Romanas aequabilius

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Romanas aequabilius
1906

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: =ASS, vol. XXXIX (1906), pp. 16-18.

LITTERAE APOSTOLICAE

ROMANAS AEQUABILIUS*

SS. D. N. PII PP. X ERECTIONIS TRIUM NOVARUM PAROECIARUM, VIDELICET SANCTI FRANCISCI AD RIPAM MAIOREM, SANCTAE THERESIAE AD PORTAM SALARIAM, SANCTI IOSEPHI IN VIA NOMENTANA

Romanas aequabilius distribuere et componere Paroecias, quemadmodum pro adaucta recens amplitudine et civitatis et Urbis exposcere animarum salus videbatur, superiore Nos quidem anno ingressi sumus; quum, binis e paroeciarum numero expunctis, binas item earum loco instituimus, alteram scilicet ad Aedem, ut aiunt, Novam sive Sanctae Mariae in Vallicella et S. Gregorio I dicatam, alteram Sancti Ioachimi in Pratis. Idem nunc persequi incoeptum, atque alium quodammodo gradum facere ad id quod Nobis propositum est, quandoquidem huius rei sese dedit maturitas, his Litteris volumus. — Nos igitur, de Apostolicae potestatis plenitudine, paroecias Urbis Roma e duas, id est SS. Salvatoris de Curte et S. Bartholomaei in insula Tiberina, abolemus et extinguimus: simul autem in earum locum duas sufficimus et constituimus paroecias, id est Sanctae Theresiae extra pomoerium ad Portam Salariam, et Sancti Francisci vico Ripae maioris. Ad has propterea novas paroecias omnia et singula exstinctarum bona, reditus et iura transferenda erunt: atque ita, ut ad paroeciam S. Theresiae ea spectent, quae SS. Salvatoris paroecia obtinuit, ad paroeciam autem S. Francisci, quae S. Bartholomaei paroeciae fuerunt. Aliam praeterea paroeciam ex integro novam fundamus, Sancti Iosephi via Nomentana. — Ad fines vero quod attinet, quibus tres hae paroeciae contineri debeant, potestatem facimus Dilecto filio Nostro, Cardinali vice sacra Antistiti Urbis, eos auctoritate et nomine Nostro terminanda itemque contiguarum paroeciarum terminos, si res postulaverit, definiendi.

Praesentes Litteras et in eis contenta et statuta quaecumque, nulla unquam ex causa, colore et capite, etiam ex eo quod Paroeciarum Patroni sive Ecclesiastici sive Laici vel alii quilibet in praemissis seu in eorum aliquo, ius aut interesse, quamvis ex fundatione, dotatione vel ex alio quovis titulo habentes vel habere praetendentes etiam quomodolibet in futurum, illis non consenserint, seu ad ea vocati et auditi non fuerint, de subreptionis, obreptionis aut nullitatis vitio seu aliquo defectu inexcogitato et substantiali, notari, impugnari aut in controversiam et iudicium vocari posse: sed tamquam ex Pontificiae Providentiae officio, et Motu proprio, certa scientia, matura deliberatione, deque Nostrae Apostolicae Potestatis plenitudine editas ornnimoda firmitate perpetuo validas et efficaces existere, et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus inviolabiliter observari volumus et decernimus, sublata cuicumque, etiam Cardinalitia dignitate fulgenti, quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate; irritum quoque et inane decernentes quidquid in contrarium scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Non obstantibus de iure quaesito non tollendo aliisque Nostris et Cancellariae Apostolicae Regulis, Praedecessorum Nostrorum Constitutionibus et Ordinationibus et quarumcumque Ecclesiarum etiam Patriarchalium seu Ordinum et Congregationum, iuramento et confirmatione Apostolica vel quavis alia firmitate roboratis, statutis et consuetudinibus, etiam Motu proprio aliisque quibuslibet in contrarium praemissorum concessis, de illis eorumque totis tenoribus praesentibus pro expressis habentes, pari Motu, scientia et Apostolicae Auctoritatis Nostrae plenitudine, plenissime et latissime specialiter derogamus.

Praesentium vero Tramsumptis seu exemplis etiam impressis, manu tamen Notarii Apostolici subscriptis et sigillo Personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem fidem in Iudicio et extra haberi volumus quae ipsis praesentibus haberetur si originaliter exhiberentur.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae suppressionis et extinctionis erectionis et translationis derogationis Indulti, decreti, statuti, mandati et voluntatis infringer e vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Apostolorum Eius Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Nongentesimo Sexto, VIII Idus Ianuarii, Pontificatus Nostri anno tertio.

A. Card. Di PIETRO, Pro-Datarius

A. Card. MACCHI


  • AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 16-18.