Sūtra Cordis Magnæ Sapientiæ Transcendentis

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Sūtra Cordis Magnæ Sapientiæ Transcendentis
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus

Sūtra Cordis Magnæ Sapientiæ Transcendentis

(Om laudetur Domina Nobilissima Sapientia Transcendens!)

Sūtra Cordis Magnæ Sapientiæ Transcendentis. Bodhisattva Avalokita, profundam Sapientiam transcendentem excolens, quinque complexuum vacuam naturam conspexit, et hoc modo omnes dolores superavit. - Shāriputra, forma dissimilis non est vacuitatis, vacuitas dissimilis formæ non est. Forma est vacuitas, vacuitas forma est. Idem accidit sensibus, perceptionibus, propensionibus, conscientiis. - Shāriputra, omnia phænomena natura vacua sunt: non nata neque exstincta, non pura neque impura, non crescentia neque decrescentia. Ideo in vacuitate forma, sensus, perceptio, propensio, conscientia non est; non oculus, auris, nasus, lingua, corpus, mens; non species, sonus, odor, sapor, contactus, notio. Sensus videndi non est, neque alia elementa huius generis usque ad mentis conscientiam. Ignorantia non est, neque finis eius, aliaque huius generis usque ad senectutem et mortem, neque finis eorum est. Labor non est, non causa, non exitus, non Via. Scientia non est, neque adeptio. Cum nihil adipiscendum sit bodhisattva Sapientia transcendente nisus, animo libero ab impedimentis vivit. Impedimentis non obstantibus nulla timet, falsas cogitationes relinquit et summum Nirvāna fit. Cum Sapientia transcendente nitantur, omnes Buddha trium temporum perfectam Illuminationem consequuntur. Scito igitur Sapientiam transcendentem sublimem mantra esse, mantra magnum et fulgentem, maximum mantra, mantra sine æquali, quod omnes labores dissolvere potest. Verum est, sine errore. Proinde mantra Sapientiæ transcendentis ita pronuntia:

GATE GATE PĀRAGATE PĀRASAMGATE BODHI SVĀHĀ! (Ivit, ivit, transivit, totum transivit, Illuminatio tum sit!)