Rite expiatis

This is the stable version, checked on 21 Iunii 2021. Template changes await review.

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Rite expiatis
XXX mensis Aprilis anno 1926

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS 1926 p. 153

PIUS PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

RITE EXPIATIS

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: DE SANCTO FRANCISCO ASSISIENSI SEPTINGENTESIMO AB EIUS OBITU EXEUNTE ANNO.

VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM


Rite expiatis in hac Alma Urbe atque ad perfectioris vitae institutum excitatis animis plurimorum Iubilaeo magno — cuius quidem toto orbe fruendi facultatem in finem vertentis anni prorogavimus — iam ad maximas utilitates vel quaesitas inde vel speratas cumulus quidam videtur Nobis accessurus ex ea quae ubique gentium apparatur de Francisco Assisiensi commemoratio sollemnis, septimo exeunte saeculo cum terrestre exsilium caelesti patria feliciter mutavit. Hominem, non tam turbulentae aetati suae quam christianae omnium temporum societati emendandae divinitus datum, cum Actioni catholicae, quam vocant, proximus decessor Noster caelestem Patronum attribuerit, eos sane decet filios Nostros, qui in ea provincia secundum praecepta Nostra desudant, ita, cum creberrima Francisci subole concinentes, eius et acta et virtutes et spiritum revocare atque extollere, ut, commenticia illa Seraphici viri specie reiecta, quae aut recentiorum errorum fautoribus aut urbanis lautisque hominibus ac mulieribus arridet, quam ipse in se rettulit sanctitatis formam, ad evangelicae castitatem simplicitatemque doctrinae compositam, christifideles omnes eandem imitentur atque induant. Huc enim et sacros ritus et publicas ferias et recitationes et contiones, per saecularis anni decursum, spectare cupimus, ut, qualis ex naturae gratiaeque donis, ad absolutissimam sui proximorumque perfectionem mirifice adhibitis, Patriarcha Seraphicus exstitit, talis omnino, nec alius aut dissimilis, germanae pietatis significationibus celebretur. Quodsi temere facit quisquis adscitos in caelestem patriam sanctitatis heroas inter se comparat, quorum alios ad aliud Spiritus Paraclitus munus ad aliamque causam apud mortales obeundam delegit — quae quidem comparatio, ab incompositis animorum motibus plerumque profecta, omni est fructu vacua inque Deum ipsum sanctitatis auctorem iniuriosa — videtur tamen nullus fuisse, in quo Christi Domini imago et evangelica vivendi forma similior, quam in Francisco, atque expressior eluxerit. Propterea, qui se ipse appellavit magni Regis Praeconem, idem recte alter Christus nuncupatus est, quod se quasi reviviscentem Christum aequalium quorum societati et saeculis praestitit futuris: unde consecutum, ut is vivat hodie ante oculos hominum in omnemque victurus sit posteritatem. Quod ipsum iam quis miretur, quando ii, qui primi ex aequalibus eius temporis de vita et rebus Patris sui Legiferi scripsere, hunc paene maiorem augustioremque quam pro humana natura existimarunt: quando decessores Nostri, qui Francisco familiariter usi sunt, in populi salutem Ecclesiaeque praesidium a Deo illum providenter missum agnoscere non dubitaruntt Cur vero, tam diuturno a Seraphici viri obitu intervallo, catholicorum in eum pietas atque ipsorum acatholicorum admiratio novo quodam ardore effervescit, nisi quod eius forma haud minore hodie, quam ante, claritate mentibus collucet, eiusque vis ac virtus, ad medendum populis cum plurimúm adhuc possit, in id advocata desideratur Etenim emendatrix ipsius actio ad humani generis universitatem sic pertinuit, ut, praeter restitutam late fidei morumque integritatem, evangelicae caritatis iustitiaeque rationes communem ac socialem, ut aiunt, vitam multo interius pervadendo temperarent.

Eventi igitur, quod adesse properat, amplitudini ac faustitati aptissime congruit, ut, vobis, Venerabiles Fratres, alloquii Nostri nuntiis atque interpretibus, per Assisiensis Patriarchae documenta vitaeque exempla hac temporis reique opportunitate salutariter revocata, fra,nciscalem spiritum, qui ab evangelico sensu atque habitu nihil prorsus abest ac distat, in christiano populo excitemus. Placet enim contentione pietatis cum proximis certare decessoribus Nostris, qui nullam siverunt praecipuorum eius vitae dierum facinorumque saecularem praeterire memoriam, quin apostolici auctoritate magisterii illustrarent fidelibusque agendam decernerent. In quo maxima cum animi voluptate meminimus — ac nequeunt Nobiscum non meminisse quiqui fiorentem excesserunt aetatem — in Franciscum eiusque instituta ubique gentium incensa fuisse popularium studia per Encyclicas Litteras Auspicato, a Leone XIII quarto ac quadragesimo ante anno datas, cum septimum pariter ab Assisiensis viri ortu saeculum compleretur: quae quidem studia quando quidem in multiplices pietatis significationes et in optatam quandam animorum erupere renovationem, minime intellegimus cur proximi eventi gravitate paris exitus par esse non debeat. Quin etiam longe superiorem portendunt quae sunt in praesens christianae societatis tempora. Quem enim fugiat, bona spiritus pluris fieri communiter coepisse, et populos, superioris aetatis experientià, doctos nisi ab reditu ad Deum nihil quietis sibi ac securitatis sperandum, ad unam salutis causam Ecclesiam catholicam suspicere? At praeterea cum saecularibus hisce sollemnibus, quae ab spiritu paenitentiae caritatisque seiungi non possunt, nonne prolata ad orbem terrarum romani Iubilaei venia, de qua diximus, auspicato concurrit?

In comperto est, Venerabiles Fratres, quam difficilis quamque acerba Francisco aetas contigerit. Esto, christianam fidem tum in populo altius esse defixam: cuius quidem rei argumento est, non tam conductos milites quam ipsos omnis ordinis cives, ad liberandum Christi Sepulcrum, signa in Palaestinam, sacro impetu, intulisse. At tamen in agrum dominicum obrepere sensim haereses ac serpere, vel ab notis auctoribus vel ab occultis circulatoribus propagatae, qui, vitae austeritatem assimulatamque virtutis disciplinaeque speciem ostentando, facile simplices debilesque decepere homines: inde infesti quidam rebellionis igniculi in multitudines insinuari. Si qui autem, privatorum maculis Ecclesiae Dei inustis, se ad hanc emendandam divinitus vocatos superbe censuerunt, haud ita multo post, cum doctrinas auctoritatemque Apostolicae Sedis reiecissent, liquido apparuit quibus ii consiliis regerentur; expedite vero ad libidinem et luxuriam, ad ipsamque rerum publicarum perturbationem, concussis religionis, dominii, familiae civitatisque fundamentis, plerosque eorum devenisse constat. Scilicet id tum evenit, quod hac illac plus semel saeculorum decursu, ut conflatae in Ecclesiam inque civitatem seditiones pari gradu, altera alteram iuvante, procederent. Verum, licet catholica fides in animis aut ineolumis aut non omnino obscurata consisteret, cum evangelici spiritus paene defecissent, tum Christi caritas in societate hominum adeo deferbuerat ut quasi restincta videretur. Nam, ut de eorum contentionibus sileamus qui hinc cum Imperio, illinc cum Ecclesia facerent, intestinis Italicae urbes bellis lacerabantur, seu vellent nonnullae se ab dominatu unius in civilem libertatem vindicare, seu aliae ex maioribus alias sibi minores subigere niterentur, seu factiones in una eademque civitate de principatu certarent: unde immanes utrimque caedes, incendia, expilationes direptionesque locorum, exsilia, rerum bonorumque publicationes. Iniquissima plurimorum fortuna, cum inter dominos et clientes, maiores, quos vocabant, et minores, eros et colonos, nimio plus dispares intercederent rationes, quam ipsa pateretur humanitas, et tenuiores e populo a potentioribus opprimi atque impune vexari solerent. Abrepti porro amore sui suarumque rerum studio, quotquot e miserrima plebe non erant, insatiabili divitiarum cupiditate exardescere sumptuariis alicubi legibus nequiquam latis, insanum vestium, epularum deliciarumque omne genus iactare atque ostentare apparatum; paupertatem pauperesque contemptui habere; animo ab leprosis, tum frequentibus, esse aversissimo eosdemque segregatos neglegere: a qua sane tanta fruendi bonis voluptatibusque libidine ne ii quidem vacabant — etsi satis multi e clero morum austeritate commendabantur — qui religiosius vacare debuerant. Quamobrem usu venerat, ut magnos sibi quisque et uberes quaestus omnibus ex rebus, unde licuisset, hauriret ac constitueret; nón modo igitur pecunia per vim extorquendà vel iniquo fenore exigendo, sed etiam publica munera, honores, iustitiae administrationem, vel ipsam reis impunitatem venditando, reni familiarem non pauci augebant atque exaggerabant. Neo vero tacuit Ecclesia nec a puniendo se abstinuit: at, quantumne id profuturum erat, quando vel Imperatores, publico pessimoque exemplo, Apstolicae Sedis anathemata provocabant contumaciterque spernebant ? Monasticum quidem institutum, quod tam laetos ad maturitatem fructus perduxerat, mundano respersum pulvere, ad resistendum repugnandumque minus poterat; quodsi per novos religiosorum virorum Ordines ecelesiasticae disciplinae aliquantum praesidii accessit ac firmamenti, multo tamen copiosiore et lucis et caritatis effusione laborantem hominum societatem reparari oportebat.

Itaque eiusmodi, quam adumbravimus, societati cum illustrandae, tum ad incorruptam evangelicae sapientiae speciem reducendae, divino consilio Assisiensis apparuit idemque effulsit Solis instar, quemadmodum cecinit Aligherius [1]: quae ipsa demum est Thomae a Celano sententia, scribentis: « Radiabat velut stella fulgens in caligine noctis et quasi mane expansum super tenebras [2].

Adulescens uberiore quodam et vehementiore ingenio, fertur, pretiosis indutus vestibus, delicatis ac iucundis, quibus uteretur, comitibus caenas apponere lautissimas et inter hilariores cantus urbis suae obice vias consuevisse, integritate tamen morum, castitate sermonum divitiarumque contemptu commendatus. Qui, post Perusinae captivitatis ac morbi cuiusdam molestias cum se interius immutatum non sine admiratione sensisset, nihilo secius, ut ex Dei veluti manibus elaberetur, heroicos oppetiturus casus in Apuliam contendit. Verum, cum iter faceret, haud ambiguo Dei monitu Assisium redire iussus est, ubi, quid sibi agendum foret, doceretur; postquam vero dubitationibus diu aestuavit, et divino afatu et andito inter sacrum sollemne illo Evangelii loco, qui ad Apostolorum missionem vitaeque genus pertinebat, intellexit, se « ad formam Sancti Evangelii » vivere et Christo servire oportere. Iam tum, igitur, cum Christo coniungi arctissime eique omnino similis effici aggressus est; et « totum viri Dei studium, tam publicum quam privatum, circa crucem Domini versabatur; et a primaevo temporis, quo Crucifixo coeperat militare, diversa circa eum crucis mysteria praefulserunt » [3]. Vere bonus is miles et eques Christi, pro nobilitate et generositate animi, fuit; qui, ne qua in re cum Domino suo et ipse et discipuli sui discreparent, praeterquam quod evangelicum codicem, oraculi causa, adire ac consulere inter deliberandum solebat, legem Ordinum, quos condidit, cum evangelio ipso itemque religiosam suorum vitam cum apostolica vita unus adaequavit. Quapropter in Regulae fronte recte inscripsit: « Regula et vita Minorum fratrum haec est, scilicet Domini nostri Iesu Christi sanctum Evangelium observare ... » [4]. Iam, ut rem pressius ingrediamur, videamus, Venerabiles Fratres, quam praeclara perfectissimarum virtutum exercitatione se Franciscus ad inserviendum divinae misericordiae consiliis pararit idoneumque publicae emendationis administrum praestiterit.

Quonam studio flagraret noster evangelicae paupertatis, si mente facilius fingimus, describere tamen censemus perarduum. Ipsum nemo ignorat ad opitulandum egenis fuisse natura proclivem, et, teste Bonaventura, tantae plenum benignitatis, ut, « iam Evangelii non surdus auditor », decrevisset, nulli se mendico stipem negaturum, quisquis praesertim in petendo « divinum allegaret amorem » [5]; at vero naturam cumulate gratia perfecit. Itaque, interiore Dei impulsu, reiectum olim pauperem, paenitentia commotus, statim conquirere eiusque misericorditer atque abunde allevare inopiam; iuvenibus stipatus cum aliquando post laetum convivium per urbem concinendo cursitaret, consistere subito, per summam spiritus dulcedinem a corpore abstractus, rogantibusque, ubi se recepit, comitibus uxoremne cogitaret, respondere illico ardenterque eos recte dixisse, cum uxorem, qua nulla sane nobilior et ditior et pulcrior, ducere sibi proponeret: quibus quidem verbis seu paupertatem seu religionem praecipuo paupertatis cultu innigam intellegebat. Etenim a Christo Domino, qui propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia divites essemus [6], divinam illam sapientiam didicit, quam nulla unquam humanae sapientiae commenta delebunt, quaeque sancta novitate res una omnes instaurare potest. Docuerat sane Iesus: Beati pauperes spiritu [7]; Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me [8]; eiusmodi autem paupertatem, quae, utpote posita in ea voluntaria studiosaque rerum omnium iactura quam quis Spiritus Sancti instinctu suscipiat, invitae illi et morosae et ostentatae veterum quorundam philosophorum omnino repugnat, ita amplexus est noster, ut dominam et matrem et sponsam reverenter amanterque appellaret. Ad rem sanctus Bonaventura: «Nemo tam auri quam ipse cupidus paupertatis, nec thesauri custodiendi sollicitior ullus quam iste huius evangelicae margaritae » [9]. Ac Franciscus ipse, cum in lege Ordinis propria singularem prorsus eius virtutis exercitationem suis eommendat ac praecipit, quanti eam faceret, quantopere adamaret, perspicuis profecto verbis ostendit: « Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis, quae vos, carissimos fratres meos, haeredes et reges Regni caelorum instituit, pauperes rebus feeit, virtutibus sublimavit. Haec sit portio vestra; ... cui ... totaliter inhaerentes, nihil aliud pro nomine Domini nostri Iesu Christi in perpetuum sub caelo habere velitis » [10]. Atque idcirco Franciscus paupertatem amava praecipue, quod eam consideraret Deiparae familiarem et Christi Iesu non tam familiarem quam Sponsam in ligno Crucis adscitam, et ab hominibus deinde oblitteratam et mundo valde amaram acque importunam. Quae cum secum ipse reputaret, mirum quantum consueverat lacrimarum edere ac ploratuum. Iam quis insigni isto hominis spectaculo non commoveatur, qui ex paupertatis amore pristinis lautitiarum suarum sociis aliisque non paucis insaniisse visus est? Quid quod posteros, vel ab evangelicae perfectionis captu usuque alienissimos, huius tanti paupertatis amatoris auctior in dies admiratio pereulit et nostrae homines aetatis percellit? Cui quidem posteritati omnino Aligherius praeivit, cantu illo [11] de sponsalibus inter Franciscum et Paupertatem initis, in quo nescias utrum magis mirere, granditatemne elationemque sententiarum, an carminis mollitudinem ac venustatem.

Iamvero quae in mente animoque Francisci paupertatis et notio altissima et generosa insidebat cupiditas, externorum dumtaxat bonorum abdicatione terminaci ac circumscribi non poterat. Nam cui liceat germanam ad Christi Domini exemplum adipisci ac profiteri paupertatem, nisi se spiritu pauperem segue humilitatis virtute pusillum effecerit? Quod cum probe teneret noster, alteram virtutem ab altera nunquam dissociando, utramque simul consalutat ac salvere iubet: « Domina sancta paupertas, Dominus te salvet cum tua sorore sancta humilitate... Sancta paupertas confundit omnem cupiditatem et avaritiam et curas huius saeculi. Sancta humilitas confundit superbiam et omnes homines huius mundi et omnia quae in mundo sunt » [12]. Franciscum autem uno ut verbo depingat, aurei De Imitatione Christi libri scriptor humilem appellat: « Quantum unusquisque est in oculis tuis (Deus), tantum est et non amplius, ait humilis S. Franciscus » [13]. Cui profecto fuit curae potissimum, ut, tamquam omnium minimum ac postremum, submisse se gereret. Itaque, inde ab inito emendatioris vitae curriculo, cupere is vehementer ludibrio ac risui esse hominibus; etsi Conditor Paterque Minorum Legifer erat, unum tamen aliquem ex suis sibi moderatorem ac dominum deligere, a cuius nutu penderet; vixdum licuit, nullis suorum precibus fletibusque devictus, summum Ordinis magistratum deponere « ad servandam humilitatis sanctae virtutem », et permanere « exinde subditus usque ad mortem, humilius agens quam aliquis aliorum » [14]; oblatum saepe a Purpuratis Patribus primoribusque civitatis liberale magnificentissimumque hospitium abnuere ac recusare; reliquos homines aestimare quamplurimi et omni honoris testimonio prosegui, factus « inter peccatores quasi unus ex eis ». Namque peccatorum maximus ipse sibi videbatur, dicere solitus, si quam sibi Deus adhibuerat misericordiam, eandem scelesto alicui homini praestitisset, hunc decies tanto perfectiorem fuisse evasurum, praetereaque Deo dumtaxat tribuendum, a quo unice profectum esset, quicquid in se honesti ac boni reperiebatur. Qua de causa privilegia et charismata, quae hominum existimationem ac laudem parere sibi possent, atque in primis Stigmata Domini lesu in suo corpore impressa divinitus, omni occulere contentione studuit; si quando autem privatim publiceve dilaudaretur, non tam se ipse putabat ac fatebatur contemptu contumeliisque dignum, quam incredibili quodam maerore, non sine gemitibus lamentisque, angebatur. Quid quod se indignum adeo existimavit, ut sacerdotio initiari noluerit? In hoc ipso igitur humilitatis quasi fundamento Ordinem Minorum niti voluit ac consistere. Quodsi hortationibus mirae sapientiae plenis suos iterum iterumque docebat, cur non liceret ulla de re, nedum de virtutibus gratiisque caelestibus, gloriari, in primis tamen eos ex fratribus admonebat et pro opportunitate obiurgabat, quibus sua ipsorum officia periculum inanis gloriae superbiaeque facesserent, ut divini verbi praecones, ut litterarum optimarumque artium peritos, ut coenobiorum provinciarumque moderatores. Longum sane est singula persegui, sed hoc unum commemorare libet: humilitatem Franciscum ex Christi exemplis ac verbis [15] in suos, quasi peculiarem Ordinis notam, derivasse; fratres enim suos « voluit vocari Minores, et praelatos sui Ordinis dici ministros, ut et verbis uteretur evangelii, quod observare promiserat, et ex ipso nomine discerent discipuli eius, quod ad discendam humilitatem ad scholas humilis Christi venissent » [16].

Vidimus, Seraphicum virum, ex ipsa quae in mente sua inesset paupertatis absolutissimae notione, tam se pusillum humilemque praestitisse, ut, vel cum Ordini praesideret, alicui uni — immo, ut addamus, fere omnibus — candida cum simplicitate obtemperaret; quisquis enim semet non abnegat, nec arbitrium abiicit suum, non is profecto dicendus aut se quibusvis rebus despoliasse aut demisso fieri animo posse. Itaque noster voluntatis libertatem, munus ceteris praecellentissimum a Deo Creatore humanae naturae tributum, Iesu Christi Vicario per obedientiae votum ultro addixit permisitque totam. O quam faciunt inepte, quam longe ab Assisiensis cognitione recedunt qui, ut suis commentis erroribusque serviant, Franciscum quendam fabricantur ac fingunt — incredibile dictu — cum eeclesiasticae intolerantiorem disciplinae, tum de ipsis fidei doctrinis nihil omnino curantem , tum etiam praecursorem ac praenuntium multiplicis illius, quae ab recentioris aevi initio iactari coepit, ementitae libertatis, unde tanta Ecclesiae civitatisque exstitit perturbatio. Iam mirificis exemplis ipse suis, quam arcte cum Ecclesiae hierarchia, cum Apostolica hac Sede et cum Christi doctrina cohaereret, Praeco magni Regis catholicos doceat acatholicosque universos. Etenim, ut e litterarum monumentis illius aetatis, iisque fide dignissimis, constat, « venerabatur sacerdotes, et omnem ecclesiasticum ordinem nimio amplexabatur affectu » [17]; « hoc ipse vir catholicus et totus apostolicus in praedicatione sua principaliter monuit, ut Romanae Ecclesiae fides inviolabiliter servaretur, et ob Dominici Sacramenti, quod ministerio sacerdotum conficitur, dignitatem, in summa sacerdotalis ordo reverentia teneretur. Sed et divinae legis doctores et omnes ecclesiasticos ordines docebat summopere reverendos » [18]. Quod autem popularibus e suggestu tradebat, id ipsum fratribus suis multo inculcavit vehementius; quos monere identidem consueverat — et Testamento illo suo, et moriturus etiam atque etiam monuit — praelatis et clericis, in sacri ministerii exercitatione, modeste parerent cum iisque filios pacis se gererent. At vero, quod hoc in genere caput est, cum primum propriam sui Ordinis legem Seraphicus Patriarcha condidisset ac conscripsisset, nihil paene morae interiecit, quominus eam Innocentio III, coram cum prioribus undeeim discipulis sistens, adprobandam subii.ceret. Immortalis autem memoriae Pontifex, verbis et conspectu pauperrimi humillimique hominis mirifice affectus divinoque afflatus spiritu, cum Franciscum peramanter complexus esset, tum exhibitam sibi legem apostolica auctoritate sanxit, fecitque praeterea novis operariis praedicandae paenitentiae potestatem: cui quidem Regulae paulo immutatae, testis historia est Honorium III, Francisci rogatu, confirmationis robur addidisse. Regulam autem et vitam Fratrum Minorum Seraphicus Pater huiusmodi vult esse, ut iidem « Domini Nostri Iesu Christi sanctum Evangelium » observent, « vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate », non ad arbitrium quidem suum suamque interpretationem, sed ad nutum Romanorum Pontificum, qui canonice electi sint. Quicumque vero cupiunt « hane vitam accipere... Ministri... diligenter examinent eos de fide catholica et ecclesiasticis sacramentis, et si haec omnia credant, et velint ea fideliter confiteri, et usque in finem firmiter observare »; qui in Ordinem cooptati sint, ne inde ullo pacto discedant « iuxta mandatum Domini Papae ». Clericis praecipitur, ut divina obeant oiiicia « secundum ordinem Sanctae Romanae Ecclesiae »; fratribus in universum, ne in territorio alicuius episcopi, huius iniussu, contionentur, neve sacrarum virginum coenobia, ministerii causa, nisi peculiarem Apostolica Sedes veniam fecerit, ingrediantur. Nec minorem Apostolicae Sedis reverentiam atque observantiam ea redolent, quae de Cardinali protectore postulando Franciscus habet: « Per obedientiam iniungo Ministris, ut petant a Domino Papa unum de Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui sit gubernator, protector et corrector istius Fraternitatis; ut semper subditi et subiecti pedibus eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae, stabiles in fide catholica, ... sanctum Evangelium Domini nostri Iesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus » [19].

Nec silere de illa decet, quam Seraphicus vir « diligebat praecipue pulchritudinem et munditiam honestatis », scilicet de ea spiritus corporisque castitate, quam acerbissima sui ipsius maceratione custodiebat ac tuebatur. Ipsum vidimus, cum adulescens festive eleganterque ageret, a quavis vel verborum turpitudine abhorruisse. Attamen, statim atque mania saeculi delectamenta abiecit, iam tum sensus acerrime cohibere coepit, et, si quando voluptariis pulsari agitarique eum motibus contigit, sere aut inter dumos volutare aut, summa hieme, in rigidissimas aquas demergere non dubitavit. Explorata, ceteroqui, res est, nostrum, qui homines ad evangelicae vitae institutum revocare studeret, hortari omnes solitum « ut amarent et timerent Deum atque poenitentiam agerent de peccatis » [20], exemploque suo omnibus paenitentiae auctorem suasoremque exstitisse. Is enim cilicium carni adhibere, tunica rudi ac paupere uti, nudis pedibus incedere, subnixis lapide lignove cervicibus cubare, cibum capere qui mortem dumtaxat arceret, eundemque aquae et cineri plerumque admixtum ut male saperet, immo etiam maiorem anni partem fere ieiunus traducere. Corpus praeterea, quod cum iumento onerario comparabat, aspere duriterque, seu salis firma seu aegra esset valetudine, trattare, et duplicata quidem castigatione, si quid calcitrare videretur; postremis autem vitae suae annis, cum, factus Christo simillimus, per Stigmata quasi truci afpixus esset et multiplici morborum vi torqueretur, ne tunc quidem corpori suo aliquid solacii indulsit ac quietis. Nec minus curavit, ut sui austeritati et paenitentiae assuescerent, quamquam — in quo unite « dissona fuit manus a lingua in patre sanctissimo » [21]— eos iubendo monuit, ab immodica abstinentia corporisque afflictatione temperarent.

Haec autem omnia ex uno eodemque divinae caritatis fonte ac capite fluxisse quis pro manifesto non habet? Siquidem, ut Thomas a Celano scripsit [22], « amore divino fervens .., studebat semper ad fortia mittere manum, et dilatato corde viam mandatorum Dei ambulans, perfectionis summam attingere cupiebat », et, teste Bonaventura [23], « totus ... quasi quidam carbo ignitus divini amoris fiamma videbatur absorptus »; neo deerant qui vim lacrimarum profunderent, cum eum cernebant « ad tantam ebrietatem divini amoris tam cito venisse » [24]. Divina autem eiusmodi caritas ita in proximos redundavit, ut inopes homines, in iisque miserrimos leprosos, a quibus ante, cum adolesceret, natura, abhorrebat, sui ipsius victor, praecipua sit benignitate complexus, horumque servitio et curationi se totum suosque addixerit ac manciparit. Nec minore voluit alumnos suos fraterna inter se cantate diligere; quare franciscalis familia, quasi quaedam « caritatis nobilis struttura surrexit, in qua vivi lapides, ex omnibus mundi partibus coacervati, aedificati sunt in habitaculum Spiritus Sancti » [25].

Libuit, Venerabiles Fratres, in hac quasi contemplatione altissimarum virtutum aliquanto morari diutius, quia, per haec quidem tempora, plurimi, quos laicismi pestis infecit, heroas nostros germana sanctitatis luce ac gloria exuere consueverunt, ut eos ad naturalem quaedam praestantiam inanisque cuiusdam professionem religiositatis deprimendo, tamquam de disciplinarum optimarumque artium processu, de beneficentiae institutis, de patria sua, de universo hominum genere praeclare meritos dumtaxat praedicent atque extollant. Ac mirari nunquam desinimus, quidnam talis Francisci, quem dimidiatum atque adeo simulatum dixeris, admiratio recentioribus eius amatoribus profutura sit, quotquot aut divitias lautitiasque aucupantur aut compita urbium, choreas, spectacula munduli ac concinni celebrant aut in voluptatum caeno volutantur aut Christi Ecclesiaeque disciplinare ignorant, reiiciunt. Hue illud quadrat aptissime: « Quem delectat sancti alicuius meritum, delectare debet par circa cultum Dei obsequium. Quare aut imitari debet, si laudat; aut laudare non debet si imitari detrectat; et qui sanctorum merita admiratur, mirabilis ipse vitae sanctitate reddatur » [26].

Itaque ad aequalium suorum emendationem et salutem inque universae Ecclesiae praesidium eo. quod diximus, munitus robore virtutum, Franciscus auspicato vocatur. Ad Aedem Damiani, ubi per suspiria ac gemitus orare solitus erat, vocem ipse ter e caelo demissam audierat: I, Francisce, labentem refice domum meam [27]. Arcanam rei significationem cum nequaquam intellexisset, utpote qui tam demisso esset animo et sese ad maxima quaeque minus putaret idoneum, miserentissimum tamen Domini consilium ex oblata sibi divinitus specie Francisci inclinatum Lateranense templum humeris suis sustinentis clarius Innocentius III coniiciendo perspexit. Seraphicus igitur vir, duplici condito Ordine, altero hominibus, altero mulieribus ad evangelii perfectionem evehendis, italicas urbes coneursando celeriter, per se ipsemet et per discipulos initio cooptatos, brevi sane at fervidissimo quodam dicendi genere, paenitentiam populis nuntiare ac praedicare aggressus est: quo in ministerio incredibiliter verbo et exemplo profecit. Francisco enim, quacumque, apostolici muneris gratia, peregrinabatur, obviam clerus populusque effundi — pompa inter aeris sacri tinnitus et communes cantus institutà — ramos olivarum ventilantes; stipare ipsum omnes cuiusvis aetatis, sexus atque ordinis, et domum, ubi moraretur, interdiu noctuque circumsaepire, ut exeuntem adspicere, tangere, alloqui, audire liceret ; nullus contionanti resistere, ne ii quidem quorum vitia et flagitia perpetuo usu consenuerant. Factum inde est, ut, cum plurimi, vel constantis aetatis, gregatim, evangelicae cupiditate vitae terrena omnia abdicarent, tum Italiae populi se ad bonam frugem omnino reciperent et Francisco in disciplinam se traderent; immo eius subole in immensum aucta, tantus ubique ad eum sectandum animorum excitatus est ardor, ut parantes vulgo viros et feminas vel a coniugio domesticoque convictu recedere ipse ab consilio saeculi repudiandi Seraphicus Patriarcha avertere atque abducere saepe cogeretur. Interea illud praecipue novis paenitentiae nuntiis propositum deliberatumque erat, inter singulos, familias, civitates, regiones, perpetuis quassatas cruentatasque discidiis, redintegrare pacem; atque rudium illorum hominum eloquentiae humanà maiori adscribendum, si Assisii, si Arretii, si Bononiae atque in aliis urbibus oppidisque satis multis plenae animorum concordiae, sollemnibus interdum initis pactis conventis, efficaciter consuitum est. Ad communem autem pacificationem emendationemque plurimum Ordo Tertius contulit, religiosus quidem Ordo at, novo ad eos dies exemplo, nulla votorum religione adstrictus, cuius erat cum divinae servandae legis, tum christianae perfectionis assequendae hominibus mulieribusque in saeculo viventibus offerre ac dare omnibus facultatem. Legis novo sodalicio constitutae haec potissimum capita. Ne adsciscerentur nisi qui fidem catholicam tenerent Ecclesiaeque cum summo parérent obsequio; quomodo sodales ex utroque sexu in Ordinem ingrederentur et, tirocinio ad annum exacto, vir tamen de uxoris consensu, uxor assentiente viro, Regulam sponderent; de vestibus adhibendis honestati paupertatique consentaneis deque muliebri cultu moderando; ne Tertiarii inhonesta convivia vel spectacula, ne choreas participarent; de abstinentia et ieiunio; de culpis ter in anno expiandis et sacra synaxi totidem suscipienda, reconciliatis inter se animis atque alienis rebus domino redditis; ne arma, nisi ad Romanae Ecclesiae, fidei christianae patriaeque cuiusque suae tuitionem aut suorum concessu ministrorum, Tertiarii ferrent; de horis canonicis aliisve precibus persolvendis; de testamento intra tres ab mito Ordine menses legitime faciundo; ut turbatam sodales pacem inter se cum externisque prompte reconciliarent; quid ipsis agendum, si quando sua iura vel privilegia oppugnari aut violari contingeret; sollemne iusiurandum ne unquam interponerent, nisi necessitate imminente, quam Apostolica Sedes excepisset. Huc praeterea accedebant alia haud minoris momenti: de audiendo sacro deque coetibus stato quoque tempore habendis; de stipe a singulis, pro suis cuiusque viribus, conferenda in subsidium tenuiorum, praesertim aegrotantium, et in iusta funebria sodalium; quomodo alteri alteros aut aegra valetudine affectos inviserent aut peccantes contumacesque corriperent atque emendarent; ne quis officia ac ministeria sibi commissa recusaret vel neglegenter impleret; de litibus dirimendis. Quo in genere ideo singula persecuti sumus, ut appareat, Franciscum, et invicto suo suorumque apostolatu et Tertii Ordinis instituto, novae, idest ad evangelii formam penitus immutatae, societatis fundamenta iecisse. Mittamus, etsi praecipua, quae in eiusmodi lege ad liturgiam spiritualemque animi cultum pertinebant; ex ceteris praescriptis nemo non videt eam coalescere debuisse privatae communisque vitae ordinationem, quae non modo ex civili consortione fraternum quoddam foedus, sanctimoniae officiis copulatum, efficeret, sed etiam ius miserorum atque impotentium contra divites potentesque, nullo ordinis iustitiaeque detrimento, tueretur. Tertiariis enim cum clero consociatis, sequi auspicato oportuit, ut, quibus hic vacationibus atque immunitatibus frueretur, easdem novi sodales nanciscerentur. Itaque iam tum Tertiarii nec sollemne vassallitii, ut aiunt, iusiurandum iurarunt, nec, ad militiam bellumve inferendum convocati, arma ceperunt, cum obiectae legi feudali, quam vocant, ipsi ex adverso Tertii Ordinis legem, obiectae vero condicioni servili quaesitam sibi libertatem opponerent. Ab iis interim magna affecti molestia, quorum in pristinum res revocari ac restitui vehementer interesset, patronis defensoribusque usi sunt Honorio III et Gregorio IX, qui, vel poenis severe latis, hostiles conatus fregerunt. Quamobrem saluberrima rerum conversio in societate hominum excitari; in christianas nationes novum Francisci Patris legiferi institutum, inductà cum paenitentiae studio morum innocentià, late propagari et increbrescere; nec solum Pontifices, Cardinales, Episcopi, sed ipsi reges et dynastae, quorum nonnulli sanetitatis gloria floruerunt, Tertii Ordinis insignia inflammatis suscipere animis et evangelicam sapientiam cum franciscali spiritu imbibere; lectissimarum laus decusque virtutum in civitate reviviscere; demum « facies terrae » renovari.

Enimvero Franciscus « vir catholicus et totus apostolicus », quemadmodum fidelium emendationi mirifice prospexit, sic ethnicis ad Christi fidem legemque deducendis et dedit ipse operam et dari a suis laboriosissi.mam iussit. Non est profecto cur rem multis commemoremus notissimam, scilicet nostrum, ut erat proferendi evangelii martyriique faciundi cupidus, cum aliquot discipulis in Aegyptum traiecisse et coram Sultano animose audacterque stetisse. Quot autem, Minorum initio atque, ut ita dicamus, primo vere, in Syria et in Mauritania caesi sint missionales, nonne in Ecclesiae fastis honorificentissime inscriptum? Quem quidem apostolatum ita multiplex Francisci suboles, decursu aetatum, vel profuso late sanguine, perrexit, ut, Romanorum Pontificum vena, plurimas ii sibi habeant ethnicorum regiones ad excolendum concreditas.

Nullus propterea miretur , praeterito hoc septingentorum annorum spatio, memoriam tantae ab homine vis beneficiorum profectae nec unquam deleri nec usquam oblitterari potuisse. Immo ipsius vitam atque operam, caelesti potius quam humano, ut Aligherius scripsit, canendam praeconio, altera videtur aetas alterius aetatis admirationi et venerationi sic proponere ac commendare, ut is non modo ob insignem sanctitatis laudem in luce catholici orbis sit collocatus, verum etiam civili quodam cultu gloriaque splendescat, Assisii nomine ubique gentium pervagatissimo. In Seraphici enim Patris honorem, haud multo posli quam obierat, populorum scitu aedes sacrae passim excitatae sunt, lineamentis operumque ornatu mirabiles; certavere quidem artifices summi, quis eorum aptius pulcriusque Francisci imaginem eiusque res gestas pingendo vel sculpendo, caelando vel tessellando referret; ad S. Mariae Angelorum, ea in planitie, unde Franciscus « pauper et humilis, caelum dives » ingressus est, itemque ad gloriosum in divo Assisiensi sepulcrum, ut tanti viri memoriam, cum spirituali beneficio, recolant et perennia artis monum.enta suspiciant, advenae, singulatim gregatimve, undique conveniunt ac confluunt. Assisiensem praeterea cecinit, ut vidimus, laudator nulli comparandus, Dantes Aligherius, nec defuere postea qui hominem, italicas peregrinasve nobilitando litteras, efferrent. At nostra potissimum aetate, franciscalibus rebus per eruditos homines subtilius investigatis, scriptis editis vario sermone quamplurimis et ad opera atque artificia non parvi momenti excitatis peritorum ingeniis, ingens, quamquam haud recta semper, Francisci admiratio plerosque recentiorum incessit. Intueri enim alii hominem ad sensus animi poetice exprimendos nativa ingenii celeritate inclinatum, cuius Cantico illo, vetustissimo nascentis patrii sermonis specimine, erudita posteritas delectatur; alii quidem talem mirari naturae amatorem, qui non modo rerum inanimarum maiestate, astrorum fulgore, Umbriae montium valliumque amoenitatibus, animalium pulchritudine suavissime afficeretur, sed etiam, veluti innocens Adam in paradiso terrestri constitutus, animantia, quibuscum quasi quadam fraternitate copulari sibi videbatur, alloquendo suis faceret mandatis obsequentissima; in eo alii patriam dilaudare caritatem, quod Italiam nostram, felicitate ortus sui honestatam, ampliore, quam ullam e nationibus ceteris, beneficiorum copia locupletarit; alii denique eum praedicare cum omnibus hominibus singulari prorsus amoris communione coniunctum. Vera ista quidem, at minora, at probe intellegenda: quae qui aut praecipue ante oculos proposita habeat aut ad suae excusationem mollitudinis, ad sua opinionum commenta vel ad sua studia fulcienda detorqueat, iam is vera Francisci lineamenta corrumpat. Etenim ex illa, quam attigimus delibavimusque, heroicarum universitate virtutum, ex illa vitae austeritate et paenitentiae praedicatione, ex multiplici illa operosaque emendandae societatis actione, integer Franciscus, christiano populo non tam admirandus quam imitandus, exsistit; qui, cum esset Praeco magni Regis, eo spectavit ut homines ad evangelicam sa.nctitatem et crucis amorem conformaret, minime vero ut florum et avium et agnorum et piscium et leporum tantummodo cupitores et amantes efficeret. Quodsi in res creatas ipse teneriore quodam amore ferri videtur easque « quantumlibet parvas fratris vel sororis » appellat « nominibus » — qui quidem amor , modo ne ordinem excedat, nulla lege reprobatur — haud alia de causa, quam sua in Deum caritate, ad res ipsas diligendas permovetur, qual « sciebat... unum secum habere principium » [28] et in quibus Dei bonitatem cernebat; nam « per impressa rebus vestigia insequitur ubique dilectum, facit sibi de omnibus scalam, qua perveniatur ad solium » [29]. Ad cetera quod attinet, quidnam Italos prohibet quominus de Italo glorientur , qui « Patriae lux » [30] in ipsa ecclesiastica liturgia appellatur? Quidnam viros plebis studiosos impedit, quominus Francisci praedicent caritatem, ad universos homines, pauperiores potissimum, pertinentem? At alteri eaveant ne, immoderato suae amore gentis abrepti, ardentis eiusmodi, quo nationem prosequuntur, studii quasi indicem ac signum « virum catholicum » deminuendo iactent; alteri, ne praecursorem ac patronum errorum confingant, unde tam procul aberat quam qui maxime. Ii, alioquin, omnes, qui minoribus hisce Assisiensis laudibus, non sine aliquo pietatis sensu, delectantur et saecularia sollemnia provehere amanter contendunt, utinam, quemadmodum sunt Nostro digni praeconio, ita ex hac ipsa eventi faustitate ad germanam maximi huius Christi imitatoris imaginem subtilius dispiciendam atque ad aemulanda charismata meliora plurimum capiant incitamenti.

Ex hoc interea, Venerabiles Fratres, praeclara incidit Nobis iucunditatis causa, quod concordi bonorum omnium conspiratione ad agendam beatissimi Patriarehae memoriam, per annum septies ab obitu centesimum, sacra ac civilia apparantur ubique terrarum sollemnia, at in iis potissimum regionibus, quas sua is vivens praesentia et luce sanctitatis et miraculorum gloria nobilitavit: qua in re praeire vos clero ac gregi cuiusque vestro multo iucundius conspicimus. Animo autem Nostro, immo oeulis paene Nostris creberrimae iam nunc obversantur peregrinorum multitudines, qui aut Assisium et proxima per viridem Umbriam sanctuaria aut praerupta Alverniae iuga aut sacros clivos in Reatinam vallem spectantes adituri ac celebraturi sunt: quorum ex pia salutatione locorum, ubi spirare adhuc Franciscus videtur virtutesque ad imitandum exhibere suas, fieri non potest quin li domum franciscali plenius imbuti spiritu redeant. Etenim — ut Leonis XIII verba usurpemus — « ita de honoribus, qui beato Francisco properantur, statuendum, tunc maxime futuros ei, cui deferuntur, gratos, si fuerint iis ipsis, qui deferant, fructuosi. In hoc autem positus est fructus solidus minimeque caducus, ut cuius excellentem virtutem homines admirantur, similitudinem eius aliquam adripiant fierique studeant ipsius imitatione meliores » [31]. Forte dieat quispiam, alterum societati christianae reparandae Franciscum in terris hodie exsistere oportere. Verumtamen fac, renovato animorum studio, homines Francisco illo uti pietatis sanctimoniaeque magistro; fac, ipsos quae is reliquit exempla, cum esset « virtutis speculum, recti via, regula morum » [32], imitari atque in se referre universos; nonne id satis haberet vis atque efficientiae ad sanandam exsecandamque horum temporum vitiositatem?

In primis igitur insignem Patris sui Legiferi similitudinem prae se ferant oportet frequentissimi e tribus Ordinibus fili: quibus in Ordinibus « institutis... per orbis latitudinem » — ut Gregorius IX ad beatam Agnetem regis Bohemiae filiam scribebat — « per dies singulos cunctipotens redditur multipliciter gloriosus » [33]. Atque religiosis e Primo Ordine viris, quicumque franciscali demum nomine censentur, cum gratulemur vehementer, quod e vexationibus spoliationibusque indignissimis, quasi aurum ad obrussam exactum, ad pristinum splendorem magis in dies revirescunt, tum ex animo cupimus, ut, paenitentiae humilitatisque suae exemplo, in tam late diffusam concupiscentiam carnis superbiamque vitae altius quasi expostulent. Ipsorum esto ad evangelica vivendi praecepta proximos revocare: quod minus difficile impetrabunt, si sanctissimam illam ad unguem servaverint Regulam, quam Conditor « librum vitae, spem salutis, medullam evangelii, viam perfectionis, clavem paradisi, pactum aeterni foederis » [34] vocabat. Seraphicus vero Patriarcha mysticam, quam suis ipse manibus consevit, vineam respicere et fortunare e caelo ne desinat, et multiplicem quidem propaginem sic fraternae humore ac suco caritatis alat ac roboret, ut facti omnes « cor unum atque anima una » in christianae familiae renovationem studiosissime incumbant.

Virgines autem sacrae e Secundo Ordine, « vitae angelicae quae per Claram inclaruit » participes, quasi lilia in dominici horti areolis consita, et olére optime et niveo animarum candore piacere Deo pergant. Quibus utique depreeatricibus contingat, ut ad Christi Domini clementiam rei multo plures confugiant, et gaudia Ecclesiae Matris ob restitutos in divinam gratiam aeternaeque spem salutis filios mirifice augeantur.

Tertiarios denique, sive in regulares familias coiverint sive in saeculo degant, appellamus, ut spiritualia christiani populi incrementa apostolatu quoque suo maturare studeant. Qui quidem apostolatus si dignos initio fecit, quos Gregorius IX milites Christi et Machabaeos alteros nuncuparet, at potest hodie haud minoris ad communem salutem momenti exsistere, modo ipsi, ut per totem terrarum orbem percrebruere numero, sic, forma Francisci Patris induti, morum praeferant innocentiam atque integritatem. Quod autem decessores Nostri Leo XIII per Litteras Auspicato et Benedictus XV per Epistolam Sacra propediem sibi vehementer placiturum universis catholici orbis Episcopis significarunt, id ipsum a pastorali omnium vestrum studio, Venerabiles Fratres, Nobismet pollicemur: fore scilicet, ut Tertium franciscalem Ordinem quoquo patto foveatis, gregem edooendo — aut per vos ipsi aut per sacerdotes ad ministerium verbi excultos atque aptos — quo is saecularium hominum mulierumque Ordo pertineat, quanti aestimandus, quam expeditus ad Sodalitatem aditus facilisque legum observatio sanctissimarum, qua veniae et privilegiorum copia Tertiarii fruantur, quantum denique e Tertio Ordine in singulos atque in communitatem recidat utilitatis. Qui nondum dederint, dent praeclarae eiusmodi militiae, vobis suasoribus, hoc anno nomea; quibus adhuc dare per aetatem non licet, ii chordigeros candidatos se scribant, ut vel pueri sanctae huic disciplinae assuescant.

Quandoquidem vero, oblatis tam crebro salutaribus ad celebrandum eventis videtur benigne Deus velle, ut Pontificatus ne praetereat Noster visi partis catholico nomini laetissimis fructibus, saecularia haec Francisci sollemnia, qui in vita sua suflulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum [35], apparari periucunde cernimus, eoque libentius, quod eum ab aetatis flore summa Patronum religione coluimus atque in ipsius filiis, pie insignibus Tertii Ordinis acceptis, numerati olim sumus. Hoc igitur anno, ab obito Seraphici Patris septingentesimo, talibus af luat catholicus orbis, talibus gens nostra, Francisco deprecatore, beneficiis, ut idem sit annus in Ecclesiae historia perpetuo memorabilis.

Caelestium interea munerum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, apostolicam benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque vestro peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die XXX mensis Aprilis anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.

PIUS PP. XI

[1] Par. XI.

[2] Leg. I, n. 37.

[3] Th. a Cel., Tract. de mirac., n. 1.

[4] Reg. Fr. Minorum, initio.

[5] Leg. mai., e. 1, n. 1.

[6] II Cor., viti, 9.

[7] Matth., V, 3.

[8] Matth., XIX, 21.

[9] Leg. mai., e. 7.

[10] Reg. Fr. Min., e. 6.

[11] Par. XI.

[12] Opusc. Salutatio virtutum (Ed. 1901), p. 20.

[13] L. III, c. 50.

[14] Th. a Cel., Leg. II, n. 143.

[15] Matth., XX, 26-28; Lue. XXII, 26.

[16] S. Bonav., Leg. mai., e. 6, n. 5.

[17] Th. a Cel., Leg. I, n. 62.

[18] Iulian. a Spira, Vita S. Fr., n. 98.

[19] Reg. Fr. Minor., passim.

[20] Leg. Trium Sociorum, n. 33 et seqq.

[21] Th. a Cel., Leg. II, n. 129.

[22] Leg. I, n. 55.

[23] Leg. mai., c. 9, n. 1.

[24] Leg. Trium Sociorum, n. 21.

[25] Th. a Cel., Leg. I, n. 38 et seqq.

[26] Brev. Rom. d. 7 Nov.: lett. IV.

[27] S. Bonav., Leg. mai., c. 2.

[28] S. Bon., Leg. mai., e. 8, n. 6.

[29] Th. a Cel., Leg. II, n. 165.

[30] Brev. Fr. Minorum.

[31]Enc. Auspicato 17 Sept. 1881.

[32] Brev. Fr. Minorum.

[33] Ep. De Conditoris omnium 9 Maii 1238.

[34] Th. a Cel., Leg. II, 208.

[35] Eccli., L, 1.