ut, omni adversitate depulsa, sit hoc semper domicilium incolumitatis et pacis. Per.

Infra action.

Hanc igitur oblationem famuli tui illius, quam tibi offert pro votis et desideriis suis atque et pro incolumitate domus suae, placatus suscipias deprecamur: pro quo in hac habitatione auxilium tuae Majestatis deposco, ut mittere ei digneris angelum tuum sanctum, ad custodiendos omnes in hac habitatione. Per.

Postcommun.

Omnipotens sempiterne Deus, qui facis mirabilia magna solus, praetende super hos famulos degentes in hac domo spiritum gratiae salutaris, et ut complaceant tibi, Deus, in veritate tua perpetuum eis rorem tuae benedictionis effunde. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, insere te officiis nostris, et in hanc manentibus domum praesentiae tuae concede custodiam, ut familiae tuae defensor ac totius habitaculi hujus habitator appareas. Per.

LXXIIII. ORAT. SUPER VENIENTES IN DOMO. Deus humilium visitator, qui nos fraterna dignatione consolaris, praetende societati nostrae gratiam tuam, ut per eos, in quibus habitas, tuumque nobis sentiamus adventum. Per.

Deus, qui nobis in famulis tuis praesentiae tuae signa manifestas, mitte super nos spiritum charitatis, ut in adventu fratrum conservorumque nostrorum gratia nobis tuae largitatis augeatur. Per Dom.

LXXV. BENEDICT. AQUAE SPARGENDAE IN DOMO. Deus, qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta in aquarum substantia condidisti, adesto invocationibus nostris, et elemento huic multimodis purificationibus praeparato virtutem tuae benedictionis infunde, ut creatura mysteriis tuis serviens ad abjiciendos daemones morbosque pellendos divinae gratiae sumat effectus. Ut quicquid in loci in domibus fidelium haec unda resperserit, careat immunditia, liberetur a noxia; non illic resedeat spiritus pestilens, non aura corrumpens; abscedant omnes insidiae latentes inimici; et si quid est quod incolumitati habitantium invidet aut quieti, aspersione hujus aquae effugiat, ut salubritas per invocationem tui nominis expedita, ab omni sit impugnatione defensa. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.

LXXVI. ITEM ALIA. Exorcizo te, creatura aquae, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi Filii ejus, et Spiritus sancti. Omnis virtus adversarii, omnis incursio diaboli, omne phantasma, omnem inimici potestatem eradicare et effugare ab hac creatura aquae. Unde exorcizo te, creatura aquae, per Deum verum, et per Deum vivum, per Deum sanctum, et per Dominum nostrum Jesum Christum, ut efficiaris aqua sancta, aqua benedicta, ut ubicumque effusa fueris, vel aspersa, sive in domo, sive in agro, effuges omnem phantasiam, omnem inimici potestatem, Spiritus sanctus habitet in domo hac. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.

Item ad consparsum faciendum.

Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, et mittere dignare angelum tuum sanctum de caelis; qui custodiat, foveat, protegat, visitet et defendat omnes habitantes in hunc habitaculum famuli tui illius; et praesta, quaesumus, ut sanctificatio sit domui hujus nostrae introitus. Donet cunctis intra eum habitu constitutos divinarum beatitudine largitatem, dominis ac familiae gubernaculum, ad custodiendam obedientiam et irreprehensibilem disciplinam, infantibus bonae indolis gratiam, adultis immaculatam adolescentiam, senibus sanctam seriae conversationis aetatem, omnibusque longam ac sibi placitam senectutem; et ita patrocinantibus sanctis perenni domui huic beatitudinem praestet, ut jugi super eam angelicae protectionis custodia perseveret. Per Dominum.

Post haec benedicet sal, et dicit:

Exorcizo te, creatura salis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, qui te per Heliseum in aqua mitti jussit, ut sanaretur sterilitas; qui divini oris sui voce discipulis ait: Vos estis sal terrae; et per Apostolum inquit: Cor vestrum sale sit conditum. Ideoque efficere sale exorcizatum, ut omnes qui te sumpserint sis eis animae tutamentum, atque huic domui in remissione peccatorum, in sanitate mentis, in protectione animae, in confirmatione salutis, ad expellendas et excludendas omnes daemonum tentationes. In nomine Dei Patris omnipotentis et Jesu Christi Filii ejus, qui venturus est judicare saeculum per ignem. Per.

Deinde mittis ipsum sal in aqua et exsufflas in ea, dicis.

Deus, qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta in aquarum substantia condidisti. Et caetera sicut superius scriptum est.

Hic mittis vinum in ipsa aqua, et benedic eam, dic:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, exaudi precem meam, sicut exaudire dignatus es famulum tuum Moysen in mare Rubro hoc quod Pharao in populo tuo exercebat, ipse marinus exercitus negaretur. Sic et Heliseus sacerdos cum populus tuus aquam gustare non posset, eo quod esset amara, salem accepit, et projecit ad exitus aquarum, et benedixit eam, et dixit: Sanavit Dominus aquas istas; non erit ex eis moriens, neque infirmans, et sanatae sunt aquae illae. Ita tu, Domine, dignare sanare aquas istas, ut ubicumque adsparsae fuerint per angulos domus, ubi inimicus celatus fuerit, statim areptus effugiat; et sit illi, Domine, haec aqua adsparsionis velut clibanus ardens ignis inextinguibilis. Sit nobis, Domine, haec aqua adsparsionis aqua virtutis, aqua refrigerans diaboli ritu, ut liberati hospitalis agamus tibi, Domine Pater omnipotens, laudes et gratias. Per Dominum nostrum.

Post haec mittis oleo sanctificato in aqua, et sic aspargis ea cum hysopo per domus.

ORAT. PRO ASPAR. AQUAE.

Deum omnipotentem, fratres charissimi, in cujus domum mansiones multae sunt, supplices deprecamur ut habitaculum istum una cum habitatoribus benedicere atque custodire dignetur, tenebras ab ea repellat, lumen infundat, nullam saevienti adversario tribuat potestatem; sed propria Deo dicata sit domus, ut nullam in ea inimicus licentiam habeat nocendi, per virtutem et nomen Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare saeculum per ignem. Per Dominum.

Benedic huic domui, Domine, benedic dominis domus hujus; respice de caelo, et vide oculis misericordiae tuae; aperi aures pietatis tuae, et inclina super habitaculo isto atque habitatoribus suis, et mitte custodem angelum in circuitu supplicantum, qui in lateribus domus istius jugiter excubet, et ad custodiam illius perpetuo perseveret, cujus sit obumbratio, salus omnium, et patrocinium, beatitudo cunctorum. Per Dominum nostrum.

Benedic, Domine, hanc domum et omnes habitantes in ea, sicut benedicere dignatus es domum Abraham, Isaac et Jacob, ut in his parietibus angelus lucis inhabitet: sentiant in ea commanentes rore caeli abundantiam, et per indulgentiam laetentur pacifici atque securi; mittas ad eos angelum pacis qui introitum nostrum exitumque custodiat. Per.

LXXVII. ITEM ORAT. PRO FULGORIBUS. Omnipotens sempiterne Deus, parce metuentibus, et propitiare supplicibus, ut post noxios ignes nubium et vim procellarum, in materiam transeat laudis communicatio potestatis. Per Dominum.

Deus, sub cujus imperio nihil non verbo regitur, nihil non oratione mutatur, parce metuentibus, propitiare supplicibus, ut post innoxios ignes nubium et turbines procellarum, in materiam transeat laudis comminatio potestatis. Per.

LXXVIII. BENEDICT. AQUAE EXORCIZ. Ad fulgura. Exorcizo te, creatura salis et aqua, in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni Filii Dei vivi: ut sis purgatio et purificatio in his locis in quibus aspersa fueris, ad effugandos et erraticos spiritus, omnemque nefariam vim diaboli pellendam, et omnes figuras et minas phantasmatis Satanae exterminandas, et fulgura et sidera quae missa videntur in hanc arborem, non hominibus, aut pecoribus, aut frugibus noceant, sed abscedant et fugiant per invocationem nominis Domini nostri Jesu Christi, et Spiritus sancti, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et omne saeculum per ignem. Per.

LXXIIII. ORAT. IN AREA NOVA. Omnipotens sempiterne Deus, multiplica super nos misericordiam tuam, et preces nostras benignus exaudi, ut in hac area famuli tui illius Spiritum tuum sanctum Paraclytum mittere digneris; et veniat speratae benedictionis ubertas, ut repleti de frugibus tuis in tuo nomine et in tua gratia laeti semper exultent. Per Dominum.

Multiplica, Domine, super nos misericordiam tuam, et preces nostras propitius exaudire dignare, sicut exaudisti famulum tuum regem David, qui te in area hostias offerendo placavit, iram avertit, indulgentiam impetravit. Ita veniat, quaesumus, speratae benedictionis ubertas, ut, repleti frugibus tuis, de tua semper misericordia gloriemur. Per Domin.

LXXX. ITEM ORAT. IN MONASTERIO. Deus, qui renunciantibus saeculo mansionem paras in caelo, dilata sanctae hujus congregationis habitaculum temporale caelestibus bonis, ut fraternitatem teneant compagine charitatis unanimiter; continentiae tuae praecepta custodiant sobrii, simplices, et quieti, gratis sibi datam gratiam fuisse cognoscant; concordet illorum vita cum nomine; professio sentiatur in opere. Per.

Suscipe, Domine, preces nostras et muro custodiae tuae hoc sanctum ovile circumda, ut, omni adversitate depulsa, sit hoc semper domicilium incolumitatis et pacis. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

LXXXI. ORAT. IN DOMO ANCILLARUM DEI. Ingredientes, Domine, in hoc tabernaculum ancillarum tuarum tibi servientium, angelo tuo visitante, custodias, et ab hujus saeculi adversitatibus defendas. Dona eis, propositum mentis; ut tibi exhibeant pudicitiam castitatis; adjuva contra vitia certantes, et victoriae sumant coronam ad te pervenientes. Per.

LXXXII. ORAT. PRO RENUNCIANTIBUS SAECULO. Praesta, Domine, quaesumus, famulis tuis renunciantibus saecularibus pompis, gratiae tuae januas aperire, qui, despecto diabolo, confugiunt sub titulo Christi. Jube venientes ad te sereno vultu suscipere, ne de eis inimicus valeat triumphare. Tribue eis brachium infatigabile auxilii tui; mentes eorum fidei lorica circumda, ut, felici muro vallati, mundum se gaudeant evasisse. Per.

LXXXIII. ORAT. PRO EO Qui prius barbam tondit. Deus, cujus providentiam creatura omnes crementes adulta congaudet, propitius super hunc famulum tuum juvenilia aetatis decorem laetantem et florem primis auspiciis adtondentem adesto; in omnibus tuae protectionis muniatur auxilium, aevo longiore provectus, et praesentis vitae praesidiis gaudeat et aeternis. Per Dominum nostrum.

LXXXIV. ORAT. AD MATUTINAS Gratias agimus, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui nos, transacto nobis spatio, ad matutinas horas perducere dignatus es; quaesumus ut donis nobis diem hunc sine peccato transire, quatenus ad vesperum gratias referamus. Per.

Exurgentes de cubilibus nostris, auxilium gratiae tuae matutinis, Domine, precibus imploramus, ut, discussis tenebris vitiorum, ambulare mereamur in luce virtutum. Per Dominum.

Matutina supplicum vota, Domine, propitius intuere, et occultis cordis nostri remedio tuae clarifica pietatis, ut desideria tenebrosa non teneant, quos lux caelestis gratiae reparavit. Per Dominum nostrum.

Te lucem veram, et lucis Auctorem, Domine, deprecamur, ut digneris a nobis tenebras depellere vitiorum, et clarificare nos luce virtutum. Per.

Auge in nobis, Domine, quaesumus, fidem tuam, et Spiritus sancti lucem in nos semper accende. Per.

Deus, qui diem discernis a nocte, actus nostros a tenebrarum distingue caligine, ut semper quae sancta sunt meditantes, in tua jugiter laude vivamus. Per.

Emitte, quaesumus, Domine, lucem tuam in cordibus nostris, et mandatorum tuorum luce perpetua, et in via tua ambulantes, nihil patiamur errorem. Per Dominum.

Veritas tua, quaesumus, Domine, luceat in cordibus nostris, et omnis falsitas destruatur inimici. Per.

Gratias agimus inenarrabiles pietati tuae, omnipotens Deus, qui nos, depulsa noctis caligine, ad diei hujus principium perduxisti, et, abjecta ignorantiae caecitate, ad cultum tui nominis atque scientiam revocasti: in labe sensibus nostris omnipotens Pater, ut, in praeceptorum tuorum lumine gradientes, te ducem sequamur et principem. Per.

Deus, qui tenebras ignorantiae verbi tui luce depellis, auge in cordibus nostris virtutem fidei, quam dedisti, ut ignis, quem gratia tua fecit accendi, nullis tentationibus possit extingui. Per.

Sensibus nostris, quaesumus, Domine, lumen sanctum tuum benignus infunde, ut tibi semper simus devoti, cujus sapientia creati sumus, et providentia gubernamur. Per.

LXXXV. ORAT. AD VESPERUM. Omnipotens sempiterne Deus, vespere, et mane, et meridie, Majestatem tuam suppliciter deprecamur, ut, expulsis de cordibus nostris peccatorum tenebris, ad veram lucem, quae Christus est, nos facias pervenire. Per Dominum nostrum.

Deus, qui illuminas noctem, et lumen post tenebras facis, concede nobis, ut hanc noctem sine impedimento Satanae transeamus, atque matutinis horis ad altare tuum recurrentes, tibi Deo gratias referamus. Per Dominum.

Inlumina, quaesumus, Domine, tenebras nostras, et totius noctis insidias repelle propitius. Per.

Tuus est dies, Domine, et tua est nox: concede Solem justitiae permanere in cordibus nostris ad repellendas tenebras cogitationum iniquarum. Per Dominum.

Vespertinae laudis officia persorventes, crementiam tuam, Domine, humili prece deposcimus, ut nocturnis insidiatoris fraude, te protegente, vincamus. Per.

Propitiare, Domine, vespertinis supplicationibus nostris, et fac nos sine ullu reatu matutinis tibi laudes praesentare Per Dominum nostrum.

Oriatur, Domine, nascentibus tenebris, aurora justitiae, ut peracto diei, tibi suppliciter gratias agentes, etiam mane dignanter respicias vota solventes. Per.

Gratias tibi agemus, Domine, custoditi per diem; gratias tibi exsolvimus, custodiendi per noctem: repraesenta nos, quaesumus, Domine, matutinis horis incolumes, ut nos omni tempore habeas laudatores. Per.

LXXXVI. ORAT. ANTE CIBUM. Refice nos, Domine, donis tuis, et opulentiae tuae largitate substenta. Per.

Reficiamus, Domine, de donis et datis tuis, et tua benedictione satiemur. Per.

Protege nos, Domine Deus noster, et fragilitati nostrae necessariam praebe substantiam. Per Dominum nostrum.

Benedic, Domine, dona tua, quae de tua largitate sumus sumpturi. Per.

Deus, qui nos ad delicias spiritales semper invitas, da benedictionem super dona tua, ut ea quae in tuo nomine sunt edenda, sanctificata percipere mereamur. Per Dominum.

Tua nos, Domine, dona reficiant, et tua gratia consoletur. Per Domin. nostrum.

LXXXVII. ORAT. POST CIBOS. Satiati, Domine, opulentiae tuae donis, tibi gratias agimus pro his quae, te largiente, suscipimus, obsecrantes misericordiam tuam, ut quid corporibus nostris necessarium fuit, mentibus non sit onerosum. Per.

Satiati sumus, Domine, de tuis donis ac datis; reple nos de tua misericordia, qui es benedictus. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum.

LXXXVIII. ORAT. AD FRUGES NOVAS BENEDICENDAS. Benedic, Domine, hos fructus novos uvae, sive fabae, quos tu, Domine, per rorem caeli, et inundantiam pluviarum, et tempora serena atque tranquilla, ad maturitatem perducere dignatus es, ad percipiendum nobis cum gratiarum actione, in nomine Domini nostri Jesu Christi, per quem haec omnia, Domine, semper bona.

Item alia.

Oremus pietatem tuam, omnipotens Deus, ut has primitias creaturae tuae, quas aeris et pluviae temperamento nutrire dignatus es, benedictionis tuae imbre perfundas, et fructus terrae tuae usque ad maturitatem perducas, tribuasque populo tuo de tuis muneribus tibi semper gratias agere, ut a fertilitate terrae esurientium animas bonis affluentibus repleas, et egenus et pauper laudent nomen gloriae tuae. Per.

LXXXIX. BENEDICTIO POMORUM. Te deprecamur, omnipotens Deus, ut benedicas hunc fructum novum pomorum, ut qui esu interdictae arboris laethalis pomi in Protoparente justae funeris sententiae multati sumus, per illustrationem unici Filii tui Redemptoris Dei ac Domini nostri Jesu Christi, et Spiritus sancti benedictionem, sanctificata omnia atque benedicta, depulsis atque abjectis vetusti hostis atque primi facinoris intentoris insidiis, salubriter ex hujus diei anniversaria solemnitate, diversis terrae edendis germinibus sumamus. Qui vivis et regnas in unitate.

XC. BENEDICTO ARBORIS. Deus, qui hanc arboris pumma, tua jussione et providentia progenitam, nunc etiam eamdem benedicere et sanctificare digneris, precamur ut quicunque ex ea sumpserint incolumes esse valeant. Per.

XCI. ORAT. POST OBITUM HOMINIS. Pio recordationis affectu, fratres carissimi, commemorationem faciamus cari nostri illius, quem Dominus de tentationibus hujus saeculi adsumpsit, obsecrantes misericordiam Dei nostri, ut ipse ei tribuere dignetur placitam et quietam mansionem; remittat omnes lubricae temeritatis offensas, ut, concessa venia plenae indulgentiae, quicquid in hoc saeculo proprius error adtulit, totum ineffabili pietate ac benignitate sua compenset. Per.

Diri vulneris novitate perculsi, et quodammodo cordibus sauciati, misericordiam tuam, mundi Redemptor, flevilibus vocibus imploramus, ut cari nostri illius animam ad te datorem proprium revertentem blande leniterque suscipias; et si quas illa ex hac carnali commoratione contraxit maculas, tu, Deus, inoleta bonitate clementer deleas, pie indulgeas, oblivione in perpetuum tradas, atque hanc eandem laudes tibi cum caeteris reddituram, et ad corpus quandoque reversuram sanctorum tuorum coetibus adgregare percipias. Per Dominum.

Tu nobis, Domine, auxilium praestare digneris, tu opem, tu misericordiam largiaris; spiritum etiam famuli tui illius ac cari nostri, vinculis corporalibus liberatum, in pace sanctorum tuorum recipias, uti locum poenalem, et gehennae ignem, flammamque tartari in regione viventium evadat. Per eum qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti. Per.

Suscipe, Domine, animam servi tui illius ad te revertentem de Aegypti partibus proficiscentem ad te. Emitte angelos tuos sanctos in obviam illius, et viam justitiae demonstra ei. Aperi ei portas justitiae, et repelle ab ea principes tenebrarum; agnosce depositum fidele quod tuum est. Suscipe, Domine, creaturam tuam, non ex diis alienis creatam, sed a te Deo solo, vero et vivo, quia non est Deus praeter te solum, et non est secundum opera tua. Laetifica, Domine, animam servi tui illius; clarifica, Domine, famulum tuum; ne memineris iniquitatum ejus antiquarum et ebrietatum, quae suscitavit furor male desiderii; licet enim peccavit, Patrem, et Filium, et sanctum Spiritum tamen non negavit, sed credidit, et zelum Dei habuit, et Deum fecisse omnia adoravit.

Suscipe, Domine, animam servi tui illius revertentem ad te; vestem caelestem indue eam, et lava eam sanctum fontem vitae aeternae; ut inter gaudentes gaudeat, et inter sapientes sapiat, et inter martyres coronatos consedeat, et inter patriarchas et prophetas proficiat, et inter apostolos Christum sequi studeat, et inter angelos et archangelos claritatem Dei pervideat, et inter paradisi rutilos lapides gaudium possideat, et notitiam mysteriorum agnoscat, et inter cherubin et syraphin claritatem Dei inveniat, et inter viginti quatuor seniores cantica canticorum audiat, et inter lavantes stolas in fonte luminis vestem lavet, et inter pulsantes pulsans, portas caelestis Hierusalem apertas reperiat, et inter videntes Deum facie ad faciem videat, et inter audientes auditu caelesti caelestem sonum exaudiat. Suscipe, Domine, servum tuum illum in aeternum habitaculum, et da ei requiem et regnum, id est Hierusalem caelestem, ut in sinibus patriarcharum postrorum, id est Abraham, Isaac, et Jacob collocare digneris; et habeat partem in prima resurrectione, et inter surgentes resurgat, et inter suscipientes corpora in die resurrectionis corpus suscipiat, et cum benedictis ad dexteram Dei Patris venientibus veniat, et inter possidentes vitam aeternam possideat. Per Dom.

Antiqui memores chyrographi, fratres carissimi, qui primi hominis peccato et corruptioni addicta est humana conditio, sub cujus lege sibi unusquisque formidat, quod aliis accidisse videat, omnipotentis Dei misericordiam deprecemur pro spiritu cari nostri illius, cujus hodie depositio celebratur, ut eum in aeterna requie suscipiat, et beata resurrectione repraesentet. Per Dominum.

Deus, qui justis supplicationibus praesto es, qui pia vota dignaris intueri, da famulo tuo illi, cujus diem depositionis hodie officia pia praestamus, cum sanctis atque electis tuis beati muneris portionem. Per Dominum.

Dic. cap. In memoria aeterna.

Item orat. antequam ad sepulchrum deferatur.

Deum judicem universitatis, Deum caelestium, et terrestrium, et infernorum, Dominum deprecemur pro spiritu cari nostri illius, uti eum Dominus in requiem collocare dignetur, et in parte primae resurrectionis resuscitet. Per Dom. nostrum.

Te, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, supplices deprecamur pro spiritu famuli tui illius, quem ab originibus hujus saeculi ad te arcessire praecepisti, ut digneris, Domine, dare ei locum lucidum, locum refrigerii et quietis. Liceat ei transire portas infernorum et vias tenebrarum; maneatque in mansionibus sanctorum, et in luce sancta, quam olim Abrahae promisisti et semini ejus: nullam laesionem sustineat anima ejus, sed cum magnus dies ille resurrectionis ac remunerationis advenerit, resuscitare eum digneris, Domine, una cum sanctis et electis tuis; dones ei delicta atque peccata usque ad novissimum quadrantem, tecumque immortalitatis vitam et regnum consequatur aeternum. Per Dominum nostrum.

Omnipotentis Dei misericordiam, dilectissimi fratres, deprecemur, cujus judicio aut nascimur, aut finimur, ut animam fratris nostri illius, quem Domini pietas de incolatu mundi hujus transire praecepit, requies aeterna suscipiat, et eam beata resurrectione praesentet, et in sinibus Abrahae, Isaac et Jacob, collocare dignetur. Per.

Deus, qui universorum creator et conditor es, qui cum sis tuorum beatitudo sanctorum, praesta nobis petentibus ut animam fratris nostri illius, corporis nexibus absolutam, in prima sanctorum tuorum resurrectione facias praesentari. Per.

Item orat. ad sepulchrum, prius quam sepeliatur.

Oremus, fratres carissimi, pro anima cari nostri illius, quem Dominus de laqueo hujus saeculi liberare dignatus est, cujus corpusculum hodie sepulturae traditur, ut eum Domini pietas inter sanctos et electos suos, id est, in sinu Abrahae, et Isaac, et Jacob, collocare dignetur, et partem habeat in prima resurrectione, quam facturus est, orantibus sanctis. Per Dominum nostrum.

Opus misericordiae tuae est, Pater omnipotens, aeterne Deus, rogare pro aliis, qui nobis non sufficimus; suscipe, Domine, animam servi tui illius revertentem ad te. Adsit ei angelus testamenti tui Michael. Libera eam, Domine, de principibus tenebrarum, et de locis poenarum, ne jam ullis primae nativitatis vel ignorantiae confundatur erroribus; agnoscatur a tuis, et misericordia bonitatis tuae ad locum refrigerii et quietis in sinum transferatur Abrahae. Per Dominum nostrum.

Redemptor animarum Deus, aeternitatem concede defunctis, neque vacuari passionis triumphum mundi morte patiaris. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas in saecula saeculorum.

Item orat. post sepulturam.

Debitum humani corporis sepeliendi officium fidelium more complentes, Deum, cui omnia vivunt, fideliter deprecemur, ut hoc corpus a nobis in infirmitate sepultum, in virtute et ordine sanctorum resuscitet, et ejus animam sanctis et fidelibus jubeat adgregari; cuique in judicio misericordiam tribuat; quemque morte redemptum, debitis solutum, Patri reconciliatum, boni Pastoris humeris reportatum, in comitatu aeterni Regis perenni gaudio et sanctorum consortio perfrui concedat. Per Dominum nostrum.

Omnipotens aeterne Deus, qui humano corpori ad te ipso animam inspirare dignatus es, dum te jubente, pulvis pulveri rursum redditur, tu imaginem tuam cum sanctis et electis tuis aeternis sedibus praecipias sociari. Per Dominum nostrum.

Obsequiis autem rite celebratis, membris ex feretro depositis, tumulo ex more composito, post Israelis exitum ex Aegypto, deprecemur clementiam Dei Patris pro anima cari nostri illius, quem Dominus de laqueo hujus mundi liberavit, lucubris lethali cuique possis ubique est, et potestas innumerabilis habens divitias spiritales, animae hujus subveniat sublimis Dominus, ut ardore careat aeterni ignis, adeptura perpetui regni refugium coram suo rege: gratificet in gaudio genitali in sublimi solio Patrum praeelectorum, in medio splendoribus sanctorum, in sede majestatis, magno in lumine, in regione in regno vivorum. Per.

Commendatio animae.

Commendamus tibi, Domine, animam fratris nostri illius: precamur propter quam ad terras tua pietate descenderas, patriarcharum tuorum sinibus insinuare non renuas, sed miserere migranti in tuo nomine de hac instabili et tam incerta sempiternam illam vitam ac laetitiam in caelestibus; praesta, Salvator mundi. Qui cum Patre vivis Dominator, et regnas Deus in unitate Spiritus sancti in saecula.

Item alia.

Deus, apud quem omnia morientia vivunt, cui non pereunt moriendo corpora nostra, sed mutantur in melius, te supplices deprecamur, ut suscipi jubeas animam famuli tui illius per manus sanctorum angelorum deducendam in sinum amici tui patriarchae Abrahae, resuscitandam in die novissimo magni judicii; et quid de regione mortali tibi contrarium contraxit, fallente diabolo, tua pietate ablue indulgendo. Per.

XCII. ITEM MISSA PRO DEFUNCTO SACERDOTE. Deus, inter apostolicos sacerdotes famulum tuum illum pontificem fecisti dignitate vigere, praesta, quaesumus, ut eorum quoque et perpetuo adgregetur consortio.

Preces nostras, quaesumus, Domine, quas in famuli tui illius depositione deferimus, propitiatus exaudi, ut qui nomini tuo ministerium fidele dependit, perpetua sanctorum societate laetetur. Per.

Secreta.

Suscipe, quaesumus, Domine, pro anima famuli et sacerdotis tui illius, quas offerimus hostias, ut cui pontificale donasti meritum, dones et praemium. Per Dominum.

Infra action.

Hanc igitur oblationem, quam tibi pro depositione famuli et sacerdotis tui illius deferimus, quaesumus, Domine, placatus intende; pro qua Majestati tuae supplices fundimus preces, ut eum in numero tibi placentium censeri facias sacerdotum. Per.

Postcommun.

Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et animam famuli tui illius episcopi in vivorum regione aeternis gaudiis jubeas sociare. Per Dominum.

XCIII. ITEM ALIA PRO SACERDOTE Praesta, quaesumus, Domine, ut anima famuli tui illius episcopi, quam in hoc saeculo commorantem sacris muneribus decorasti, caelesti sede gloriosa semper exsultet. Per Dominum nostrum.

Deus, cujus misericordiae non est numerus, suscipe pro anima famuli tui illius episcopi preces nostras, et lucis ei laetitiaeque in regione sanctorum tuorum societatem concede. Per.

Secreta.

Suscipe, Domine, quaesumus, hostias pro anima famuli tui illius episcopi, ut cui pontificale donasti praemium, dones et meritum. Per Dominum.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius episcopi, quaesumus, Domine, placatus accipias, et cum praesulibus apostolicae dignitatis, quorum est secutus officium, habere tribuas sempiternae beatitudinis portionem; diesque nostros.

Postcommun.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut anima famuli tui illius episcopi in congregatione justorum aeternae beatitudinis jubeas esse consortem. Per Dominum nostrum.

XCIV. ITEM ALIA PRO SACERDOTE SIVE ABBATE. Deus, qui famulum tuum illum sacerdotem atque abbatem et sanctificas unctione misericordiae tuae, et adsumpsisti consummatione felici, suscipe propitius preces nostras, et praesta ut sicut ille tecum est meritis, ita a nobis non recedat exemplis. Per Dominum.

Omnipotens sempiterne Deus, Majestatem tuam supplices exoramus, ut famulo tuo illi abbati atque sacerdoti, quem in requiem tuam vocare dignatus es, dones sedem honorificatam, et fructum beatitudinis sempiternae, ut ea quae in oculis nostris docuit et gessit, non judicium nobis pariant, sed profectum attribuant, ut per quo nunc in te gaudemus in terris, cum eodem apud te exultare mereamur in caelis. Per.

Secreta.

Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut anima famuli tui illius abbatis atque sacerdotis per haec sancta mysteria in tuo conspectu semper clara consistat; quae fideliter ministravit. Per.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, quam tibi pro anima famuli tui illius abbatis atque sacerdotis offerimus, quaesumus, Domine, placatus intende; pro qua Majestati tuae supplices fundimus preces, ut eam in numero sanctorum tuorum placentium facias dignanter adscribi, diesque nostros.

Postcommun.

Prosit, quaesumus, Domine, animae famuli tui illius sacerdotis misericordiae tuae implorata clementia, ut ejus, in quo speravit et credidit, aeternum capiat, te miserante, consortium. Per Dominum.

XCV. ORAT. AD MISSAM. In natale sanctorum, sive agenda mortuorum. Beati martyris tui illius, Domine, quaesumus, intercessione nos protege: et animam famuli tui illius sacerdotis sanctorum tuorum junge consortiis. Per.

Adjuva nos, Domine Deus noster, beati tui illius precibus exoratus, et animam famuli tui illius sacerdotis in beatitudinis sempiternae lucis constitue. Per.

Secreta.

Suscipe, quaesumus, Domine, hostias placationis et laudis, quas tibi in honore sancti martyris tui illius, nomini tuo consecrandas deferimus, et pro requie famuli tui illius sacerdotis tibi suppliciter immolamus. Per.

Infra action.

Hanc igitur oblationem, quam tibi in honore sancti martyris tui illius, vel pro requie famuli tui illius sacerdotis offerimus, quaesumus, Domine, placatus intende; pro qua Majestati tuae fundimus preces, ut eam in numero sanctorum tibi placentium facias dignanter adscribi. Quam oblationem.

Postcommun.

Ascendant ad te, Domine, preces nostrae, et animam famuli tui illius gaudia aeterna suscipiant, ut quem fecisti adoptionem participem, jubeas haereditatis tuae esse consortem. Per Dominum.

XCVI. MISSA PRO DEFUNCTO NUPER BAPTIZATO. Deus, qui ad caeleste regnum nonnisi renatis per aquam et Spiritum sanctum pandis introitum, multiplica super animam famuli tui illius misericordiam tuam; et cui donasti celerem et incontaminatum transitum post Baptismi sacramentum, da ei et aeternorum plenitudinem gaudiorum. Per.

Alia.

Deus, qui omne meritum vocatorum donis tuae bonitatis anticipas, propitiare animae famuli tui illius, quae in finem istius vitae regenerationis unda mundavit; et quem fecisti non timere de culpa, fac gaudere de gratia. Per.

Secreta.

Propitiare, Domine, supplicationibus nostris pro anima famuli tui illius; pro qua tibi offerimus sacrificium laudis, ut eam sanctorum tuorum consociare digneris. Per.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus, Domine, pro anima famuli tui illius, benignus adsume, eumque regenerationis fonte purgatum, et periculis vitae hujus exutum, beatorum numero digneris inserere spirituum. Quam oblat.

Postcommun.

Propitiare, Domine, animae famuli tui illius, ut quem in finem istius vitae regenerationis fonte mundasti, ad caelestis regni beatitudinem facias pervenire. Per

XCVII. ITEM ALIA MISSA Deus, cujus bonitatis nullus est numerus, quia semper misericordia tibi est causa miserendi, exaudi pro illius famuli tui anima supplicantes, ut illum gratia tua sicut donavit baptismo, ita donet et regno. Per.

Deus, qui caelestis regni nonnisi renatis pandis introitum, auge super anima famuli tui illius gratiae tuae dena, ut quae ab omnibus est purgata peccatis, a nullis sit aliena promissi. Per.

Secreta.

Oblationes nostras, quaesumus, Domine, propitiatus intende, quas tibi offerimus pro anima famuli tui illius; et cui donasti baptismi sacramentum, da ei aeternorum plenitudinem gaudiorum. Per.

Postcommun.

Ascendant ad te, Domine, preces nostrae, et animam famuli tui illius gaudia aeterna suscipiant, ut quem fecisti adoptionis participem, jubeas haereditatis tuae esse consortem. Per.

XCVIII. ORAT. AD MISS. PRO DEFUNCT. Cujus desiderantibus poenitentiam, et minimum consecutus. Si quis poenitentiam petens, dum sacerdos venit, fuerit officium linguae privatus, constitutum est ut si idonea testimonia hoc dixerunt: et ipse per motus aliquos satisfacit, sacerdos impleat omnia circa poenitentem, ut moris est.

Item ad missas.

Omnipotens et misericors Deus, in cujus humana conditio potestate consistit, animam famuli tui illius, quaesumus, ab omnibus absolve peccatis, ut poenitentiae fructum, quem voluntas ejus optavit, praeventus mortalitatis non perdat. Per.

Secreta.

Satisfaciat tibi, Domine, quaesumus, pro anima famuli tui illius sacrificii praesentis oblatio, et peccatorum veniam, quam quaesivit, inveniat; et quod officio linguae implere non potuit, desiderante poenitentiae compensatione, percipiat. Per Dominum.

Infra action.

Hanc igitur oblationem, quam tibi offert famula tua illa pro anima famuli tui illius, cujus depositionis diem illum celebramus, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et ineffabili pietate concedas ut quod exequi praeventus conditione mortali, ministerio linguae non potuit, mereatur indulgentiam sempiternam, quae in ejus mente non defuit poenitendi. Quam oblat.

Postcommun.

Deus, a quo speratur humani corporis omne quod bonum est, tribue per haec sancta, quaesumus, ut sicut animae famuli tui illius poenitentiae velle donasti, sic indulgentiam tribue miseratus optatam. Per.

XCIX. ORAT. PRO DEFUNCTIS LAICIS. Item unius defuncti. Omnipotens sempiterne Deus, cui nunquam sine spe misericordiae supplicatur, propitiare animae famuli tui illius, ut qui de hac vita in tui nominis confessione decessit, sanctorum tuorum numero facias adgregari. Per.

Secreta.

Propitiare, quaesumus, Domine, animae famuli tui illius, pro qua tibi hostias placationis offerimus; et quia in hac luce fide mansit catholica, ei in futura vita ejus retributio condonetur.

Secreta.

Hanc igitur oblationem, quam tibi pro requie et anima famuli tui illius offerimus, quaesumus, Domine, placatus accipias, et tua pietate concede ut, mortalitatis nexibus absolutam, inter fideles tuos habere constituas portionem. Per.

Postcommun.

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut animam famuli tui illius, ab angelis lucis susceptam, in praeparatis habitaculis deduci facias beatorum. Per.

C. IN AGENDA PLURIMORUM. Praesta, quaesumus, Domine, animabus famulorum famularumque tuarum misericordiam sempiternam, ut, mortalibus nexibus expeditas, lux eas aeterna possideat. Per.

Alia.

Deus, cui soli competit medicinam praestare post mortem, tribue, quaesumus, ut animae famulorum famularumque tuarum, ab omnibus exutae peccatis, in electorum tuorum societatibus adgregentur. Per

Secreta.

Hostias tibi, Domine, humili placatione deferimus, ut animae famulorum famularumque tuarum per haec placationis officia perpetuam misericordiam consequantur. Per.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, quam tibi pro requie et animabus famulorum famularumque tuarum offerimus, quaesumus, Domine, propitius intuere, et concede ut et mortuis prosit ad veniam quod cunctis viventibus praeparare dignatus es ad medelam. Quam oblationem.

Postcommun.

Inveniant, quaesumus, Domine, animae famulorum famularumque tuarum omnium in Christo quiescentium lucis aeternae consortium, qui, in hac luce positi, tuum consecuti sunt sacramentum. Per.

CI. ITEM ALIA MISSA. Fidelium Deus omnium conditor et Redemptor, animarum famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum, ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur. Per Dominum.

Majestatem tuam, Domine, supplices exoramus, ut animae famulorum famularumque tuarum, ab omnibus, quae per humanitatem commiserunt, exutae, in tuorum censeantur sorte justorum. Per.

Secreta.

Hostias, quaesumus, Domine, quas tibi pro animabus famulorum famularumque tuarum offerimus, propitiatus intende, et quibus fidei Christianae meritum contulisti, dones et praemium. Per Dom.

Infra action.

Hanc igitur oblationem, quam tibi pro commemoratione animarum in pace dormientium suppliciter immolamus, quaesumus, Domine, benignus accipias, et tua pietate concede ut et nobis proficiat hujus pietatis affectus, et illis impetret beatitudinem sempiternam. Per.

Postcommun.

Animabus, quaesumus, Domine, famulorum famularumque tuarum illi oratio proficiat supplicantium, ut eas et a peccatis exuas, et tuae redemptionis facias esse participes. Per.

CII. ITEM ALIA MISSA. Animabus, quaesumus, Domine, famulorum famularumque tuarum misericordiam concede perpetuam, ut eis proficiat in aeternum, quod in te speraverunt et crediderunt. Per.

Secreta.

His, quaesumus, Domine, placatus intende muneribus; et quod ad laudem tui nominis supplicantes offerimus, ad indulgentiam proficiat defunctorum. Per.

Infra action.

Hanc igitur oblationem, quam tibi pro animabus famulorum famularumque tuarum venerantes deferimus, quaesumus, Domine, placatus intende; et tua dignatione concede ut, mortis vinculis absoluti, transitum mereantur ad vitam. Per.

Postcommun.

Supplices, quaesumus, Domine, pro animabus famulorum tuorum preces effundimus, sperantes ut quicquid conversatione contraxerunt humana, et clementer indulgeas, et in tuorum sede laetantium constituas redemptorum. Per.

CIII. ITEM ALIA MISSA In cymiteriis. Deus, cujus miseratione animae fidelium requiescunt famulis tuis illis, et illis, vel omnibus hic quiescentibus, da propitius veniam peccatorum, ut, a cunctis reatibus absolutis, sine fine laetentur. Per.

Alia.

Omnipotens, sempiterne Deus, annue precibus nostris ea quae poscimus, et dona omnibus, quorum hic corpora requiescunt, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, luminis claritatem; et qui peccatorum suorum pondere praegravantur, eis supplicatio commendet Ecclesiae. Per.

Secreta.

Pro animabus famulorum tuorum et illorum, et hic omnium dormientium hostiam, Domine, suscipe benignus oblatam; et hoc sacrificio singulari vinculis horrendae mortis exutae, vitam mereantur aeternam. Per.

Infra action.

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus, Domine, pro tuorum requie famulorum et famularum illi et illi, et omnium fidelium catholicorum orthodoxorum in hac basilica in Christo quiescentium, et qui in circuitu hujus ecclesiae tuae requiescunt, quaesumus, Domine, placatus accipias, ut per haec salutis humanae subsidia in tuorum numero redemptorum sorte perpetua censeantur, diesque nostros. Per.

Postcommun.

Deus, fidelium lumen animarum, adesto supplicationibus nostris, et da omnibus quorum corpora hic quiescunt refrigerii sedem, quietem, beatitudinem, luminis claritatem. Per Dominum.

CIIII. ITEM ALIA MISSA. Adesto, quaesumus, Domine, pro animabus famulorum famularumque tuarum, et omnium hic quiescentium, ut si quae carnales maculae in eis de terrenis contagiis inhaeserunt, miserationis tuae venia deleantur. Per.

Inclina, quaesumus, Domine, aures tuas ad preces nostras, pro quibus misericordiam tuam supplices exoramus, ut animas famulorum famularumque tuarum in pacis ac lucis regione constituas, et sanctorum jubeas esse consortes. Per.

Secreta.

Munera, quaesumus, Domine, quae tibi pro requie et animabus famulorum famularumque tuarum omnium in Christo quiescentium offerimus, ad earum redemptionem proficiant. Per.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, quam tibi pro defunctis offerimus, quaesumus, Domine, propitiatus accipias, et miserationis tuae argitate concedas, ut ab omnibus, quae per terrenam conversationem traxerunt, his sacrificiis emundentur. Per.

Postcommun.

Multiplica, Domine, super animas famulorum famularumque tuarum misericordiam tuam; et cui donasti baptismi sacramentum, da eis aeternorum plenitudinem gaudiorum. Per.

CV. Item missa in depositione defuncti tertii, septimi tricesimi dierum, vel annualem. Adesto, quaesumus, Domine, pro anima famuli tui illius, cujus in depositione sua officium commemorationis impendimus, ut si qua eum saecularis macula invasit, aut vitium mundiale infecit, dono tuae pietatis indulgeas et extergas. Per Dominum nostrum.

Quaesumus, Domine, ut famulo tuo, cujus septimum obitus sui diem commemoramus, sanctorum atque electorum largire consortium, et rore misericordiae tuae perennis infunde. Per.

Deus indulgentiarum, Domine, da famulo tuo illi cujus anniversarium depositionis diem commemoramus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, luminis claritatem largiaris. Per.

Secreta.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris; et hanc oblationem quam tibi offerimus ob diem depositionis septimi, vel tricesimi pro anima famuli tui illius placitus ac benignus adsume. Per.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, Domine, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, cujus depositionis diem septimum vel tricesimum celebramus, quod, deposito corpore, animam tibi Creatori reddidit, quam dedisti; pro quo petimus divinam clementiam tuam, ut, mortis vinculis absolutus, transitum mereatur ad vitam. Per.

Postcommun.

Omnipotens sempiterne Deus, conlocare dignare corpus et animam et spiritum famuli tui illius, cujus diem septimum, vel tricesimum, sive depositione celebravimus, in sinibus Abrahae, Isaac, et Jacob, ut cum dies agnitionis tuae venerit, inter sanctos et electos tuos eum resuscitare praecipias. Per.

CVI. ITEM ORAT. AD MISS. Pro salute vivorum. Praetende, Domine, misericordiam tuam famulis et famulabus tuis, dexteram caelestis auxilii, ut te toto corde perquirant, et quae digne postulant adsequantur. Per.

Secreta.

Propitiare supplicationibus nostris, et has oblationes famulorum famularumque tuarum, quam tibi pro incolumitate eorum offerimus, benignus adsume ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio; praesta, quaesumus, ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. Per.

Infra action.

Hanc igitur oblationem, Domine, famulorum famularumque tuarum, quam tibi offerimus ob devotionem mentis eorum, pius ac propitius clementi vultu suscipias; tibi supplicantes libens protege, dignanter exaudi, et aeterna eos protectione conserva, ut semper in tua religione laetantes, instanter in sanctae Trinitatis confessione fide catholica perseverent; diesque nostros.

Postcommun.

Da famulis et famulabus tuis, quaesumus, Domine, in tua fide et sinceritate constantiam, ut, in charitate divina firmati, nullis tentationibus ab ejus integritate vellantur. Per Dominum.

Contestatio.

Per Christum Dominum nostrum. Per quem salus mundi, per quem vita omnium, per quem resurrectio mortuorum. Per ipsum te, Domine, suppliciter deprecamur, ut anima famuli tui illius, cujus diem illum celebramus, indulgentiam largiri perpetuam digneris, atque, contagiis mortalitatis exutam, in aeternae salvationis partem restituas cum angelis et archangelis.

INCIPIT AD POENITENTIAM DANDAM.

Dicis psalmum VI totum; et iterum dicit: Oremus. Et incipiens psalm. CII, usque: Renovabitur sicut aquilae juventus. Dicis deinde psalmum quinquagesimum; post hoc, oratio sequitur.

Deum omnipotentem ac misericordem, qui non vult mortem peccatorum, sed ut convertantur et vivant, fratres carissimi, supplices deprecemur, ut converso ad viam rectam famulo suo illo, misericordiae suae veniam propitiatus indulgeat; et si qua sunt culparum suarum omnium vulnera, quae post sacri lavacri unda contraxit, ita in hac publica confessione delicta sanentur, ut nulla in eum ultra cicatricum signa remaneant. Per Dominum nostrum.

Deus, justorum gloria, misericordia peccatorum, da huic famulo tuo illi plenam indulgentiae veniam, et poenitentiae loco exoratus indulge, ut qui praeterita peccata deplorat, futura mala non sentiat, neque jam ulterius lugenda committat. Dimitte ei, Domine, omnia crimina, et in semitis eum justitiae placatus reinstaura, ut securus mereatur deinceps inter tuos benemeritis currere, et ad pacis aeternae praemia pervenire. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Domine Deus omnipotens sempiterne, qui peccatorum indulgentiam in confessione celeri posuisti, succurre lapsis, miserere confessis, ut quos delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis absolvat. Per Dominum.

Explicit liber Sacramentorum. Deo gratias. Sicut navigantibus dulcis est portus, Sic scriptori novissimus versus.