EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Rythmus Satiricus
saeculo XI
editio: incognita
fons: incognitus

1. Orbis magni monarchiam
Dolus Landrici nititur
Per energiae studium
Sollemniter evertere1.

2. Est lapis unus in Sion
Quem dicunt petram scandali,
Quae cecidit super caput
Achitophel jam septies2.

3. Sed cum cadit lapis semel,
Cadit vi septenaria ;
Contritum spiritaliter
Burgundionem vidimus.

4. Achitophel Burgundia
Aetati nostrae reddidit,
Multum crinitus Absalon
Cujus sprevit consilium.

5. Intrat saepe palatia
Versipellis regalia ;
Occultat nasum pellibus,
Pectus subdendo fraudibus.

6. Jam Catilina nequior
Amicis praebet osculum.
Sed praetendit decipulas
Sapore fellis ebrias.

7. Alter Jugurtha loquitur
Non ex fide, sed de fide,
Pro veris amicitiis
Reddens inimicitias.

8. Ad regum pergens solium,
Reges salutat, non amat3,
Sed est quasi tugurium
Alto cucumerario.

9. Non est auditus in Theman,
Nec inventus in Chanaan4
Prior risus in vulpibus5,
Amicis ignorantibus.

10. Sed didicit episcopus
Quod tristis fuit clericus :
Itur a Chela Worchias,
A Worchiis Parisius.

11. Crassi risus commotio,
Est regni perturbatio :
It juxta saepem mingere
Qui reges scit seducere

12. Statum subvertit principum
Hostis Francorum procerum,
Diffusis currens risibus6
Sicut crassus Vulpennius.

13. Non percipit Adalbero
Achitophel cur rideat ;
Vulpes portat in pectore
Qui suis nescit parcere.

14. Dolis armatus furcifer7
Heinrico tollit feminam,
Prius Widoni gratiam,
Timens sponsae prudentiam.

15. Uxor petit Vasconiam,
Achitophel malitiam,
Dum per jurandi sarcinam
Totam conturbat patriam.

16. Honoris fundit terminum,
Intrans regis palatium :
Henricus sit aedituus,
Dicit Bodonis filius,

17. Fiat Rex Hugo monachus,
Rex Robertus episcopus,
Habens hic vitam simplicem,
Alter vocis dulcedinem !

18. Obscura fraudum legio
Regnat Landrici stomacho,
Cujus munit sententias
Nabuzardan auctoritas

19. Cachinnis ostendit dolum,
Respectus et periculum :
Acuta sunt novacula
Perfidiae duritia.

20. Promissionis scissio
Praesentatur in subdolo
Verborum sub umbraculo8,
In mendoso volutabro.

21. Saliva mixta fraudibus
Ejus versatur laudibus9 ;
Sermones cum periculis
Ejus versantur syllabis.

22. Herodiadis nuptias
Renovavit illicitas ;
Incesta propter basia
Sperat Pruvini moenia.

23. Architriclinus impius
Gavisus est pro moenibus ;
Potentiorem fieri
Gavisus est pro nuptiis.

24. Dormivit rex in lectulo
Landrici pontificio ;
Dormit Bertae promissio,
Irascitur Burgundio.

25. Eglon noster novissimus,
Cujus ut non turpissimus,
Multis est pastus dapibus10 :
Non placet Pruvinensibus11.

26. Secundum Lunam patitur,
Spe varia confringitur ;
Pruvinum nunquam perdidit
Quod habere non potuit.

27. Plumbi scribatur lamina
Ne transeat memoria,
Ut posteri sint providi,
Si post mortem surrexerit :

28. ACHITOPHEL PROSPERITAS
EST EUROPAE CAPTIVITAS.
QUI PEJOR FIT QUOTIDIE,
PERITURUS TARDISSIME.