Raeda rapax vellit se pellens gramina rara
quae tangunt timide termina nigra viae,
lumina me caecant apothecae plena coloris:
fulgent haec nitide cum variata micent.
Non pax nocte replet vicos et pallida tecta:
perpetuus rumor frangit et urit eos.
Lux quocumque venit dum umbras pingit acerbas
atque tenax semper somnia nostra terit.
Non dormire potest qui curis tangitur umquam,
et vigilare jubet me renovatus homo:
prisca ruina venit dum cogor pangere tempus
praesens, sic animum lingua latina rapit.
Non cantare volo quod jam cecinere poetae
perbelle veteres: muscula parva putor!
Non multum refert divinos fingere versus!
Unus multorum, sum mediocris homo
sed cupio quondam fieri rhapsodus earum
rerum quas nemo scribere vellet ita.