VII | IX |
Liber VIII - Celestis imperatoris ad reges
recensere
Caput 1 Incipit liber celestis imperatoris ad reges reuelatus diuinitus beate Birgitte de regno Swecie. Summus imperator Christus per sponsam loquitur ad reges ostendens se esse verum omnium creatorem et regem in trinitate et vnitate regnantem. Et dicit qualiter mundum ordinauit regendum duplici potestate, videlicet ecclesiastica et laycali que in apostolis Petro et Paulo principaliter designantur.
Vidi palacium grande incomprehensibile magnitudine simile celo sereno, in quo erant innumerabiles persone sedentes in sedibus indute vestibus albis et fulgidis quasi radii solis.
2 In palacio vero vidi thronum mirabilem, in quo sedebat quasi vnus homo fulgencior sole incomprehensibilis pulcritudinis et immense potencie dominus, cuius splendor erat incomprehensibilis in longitudine et profunditate et latitudine.
3 Virgo autem quedam stabat iuxta sedem throni mirabili fulgore coruscans, habens in capite preciosam coronam.
4 Et omnes illi assistentes seruiebant sedenti in throno, laudantes eum in hymnis et canticis et honorabant illam virginem reuerenter vt reginam celorum.
5 Ille igitur qui sedebat in throno voce honestissima dixit michi: "Ego sum creator celi et terre, vnus cum patre et spiritu sancto verus deus, quia deus est pater, deus filius, deus spiritus sanctus, non tres dii sed tres persone et vnus deus.
6 Nunc autem querere poteris: Si tres sunt persone, quare non tres dii? Respondeo tibi, quod deus est ipsa potencia, ipsa sapiencia, ipsa bonitas.
7 A quo est omnis potestas infra celum et supra, omnis sapiencia et omnis pietas que possit cogitari; itaque deus trinus est et vnus, trinus in personis, vnus in natura.
8 Nam potencia et sapiencia est pater, a quo sunt omnia et qui est ante omnia potens, non aliunde sed a se ipso et eternaliter.
9 Potencia et sapiencia eciam filius equalis patri, non a se ipso potens sed a patre potenter et ineffabiliter genitus, principium de principio et a patre numquam separatum.
10 Potencia et sapiencia eciam spiritus sanctus a patre et filio procedens, eternus cum patre et filio et equalis in maiestate et potestate.
11 Vnus ergo deus et tres persone, quia vna natura trium, vna operacio et voluntas, vna gloria et potestas. Qui ita est vnum in essencia, quod eciam sunt distincti proprietate personarum.
12 Nam totus pater est in filio et spiritu et filius in patre et spiritu et spiritus in vtroque in vna deitatis natura, non sicut prius et posterius sed ineffabiliter vbi nichil est prius aut posterius, nichil alio maius aut minus vel alterius sed totum ineffabile et equale.
13 Propterea bene scriptum est, quod deus est mirabilis et multum laudabilis. Deitas quippe misit verbum suum marie virgini per angelum suum gabrielem.
14 Nichilominus tamen idem deus mittens et missus a se ipso erat cum angelo, erat in gabriele et ante gabrielem in virgine.
15 Dicto autem verbo ab angelo verbum factum est caro in virgine. Hoc verbum ego sum qui loquor tecum. Pater enim misit me per se ipsum cum spiritu sancto in ventrem virginis.
16 Non sic quod angeli caruerunt visione et presencia deitatis mee, sed ego filius qui fui cum patre et spiritu sancto in ventre virgineo idem eram in celo cum patre et cum spiritu in visione angelorum, omnia gubernans omniaque sustentans, licet humanitas mea a me solo assumpta requieuit in ventre marie.
17 Ego igitur in deitate et humanitate vnus deus ad ostensionem caritatis mee et in robur christiane fidei sancte non dedignor loqui tecum.
18 Et licet humanitas mea videatur esse iuxta te et loqui tecum, verius tamen est quod anima tua et intelligencia tua mecum est et in me. Nichil enim michi est impossibile et nichil difficile in celo et in terra.
19 Ego quippe sum sicut rex potens, qui cum exercitu suo veniens ad ciuitatem omnia loca implet, omnia occupat. Sic gracia mea omnia membra tua replet, omnia fortificat.
20 Ego denique sum in te et extra te. Ego quamuis loquor tecum, idem tamen sum in gloria. Quid michi difficile est, qui potencia mea omnia sustento, sapiencia mea omnia dispono, virtuositate mea omnia supero?
21 Ego igitur cum patre et spiritu sancto sine principio et sine fine vnus deus, qui pro salute hominum in humanitate assumpta, deitate illesa permanente, vere passus fui, resurrexi et ascendi, nunc veraciter loquor tecum.
22 Ego sum verus et summus imperator et dominus. Nullus enim dominus est me excellencior nec ante me fuit nec post me erit, sed omne dominium est a me et per me.
23 Ideo ego sum verus dominus nec aliquis vere dominus dicendus est nisi ego solus, quia a me est omnis potestas et dominacio et potencie mee nullus resistere poterit.
24 Ego eciam sum rex corone. Numquid, sponsa mea, scis tu quare dixerim rex corone? Certe deitas mea sine principio erat et sine fine erit et est.
25 Hec igitur deitas merito corone assimilatur, quia corona sine principio et sine fine est. Sicut autem in regno corona seruatur regi futuro, nunc deitas mea seruabatur humanitati mee, qua ipsa coronaretur.
26 Ego autem habui duos optimos famulos. Vnus eorum erat clericus et alter laycus. Primus erat Petrus apostolus meus clerici officium habens, secundus fuit apostolus Paulus quasi laycus.
27 Petrus fuit alligatus coniugio, qui videns coniugium cum officio clerici non posse conuenire et rectitudinem mentis sue in incontinencia periclitari perpendens separauit se quantum ad commixtionem carnalem a coniugio quamuis licito et perfecta mente adhesit michi.
28 Paulus autem castitatem seruauit et se immaculatum a thoro custodiuit. 29 Ecce qualem caritatem cum istis duobus feci. Nam Petro dedi claues regni celorum, vt quecumque ligaret et solueret in terra, ligata et soluta essent in celis, Paulo vero dedi, vt similis Petro fieret in gloria et honore.
30 Et ideo scias, quod sicut in terra pares fuerunt et coniuncti, sic nunc in celo in gloria perpetua coniuncti sunt et glorificati. Sed licet istos duos expresse nominaui, tamen in eis et cum eis alios pontifices et reges et amicos meos intelligo.
31 Quia sicut olim in lege ad solum israhel quasi ad vnum hominem loquebar, cum tamen totum israheliticum populum notabam, sic nunc in istis duobus plures intelligo, quos gloria mea et caritate mea repleui.
32 Procedente autem aliquo tempore ceperunt mala multiplicari et caro infirmari et procliuior solito ad malum esse.
33 Propterea vtrique statui, clericorum scilicet et laycorum, quos in Petro et Paulo intelligo, misericorditer consulens permisi clericos bona ecclesie ad vtilitatem corporis moderate habere, vt eo feruenciores et frequenciores essent in seruicio meo.
34 Placuit eciam michi, quod layci honeste viuerent in coniugio suo iuxta ritum ecclesie.
Caput 2 Summus imperator christus disponit hic primo de regibus quales consiliarios debeant habere et dat eis decem consilia vtilissima et moralia.
Ego sum verus rex et nullus est dignus vocari rex nisi ego, quia a me est omnis honor et potestas. Ego sum qui iudicaui primum angelum, qui cecidit propter superbiam, cupiditatem et inuidiam.
2 Ego sum qui iudicaui Adam et Cayn et totum mundum, immittendo propter hominum peccata diluuium.
3 Ego idem sum qui populum israheliticum permisi in captiuitatem venire et eum in signis mirabilibus de captiuitate mirabiliter eduxi.
4 In me est omnis iusticia et erat sine principio et sine fine erit. Nec aliquando iusticia minuitur apud me sed semper vera in me permanet et immutabilis.
5 Et quia rex iste swecie querit a te humiliter, quomodo in regimine viuat iuste et prudenter, ideo ego indicabo ei.
6 Decem igitur sunt ei facienda. Primum est quod remoueat a se illos consiliarios, quorum corda sunt ambiciosa et cupida, quorum lingua duplex et dolosa, quorum oculi sunt ad spiritualia lippientes.
7 Eligat vero illos, qui non vendunt iusticiam pro pecunia, qui erubescunt mendacium et assentaciones, qui diligunt deum plus quam carnalia et qui proximorum miseriis compaciuntur.
8 Secundum est quod volo quod ipse rex adiuuet suo subsidio ad edificacionem monasterii tui, cuius regulam ego ipse dictaui.
9 Tercium est quod ipse mittat vasallos suos et gentes ad illa loca infidelium, vbi fides catholica et caritas augeri potest.
10 Nam ideo vasalli sui interfecti fuerunt in ciuitate hamnis, quia ipse ambiuit partem regni alieni christianorum. Quartum est quod ipse rex legat quotidie horas beate virginis matris mee.
11 Et cum iudicia et aliqua ardua inter manus habuerit, dimittere potest horas diei. Audiat eciam duas missas priuatas vel vnam cantatam omni die.
12 Recordetur quoque omni die quinque vicibus de quinque vulneribus meis, que pro eo sustinui in cruce. Quintum est quod ieiunet vigilias sanctorum et matris mee, que ab ecclesia sancta constituta sunt.
13 Sextam vero feriam ieiunet in piscibus et sabbatum, si voluerit, in lacticiniis. Quadragesimam vero obseruet iuxta morem patrie.
14 Sed hoc attendat in ieiunio suo, quod sit moderatus et temperatus, ne propter inconueniencia ieiunia aut propter indiscretas vigilias et prolixas oraciones priuatas tepidus sit in consiliis aut remissus in iudiciis faciendis,
15 sed quando labor maior ei accreuerit, tunc obediat consilio et potestati et dispensacioni prelatorum ecclesie mee.
16 Sextum consilium est quod quemlibet decimum denarium, qui fisco regio debetur, tribuat in elemosinam pauperibus. Si vero aliqua alia pie supererogare ob amorem meum voluerit certa de causa, maior tunc erit ei merces.
17 Septimum est quod omni feria sexta colligat tredecim pauperes et lauet pedes eorum et tribuat eis victum et pecuniam manu sua, nisi forte fuerit in via propter quam talia sunt omittenda.
18 Ipsa quoque sexta feria exoccupet se totum, quando habet residenciam quietam, et audiat illa die querimonias subditorum communitatis regni.
19 Et tunc eciam inquirat de fidelitate et regimine prepositorum et iudicum regni et vasallorum et de exactoribus seu collectoribus tributorum et reddituum regalium.
20 Octauum est quod ipse rex sit discretus in donis suis, vt sic vni tribuat quod aliis non sit auarus.
21 Et si alicui pro vite merito et ampliori labore plus quam aliis donare voluerit, hoc eciam faciat cum maturitate et cautela, ne notetur in rege inequalitas vel occasio murmuracionis.
22 Quia nichil sic reprehensibile in potentibus dominis est sicut prodigalitas aut nimia tenacitas, et nichil ita decet et ornat regem sicut imperare cum modestia et laborantes in seruicio suo remunerare cum caritate.
23 Poterit eciam rex dare dona sua eciam extraneis conseruantibus pacem regno suo et hiis, qui necessitatem paciuntur. Sic tamen hoc faciat, quod vasalli et familiares proprii non negligantur aut obliuiscantur.
24 Nonum est quod legem dei non transgrediatur nec nouas inducat consuetudines contra statuta laudabilia.
25 Nec potestatiue disponat et iudicet que occurrunt menti eius sed iuste secundum legem dei et regni agat omnia, quia non decet regem multa precipere et nichil agere iusticiamque relinquere et crudeliter imperare.
26 Decimum est, quod rex se talem operibus exhibeat, quatenus dignus sit nomine regio, fugiendo cupiditatem et diligendo veraciter humilitatem.
27 Quia quanto rex maior est ceteris, tanto humilior sit coram deo, a quo omnis potestas est, qui ita in iudicio racionem strictam exiget a rege sicut a populo et plebe.
Caput 3 Summus imperator christus disponit hic quod reges pre ceteris portent honestum habitum et nobiliorem in signum dignitatis et preeminencie. Et dicit quibus diebus et solemnitatibus debeant portare regalem coronam.
Filius dei loquitur: Quia homo contempsit obedire deo, ideo necesse est vt obediat homini simili sibi, et quia rex a deo constituitur ad iudicandum et regendum iuste, ideo dignum est vt honoretur et timeatur a subditis.
2 Ergo vt rex discernatur ab aliis, necesse est vt habitum discretum et honestum et honorabilem habeat pre aliis, quia sicut honor regis est iusticia et iudicium, sic honor plebis est pulcritudo regis et honestas eius.
3 Propterea permittitur regi habitus honorabilis et honestus. Quem cum portauerit, non superbiat ex permissione sed humiliet se considerando onus officii sui.
4 Hiis autem diebus debet rex portare coronam in capite, scilicet in die natiuitatis mee, apparicionis, resurreccionis, ascensionis, penthecostes,
5 assumpcionis matris mee virginis, exaltacionis crucis et omnium sanctorum et omnibus illis diebus, quibus iudicia generalia tenet et diebus illis quibus facere debet milites.
6 Nam sicut in diebus festiuis humanitatis mee et glorificacionis sanctorum meorum totus exultat celestis exercitus propter beneficia mea, sic de iusticia regis que notatur in corona gaudere debent iusti in terris et de retribucione regis iusti exultat tota curia celestis.
Caput 4Summus imperator christus dat hic decem consilia salubria regibus, quibus debeant regere se et regna.
Filius dei loquitur ad sponsam dicens: Dixi regi prius quosdam gradus per quos ascendere potest ad celestia. Quos si tenuerit et seruauerit, tanta facilitate ascendet ad celum sicut ille qui vitam tenet contemplatiuam.
2Nunc autem consulere regi volo decem consilia. Primum est quod in mensa sua non sit solus sed cum aliquibus subditis suis sedeat, qui ex eius presencia consolabuntur corporaliter et spiritualiter, quia ex hoc a peccatis et inhonestatibus abstrahuntur.
3 Secundum consilium est quod post mensam stare poterit et honeste modicum solaciari, quia ex humili collocucione et collacione domestica subditorum acquirit graciam et amorem, et tunc audiet multorum raciones et opiniones aut imitandas aut reprobandas.
4 Tercium consilium est, quod in omnibus iudiciis et operibus suis sit misericors et iustus, vt nec propter amiciciam vel falsam compassionem nec propter priuatum bonum suum aut propter temporalem vtilitatem seu timorem dimittat exercere iusticiam.
5 Nec propter iram seu impacienciam negligat aut obliuiscatur misericordiam, quia indecens est regi vinci ab ira et iudicem iudicare subito aut precibus a via iusticie deuiare.
6 Quartum consilium est, quod rex non committat regimina et iudicia sua facienda illis, quos sciuerit esse parciales et cupidos, aut illis, qui fraudulenter sciunt extorquere pecunias, quia tales faciliter deuiant a iusticia.
7 Sed inquirat rex illos, qui a natura bene ordinati progenitorum suorum imitantur bona vestigia et qui magis iusticie opera diligunt quam ditari.
8 Quintum est, quod continue inquirat rex, qualiter obseruatur lex et iusticia in regno suo, et illos, quos delinquentes corrigere poterit, non dimittat impunitos.
9 Et caueat, quod non nimis emungat pecunias et emendas a delinquentibus, nec aliqua calliditate opprimat innocentes sed cum humilibus agat micius et seuerius puniat induratos, seruata in omnibus iusticia et misericordia.
10 Et vbi humilitatem maiorem viderit, misericordiam superexaltet equitate.
11 Sextum est, quod continue rex discuciat iudicia et opera sua, et si ex facili et subito mentis impulsu errasse se viderit, non erubescat corrigere vel retractare que male acta sunt.
12 Non enim ipse est sapiencior Dauid, qui eciam errauit, nec sanccior propheta, qui credens mendacio occisus est a leone.
13 Septimum est, quod non sit nimis subitus in agendis sed prouidus et circumspectus, considerando finem negociorum.
14 Innitatur eciam consiliis sapientum et expertorum et timencium deum, quibus et obediat et se ipsum non abscondat ab eis, quia degeneris et suspectiosi est animi consiliarios probatos habere suspectos et consilia mature et sobrie tractata cum adulantibus et assentantibus retractare.
15 Octauum consilium est, quod caueat leuitatem verborum et morum in omnibus, eciam apud familiares et domesticos suos, fugiatque adulatores et assentatores quasi scorpionem, quia eum fouent in peccatis et scandalizant bonos.
16 Nam talem conuenit esse regem, quod timeatur a iuuenibus, honoretur a senibus, laudetur a sapientibus, diligatur a iustis et ab oppressis cordialiter desideretur.
17 Nonum est, quod rex non communicet hiis, qui ab ecclesia excommunicati sunt, nec foueat illos, qui deum et mandata eius derident, sed informet eos verbis et ammonicionibus caritatis, et nisi resipuerint, ostendat eis seueritatem suam et subtrahat eis beneficia sua.
18 Nam honor regis est diuina super omnia diligere et dei honorem suis viribus augmentare.
19 Decimum consilium est, quod populum et communitatem regni sui diligat, milites suos clementer pertractet et beneficia parentum in filiis recordetur.
Caput 5 Imperator christus consulit regibus, quod aliquando legant exempla sanctorum, quibus corda excitantur ad deum, et dat vni regi duos consiliarios spirituales optimos, vt eis obediat et vt alii reges ad similia prouocentur.
Filius dei loquitur ad sponsam: Scriptum est de quodam rege, quod dormire non valens fecit sibi afferri annalia seu cronacas.
2 Sic rex iste, pro quo tu oras, quia puerilis est, faciat sibi legi sanctorum opera et exempla et gesta forcium, in quibus excitabitur animus suus ad deum et addiscet, quomodo interdum inter curas regni honestis solaciis possit se occupare.
3 Insuper constituo ei duos amicos meos, qui sint ei quasi due matres. De vno vero eorum habebit ipse lac et panem, de alio vero vinum et medicinam.
4 Et primus indicabit ei, quomodo et in quibus peccat, quomodo satisfaciat de erratis, quomodo consolari possit in tribulacione, quomodo mitigare me possit iratum.
5 Et de secundo habebit sapienciam in dubiis et solucionem misteriorum et prudenciam regendi et defendendi regnum suum. Igitur si istis obedierit, proficiet ad deum et ad homines.
6 Nec tamen sic istis duobus obediat, quod alii consiliarii contemnantur, sed cum istis audiat plurimorum consilia et eligat cum deliberacione meliora.
Caput 6 Imperator christus docet reges diligere populos subditos tenendo rectos modos regiminis, precipiens eis quod amoueant consuetudines iniustas et prauas.
Filius dei loquitur ad sponsam: Dixi prius, quod rex diligeret populum et communitatem regni sui. Tunc autem ostendit se diligere eam, quando eam permittit vti legbis approbatis,
2 si super communitatem et populum crudeles non dominantur exactores et collectores, si nouis adinuencionibus et imposicionibus tributorum non oneratur populus, si hospitalitate onerosa et insolita non aggrauatur.
3 Poterit tamen rex ad impugnacionem infidelium humiliter petere auxilium a populo et communitate regni, si necessitatur, sed caueat, quod necessitas illa non veniat in consuetudinem et legem.
4 Studeat eciam rex ammouere consuetudines contrarias saluti animarum et maxime illam diutine antiquatam, que continet quod quando naues in littore potestatis sue periclitantur tempestate, domini nauium et mercimoniorum priuantur bonis, que littori aduehuntur.
5 O quam impiissima crudelitas est afflicto affliccionem addere! Sufficit enim afflicto ad cumulum doloris sui perdere nauem, vt bona alia non distrahantur.
6 Ergo rex istam consuetudinem et alias prauas et iniustas auellat a regno suo et inueniet maiorem graciam et profectum in oculis meis.
Caput 7 Imperator christus dicit regibus, quod si eum volunt honorare, seruent precepta et verba eius et augeant eis honorem amando animas subditorum, quas ipse redemit suo proprio sanguine.
Filius dei loquitur ad sponsam de quodam rege swecie dicens: Si iste rex velit me honorare etc. Require in <a href="http://www.umilta.net/bk4.html#jerusalem">quarto libro capitulo XLVIII</a> .
Caput 8 Omnium imperator christus ad ostendendum regibus, quod regine debent eligi deuote et virtuose, ostendit hic exemplo suo, qui elegit inter omnes feminas virtuosiorem omni virtute in matrem ac reginam celorum.
Filius dei loquitur sue matri virgini: Ego sum coronatus rex in deitate mea sine principio et sine fine, nec inicium habet corona mea nec finem, significans potestatem meam, que non habuit principium nec habebit finem.
2 Verum ego aliam coronam habui custoditam in me. Que quidem corona sum ego ipse deus etc. Reliquum huius capituli require in quinto libro, reuelacione post interrogacionem nonam per totum.
Caput 9 Imperator christus loquens sponse de quadam regina nouiter desponsata regi dicit, quod ex illo coniugio non orietur salus regno sed tribulacio quia ipsa de damnato semine ab ecclesia nata est et infra etatem legitimam desponsata.
Filius dei loquitur sponse de quadam regina, quam rex acceperat in coniugem de semine damnato ab ecclesia et infra etatem legitimam dicens:
2 Attende filia et scias, quod in omni coniugio christiano tenetur esse etas et consensus legitimus, sed in istis nichil horum est.
3 Et ideo istud matrimonium simile est pupis et ludo puerili ex eo, quod gloria temporalis ab istis queritur et non lex christiana et honor dei, et ideo ex isto coniugio orietur tribulacio et non salus regno.
4 Et licet ista nouella regina, filia parentum damnatorum ab ecclesia, non portabit iniquitatem patris, numquam tamen de semine prouocantis me ad iram veniet populo salus et fructus.
5 Et ideo ysaac monuit filium suum recipere vxorem de generacione sua, ne ipse contaminaretur a populo, cui iratus erat deus.
Caput 10 Mater dei monet quandam reginam mundanam moribus, quod conuertat se ad deum, dando de se deo folia, flores et fructum virtutum in loquendo et audiendo bona et amando deum et proximum.
Mater dei loquitur sponse dicens: Dic regine, quod ego mater misericordie recepi eam tanquam nucleum in pomo corrosum, qui non erat pulcer ad videndum sed amarus ad gustandum et insipidus ad gluciendum.
2 Verumtamen plantaui eam in terram longinquam, vt portaret fructum bonum.
3 Ergo sicut arbores proferunt de se folia, flores et fructus, sic ipsa debet portare folia virtutum, scilicet audiendo libenter verba dei, que vtilia sunt anime et similia foliis arborum.
4 Loquatur eciam illa, que honoris sunt dei et vtilitatis proximorum, quia tunc ipsa portat pulcros flores. Diligat quoque deum et proximum et tunc habet optimum fructum.
5 Sed ipsa nunc loquitur libenter scurrilia et ea, quibus acquirere potest mundi honorem et fauorem, et ideo conuertat se ad me, scilicet portando filio me auditu et locucione et opere caritatis fructum illum, qui ei dulcius sapit, hoc est animam suam, quam precordialiter desiderat possidere.
Caput 11 Christus reprobat vnum votum continencie coniugalis, quod quidam rex et regina coniuges vouerunt sine consilio et deliberacione matura, ne inde maius malum et detraccio oriatur.
Postquam quidam rex et regina habuerunt duos filios, vouerunt votum castitatis et continencie inter se. Super quo requisita sponsa, quod oraret deum, christus apparens dixit ei:
2 Scriptura dicit, quod homo non presumat separare, quod deus coniunxit. Quis enim audeat mutare illud, quod racionabiliter in lege dei approbatum et sanctitum est?
3 Veruntamen ex iusta causa carnale bonum quandoque mutari potest in spirituale bonum, et tunc non est solucio coniugii sed translacio quedam, quando duo cum deliberacione matura et consilio consenciunt in melius bonum ex caritate dei.
4 Sed iste rex et regina consenserunt in vnum apparens bonum sed non discretum, quia altera pars consentit voto continencie ex feruore nouicio et ex zelo indiscreto et leuitate animi, alia vero pars ex quadam placencia et impulsu subito et causa fugiendi dolores.
5 Ideo tucius est et laudabilius redire ad primam legem matrimonialis copule, ne forte, si indiscreta continuauerint et temptaciones creuerint et penitudo assumpti propositi accesserit, oriatur inde maius malum et occasio detrahendi.
6 Veruntamen in istis faciant isti duo secundum consilia sapientum, quia non est peccatum retractare sapienter, quod indiscrete inchoatum et attemptatum est.
Caput 12 Christus docet hic reges, cum quali discrecione debeant reprehendere vxores suas, et monet pulcre vnam reginam deuotam, quod sit humilis et compassiua miseris, plena caritate, prudens et modesta.
Filius dei loquitur ad sponsam: Vbi arista esset iuxta cor, non est subito et precipitanter auellenda, sed paulatim et leniter resecanda.
2 Sic mulier bona est et diligenda, sed tamen homini tendenti ad perfeccionem quandoque impedimentum est.
3 Et ideo homo, qui ligatus est ad vxorem per matrimonium, vbi videt periculum suum, quandoque lenibus verbis vtatur more monitoris, quandoque moderate seuerioribus more doctoris, quandoque more medici resecacionibus.
4 Quia mulier prudenter audienda est, vt consoletur, modeste et secrete arguenda est, ne contemnatur, honeste erudienda et quandoque non audienda, ne iusticia dimittatur.
5 Propterea ad reginam pertinet humilitas animi, modestia operum, prudencia agendorum, compassio miserorum.
6 Nam prudencia mulieris mitigatus est dauid, ne faceret peccatum; humilitate peruenit hester ad regnum et perseuerauit; sed superbia et cupiditate deiecta est iezabel.
7 Et maria mater mea propter compassionem et caritatem facta est mater omnium in celis et in terris.
8 Ergo quia regina ista pro qua tu oras per te querit a me consilium, responde ei ex parte mea et dic ei, quod ipsa habet aliquas infusiones et suggestiones a duobus spiritibus, scilicet a bono et malo spiritu, quas ego indicabo tibi alia vice.
Caput 13 Christus ostendit sponse cogitaciones suggestionum boni et mali spiritus, que in corde regine supra proximo dicte certabant inter se, et determinat dominus, quid ipsa de illis debeat eligere.
Christus loquitur sponse dicens: A duobus spiritibus suggeruntur et infunduntur cogitaciones in cordibus hominum, a bono spiritu scilicet et a malo.
2 Bonus nempe spiritus suadet homini futura celestia cogitare et temporalia non amare.
3 Spiritus vero malus suadet homini diligere illa presencia, que homo videt, leuigat peccata, allegat infirmitates et proponit exempla infirmorum etc. Residuum huius capituli require in <a href="http://www.umilta.net/bk4.html#spirits">IIII libro, IIII capitulo</a> per totum.
Caput 14 Christus dicit sponse de regina supra proximo dicta, quod illa reputat graue dictum consilium dei. Ideo annunciat ei, quod, nisi obedierit cito, vita eius erit breuis, racio reddenda in iudicio grauis et finis dolorosus.
Christus loquebatur ad sponsam de regina supra proxima dicta dicens: Regina illa, de qua prius dixeram tibi, consilium quesiuit a me per te et audito consilio, quod dedi ei, videtur sibi grauissimum.
2 Et ideo modo dic ei, quod erat quedam regina tempore helye prophete, que dilexit quietem suam plus quam me, et persequebatur verba veritatis et credebat stare per prudenciam suam.
3 Ideo contigit, quod non solum contempta et despecta fuit ab omnibus sicut prius honorata, sed eciam in morte sua tribulata fuit.
4 Et propterea ego deus, qui clarius video et scio futura, dico nunc isti regine, quod tempus suum breue est, computus quem redditura est in die iudicii grauis est et finis suus non sicut principium erit, nisi obedierit verbis meis.
Caput 15 Beata agnes exponit sponse vnum currum materialem pomposum, in quo quedam regina superba sedebat, dicens, quod ille est currus superbie cum rotis viciorum, cuius auriga est dyabolus. Et describit alium currum spiritualem cum rotis virtutum, cuius auriga est angelus.
Beata agnes apparuit sponse christi et loquebatur ei de quadam regina superba et pomposa dicens: Vidisti, filia, dominam superbam in curru superbie etc. Require in <a href="http://www.umilta.net/bk4.html#agnes">quarto libro capitulo XVII</a> .
Caput 16 Christus prohibet cuidam regi, ne recipiat quendam adulatorem et sagacem in consiliarium, quia cupidus et dolosus est, et comminatur regi, si contrarium faciat.
Filius dei loquitur ad sponsam de quodam sagaci homine adulatore, quem rex quidam volebat exaltare et in consiliarium recipere, dicens:
2 Ille homo, quem tu cognoscis, quem nunc rex in consiliarium recipere vult, lupus est. Et quid aliud facturus est, nisi vt rapiat et gluciat et fallat?
3 Ideo dico, quod, si amiciciam meam querit inuenire rex, caueat et recedat ab amicicia et conuersacione illius, non tribuat ei vnum minimum passum terre, quam ille querit ab eo, non iuuet eum hominibus vel muneribus suis.
4Quia ille vellera habet ouina, sitim inextinguibilem, et fraudis venenum in corde.
5 Si vero rex audierit consilia eius et vult amiciciam eius et dissoluerit se cum eo confidendo plenarie de eo, reprobabitur a me et erit prouerbium et ridiculum multorum dicencium:
6 Ecce rex similior est asino coronato quam principi. Et eciam timendum est ei, ne cum dolore amittat regnum.
7 Filius loquitur: Domina illa prius michi cara nunc conuersa retrorsum querit de semine lupi fructum coniugii de fructu suo contra voluntatem meam et verba mea.
8 Ideo scito pro certissimo, quod de fructu eius non gaudebit nec radices altas dabit semen eius nec incole gaudebunt de herede. Quia rex iusticiam non habuit ad regnum, quia minor supplantauit maiorem.
Caput 17 Christus prohibet cuidam regi, ne recipiat amiciciam cuiusdam magni domini alienigene introducendo eum in regno suo, quem comparabat vulpi, quia dolosus et superbus est et depredator est simplicium.
Christus loquitur sponse dicens: Rex querit auxilium et amiciciam vulpis. Sed que est consuetudo vulpis nisi simulare se mortuam, vt rapiat simplices aues?
2 Si intrauerit cubile anserum, non contentatur comedere vnum, nisi vt interficiat omnes.
3 Sic iste, si obtinuerit partem terre, non quiescit donec habeat maiora, et tunc seminabit discordiam, quia indigene cum extraneis non concordabunt.
4 Et ideo fugiatur conuersacio eius sicut sibilus serpentis venenosi, quia si profecerit, rediget terram in ruinam et anseres simplices deplumabit.
5 Consiliarii vero regni et rex laborent, vt pecunia que racione dotis sibi debetur soluatur ei, quia secundum commune prouerbium melius est esse ante cautum quam post pericula prudentem.
6 Filius dei loquitur: Iam de semine vulpis et vipere eleuauerunt sibi caput, quod deplumare nouit, non sanare.
7 Quod erit eis non in magnum gaudium nec in iusticie augmentum, quia generacio illa michi displicet et leta principia eius obfuscabit finis dolorosus.
Caput 18 Christus dat cuidam regi duos consiliarios optimos habentes diuinam caritatem et zelum iusticie, ostendens per hoc regibus, quod tales consiliarios recipiant et non negligentes et mundum amantes. Et declarat quare amicos suos deus exponit tribulacionibus.
Filius dei loquitur sponse oranti pro quodam regi dicens: Si rex iste laborare voluerit pro conuertendis animabus, duos consiliarios ei constituo, qui regnum regent.
2 Primus diligit me plus quam se et sua, paratus est eciam mori pro me. Secundus iam assumpsit cornua agni, paratus obedire michi et non carni sed spiritui obedire. Sed querere poteris, cur amicos meos expono tribulacionibus.
3 Respondeo tibi per exemplum, quasi si aliquis dominus esset, qui haberet aliquam siluam vel heremum vallatam muro, intra vero murum essent animalia indomita, extra vero murum oues, et murus haberet aperturas multas et iuxta quamlibet aperturam duo spacia et iuxta quodlibet spacium essent tria foramina occulta.
4 Dominus itaque ille sollicitus de ouibus ait seruis suis: O serui mei, vos scitis, quod oues mee simplices sunt et bestie ille fere rapaces.
5 Ideo state et custodite foramina et et aperturas, ne bestie feroces exeuntes de ambitu noceant ouibus.
6 Non sit vobis tedium in laborando, non accidia in vigilando, vox vestra sit quasi tuba, baculus sit continue in manibus, quo bestie rapaces appropinquantes ouibus deterreantur.
7 Serui igitur accepto mandato domini libenter obedierunt.
8 Tandem dominus vocato venatore suo ait ad eum: Egredere in siluam meam cum canibus et fac animalia audire sonum tube et deterre ea clamore tuo.
9 Serui igitur audientes sonum tube dixerunt: Ecce hec est vox venatoris nostri domini. Surgamus ergo festinanter!
10 Non simus iam timidi nec negligentes, manus nostra sit prompcior iam in percuciendo, vox alcior in clamando, oculus vigilancior in speculando, et vbi prius statuimus alios pro defensione ouium, ibi modo ponamus nos ipsos.
11 Igitur ego ipse deus similis sum isti domino. Heremus seu silua illa mundus est abundans animalibus ferocissimis et indomitis, idest viris sine lege, sine caritate, sine sensu dei ad omnia mala preparatis.
12 Hunc mundum murus nimie presumpcionis et obstinacionis circumdat, quia homines paciencia dei abutuntur et proficientes in malis obdurantur.
13 Extra vero hunc murum sunt amici mei, quia caritate mea succensi imitantur vestigia mea et querunt pascua mea.
14 Intra vero murum sunt illi, quorum cupiditas non habet modum, qui creaturam preferunt creatori, corpus diligunt et non animam, ad presencia aspirant et non ad futura bona.
15 Aperture vero huius muri sunt fraus et symonia et malicia, que nec patri parcunt nec filio, sed ista dominantur iam apud multos et reputatur summa felicitas obtinere temporalia et non curare de eterna gloria.
16 Duo vero spacia iuxta aperturas due sunt abusiones in mundo seu duo mala. Prima est spiritualis, secunda vero corporalis. Prima est dare aliis exemplum peccandi verbo aut operacione, secunda scilicet corporalis duplex est.
17 Prima est dissimulare peccatum, quod corrigendum est, propter munera, propter fauorem et honorem seu propter mundanum timorem. Secunda est nolle punire peccatum manifestum propter suam vtilitatem vel propter mundiale bonum.
18 Tria vero foramina occulta sunt tres affectus malignancium. Aut enim appetunt nocere vite proximorum, aut derogare honori, aut damna inferre in bonis suis et amicis.
19 Venator vero significat iusticiam dei manifestandam, cuius vox erit talis: Da duris dura et da mollibus mollia. Canes autem sequentes sunt viri iniquitatis, quibus deus, quamuis sunt mali, vtitur ad bonum, non sibi ipsis sed purgandis.
20 Hii vtique sunt quasi canes insaciabiles, qui consuescunt odire oues, impingere eas superbie cornibus, diripere eas vellere et pedibus conculcare.
21 Et ideo, quia regnum istius regis est de heremo et silua ista, habens bestias feroces et indomitas plures quam oues, propter hoc constituo amicos meos custodes ouium mearum, qui parati sint misericordiam dare humilibus, induratis vero iusticiam et omnibus facere equitatem.
22 Ceterum amici isti caueant sibi a custodibus illis, qui stantes iuxta foramina et lanceas tenentes in manibus suspendunt eas transeuntibus bestiis et hostibus, quibus euasis percuciunt terram cum clamore valido, vt videantur fortiter egisse.
23 Hii enim sunt custodes, qui animas non querunt sed vellera, qui peccata dissimulant aut leniter reprehendunt, vt placeant, accidia inquisicionis de peccatis dormitant.
24 Sed isti amici mei laborent sollicite, vt iusticia obseruetur et teneatur, communitas diligatur, honor dei augeatur et rebelles et impii puniantur.
25 Vtrum autem vox iusticie mee veniet in diebus istorum an non, licitum non est eis scire, sed ipsi stent firmiter et viriliter clament. Ego enim deus veritas dabo eis mercedem veritatis.
Caput 19 Regina celi declarat, quare aliquando cum ipsa loquitur dicit "nos" et quando loquitur christus dicit "ego". Et comminatur grauiter cuidam regi, si non separauerit a se vnum iniquum consiliarium. Et monet regem, quod sit vigilans et sollicitus in dei caritate.
Mater dei loquitur ad sponsam dicens: Miraris, cur ego aliquando dico "nos" quando loquor tibi, et cum filius meus loquitur tibi dicit "ego".
2 Scias quod hoc ideo est, quia quando filius meus loquitur tibi, ipse ex parte deitatis loquitur tecum, quia trinitas vnus deus est.
3 Cum vero loquor ego, ex virtute eiusdem trinitatis loquor, et verbum trium personarum vnum et idem est verbum; ideo ego dico "nos".
4 Dic itaque isti regi, pro quo tu modo oras, quod mater caritatis incautat et precauet eum de pudore et verecundia et damno suo.
5 Pudor enim et verecundia esset, si dominus loco sui constitueret seruum suum, damnum autem esset, si aliquis arcam plenam auro cambiret seu permutaret pro arca vacua vel parui valoris.
6 Sic iste rex proponit exaltare seruum dyaboli cupiens obedire ei, quod vtique pudor spiritualis est.
7 Ideo iuro per ihesum christum filium meum, quod, nisi separauerit illum cum consilio sapientum a se faciendo eum simplicem secundum generacionem suam nec tribuendo ei potestatem nec eciam vnius obuli omnium, que regalia sunt,
8 ego flagellabo eum a vertice capitis vsque ad calcaneum, donec dicat ex dolore "miserere mei, maria, quia prouocaui te ad iram.
9 Secundo precaueo eum de damno, quod scilicet non sic attendat ad modicam quietem, vt incurrat longam inquietudinem, sed magis laboret solliciter et fortiter in diuina caritate, vt obtineat illud aurum preciosum et eternum.
10 Si vero obedire noluerit sicut filius meus dixerat sibi, dimittat, quia nos bene inuenimus vias, per quas sine obprobrio mundi et damno poterit inchoata declinare.
Caput 20 Mater dei dicit regibus, quod non recipiant consilia ab hominibus cecis et surdis et mutis et infirmis in anima, sed a sanis spiritu et virtutibus.
Mater dei loquitur sponse dicens: Dic regi, pro quo tu supplicas, quod ipse habet quinque famulos, quorum primus est cecus.
2 Attamen materia quedam est, de qua ymago potest fieri pulcra. Ideo consilia non sunt querenda a ceco, antequam habeat clarum visum.
3 Secundus est surdus, quia in aures eius nulla ingreditur diuina caritas, et ideo non sunt cum eo conferenda spiritualia, nisi habuerit auditum meliorem.
4 Tercius famulus est mutus, quia caritas diuina non est in anima eius, et ideo totum quod loquitur aut est propter timorem pene aut est propter lucrum mundi aut ad placendum.
5 Quartus famulus est paraliticus in omnibus membris et ideo inhabilis est ad opus spirituale.
6 Quintus famulus est totus leprosus spiritualiter et ideo fugienda est eius presencia, ne alii ab eo maculentur.
7 Pro his vero quinque famulis, quos ei dissuademus, disponimus ei alios quinque, qui sunt bene videntes et audientes spiritualiter et sine spirituali macula, quibus si obedierit, amiciciam filii mei retinebit.
8 Item dic ei, quod obedienter stet in corona; alioquin filius meus vocabit eum sub corona. Istud enim verbum exponam tibi tempore suo.
Caput 21 Quidam nobilis deridebat de deo coram vno rege et christus comminatur eidem regi, nisi illum corripiat. Quia iudici corripienti peccatorem propter deum duplicabitur corona, dissimulanti vero duplicabitur pena.
Filius dei loquitur sponse: Cur turbaris, quod illum qui deridebat me tam pacienter supporto? Nescis quod graue est eternaliter ardere?
2 Nam vbi colores diuersi seminantur, si ante tempus debitum succiduntur, non ita valent rei colorande, sicut si debito tempore colliguntur.
3 Sic verba mea, que cum iusticia et misericordia manifestanda sunt, vsque ad plenitudinem maturitatis crescere debent, et tunc rei, cui apponende sunt, magis conueniunt et virtutem meam conuenienter colorabunt.
4 Et ideo caueat rex, ne anima sua sit pro anima illius deridentis me.
5 Quia qui corripit peccatorem propter deum, ne puniatur a deo, sicut fecit moyses, duplicabitur ei corona eius, et quia placat iram dei, et quia minuit iudicium delinquentis, ne in eternum puniatur.
6 Qui vero dissimulat delinquentem corrigere, duplicabit penam, scilicet augendo penam in futurum et iusticiam non exercendo.
Caput 22 Requisita sponsa a regalibus in regno Cipri, quod oraret deum pro rege et regno, christus apparuit eidem sponse existenti in hierusalem et dat ei notabile documentum, quod scribat regi et patruo suo principi.
Christus per sponsam loquitur regi cipri puero quatuordecim annorum et patruo suo principi et gubernatori regni predicti, dicens ad sponsam;
2 Attende, filia, ad consilia que debes dare isti puero regi et principi patruo suo, et scribe eis illa quasi ex parte tua dicens eis sic:
3 Primo consulo vobis quod quilibet vestrum cum confessore suo etc. Require istud capitulum in <a href="http://www.umilta.net/bk7.html#elenor">VII libro capitulo XVIII</a> .
Caput 23 Reuelacio secunda facta in hierusalem. Et christus precipit per sponsam dicto regi Cipri et principi, quod statim publicarent eam toti regno sine mora, vt se emendarent. Et quia non fecerunt, ideo in proximo destructi sunt per ianuenses terribiliter.
Cum sponsa staret orando in extasi contemplacionis suspensa, videbat rapta in spiritu vnum palacium incomprehensibilis magnitudinis et pulcritudinis indicibilis.
2 Ibi videbat christum vt summum imperatorem inter sanctos suos in throno excelso imperiali sedere, qui suum benedictum os aperiens proferebat hec verba, que inferius annotantur etc. Ego vere sum ipsa summa caritas etc. Require istud capitulum in <a href="http://www.umilta.net/bk7.html#famagusta">VII libro capitulo XIX</a> .
Caput 24 Christus innuit hic per exemplum, quod reges humiles et prompti debent esse ad audiendum consilia secreta amicorum dei, eciam si non sint adornati exteriori verbosa eloquencia. Quia sepe illa que apud mundanos videntur iusta reprobata sunt apud deum.
Filius dei loquitur sponse: Medicus quidam venit in regionem longinquam et ignotam, in qua rex non regebat sed regebatur, quia cor habebat leporinum.
2 Et ideo sedens in throno regali quasi coronatus asinus apparebat, populus vero suus vacabat comessacionibus etc. Require istud capitulum in <a href="http://www.umilta.net/bk3.html#medicus">tercio libro capitulo XXXI</a> per totum.
Caput 25 Iohannes euangelista dicit sponse, quod reges qui iniustos homines diligunt, iustos deprimunt, excessus corrigendos dissimulant, subditorum bona auferre permittunt, grauamina imponunt et deum opere non honorant, pocius sunt coram deo predones et proditores quam reges. Et dicit modum, qualiter se emendent.
Apparuit sponse persona quedam hominis, cuius crines videbantur circumcisi cum obprobrio et corpus perunctum erat oleo totusque nudatus sed nichil erubescens. Qui ait ad sponsam:
2 Scriptura quam vos vocatis sanctam dicit sic, quod nullum opus sine remuneracione erit etc. Istud capitulum require in <a href="http://www.umilta.net/bk4.html">IIII libro primo capitulo</a> per totum.
Caput 26 Videbat sponsa, qualiter beatus dyonisius orabat matrem dei pro regno francie. Que exaudiens eum orabat filium cum eo humiliter.
Cum essem orando sola vidi qualiter beatus dyonisius loquebatur ad mariam virginem matrem domini dicens: Regina misericordie, tu es cui data est omnis etc. Require in <a href="http://www.umilta.net/bk3.html">IIII libro capitulo CIII</a> .
Caput 27 Mater misericordie orat filium cum beato Dyonisio pro regno francie et anglie et super guerra istorum duorum regum, qui assimilantur duabus bestiis ferocissimis.
Mater dei loquitur ad filium dicens: Benedictus sis tu, fili mi! Scribitur, quod ego dicebar benedicta, que te portaui in vtero meo. Tu vero respondisti, quod ille est eciam benedictus, qui verba tua audiret et seruaret ea etc. Istud capitulum require in <a href="http://www.umilta.net/bk4.html#orante">IIII libro capitulo CIIII</a> per totum.
Caput 28 Christus dicit sponse modum, per quem fiat pax inter reges francie et anglie. Quod si reges non obedierint, grauissime punientur.
Item filius dei loquitur: Ego sum rex metuendus et honorandus. Ideo propter preces matris mee mittam regibus francie et anglie verba mea etc. Require istud capitulum <a href="http://www.umilta.net/bk4.html">IIII libro capitulo CV</a> .
Caput 29 Regina celi dicit per sponsam cuidam principi suo deuoto, quod principes iusti et boni, quando a regibus vocantur ad regimen rei publice, debent omnino acceptare illud onus regendi propter honorem dei et vtilitatem multorum.
Dum quidam magnus princeps et iustus regni swecie, qui dominus israhel vocabatur, multis precibus ad maiorem dignitatem regiminis regni vocaretur etc. Require in <a href="http://www.umilta.net/bk6.html#israel">VI libro capitulo XCV</a> .
Caput 30 Christus dicit hic, quod reges debent conari cum consilio spiritualium et sapientum virorum iustorum, quod reparentur spiritualiter muri hierusalem, idest ecclesie, quod reformentur omnes status laycorum et clericorum et religionum in pristinum et antiquum statum obediencie et obseruancie mandatorum dei et ecclesie.
Christus loquebatur sponse oranti pro quodam rege swecie dicens: Is, qui de dyaboli membro factus est membrum meum, laboret sicut illi, qui reedificabunt muros hierusalem, qui pro legis etc. Require istud capitulum in <a href="http://www.umilta.net/bk6.html#muros">sexto libro capitulo XXVI</a> .
Caput 31 Videbat sponsa in visione cadere solem et lunam in abyssum amisso splendore solito. Que significant quendam regem et reginam mutantes bonos mores in malum, propter quod rex amisso regno captiuus mortuus est.
Cum starem orando, vidi in spiritu celum quasi turbulentum et solem et lunam fulgentes in serenitate clarissima, quorum lux eciam vltra celum se extendebat.
2 Cumque attente aspicerem, vidi quod angeli boni et mali pugnabant contra solem et lunam, sed non preualuerunt, donec draco magnus et terribilis ascendit in celo, cui sol et luna dederunt potestatem et claritatem suam.
3 Et tunc statim sol factus est pallidus et niger, et luna fugit subtus terram.
4 Cumque aspicerem ad terram, vidi eam plenam reptilibus et serpentibus, qui comedebant superficiem terre et occidebant homines caudis suis, donec sol cecidit in abyssum et locus lune non est inuentus amplius.
5 Transactis autem post hec vndecim annis audiui vocem christi dicentem michi: Recordare, sponsa, quod ostendi tibi in ciuitate Stockholmis de celo turbulento. Nunc autem exponam tibi, quid illa significant.
6 Celum, inquit, quod ostendi tibi turbulentum regnum istud swecie est. Nam regnum istud, quod quasi celeste et quietum et iustum esse deberet, iam turbine tribulacionum agitatur, et iniquitatibus et exaccionibus conculcatur.
7 Nec mirum. Nam rex et regina, qui tanquam sol et luna fulgebant, iam denigrati sunt sicut carbones, quia moribus et voluntate immutati sunt. Homines quoque de radice viperea eleuauerunt, vt prosternant amicos et simplices meos.
8 Ideo scias, quod draco ipse confusus celerius descendet quam ascendit. Et amici mei, quorum quidam vita sunt angelici, inter quos eciam sunt aliqui tanquam mali angeli vita sordidi, qui eleuabuntur et liberabuntur a tribulacionibus suis.
9 Sol vero pallescet, donec venerit sub coronam, et dicetur de eo, quod secundum splendorem eius multiplicate sunt tenebre eius.
Caput 32 Christus docet hic reges nouum et deuotum modum et formam creandi milites cuiusdam noue milicie ad impugnacionem infidelium et defensionem sancte fidei et ecclesie.
Christus loquebatur ad sponsam inter alia dicens: Attende, sponsa, et scias, quod status laycorum bene erat alio tempore antiquo dispositus. Nam quidam eorum excolebant terram et labori agrorum viriliter instabant.
2 Alii velificabant nauibus et mercimonia ad alias regiones deferebant, vt vnius regionis fertilitas alterius subleuaret inopiam. Alii instabant operi manuum et diuersarum arcium.
3 Inter istos erant quidam defensores fidei et ecclesie mee, qui nunc dicuntur curiales seu armigeri, qui assumpserunt sibi arma ad vlcionem ecclesie sancte et fidei et expugnacionem inimicorum eius.
4 In istis curialibus apparuit quidam bonus homo et amicus meus, qui cogitabat apud se sic: Ego, inquit, non excolo terram vt agricultor, non desudo in fluctibus maris vt mercator et non insisto operi manuum vt operator egregius.
5 Quid ergo faciam aut quibus operibus placabo deum meum? Sed nec virilis sum in labore ecclesie, corpus meum debile est et molle ad paciendum vulnera, manus remissa ad feriendum inimicos, mens fastidiosa ad cogitanda celestia.
6 Quid ergo faciendum est michi? Certe scio, quid faciam. Surgam ergo et obligabo me cum iuramento stabili sub temporali principe, quod defensurus sum viribus et sanguine meo fidem sancte ecclesie.
7 Veniens autem ille amicus meus ad principem seu regem ait: Domine, ego sum de defensoribus ecclesie. Corpus meum nimis molle est ad paciendum vulnera, manus remissa ad feriendum, mens instabilis ad cogitandum bona et laborandum, voluntas michi placet propria, requies non sinit me fortiter pro domo dei stare.
8 Ideo constringo me cum iuramento publico sub obediencia sancte ecclesie et tua, o princeps, quod eam defensurus sim omnibus diebus vite mee, vt si forte tepida mens et voluntas fuerit ad certandum, propter iuramentum teneor et compelli possim ad laborandum.
9 Cui respondit princeps: Vadam tecum ad domum domini et ero testis iuramenti tui et promissionis tue. Venientes autem ambo ad altare meum amicus meus flexo genu ante altare meum dixit:
10 Ego nimis infirmus sum in carne mea ad paciendum vulnera, voluntas propria nimis est michi cara, manus tepida ad feriendum.
11 Ideo in presenti promitto obedienciam deo et tibi, qui caput es, cum iuramento meo firmiter astringens me sanctam ecclesiam contra inimicos eius defensurum, amicos dei confortaturum, viduis et orphanis et fidelibus dei benefacturum, contra ecclesiam dei et fidem eius numquam aliquod contrarium acturum.
12 Et insuper obligo me correccioni tue, si errare me contingat, ad hoc vt obligatus ad obedienciam tanto magis cauere possim peccata et voluntatem propriam et tanto feruencius et facilius insistere volunati dei et tue sciamque tanto michi esse damnabilius ceteris et contemptibilius, si violata obediencia mandatis tuis contraire presumpsero.
13 Facta autem ista professione ad altare meum princeps sapienter considerans disposuit sibi habitum ab aliis secularibus distinctum in signum abdicacionis proprie voluntatis et vt sciret se superiorem habere et debere ei obtemperare.
14 Dedit eciam princeps in manu eius gladium dicens: Hoc gladio inimicos dei comminues et interficies. Dedit et in brachium eius clipeum dicens:
15 Hoc clipeo defendas te contra inimicorum iacula et pacienter tolera illata, vt prius crepat clipeus quam fugias.
16 Iste vero amicus meus hec omnia audiente clerico meo qui presens erat firmiter seruaturum se promisit. Qui clericus facta promissione dedit ei corpus meum in robur et fortitudinem, vt amicus meus per corpus meum michi vnitus numquam a me separaretur.
17 Talis fuit amicus meus Georgius et plures alii. Tales et deberent esse milites, qui nomen deberent habere propter dignitatem, habitum propter operacionem et defensionem fidei sancte.
18 Audi nunc, sponsa, quid inimici mei faciunt contra ea que amici mei prius fecerunt. Milites quippe, qui mea portabant arma, erant parati dare vitam pro iusticia et effundere sanguinem suum propter fidem sanctam, indigentes promouendo ad iusticiam malosque deprimere et humiliare.
19 Sed nunc audi, quomodo auersi sunt. Placet quippe nunc eis magis mori in bello pro superbia et cupiditate et inuidia iuxta diabolicas suggestiones quam secundum mandata mea viuere ad obtinendum gaudium sempiternum.
20 Ergo omnes milites, qui in tali voluntate moriuntur, dabitur eis stipendium a iudicio diuine iusticie, scilicet animabus eorum in eterna dyaboli coniunccione. Hii vero, qui michi seruiunt, tenentur habere stipendium cum celesti exercitu sine fine.
21 Hec verba ego iesus christus locutus sum, verus deus et homo, vnus cum patre et spiritu sancto semper deus.
Caput 33 Verba christi ad sponsam de occursu demonum ad animam militis, qui apostatauerat a vera milicia virtuosa et sancta et militabat mundo et viciis. Et de eius terribili iudicio damnacionis.
Omne tempus huius vite non est nisi quasi vna hora apud me. Ideo quod dico tibi nunc semper fuit in presciencia mea. Dixi tibi prius, quod vnus erat qui incepit veram miliciam etc. Istud capitulum require in <a href="http://www.umilta.net/bk2.html#hora">II libro capitulo IX</a> .
Caput 34 Christus imperator ad preces iohannis baptiste et virginis marie concedit quod armetur vnus miles eorum deuotus spiritualiter, quem ipsi petrus et paulus apostoli armant splendide preciosis armis spiritualibus virtutum hic contentis; notabile documentum pro militibus.
Christus loquebatur sponse dicens: Tu in gramatica tua composuisti hodie prouerbium, quod melius esset preuenire quam preueniri. Sic ego preueni te dulcedine gracie mee, ne dyabolus dominaretur anime tue.
2 Et statim apparens iohannes baptista dixit: Benedictus sis tu, deus, qui es ante omnia, cum quo nullus vnquam fuit deus et preter quem nullus et post quem nullus erit, quia tu eras et es eternaliter vnus deus etc. Residuum istius capituli require in <a href="http://www.umilta.net/bk4.html#truth">IIII libro capitulo LXXIIII</a> per totum.
Caput 35 Christus narrat beneficia, que fecit et facit militibus, et conqueritur de ipsorum ingratitudine. Et docet reges vnam nouam formam sibi gratam procreandi milites ad defensionem et ampliacionem fidei et sancte ecclesie.
Ego sum cum patre et spiritu sancto vnus deus. Require istud capitulum in <a href="http://www.umilta.net/bk2.html">secundo libro capitulo XIII</a> per totum.
Caput 36 Christus verus imperator et rex benigne et humiliter vt pater et frater et dominus monet milites, quod reuertantur ad eum, narrando penas quas passus est pro eis et promittendo illis in stipendium, si reuertantur vere, premia gloriosa celestia.
Ego sum verus rex et nullus est dignus vocari rex nisi ego, quia a me est omnis potestas etc. Istud capitulum require in <a href="http://www.umilta.net/bk2.html#justice">secundo libro capitulo XII</a> .
Caput 37 Christus ostendit hic quam gloriose boni et iusti milites recipiuntur ad celestem gloriam per exemplum vnius anime boni militis defuncti, cui occurrebant angeli cum iubilo et tota trinitas cum gaudio mirifico.
Imperator christus loquitur ad sponsam dicens: Dixi tibi prius de fine et pena militis, qui primo recessit a milicia michi professa etc. Residuum huius capituli require in <a href="http://www.umilta.net/bk2.html">II libro capitulo XI</a> .
Caput 38 Christus precipit regibus, quod extirpent de regno phitones, sortilegos et diuinatores, qui arte dyabolica decipiunt animas et homagiant se dyabolo propter lucra temporalia.
Miles quidam de regno swecie consuluit phitonem, vtrum homines illius regni deberent rebellare contra regem vel non etc. Require istud capitulum in <a href="http://www.umilta.net/bk6.html#phyton">VI libro capitulo LXXXII</a> .
Caput 39 Christus dicit hic regibus, quod, qui volunt passagium facere et guerram contra paganos, debent hoc facere intencione recta, scilicet propter caritatem dei et animarum salutem, corrigendo se prius et reformando regnum suum.
Rex quidam swecie rogauit sponsam christi, quod consuleret deum, si placeret ei quod iret in exercitu contra paganos, quia habebat hoc in voto. Super quo sponsa orante apparuit ei christus dicens:
2 Si rex exire voluerit ad paganos, consulo, non precipio, quia maius meritum est facere secundum consilium quam ex precepto. Ideo consulo ei duo.
3 Primo, quod habeat cor bonum et corpus aptum, cor scilicet bonum, vt nulla sit intencio alia exeundi nisi propter caritatem dei et salutem animarum, corpus vero aptum, vt scilicet racionabilis sit in ieiunio et labore.
4 Secundo laboret, quod vasallos et milites habeat voluntarios et correctos. Ideo circueat primo regnum suum inquirendo, quomodo iusticia seruata est, qualiter et per quos facta sunt iudicia et regimina,
5 quia qui alios conatur mittere in celum, necesse est vt incipiat a se ipso, corrigendo errores proprios et post hoc subditos ammonendo et corripiendo et virtuosis exemplis incitando.
Caput 40 Christus dicit, quod reges procedere volentes contra infideles primo ammoneant eos, quod conuertantur cum benignitate et pace. Quod si rennuerint infideles, tunc zelus et manus sunt exercendi contra eos.
Christus loquebatur sponse dicens: Dicitur, quod nemo inuitus compelli debet ad regnum celorum. Respondeo, quod vbi flores boni impediuntur a zizania, numquid non est melius, quod succidantur zizanie, ne flores ascendentes impediantur?
2 Propterea qui vadunt ad terras infidelium offerant primo eis pacem et fidem et libertatem, et si infideles non recipiunt consilia eorum et ammoniciones, tunc zelus et manus sunt exercendi.
3 Omnes enim qui pro caritate mortui fuerint, ego deus ipsa caritas reddam eis centuplum, et eciam ipsi infideles ad minora supplicia peruenient, quam si diucius viuerent et in pace morerentur, quia si amplius viuerent, amplius peccarent.
4 Tantum enim bonum est caritas, quod nec minima cogitacio erit sine remuneracione. Quanto magis opus bonum!
Caput 41 Collocucio inter deum et sponsam de rege et iure hereditario regis in regno, et vtrum rex possit aliqua alienare pertinencia ad coronam; et que et qualiter possit alienata repetere et rehabare.
Loquebatur sponsa ad christum orando pro regno swecie inter alia dicens: Domine, inquit, ne indigneris, si quero: Audiui ex scripturis, quod nichil acquirendum est cum iniusticia nec tenendum est aliquid acquisitum contra iusticiam etc. Require istud capitulum in <a href="http://www.umilta.net/bk4.html#rex">quarto libro capitulo III</a> .
Caput 42 Christus per exemplum conqueritur grauiter de christianis, et ideo conuertens se ad infideles et paganos precipit amicis et seruis suis, quod vadant ad conuertendum eos cum caritate beniuola et verbis dulcibus hic contentis.
Christus loquebatur sponse dicens: Ego sum similis regi, qui stabat in campo. Ad cuius dexteram stabant amici et ad sinistram inimici etc. Istud capitulum require in <a href="http://www.umilta.net/bk2.html#pagan">secundo libro capitulo sexto</a> .
Caput 43 Christus instruit reges, quod, quando vadunt contra paganos, habeant duo vexilla, scilicet passionis et iusticie dei, et quod deferant secum clericos et religiosos diuersorum ordinum, litteratos et virtuosos et deuotos.
Filius dei loquitur sponse dicens: Rex qui lucra animarum querit et ad paganos egredi voluerit, habeat duo vexilla. In primo vexillo depicta sit passio mea, que notat misericordiam, in secundo gladius iusticie mee.
2 Veniens igitur rex ad paganos erigat primo primum vexillum misericordie offerendo pacem eis. Qui si recipere noluerint, erigat postea vexillum iusticie.
3 Et confidens de bonitate mea non timeat multitudinem inimicorum, nec retrocedat ex pusillanimitate nec audiat vocem dicencium: Reuertamur! Quid ultra est laborandum?
4 Si enim rex stabiliter timuerit procedere, non attemptet nec incipiat bonum, quia melius est non assumere ardua quam inchoata non prosequi cum caritate.
5 Assumat eciam rex secum clericos probate vite et religiosos diuersorum ordinum, qui veraciter mundum contemnunt. Quia multi sunt in paganismo et inter gentiles, qui preferunt sectas suas, quibus sapienter est respondendum.
6 Clerici eciam instruant populum et ammoneant, ne propter cupiditatem incurrant anathema, ne propter murmuracionem et vitam incontinentem moriantur.
Caput 44 Christus reprehendit quendam regem, quia cum immoderata multitudine gencium ibat contra infideles, non habita prius matura prouidencia futurorum eueniencium. Et post reprehendit illos, qui victorias preliorum attribuunt sibi et non deo.
Loquebatur christus ad sponsam de quodam rege Swecie dicens: Dixi tibi prius, quod puer est iste rex etc. Hoc capitulum habetur in <a href="http://www.umilta.net/bk6.html#puer">sexto libro capitulo XLI</a> .
Caput 45 Mater dei consulit regi eunti contra paganos, quod habeat numerum gencium prefinitum et quod non confidat de promissionibus diuinitus sibi factis, si ipse non seruauerit que promiserat deo.
Mater dei loquebatur sponse dicens: Si rex exierit contra paganos, habeat numerum populi prefinitum, quia ego scio egressum et regressum eius et quod multi vadunt, qui non minus rebelles erunt deo quam illi, qui cum moyse egressi sunt.
2 Sed sicut moyses non introduxit populum in terram promissam propter eorum ingratitudinem, sic illi qui nondum nati sunt perficient velle dei.
3 Nec confidat rex, quia dixi eum filium meum et quod numquam separare me vellem ab eo. Quia si ipse seruauerit promissum suum michi, seruabo et ego promissum meum sibi, sed si ipse contempserit me, timeat, ne contemnatur.
Caput 46 Virgo maria precipit per sponsam cuidam episcopo eunti cum rege ad guerram contra infideles, quod quando aliqua patria infidelium acquisita fuerit, instituat statim ecclesiam cathedralem, vbi christiani spiritualiter consolentur.
Regina celi loquebatur sponse dicens: Sanctus Sigfridus archiepiscopus exiuit de anglia et fecit voluntatem dei in regno Swecie.
2 Sic iste episcopus, pro quo tu oras, qui vadit cum rege contra infideles, cum venerit ad paganos et fuerint alique terre ipsorum acquisite per christianos, construat primo ecclesiam cathedralem in aliquo loco honesto et congruo, vt tanquam ad matrem possint christiani pro necessitatibus anime ad eam habere refugium et inde catholice refici et spiritualiter consolari.
3 Et si non potest episcopus nisi vnum vel duos clericos ibi instituere et sustentare secum, contentus sit, quia filius meus potens est augere dona sua et episcopatum dilatare.
4 Si vero ipse vel alii amici mei moriantur, antequam perficiantur verba ista, tunc voluntas bona reputabitur eis pro opere et mercedem habebunt inde.
5 Et ideo nullus confidat de longa vita, sed vnusquisque expectet velle dei pacienter.
Caput 47 Mater dei narrat quomodo ipsa est vas repletum et replens gracia et reprehendit quendam ingratum regem Swecie, qui nolens in guerra sua obedire consiliis dei et spiritualium virorum contra dei voluntatem retrocessit de guerra infidelium consilio mundanorum hominum cum confusione sua et regni dispendio.
Regina celi apparuit sponse dicens ei: Audi tu, que spiritualia vides, et veni mecum in spiritus sancti collocucionem. Ego sum vas repletum et repletiuum.
2 Sicut enim vas stans subtus torrentem repletur aqua et sicut aqua effluit, tamen vas semper est repletum de torrentis decursu, sic anima mea, quando creata fuit et coniuncta corpori, replebatur ex decursu torrentis, scilicet spiritus sancti, quo numquam postea euacuata est
3 Propterea quicumque venerit ad me cum humilitate et mundo corde, habebit auxilium de spiritu sancto. Itaque bene possum vocari vas repletum.
4 Quia cum essem in mundo in decursu torrentis eius, filius dei venit in corpus meum et sumpta de me carne et sanguine moratus est in me, donec natus est de me ea natiuitate, qua nasci decuit filium dei.
5 Natus ergo et veniens in manus meas angeli gauisi sunt et nunciauerunt pacem in terris. Post hec autem filius meus cecidit grauiter in penam mortis, quando cutis eius rumpebatur a flagellis, ossa constringebantur a clauis et quando cor crepuit mortuis omnibus membris.
6 Itaque iste casus mortis tam magnus fuit, quod ex eo minuebatur potestas dyaboli et porte celi aperiebantur. Ergo passionem filii mei comparo tonitruo, cuius aduentus prius auditur et longe postquam sonus venit.
7 Sic passio filii mei diu ante nunciabatur per ora prophetarum, antequam venit. Postquam vero filius meus mortuus est, tunc maximus fragor et sonus factus est, qui diu post passionem eius audiebatur et predicabatur, et pro ea multi gaudenter dederunt vitam suam.
8 Nunc autem filius meus sic oblitus et neglectus est, quod quidam ducunt mortem eius pro nichilo, alii dicunt se nescire, vtrum fuerit vel non, alii sciunt sed non curant; pauci vero sunt, qui mortem eius recordantur cum caritate.
9 Itaque, vt passio filii mei reduceretur ad memoriam, ideo verba dei tibi diuinitus data venerunt in mundum.
10 Propterea et tu missa es ad regem istum Swecie, qui irretitus multis peccatorum laqueis, postquam separatus fuit a dyabolo, suscepi eum michi in filium, desiderans eum facere pugnatorem egregium ad honorem dei.
11 Quod videns dyabolus inuidit ei sicut quondam moisi proiecto in aquam, cuius ficellam deus direxit ad terram.
12 Qui postea licet adustus fuerit in lingua, tamen loquebatur que voluit deus, et fugiens ex timore de egipto rediit ex diuina prouidencia ad pharaonem. Simili modo fecit regi dyabolus.
13 Iactauit enim in cor eius procellam quandam, vt congregata multitudine hominum a guerra retrocederet pre paupertate et fame. Et ideo constituebatur ei certus numerus personarum.
14 Item rex suggerente dyabolo cogitauit sic: Amici, inquit, dei non habent scienciam pugnandi. Ideo inquiram homines doctos ad pugnandum. Cui postea dyabolus misit multos de suis, quorum consilio regeretur. Propterea ostensum erat regi, quorum consiliis obediret.
15 Consultum eciam fuit regi, quod clerici et religiosi viri approbate vite sequerentur eum. Et hoc factum fuit ex prouidencia spiritus sancti contra astuciam dyaboli.
16 Ipse quippe bene scit, quod non est longum tempus, quo deus ostendere velit, quomodo sua pugna aggredienda est. Scit eciam dyabolus multos in paganismo esse, qui se magnos in sua secta reputant, nec ignorat, quod multi sunt, qui desiderant scire fidem sanctam catholicam.
17 Propterea desiderat dyabolus, vt tempore gracie adueniente illi mitterentur ad paganos, qui essent ydeote et pleni auaricia. Ergo amici dei, clerici et religiosi parati esse debent cum spirituali sapiencia paganis venientibus cum sua secta respondere.
18 Multa eciam alia dicta sunt tibi, que non statim perficientur. Sed verba custodiri debent ad tempus prefinitum. Nam plurima ostendit deus moysi, que non completa sunt vna hora.
19 Sic et dauid longo tempore ostensus fuit rex, antequam peruenit ad potestatem. Et ideo amici dei expectent pacienter et non attedientur in operando.
20 Diximus eciam, quod fratres ordinis dominici et francisci et bernardite exirent cum rege ad paganos, quia illi tres ordines ad paganismum primo sunt vocandi, quia monasteria per illos inchoari debent, qui veraciter contemnunt mundum et qui non habent aliam voluntatem nisi honorare deum et eius amiciciam inuenire.
21 Verum quidam de dictis fratribus cogitant sic: Vbi, inquiunt, est populus, cui predicandum est? Vbi loca sunt edificanda?
22 Similiter dixit israhel moysi: Vbi, inquit, est terra promissa? Melius enim fuisset sedisse in egypto super ollas carnium quam in deserto periclitari fame et tribulacione.
23 Attamen peruenit israhel tempore placito in terram promissam, licet aliqui murmurabant. Ergo rex habeat secum semper clericos deuotos et tales, qui sequantur eum voluntarie ex diuina caritate, et caueat habere clericos cupidos sicut aues rapaces.
24 Sed audi iam, quid ego mater misericordie dictura sum. Ille rex, quem ego prius vocaui filium meum, nunc iam factus est filius inobediencie. Cui existenti puero custodiebantur duo regna.
25 Qui cum ad annos discrecionis venisset, regebat iniuste et omnia agebat sine discrecione. Attamen deus pacienter semper agens cum eo eciam spiritualia bona fecit cum eo, quando caritatem cordis sui vertit ad deum.
26 Insuper tria reduco ei ad memoriam, que deus fecit ei. Sepe enim contingit, quod infans in vtero matris ita fortiter cum matre ligatus est, quod nullo modo separare se potest ab eo. Quod obstetrix prudens perpendens cogitat secum dicens:
27 Si infans vlterius morabitur in vtero matris, moriuntur ambo. Si vero separabuntur ab inuicem mortua quidem matre viuere potest infans. Et sic obstetrix procedens separat infantem a matre.
28 Simili modo rex iste alligatus erat matri sue, scilicet mundo, qui si diucius in eo stetisset, vtique mortuus fuisset ad penam inferni. Ego vero regina celi iui ad regem separans eum ab amore mundi.
29 Per gressum autem, quo iui ad regem, intelligo introitum spiritus sancti in cor eius.
30 Quia vbicumque ingreditur spiritus dei, ibi intrat pater cum spiritu sancto et filius cum patre et spiritu et mater cum filio, quia omnis homo, qui habet deum in corde suo, habet et me.
31 Nam sicut impossibile est, quod tres persone in trinitate separari possint, sic impossibile est stante lege currente, quod ego, que sum mater dei, separari possim a deo.
32 Ego quippe habui filium dei in me cum deitate et humanitate, ideo deus pater habet me in deitate sua et est vinculum dileccionis nostre spiritus sanctus ille, qui est in patre et filio, et ipse est in me et numquam possumus separari.
33 Isto ergo modo quando ego iui ad regem, deus dedit cordi eius contricionem et oculis eius lacrimas spirituales, que nullus obtinere potest nisi ex diuina gracia eius.
34 Secundo reduco regi ad memoriam, qualis gracia facta est in regno eius. Nam filius meus, qui sedet in summo throno maiestatis excelse, loquitur frequenter tibi, que es nata de regno eius, et hanc graciam ego promerui regi, vt faceret honorem deo et fructum anime sue.
35 Cui eciam per te ostendi, quomodo regnum suum regeret sapienter et populum sui regni caritatiue diligeret et qualiter vitam suam gubernaret corporaliter et spiritualiter ad honorem dei.
36 Tercio reduco ei ad memoriam, quomodo electus est, vt fidem sanctam catholicam deferret, si vellet, ad paganismum. Sed audi nunc, quid fecit iste rex.
37 Ego enim mater misericordie vocaui istum regem filium meum nouum et ideo nouum, quia nouiter venerat ad obedienciam sanctam.
38 Cui promisi per te, quod vellem esse domina et defensatrix exercitus sui et regni sui et quod starem ante eum in terra inimicorum eius. Et ita factum est.
39 Nam pax erat in terra sua ex diuina prouidencia propter preces meas, et ante ipsum fui in terra inimicorum eius, quando maiores inimicos eius congregaui in vnum locum terre, quos ei traditura eram.
40 Paruo igitur tempore elapso accesserunt ad regem istum instrumenta dyaboli plena corde malo et maligno spiritu.
41 Qui confidebant in manibus hominum plus quam in auxilio creatoris, quorum cupiditas maior fuit ad possessiones terrenas quam ad adiuuandum animas.
42 Quorum linguas ille excitauit ad loquendum, qui mouit linguam iude ad vendendum creatorem suum. Quorum dentes eleuabantur digitis dyaboli; quorum frigida labia perlinita fuerunt veneno dyaboli.
43 Propterea diuina caritas non sapuit eis, sed expuentes verba veritatis falsitatem in ore habuerunt.
44 Quorum malignis consiliis obediens rex cucurrit et distraxit de manibus meis congregatos inimicos meos resistentes fidei sancte. Et tunc ego vacuo synu remansi sola.
45 Ipse quoque rex fecit discurrere lupos, assignans agnos in manu serpentum, qui parati sunt diripere oues et maiori nunc veneno malicie sunt impleti.
46 Talia enim processerunt de dolosis suggestionibus dyaboli, quia contemptis consiliis amicorum dei rex obediuit consiliis carnalium hominum, et non attendens fortitudinem dei nec cogitans consilium meum rediit sine aliquo fructu et grauauit communitatem et populum regni sui, factus inobediens deo et hominibus et violator promissionis malicie sue.
47 Sed sicut mater faciliter placari solet filio petenti misericordiam, sic ego dico nunc ei: Fili, conuertere ad me, et ego reuertar ad te. Surge de casu tuo secundum consilia amicorum dei. Hec igitur est vltima littera, quam ego mittam ei.
Caput 48 Mater dei declarat sponse, quare verba dei ita obscure proferuntur, quod diuersimode interpretari possunt et quandoque aliter a deo et aliter ab hominibus intelliguntur. Et qualiter tota trinitas ostendit se sponse mirabiliter sub forma pulpiti et libri aurei et trium radiorum trium colorum, declarans visionem sponse notabiliter de proprietate et essencia trinitatis et libri vite. Et qualiter videbat sponsa ante diuinum tribunal iudicis iudicium mirabile trium animarum regum, quorum vnus erat viuens et alter ad infernum, tercius vero ad purgatorium damnabantur. Et sunt hic multa notabilia de laudabili iusticia et misericordia dei.
Mater dei loquitur ad sponsam dicens: Filia, dixi tibi prius, quod illa esset vltima littera mea mittenda illi regi amico. Quod intelligendum est de hiis, que tangunt personam eius singularem atque meam.
2 Si enim aliquis sedens audiret aliquod vtile decantari, quod pertineret ad amicum, vt referret eidem, siue esset illud cantilena leticie siue littera reprehensionis salutaris, vterque esset dignus remuneracione, scilicet et qui dictabat et qui decantabat.
3 Sic eciam iusticia dei iudicans in equitate et iustificans in misericordia decantare vult iusticiam et misericordiam. Ergo, quicumque audire voluerit, audiat, quia non est littera reprehensionis sed cantilena iusticie et caritatis.
4 Quando enim olim mittebatur littera alicui, continebat reprehensionem et ammonicionem, arguebat de ingratitudine beneficiorum et admonebat de conuersione morum.
5 Sed nunc iusticia diuina decantat pulcram cantilenam, que pertinet ad omnes. Quam qui audierit et credendo cum operacione receperit, inueniet fructum salutis et fructum eterne vite.
6 Sed potes querere, quare verba dei ita obscure dicuntur, quod diuersimode interpretari possunt et quandoque aliter a deo et aliter ab hominibus intelliguntur.
7 Respondeo: Deus similis est confectori, qui conficit vinum ardens seu aquam ardentem, que de vino conficitur.
8 Ille enim confector habet plures fistulas, quasdam ascendentes, quasdam vero descendentes, per quas vinum nunc sursum, nunc deorsum cooperante ignis calore decurrit, donec sit perfectum.
9 Sic deus in verbis suis facit, quia quandoque ascendit per iusticiam, quandoque iterum descendit per misericordiam, sicut patuit in rege, cui propheta ex iusticia dixit, quod moreretur et tamen postea misericordia addidit ei plures annos ad viuendum.
10 Quandoque eciam descendit deus per simplicem verborum prolacionem et corporalem expressionem, sed ascendit iterum per spiritualem intelligenciam sicut in dauid, cui multa dicta sunt sub nomine salomonis, sed completa sunt sicut et intellecta in filio dei.
11 Quandoque eciam loquitur deus de futuris quasi de preteritis et presencia simul tangit et futura, quia omnia sunt in deo, et presencia et preterita et futura quasi vnus punctus.
12 Nec mirari debes, si obscuris modis loquitur deus, quia hec fiunt quadruplici de causa. Primo vt ostendat deus magnam misericordiam suam, ne quis audiens iusticiam dei desperet de misericordia eius, quia quando homo mutat voluntatem peccandi, tunc eciam deus mutat districcionem sentencie sue.
13 Secunda est, vt creduli iusticie et promissionum dei amplius coronentur propter fidem et expectacionem.
14 Tercia racio est, quia si consilium dei certo sciretur tempore, quidam propter prescitos contrarios casus multum turbarentur, alii ex tedio a desiderio et feruore suo desisterent.
15 Et ideo propter ista, quando alicui scribo aliqua verba, non exprimitur ibi in conclusione, vtrum illa verba recipientur et credentur cum effectu ab eo vel non, nec eciam tibi declaratur hoc, an ille credet et perficiet opere illa an non, quia non licet tibi scire hoc.
16 Tercia causa est, ne aliquis presumat improbe discutere verba dei. Ipse enim est, qui de sublimi facit humilem et de inimico facit amicum.
17 Quarta est, vt, qui occasionem discedendi querit, inueniat, et qui sordescunt sordescant adhuc, boni quoque fiant manifestiores.
18 Item ait sponsa: Deinde dei filius loquebatur ad me dicens: Si aliquis loqueretur per fistulam habentem tria foramina et diceret audienti: Numquam ex isto foramine audies vocem meam, non esset arguendus, si postea loqueretur per duo reliqua foramina.
19 Sic eciam est nunc in locucione nostra. Nam licet mater mea virgo dixerit, quod illa esset vltima littera mittenda regi, hoc intelligendum est de persona sua.
20 Sed nunc ego deus, qui sum in matre et mater in me, mitto nuncium meum regi, tam propter eos qui nunc sunt parentes viui quam propter eos qui nondum sunt nati. Ab eterno itaque iusticia et misericordia in dei sunt.
21 Nam ab eterno ista in deo fuit iusticia, vt cum deus ante luciferum plenus esset sapiencia et bonitate et potencia, voluit quod plures participarentur bonitatis eius.
22 Et ideo creauit angelos, quorum quidam attendentes pulcritudinem suam desiderabant esse supra deum. Propterea corruerunt et facti sunt sub pedibus dei demones mali.
23 Et eciam in istis deus quodammodo habet misericordiam. Nam cum dyabolus ex iusticia et promissione dei perficit malum, quod concupiscit, quasi quodammodo consolatur ex prosperitate malicie sue,
24 non quod pena dyaboli minuatur ex hoc, sed sicut eger habens inimicum fortissimum consolatur de auditu mortis eius, licet dolor infirmitatis sue non minuatur ex auditu illo, sic dyabolus ex inuidia qua ardet deo faciente iusticiam contra homines exhilarescit et letatur et quasi sitis malicie sue refrigeratur et linitur.
25 Verum postea deus videns in exercitu suo diminucionem creauit post presumpcionem demonum hominem ad obediendum preceptis suis et vt fructificaret, donec tot homines ascenderent celum, quot angeli de celo ceciderunt.
26 Homo igitur perfectus creatus est, qui cum accepisset mandatum vite, non attendit ad deum nec ad honorem suum, sed consenciens suggestioni dyaboli preuaricatus est dicens:
27 Comedamus de ligno vite et sciemus omnia sicut deus. Isti enim, scilicet adam et eua, noluerunt deo malum sicut dyabolus, sed nec eciam voluerunt esse supra deum, sed voluerunt esse sapientes sicut deus.
28 Ideo ceciderunt, sed non sicut demon. Nam diabolus inuidebat deo, ideo non erit finis miserie eius. Homo vero, quia voluit aliud quam deus voluit eum velle, ideo meruit et sustinuit iusticiam cum misericordia. 29 Tunc vero illi prothoplasti senserunt iusticiam, quando nuditatem obtinuerunt pro vestitu glorie, famem pro abundancia, pruritum carnis pro virginitate, timorem pro securitate, laborem pro quiete.
30 Qui eciam statim obtinuerunt misericordiam, scilicet vestitum contra nuditatem, cibum contra famem, securitatem coniunccionis mutue propter posteritatem generacionis augmentandam.
31 Nempe adam honestissime vite fuit, qui numquam vxorem habuit nisi euam sed nec aliam mulierem nisi illam solam.
32 Item deus eciam iusticiam et misericordiam habet in animalibus. Deus nempe fecit tria egregia. Primo angelos, qui spiritum habent sed non carnem, secundo hominem, qui habet animam et carnem, tercio animalia, que carnem habent sed non animam sicut homo.
33 Angelus ergo, quia spiritus est, deo incessanter adheret et ideo humano non indiget adiutorio. Homo vero, quia caro est, deo incessanter adherere non potest, antequam mortale separatur a spiritu.
34 Et ideo, vt subsistat homo, creauit ei deus adiutorium animal irracionale, vt obediat et seruiat suo meliori.
35 Itaque in istis animalibus irracionalibus deus magnam habet misericordiam, quia non habent pudorem de membris suis nec dolorem mortis, antequam mors veniat, simplici quoque victu contentantur.
36 Deinde, cum pertransisset diluuium eciam deus fecit iusticiam cum misericordia. Nam bene potuisset deus introduxisse populum israhel in terram promissionis in breuiori tempore, sed iusticia fuit, quod vasa que optimum potum tenere debebant, primo probarentur et purgarentur et deinde sanctificarentur.
37 Quibus eciam deus magnam fecit misericordiam, quia vno homine scilicet moyse orante peccatum eorum deletum fuit et diuina gracia data. Similiter et post incarnacionem meam nunquam iusticia sine misericordia nec misericordia sine iusticia exercetur.
38 Tunc autem vox vna insonuit in altum dicens: O mater misericordie, mater eterni regis, impetra misericordiam! Ad te quippe venerunt preces et lacrime, famuli tui regis.
39 Scimus enim, quod iusticia est, vt puniantur peccata eius, sed impetra misericordiam, vt conuertatur et agat penitenciam et faciat honorem deo!
40 Respondit spiritus: In deo quadruplex est iusticia. Prima est, vt ille qui increatus est et eternaliter est honoretur super omnia, quia ab ipso sunt omnia et in ipso viuunt et subsistunt vniuersa.
41 Secunda iusticia est, vt ei qui semper erat et est et qui tempore diffinito temporaliter natus est, seruiatur ab omnibus et ipse in omni puritate diligatur.
42 Tercia iusticia est, vt ille qui est ex se impassibilis et ex humanitate factus est passibilis et qui mortalitate assumpta promeruit homini immortalitatem desideretur super omnia, que desiderari possunt et que desideranda sunt.
43 Quarta iusticia est, vt qui instabiles sunt inquirant veram stabilitatem et qui in tenebris sunt desiderent lucem, idest spiritum sanctum, petendo auxilium eius cum contricione et vera humilitate.
44 Sed de illo rege seruo matris dei, pro quo nunc misericordia petitur, dicit iusticia, quod tempus non sufficit ei ad purgandum digne secundum quod exigit iusticia peccata illa, que commisit contra misericordiam dei, nec corpus eius sustinere posset penam, quam meruit pro peccatis.
45 Verumtamen misericordia matris dei promeruit et impetrauit misericordiam pro eodem seruo suo, vt ipse audiat illa que egerat et quomodo se emendare poterit, si forte compungi voluerit et conuerti.
46 Et statim in eodem puncto vidi in celo vnam domum mire pulcritudinis et magnitudinis, et in domo erat pulpitum et in pulpito liber. Et vidi duos stantes ante pulpitum, scilicet angelum et dyabolum, quorum alter, scilicet diabolus loquebatur dicens:
47 Nomen meum est heu. Iste itaque angelus et ego insequimur vnam rem desiderabilem nobis, quia videmus quod dominus potentissimus edificare proponit rem grandem. Et ideo laboramus, angelus ad rei perfeccionem, ego vero ad eius destruccionem.
48 Sed contingit nobis, quod, cum res illa desiderabilis venit aliquando in manus meas, tanti feruoris et caloris est, quod non valeo tenere eam, cum vero venit aliquando in manus angeli, ita frigida et lubrica est, quod statim relabitur de manibus eius.
49 Et cum ego attente intuerer ad idem pulpitum tota consideracione mentali, intellectus meus non sufficiebat capere sicut erat nec eius pulcritudinem valuit comprehendere anima mea nec lingua exprimere.
50 Cuius pulpiti aspectus erat quasi radius solis habens colorem rubeum et album et aureum fulgentem. Color vero aureus erat quasi sol fulgens, albus autem color erat quasi nix candidissima, rubeus quoque color erat quasi rosa rubens, et quilibet color videbatur in alio.
51 Nam cum aspicerem colorem aureum, videbam album et rubeum in eo, et cum viderem album, videbam in eo reliquos duos colores, et similiter erat quando aspiciebam colorem rubeum, ita quod quilibet videbatur in alio et tamen quilibet discretus erat ab alio et per se.
52 Et nullus alio prior aut posterior, nullus alio minor aut maior sed in omnibus et vbique equales videbantur.
53 Cumque aspicerem sursum, non valui comprehendere longitudinem et latitudinem pulpiti, respiciens vero deorsum non valui videre et apprehendere immensitatem profundi eius, quia omnia erant incomprehensibilia ad considerandum.
54 Post hec autem in ipso pulpito vidi librum resplendentem quasi aurum fulgentissimum et habentem formam libri.
55 Qui quidem liber apertus erat et scriptura eius non erat scripta atramento sed vnumquodque verbum in libro erat viuens et se ipsum loquebatur, quasi si aliquis diceret "fac hoc vel illud" et statim cum prolacione verbi esset factum.
56 Scripturam quoque libri nullus legebat, sed quicquid continebat scriptura, hoc totum in pulpito et in illis coloribus videbatur.
57 Ante istud autem pulpitum vidi quendam regem viuentem in mundo, ad sinistram vero partem pulpiti vidi alium regem mortuum, qui erat in inferno. Ad dexteram quoque pulpiti vidi tercium regem mortuum, qui erat in purgatorio.
58 Rex itaque supradictus viuens erat quasi in globo vitreo sedens coronatus. Supra globum vero dependebat vnus gladius tricuspis horribilis appropinquans singulis momentis globo sicut perpendiculum in horologio ad suum signum.
59 Ad dexteram quoque eiusdem regis viuentis stabat angelus habens vas aureum et sinum, ad sinistram vero eius stabat dyabolus habens forcipem et malleum.
60 Qui ambo decertabant, cuius manus vicinior fieret globo vitreo, quando a gladio tangeretur et rumperetur.
61 Tunc autem audiui horribilem vocem illius dyaboli dicentem: Quousque, inquit, erit istud? Ecce ambo nos insequimur predam vnam sed ignoramus, quis nostrum erit victor.
62 Et statim loquebatur michi iusticia diuina dicens: Ista, inquit, que tibi ostenduntur, non corporalia sed spiritualia sunt. Nec angelus vel diabolus corporales sunt, sed hoc fit, quia tu spiritualia intelligere non vales nisi per similitudines corporales.
63 Rex itaque viuens ideo tibi apparet in globo vitreo, quia vita eius non est nisi quasi vitrum fragile et in puncto finitura. Gladius vero tricuspis mors est, que cum venit, operatur tria.
64 Debilitat quippe corpus, immutat conscienciam, mortificat omnes vires, diuidens sicut gladius animam a carne. Quod vero angelus et dyabolus certare videntur super globum vitreum significat, quod vterque eorum desiderat habere animam regis, que illi adiudicabitur, cuius consiliis magis obedierit.
65 Quod vero angelus habet vas et sinum significat, quod, sicut puer quiescit in synu matris, sic angelus laborat, vt anima presentetur deo quasi in vase et in sinu eterne consolacionis requiescat.
66 Quod vero diabolus forcipem habet et malleum significat, quod demon animam trahit ad se forcipe praue delectacionis dissoluitque eam malleo, idest consensu et perpetracione delictorum.
67 Quod vero globus vitreus quandoque nimis est ardens, quandoque satis lubricus et frigidus significat inconstanciam regis. Nam rex in temptacione positus cogitat sic dicens intra se:
68 Licet ego sciam me deum offendere, si nunc conceptum mentis mee adimpleo, tamen ista vice conceptum meum opere adimplebo, quia pro nunc ab hoc opere retrahere me nequeo. Et sic scienter peccat in deum suum. Propterea scienter peccans venit in manus dyaboli.
69 Deinde rex ipse assumens confessionem et contricionem iterum euadit manus dyaboli et venit in potestatem angeli. Et ideo, nisi iste rex dimiserit inconstanciam suam, periculose stat, quia debile habet fundamentum.
70 Post hec autem vidi ad sinistram partem pulpiti illum alium regem mortuum, qui damnatus fuit ad infernum vestitum vestibus regalibus et sedentem quasi in throno. Qui erat mortuus et pallidus et nimis terribilis.
71 Ante faciem vero eius erat quedam rota habens quatuor lineas in extremitate. Que quidem rota secundum flatum regis voluebatur, et quelibet linea vel ibat sursum vel deorsum secundum voluntatem regis, quia motus rote erat in potestate regis.
72 Tres quoque linee illarum habebant scripturas, sed in quarta linea nichil omnino erat scriptum. Vidi eciam ad partem dexteram istius regis quendam angelum quasi hominem pulcerrimum, cuius manus erant vacue sed ipse ad pulpitum seruiebat.
73 Ad sinistram vero partem regis apparebat vnus dyabolus, cuius caput simile videbatur cani, venter eius erat insaciabilis et vmbelicus apertus ebulliens veneno colorato omnibus coloribus venenosis, et in quolibet pede habebat tres vngulas magnas, fortes et acutas.
74 Tunc autem vnus splendidissimus quasi sol et ad intuendum pre fulgore mirabilis dixit michi: Iste rex, quem tu vides, miserabilis est. Cuius consciencia modo aperietur tibi, qualis fuit in regno et in intencione, quando moriebatur.
75 Qualis vero consciencia eius fuit ante regnum, non est tuum scire. Verumtamen scias, quod anima eius non est ante oculos tuos sed consciencia eius.
76 Et quia anima et dyabolus non corporales sed spirituales sunt, ideo temptaciones dyabolice et supplicia per similitudines corporales ostenduntur tibi.
77 Et statim ille rex mortuus cepit loqui, non de ore sed quasi de cerebro, et dixit sic:
78 O consiliarii mei, talis est intencio mea. Quidquid enim subest corone regni mei, tenere et custodire volo. Laborare eciam volo, quod augeantur obtenta et non diminuantur.
79 Quali autem modo obtenta sunt, que teneo, quid ad me querere? Sufficit enim michi, si adepta defendere valeo et augere.
80 Et tunc dyabolus clamauit dicens: Ecce perforatum est! Quid faciet vncinus meus? Respondit tunc iusticia de libro, qui erat in pulpito, dicens dyabolo: Impone foramini vncinum et attrahe tibi! Et statim prolato verbo iusticie impositus fuit vncinus.
81 Sed ilico in ipso momento venit ante regem malleus scilicet misericordie, quo dictus rex excutere potuisset vncinum, si veritatem inquisisset de omnibus et fructuose mutasset voluntatem.
82 Iterum loquebatur idem rex dicens: O consiliarii mei et homines mei! Vos assumpsistis me in dominum et ego vos in consiliarios.
83 Ideo indico vobis hominem quendam esse in regno, qui proditor est honoris mei et vite, qui insidiator est regni et persecutor pacis et communitatis populorum regni.
84 Si ergo talis homo sustineatur et toleretur, damnabitur respublica, inualescet discordia et intestina mala adaugentur in regno.
85 Credebant enim michi docti et indocti, potentes et vulgus populi in predictis verbis, que ego eis loquebar, in tantum quod homo ille, quem ego diffamaui de prodicione, obtinuit damnum maximum et pudorem, et sentencia et exilium contra eum ferebatur.
86 Attamen bene sciebat consciencia mea, qualis erat rei veritas in isto negocio et quod multa contra hominem illum dixi propter ambicionem regni et propter timorem amissionis eius necnon et vt honor meus dilataretur et vt regnum michi et posteris meis firmius adhereret.
87 Cogitaui eciam mecum, licet ego sciam veritatem, quomodo acquisitum est regnum et quomodo ille iniuriatus est.
88 Si tamen ipsum recepero iterum in graciam meam et veritatem prodidero, omne obprobrium et damnum redundabit in me, et ideo firmaui in animo meo magis velle mori quam veritatem dicere et verba mea et opera iniusta reuocare.
89 Respondit tunc dyabolus: O iudex, ecce qualiter rex iste prebet michi linguam. Respondit iusticia diuina: Impone laqueum!
90 Quod cum fecisset dyabolus, statim imposito laqueo pendebat ante os regis ferrum acutissimum, quo potuisset, si voluisset, laqueum prescidisse et comminuisse.
91 Item loquebatur idem rex dicens: O consiliarii mei! Ego consului clericos et litteratos de statu regni, qui dicunt michi, quod, si assignarem regnum in manus aliorum, fierem multis in damnum viteque et bonorum proditor, iusticie et legum violator.
92 Et ideo, vt regnum retineam michi illudque ab incursantibus defendam, oportet nos quedam noua excogitare, quia antiqui redditus fiscales non sufficiunt ad gubernandum et defendendum regnum.
93 Itaque excogitaui quasdam nouas imposiciones tributorum et exaccionum fraudulentas imponere in regno in damnum multorum ciuium regni et eciam innocentum pertranseuncium viatorum et mercatorum.
94 In quibus adinuencionibus perseuerare proposui vsque ad mortem, licet consciencia mea michi dixerit, quod ista erant contra deum et omnem iusticiam et publicam honestatem.
95 Et tunc clamauit diabolus dicens: O iudex, ecce ambas manus suas inclinauit iste rex sub vas meum aquaticum. Quid igitur facturus sum ego? Respondit iusticia de libro: Effunde super eas venenum tuum.
96 Et tunc effuso veneno a diabolo statim venit ante regem vnum vas vnccionis, quo rex illud venenum bene potuisset restrinxisse. Et tunc demon clamauit valenter dicens:
97 Ecce video mirabile et michi imperscrutabile. Nam vncinus meus impositus est cordi istius regis, et statim oblatus est ei et malleus in sinum.
98 Laqueus quoque meus impositus est ori eius et ferrum acutissimum ei prebetur. Venenum eciam meum infusum est in manibus eius et offertur adhuc ei vas vnccionis.
99 Respondit iusticia de libro, qui erat in pulpito, dicens: Omnia tempus habent, et misericordia et iusticia obuiabunt sibi.
100 Post hec autem loquebatur michi mater dei dicens: Veni, filia, et vide et audi, quid suggerit anime spiritus bonus quidue malus. Nam omnis homo infusiones et visitaciones habet, quandoque a spiritu bono et quandoque a spiritu malo, nec est aliquis, qui non visitatur a deo, quamdiu viuit.
101 Et statim iterum idem rex mortuus apparuit, cuius anime, cum viueret, spiritus bonus taliter inspirabat: O amice, tu totis viribus obligaris seruire deo, quia dedit tibi vitam, conscienciam, intellectum, sanitatem et honorem, insuper tolerat te in peccatis tuis.
102 Respondit consciencia regis per similitudinem loquendo: Verum est, inquit, quod seruire teneor deo, cuius potencia creatus et redemptus sum, cuius misericordia viuo et subsisto.
103 Sed econtra spiritus malus suggerebat eidem regi: Frater, inquit, consulo tibi consilium bonum. Facito enim sicut ille, qui purgare solet poma. Ille namque peripsimata seu corticem pomi proicit, medullam vero et vtiliora seruat sibi.
104 Similiter fac et tu. Deus enim humilis et misericors est, paciens et nullius egens. Da ergo ei de bonis tuis illa, quibus commode carere poteris, vtiliora vero et concupiscibiliora reserua tibi.
105 Facito eciam quodcumque delectat te ad carnem, quia faciliter emendari potest. Et quod te non delectat facere, licet tenearis facere, dimitte et loco illius tribue elemosinas, quia inde plures consolari possunt.
106 Respondit consciencia regis: Istud, inquit, est vtile consilium. Potero quidem aliqua dare de meis, de quibus nullum habeo damnum, que tamen deus reputat maxima. Cetera vero seruabo in vsus proprios et ad acquirendum amiciciam multorum.
107 Post hec autem iterum loquebatur angelus, qui regi datus fuerat ad custodiam, per inspiraciones dicens regi: O amice, cogita, quod mortalis es et cito moriturus.
108 Cogita eciam, quod vita ista breuis est et deus iudex iustus et paciens, qui examinat omnes cogitaciones tuas et locuciones et opera, a principio intelligibilis etatis tue vsque ad finem. Qui eciam omnes affectus et intenciones tuas iudicat et nichil dimittit indiscussum.
109 Et ideo vtere tempore tuo et viribus tuis racionabiliter, rege membra tua ad vtilitatem anime, viue modestus non faciendo voluptatem carnis in desideriis. Quia qui secundum carnem viuunt et secundum voluptatem suam, non veniunt ad patriam dei.
110 Econtra vero suasit statim regi spiritus dyabolicus inspiracionibus suis: O frater, inquit, si de omnibus horis et momentis redditurus es deo racionem, quando ergo gaudere debes? Sed audi consilium meum.
111 Deus misericors est et faciliter placatur. Non enim redemisset te, se te perdere vellet. Ideo dicit scriptura, quod omnia peccata dimittuntur per contricionem.
112 Fac ergo sicut quidam astutus fecit, qui soluturus erat cuidam creditori XX libras auri, et non habens vnde redderet venit ad amicum pro consilio. Qui consuluit ei sumere viginti libras cupri et deaurare eas vna libra auri et sic deauratas soluere creditori.
113 Qui faciens iuxta consilium sibi datum soluit creditori illas viginti libras cupri perlinitas auro et XIX libras auri puri retinuit sibi. Sic fac et tu.
114 XIX enim horas temporis dispone ad delectacionem et voluptatem tuam et ad gaudium tuum, et vna tantum hora sufficit tibi ad contristandum et ad compungendum. Audacter ergo ante et post confessionem facito quod delectat te.
115 Quia sicut cuprum perlinitum auro totum apparuit aurum, sic opera peccati, que designantur in cupro, deaurata contricione delebuntur et omnia opera tua fulgebunt sicut aurum.
116 Respondit tunc consciencia regis: Istud consilium videtur delectabile et racionabile, quia sic faciendo omnia tempora possum disponere ad gaudium meum. Item loquebatur angelus bonus regi inspiracionibus suis dicens:
117 O amice, cogita primo, quali magisterio eduxit te deus de angusto vtero matris tue. Secundo cogita, quanta paciencia patitur te deus viuere. Tercio cogita, quanta amaritudine redemit te de eterna morte.
118 Sed econtra inspirabat dyabolus dicens regi: O frater, si eduxit te deus de angusto matris vtero in latitudinem mundi, cogita eciam, quod educet te iterum de mundo per duram mortem.
119 Et si deus patitur te diu viuere, cogita eciam, quod habes in vita ista multa incommoda et tribulaciones contra voluntatem tuam. Si deus redemit te dura morte sua, quis compulit eum? Non enim tu rogasti eum.
120 Tunc autem quasi loquendo respondit rex in consciencia sua intrinsecus: Verum, inquit, est, quod suggeris. Nam plus doleo, quod moriturus sum, quam quod natus sum de vtero matris.
121 Grauius eciam est michi ferre aduersitates mundi et contrarietates animi mei quam aliquid aliud. Vellem itaque, si daretur michi opcio, magis viuere in mundo absque tribulacione et in eius consolacione permanere quam separari a mundo.
122 Magis quoque optarem vitam habere perpetuam in mundo cum mundana felicitate, quam quod christus redemisset me suo proprio sanguine. Non curarem esse in celis, si mundum possem habere ad votum meum in terris.
123 Et tunc audiui verbum de pulpito sic dicens: Aufer nunc a rege vas vnccionis, quia peccauit in deum patrem. Deus enim pater, qui eternaliter est in filio et spiritu sancto dedit legem veram et rectam per moysen, sed iste rex constituit legem contrariam et peruersam.
124 Verum quia iste rex aliqua bona fecit, licet non bona intencione, ideo permittutur ei possidere regnum ad dies suos, vt sic in mundo remuneretur.
125 Secundo loquebatur verbum de pulpito sic dicens: Aufer ferrum acutissimum ab oculis regis, quia peccauit contra filium dei. Ipse enim dicit in euangelio, quod iudicium sine misericordia fiet ei, qui non fecit misericordiam.
126 Iste vero rex noluit iniuste afflicto facere misericordiam nec corrigere errorem suum sed nec mutare peruersam voluntatem suam. Veruntamen propter aliqua bona, que fecit, detur ei in remuneracionem, vt verba sapiencie habeat in ore et a pluribus sapiens reputetur.
127 Tercio loquebatur verbum iusticie dicens: Auferatur a rege malleus, quia peccauit in spiritum sanctum. Spiritus enim sanctus omnibus penitentibus remittit peccata, iste vero rex vsque ad finem perseuerare proponit in peccato suo.
128 Verumtamen quia aliqua bona fecit, ideo detur ei hoc, quod feruencius appetit ad corporis delectamentum, scilicet mulier, quam appetit in vxorem, delectabile oculorum suorum, et vt obtineat pulcrum et optabilem finem vite secundum mundum.
129 Post ista autem appropinquante penultimo tempore finis regis clamauit dyabolus dicens: Ecce ablatum est vas vnccionis! Ideo iam ego aggrauabo manus, ne faciat fructuosa opera.
130 Et statim prolato verbo dyaboli rex priuatus fuit fortitudine et sanitate. Et tunc statim clamauit dyabolus dicens: Ecce ablatum est ferrum acutum! Ideo aggrauabo laqueum meum. Et statim rex priuatus est loquela.
131 Et in isto priuacionis puncto iusticia loquebatur angelo bono, qui regi datus fuerat ad custodiam dicens: Inquire in rota et vide, que linea tendit sursum, et lege scripturam eius!
132 Et ecce quarta linea tendebat sursum, in qua nichil omnino scriptum erat, sed erat quasi rota rasa. Et tunc respondit iusticia:
133 Quia, inquit, anima ista illud, quod vacuum est, dilexit, ideo nunc vadat ad sui remuneracionis dilectorem. Et statim separata est anima regis a corpore.
134 Cumque egressa esset anima, statim clamauit dyabolus dicens: Ego iam disrumpam cor istius regis, quia possideo eius animam.
135 Et tunc vidi, qualiter rex immutabatur totus a vertice capitis vsque ad calcaneum et apparebat horribilis quasi animal totum decoriatum. Oculi quoque eius erant eruti et caro tota quasi conglobata, et tunc vox eius talis audiebatur:
136 Ve, inquit, michi, quia cecus factus sum sicut catulus in cecitate natus, querens posteriora matris, quia propter ingratitudinem meam non video vbera matris.
137 Ve michi, quia video in cecitate mea, quod numquam visurus sum deum, quia consciencia mea nunc intelligit vnde cecidi et quid facere debuissem et non feci.
138 Ve quoque michi, quia dei prouidencia natus in mundo et renatus in baptismo oblitus fui et neglexi deum. Et quia nolui bibere de lacte dulcedinus diuine, ideo iam similior sum cani ceco quam infanti videnti et viuenti.
139 Sed nunc eciam contra voluntatem meam, licet rex fuerim, compellor dicere veritatem. Ego enim quasi tribus funibus alligatus et obligatus eram seruire deo, scilicet propter baptismum, propter coniugium et propter coronam regni.
140 Sed primum contempsi, quando affectum meum verti ad vanitates mundi. Secundum non attendi, quando desiderabam alienam vxorem. Tercium spreui, quando superbiebam de potestate terrena et celestem potenciam non cogitaui.
141 Propterea, licet nunc cecus sum, video tamen in consciencia mea, quod propter contemptum baptismi debeo alligari ad odium dyaboli, et propter carnis inordinatum motum debeo sustinere dyaboli voluptatem, propter superbiam vero debeo pedibus diaboli alligari.
142 Tunc autem respondit demon: O frater, nunc tempus est, vt ego loquar, et loquendo operabor. Veni itaque ad me, non cum caritate sed cum odio. Ego denique angelorum pulcerrimus fui, tu vero homo mortalis.
143 Et potentissimus deus dedit michi liberum arbitrium, sed quia illud inordinate moui et magis volui odire deum, vt excellerem eum, quam diligere, ideo cecidi, sicut qui habet caput deorsum et pedes sursum.
144 Tu vero sicut et omnis homo post casum meum creatus fuisti et obtinuisti speciale priuilegium super me, scilicet quod sanguine filii dei redemptus es et non ego.
145 Igitur, quia tu spreuisti caritatem dei, ideo verte caput tuum ad pedes meos et ego suscipiam pedes tuos in os meum et sic simus coniuncti ad inuicem sicut illi, quorum alius habet gladium in corde alterius, alius vero cultrum in visceribus alterius.
146 Tu igitur punge me ira tua, ego autem pungam te malicia mea. Et quia caput habui, idest intelligenciam honorandi deum, si voluissem, tu vero pedes idest fortitudinem eundi ad deum habuisti et noluisti, ideo terribile caput meum consumet frigidos pedes tuos.
147 Voraberis quidem incessanter sed non consumeris, ymo renouaberis in id ipsum.
148 Coniungamus eciam nos tribus funibus. Primus funis sit in medio, quo vmbelicus tuus et meus coniungantur simul, quatinus me spirante trahas in te venenum meum, te vero spirante ego attraham in me interiora tua.
149 Et merito. Dilexisti quippe plus te ipsum quam redemptorem tuum, sicut et ego plus dilexi me ipsum quam creatorem meum. Cum secundo vero fune coniungamus caput tuum et pedes meos, cum tercio caput meum et pedes tuos.
150 Deinde vidi eundem dyabolum habentem tres vngulas acutas in quolibet pede et dixit ad regem: Quia tu, frater, habuisti oculos ad videndum viam vite et conscienciam ad discernendum bonum et malum, ideo due vngule mee intrabunt et perforabunt oculos tuos.
151 Tercia vero vngula intrabit cerebrum tuum. Quibus in tantum suffocaberis, quod totus sis sub pedibus meis. Quia tu ad hoc creatus fuisti, vt esses dominus meus et ego scabellum pedum tuorum.
152 Accepisti quoque duas aures ad audiendum viam vite et os ad loquendum vtilia anime. Sed quia spreuisti audire et loqui salutem anime tue, ideo due vngule alterius pedis mei intrabunt aures tuas et tercia vngula intrabit os tuum.
153 In quibus sic cruciaberis, quod omnia illa erunt tibi amarissima, que prius, quando offendisti deum, tibi dulcia videbantur.
154 Hiis autem dictis statim coniuncta sunt modo supradicto caput et pedes et vmbelicus regis cum capite et pedibus et vmbelico dyaboli. Et sic ambo colligati descenderunt in abyssum. Et tunc audiui vnam vocem dicentem:
155 O o, quid habet modo rex de omnibus diuiciis suis? Certe non nisi damnum. Quid vero de honore? Certe non nisi pudorem. Quid vero habet de cupiditate, qua ambiebat regnum? Vere non nisi penam.
156 Ipse enim vnctus fuit oleo sancto et consecratus verbis sanctis et coronatus corona regia, vt verba et facta dei honoraret, defenderet quoque populum dei et regeret, sciret eciam se semper esse sub pedibus dei deumque remuneratorem suum.
157 Sed quia contempsit esse sub pedibus dei, ideo nunc est sub pedibus dyaboli, et quia tempus suum fructuosis operibus redimere noluit, cum potuit, ideo amodo non habebit tempus fructuosum.
158 Post hec autem loquebatur iusticia de libro, qui erat in pulpito, dicens michi: Omnia ista, que tibi tam seriose ostensa sunt, in vnico puncto sunt apud deum. Sed quia tu corporalis es, ideo necesse est, quod spirituales intelligencie tibi per corporales similitudines aperiantur.
159 Itaque, quod rex et angelus et dyabolus tibi visi sunt loqui adinuicem, hoc nichil aliud est nisi inspiraciones et infusiones boni et mali spiritus facte vel per se ipsas vel per consiliarios et amicos eorum ad animam regis.
160 Quod vero diabolus clamabat dicens "perforatum est" rege dicente se velle tenere, quidquid subesset corone, qualicumque modo esset acquisitum, nec curare de iusticia,
161 hoc sic intelligendum est, scilicet quod tunc consciencia regis perforabatur ferro dyaboli, idest peccati obduracione, quando ipse noluit inquirere et discutere, que erant illa, que iuste pertinebant ad regnum et que non, et quando qualem iusticiam ipse habebat ad regnum non curauit examinare.
162 Tunc vero impositus fuit vncinus anime regis, quando temptacio diaboli tantum in anima regis preualuit, quod in iusticia sua perdurare voluit vsque ad mortem. Quod vero malleus venit in sinum regis post vncinum significat tempus contricionis datum regi.
163 Nam si rex talem cogitatum habuisset: Peccaui, inquiens, nolo amplius scienter male acquisita tenere, emendabo igitur me de cetero, statim vncinus iusticie comminutus fuisset malleo contricionis et rex venisset ad bonam vitam et viam.
164 Quod vero dyabolus clamauit: Ecce, rex prebet michi linguam, et statim laqueus impositus fuit rege nolente facere graciam homini, quem diffamauerat, hoc sic intelligendum est, quod quicumque proximum scienter vituperat et infamat, vt famam propriam dilatet, ipse diabolico regitur spiritu et sicut fur irretiendus est laqueo.
165 Quod vero ferrum acutum venit ante regem post laqueum significat tempus immutacionis et correccionis praue voluntatis et operacionis.
166 Ergo, quando corrigit homo bona voluntate et emendacione reatum suum, talis voluntas est quasi ferrum acutissimum, quo inciditur laqueus dyaboli et remissio peccatorum obtinetur.
167 Si ergo rex iste mutasset voluntatem suam et fecisset illi homini iniuriato et diffamato graciam, statim precisus fuisset laqueus diaboli, sed quia firmauit in proposito malo voluntatem suam, ideo iusticia dei fuit, vt magis induraretur.
168 Tercio vidisti, quod rege excogitante imponere in regno nouas exacciones tributorum, infusum fuit in manibus eius venenum. Significat quod opera regis regebantur dyabolico spiritu et prauis suggestionibus.
169 Nam sicut venenum facit inquietacionem et infrigidacionem in corpore, sic rex sollicitabatur et inquietabatur malignis suggestionibus et cogitacionibus, scilicet inuestigando modos, quomodo obtineret possessiones et bona aliorum et aurum viatorum.
170 Nam quando viatores dormientes credebant aurum suum esse in bursa propria, expergefacti videbant illud esse in potestate regia. Quod vero vas vnccionis venit post venenum, significat sanguinem ihesu christi, quo omnis eger viuificatur.
171 Itaque, si rex intinxisset opera sua in consideracione sanguinis christi et rogasset deum in adiutorium et dixisset: "O domine deus, qui me creasti et redemisti, scio, quod ex permissione tua ego veni ad regnum et coronam: expugna igitur hostes impugnantes me et solue debita mea, quia non sufficiunt facultates regni",
172 ego vtique fecissem opera et onera eius leuia ad portandum, sed quia ipse concupiuit aliena, volens videri iustus vbi sciuit se iniustum, ideo dyabolus rexit cor eius.
173 Qui suasit ei facere contra constituciones ecclesie, mouere eciam bella et innocentes defraudare, donec iusticia de pulpito maiestatis diuine clamauit super eum iudicium et equitatem.
174 Rota vero, que mouebatur secundum flatum regis, significat conscienciam regis, que more rote nunc ad leticiam mouebatur, tunc ad tristiciam. Quatuor vero linne, que erant in rota, significant quadruplicem voluntatem, quam omnis homo habere tenetur, scilicet perfectam, fortem, rectam et racionabilem.
175 Perfecta igitur voluntas est deum diligere et eum velle habere super omnia, et hec debet esse in prina summa linea. Secunda voluntas est desiderare et facere proximo bonum sicut sibi ipsi propter deum. Hec autem voluntas sit fortis, ne odio vel auaricia infringatur.
176 Tercia voluntas est velle abstinere a carnalibus desideriis et desiderare eterna. Et hec voluntas sit recta, vt fiat non ad placendum hominibus sed deo, et ista debet esse scripta in tercia linea. Quarta vero voluntas est nolle habere mundum nisi racionabiliter et ad solam necessitatem.
177 Versa igitur rota apparuit in linea, que tendebat sursum, quod rex dilexit oblectamenta mundi contempta dileccione dei. In secunda linea erat scriptum, quod dilexit honores et homines mundi.
178 In tercia linea scripta erat dileccio, quam inordinate habuit ad possessiones mundi et diuicias. In quarta vero linea nichil erat scriptum sed totum erat vacuum. In qua debuisset fuisse scriptum: Dileccio dei super omnia.
179 Vacuitas ergo quarte linee significat defectum dileccionis et timoris dei. Nam per timorem attrahitur deus in animam, per dileccionem vero figitur deus in anima bona.
180 Nam si homo in vita sua nunquam dilexit deum et iam in extremis positus diceret toto corde: "O deus, penitet me toto corde peccasse contra te. Da michi dileccionem tuam, et emendabo me de cetero", homo talis dileccionis non iret ad infernum.
181 Ergo, quia rex non dilexit quem debuit, ideo habet iam retribucionem dileccionis sue.
182 Post hec autem vidi illum alium regem ad partem dexteram iusticie, qui erat in purgatorio, qui similis erat puero iam nato non valenti se mouere, nisi quod solummodo oculos leuabat.
183 In sinistra eciam parte regis vidi, quod stabat dyabolus, cuius caput simile erat sufflatorio cum longa fistula, cuius brachia quasi duo colobri, et genua eius quasi prelum, pedes quoque quasi longus vncus.
184 Ad dexteram vero regis stabat angelus pulcerrimus paratus ad iuuandum. Et tunc audiui vocem dicentem: Iste, inquit, rex talis nunc apparet, qualis anima eius disposita fuit, quando a corpore egrediebatur.
185 Et statim clamauit dyabolus ad librum, qui stabat in pulpito, dicens: Mirabile cernitur hic. Angelus enim iste et ego expectabamus huius pueri natiuitatem, ille quidem cum puritate sua, ego autem cum omni impuritate mea.
186 Nato itaque puero non ad carnem sed a carne apparuit in eo immundicia, quam angelus abhorrens non valuit tangere puerum, ego vero, quia incidit in manus meas, tango eum.
187 Sed nescio quo ducturus sum eum, quia tenebrosi oculi mei non vident eum propter fulgorem cuiusdam claritatis procedentis de pectore eius. Angelus vero videt eum et scit, quo ducturus est eum, sed non valet tangere eum. Ideo tu, qui iustus iudex es, dissolue certamen nostrum.
188 Respondit verbum de libro, qui stabat in pulpito, dicens: Tu, qui loqueris, dicito, qua de causa incidit ista anima regis in manus tuas.
189 Respondit dyabolus: Tu, qui es ipsa iusticia, tu dixisti nullum ingredi celum, qui non prius iniuste ablata restituerit.
190 Sed hec anima tota maculata est de iniuste acquisitis in tantum, quod omnes vene et medulle et caro et sanguis eius nutriebantur et creuerunt de cibis iniuste acquisitis.
191 Secundo dixisti non congregandos thesauros, quos erugo et tinea demoliuntur sed qui permanent in eternum. In ista vero anima locus ille vacuus erat, in quo celestis thesaurus recondi debebat, et ille locus plenus erat, vbi vermes et rane nutriebantur.
192 Tercio dixisti proximum diligendum propter deum. Sed hec anima corpus dilexit plus quam deum et de proximi dileccione nil curauit.
193 Nam habitans in carne consolabatur de ablacione bonorum proximi sui, vulnerabat corda subditorum suorum, non attendens damna aliorum, dummodo ipse abundaret.
194 Fecit quoque quidquid placuit sibi et quidquid voluit iussit et modicum curauit de equitate. Iste itaque sunt cause principales, quas alie innumerabiles sequebantur.
195 Tunc autem respondit verbum de libro iusticie dicens ad angelum: O tu angele, custos anime, qui es in luce et vides lucem, quid iuris aut virtutis habes tu ad iuuandum animam istam?
196 Respondit angelus: Ipsa, inquit, habuit fidem sanctam et credidit et sperauit omne peccatum per contricionem et confessionem delendum, timuit quoque te deum suum, licet minus quam debuit.
197 Iterum eciam loquebatur iusticia de libro dicens: O tu angele meus, tibi iam permittitur tangere animam et tibi, dyabole, permittitur modo videre lucem anime. Inquirite ergo ambo, quid dilexit anima ista, quando viuebat in corpore et habuit omnia membra sana.
198 Responderunt ambo, angelus scilicet et demon: Homines et diuicias dilexit. Et tunc ait iusticia de libro: Quid, inquit, dilexit, quando anxiabatur pressura mortis? Responderunt ambo:
199 Se ipsum, inquiunt, dilexit. Nam plus anxiabatur de infirmitate carnis et tribulacione cordis quam de passione redemptoris sui.
200 Item loquebatur eis iusticia: Adhuc inquirite, quid dilexit et cogitauit in vltimo puncto vite, quando adhuc habebat in se sanam conscienciam et intellectum.
201 Respondit angelus solus: Ipsa anima cogitauit taliter: Ve, inquit, michi, quia multum audax fui semper contra redemptorem meum. Vtinam vnum tempus haberem, quo possem regraciari deo meo pro beneficiis suis!
202 Plus enim angit me peccasse contra deum quam dolor carnis mee, et eciam si non obtinerem celum, tamen seruire vellem deo meo. Respondit iusticia de libro dicens:
203 Quia tu, dyabole, non potes videre animam propter claritatem fulgoris eius, nec tu, angele meus, potes eam tangere propter immundiciam eius, ideo iudicium est, quod tu, dyabole, purges eam.
204 Tu vero, angele, consolare eam, donec ad claritatem glorie introducatur. Tibi vero, anima, permittitur respicere ad angelum et ab eo habere consolacionem, erisque particeps sanguinis christi et oracionum matris eius et ecclesie dei.
205 Hiis autem auditis dyabolus dixit ad animam: Quia venisti ad manus meas plena cibis et bonis male acquisitis, ideo ego nunc euacuabo te prelo meo.
206 Et tunc posuit demon cerebrum regis inter genua sua similia prelo et stringebat fortiter in longitudine et latitudine, donec medulla tota gracilis fieret sicut folium arboris.
207 Item secundo dixit dyabolus ad animam: Quia locus, vbi virtutes esse debebant, vacuus est, ideo ego implebo eum. Et tunc posuit quasi fistulam sufflatorium in ore regis et insufflauit fortiter, implens eum valenter horribili vento in tantum, quod omnes vene et nerui regis miserabiliter rumpebantur.
208 Item tercio dixit dyabolus anime regis: Quia in subditos tuos, qui quasi filii tui esse debuissent, impius et immisericors fuisti, ideo brachia mea mordendo constringent te, quia sicut tu pupugisti subditos tuos, sic brachia mea similia serpentibus laniabunt te cum dolore maximo et honore.
209 Post istas autem tres penas, scilicet preli et sufflatorii et serpencium, cum dyabolus vellet iterum aggrauare penas et a prima incipere, tunc vidi angelum dei extendere manus suas super manus dyaboli, ne aggrauaret tantum penas sicut in prima vice.
210 Et sic in qualibet vice angelus domini mitigabat penas. Anima vero post quamlibet penam eleuabat oculos suos ad angelum, nichil tamen loquens sed innuens in gestu suo, quod per eum consolabatur et quod cicius saluaretur.
211 Item loquebatur verbum de pulpito michi dicens: Omnia, inquit, ista, que tam seriose ostensa tibi sunt, apud deum fiunt in vnico puncto, sed quia tu corporalis es, ideo per similitudines ista tibi ostenduntur.
212 Itaque, quamuis rex iste cupidus fuit ad honores mundi et ad recipiendum, que non erant sua, veruntamen, quia timuit deum et aliqua delectabilia sibi dimisit fawcere propter timorem illum, ideo timor iste traxit eum ad caritatem dei.
213 Propterea scias, quod multi implicati multis sceleribus obtinent maximam contricionem ante mortem. Quorum contricio tam perfecta potest esse, quod non solum dimittitur eis peccatum sed eciam pena purgatorii, si in ipsa contricione moriuntur.
214 Sed iste rex non obtinuit caritatem ante quam in vltimo puncto vite. Quia tunc deficientibus iam viribus et consciencia obtinuit tamen ex gracia mea inspiracionem diuinam, qua plus doluit de inhonoracione dei quam de dolore et damno suo.
215 Et iste dolor significabat lucem illam, de qua dyabolus obtenebratus ignorabat, quo animam regis esset ducturus.
216 Nec ideo dixit se obtenebratum, quasi quod non haberet spirituales intelligencias, sed quia admirabatur in illa anima tantam lucis claritatem et tantam immundiciam.
217 Angelus vero sciebat bene, quo duceret animam, sed non valebat eam tangere, antequam esset purgata, sicut scriptum est: Nemo videbit faciem dei, nisi prius mundificatus fuerit.
218 Item loquebatur michi verbum de pulpito dicens: Quod autem vidisti angelum extendere manus suas super manus dyaboli, ne aggrauaret penas, significat potestatem angeli super potestatem dyaboli, qua refrenat maliciam dyaboli.
219 Quia demon nullum modum nullumque ordinem haberet in puniendo, nisi virtute dei refrenaretur, et ideo deus adhuc in inferno facit misericordiam.
220 Quia quamuis damnatis non erit redempcio seu remissio vel consolacio, tamen, quia non puniuntur nisi secundum merita et iusticiam, ideo in hoc magna est dei misericordia. Alias dyabolus non haberet temperanciam nec modum in malignando.
221 Quod vero rex iste videbatur tibi quasi puer nouiter natus, significat quod, qui nasci voluerit de mundi vanitate ad celestem vitam. debet esse innocens et gracia dei crescere virtutibus ad perfeccionem.
222 Quod autem rex leuabat ad angelum oculos suos significat, quod per angelum custodem suum habebat consolacionem et de spe gaudium, eo quod sperabat se ad eternam vitam peruenturum.
223 Sic ergo spiritualia per corporales similitudines intelliguntur. Nam dyaboli vel angeli non habent talia membra vel collocuciones, cum sint spiritus, sed per tales similitudines eorum bonitas vel malignitas corporalibus oculis declaratur.
224 Item loquebatur verbum de pulpito dicens michi: Pulpitum, quod tu vidisti, significat ipsam deitatem, scilicet patrem et filium et spiritumsanctum.
225 Quod vero non potuisti comprehendere pulpiti longitudinem et latitudinem nec profundum nec altitudinem, significat quod in deo non est inuenire principium neque finem, quia deus sine principio est et erat et sine fine erit.
226 Quod vero quilibet color dictorum trium colorum videbantur in altero et tamen vnus color discernebatur ab altero significat, quod deus pater eternaliter est in filio et spiritu sancto et filius in patre et spiritu sancto et spiritus sanctus in vtroque, vna veraciter natura et distincti proprietate personarum.
227 Quod vero vnus color videbatur sanguineus et rubeus significat filium, qui illesa deitate humanam naturam assumpsit in suam personam.
228 Albus vero color significat spiritum sanctum, per quem fit ablucio peccatorum. Aureus autem color significat patrem, qui est principium et perfeccio omnium, non quod aliqua perfeccio magis est in patre quam in filio nec quod prius est pater quam filius.
229 Et vt intelligas, quod non est idem pater, qui est filius, sed alius in persona pater, alius in persona filius, alius in persona spiritus sanctus, vnum vero in natura, ideo ostenduntur tibi tres colores discreti et coniuncti, discreti propter discrecionem personarum, vniti vero propter vnitatem nature.
230 Et sicut in vnoquoque colore vidisti reliquos colores neque vnum sine alio videre potuisti nec in coloribus aliquid prius aut posterius, maius aut minus, sic in trinitate nichil est prius vel posterius, maius vel minus, diuisum vel confusum, sed vna voluntas, vna eternitas, vna potestas vnaque gloria.
231 Et licet filius sit a patre et spiritus sanctus ab vtroque, numquam tamen pater fuit sine filio et spiritu sancto neque filius et spiritus sanctus sine patre.
232 Item loquebatur verbum ad me dicens: Liber, qui in pulpito videbatur, significat quod in deitate est eterna iusticia et sapiencia, cui nichil addi vel minui potest.
233 Et iste est liber vite, qui non est scriptus sicut scriptura, que est et non fuit, sed scriptura huius libri semper est.
234 In deitate quippe est, sempiternum est et intellectiuum omnium presencium, preteritorum et futurorum absque transmutacione et vicissitudine et nichil est ei inuisibile, quia omnia videt.
235 Quod vero verbum loquebatur se ipsum significat, quod deus est verbum eternum, a quo sunt omnia verba et in quo viuificantur et subsistunt omnia. Et ipsum verbum tunc visibiliter loquebatur, quando verbum factum est caro et cum hominibus conuersabatur.
236 Ecce hanc visionem diuinam promeruit tibi mater dei. Et hec est misericordia promissa regno swecie, scilicet quod homines habitantes in eo audirent verba, que procedunt de ore dei.
237 Quod vero pauci recipiunt et credunt verba celestia diuinitus tibi data, hoc non est culpa dei sed hominum, quia nolunt dimittere frigus mentis sue.
238 Nam eciam verba euangelica non sunt completa cum primis regibus illius temporis, sed adhuc venient tempora, quibus complebuntur.
Caput 49 Christus declarat sponse, quare deus plagauit populum israhel in deserto et non in egypto, et de probacione moysi. Et reprehendit quendam regem cum comminacione, quia non compaciebatur subditis et regebatur per malos consiliarios, nec confidat in hoc, quod antea vocauerat eum amicum.
Loquebatur dominus ad sponsam dicens: Tria genera hominum erant in populo israhel. Quidam eorum diligebant deum et moysen, alii plus se quam deum, alii vero nec deum nec moysen sed terrena sola.
2 Cumque populus iste esset in egypto, omnes vocabantur filii dei et filii israhel, sed non omnes equali mente seruiebant deo.
3 Sic eciam, cum deo placuit educere populum de egypto, quidam crediderunt deo et moysi, alii autem exacerbabant deum et moysen. Ideo deus ostendit misericordiam suam magnam et iusticiam induratis.
4 Sed poteris querere: Cur dominus eduxit populum et non magis plagauit eum in egypto, cum ipse presciuit nondum esse tempus miserendi nec malicias hominum esse completas?
5 Respondeo ego ipse: Deus elegit populum israhel quasi scolares ad instruendum et probandum eos in deserto. Quibus necessarius erat pedagogus, qui verbo et opere precederet eos.
6 Vt ergo discipuli perfeccius instruerentur, magis necessarium fuit desertum quam egyptus, ne forte in disciplina iusticie dei inquietarentur nimium de egiptiis aut ne inter signa misericordie abscondenda canibus improbe eleuarentur.
7 Moyses quoque tanquam magister populi probari debuit, vt, qui deo manifestus fuerat, eciam discipulis ad imitandum notus fieret, qui ex populi insipiencia factus est probacior, et ex signis insignior notusque esset vniuersis.
8 Vere dico, quod eciam sine moyse eductus fuisset populus et sine moyse moriturus erat populus, sed propter bonitatem moysi leuius mortuus est populus et propter caritatem moysi sublimius est populus coronatus. Nec mirum, quia in omnium morte passus est moyses ex compassione.
9 Ergo ideo dominus distulit promissum suum, vt probaretur populus et deus notus fieret ex signis et misericordia et paciencia sua, populi quoque ingratitudo et voluntas ostenderetur in cautelam futurorum.
10 Sic eciam multi sancti in terras infidelium intrauerunt ex inspiracione spiritus sancti, qui non consecuti sunt, quod voluerunt, et tamen propter voluntatem bonam sublimiter coronati sunt.
11 Propter quorum pacienciam et bonam voluntatem deus accelerauit tempus miserendi et viam nouam, quam ipsi attemptabant, eo celerius perduxit ad effectum.
12 Sic ergo iudicia dei semper veneranda et timenda sunt et summe cauendum, ne voluntas hominis contraria sit voluntati dei.
13 Verum rex iste, de quo tibi loquor, quem tu nosti, non sic affectus erat sicut moyses. Quia iste non curabat, si totus populus suus moreretur, dum tamen ipse solus saluaretur et honoraretur. Qui et dyabolicis consiliis regebatur.
14 Qui noluit dimittere pertinaciam et instabilitatem mentis sue, nec voluit obedire in consilio hiis, quibus debuit, de quibus habere poterat lac diuine sapiencie et bone correccionis.
15 Nec mirum. Nam ipse processit de radice hominis exasperantis deum et ideo non corrigitur nisi per flagella. Scito eciam, quod in isto regno quadruplex generacio regum fuit.
16 In prima fuit ambicio et crudelitas, quam tolerabat deus propter quedam opera bona et propter peccata populi. In secunda fuit incontinencia et iniusticia, quam misericorditer humiliauit deus et vocauit sub coronam.
17 Tercia generacio processit de ambiciosa radice et duro stipite, in qua erat cupiditas et amor sui; ideo puniuit eam deus temporaliter, vt leuius haberet in futurum.
18 In quarta est simulata humilitas et defectus iusticie et prodigalitas. Ideo ex caritate ostendam ei misericordiam et iudicium.
19 Et si non audierit, flagellabo eum a capite vsque ad calcaneum in tantum, quod omnes qui audierint mirabuntur et contremiscent de dei iusticia et equitate.
20 Nec confidat, quod dixi eum amicum, sed attendat ad conclusionem verborum, scilicet si tenuerit fidem suam mecum, et tunc tenebo promissionem meam.
Caput 50 Christi verba reuelata sponse pro imperatore almanie, quod ipse conetur reformare in ecclesia dei quatuor sorores, idest quatuor virtutes, que expulse sunt de sedibus suis et quod deponantur et extirpentur quatuor vicia contraria, que prochdolor in ecclesia dominantur.
Christus precepit sponse, quod quasi a se ipsa scriberet imperatori verba reuelacionis diuine in hec verba: Conqueror non solum etc. Istud capitulum inuenies in <a href="http://www.umilta.net/bk4.html#emperor">quarto libro capitulo XLV</a> .
Caput 51 Imperator christus scribit imperatori Almanie, notificans ei qualiter ipse ore proprio multa locutus est cum sponsa, que in libro celesti scripta sunt. Et precipit ei, quod videat et perscrutetur ea et conetur cum summo pontifice ad confirmacionem regule, quam ipse dictauit sponse.
Loquebatur christus ad sponsam dicens: Scribe ex parte mea imperatori verba hec: Ego sum lux illa, que illuminaui omnia, quando tenebre operiebant omnia. Ego sum eciam lux illa, que inuisibilis per deitatem, visibilis vero apparui per humanitatem.
2 Ego sum eciam lux illa, que te quasi speciale lumen constitui in mundo, vt in te inueniretur maior iusticia pre aliis et vt tu dirigeres omnes ad iusticiam et pietatem.
3 Ideo significo tibi ego vera lux, qui te ascendere feci ad sedem imperialem, quia sic placet michi. Ego loquor cum vna femina verba iusticie mee et misericordie.
4 Suscipe igitur illa verba librorum, que ipsa mulier scripsit de ore meo, et perscrutare illa et labora, vt iusticia mea timeatur et misericordia mea discrete desideretur.
5 Scias eciam tu, qui imperium tenes, quod ego omnium conditor dictaui vnam regulam monialium ad honorem amantissime virginis matris mee et dedi illam isti mulieri, que scribit tibi.
6 Perlege igitur eam et conare cum summo pontifice, vt dicta regula ore meo proprio dictata per eum, qui in mundo vicarius meus est, eciam apud homines approbetur, quam ego deus coram exercitu meo celesti approbaui.
Caput 52 Christus consulit cuidam regi, qui inobediens fuerat consiliis virginis marie, quod vadat ad papam et petat ab eo absolucionem de certis grauibus peccatis suis hic contentis, non occultando peccata nec excusando, sed humiliando se toto corde, quia summa peccata per summum pontificem sunt absoluenda.
Filius dei loquitur sponse dicens: Quia rex inobediens fuit consiliis matris mee, ideo nunc ego filius dei, qui sum in matre, consulo ei, quod egrediatur et vadat ad summum pontificem, petendo humiliter absolucionem a peccatis suis.
2 Nam summa peccata emendanda sunt cum summo pontifice habente potestatem summam. Ille enim est summe potestatis, qui in sede mea sedens in mundo potestatem habet ligandi et soluendi nomine meo.
3 Ideo, si rex acquieuerit consilio meo, dabo ei preciosissimum thesaurum et defendam eum ab inimicis suis omniaque debita sua soluam vel corporaliter vel spiritualiter, si ipse non sufficit soluere, et quemlibet passum pedis quem laborauerit amore meo numerabo et remeciar ei in eterna vita.
4 Cum vero ipse rex peruenerit ad summum pontificem, humiliet se ei ex toto corde, non occultando peccata nec excusando sed petendo absolucionem de inobediencia constitucionum sancte ecclesie dei, de excommunicacione, qua innodatus est, et publico periurio,
5 de insolito grauamine communitatis populorum regni sui et de promocione indignorum clericorum ad ecclesiastica beneficia occasione sua et de hiis, que idem rex attemptauerat contra laudabilia statuta regni et episcoporum.
Caput 53 Christus consulit per sponsam supra proximo regi, quod vadat ad papam non cum pompa et magna familia largiendo dona sua prodigaliter, vt laudetur in terris, sed quod vadat humiliter et sapienter habendo familiam necessariam, honestam et deuotam.
Dominus loquebatur ad sponsam dicens: Si rex egrediatur et vadat ad summum pontificem et peccata sua reputat magna, caueat sibi de adulantibus, qui consulunt quod egrediatur et vadat cum pompa ad hoc, vt laudetur nomen suum in terris et ab illis, qui consulunt ei dare dona sua largiter, vt publicetur fama sua, et congregare familiam multam, ne capiatur ab hostibus.
2 Sed egrediatur sapienter et humiliter, habendo familiam necessariam et non superfluam, habendo famulos deuotos et honestos, expendendo sua non ad ostentacionem suam sed ad vtilitatem et honorem dei.
3 Caueat autem prudenter ab illis, qui ei nocere appetunt, quia licet ego omnia possum, tamen quandoque humanis consiliis et auxiliis agendum est.
4 Nam quamuis ego cum moyse loquebar, tamen ipse eciam consilium pagani hominis, quod bonum erat, audiuit et sequebatur.
Caput 54 Christus per sponsam monet reges, quod exonerent se a peccatis et exemplo angeli, qui precinctus ad viam apparuit tobie, precingat se zona, idest continencia verborum et operum bonorum, antequam exeant de mundo, et quod portent vestes non detruncatas sed honestas et gestus moderatos.
Dominus loquebatur ad sponsam de supra proximo dicto rege dicens: Scriptum est, quod angelus dei apparuit precinctus tobie volenti peregrinari. Hoc notat figuram hominis iusti.
2 Nam homo, qui consequi desiderat remissionem peccatorum suorum, debet exonerare se contricione et confessione a peccatis suis et precingere se continencia verborum et operum bonorum. Sic igitur faciat rex iste.
3 Corrigat enim omnes actus suos, antequam exeat de mundo, habendo propositum sic abicere omnes leuitates priores, quod amplius in eis non delectetur. Turpe quippe est vouere pulcerrimo domino sequi eius pulcritudinem et iterum deformia imitari.
4 Nam famuli dauid rasi turpiter barba et detruncatis vestibus non poterant intrare hierusalem terrestrem nisi prius emendatis vestibus et renascentibus barbis, sed remanserunt in loco tribulacionis et despeccionis. Quanto magis ego deus, pulcrior et forcior illo dauid, quero pulcra in hominibus!
5 Non enim volo, quod portent detruncatas vestes more scurrarum, non gestus muliebres more effeminatorum, sed concedo hominibus vtilia et honesta, vt vestiti sint ad vtilitatem et honesti ad honorem meum et parati reddere michi racionem, quando michi placuerit vocare eos de mundo.
Caput 55 Christus consolatur sponsam et dicit ei, quod non sileat verba dei sibi reuelata, eciam si ex hoc improbetur, nec ea loquatur propter laudes hominum, quia quibus diuina consilia dantur, si eis obedierint, obtinebunt misericordiam promissam. Si vero contempserint, incurrant iusticiam.
Filius dei loquebatur ad sponsam dicens: Tu, que spiritualia vides, non ideo silere debes, quia vituperaris, nec ideo loqui, quia laudaris ab hominibus, nec timere debes ex eo, quod verba mea tibi diuinitus reuelata contemnuntur et non statim perficiuntur.
2 Nam illum, qui me contemnit, iudicat iusticia, illum vero, qui obedit michi, remunerat misericordia, et hoc dupliciter: primo quia pena peccati aboletur de libro iusticie, secundo quia merces augetur iuxta satisfaccionem peccatorum.
3 Et ideo omnia verba mea sub hac conclusione mittuntur, videlicet si hii, quibus verba mea mittantur, audierint et crediderint et illa opere adimpleuerint, quia tunc promissa mea complebuntur.
4 Propterea et israhel nolens precepta mea sequi dimisit viam rectam et compendiosam et iuit per viam prauam et laboriosam, et factus est omnibus odiosus, quorum multi sunt in inferno, plures vero in celo.
5 Sic eciam est et nunc. Nam populus istius regni, quem ego plagaueram, non est propter plagam humilior factus nec obediencior, sed factus est audacior contra me et magis contrarius michi.
6 Post hec autem audiui vocem dicentem: O, inquit, fili mi, qui humanum genus liberasti morte tua de inferno, surge et defende te, quia multi viri et mulieres excluserant te a corde suo.
7 Ingredere igitur regnum sapienter sicut salomon, aufer de postibus summas portas fortiter sicut sampson, pone obsidionem contra clerum et decipulas ante pedes militum, deterre mulieres cum armis et deice pontes coram communitate populorum!
8 Nullusque inimicorum tuorum euadat, antequam cum vera humilitate illi petant misericordiam, qui contra te indurantur.
Caput 56 Deus pater declarat sponse et ostendit ei seriose processum terribilem diuini iudicii factum contra quendam ingratum regem adhuc viuentem et inobedientem diuinis consiliis. Et qualiter sponsa videbat agnum et in eo faciem humanam in altari diuine maiestatis in celo, et in eodem instanti videbat eam in manu presbiteri celebrantis in mundo. Et qualiter famuli et subditi regum afflicti existentes in mundo et in inferno et in purgatorio conquerebantur deo grauiter de eisdem regibus et principibus suis. Et omnes sancti petebant super eos iusticiam.
Deus pater loquebatur sponse dicens: Audi, que loquor, et loquere, que precipio tibi! Non propter honorem tuum nec propter vituperium tuum, sed equanimiter et equaliter tene in animo tuo laudantem et vituperantem, vt nec propter vituperium mouearis ad iram nec propter laudem extollaris ad superbiam.
2 Nam ille dignus est honore, qui eternaliter est in se ipso et fuit et qui ex caritate creauit angelos et homines ad hoc solum, vt plures participarentur glorie eius.
3 Ego quippe nunc idem et ille sum in potencia et voluntate, qua tunc fui, quando filius meus carnem assumpsit.
4 In quo ego sum et fui et ipse in me et spiritus sanctus in ambobus, et licet mundo fuit occultum quod erat filius dei, tamen aliquibus quamuis paucis notum fuit.
5 Itaque scias, quod hec est iusticia dei, que numquam habuit inicium sicut nec ipse deus, quod prius angelis ostensa fuit lux, quam viderent deum. Qui non ideo ceciderunt, quod ignorabant legem et iusticiam dei, sed quia eam tenere et seruare noluerunt.
6 Illi quippe intelligebant, quod omnes diligentes deum viderent deum et manerent cum eo perpetuo, odientes vero deum punirentur eternaliter, numquam visuri eum in gloria sua.
7 Et tamen eorum cupiditas et ambicio elegit magis odire deum et locum, vbi punirentur, quam diligere, vt perpetue letarentur.
8 Similis eciam iusticia est de homine sicut de angelis fuit. Homo quippe prius tenetur diligere deum et postea videre. Propterea filius meus ex caritate nasci voluit post legem iusticie, vt ex humanitate visibilis esset, qui in deitate sua non poterat videri.
9 Liberum quoque arbitrium ita datum est hominibus sicut angelis, vt desiderent celestia et contemnant terrena.
10 Propterea ego deus visito multos multis modis, licet deitas mea non videtur, et in multis partibus terrarum ostendi multis personis, quomodo peccatum cuiuslibet terre emendari potuit et quomodo misericordia obtineri debuit, priusquam in eisdem partibus feci iudicium et iusticiam meam.
11 Sed homines ista non attendunt nec curant. Ista eciam iusticia est in deo, quod omnes, qui sunt super terram, primo sperent firmiter ea, que non vident, et credant ecclesie dei et sancto euangelio.
12 Deinde diligant eum super omnia, qui eis dedit omnia et se ipsum pro eis in mortem, vt omnes cum eo eternaliter letarentur.
13 Propterea ego ipse deus loquor hiis, quibus michi placet, vt sciatur, quomodo peccata emendari debeant et quomodo minuatur pena et corona augeatur.
14 Post hec autem vidi, quasi quod omnes celi essent vna domus, in qua sedebat in throno iudex, et domus plena erat seruitoribus laudantibus iudicem, vnusquisque voce sua. Subtus vero celum videbatur vnum regnum.
15 Et statim audita est vox omnibus audientibus dicens: Venite, inquit, vos ambo, angele scilicet et diabole, ad iudicium, tu scilicet angele qui custos es regis, et tu dyabole qui rector es regis.
16 Et statim prolato verbo assistebant angelus et dyabolus coram iudice. Angelus videbatur sicut homo turbatus, dyabolus vero sicut homo gaudens. Et tunc iudex dixit:
17 O angele, ego posui te custodem regi, quando ipse iniuit pactum mecum et fecit confessionem de omnibus peccatis, que commiserat a iuuentute sua, vt esses ei propinquior dyabolo. Quomodo igitur nunc elongatus es ab eo?
18 Respondit angelus: O iudex, ego sum ardens igne caritatis tue, qua et rex ad tempus calefactus fuit.
19 Sed quando rex abhominatus est et contempsit illa, que amici tui dixerunt sibi, et attediatus fuit facere illa, que tu consuluisti ei, tunc iuit rex sicut propria delectacio attraxit eum, et elongans se a me appropinquauit omnibus horis inimico.
20 Respondit dyabolus: O iudex, ego sum ipsum frigus et tu es ipse calor et ignis diuinus. Sicut ergo quilibet appropinquans tibi fit ardencior ad opera bona, sic rex appropinquans michi factus est frigidior ad caritatem tuam et calidior ad opera mea.
21 Respondit iudex: Persuasum fuit regi diligere deum super omnia et proximum sicut se ipsum. Cur ergo tu surripis hominem a me, quem ego redemi meo proprio sanguine, et facis eum nocere proximo suo, non solum ad bona temporalia sed eciam ad vitam?
22 Respondit dyabolus: O iudex, nunc meum est loqui et angeli est tacere. Nempe quando rex discessit a te et consiliis tuis et venit ad me, tunc ego consului ei diligere plus se ipsum quam proximum et quod non curaret commoda animarum, si haberet honorem mundi, nec attenderet, quis egeret vel fraudaretur, si amici sui abundarent.
23 Et tunc ait iudex ad dyabolum: Omnis, inquit, qui discedere voluerit a te, poterit quidem nec tu violenter aliquem retinere poteris. Ideo adhuc ego mittam regi aliquos amicorum meorum, qui eum de periculo suo incautabunt.
24 Respondit dyabolus: Iusticia est, quod omnis ille, qui obedire velit michi, regi debet per me, et ideo ego mittam eciam regi consiliarios meos, et videbitur, quibus consiliis magis acquiescet.
25 Tunc autem dixit iudex: Vade, quia iusticia mea est adiudicare carnifici, quod suum est, sicut et actori, quod ei debetur in causa sua.
26 Post aliquos autem annos iterum vidi iudicem christum cum exercitu suo celesti plus solito commotum et quasi iratum. Et dixit ad angelum et dyabolum: Dicite, inquit, quis vestrum vicit.
27 Respondit angelus: Quando ego veni ad regem cum diuinis inspiracionibus et amici tui cum verbis spiritualibus, statim nuncii dyaboli sibilauerunt in aures eius dicentes:
28 Numquid parcere vis bonis temporalibus et honori tuo aut animabus et corporibus ad hoc, vt amici tui, quos plus diligis quam te ipsum, prosperari et honorari possint? Quibus rex consenciens respondit infusionibus amicorum tuorum:
29 Satis, inquit, sum sufficiens et sapiens ad consilia eciam sine vobis. Discedite ergo a me cum rubore. Et sic rex vertens ad te occiput et faciem ad inimicum repulit a se amicos tuos dehonoratos et iniuriatos et ab amicis mundi derisos.
30 Tunc autem clamauit dyabolus: O iudex, ecce iam meum est regere regem et dare sibi consilia per amicos meos. Respondit iudex: Vade, et quantum tibi permittitur plaga regem, quia prouocauit me contra se ad indignacionem.
31 Duobus itaque annis post hec transactis apparuit iterum iudex, cui assistentibus angelo et dyabolo loquebatur dyabolus dicens: O iudex, iudica! Iam ego pronunciabo iusticiam. Tu quippe es vere ipsa caritas, ideo non pertinet ad te manere in corde illo, in quo radicata est inuidia atque ira.
32 Tu eciam es ipsa sapiencia, et ideo non debes esse in corde illius, qui desiderat nocere vite proximorum et bonis et honori. Tu quoque es ipsa veritas, et ideo non decet te morari cum homine illo, qui iureiurando promiserat facere prodiciones.
33 Ergo, quia iste rex expuit te sicut illud expuitur, quod abhominabile est, ideo permitte me commouere et opprimere eum, vt fiat totus exanimis, quia consilia mea reputat sapienciam et consilia tua pro derisu.
34 Desidero quippe tali mercede remunerare eum, quia fecit voluntatem meam, verumtamen nichil ei facere potero sine permissione tua.
35 Et ecce hiis auditis videbatur iudex quasi habere mutacionem mirabilem, et apparuit tunc fulgens quasi sol et in ipso sole videbantur tria verba, scilicet virtus, veritas et iusticia.
36 Virtus vero loquebatur dicens: Ego omnia creaui nullorum precedentibus meritis, et ideo dignus sum honorari a creatura mea et non contemni. Dignus eciam laude sum ab amicis meis propter caritatem meam.
37 Debeo eciam honorari et timeri ab inimicis, quia supporto eos pacienter sine meritis eorum, cum iudicium digne promeruissent. Et ideo, o dyabole, meum est iudicare omnes secundum iusticiam meam et non secundum maliciam tuam.
38 Loquebatur eciam veritas statim dicens: Ego in deitate mea assumpsi humanitatem de virgine, in qua humanitate loquebar et predicabam gentibus. Ego eciam misi spiritum sanctum apostolis et loquebar per linguas eorum sicut et quotidie, quibus michi placet, infusione spirituali loquor.
39 Ideo sciant amici mei, quod ego ipse, qui sum veritas, misi verba mea vni regi, que ipse contempsit. Ergo tu, dyabole, nunc asculta, quia ego loqui volo, vt sciatur, vtrum rex meis consiliis an tuis suasionibus obediuit.
40 Loquor autem omnia consilia dicto regi, nunc repetendo verbis paucioribus, que prius lacius explicaueram.
41 Itaque regi persuasum fuit cauere ab omnibus peccatis prohibitis ab ecclesia sancta et moderata habere ieiunia, vt audiret et responderet subditis suis conquerentibus et paratus esset facere iusticiam diuitibus et pauperibus petentibus, ne forte propter nimiam abstinenciam diminueretur bonum communitatis populorum regni et regimen reipublice aut propter excessum inordinatum fieret remissior ad dandum audienciam omnibus.
42 Item fuit persuasum regi, qualiter seruiret deo et oraret et quibus diebus et temporibus exoccuparet se ad vtilitatem communitatis regni sui.
43 Item persuasum fuit regi, quibus diebus portaret coronam regiam ad honorem dei et quod omnia consilia sua tractaret cum hominibus diligentibus veritatem et amicis dei, nec vnquam transgrederetur veritatem et legem sed nec communitati populorum regni sui imponeret aliqua grauamina insolita nisi pro defensione regni et impugnacione paganorum.
44 Item persuasum fuit regi habere numerum familiarium et seruiencium iuxta facultatem obuencionum et reddituum fiscalium regni sui, et quicquid superesset, diuideret cum militibus et amicis suis.
45 Item persuasum fuit regi, quod insolentes et insipientes ammoneret sapienter cum verbis et caritate et corriperet viriliter et quod diligeret prudentes et maturos in caritate diuina, inhabitantes in regno defenderet et dona sua cum discrecione donaret.
46 Et omnia illa, que spectant ad coronam, non diminueret nec alienaret, indigenas et extraneos iuste iudicaret, clerum amaret, miliciam sibi caritatiue associaret et communitatem populorum regni sui in pace confoueret.
47 His autem auditis respondit dyabolus iudici dicens: Et ego consului regi peccata quedam facere in occulto, que ipse non audebat in aperto agere.
48 Cui eciam persuasi diu et multas oraciones et psalmos legere sine attencione et deuocione cordis, vt sic inaniter prolongando et occupando tempus nullos conquerentes audiret nec aliquam iusticiam faceret iniuriam pacienti.
49 Persuasi quoque regi, vt ceteris bonis viris regni despectis vnum super omnes homines eleuaret et pre omnibus preficeret et eum plus quam se toto corde diligeret, eciam proprium filium odiret, communitatem populorum regni sui exaccionibus grauaret, homines interficeret et ecclesias spoliaret.
50 Item persuasi regi, vt dissimulando iusticiam permitteret vnumquemque nocere alteri, et vt cuidam magno principi alterius regni fratri meo adiurato alienando donaret terras pertinentes corone sue ad illum finem,
51 vt prodiciones et bella suscitarentur, boni et iusti tribularentur, mali ad infernum mergerentur profundius, purgandi in purgatorio affligerentur grauius, mulieres quoque violarentur, naues in mari depredarentur, sacramenta ecclesie contemnerentur et vt vita luxuriosa licencius continuaretur omnisque voluntas mea liberius perficeretur.
52 Itaque, o iudex, ex istis iam factis et per regem opere iam completis et pluribus aliis peccatis probari et sciri potest, vtrum rex tuis consiliis an meis obediuit.
53 Post hec autem loquebatur iusticia et respondendo dixit: Quia rex odiuit virtutem et contempsit veritatem, ideo iam pertinet ad te augere aliqua mala regi de malis tuis, et ego debeo secundum iusticiam diminuere illi aliqua bona de graciis sibi datis.
54 Respondit dyabolus: Ego, inquit, o iudex, augebo et multiplicabo regi dona mea, et primo immittam ei negligenciam, vt non attendat opera diuina in corde suo nec recogitet opera et exempla amicorum tuorum.
55 Respondit iusticia: Et ego, inquit, diminuam ei infusiones spiritus mei sancti et subtraham ei recordaciones et consolaciones priores, quas prius habuit, bonas.
56 Et tunc dyabolus: Ego, inquit, immittam ei audaciam cogitandi et operandi peccata mortalia et venialia absque rubore et verecundia. Tunc respondit iusticia: Ego diminuam ei racionem et discrecionem, ne discernat et discuciat retribuciones et iudicia mortalium et venialium peccatorum.
57 Et dixit dyabolus: Ego immittam ei timorem, ne audeat loqui vel facere iusticiam contra inimicos dei. Respondit iusticia: Ego diminuam ei prudenciam et scienciam agendorum, vt similior videatur fatuo et ioculatori in verbis et operibus suis quam homini sapienti.
58 Tunc dixit dyabolus: Ego apponam ei anxietates et tribulaciones cordis, eo quod non prosperabitur secundum voluntatem suam. Respondit iusticia: Ego, inquit, diminuam ei consolaciones spirituales, quas olim habuit in oracionibus et factis suis.
59 Dixit autem dyabolus: Ego apponam ei astuciam excogitare solertes adinuenciones, quibus circumueniat et decipiat eos, quorum desiderat perdicionem. Respondit iusticia: Ego diminuam ei tantum intellectum, quod non attendat proprium honorem et commodum suum.
60 Dyabolus dixit: Ego apponam ei talem mentis exultacionem, quod eciam de verecundia sua et damno et periculo anime sue gaudebit, dum tamen possit temporaliter prosperari secundum velle suum.
61 Respondit iusticia: Ego diminuam ei premeditacionem illam et consideracionem, quam sapientes habent in verbis et actibus suis. Tunc dixit dyabolus: Ego apponam ei audaciam femineam et timorem indecentem gestusque tales, quod similior videatur ribaldo quam regi coronato.
62 Respondit tunc iusticia: Tali, inquit, dignus est iudicio, qui se separat a deo. Nam debet contemni ab amicis suis et odiri a populo communitatis sue et ab inimicis dei deici, quia donis caritatis diuine tam spiritualibus quam corporalibus abusus est.
63 Iterum loquebatur veritas: Hec, inquit, que ostensa sunt, non sunt propter merita regis, cuius anima nondum iudicata est sed in extremo puncto vocacionis sue iudicanda erit.
64 Post ista dicta vidi, quod illa tria, scilicet virtus, veritas et iusticia, similia erant iudici, qui antea loquebatur, et tunc audiui vnam vocem quasi preconis sic dicentem:
65 O vos celi omnes cum planetis omnibus, date silencium, omnesque dyaboli, qui estis in tenebris, auscultate, et omnes vos alii, qui estis in obscuris, audite, quia summus imperator audire proponit iudicia super principes terrarum.
66 Et statim illa, que vidi, non erant corporalia sed spiritualia et oculi mei spirituales aperiebantur ad audiendum et videndum. Et tunc vidi abraham venire cum omnibus sanctis, qui de eius generacione nati sunt, omnesque patriarche venerunt et prophete.
67 Deinde vidi quatuor euangelistas, quorum forma similis erat quatuor animalibus, sicut in parietibus depinguntur in mundo. Qui tamen viuentes et non mortui apparebant. Post ista vidi sedes duodecim et in eis apostolos duodecim expectantes potestatem venientem.
68 Deinde veniebant adam et eua cum martiribus et confessoribus et omnibus aliis sanctis ab eis descendentibus. Humanitas vero christi nondum videbatur nec corpus benedicte matris eius, sed omnes expectabant, quod venirent.
69 Terra quoque et aqua videbantur eleuari vsque ad celos, et omnia que erant in eis humiliabant se et cum reuerencia incuruabant se potestati.
70 Post hec autem vidi vnum altare, quod erat in sede maiestatis, et calicem cum vino et aqua et panem in similitudine hostie oblate in altari. Et tunc vidi, qualiter in vna ecclesia in mundo quidam sacerdos inchoabat missam indutus vestibus sacerdotalibus.
71 Qui peractis omnibus pertinentibus ad missam cum peruenisset ad verba, quibus benediceret panem, videbam, quod quasi sol et luna et stelle cum planetis omnibus et omnes celi cum cursibus et motibus suis alternantibus vocibus cum dulcisona nota resonabant, omnisque cantus et modulacio audiebatur.
72 Innumerabilia quoque genera musicorum videbantur, quorum dulcissimum sonum sensu comprehendere impossibile est et effari. Illi vero, qui in luce erant, aspiciebant sacerdotem et inclinabant se potestati cum reuerencia et honore. Qui vero erant in tenebris, horrebant et timebant.
73 Prolatis igitur verbis dei a sacerdote super panem, videbatur michi, quod idem panis erat in sede maiestatis in tribus figuris, nichilominus manens in manu sacerdotis.
74 Et ipse panis fiebat agnus viuens et in agno apparebat facies vna hominis, et ardens flamma videbatur intra et extra agnum et faciem. Cumque diligenter intuitum meum figerem in aspiciendo faciem, videbam agnum in ea.
75 Aspiciens vero agnum videbam faciem ipsam in eo, et virgo coronata considebat agno et omnes angeli seruiebant eis, qui tante multitudinis erant sicut athomi in sole, et procedebat fulgor mirabilis de agno.
76 Tanta eciam erat multitudo sanctarum animarum, quantam intuitus meus aspicere non valebat in longitudine et latitudine et altitudine et profunditate. Quedam eciam loca vidi vacua, que ad honorem dei adhuc sunt implenda.
77 Et tunc audiui vocem de terra infinitorum milium clamancium et dicencium: O domine deus, iudex iuste, iudica super reges et principes nostros et attende effusionem sanguinis nostri et dolores et lacrimas vxorum et filiorum nostrorum.
78 Respice famem et pudorem nostrum, vulnera et captiuitates nostras incendiaque domorum et violencias et pudorem iuuencularum et mulierum.
79 Attende iniuriam ecclesiarum et tocius cleri et vide principum et regum fallaces promissiones et prodiciones et exacciones, quas cum iracundia et violencia extorquent, quia non curant, quot milia moriuntur, dum tamen ipsi possunt superbiam suam dilatare.
80 Deinde clamabant de inferno quasi infinita milia dicentes: O iudex, scimus, quod creator omnium es. Iudica igitur super dominos, quibus in terra seruiuimus, quia ipsi nos profundius in infernum dimerserunt.
81 Et licet cupimus tibi malum, tamen iusticia compellit nos conqueri et dicere veritatem. Ipsi quippe domini nostri terreni absque caritate dilexerunt nos, quia non plus curabant de animabus nostris quam de canibus.
82 Quibus dominis nostris indifferens fuit, vtrum dileximus te deum creatorem omnium an non, cupientes diligi et seruiri a nobis. Propterea indigni sunt celo, quia non curant de te, et digni sunt inferno, nisi eis succurrat gracia tua, quia nos perdiderunt.
83 Ideoque et adhuc grauiora pati vellemus, quam patimur, ne ipsorum pena finiretur.
84 Deinde qui erant in purgatorio per similitudines loquendo clamabant: O iudex, nos iudicati fuimus ad purgatorium propter contricionem et bonam voluntatem, quam habuimus in fine vite.
85 Et ideo conquerimur super dominos, qui adhuc viuunt in terra. Ipsi namque debuissent rexisse et admonuisse nos verbis et correpcionibus suis et docuisse nos consiliis salutaribus et exemplis.
86 Sed ipsi magis confortabant nos et prouocabant ad opera et peccata mala, et ideo propter eos pena nostra nunc est grauior et tempus pene longius est pudorque et tribulacio maior.
87 Deinde abraham cum patriarchis omnibus locutus est dicens: O domine, nos inter desiderabilia omnia desiderabamus, quod filius tuus nasceretur de progenie nostra, qui nunc a principibus terrarum contemptus est.
88 Ideoque iudicium petimus super eos, quia non attendunt misericordiam tuam nec iudicium tuum timent. Et tunc prophete locuti sunt dicentes:
89 Nos de aduentu filii dei prophetauimus et diximus, quod necesse erat eum pro liberacione populi nasci de virgine et perdicionem pati, captiuari et flagellari, coronari spinis et ad extremum mori in cruce, vt celum aperiatur et peccatum deleatur.
90 Ergo, quia iam completa sunt, que diximus, ideo petimus iudicium super principes terre, qui filium tuum contemnunt, qui ex caritate mortuus est pro eis.
91 Euangeliste quoque tunc loquebantur dicentes: Nos testes sumus, quod filius tuus omnia, que predicta fuerunt, in se ipso compleuit. Apostoli eciam loquebantur dicentes:
92 Nos iudices sumus. Ideo nostrum est secundum veritatem iudicare ideoque illos, qui corpus dei et precepta eius contemnunt, iudicamus ad perdicionem.
93 Post hec autem virgo considens agno dixit: O dulcissime domine, miserere eis! Cui iudex: Non est, inquit, iusticia tibi aliquid negare. Nam que desistunt a peccato et penitenciam condignam egerint, inuenient misericordiam et iudicium auertam ab eis.
94 Post hec vidi, quod facies illa, que videbatur in agno, loquebatur ad regem dicens: Ego magnam graciam feci tecum. Nam ostendi tibi voluntatem meam, quomodo tu gereres te in regimine tuo et quomodo te ipsum regeres honeste et prudenter.
95 Te eciam quasi mater verbis dulcibus caritatis alliciebam et quasi pius pater terrui te ammonicionibus. Sed tu obediens dyabolo proiecisti me a te sicut mater proiciens abortiuum, quem non dignatur tangere nec vbera imponere ori eius.
96 Et ideo omne bonum, quod tibi promissum est, auferetur a te et addetur cuidam postero tuo.
97 Post hec autem virgo, que sedebat cum agno, loquebatur ad me dicens: Ego indicare tibi volo, quomodo data est tibi intelligencia spiritualium visionum. Nam sancti dei diuersimode acceperunt spiritum sanctum.
98 Quidam enim eorum presciebant tempus, quo euenirent ea, que eis ostendebantur, sicut prophete. Alii sancti sciebant in spiritu illa, que personis ad se venientibus responderent, quando ab eis aliqua interrogabantur.
99 Alii vero sciebant, vtrum illi erant viui vel mortui, qui remote ab eis erant. Quidam eciam presciebant, qualem finem et exitum habere posset prelium aliquod, antequam in eo preliantes intrarent.
100 Sed tibi non est licitum scire alia nisi spiritualia audire et videre et illa, que vides, scribere et dicere illis personis, quibus tibi precipitur.
101 Nec licitum est tibi scire, vtrum illi viui vel mortui sunt, quibus tibi precipitur scribere vel vtrum obedient vel non consiliis scripture tue in visione spirituali pro eis diuinitus tibi datis.
102 Sed licet iste rex contempserit verba mea, veniet vtique alius, qui recepturus est ea cum reuerencia et honore, et fruiturus est eis ad salutem suam.
Caput 57 Mater dei dicit sponse, quod propter tria peccata plaga dei venit super regnum, et ideo deus propter alia tria bona placari potest.Primo quod gentes assumant humilitatem veram et honestatem in habitu; secundo per certas elemosinas, tercio processiones et missas hic contentas.
Mater dei loquebatur ad sponsam dicens: Propter tria peccata plaga venit super regnum, scilicet propter superbiam et incontinenciam et cupiditatem, et ideo deus placari potest per tria, vt tempus plage abbreuietur.
2 Primum est, quod omnes assumant veram humilitatem in vestibus, habendo vestes moderatas, non nimis longas more feminarum nec nimis strictas more scurrarum nec scissuras vel fissuras vestium dispendiosas et vanas et inutiles, quia talia displicent deo.
3 Corpora eciam sua sic honeste gerant, vt nec prominenciora appareant, quam deus creauit ea, propter ostentacionem, nec breuiora vel subtiliora per aliquas ligaturas vel nodos vel similia artificia, sed omnia sint ad vtilitatem et honorem dei.
4 Mulieres eciam deponant vestes ostentacionis, quas propter superbiam et vanam gloriam assumpserunt, quia dyabolus dictauit mulieribus contemnentibus mores patrie sue antiquos quandam nouam abusionem et ornamenta indecencia in capitibus et pedibus et reliquis membris ad prouocandum luxuriam et irritandum deum.
5 Secundum est, quod fiant elemosine cum hilaritate mentis. Tercium est, quod quilibet parrochialis sacerdos semel in mense per annum integrum cantet missam de sancta trinitate.
6 Ad quam totus populus eius conueniat confessus et contritus, et ieiunet illa die orando et obsecrando intente, vt peccata remittantur et ira dei mitigetur.
7 Episcopi quoque similiter in quolibet mense faciant per se ipsos vel per alios in cathedralibus ecclesiis suis processiones solennes celebrando missam de sancta trinitate, et colligant pauperes lauentque humiliter pedes eorum.
Caput 58 Celestis imperator christus pro tribunali sedens arguit grauiter reges et principes terre et omnes status de ingratitudine ipsorum cum comminacione terribilis sentencie ire sue. Admonet tamen eos, quod conuertantur, et recipiet eos cum misericordia sicut pater.
Vidi palacium grande simile celo sereno, in quo erat exercitus celestis milicie innumerabilis quasi athomi solis etc. Require in <a href="http://www.umilta.net/bk7.html#palace">VII libro capitulo XXX</a> .
Caput 59 Item de quodam rege indigno et eius iudicio.
Filius dei loquitur: Quia rex iste non querit etc. Require <a href="http://www.umilta.net/bk9.html#wadstena">extra. capitulo XXVII</a> .
Caput 60 Item de VI regibus iniquis etc.
Filius dei loquitur: Ostendi tibi prius quinque reges etc. Require <a href="http://www.umilta.net/bk9.html#fiveking">extra. capitulo LXXVIII</a> .
Caput 61 Rex quidam monebatur ad corrigendum se; alias priuaretur regno.
Virgo maria mater dei loquebatur sponse christi dicens: Ego sum, ad quam angelus etc. Require <a href="http://www.umilta.net/bk9.html#angel">extra. capitulo LXXX</a> .