Retractationes (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 17 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Retractationes
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 32


Retractationes

(Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

1

Prologus. (0583)

1.

(0583)Jam diu est ut facere cogito atque dispono quod nunc adjuvante Domino aggredior, quia differendum esse non arbitror, ut opuscula mea, sive in Libris, sive in Epistolis, sive in Tractatibus, cum quadam judiciaria severitate recenseam, et quod me offendit, velut censorio stilo denotem. Neque enim quisquam, nisi imprudens, ideo quia mea errata reprehendo, me reprehendere audebit. Sed si dicit, non ea debuisse a me dici quae postea mihi etiam displicerent; verum dicit, et mecum facit. Eorum quippe reprehensor est, quorum et ego sum. Neque enim ea reprehendere deberem, si dicere debuissem.

2.

Sed, ut volet, quisque accipiat hoc quod facio; me tamen apostolicam illam sententiam et in hac re oportuit intueri, ubi ait: Si nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur (I Cor. XI, 31). Illud etiam quod scriptum est, Ex multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19), terret me plurimum; non quia multa scripsi, vel quia multa etiam, quae dictata non sunt, tamen a me dicta conscripta sunt (absit enim ut multiloquium deputem, quando necessaria dicuntur, (0584)quantalibet sermonum multitudine ac prolixitate dicantur): sed istam sententiam Scripturae sanctae propterea timeo, quia de tam multis disputationibus meis sine dubio multa colligi possunt, quae si non falsa, at certe videantur, sive etiam convincantur non necessaria. Quem vero Christus fidelium suorum non terruit, ubi ait: Omne verbum otiosum quodcumque dixerit homo, reddet pro eo rationem in die judicii? (Matth. XII, 36.) Unde et ejus apostolus Jacobus: Sit, inquit, omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Jacobi I, 19). Et alio loco: Nolite, inquit, plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Ibid. III, 1, 2). Ego mihi hanc perfectionem nec nunc arrogo, cum jam sim senex: quanto minus cum juvenis coepi scribere, vel apud populos dicere; tantumque mihi tributum est, ut ubicumque me praesente loqui opus esset ad populum, rarissime tacere atque alios audire permitterer, et esse velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Restat igitur ut me ipse judicem sub (0585)magistro uno, cujus de offensionibus meis judicium evadere cupio. Magistros autem plures tunc fieri existimo, cum diversa atque inter se adversa sentiunt. Cum vero idipsum dicunt omnes, et verum dicunt, ab unius veri magistri magisterio non recedunt. Offendunt autem, non cum illius multa dicunt, sed cum addunt sua. Sic quippe incidunt ex multiloquio etiam in falsiloquium.

3.

Scribere autem ista mihi placuit, ut haec emittam in manus hominum, a quibus ea quae jam edidi, revocare emendanda non possum. Nec illa sane praetereo, quae catechumenus jam, licet relicta spe quam (0586)terrenam gerebam, sed adhuc secularium litterarum inflatus consuetudine scripsi: quia et ipsa exierunt in notitiam describentium atque legentium, et leguntur utiliter, si nonnullis ignoscatur; vel si non ignoscatur, non tamen inhaereatur erratis. Quapropter quicumque ista lecturi sunt, non me imitentur errantem, sed in melius proficientem. Inveniet enim fortasse quomodo scribendo profecerim, quisquis opuscula mea, ordine quo scripta sunt, legerit. Quod ut possit, hoc opere, quantum potero, curabo ut eumdem ordinem noverit.

LIBER PRIMUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.

CAPUT PRIMUM. Contra Academicos, libri tres.

1.

Cum ergo reliquissem, vel quae adeptus fueram (0585)in cupiditatibus hujus mundi, vel quae adipisci volebam, et me ad christianae vitae otium contulissem; nondum baptizatus, contra Academicos vel de Academicis primum scripsi, ut argumenta eorum, quae multis ingerunt veri inveniendi desperationem, et prohibent cuiquam rei assentiri, et omnino aliquid, tanquam manifestum certumque sit, approbare sapientem, cum eis omnia videantur obscura et incerta, ab animo meo, quia et me movebant, quantis possem rationibus amoverem. Quod miserante atque adjuvante Domino factum est.

2.

Sed in eisdem tribus libris meis, non mihi placet toties me appellasse Fortunam (Lib. 1, c. 1, n. 1 et 7); quamvis non aliquam deam voluerim hoc nomine intelligi, sed fortuitum rerum eventum, vel in corporis nostri, vel in externis bonis aut malis. Unde et illa verba sunt, quae nulla religio dicere prohibet, Forte, forsan, forsitan, fortasse, fortuito: quod tamen totum ad divinam revocandum est providentiam. Hoc etiam ibi non tacui, dicens: Etenim fortasse, quae vulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur; nihilque aliud in rebus casum vocamus, nisi cujus ratio et causa secreta est. Dixi quidem hoc, verumtamen poenitet me sic illic nominasse fortunam, cum videam homines habere in pessima consuetudine, ubi dici debet, Hoc Deus voluit, dicere, Hoc voluit fortuna. Quod autem quodam loco dixi, Ita comparatum est, sive pro meritis nostris, sive pro necessitate naturae, ut divinum animum mortalibus inhaerentem nequaquam philosophiae portus accipiat, etc. (Ibid.), aut nihil horum duorum dicendum fuit, quia etiam sic sensus posset esse integer; aut satis erat dicere, pro meritis nostris, sicut verum est ex Adam tracta miseria; nec addere, sive pro necessitate naturae, quandoquidem naturae nostrae dura necessitas merito praecedentis iniquitatis exorta est. Itemque illic quod dixi, Nihil omnino colendum esse, totumque abjiciendum quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus (0586)attingit (Ibid., n. 3); addenda erant verba, ut diceretur quidquid mortalis corporis ullus sensus attingit: est enim sensus et mentis. Sed eorum more tunc loquebar, qui sensum non nisi corporis dicunt, et sensibilia non nisi corporalia. Itaque ubicumque sic locutus sum, parum est ambiguitas evitata, nisi apud eos quorum consuetudo est locutionis hujus. Item dixi: Quid censes aliud esse beate vivere, nisi secundum id quod in homine optimum est, vivere? Et quid dixerim, in homine esse optimum, paulo post explicans: Quis, inquam, dubitaverit, nihil esse aliud hominis optimum, quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare convenit caetera quaeque in homine sunt? Haec autem, ne aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest (Ibid., c. 2, n. 5). Hoc quidem verum est; nam quantum attinet ad hominis naturam, nihil est in eo melius quam mens et ratio: sed non secundum ipsam debet vivere, qui beate vult vivere, alioquin secundum hominem vivit, cum secundum Deum vivendum sit, ut possit ad beatitudinem pervenire; propter quam consequendam non seipsa debet esse contenta, sed Deo mens nostra subdenda est. Item respondens ei, cum quo disputabatur: Hic plane, inquam, non erras; quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optaverim (Ibid., c. 4, n. 11). Hoc licet non serio, sed joco dictum sit, nollem tamen eo verbo uti. Omen quippme legisse non recolo, sive in sacris Litteris nostris, sive in sermone cujusquam ecclesiastici disputatoris: quamvis abominatio inde sit dicta, quae in divinis Libris assidue reperitur.

3.

In secundo autem libro prorsus inepta est et insulsa illa quasi fabula de Philocalia et Philosophia, quod sint germanae et eodem parente procreatae (Lib. 2, c. 3, n. 7). Aut enim philocalia quae dicitur, non nisi in nugis est, et ob hoc philosophiae nulla ratione germana: aut si propterea est hoc nomen honorandum, quia latine interpretatum, amorem significat pulchritudinis, et est vera ac summa sapientiae pulchritudo; (0587)eadem ipsa est in rebus incorporalibus atque summis philocalia quae philosophia, neque ullo modo sunt quasi sorores duae. Alio loco de animo, cum agerem dixi: Securior rediturus in coelum (Lib. 2, c. 9, n. 22). Iturus autem, quam, rediturus dixissem securius, propter eos qui putant animos humanos pro meritis peccatorum suorum de coelo lapsos sive dejectos, in corpora ista detrudi. Sed hoc ego propterea non dubitavi dicere, quia ita dixi, in coelum, tanquam dicerem, ad Deum, qui ejus est auctor et conditor sicut beatus Cyprianus non cunctatus est dicere: Nam cum corpus e terra, spiritum possideamus e coelo, ipsi terra et coelum sumus (Cypr., lib. de Orat. Dom.). Et in libro Ecclesiastae scriptum est: Spiritus revertatur ad Deum, qui dedit illum (Eccle. XII, 7). Quod utique sic intelligendum est, ut non resistatur Apostolo dicenti, nondum natos nihil egisse boni aut mali (Rom. IX, 11). Sine controversia ergo quaedam originalis regio beatitudinis animi, Deus ipse est, qui eum non quidem de seipso genuit, sed de nulla re alia condidit, sicut condidit corpus e terra. Nam quod attinet ad ejus originem, qua fit ut sit in corpore, utrum de illo uno sit, qui primum creatus est, quando factus est homo in animam vivam; an similiter ita fiant singulis singuli, nec tunc sciebam, nec adhuc scio.

4.

In libro tertio: Si quid mihi videatur quaeris, inquam; in mente arbitror esse summum hominis bonum (Lib. 3, c. 12, n. 27). Verius dixissem, In Deo: ipso enim mens fruitur, ut beata sit, tanquam summo bono suo. Nec mihi illud placet quod dixi: Liquet dejerare per omne divinum (Id., c. 16, n. 35). Item quod dixi de Academicis, quia verum noverant, cujus simile appellabant verisimile, idque ipsum verisimile appellavi falsum, quod approbabant; duas ob causas non recte dictum est: vel quod falsum esset, quod aliquo modo esset simile alicujus veri, quia in genere suo et hoc verum est; vel quod approbabant ista falsa, quae vocabant verisimilia, cum illi nihil approbarent, et affirmarent nihil approbare sapientem. Sed quia hoc ipsum verisimile etiam probabile nuncupabant, hinc factum est ut hoc de illis dicerem. Laus quoque ipsa, qua Platonem vel Platonicos seu Academicos philosophos tantum extuli (Id., c. 17, n. 37) quantum impios homines non oportuit, non immerito mihi displicuit: praesertim quorum contra errores magnos defendenda est christiana doctrina. Illud etiam quod in comparatione argumentorum Ciceronis, quibus in libris suis Academicis usus est mea, nugas esse dixi (Id., c. 20, n. 45), quibus argumenta illa certissima ratione refutavi; quamvis jocando dictum sit, et magis ironia videatur, non debuit tamen dici. Hoc opus sic incipit: O utinam, Romaniane, hominem sibi aptum.

CAPUT II. De Beata Vita, liber unus. (0588)

Librum de Beata Vita, non post libros de Academicis, sed inter illos ut scriberem, contigit. Ex occasione quippe ortus est diei natalis mei, et tridui disputatione completus, sicut satis ipse indicat. In quo libro constitit inter nos, qui simul quaerebamus, non esse beatam vitam, nisi perfectam cognitionem Dei. Displicet autem illic quod Manlio Theodoro, ad quem librum ipsum scripsi, quamvis docto et christiano viro, plus tribui quam deberem (In praefat., n. 7, sqq.). Et quod Fortunam etiam illic saepe nominavi. Et quod tempore vitae hujus in solo animo sapientis dixi habitare vitam beatam (Disput. 3), quomodolibet se habeat corpus ejus; cum perfectam cognitionem Dei, hoc est qua homini major esse non possit, in futura vita speret Apostolus, quae sola beata vita dicenda est, ubi et corpus incorruptibile atque immortale spiritui suo sine ulla molestia vel reluctatione subdetur. Sane istum librum nostro in codice interruptum reperi, et non parum minus habere, et sic a fratribus quibusdam descriptus est, nec adhuc apud aliquem integrum inveneram, ex quo emendarem quando haec retractavi. Hic liber sic incipit: Si ad philosophiae portum.

CAPUT III. De Ordine, libri duo.

1.

Per idem tempus, inter illos qui de Academicis scripti sunt, duos etiam libros de Ordine scripsi, in quibus magna quaestio versatur, utrum omnia bona et mala divinae providentiae ordo contineat. Sed cum rem viderem ad intelligendum difficilem, satis aegre ad eorum perceptionem, cum quibus agebam, disputando posse perduci; de ordine studendi loqui malui, quo a corporalibus ad incorporalia potest profici.

2.

Verum et in his libris displicet mihi saepe interpositum fortunae vocabulum (Lib. 2, c. 9, n. 27). Et quod non addebam, Corporis, quando sensus corporis nominavi (Lib. 1, cc. 1, 2, etc.). Et quod multum tribui liberalibus disciplinis (Id., c. 8; et lib. 2, c. 14), quas multi sancti multum nesciunt; quidam etiam, qui sciunt eas, sancti non sunt. Et quod Musas quasi aliquas deas, quamvis jocando, commemoravi (Id., c. 3, n. 6). Et quod admirationem vitium nuncupavi (Ibid., n. 8). Et quod philosophos non vera pietate praeditos dixi virtutis luce fulsisse. Et quod duos mundos, unum sensibilem, alterum intelligibilem (Id., c. 11, nn. 31, 32), non ex Platonis vel ex Platonicorum persona, sed ex mea sic commendavi, tanquam hoc etiam Dominus significare voluerit, quia non ait, Regnum meum non est de mundo; sed, Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36); cum possit et aliqua locutione dictum inveniri; et si alius a Domino Christo significatus est mundus, ille congruentius possit intelligi, in quo erit coelum novum et terra nova, quando complebitur quod oramus, dicentes, Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Nec Plato quidem in hoc erravit, (0589)quia esse mundum intelligibilem dixit, si non vocabulum quod ecclesiasticae consuetudini in re illa non usitatum est, sed ipsam rem velimus attendere. Mundum quippe ille intelligibilem nuncupavit ipsam rationem sempiternam atque incommutabilem, qua fecit Deus mundum. Quam qui esse negat, sequitur ut dicat, irrationabiliter Deum fecisse quod fecit; aut cum faceret, vel antequam faceret, nescisse quid faceret; si apud eum ratio faciendi non erat. Si vero erat, sicut erat, ipsam videtur Plato vocasse intelligibilem mundum. Nec tamen isto nomine nos uteremur, si jam satis essemus litteris ecclesiasticis eruditi.

3.

Nec illud mihi placet, quod cum dixissem, Summa opera danda est optimis moribus; mox addidi: Deus enim noster aliter nos exaudire non poterit; bene autem viventes facillime exaudiet (Lib. 2, c. 20, n. 52). Sic enim dictum est, tanquam Deus non exaudiat peccatores; quod quidam dixit in Evangelio, sed ille qui nondum cognoverat Christum, a quo fuerat jam illuminatus in corpore (Joan. IX, 30, 31). Nec illud mihi placet, quod Pythagorae philosopho tantum laudis dedi (Lib. 2, c. 20, n. 53), ut qui hanc audit vel legit possit putare, me credidisse nullos errores in Pythagorica esse doctrina, cum sint plures, iidemque capitales. Hoc opus sic incipit: Ordinem rerum, Zenobi.

CAPUT IV. Soliloquiorum libri duo.

1.

Inter haec scripsi etiam duo volumina secundum studium meum et amorem, ratione indagandae veritatis, de his rebus quas maxime scire cupiebam, me interrogans, mihique respondens, tanquam duo essemus, ratio et ego, cum solus essem; unde hoc opus Soliloquia nominavi, sed imperfectum remansit: ita tamen ut in primo libro quaereretur, et utcumque appareret, qualis esse debeat qui vult percipere sapientiam, quae utique non sensu corporis, sed mente percipitur; et quadam ratiocinatione in libri fine colligitur, ea quae vere sunt immortalia esse. In secundo autem, de immortalitate animae diu res agitur, et non peragitur.

2.

In his sane libris non approbo quod in oratione dixi: Deus, qui nisi mundos verum scire noluisti (Lib. 1, c. 1, n. 2). Responderi enim potest, multos etiam non mundos multa scire vera: neque enim definitum est hic quid sit verum, quod nisi mundi scire non possint; et quid sit scire. Et illud quod ibi positum est, Deus, cujus regnum est totus mundus, quem sensus ignorat (Id., c. 1, n. 3); si Deus intelligendus est, addenda fuerant verba, ut diceretur, quem mortalis corporis sensus ignorat. Si autem mundus dictus est, quem sensus ignorat, ille recte intelligitur, qui futurus est coelo novo et terra nova: sed etiam hic addenda erant illa, ut diceretur; mortalis corporis (0590)sensus. Sed illo more adhuc loquebar, quo sensus proprie corporis appellatur; nec assidue repetendum est, quod et superius inde jam dixi (Lib. 1 Retract., cc. 1, 3), sed hoc recolendum, ubicumque ista locutio in meis litteris invenitur.

3.

Et ubi dixi de Patre et Filio, Qui gignit, et quem gignit, unum est (Lib. 1, c. 1, n. 4); dicendum fuit, unum sunt, sicut aperte ipsa Veritas loquitur, dicens: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Nec illud mihi placet, quod in ista vita Deo intellecto jam beatam esse animam dixi, nisi forte spe. Item quod dixi, Ad sapientiae conjunctionem non una via perveniri (Lib. 1, c. 13, n. 23), non bene sonat; quasi alia via sit praeter Christum, qui dixit: Ego sum via (Joan. XIV, 6). Vitanda ergo erat haec offensio aurium religiosarum; quamvis alia sit illa universalis via, aliae autem viae de quibus in Psalmo canimus: Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas doce me (Psal. XXIV, 4). Et in eo quod ibi dictum est, Penitus esse ista sensibilia fugienda (Lib. 1, c. 14, n. 24), cavendum fuit ne putaremur illam Porphyrii falsi philosophi tenere sententiam, qua dixit: Omne corpus esse fugiendum. Non autem dixi ego, Omnia sensibilia; sed, ista, hoc est, corruptibilia; sed hoc potius dicendum fuit: Non autem talia sensibilia futura sunt in futuri saeculi coelo novo et terra nova.

4.

Item quodam loco dixi, quod disciplinis liberalibus eruditi, sine dubio in se illas oblivione obrutas eruunt discendo, et quodam modo refodiunt (Lib. 2, c. 20, n. 35). Sed hoc quoque improbo: credibilius est enim, propterea vera respondere de quibusdam disciplinis, etiam imperitos earum, quando bene interrogantur, quia praesens est eis, quantum id capere possunt, lumen rationis aeternae, ubi haec immutabilia vera conspiciunt; non quia ea noverant aliquando, et obliti sunt, quod Platoni, vel talibus visum est. Contra quorum opinionem quanta pro suscepto opere dabatur occasio, in libro duodecimo de Trinitate, disserui (Lib. 12, c. 15). Hoc opus sic incipit: Volventi mihi multa ac varia mecum.

CAPUT V. De Immortalitate Animae, liber unus.

1.

Post libros Soliloquiorum jam de agro Mediolanum reversus, scripsi librum De Immortalitate Animae, quod mihi quasi commonitorium esse volueram propter Soliloquia terminanda, quae imperfecta remanserant: sed nescio quomodo me invito exiit in manus hominum, et inter mea opuscula nominatur. Qui primo ratiocinationum confortione atque brevitate sic obscurus est, ut fatiget, cum legitur, etiam intentionem meam, vixque intelligatur a meipso.

2.

Deinde cogitans nihil aliud quam animos hominum, in quadam argumentatione ejusdem libri dixi: Nec esse in eo quod nihil discit, disciplina potest. Itemque alio loco dixi, Nec ullam rem scientia complectitur, nisi quae ad aliquam pertinet disciplinam (Cap. 1, n. 1), nec venit in mentem Deum non discere disciplinas, et habere omnium rerum scientiam, in qua etiam praescientia est futurorum. Tale est illud quod ibi (0591)dictum est, Non esse vitam cum ratione ulli, nisi animae (Cap. 4, n. 5): neque enim Deo sine ratione vita est; cum apud eum et summa vita, et summa sit ratio. Et illud quod aliquando superius dixi, Id quod intelligitur, ejusmodi esse semper (Cap. 1, n. 1), cum intelligatur et animus, qui utique non ejusmodi est semper. Quod vero dixi, Animum propterea non posse ab aeterna ratione separari, quia non ei localiter jungitur (Cap. 6, n. 11), profecto non dixissem, si jam tunc essem Litteris sacris ita eruditus, ut recolerem quod scriptum est: Peccata vestra separant inter vos et Deum (Isai. LIX, 2). Unde intelligi datur etiam earum rerum posse dici separationem, quae non locis, sed incorporaliter junctae fuerant.

3.

Quid sit etiam quod dixi, Anima si caret corpore, in hoc mundo non est (Cap. 13, n. 22), non potui recordari. Numquid enim animae mortuorum aut non carent corpore, aut in hoc mundo non sunt? Quasi vero inferi non sint in hoc mundo. Sed quia carere corpore, in bono posui, fortasse nomine corporis pestes corporeas appellavi. Quod si ita est, nimis insolenter verbo usus sum. Illud quoque temere dictum est: A summa essentia speciem corpori per animam tribui, qua est, in quantumcumque est. Per animam ergo corpus subsistit, et eo ipso est, quo animatur, sive universaliter, ut mundus, sive particulariter, ut unumquodque animal intra mundum (Cap. 15, n. 24). Hoc totum prorsus temere dictum est. Hic liber sic incipit: Si alicubi est disciplina.

CAPUT VI. Disciplinarum libri.

Per idem tempus quo Mediolani fui, Baptismum percepturus, etiam Disciplinarum libros conatus sum scribere, interrogans eos qui mecum erant, atque ab hujusmodi studiis non abhorrebant; per corporalia cupiens ad incorporalia quibusdam quasi passibus certis vel pervenire vel ducere. Sed earum solum de Grammatica librum absolvere potui, quem postea de armario nostro perdidi: et de Musica sex volumina; quantum attinet ad eam partem quae Rythmus vocatur. Sed eosdem sex libros jam baptizatus, jamque ex Italia regressus in Africam scripsi; inchoaveram quippe tantummodo istam apud Mediolanum disciplinam. De aliis vero quinque disciplinis illic similiter inchoatis; de Dialectica, de Rhetorica, de Geometria, de Arithmetica, de Philosophia, sola principia remanserunt, quae tamen etiam ipsa perdidimus: sed haberi ab aliquibus existimo.

CAPUT VII. De Moribus Ecclesiae Catholicae, et de Moribus Manichaeorum, libri duo.

1.

Jam baptizatus autem cum Romae essem, nec (0592)ferre tacitus possem Manichaeorum jactantiam de falsa et fallaci continentia vel abstinentia, qua se ad imperitos decipiendos, veris Christianis, quibus comparandi non sunt, insuper praeferunt, scripsi duos libros; unum de Moribus Ecclesiae Catholicae; alterum de Moribus Manichaeorum.

2.

In eo igitur qui est de Moribus Ecclesiae Catholicae, ubi posui testimonium, in quo legitur, Propter te afficimur tota die; aestimati sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII, 22; Rom. VIII, 36); mendositas nostri codicis me fefellit minus memorem Scripturarum, in quibus nondum assuetus eram. Nam ejusdem interpretationis alii codices non habent, Propter te afficimur: sed, Propter te morte afficimur; quod uno verbo alii dixerunt, mortificamur. Hoc esse verius graeci libri indicant, ex qua lingua in latinam secundum Septuaginta interpretes, veterum divinarum Scripturarum est facta translatio: et tamen secundum haec verba, id est Propter te afficimur, multa disputans dixi (Lib. 1, c. 9, nn. 14, 15), quae in ipsis rebus non tanquam falsa improbo. Verumtamen convenientiam Scripturarum veterum et novarum, quam demonstrare cupiebam, ex his duntaxat verbis non utique demonstravi; unde autem mihi error obrepserit, dixi: ex aliis vero testimoniis eamdem convenientiam sufficienter ostendi (Id., c. 16, n. 26-29).

3.

Similiter et paulo post testimonium posui de libro Sapientiae, secundum codicem nostrum, in quo scriptum erat: Sobrietatem enim sapientia docet, et justitiam et virtutem (Sap. VIII, 7). Et secundum haec verba disserui res quidem veras, sed ex occasione mendositatis inventas (Lib. 1, c. 16, n. 27). Quid enim verius, quam quod sapientia doceat veritatem contemplationis, quam nomine sobrietatis significatam putavi; et actionis probitatem, quam per duo alia intelligi volui, per justitiam atque virtutem: cum codices ejusdem interpretationis veriores habeant, sobrietatem enim et sapientiam docet, et justitiam et virtutem? His enim nominibus latinus interpres quatuor illas virtutes, quae maxime in ore philosophorum esse assolent, nominavit; sobrietatem appellans temperantiam, prudentiae imponens nomen sapientiam, fortitudinem vero virtutis vocabulo enuntians, solam justitiam suo nomine interpretatus est. Has autem quatuor virtutes in eodem libro Sapientiae suis nominibus appellatas, sicut a Graecis vocantur, longe postea reperimus in codicibus graecis. Item, quod posui de libro Salomonis, Vanitas, vanitantium, dixit Ecclesiastes (Eccle. I, 2); in multis quidem codicibus legi, sed hoc Graecus non habet: habet autem, vanitas vanitatum; quod postea vidi; et inveni eos Latinos esse veriores, qui habent, vanitatum, non, vanitantium. Ex occasione tamen hujus mendositatis quaecumque disserui vera esse ipsis rebus apparet (Lib. 1, c. 21, n. 39).(0593)

4.

Quod autem dixi: Eum ipsum quem cognoscere volumus, hoc est Deum, prius plena charitate diligamus (Lib. 1, c. 25, n. 47): melius diceretur, Sincera, quam plena; ne forte putaretur charitatem Dei non futuram esse majorem, quando videbimus facie ad faciem. Sic itaque hoc accipiatur, tanquam plena dicta sit, qua major esse non possit, quamdiu ambulamus per fidem: erit enim plenior, imo plenissima, sed per speciem. Item quod dixi de iis qui subveniunt indigentibus, quia misericordes vocantur, etiam si sapientes usque adeo sint, ut jam nullo animi dolore turbentur (Id., c. 27, n. 53); non sic accipiendum est tanquam definierim, in hac vita esse tales sapientes: non enim dixi, Cum sint; sed dixi, etiam si sint.

5.

Alio loco ubi dixi (Id., c. 30, n. 64), Jam vero cum haec humana dilectio inhaerentem uberibus tuis nutriverit et roboraverit animum, sequendo Deo factum idoneum, ubi ejus majestas ex tanta parte, quanta homini, dum terrae hujus inhabitator est, sufficit, aperire se coeperit; tantus charitatis ardor innascitur, et tantum divini amoris consurgit incendium, ut exustis omnibus vitiis, et homine sanctificato atque purgato, satis appareat quam divine dictum sit: « Ego sum ignis consumens » (Deut. IV, 24; Hebr. XII, 29); possunt putare Pelagiani istam perfectionem in hac mortali vita me dixisse posse contingere. Sed non hoc putent: ardor quippe charitatis sequendo Deo factus idoneus, et tam magnus ut vitia cuncta consumat, in hac vita nasci et crescere potest; perficere vero propter quod nascitur, ut nullum insit homini vitium, non consequenter hic potest: quamvis tanta ista res eodem ardore charitatis perficiatur, ubi perfici et quando perfici potest; ut quemadmodum lavacrum regenerationis purgat a reatu omnium peccatorum, quae humana traxit nativitas, et contraxit iniquitas; ita illa perfectio purget ab omni labe vitiorum, sine quibus humana esse non potest in hoc saeculo infirmitas. Sicut accipiendum est etiam quod ait Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea; mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Eph. V, 25-27). Hic est enim lavacrum aquae in verbo quo mundatur Ecclesia. Sed cum tota dicat quamdiu hic est, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); non utique hic est sine macula et ruga, aut aliquid ejusmodi: ex eo tamen quod hic accipit, ad illam gloriam, quae hic non est, perfectionemque perducitur.

6.

In alio libro cujus est titulus, de Moribus Manichaeorum, illud quod dixi: Dei bonitas omnia deficientia sic ordinat, ut ibi sint ubi congruentissime possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant unde defecerunt (Lib. 2, c. 7, n. 9), non sic accipiendum est, tanquam omnia recurrant ad id unde defecerunt, sicut Origeni visum est; sed ea omnia quae recurrunt. (0594)Non enim recurrunt ad Deum a quo defecerunt, qui sempiterno igne punientur: quamvis omnia deficientia sic ordinentur, ut ibi sint, ubi congruentissime possint esse; quia et illi qui non recurrunt, congruentissime in poena sunt. Alio loco, Nemo fere, inquam, de scarabaeis dubitat, quin de fimo in pilam rotundato ab his atque obruto existant (Id., c. 17, n. 63); cum hoc utrum verum sit, multi dubitent, multi ne audiverint quidem. Hoc opus sic incipit: In aliis libris satis opinor egisse nos.

CAPUT VIII. De Animae Quantitate, liber unus. -- [Tom. 1]

1.

In eadem urbe scripsi dialogum, in quo de anima multa quaeruntur ac disseruntur; id est, unde sit, qualis sit, quanta sit, cur corpori fuerit data, cum ad corpus venerit qualis efficiatur, qualis cum abscesserit. Sed quoniam quanta sit, diligentissime ac subtilissime disputatum est, ut eam, si possemus, ostenderemus corporalis quantitatis non esse, et tamen magnum aliquid esse; ex hac una inquisitione totus liber nomen accepit ut appellaretur, de Animae quantitate.

2.

In quo libro illud quod dixi, omnes artes animam secum attulisse mihi videri; nec aliud quidquam esse id quod dicitur discere, quam reminisci ac recordari (Cap. 20, n. 34), non sic accipiendum est, quasi ex hoc approbetur, animam vel hic in alio corpore, vel alibi sive in corpore, sive extra corpus, aliquando vixisse; et ea quae interrogata respondet, cum hic non didicerit, in alia vita ante didicisse. Fieri enim potest, sicut jam in hoc opere supra diximus, ut hoc ideo possit, quia natura intelligibilis est (Sup., c. 4, n. 4), et connectitur non solum intelligibilibus, verum etiam immutabilibus rebus, eo ordine facta, ut cum se ad eas res movet quibus connexa est, vel ad seipsam, in quantum eas videt, in tantum de his vera respondeat. Nec sane omnes artes eo modo secum attulit, ac secum habet: nam de artibus quae ad sensus corporis pertinent, sicut multa medicinae, sicut astrologiae omnia, nisi quod hic didicerit, non potest dicere. Ea vero quae sola intelligentia capit, propter id quod dixi, cum vel a seipsa vel ab alio fuerit bene interrogata, et recordata respondet.

3.

Alio loco: Vellem, inquam, hinc plura dicere, ac meipsum constringere, dum quasi tibi praecipio, ut nihil aliud agerem quam redderer mihi, cui me maxime debeo. Ubi videor dicere potius debuisse, Redderer Deo, cui me maxime debeo. Sed quoniam prius sibi ipse homo reddendus est, ut illic quasi gradu facto inde surgat atque attollatur ad Deum, sicut filius ille minor prius reversus est ad semetipsum, et tunc ait: Surgam, et ibo ad patrem meum (Luc. XV, 18); ideo sic sum locutus. Denique mox addidi: Atque ita fieri amicum mancipium Domino (Cap. 28, n. 55). Quod ergo dixi, cui me maxime debeo, ad homines retuli: magis enim mihi me debeo, quam hominibus caeteris, quamvis Deo magis quam mihi. Hic liber sic incipit: Quoniam video te abundare otio.

CAPUT IX. De Libero Arbitrio, libri tres.

1.

Cum adhuc Romae demoraremur, voluimus disputando (0595)quaerere unde sit malum. Et eo modo disputavimus, ut si possemus, id quod de hac re divinae auctoritati subditi credebamus, etiam ad intelligentiam nostram, quantum disserendo opitulante Deo agere possemus, ratio considerata et tractata perduceret. Et quoniam constitit inter nos, diligenter ratione discussa, malum non exortum nisi ex libero voluntatis arbitrio; tres libri quos eadem disputatio peperit, appellati sunt, de Libero Arbitrio. Quorum secundum et tertium in Africa, jam etiam Hippone-Regio presbyter ordinatus, sicut tunc potui, terminavi.

2.

In his libris ita multa disserta sunt, ut incidentes nonnullae quaestiones, quas vel enodare non poteram, vel longam sermocinationem in praesenti requirebant, ita differrentur, ut ex utraque parte, vel ex omnibus earumdem quaestionum partibus, in quibus non apparebat quid potius congrueret veritati, ad hoc tamen ratiocinatio nostra concluderetur, ut quodlibet eorum verum esset, laudandus crederetur, vel etiam ostenderetur Deus. Propter eos quippe disputatio illa suscepta est, qui negant, ex libero voluntatis arbitrio mali originem duci, et Deum, si ita est, creatorem omnium naturarum culpandum esse contendunt: eo modo volentes secundum suae impietatis errorem (Manichaei enim sunt), immutabilem quamdam et Deo coaeternam introducere mali naturam. De gratia vero Dei, qua suos electos sic praedestinavit, ut eorum, qui jam in eis utuntur libero arbitrio, ipse etiam praeparet voluntates, nihil in his libris disputatum est propter hoc proposita quaestione. Ubi autem incidit locus ut hujus gratiae fieret commemoratio, transeunter commemorata est; non, quasi inde ageretur, operosa ratiocinatione defensa. Aliud est enim quaerere, unde sit malum; et aliud est quaerere, unde redeatur ad pristinum, vel ad majus perveniatur bonum.

3.

Quapropter novi haeretici Pelagiani, qui liberum sic asserunt voluntatis arbitrium, ut gratiae Dei non relinquant locum, quandoquidem eam secundum merita nostra dari asserunt, non se extollant, quasi eorum egerim causam; quia multa in his libris dixi pro libero arbitrio, quae illius disputationis causa poscebat. Dixi quippe in libro primo, malefacta justitia Dei vindicari; et addidi: Non enim juste vindicarentur, nisi fierent voluntate (Lib. 1, c. 1, n. 1). Item cum ipsam bonam voluntatem tam magnum bonum esse monstrarem, ut omnibus corporeis et externis bonis merito anteponeretur, dixi: Vides igitur jam, ut existimo, in voluntate nostra esse constitutum, ut hoc vel fruamur vel careamus tanto et tam vero bono: quid enim tam in voluntate quam ipsa voluntas sita est? (Id., c. 12, n. 26.) Et alio loco: Quid ergo causae est, inquam, cur dubitandum putemus, etiam si nunquam ante sapientes fuimus, voluntate nos tamen laudabilem et beatam vitam, voluntate turpem et miseram mereri ac (0596)degere? (Id., c. 13, n. 28). Item alio loco: Ex quo conficitur, inquam, ut quisquis recte honesteque vult vivere, si id se velle prae fugacibus rebus velit; assequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei, quam ipsum velle, sit habere quod voluit (Id., n. 29). Itemque alibi dixi: Hoc enim aeterna lex illa, ad cujus considerationem redire jam tempus est, incommutabili stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum sit; in beatitate autem et miseria praemium atque supplicium (Id., c. 14, n. 30). Et alio loco: Quid, inquam, quisque sectandum et amplectendum eligat, in voluntate esse positum constitit (Id., c. 16, n. 34). Et in libro secundo: Homo enim ipse, inquam, in quantum homo est, aliquod bonum est, quia recte vivere cum vult, potest (Lib. 2, c. 1, n. 2). Et alio loco dixi: Recte fieri non posse, nisi eodem libero voluntatis arbitrio (Id., c. 18, n. 47). Et in libro tertio: Quid opus est, inquam, quaeri unde iste motus existat, quo voluntas avertitur ab incommutabili bono ad commutabile bonum; cum eum non nisi animi, et voluntarium, et ob hoc culpabilem esse fateamur: omnisque de hac re disciplina utilis ad id valeat, ut eo motu improbato atque cohibito, voluntatem nostram ad perfruendum sempiterno bono, a lapsu temporalium convertamus? (Lib. 3, c. 1, n. 2.) Et alio loco: Optime, inquam, de te veritas clamat, Non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra, nisi quod, cum volumus, facimus. Quapropter nihil tam in nostra potestate, quam ipsa voluntas, est. Ea enim prorsus nullo intervallo, mox ut volumus, praesto est (Id., c. 3, n. 7). Item alio loco: Si enim tu laudaris, inquam, videndo quid facere debeas, cum id non videas, nisi in illo qui est incommutabilis veritas; quanto magis ille qui et velle praecepit, et posse praebuit, et non impune nolle permisit? Deinde subjunxi dicens: Si enim hoc debet quisque quod accepit, et sic homo factus est, ut necessario peccet, hoc debet ut peccet. Cum ergo peccat, quod debet, facit: quod si scelus est dicere; neminem natura sua cogit ut peccet (Id., c. 16, n. 46). Et iterum: Quae tandem esse poterit, inquam, ante voluntatem causa voluntatis? Aut enim et ipsa voluntas est; et a radice ista voluntatis non receditur: aut non est voluntas; et peccatum nullum habet. Aut igitur voluntas est prima causa peccandi; aut nullum peccatum est prima causa peccandi: nec est cui recte imputetur peccatum nisi peccanti. Non ergo est cui recte imputetur nisi volenti (Id., c. 17, n. 49). Et paulo post: Quis, inquam, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem: caveri igitur potest (Id. c. 18, n. 50). Quo testimonio meo in quodam libro suo Pelagius usus est. Cui libro cum respondissem, titulum libri mei esse volui, de Natura et Gratia.

4.

In his atque hujusmodi verbis meis, quia gratia Dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani, vel putare possunt, suam nos tenuisse sententiam. Sed frustra hoc putant. Voluntas quippe est qua et peccatur, et recte vivitur: quod his verbis egimus. Voluntas ergo ipsa nisi Dei gratia (0597)liberetur a servitute, qua facta est serva peccati, et ut vitia superet, adjuvetur; recte pieque vivi a mortalibus non potest. Et hoc divinum beneficium quo liberatur, nisi eam praeveniret, jam meritis ejus daretur, et non esset gratia, quae utique gratis datur. Quod in aliis opusculis nostris satis egimus, istos inimicos hujus gratiae novos haereticos refellentes; quamvis et in his libris, qui non contra illos omnino, quippe illi nondum erant, sed contra Manichaeos conscripti sunt, de Libero Arbitrio; non omnimodo de ista Dei gratia reticuimus, quam nefanda impietate conantur auferre. Diximus quippe in secundo libro, non solum magna, sed etiam minima bona non esse posse, nisi ab illo a quo sunt omnia bona, hoc est, Deo. Et paulo post: Virtutes, inquam, quibus recte vivitur, magna bona sunt: species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt: potentiae vero animi, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male utitur: caeteris autem bonis, id est mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest. Et ideo virtute nemo male utitur; quia opus virtutis est bonus usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus: nemo autem bene utendo, male utitur. Quare abundantia et magnitudo bonitatis Dei, non solum magna, sed etiam media et minima bona esse praestitit. Magis laudanda est bonitas ejus in magnis, quam in mediis; et magis in mediis, quam in minimis bonis: sed magis in omnibus, quam si non omnia tribuisset (Lib. 2, c. 19, n. 50). Et alio loco: Tu tantum, inquam, pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum, vel sentienti, vel intelligenti, vel quoquo modo cogitanti occurrat, quod non sit ex Deo. Itemque alio loco dixi: Sed quoniam non sicut sponte homo cecidit, ita etiam sponte surgere potest; porrectam nobis desuper dexteram Dei, id est Dominum nostrum Jesum Christum, firma fide teneamus (Id., c. 20, n. 54).

5.

Et in libro tertio, cum dixissem illud, quo et Pelagium de meis opusculis usum fuisse commemoravi, Quis enim, inquam, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem: caveri igitur potest; continuo secutus adjunxi: Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam improbantur, et corrigenda judicantur; sicut in divinis auctoritatibus legimus. Ait enim Apostolus, « Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci » (I Tim. I, 13); ait et propheta: « Delicta juventutis meae et ignorantiae meae ne memineris » (Psal. XXIV, 7). Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere et non potest. Nam unde sunt illae voces: « Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago. » Et illud: « Velle adjacet mihi; perficere autem bonum, non » (Rom. VII, 15, 18). Et illud: « Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis, faciatis? » (Galat. V, 17.) Sed haec omnia hominum sunt ex illa mortis damnatione venientium. Nam si non est ista poena hominis, sed natura; nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur (0598)ab eo modo quo naturaliter factus est, ita ut melius esse non possit; ea quae debet, facit, cum haec facit. Si autem bonus homo esset, aliter esset; nunc autem quia ita est, non est bonus, nec habet in potestate ut bonus sit, sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo et non valendo esse qualem se debere esse videt. Poenam istam esse quis dubitet? Omnis autem poena, si justa est, peccati poena est, et supplicium nominatur. Si autem injusta poena est, quoniam poenam esse nemo ambigit; injusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei et justitia dubitare dementis est, justa haec poena est, et pro peccato aliquo penditur. Non enim quisquam injustus dominator, aut subripere hominem potuit velut ignoranti Deo, aut extorquere invito, tanquam invalidiori, vel terrendo vel confligendo, ut hominem injusta poena cruciaret. Relinquitur ergo ut haec poena justa de damnatione hominis veniat (Lib. 3, c. 18, nn. 50, 51). Et alio loco: Approbare, inquam, falsa pro veris ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est, loquimur (Ibid., n. 52).

6.

Ecce tam longe antequam Pelagiana haeresis exstitisset, sic disputavimus, velut jam contra illos disputaremus. Cum enim omnia bona dicerentur ex Deo, id est et magna, et media, et minima: in mediis quidem bonis invenitur liberum voluntatis arbitrium, quia et male illo uti possumus; sed tamen tale est, ut sine illo recte vivere nequeamus. Bonus autem usus ejus jam virtus est, quae in magnis reperitur bonis, quibus male uti nullus potest. Et quia omnia bona, sicut dictum est, et magna, et media, et minima ex Deo sunt; sequitur, ut ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis, quae virtus est, et in magnis numeratur bonis. Deinde dictum est, ex qua miseria peccantibus justissime inflicta, liberet Dei gratia, quia sponte homo, id est libero arbitrio, cadere potuit, non etiam surgere: ad quam miseriam justae damnationis pertinet ignorantia et difficultas, quam patitur omnis homo ab exordio nativitatis suae; nec ab isto malo, nisi Dei gratia, quisquam liberatur (Lib. 2, c. 20; et lib. 3, c. 18): quam miseriam Pelagiani nolunt ex justa damnatione descendere, negantes originale peccatum: quamvis ignorantia et difficultas, etiamsi essent hominis primordia naturalia; nec sic culpandus, sed laudandus esset Deus, sicut in eodem tertio libro disputavimus (Lib. 3, cc. 20, 21). Quae disputatio contra Manichaeos habenda est, qui non accipiunt Scripturas sanctas Veteris Instrumenti, in quibus originale peccatum narratur; et quidquid inde in Litteris apostolicis legitur, detestabili impudentia immissum fuisse contendunt a corruptoribus Scripturarum, tanquam (0599)non fuerit ab Apostolis dictum. Contra Pelagianos autem hoc defendendum est, quod utraque Scriptura commendat, quam se accipere profitentur. Hoc opus sic incipit: Dic mihi, quaeso te, utrum Deus non sit auctor mali.

CAPUT X. De Genesi adversus Manichaeos, libri duo.

1.

Jam vero in Africa constitutus, scripsi duos libros de Genesi contra Manichaeos. Quamvis enim in superioribus libris quidquid disputavi, unde ostenderem Deum summe bonum et immutabilem creatorem esse omnium mutabilium naturarum, nec ullam esse naturam malam sive substantiam, in quantum natura est atque substantia, adversus Manichaeos nostra invigilaret intentio; isti tamen duo libri apertissime adversus eos editi sunt in defensionem veteris legis, quam vehementi studio vesani erroris oppugnant. In primo, ab eo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), donec septem peragantur dies, ubi legitur Deus requievisse in die septimo. In secundo autem, ab eo quod scriptum est, Hic liber creaturae coeli et terrae (Id. II, 4), donec Adam et mulier ejus dimissi sunt de paradiso, et custodia posita est ligno vitae. Deinde in fine libri, errori Manichaeorum fidem catholicae veritatis opposui; quid illi dicant, et nos quid dicamus, breviter aperteque complectens.

2.

Quod vero dixi, Illud autem non irrationabilium avium oculos pascit, sed pura corda eorum qui Deo credunt, et ab amore visibilium rerum et temporalium, se ad ejus praecepta implenda convertunt; quod omnes homines possunt, si velint (Lib. 1, c. 3, n. 6), non existiment novi haeretici Pelagiani secundum eos esse dictum. Verum est enim omnino, omnes homines hoc posse, si velint; sed praeparatur voluntas a Domino, et tantum augetur munere charitatis, ut possint: quod hic ideo dictum non est, quoniam praesenti necessarium non erat quaestioni. Quod vero ibi legitur, benedictionem Dei qua dictum est, Crescite et multiplicamini (Gen. I, 28), in carnalem fecunditatem post peccatum conversam esse credendam (Lib. 1, c. 19, n. 30); si non potest alio modo dictum videri, nisi ut putentur illi homines non habituri fuisse filios homines nisi peccassent, omnino non approbo. Illud etiam non est consequens, ut ideo intelligatur in allegoria tantummodo esse accipiendum, quod herbae virides, et ligna fructifera omni generi bestiarum, et omnibus avibus, et omnibus serpentibus in libro Geneseos dantur ad cibum, quia sunt et quadrupedia et volatilia quae solis carnibus vivere videantur (Id., c. 20, n. 31). Fieri enim posset ut alerentur ab hominibus etiam de fructibus terrae, si propter obedientiam qua ipsi homines Deo sine ulla iniquitate servirent, mererentur omnes bestias et aves omni modo habere servientes. Item movere potest quomodo dixerim de populo Israel, Adhuc corporali circumcisione et sacrificiis, tanquam in mari gentium populus ille legi serviebat (Id., (0600)c. 23, n. 40); quandoquidem apud gentes sacrificare non poterant, sicut eos et nunc videmus sine sacrificiis remansisse; nisi forte quod per Pascha immolant ovem, hoc in sacrificio deputetur.

3.

In secundo etiam libro illud quod posui, nomine pabuli significari posse vitam (Lib. 2, c. 3, n. 4), cum melioris interpretationis codices non habeant, pabulum; sed, fenum; non satis apte dictum videtur. Non enim congruit feni nomen significationi vitae, quomodo pabuli. Item videor (Id., c. 5, n. 6) non recte appellasse verba prophetica quibus scriptum est, Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9)? quia non in ejus libro legitur, quem certi simus appellandum esse prophetam. Nec illud Apostoli, ubi adhibet testimonium de Genesi, dicens, Factus est primus homo Adam in animam viventem (I Cor. XV, 45); sicut ille voluit, intellexi, cum exponerem quod scriptum est, Insufflavit Deus in faciem ejus flatum vitae, et factus est homo in animam vivam, vel, in animam viventem (Gen. II, 7). Apostolus enim ad hoc adhibuit illud testimonium, ut probaret esse corpus animale: ego autem hinc putavi esse monstrandum, animalem factum prius hominem, non corpus hominis solum (Lib. 2, c. 8, n. 10). Quod autem dixi, nulli naturae nocere peccata nisi sua (Id., c. 29, n. 43), ideo dixi, quoniam justo qui nocet, non ei vere nocet, quandoquidem etiam mercedem ejus auget in coelis: sibi autem peccando vere nocet; quia propter ipsam voluntatem nocendi recipiet id, quod nocuit. Possunt sane Pelagiani ad suum dogma trahere istam sententiam, et ideo dicere, parvulis aliena non nocuisse peccata, quia dixi, nulli naturae nocere peccata nisi sua; non intuentes ideo parvulos, qui utique pertinent ad humanam naturam, trahere originale peccatum, quia in primis hominibus natura humana peccavit, ac per hoc naturae humanae nulla nocuere peccata, nisi sua. Per unum quippe hominem, in quo omnes peccaverunt, peccatum intravit in mundum (Rom. V, 12): non enim nulli homini, sed nulli naturae dixi peccata nocere, nisi sua. Item in eo quod paulo post dixi, Nullum esse malum naturale (Lib. 2, c. 29, n. 43), possunt quaerere similem latebram, nisi hoc dictum ad naturam talem referatur, qualis sine vitio primitus condita est: ipsa enim vere ac proprie natura hominis dicitur. Translato autem verbo utimur, ut naturam dicamus etiam, qualis nascitur homo, secundum quam locutionem dixit Apostolus: Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Hoc opus sic incipit: Si eligerent Manichaei quos deciperent. CAPUT XI. De Musica libri sex.

1.

Deinde, ut supra commemoravi (Lib. 1 Retract., c. 6), sex libros de Musica scripsi; quorum ipse sextus maxime innotuit, quoniam res in eo digna cognitione versatur, quomodo a corporalibus et spiritualibus, sed mutabilibus numeris, perveniatur ad immutabiles (0601)numeros, qui jam sunt in ipsa immutabili veritate, et sic invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur. Quod qui non possunt, et tamen ex fide Christi vivunt, ad illa certius atque felicius conspicienda post hanc vitam veniunt. Qui autem possunt, si desit eis fides Christi, qui unus mediator est Dei et hominum, cum tota sapientia sua pereunt.

2.

In hoc libro illud quod dixi, Corpora enim tanto meliora quanto numerosiora talibus numeris: anima vero istis quae per corpus accipit, carendo fit melior, cum sese avertit a carnalibus sensibus, et divinis sapientiae numeris reformatur (Lib. 6, c. 4, n. 7), non sic accipiendum est, quasi non sint futuri numeri corporales in corporibus incorruptibilibus et spiritualibus; cum multo speciosiora et decentiora futura sint: aut anima eos sensura non sit, quando erit optima, quemadmodum hic eis carendo fit melior. Hic enim opus habet avertere se a carnalibus sensibus ad intelligibilia capienda, quia infirma est, et minus idonea utrisque simul adhibere intentionem suam: et in his corporalibus nunc illecebra cavenda est, quamdiu anima illici ad delectationem turpem potest. Tunc autem tam firma erit atque perfecta, ut numeris corporalibus non avertatur a contemplatione sapientiae, et ita sentiat eos ut non illiciatur ab eis, nec eis carendo fiat melior; sed ita sit bona et recta, ut nec latere possint eam nec occupare.

3.

Item quod dixi, Haec autem sanitas tunc firmissima erit atque certissima, cum pristinae stabilitati certo suo tempore atque ordine hoc corpus fuerit restitutum (Id., c. 5, n. 13), non ita dictum putetur, quasi non sint futura post resurrectionem corpora meliora, quam primorum hominum in paradiso fuerunt, cum illa jam non sint alenda corporalibus alimentis, quibus alebantur ista: sed pristina stabilitas hactenus accipienda est, quatenus aegritudinem ita nullam corpora illa patientur, sicut nec ista pati possent ante peccatum.

4.

Alio loco: Laboriosior est, inquam, hujus mundi amor. Quod enim in illo anima quaerit, constantiam scilicet aeternitatemque, non invenit: quoniam rerum transitu completur infirma pulchritudo, et quod in illa imitatur constantiam, a summo Deo per animam trajicitur: quoniam prior est species tantummodo tempore commutabilis, quam est ea, quae et tempore et locis (Id., c. 14, n. 43). Haec verba si eo modo accipi possunt, ut non intelligatur infima pulchritudo, nisi in corporibus hominum, omniumque animalium, quae cum sensu corporis vivunt, ratio manifesta defendit. Hoc quippe in ea pulchritudine imitatur constantiam, quod in compage sua manent eadem corpora, in quantum manent: id autem a summo Deo in ea per animam trajicitur. Anima quippe ipsam compagem tenet, ne dissolvatur, et diffluat; quod videmus in corporibus animalium anima discedente contingere. Si autem infima pulchritudo in omnibus corporibus intelligatur, cogit ista sententia etiam ipsum mundum animal credere, ut etiam in ipsum, quod in illo imitatur constantiam, a (0602)summo Deo per animam trajiciatur. Sed animal esse istum mundum, sicut Plato sensit, aliique philosophi quamplurimi, nec ratione certa indagare potui, nec divinarum Scripturarum auctoritate persuaderi posse cognovi. Unde tale aliquid a me dictum quo id accipi possit, etiam in libro de Immortalitate Animae temere dictum notavi (Lib. 1 Retract., c. 5, n. 3); non quia hoc falsum esse confirmo, sed quia nec verum esse comprehendo, quod sit animal mundus. Hoc sane inconcusse retinendum esse non dubito, Deum nobis non esse istum mundum, sive anima ejus ulla, sive nulla sit. Quia si ulla est, ille qui eam fecit, est Deus noster: si autem nulla est, nullorum Deus potest esse iste; quanto minus noster? Esse tamen spiritualem vitalemque virtutem, etiam si non sit animal mundus; quae virtus in Angelis sanctis ad decorandum atque administrandum mundum Deo servit, et a quibus non intelligitur; rectissime creditur. Angelorum autem sanctorum nomine, omnem sanctam creaturam spiritualem, in Dei secreto atque occulto ministerio constitutam nunc appellaverim: sed spiritus angelicos sancta Scriptura nomine animarum significare non solet. Proinde in eo quod circa finem libri hujus dixi, Rationales et intellectuales numeri beatarum animarum atque sanctarum legem ipsam Dei, sine qua folium de arbore non cadit, et cui nostri capilli numerati sunt, nulla interposita natura excipientes, usque ad terrena et inferna jura transmittunt (Lib. 6, c. 17, n. 58), non video quemadmodum vocabulum animarum secundum Scripturas sanctas positum possit ostendi; quandoquidem hic non nisi Angelos sanctos intelligi volui, quos habere animas nusquam me legisse in divinis eloquiis canonicis recolo. Hic liber sic incipit: Satis diu pene.

CAPUT XII. De Magistro, liber unus

Per idem tempus scripsi librum cujus est titulus, de Magistro: in quo disputatur et quaeritur, et invenitur, magistrum non esse, qui docet hominem scientiam, nisi Deum, secundum illud etiam quod in Evangelio scriptum est: Unus est Magister vester Christus (Matth. XXIII, 10). Hic liber sic incipit: Quid tibi videmur efficere velle cum loquimur?

CAPUT XIII. De Vera Religione, liber unus.

1.

Tunc etiam de Vera Religione librum scripsi; in quo multipliciter et copiosissime disputatur, unum verum Deum, id est Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum religione vera colendum: et quanta misericordia ejus, per temporalem dispensationem concessa sit hominibus christiana religio, quae vera religio est, et ad eumdem cultum Dei quemadmodum sit homo quadam vita sua coaptandus. Maxime (0603)tamen contra duas naturas Manichaeorum liber hic loquitur.

2.

In hoc libro quodam loco: Sit, inquam, tibi manifestum atque perceptum, nullum errorem in religione esse potuisse, si anima pro Deo suo non coleret animam, aut corpus, aut phantasmata sua. Hic animam pro universa creatura incorporali posui non loquens more Scripturarum, quae animam quando non translato verbo utuntur, nescio utrum velint intelligi nisi eam qua vivunt animalia mortalia, in quibus et homines sunt, quamdiu mortales sunt. Paulo post autem eumdem sensum melius sum breviusque complexus, ubi dixi: Non ergo creaturae potius quam Creatori serviamus, nec evanescamus in cogitationibus nostris, et perfecta religio est. Creaturam quippe uno nomine utramque, id est spiritualem corporalemque significavi. Restat quod ibi dixi, aut phantasmata sua: propter quod hic dixi, nec evanescamus in cogitationibus nostris.

3.

Item quod dixi, Ea est nostris temporibus christiana religio, quam cognoscere ac sequi securissima et certissima salus est, secundum hoc nomen dictum est, non secundum ipsam rem, cujus hoc nomen est. Nam res ipsa quae nunc christiana religio nuncupatur, erat apud antiquos, nec defuit ab initio generis humani, quousque ipse Christus veniret in carne, unde vera religio quae jam erat, coepit appellari christiana. Cum enim eum post resurrectionem ascensionemque in coelum coepissent Apostoli praedicare, et plurimi crederent, primum apud Antiochiam, sicut scriptum est, appellati sunt discipuli Christiani (Act. XI, 26). Propterea dixi, Haec est nostris temporibus christiana religio; non quia prioribus temporibus non fuit, sed quia posterioribus hoc nomen accepit.

4.

Alio loco: Intende igitur, inquam, in haec quae sequuntur, diligenter et pie, quantum potes; tales enim adjuvat Deus (Cap. 10, n. 18-20). Quod non ita intelligendum est, quasi tantummodo tales adjuvet, cum adjuvet etiam non tales ut sint tales, id est, ut diligenter et pie quaerant: tales autem adjuvat ut inveniant. Itemque alibi: Deinde, inquam, jam erit consequens ut post mortem corporalem quam debemus primo peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus restituatur pristinae stabilitati (Cap. 12, n. 25). Quod sic accipiendum est, quia etiam pristina stabilitas corporis quam peccando amisimus, habebat tantam felicitatem, ut in defectum non vergeret senectutis. Huic ergo pristinae stabilitati restituetur hoc corpus in resurrectione mortuorum. Sed habebit amplius, ut nec alimentis corporalibus sustentetur; sed ad sufficientiam vivificetur solo spiritu, cum resurrexerit in spiritum vivificantem, qua causa etiam spirituale erit. Illud autem quod primum fuit, quamvis non moriturum, nisi homo peccasset, tamen animale factum est in animam viventem.

5.

Et alibi: Usque adeo, inquam, peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium (Cap. 14, n. 27). Potest videri falsa haec definitio; sed si diligenter discutiatur, invenietur esse (0604)verissima. Peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati, sicut superius ostendi, cum quaedam commemorarem ex libro tertio de Libero arbitrio (Lib. 1 Retract., c. 9, n. 5). Quamvis et illa quae non immerito non voluntaria peccata dicuntur, quia vel a nescientibus vel a coactis perpetrantur, non omnimodo possunt sine voluntate committi: quoniam et ille qui peccat ignorans, voluntate utique facit, quod cum faciendum non sit, putat esse faciendum. Et ille qui concupiscente adversus spiritum carne, non ea quae vult facit, concupiscit quidem nolens, et in eo non facit quod vult: sed si vincitur, concupiscentiae consentit volens, et in eo non facit nisi quod vult, liber scilicet justitiae, servusque peccati. Et illud quod in parvulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio voluntatis, non absurde vocatur etiam voluntarium, quia ex prima hominis mala voluntate contractum, factum est quodammodo haereditarium. Non itaque falsum est quod dixi, Usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. Ideo gratia Dei non solum reatus omnium praeteritorum solvitur in omnibus qui baptizantur in Christo, quod fit Spiritu regenerationis; verum etiam in grandibus voluntas ipsa sanatur, et praeparatur a Domino, quod fit spiritu fidei et charitatis.

6.

Alio loco in eo quod dixi de Domino Jesu Christo, Nihil egit vi, sed omnia suadendo et monendo (Cap. 16, n. 31), non mihi occurrerat quod vendentes et ementes flagellando ejecit de templo. Sed quid hoc, aut quantum est? Quamvis et daemones nolentes ab hominibus, non sermone suasionis, sed vi potestatis ejecerit. Item alio loco: Prius, inquam, isti sequendi sunt, qui unum Deum summum, solum verum Deum et solum colendum esse dicunt: si apud hos veritas non eluxerit, tum demum migrandum est. Quod ita potest videri dictum, quasi de hujus religionis veritate dubitaverim. Dixi autem sicut ei congruebat ad quem scribebam. Sic enim dixi, si apud hos veritas non eluxerit, nihil dubitans quod apud eos elucesceret; quemadmodum ait Apostolus, Si Christus non resurrexit (I Cor. XV, 14), non utique dubitans quod resurrexerit.

7.

Item quod dixi, Nec miracula illa in nostra tempora durare permissa sunt, ne anima semper visibilia quaereret, et eorum consuetudine frigesceret genus humanum, quorum novitate flagravit (Cap. 25, nn. 46, 47), verum est quidem: non enim nunc usque cum manus imponitur baptizatis, sic accipiunt Spiritum sanctum, ut loquantur linguis omnium gentium; aut nunc usque ad umbram transeuntium praedicatorum Christi sanantur infirmi; et si qua talia tunc facta sunt, quae postea cessasse manifestum est. Sed non sic accipiendum est quod dixi, ut nunc in Christi nomine fieri miracula nulla credantur. Nam ego ipse quando istum ipsum librum scripsi, ad Mediolanensium corpora martyrum in eadem civitate caecum illuminatum (0605)fuisse jam noveram, et alia nonnulla, qualia tam multa etiam istis temporibus fiunt, ut nec omnia cognoscere, nec ea quae cognoscimus, enumerare possimus.

8.

Et alio loco illud quod dixi, Sicut ait Apostolus, « Omnis ordo a Deo est, » non eisdem verbis hoc dixit Apostolus, quamvis eadem videatur esse sententia. Ait quippe ille: Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt (Rom. XIII, 1). Et alibi: Prorsus, inquam, nemo nos fallat: quidquid recte vituperatur, in melioris comparatione respuitur (Cap. 41, nn. 77, 78). Hoc de substantiis atque naturis dictum est: inde enim disputabatur, non de bonis actionibus atque peccatis. Itemque alibi: Sed nec sic quidem, inquam, ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres, vel filii, vel conjuges, vel quique cognati: aut affines, aut cives, nam et ista dilectio temporalis est. Non enim ullas tales necessitudines haberemus, quae nascendo et moriendo contingunt, si natura nostra in praeceptis et imagine Dei manens, in istam corruptionem non relegaretur (Cap. 46, n. 88). Hunc sensum prorsus improbo, quem jam et superius improbavi in primo libro de Genesi contra Manichaeos (Lib. 1 Retract., c. 10, n. 2). Ad hoc enim ducit, ut credantur illi conjuges primi non generaturi posteros homines, nisi peccassent; tanquam necesse fuerit ut morituri gignerentur, si de concubitu maris et feminae gignerentur. Nondum enim videram fieri potuisse ut non morituri de non morituris nascerentur, si peccato illo magno non mutaretur in deterius humana natura: ac per hoc, si et in parentibus et in filiis fecunditas felicitasque mansisset, usque ad certum sanctorum numerum, quem praedestinavit Deus, nascerentur homines non parentibus successuri morientibus, sed cum viventibus regnaturi. Essent ergo etiam istae cognationes atque affinitates, si nullus delinqueret, nullusque moreretur.

9.

Item alio loco: Ad unum Deum tendentes, inquam, et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus (Cap. 55, n. 111). In his verbis meis ratio quae reddita est, unde sit dicta religio, plus mihi placuit. Nam non me fugit aliam nominis hujus originem exposuisse latini sermonis auctores, quod inde sit appellata religio, quod religitur: quod verbum compositum est a legendo, id est eligendo, ut ita latinum videatur religo sicut eligo. Hic liber sic incipit: Cum omnis vitae bonae ac beatae via.

CAPUT XIV. De Utilitate credendi, ad Honoratum liber unus.

1.

Jam vero apud Hipponem-regium presbyter scripsi librum de Utilitate credendi, ad amicum meum quem deceptum a Manichaeis, adhuc eo errore noveram detineri, et irridere in catholicae fidei disciplina, quod juberentur homines credere, non autem quid esset verum certissima ratione docerentur. In hoc libro dixi (Cap. 3, n. 9): In quibus tamen legis praeceptis (0606)atque mandatis, quibus nunc christiano uti fas non est; quale vel sabbatum est, vel circumcisio, vel sacrificia, et si quid hujusmodi est; tanta mysteria continentur, ut omnis pius intelligat, nihil esse perniciosius, quam quidquid ibi est, accipi ad litteram, id est ad verbum: nihil autem salubrius, quam spiritu revelari. Inde est, « Littera occidit; spiritus autem vivificat » (II Cor. III, 6). Sed aliter exposui verba ista apostoli Pauli, et quantum mihi videtur, vel potius ipsis rebus apparet, multo convenientius in eo libro qui inscribitur de Spiritu et Littera: quamvis non sit et iste sensus respuendus.

2.

Item dixi, Duae sunt enim personae in religione laudabiles. Una eorum qui jam invenerunt; quos etiam beatissimos judicari necesse est: alia eorum qui studiosissime et rectissime inquirunt. Primi ergo sunt jam in ipsa possessione; alteri in via, qua tamen certissime pervenitur. In his verbis meis, si illi qui jam invenerunt, quos in ipsa possessione esse jam diximus, sic accipiantur beatissimi, ut non in hac vita, sed in ea quam speramus et ad quam per fidei viam tendimus, sint; non habet iste sensus errorem: ipsi enim judicandi sunt quod quaerendum est invenisse, qui jam ibi sunt quo nos quaerendo et credendo, id est viam fidei tenendo, cupimus pervenire. Si autem in hac vita putantur isti esse vel fuisse, id verum esse non mihi videtur: non quia in hac vita nihil veri omnino inveniri potest quod mente cernatur, non fide credatur; sed quia tantum est quidquid est, ut non faciat beatissimos. Neque enim quod ait Apostolus, Videmus nunc per speculum in aenigmate, et, Nunc scio ex parte; non cernitur mente: cernitur plane, sed beatissimos nondum facit. Illud enim beatissimos facit quod ait: Tunc autem facie ad faciem; et, Tunc cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Qui hoc invenerunt, ipsi dicendi sunt in beatitudinis possessione consistere, ad quam ducit via fidei quam tenemus, et quo credendo cupimus pervenire. Sed quinam sint illi beatissimi, qui jam sunt in ea possessione quo ducit haec via, magna quaestio est. Et Angeli quidem sancti quod ibi sint, nulla quaestio est. Sed de sanctis hominibus jam defunctis, utrum ipsi saltem dicendi sint jam in illa possessione consistere merito quaeritur. Jam enim corpore quidem corruptibili, quo anima aggravatur, exuti sunt; sed adhuc exspectant etiam ipsi redemptionem corporis sui, et caro eorum requiescit in spe, nondum in futura incorruptione clarescit. Sed utrum ad contemplandam cordis oculis veritatem, sicut dictum est, facie ad faciem, nihil ex hoc minus habeant, non hic locus est disputando inquirere. Item quod dixi, Nam scire magna et honesta vel etiam divina, beatissimum est, ad eamdem beatitudinem referre debemus. In hac enim vita quantumcumque id sciatur, nondum est beatissimum; quoniam incomparabiliter longe est amplius quod inde nescitur.

3.

Et quod dixi, Multum interesse utrum aliquid (0607)mentis certa ratione teneatur, quod scire dicimus; an famae vel litteris credendum posteris utiliter commendetur; et paulo post, Quod scimus igitur, debemus rationi: quod credimus, auctoritati (Cap. 11, n. 25), non sic accipiendum est, ut in sermone usitatiore vereamur nos dicere scire quod idoneis testibus credimus. Proprie quippe cum loquimur, id solum scire dicimus, quod mentis firma ratione comprehendimus. Cum vero loquimur verbis consuetudini aptioribus, sicut loquitur etiam divina Scriptura, non dubitemus dicere scire nos, et quod percipimus nostri corporis sensibus, et quod fide dignis credimus testibus; dum tamen inter haec et illud quid distet intelligamus.

4.

Item quod dixi, Nemini dubium est, omnes homines aut stultos esse aut sapientes (Cap. 12, n. 27), potest videri esse contrarium illi quod legitur in libro tertio de Libero Arbitrio, Quasi vero natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem (Cap. 24, n. 71). Sed illud ibi dictum est, ubi de primo homine quaerebatur utrum sapiens fuerit factus, an stultus, an neutrum: quoniam nullo modo stultum dicere poteramus qui sine vitio factus est, cum sit stultitia magnum vitium; et sapientem quomodo diceremus qui potuit seduci, non satis apparebat. Ideoque ad compendium dicere volui, quasi vero natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem. Intuebar quippe etiam parvulos, quos licet confiteamur trahere originale peccatum, tamen nec sapientes nec stultos possumus proprie dicere, nondum utentes libero arbitrio, seu bene seu male. Nunc autem aut sapientes aut stultos esse omnes homines dixi, eos volens intelligi qui jam ratione utuntur, qua discernuntur a pecoribus, ut homines sint, sicut dicimus beatos esse omnes homines velle. Numquid enim in hac sententia tam vera atque manifesta metuimus ne intelligantur et parvuli, qui hoc adhuc velle non possunt?

5.

Alio loco cum commemorassem, quae Dominus Jesus fecit cum hic esset in carne, adjunxi, dicens: Cur, inquis, ista modo non fiunt? Atque respondi: Quia non moverent nisi mira essent; si autem solita essent, mira non essent (Cap. 16, n. 34). Hoc autem dixi, quia non tanta nec omnia modo, non quia nulla fiunt etiam modo.

6.

In fine autem libri: Sed quoniam sermo iste noster, inquam, multo processit longius quam putabam, hic finem libro faciamus, in quo memineris volo, nondum Manichaeos me coepisse refellere, et illas nugas nondum invasisse, neque de ipsa Catholica magnum aliquid aperuisse: sed voluisse tantummodo eruere tibi, si possem, falsam opinionem de veris Christianis malitiose aut imperite nobis insinuatam, et erigere ad magna quaedam et divina discenda. Quare hoc volumen ita sese habeat: placatiore autem animo tuo facto, ero fortassis (0608)in caeteris promptior (Cap. 18, n. 36). Haec non ita dixi, quasi nihil adversus Manichaeos adhuc scripsissem, vel nihil de doctrina catholica mandassem litteris, cum tot superius edita volumina de utraque re non me tacuisse testentur: sed in hoc libro ad illum scripto nondum Manichaeos refellere coeperam, et illas nugas nondum invaseram, neque de ipsa Catholica magnum aliquid aperueram; quoniam sperabam, hoc initio facto, ad eum ipsum me scripturum fuisse quae hic nondum scripseram. Hic liber sic incipit: Si mihi, Honorate, unum atque idem videretur esse.

CAPUT XV. Contra Manichaeos, de Duabus Animabus liber unus.

1.

Post hunc librum scripsi adhuc presbyter contra Manichaeos de Duabus Animabus, quarum dicunt unam partem Dei esse, alteram de gente tenebrarum, quam non condiderit Deus, et quae sit Deo coaeterna; et has ambas animas, unam bonam, alteram malam, in uno homine esse delirant: istam scilicet malam, propriam carnis esse dicentes, quam carnem etiam dicunt gentis esse tenebrarum; illam vero bonam, ex adventitia Dei parte, quae cum tenebrarum gente conflixerit, atque utramque miscuerit: et omnia quidem bona hominis illi bonae animae; omnia vero mala illi malae animae tribuunt. In hoc libro illud quod dixi, Nullam esse qualemcumque vitam, quae non eo ipso quo vita est, et in quantum omnino vita est, aa summum vitae fontem principiumque pertineat (Cap. 1, n. 1), ita dixi, ut tanquam creatura ad Creatorem pertinere intelligatur, non autem de illo esse tanquam pars ejus existimetur.

2.

Item quod dixi, nusquam scilicet, nisi in voluntate esse peccatum, possunt Pelagiani pro se dictum putare, propter parvulos, quos ideo negant habere peccatum quod eis in Baptismate remittatur, quia nondum arbitrio voluntatis utuntur. Quasi vero peccatum quod eos ex Adam dicimus originaliter trahere, id est reatu ejus implicatos, et ob hoc poenae obnoxios detineri, usquam esse potuit nisi in voluntate, qua voluntate commissum est, quando divini praecepti est facta transgressio. Potest etiam putari falsa esse ista sententia qua diximus, Nusquam nisi in voluntate esse peccatum, quia dixit Apostolus: Si autem quod nolo, hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Hoc enim peccatum usque adeo non est in voluntate, ut dicat: Quod nolo, hoc facio. Quomodo ergo nusquam est nisi in voluntate peccatum? Sed hoc peccatum de quo sic est locutus Apostolus, ideo peccatum vocatur, quia peccato factum est, et poena peccati est; quandoquidem hoc de concupiscentia carnis dicitur, quod aperit in consequentibus dicens: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea bonum: velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum, non (Rom. VII, 16-18). Perfectio quippe boni (0609)est, ut nec ipsa concupiscentia peccati sit in homine, cui quidem quando bene vivitur, non consentit voluntas: verumtamen non perficit bonum, quia inest adhuc concupiscentia cui repugnat voluntas; cujus concupiscentiae reatus in Baptismate solvitur, sed infirmitas manet, cui donec sanetur, omnis fidelis qui bene proficit, studiosissime reluctatur. Peccatum autem quod nusquam est nisi in voluntate, illud praecipue intelligendum est, quod justa damnatio consecuta est. Hoc enim per unum hominem introivit in mundum: quanquam et hoc peccatum quo consentitur peccati concupiscentiae, non nisi voluntate committitur. Propter hoc et alio loco dixi: Non igitur nisi voluntate peccatur (Cap. 9, n. 12).

3.

Itemque alio loco ipsam voluntatem definivi dicens: Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid vel non amittendum vel adipiscendum (Id., n. 14). Quod propterea dictum est, ut hac definitione volens a nolente discerneretur, et sic ad illos referretur intentio, qui primi in paradiso fuerunt humano generi origo mali, nullo cogente peccando, hoc est libera voluntate peccando, quia et scientes contra praeceptum fecerunt, et ille tentator suasit ut hoc fieret, non coegit. Nam et qui nesciens peccavit, non incongruenter nolens peccasse dici potest, quamvis et ipse quod nesciens fecit, volens tamen fecit; ita nec ipsius esse potuit sine voluntate peccatum. Quae voluntas utique sicut definita est, animi motus fuit, nullo cogente, ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum. Quod enim si noluisset, non fecisset, non coactus est facere. Quia voluit ergo fecit, etiamsi non quia voluit peccavit, nesciens peccatum esse quod fecit: ita nec tale peccatum sine voluntate esse potuit, sed voluntate facti, non voluntate peccati, quod tamen factum peccatum fuit; hoc enim factum est quod fieri non debuit. Quisquis autem sciens peccat, si potest cogenti ad peccatum sine peccato resistere, nec tamen facit, utique volens peccat; quoniam qui potest resistere, non cogitur cedere. Qui vero cogenti cupiditati bona voluntate resistere non potest, et ideo facit contra praecepta justitiae, jam hoc ita peccatum est, ut sit etiam poena peccati. Quapropter peccatum sine voluntate esse non posse verissimum est.

4.

Itemque definitio peccati qua diximus, Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere (Cap. 11, n. 15), propterea vera est, quia id definitum est quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. Nam quando tale est ut idem sit et poena peccati, quantum est quod valet voluntas sub dominante cupiditate, nisi forte, si pia est, ut oret auxilium? In tantum enim libera est, in quantum liberata est, et in tantum appellatur voluntas. Alioquin tota cupiditas, quam voluntas proprie nuncupanda est: (0610)quae non est, sicut Manichaei desipiunt, alienae naturae additamentum, sed nostrae vitium a quo non sanatur nisi gratia Salvatoris. Quod si quisquam dicit, etiam ipsam cupiditatem nihil aliud esse quam voluntatem, sed vitiosam peccatoque servientem; non resistendum est, nec de verbis, cum res constet, controversia facienda. Etiam sic enim ostenditur sine voluntate nullum esse peccatum sive in opere, sive in origine.

5.

Rursus in eo quod dixi, Jam quaerere coeperam, utrum illud malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam voluntatem. Si enim non habebat, sine peccato atque innocens erat, et ideo nullo modo malum (Cap. 16, n. 17). Cur igitur, inquiunt, peccatum dicitis parvulorum, quorum voluntatem non tenetis ream? Respondetur, non eos proprietate voluntatis, sed origine reos teneri. Omnis enim homo terrenus quid est origine, nisi Adam? Porro autem Adam habebat utique voluntatem, qua voluntate cum peccasset, peccatum per eum intravit in mundum.

6.

Itemque in eo quod dixi, Natura esse malae animae nullo modo queunt, si quaeritur quomodo accipiamus quod ait Apostolus: Fuimus et nosnatura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3); respondemus, naturam in his verbis meis me intelligi voluisse illam, quae proprie natura dicitur, in qua sine vitio creati sumus. Nam ista propter originem natura appellatur: quae origo utique habet vitium, quod est contra naturam. Et iterum in eo quod dictum est, Peccati reum teneri quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis et insaniae est, Cur ergo, inquiunt, parvuli tenentur rei? Respondetur, quia ex ejus origine tenentur, qui non fecit quod facere potuit, divinum scilicet servare mandatum. Quod autem dixi, Illae animae quidquid faciunt, si natura non voluntate faciunt, id est, si libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent, si denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccatum earum tenere non possumus (Cap. 12, n. 17): propterea non perturbat de parvulis quaestio, quia ex illius origine rei tenentur, qui voluntate peccavit, quando libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi non carebat, eique ab opere malo abstinendi summa potestas erat. Quod Manichaei de tenebrarum gente non dicunt, quam fabulosissime inducunt, eamque naturam semper malam, nunquam bonam fuisse contendunt.

7.

Illud autem quaeri potest quomodo dixerim, Etiam si sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis, non peccato, sed natura deditae, nosque, quanquam sint inferiores, aliqua tamen interiore vicinitate contingunt; non illas ideo malas haberi oportere, quia nos cum eas sequimur et corporea diligimus, mali sumus; quandoquidem de illis hoc dixi, de quibus superius (0611)loqui coeperam dicens: Quanquam etiamsi eisdem concedatur inferiore alio genere animarum nos illici ad turpia; non inde conficiunt aut illas natura malas esse, aut istas summum bonum (Cap. 13, n. 20). De his enim disputationem usque ad hunc locum perduxi, ubi dixi: Etiamsi sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis, non peccato, sed natura deditae, etc. Quaeri ergo potest, cur, dixerim quod interim incertum est, cum prorsus dubitare non debuerim, non esse tales animas. Sed hoc ideo dixi, quia expertus sum qui dicerent diabolum et angelos ejus bonos esse in genere suo, et in ea natura in qua eos creavit Deus ordine proprio tales quales sunt: sed nobis malum esse, si illiciamur et seducamur ab eis; si autem caveamus eos atque vincamus, decorum atque gloriosum. Et hoc qui dicunt, videntur sibi ut id probent, de Scripturis adhibere idonea testimonia; vel illud quod scriptum est in libro Job (XL, 14), cum diabolus describeretur, Hoc est initium figmenti Domini quod fecit ad illudendum ab Angelis suis; vel illud, Draco hic quem finxisti ad illudendum ei (Psal. CIII, 26). Quam quaestionem, quae non adversus Manichaeos qui hoc non sentiunt, sed adversus alios qui hoc sentiunt suscipienda esset atque solvenda, pertractare atque enodare tunc nolui, ne librum multo quam vellem facerem longiorem: cum viderem etiam si hoc concederetur, tamen debere Manichaeos ac jam posse convinci, introducentes insanissimo errore, naturam mali aeterno bono coaeternam. Ideo ergo dixi, quod interim incertum est, non quod ego inde dubitarem, sed quod inter me et illos, quos ita sapere inveneram, nondum esset ista quaestio dissoluta; quam tamen in aliis longe posterioribus libris meis de Genesi ad litteram, secundum Scripturas sanctas quanta potui manifestatione dissolvi.

8.

Alio loco, Propterea, inquam, corporea diligendo peccamus, quia spiritualia diligere et justitia jubemur, et natura possumus, et tunc in nostro genere optimi et beatissimi sumus (Cap. 13, n. 20). Ubi quaeri potest cur, natura, et non, Gratia possumus, dixerim. Sed contra Manichaeos de natura quaestio versabatur. Et utique id agit gratia, ut sanata natura quod vitiata non potest, possit per eum qui venit quaerere et salvum facere quod perierat. Quam tamen gratiam etiam tunc recolens oravi pro familiarissimis meis qui mortifero illo adhuc tenebantur errore, et dixi: Deus magne, Deus omnipotens, Deus summae bonitatis, quem inviolabilem et incorruptibilem credi atque intelligi fas est, Trina Unitas, quam catholica Ecclesia colit, supplex oro, expertus in me misericordiam tuam, ne homines cum quibus mihi a pueritia in omni convictu fuit summa consensio, in tuo cultu a me dissentire permittas (Cap. 15, n. 24). Sic utique orans, jam fide retinebam, non solum conversos ad Deum gratia ejus adjuvari, ut proficiant ac perficiantur, ubi adhuc dici potest, pro merito conversionis illorum istam dari (0612)gratiam; verum etiam ut convertantur ad Deum, ad ipsam Dei gratiam pertinere: quandoquidem pro eis oravi qui erant ab illo nimis aversi, atque ut ad illam converterentur oravi. Hic liber sic incipit: Opitulante Dei misericordia.

CAPUT XVI. Acta contra Fortunatum Manichaeum, liber unus.

1.

Eodem tempore presbyterii mei, contra Fortunatum quemdam Manichaeorum presbyterum disputavi, qui plurimum temporis apud Hipponem vixerat, seduxeratque tam multos, ut propter illos ibi eum delectaret habitare. Quae disputatio nobis altercantibus excepta est a notariis, veluti Gesta conficerentur; nam et diem habet, et consulem. Hanc in librum memoriae mandandam conferre curavimus. Versatur ibi quaestio unde sit malum: me asserente exortum fuisse hominis malum ex libero voluntatis arbitrio; illo autem naturam mali Deo coaeternam persuadere moliente. Sed consequenti die tandem confessus est, nihil se adversus nos invenire quod diceret. Nec sane catholicus factus est, sed tamen ab Hippone discessit.

2.

In hoc libro illud quod dixi, Animam dico esse factam a Deo, ut caetera omnia quae a Deo facta sunt; et inter illa quae Deus omnipotens fecit, principalem locum datum esse animae (Disput. 1, n. 13), ita dixi, ut hoc generaliter de universa creatura rationali accipi vellem, quamvis in Scripturis sanctis animas dictas esse Angelorum, aut non omnino, aut non possit facile reperiri, sicut supra jam diximus. Item alio loco: Ego dico, inquam, peccatum non esse, si non propria voluntate peccetur (Disput. 2, n. 21). Ubi peccatum illud intelligi volui, quod non est etiam poena peccati: nam de tali poena dixi alibi in eadem disputatione, quod dicendum fuit (Disput. 1, n. 15). Itemque dixi: Ut postea eadam ipsa caro, quae nos poenis torsit in peccatis manentes, subjiciatur nobis in resurrectione, et nulla adversitate nos quatiat, quominus legem et praecepta divina servemus (Disput. 2, n. 22). Quod non ita est accipiendum, tanquam et in illo Dei regno, ubi incorruptibile atque immortale corpus habebimus, de Scripturis divinis lex et praecepta sumenda sint: sed quia perfectissime ibi lex aeterna servabitur, et illa duo praecepta de diligendo Deo et proximo, non in lectione, sed in ipsa perfecta et sempiterna dilectione tenebimus. Hoc opus sic incipit: Quinto calendas septembris, Arcadio Augusto bis et Rufino viris clarissimis consulibus.

CAPUT XVII. De Fide et Symbolo, libe unus.

Per idem tempus coram episcopis hoc mihi jubentibus, qui plenarium totius Africae concilium Hipponeregio habebant de Fide et Symbolo presbyter disputavi. Quam disputationem, nonnullis eorum qui nos familiarius diligebant studiosissime instantibus, in librum contuli; in quo de rebus ipsis ita disseritur, ut tamen non fiat verborum illa contextio, quae tenenda memoriter competentibus traditur. In hoc libro cum de resurrectione carnis ageretur: Resurget, (0613)unquam, corpus secundum christianam fidem, quae fallere non potest. Quod cui videtur incredibile, qualis sit nunc caro attendit, qualis autem futura sit non considerat: quia illo tempore immutationis angelicae, non jam caro erit et sanguis, sed tantum corpus (Cap. 10, n. 23); et caetera quae ibi de corporum terrestrium in corpora coelestia mutatione disserui, quoniam dixit Apostolus, cum inde loqueretur, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Sed quisquis ea sic accipit, ut existimet ita corpus terrenum, quale nunc habemus, in corpus coeleste resurrectione mutari, ut nec membra ista, nec carnis sit futura substantia; procul dubio corrigendus est, commonitus de corpore Domini, qui post resurrectionem in eisdem membris non solum conspiciendus oculis, verum etiam manibus tractandus apparuit, carnemque se habere etiam sermone firmavit, dicens: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Unde constat Apostolum non carnis substantiam negasse in regno Dei futuram; sed aut homines qui secundum carnem vivunt, carnis et sanguinis nomine nuncupasse, aut ipsam carnis corruptionem, quae tunc utique nulla erit. Nam cum dixisset, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; bene intelligitur, tanquam exponendo quid dixerit, continuo subdidisse: Neque corruptio incorruptionem possidebit (I Cor. XV, 50). De qua re ad persuadendum infidelibus difficili, diligenter quantum potui me disseruisse reperiet, quisquis de Civitate Dei librum legerit novissimum. Hic liber sic incipit: Quoniam scriptum est.

CAPUT XVIII. De Genesi ad litteram imperfectus, liber unus.

Cum de Genesi duos libros contra Manichaeos condidissem; quoniam secundum allegoricam significationem Scripturae verba tractaveram, non ausus naturalium rerum tanta secreta ad litteram exponere, hoc est quemadmodum possent secundum historicam proprietatem quae ibi dicta sunt accipi: volui experiri in hoc quoque negotiosissimo ac difficillimo opere quid valerem; sed in Scripturis exponendis tirocinium meum sub tanta sarcinae mole succubuit. Et nondum perfecto uno libro, ab eo quem sustinere non poteram labore conquievi. Sed in hoc opere cum mea opuscula retractarem, iste ipse ut erat imperfectus venit in manus; quem neque edideram, et abolere decreveram, quoniam scripsi postea duodecim libros quorum titulus est, De Genesi ad litteram. In quibus quamvis multa quaesita potius quam inventa videantur, tamen eis iste nullo modo est comparandus. Verum et hunc posteaquam retractavi, manere volui ut esset index, quantum existimo, non inutilis rudimentorum meorum in enucleandis atque scrutandis divinis eloquiis, ejusque titulum esse volui, de Genesi ad litteram imperfectus. Inveni quippe eum usque ad haec verba dictatum: Pater tantum Pater est, nec Filius aliud est quam Filius; quia et cum dicitur similitudo (0614)Patris, quanquam ostendat nullam intervenire dissimilitudinem, non tamen solus est Pater, si habet similitudinem (Cap. 16, n. 60). Post haec repetivi verba Scripturae rursus consideranda atque tractanda, Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Huc usque dictatum librum imperfectum reliqueram. Quod autem ibi sequitur, addendum putavi cum eum retractarem: nec sic tamen perfeci, sed hoc quoque addito imperfectum reliqui. Si enim perfecissem, saltem de omnibus operibus et verbis Dei, quae ad sextum diem pertinent, disputassem. In hoc libro ea notare quae mihi displicent, vel defendere quae aliis non bene intellecta displicere possunt, superfluum mihi visum est. Breviter enim potius admoneo ut illi duodecim libri legantur, quos longe postea episcopus feci, et ex ipsis de isto judicetur. Hic ergo sic incipit: De obscuris naturalium rerum, quae omnipotente Deo artifice facta sentimus, non affirmando, sed quaerendo tractandum est.

CAPUT XIX. De Sermone Domini in monte, libri duo.

1.

Per idem tempus de Sermone Domini in monte, secundum Matthaeum, duo volumina scripsi. In quorum primo propter id quod scriptum est, « Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur » (Matth. V, 9); Sapientia, inquam, congruit pacificis, in quibus jam ordinata sunt omnia, nullusque motus adversus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum et ipse obtemperet Deo (Lib. 1, c. 4, n. 11). Quod merito movet quomodo dixerim. Non enim cuiquam provenire in hac vita potest, ut lex repugnans legi mentis omnino non sit in membris. Quando quidem etiam si ei sic resisteret spiritus hominis, ut in nullum ejus laberetur assensum; non ideo tamen illa non repugnaret. Hoc ergo quod dictum est, Nullum esse motum adversus rationem rebellem, recte accipi potest id nunc agentibus pacificis, domando concupiscentias carnis, ut ad istam pacem plenissimam quandoque veniatur.

2.

Proinde quod alio loco, cum eamdem sententiam evangelicam repetens dixissem, Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9); adjunxi dicens, Et ista quidem in hac vita compleri possunt, sicut completa esse in Apostolis credimus (Lib. 1, c. 4, n. 12): sic accipiendum est, non ut in Apostolis hic viventibus nullum carnis motum arbitremur spiritui repugnasse; sed hactenus hic ista posse compleri, quatenus in Apostolis credimus esse completa, ea mensura scilicet perfectionis humanae, quanta in hac vita potest esse perfectio. Non enim dictum est, Ista in hac vita compleri possunt, nam completa esse in Apostolis credimus; sed dictum est, sicut completa esse in Apostolis credimus, ut ita compleantur sicut in illis completa sunt, id est quadam perfectione, cujus capax est ista vita, non sicut complenda sunt illa quam speramus pace plenissima, quando dicetur: Ubi est, mors, contentio tua? (I Cor. XV, 55.)(0615)

3.Alio loco (Lib. 1, c. 6, n. 17) quod interposui testimonium, Non enim ad mensuram dat Deus spiritum (Joan. III, 34), nondum intellexeram de Christo proprie verius accipi. Aliis quippe hominibus nisi ad mensuram daretur spiritus, non duplum peteret Elisaeus quam fuit in Elia. Item quod scriptum est, Iota unum, aut unus apex non transiet a lege donec omnia fiant (Matth. V, 18), cum exponerem, nihil dixi posse aliud intelligi, nisi vehementem perfectionis expressionem (Lib. 1, c. 8, n. 20). Ubi merito quaeritur, utrum ista perfectio sic possit intelligi, ut tamen verum sit, neminem jam utentem voluntatis arbitrio hic vivere sine peccato. A quo enim usque ad unum apicem lex perfici potest, nisi a quo fiunt universa divina mandata? Sed in eisdem mandatis est etiam quod jubemur dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12): quam orationem usque in finem saeculi tota dicit Ecclesia. Omnia ergo mandata facta deputantur, quando quidquid non fit ignoscitur.
4.

Sane quod ait Dominus, Quicumque solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic, et caetera, usque ad eum locum ubi ait, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Id. V, 18-20); multo melius et convenientius exposui in aliis posterioribus sermonibus meis, quod etiam hic retexere longum est. Ad hoc autem iste ibi perducitur sensus (Lib. 1, c. 9, n. 21), ut eorum sit justitia major, quam Scribarum et Pharisaeorum, qui dicunt et faciunt. De Scribis quippe et Pharisaeis alio loco ipse Dominus ait: Dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Illud etiam melius intelleximus postea quod scriptum est: Qui irascitur fratri suo (Id. V, 22). Codices enim graeci non habent, sine causa, sicut hic positum est; quamvis idem ipse sit sensus. Illud enim diximus intuendum, quid sit irasci fratri suo; quoniam non fratri irascitur, qui peccato fratris irascitur. Qui ergo fratri, non peccato irascitur, sine causa irascitur.

5.

Item quod dixi, Hoc et de patre et de matre et de caeteris vinculis sanguinis intelligendum est, ut in eis oderimus quod genus humanum nascendo et moriendo sortitum est (Lib. 1, c. 15, n. 41), ita sonat, quasi non essent futurae istae necessitudines, si nullo naturae humanae praecedente peccato nemo moreretur; quem sensum jam superius improbavi. Essent enim profecto cognationes et affinitates, etiamsi originali nullo existente peccato, sine morte cresceret et multiplicaretur genus humanum. Ac per hoc aliter solvenda est quaestio, cur Dominus praeceperit diligendos inimicos (Matth. V, 44), cum alio loco praecipiat odio habendos et parentes et filios (Luc. XIV, 26), non sicut hic soluta est, sed sicut eam posterius saepe solvimus: id est, ut diligamus inimicos lucrandos regno (0616)Dei, et oderimus in propinquis, si impediunt a regno Dei.

6.

Item de praecepto quo prohibetur uxor dimitti, nisi propter fornicationem, hic quidem scrupulosissime disputavi (Lib. 1, c. 91). Sed quam velit Dominus intelligi fornicationem, propter quam liceat dimittere uxorem; utrum eam quae damnatur in stupris, an illam de qua dicitur, Perdidisti omnem qui fornicatur abs te (Psal. LXEII, 27), in qua utique et ista est (neque enim non fornicatur a Domino, qui tollens membra Christi, facit ea membra meretricis); etiam atque etiam cogitandum est atque requirendum. Nec volo in re tanta tamque ad dignoscendum difficili putare lectorem, istam sibi nostram disputationem debere sufficere: sed legat et alia, sive nostra quae postea scripta sunt, sive aliorum melius considerata atque tractata; vel ipse si potest, ea quae hic merito movere possunt, vigilantiore atque intelligentiore mente discutiat. Non quia omne peccatum fornicatio est; neque enim omnem peccantem Deus perdit, qui quotidie sanctos suos exaudit, dicentes, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): cum perdat omnem qui fornicatur ab eo. Sed quatenus intelligenda atque limitanda sit haec fornicatio, et utrum etiam propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima quaestio est. Licere tamen propter istam quae in stupris committitur, nulla quaestio est. Et ubi dixi hoc permissum esse, non jussum, non attendi aliam Scripturam dicentem: Qui tenet adulteram, stultus et impius est (Prov. XVIII, 22). Nec sane adulteram dixerim fuisse deputandam illam mulierem, etiam posteaquam audivit a Domino, Nec ego te damnabo; vade, deinceps jam noli peccare (Joan. VIII, 11), si hoc obedienter audivit.

7.

Loco alio peccatum fratris ad mortem, de quo dicit Joannes apostolus, Non pro illo dico ut roget quis (I Joan. V, 16), ita definivi ut dicerem: Peccatum fratris ad mortem puto esse cum post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Jesu Christi quisque oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur (Lib. 1, c. 22, n. 73). Quod quidem non confirmavi, quoniam hoc putare me dixi: sed tamen addendum fuit, si in hac tam scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam; quoniam de quocumque pessimo in hac vita constituto non est utique desperandum, nec pro illo imprudenter oratur, de quo non desperatur.

8.

In secundo item libro: Nulli, inquam, licebit ignorare Dei regnum, cum ejus Unigenitus non solum intelligibiliter, sed etiam visibiliter in homine Dominico de coelo venerit, judicaturus vivos et mortuos (Lib. 2, c. 6, n. 20). Sed non video utrum recte dicatur homo Dominicus qui est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, cum sit utique Dominus: dominicus autem homo quis in ejus sancta familia non potest dici? Et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi tractatores catholicos divinorum eloquiorum. Sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem. Postea quippe (0617)vidi non esse dicendum, quamvis nonnulla possit ratione defendi. Item quod dixi, Nullius enim fere conscientia Deum potest odisse (Lib. 2, c. 14, n. 48), non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus scriptum est: Superbia eorum qui oderunt te (Psal. LXXIII, 23).

9.

Alio loco in eo quod dixi, Ob hoc dixisse Dominum, « Sufficit dici malitia sua » (Matth. VI, 34), quia cibos sumere urgebit ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror quia poenalis nobis est; pertinet enim ad hanc fragilitatem quam peccando meruimus (Lib. 2, c. 17, n. 56), non attendi etiam primis hominibus data fuisse in paradiso corporis alimenta, antequam istam mortis poenam peccando meruissent. Sic enim erant immortales in corpore nondum spirituali, sed animali, ut tamen in ejusmodi immortalitate corporalibus alimentis uterentur. Item quod dixi (Id., c. 19, n. 66), Quam sibi Deus elegit « gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam » (Ephes. V, 27), non ideo dixi, quia nunc ex omni parte jam talis est; quamvis ad hoc electa non dubitaretur, ut talis sit quando Christus apparuerit vita ejus: tunc enim et ipsa cum illo apparebit in gloria; propter quam gloriam dicta est Ecclesia gloriosa. Item quod Dominus ait, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis, operose quidem tria ista quid inter se differant exponendum putavi (Lib. 2, c. 21); sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referuntur. Hoc quippe ostendit, ubi eodem verbo cuncta conclusit, dicens: Quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 7, 11)? non enim dixit, petentibus, et quaerentibus, et pulsantibus. Hoc opus sic incipit: Sermonem quem locutus est Dominus.

CAPUT XX. Psalmus contra partem Donati.

Volens etiam causam Donatistarum ad ipsius humillimi vulgi et omnino imperitorum atque idiotarum notitiam pervenire, et eorum quantum fieri posset per nos inhaerere memoriae, Psalmum qui eis cantaretur, per latinas litteras feci: sed usque ad V litteram. Tales autem abecedarios appellant. Tres vero ultimas omisi; sed pro eis novissimum quasi epilogum adjunxi, tanquam eos mater alloqueretur Ecclesia. Hypopsalma etiam quod responderetur, et prooemium causae, quod nihilominus cantaretur, non sunt in ordine litterarum: earum quippe ordo incipit post prooemium. Ideo autem non aliquo carminis genere id fieri volui, ne me necessitas metrica ad aliqua verba quae vulgo minus sunt usitata compelleret. Iste Psalmus sic incipit: Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate; quod ejus hypopsalma est.

CAPUT XXI. Contra Epistolam Donati haeretici, liber unus. --[Non exstat.]

1.

Librum etiam contra Epistolam Donati, qui partis Donati secundus post Majorinum episcopus apud Carthaginem fuit, eodem presbyterii mei tempore scripsi; in qua epistola ille agit, ut non nisi in ejus (0618)communione baptisma Christi esse credatur: cui nos contradicimus in hoc libro. Dixi in quodam loco de apostolo Petro, quod in illo tanquam in petra fundata sit Ecclesia; qui sensus etiam cantatur ore multorum in versibus beatissimi Ambrosii, ubi de gallo gallinaceo ait: Hoc ipsa petra Ecclesiae canente, culpam diluit. Sed scio me postea saepissime sic exposuisse quod a Domino dictum est, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; ut super hunc intelligeretur quem confessus est Petrus dicens, Tu es Christus filius Dei vivi (Matth. XVI, 18, 16): ac sic Petrus ab hac petra appellatus personam Ecclesiae figuraret, quae super hanc petram aedificatur, et accepit claves regni coelorum. Non enim dictum est illi, Tu es petra; sed, Tu es Petrus. Petra autem erat Christus; quem confessus Simon, sicut eum tota Ecclesia confitetur, dictus est Petrus. Harum autem duarum sententiarum quae sit probabilior, eligat lector.

2.

Alio loco dixi, Nullius mortem Deus quaerit; quod sic accipiendum, quia homo sibi acquisivit mortem deserens Deum, et acquirit qui non recurrit ad Deum, secundum quod scriptum est: Deus mortem non fecit (Sap. I, 13). Sed etiam illud non minus verum est: Vita et mors a Domino Deo est (Eccli. XI, 14): vita scilicet a donante, mors a vindicante.

3.

Item quod dixi Donatum, cujus epistolam refellebam, rogasse ut Imperator inter ipsum et Caecilianum transmarinos episcopos judices daret; non ipsum, sed alium Donatum, ejusdem tamen schismatis, hoc fecisse probabilius invenitur. Ille autem non erat Carthaginensis Donatistarum episcopus, sed a Casis-nigris, qui tamen primus apud Carthaginem ipsum nefarium schisma commisit. Nec sane Donatus Carthaginensis ut Christiani rebaptizarentur instituit; quod ego eum instituisse credideram, quando ejus epistolae respondebam. Nec de libro Ecclesiastici ipse abstulit de media sententia verba ad rem necessaria, ubi cum scriptum sit, Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus (Id. XXXIV, 30)? iste sic posuit tanquam scriptum esset, Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus? Nos autem et antequam esset pars Donati, sic habuisse codices plurimos, verumtamen afros, ut non esset in medio, et iterum tangit illum, postea didicimus. Quod si tunc scissem, non in istum tanquam in furem divini eloquii, vel violatorem tanta dixissem. Hic liber sic incipit: Abs te ipso praesente audieram.

CAPUT XXII. Contra Adimantum Manichaei discipulum, liber unus.

1.

Eodem tempore venerunt in manus meas quaedam disputationes Adimanti, qui fuerat Manichaei discipulus (0619)quas conscripsit adversus Legem et Prophetas, velut contraria eis evangelica et apostolica Scripta demonstrare conatus. Huic ergo respondi, verba ejus ponens, eisque reddens responsionem meam. Quod opus uno volumine conclusi, et in eo quibusdam quaestionibus non semel, sed iterum respondi, quoniam quod primum responderam perierat, et tunc inventum est, cum jam iterum respondissem. Aliquas sane earumdem quaestionum popularibus ecclesiasticis sermonibus solvi: adhuc etiam quibusdam non respondi; aliquae remanserunt, quae rebus aliis magis urgentibus praetermissae sunt, cumulo quoque oblivionis adjuncto.

2.

In hoc ergo dixi: Certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante Domini adventum, secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum, populus ille tenebatur qui Testamentum Vetus accepit; tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio Novi Testamenti est, ut nulla in evangelica atque apostolica doctrina reperiantur, quamvis ardua et divina praecepta et promissa, quae illis etiam Libris veteribus desint (Cap. 3, n. 4). Sed addendum erat, Pene, atque dicendum, Ut pene nulla in evangelica atque apostolica doctrina reperiantur, quamvis ardua et divina praecepta et promissa, quae illis etiam Libris veteribus desint. Quid est enim quod in sermone evangelico in monte Dominus dicit, Audistis quia dictum est antiquis hoc; ego autem dico vobis (Matth. V, 21); si nihil ipse amplius praecepit quam praeceptum est in illis veteribus Libris? Deinde regnum coelorum illi populo fuisse promissum non legimus in iis quae promissa sunt Lege data per Moysen in monte Sina (Exod. XIX, 3-6), quod proprie Vetus dicitur Testamentum; quod praefiguratum dicit Apostolus per ancillam Sarae et filium ejus: sed et ibi figuratum est et Novum per ipsam Saram et filium ejus (Galat. IV, 22-31). Proinde si figurae discutiantur, omnia ibi prophetata reperiuntur, quae sunt praesentata, vel exspectantur praesentanda per Christum. Verumtamen propter quaedam praecepta non figurata, sed propria, quae non in Vetere Testamento, sed in Novo inveniuntur, cautius et moderatius diceretur, Pene nulla, quam nulla hic esse quae non sint et illic; quamvis illic sint illa duo praecepta de dilectione Dei et proximi, quo rectissime omnia et legitima et prophetica et evangelica et apostolica referuntur.

3.

Item quod dixi, Tribus modis in Scripturis sanctis filiorum nomen accipitur (Cap. 5, n. 1), minus considerate dictum est. Et alios enim quosdam modos sine dubio praetermisimus; sicut dicitur filius gehennae (Matth. XXIII, 15), vel filius adoptivus (Rom. VIII, 14, 15): quae utique nec secundum naturam, nec secundum doctrinam, nec secundum imitationem dicuntur. Quorum trium modorum tanquam sola sint exempla reddidimus; secundum naturam, sicut Judaei filii Abrahae (Joan. VIII, 37): secundum doctrinam, sicut filios suos, quos Evangelium docuit, Apostolus vocat (I Cor. IV, 14): secundum imitationem, sicut filii Abrahae nos sumus, cujus imitamur fidem (Galat. (0620)IV, 28). Quod autem dixi (Cap. 12, n. 5), Cum induerit incorruptionem et immortalitatem, jam non caro et sanguis erit (I Cor. XV, 54); secundum corruptionem carnalem dictum est carnem non futuram, non secundum substantiam, secundum quam Domini corpus etiam post resurrectionem caro appellata est (Luc. XXIV, 39).

4.

Alio loco (Cap. 26), Nisi quisque, inquam, voluntatem mutaverit, bonum operari non potest, quod in nostra potestate esse positum alio loco docet, ubi ait: « Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum » (Matth. XII, 33). Quod non est contra gratiam Dei quam praedicamus. In potestate quippe hominis est mutare in melius voluntatem; sed ea potestas nulla est nisi à Deo detur, de quo dictum est: Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Cum enim hoc sit in potestate quod, cum volumus, facimus, nihil tam in potestate quam ipsa voluntas est; sed praeparatur voluntas à Domino. Eo modo ergo dat potestatem. Sic intelligendum est et quod dixi postea, In nostra potestate esse, ut vel inseri bonitate Dei, vel excidi ejus severitate mereamur; quia in potestate nostra non est, nisi quod nostram sequitur voluntatem: quae cum fortis et potens praeparatur a Domino, facile fit opus pietatis, etiam quod difficile atque impossibile fuit. Hic liber sic incipit: De eo quod scriptum est, « In principio fecit Deus coelum et terram. »

CAPUT XXIII. Expositio quarumdam propositionum ex Epistola Apostoli ad Romanos.

1.

Cum presbyter adhuc essem, contigit ut apud Carthaginem inter nos qui simul eramus, ad Romanos Apostoli Epistola legeretur, et quaedam interrogabar a fratribus: quibus cum, sicut poteram, responderem, voluerunt scribi potius quae dicebam, quam sine litteris fundi. Ubi cum eis obtemperarem, liber unus accessit superioribus opusculis meis. In quo libro: Quod autem ait, inquam, « Scimus quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum; » satis ostendit non posse impleri Legem, nisi a spiritualibus, quales facit gratia Dei. Quod utique non ex persona Apostoli accipi volui, qui jam spiritualis erat; sed hominis sub Lege positi, nondum sub gratia. Sic enim prius haec verba sapiebam; quae postea lectis quibusdam divinorum tractatoribus eloquiorum, quorum me moveret auctoritas, consideravi diligentius et vidi etiam de ipso Apostolo posse intelligi quod ait, Scimus quoniam Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum: quod in eis libris quos contra Pelagianos nuper scripsi, quantum potui diligenter ostendi. In isto ergo libro et hoc quod dictum est, Ego autem carnalis sum; et deinde caetera usque ad eum locum, ubi dicit, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 14-25): dixi hominem describi adhuc sub Lege, nondum sub gratia constitutum, bene facere volentem, sed victum concupiscentia carnis male facientem (Prop. 41-46). A cujus concupiscentiae dominatu (0621)non liberat, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, dono Spiritus sancti, per quem diffusa charitas in cordibus nostris vincit carnis concupiscentias, ne consentiamus eis ad male faciendum; sed potius bona faciamus. Unde quidem jam evertitur haeresis Pelagiana, quae vult, non ex Deo nobis, sed ex nobis esse charitatem qua bene ac pie vivimus. Sed in illis libris quos adversus eos edidimus, etiam spiritualis hominis jamque sub gratia constituti melius intelligi verba ista monstravimus, propter carnis corpus, quod spirituale nondum est, erit autem in resurrectione mortuorum; et propter ipsam carnis concupiscentiam, cum qua ita confligunt sancti, non ei consentientes ad malum, ut tamen ejus motibus, quibus repugnantibus resistunt, non careant in hac vita: non eos autem habebunt in illa, ubi absorbebitur mors in victoriam. Propter hanc itaque concupiscentiam motusque ipsos, quibus ita resistitur, ut tamen sint in nobis, potest quisque sanctus jam sub gratia positus dicere ista omnia, quae hic esse dixi verba hominis nondum sub gratia positi, sed sub Lege. Quod hic ostendere longum est, et hoc ubi ostenderim dictum est (Cap. 6).

2.

Item disputans quid elegerit Deus in nondum nato, cui dixit serviturum esse majorem; et quid in eodem majore similiter nondum nato reprobaverit, de quibus propter hoc commemoratur, quamvis longe postea prolatum propheticum testimonium, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX, 13): ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem: Non ergo elegit Deus opera cujusquam in praescientia, quae ipse daturus est; sed fidem elegit in praescientia, ut quem sibi crediturum esse praescivit, ipsum etegerit cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam vitam aeternam consequeretur (Prop. 60). Nondum diligentius quaesiveram, nec adhuc inveneram qualis sit electio gratiae; de qua idem dicit Apostolus, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5): quae utique non est gratia si eam merita ulla praecedant, ne jam quod datur, non secundum gratiam, sed secundum debitum reddatur potius meritis quam donetur. Proinde quod continuo dixi, Dicit enim idem apostolus, « idem Deus qui operatur omnia in omnibus » (I Cor. XII, 6); nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus: ac deinde subjunxi, Quod ergo credimus, nostrum est; quod autem bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum sanctum (Prop. 61); profecto non dicerem, si jam scirem etiam ipsam fidem inter Dei munera reperiri; quae dantur in eodem Spiritu. Utrumque ergo nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrumque tamen datum est per Spiritum fidei et charitatis. Neque enim sola charitas, sed sicut scriptum est, Charitas cum fide a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo (Ephes. VI, 23).

3.

Et quod paulo post dixi, Nostrum est enim credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum sanctum, per quem charitas diffunditur in cordibus nostris (Prop. 61), verum est quidem, sed eadem regula, et utrumque (0622)ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem; et utrumque nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis. Ac per hoc quod etiam postea dixi, Quia neque velle possumus nisi vocemur; et cum post vocationem voluerimus, non sufficit voluntas nostra et cursus noster, nisi Deus et vires currentibus praebeat, et perducat quo vocat; ac deinde subjunxi, Manifestum est ergo, non volentis ne que currentis, sed miserentis Dei esse (Rom. IX, 16), quod bene operamur: omnino verissimum est. Sed parum de ipsa vocatione disserui, quae fit secundum propositum Dei: non enim omnium qui vocantur talis est, sed tantum electorum. Itaque quod paulo post dixi, Sicut enim in iis quos eligit Deus, non opera sed fides inchoat meritum, ut per munus Dei bene operentur; sic in iis quos damnat, infidelitas et impietas inchoat poenae meritum, ut per ipsam poenam etiam male operentur; verissime dixi: sed fidei meritum etiam ipsum esse donum Dei, nec putavi quaerendum esse, nec dixi.

4.

Et alio loco: Cujus enim miseretur, inquam, facit eum bene operari; et quem obdurat (Ibid., 18), relinquit eum ut male operetur. Sed et illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur; et ista obduratio praecedenti impietati (Prop. 62). Quod quidem verum est; sed adhuc quaerendum erat utrum et meritum fidei de misericordia Dei veniat, id est, utrum ista misericordia ideo tantummodo fiat in homine, quia fidelis est, an etiam facta fuerit ut fidelis esset. Legimus enim, dicente Apostolo, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25): non ait, Quia fidelis eram. Fideli ergo datur quidem, sed data est etiam ut esset fidelis. Rectissime itaque alio loco in eodem libro dixi, Quoniam si non ex operibus, sed misericordia Dei et vocamur ut credamus, et credentibus praestatur ut bene operemur, non est gentibus ista invidenda misericordia (Prop. 64): quamvis minus ibi diligenter de illa, quae per Dei propositum fit, vocatione tractaverim. Hic liber sic incipit: Sensus hi sunt in Epistola Pauli ad Romanos.

CAPUT XXIV. Expositio Epistolae ad Galatas, liber unus.
1.

Post hunc librum exposui ejusdem apostoli Epistolam ad Galatas, non carptim, id est aliqua praeter mittens, sed continuanter et totam. Hanc autem expositionem uno volumine comprehendi. In quo illud quod dictum est, Priores ergo apostoli veraces, qui non ab hominibus, sed a Deo per hominem missi sunt, per Jesum Christum scilicet adhuc mortalem. Verax etiam novissimus apostolus, qui per Jesum Christum totum jam Deum post resurrectionem ejus missus est, propter immortalitatem dictum est, totum jam Deum, quam post resurrectionem habere coepit; non propter divinitatem semper immortalem, a qua nunquam recessit, in qua totus Deus erat, et cum moriturus adhuc erat. Hunc autem sensum sequentia manifestant; adjunxi enim dicens: Priores sunt caeteri Apostoli per Jesum Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem: (0623)novissimus est apostolus Paulus per Jesum Christum jam totum Deum, id est ex omni parte immortalem (Num. 2). Hoc enim dixi, exponens quod ait Apostolus, Non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem: quasi jam Jesus Christus non sit homo. Sequitur enim, Qui suscitavit illum a mortuis (Galat. I, 1): ut hinc appareret cur dixerit, Neque per hominem. Proinde, propter immortalitatem jam nunc non homo Christus Deus: propter substantiam vero naturae humanae, in qua ascendit in coelum, etiam nunc mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), quoniam sic veniet quomodo eum viderunt qui viderunt euntem in coelum (Act. I, 11).

2.

Item quod dixi, Gratia Dei est qua nobis donantur peccata, ut reconciliemur Deo: pax autem qua reconciliamur Deo (Num. 3), sic accipiendum est, ut tamen sciamus etiam utrumque ad generalem Dei gratiam pertinere: quomodo in populo Dei aliud specialiter Israel, aliud Judas; et tamen utrumque generaliter Israel. Item cum exponerem, Quid ergo? Lex transgressionis gratia proposita est (Galat. III, 19), ita distinguendum putavi, ut interrogatio esset, Quid ergo? ac deinde responsio, Lex transgressionis gratia proposita est (Num. 24). Quod quidem non abhorret a vero; sed melior mihi videtur ista distinctio, ut interrogatio sit, Quid ergo lex? et inferatur responsio, Transgressionis gratia proposita est. Quod autem dixi: Ordinatissime itaque subjunxit, « Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege » : ut intelligamus eos esse sub Lege, quorum spiritus ita concupiscit adversus carnem, ut non ea quae volunt faciant; id est, non se teneant invictos in charitate justitiae, sed a concupiscente adversum se carne vincantur (Num. 47); hoc ex illo sensu est, quo sentiebam id quod dictum est, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17, 18), ad eos pertinere qui sub Lege sunt, nondum sub gratia. Adhuc enim non intellexeram haec verba et illis qui sub gratia sunt, non sub Lege, propterea convenire, quia et ipsi concupiscentias carnis, contra quas spiritu concupiscunt, quamvis eis non consentiant, nollent tamen ullas habere si possent. Et ideo non quaecumque volunt faciunt, quia volunt eis carere, nec possunt. Tunc enim eas non habebunt, quando nec corruptibilem carnem. Hic liber sic incipit: Causa propter quam scribit Apostolus.

CAPUT XXV. Epistolae ad Romanos inchoata Expositio, liber unus.

Epistolae quoque ad Romanos, sicut ad Galatas, expositionem susceperam. Sed hujus operis, si perficeretur, plures libri erant futuri; quorum unum in sola disputatione ipsius salutationis absolvi, ab initio scilicet usque ad illud, ubi ait: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Factum est quippe ut immoraremur cum vellemus solvere incidentem (0624)sermoni nostro difficillimam quaestionem de peccato in Spiritum sanctum, quod non remittatur neque in hoc saeculo neque in futuro. Sed deinde alia volumina cessavi adjungere exponendo Epistolam totam, ipsius operis magnitudine ac labore deterritus, et in alia faciliora deflexus sum. Ita factum est ut librum quem feceram primum, relinquerem solum, cujus esse titulum volui: Epistolae ad Romanos inchoata Expositio. Ubi quod dixi, gratiam esse in dimissione peccatorum, pacem vero in reconciliatione Dei, ubicumque hoc dixi, non sic accipiendum est ac si pax ipsa et reconciliatio non pertineat ad gratiam generalem, sed quod specialiter nomine gratiae remissionem significaverit peccatorum. Sicut Legem et specialiter dicimus, secundum quod dictum est, Lex et Prophetae (Matth. XXII, 40); et generaliter, ut in ea sint et Prophetae. Hic liber sic incipit: In Epistola quam Paulus apostolus scripsit ad Romanos.

CAPUT XXVI. De Diversis Quaestionibus octoginta tribus, liber unus.

Est etiam inter illa quae scripsimus quoddam prolixum opus, qui tamen unus deputatur liber cujus est titulus: de Diversis Quaestionibus octoginta tribus. Cum autem dispersae fuissent per chartulas multas, quoniam ab ipso primo tempore conversionis meae, posteaquam in Africam venimus, sicut interrogabar a fratribus, quando me vacantem videbant, nulla a me servata ordinatione dictatae sunt; jussi eas jam episcopus colligi, et unum ex eis librum fieri, adhibitis numeris, ut quod quisque legere voluerit, facile inveniat. Harum quaestionum est prima, utrum anima a seipsa sit. Secunda, de libero arbitrio. Tertia, utrum Deo auctore sit homo deterior. Quarta, quae sit causa ut sit homo deterior. Quinta, utrum animal irrationale beatum esse possit. Sexta, de malo. Septima, quae proprie in animante anima dicatur. Octava, utrum per se anima moveatur. Nona, utrum corporeis sensibus percipi veritas possit. In qua illud quod dixi, Omne quod corporeus sensus attingit, quod et sensibile dicitur, sine ulla intermissione temporis commutatur, sine dubio verum quidem non est in corporibus resurrectionis incorruptibilibus; sed nunc ea nullus nostri corporis sensus attingit, nisi forte divinitus tale aliquid reveletur. Decima, utrum corpus a Deo sit. Undecima, quare Christus de femina natus sit. Duodecima, loco ubi titulus est, Sententia cujusdam sapientis; non est mea: sed quia per me innotuit quibusdam fratribus, qui tunc a me ista diligentissime colligebant, et placuit eis, inter nostra eam scribere voluerunt. Est autem cujusdam Fontei Carthaginensis, de mente mundanda ad videndum Deum, quod paganus quidem scripsit, sed christianus baptizatus est mortuus. Decima tertia est, quo documento constet homines bestiis excellere. Decima quarta, non fuisse corpus Domini nostri Jesu Christi phantasma (0625)Decima quinta, de intellectu. Decima sexta, de Filio Dei. Decima septima, de scientia Dei. Decima octava, de Trinitate. Decima nona, de Deo et creatura. Vigesima, de loco Dei. Vigesima prima, utrum Deus auctor mali non sit. Ubi videndum est, ne male intelligatur quod dixi, Mali auctor non est, quia omnium quae sunt auctor est; quia in quantum sunt, in tantum bona sunt: et ne hinc putetur non ab illo esse poenam malorum, quae utique malum est iis qui puniuntur. Sed hoc ita dixi quemadmodum dictum est, Deus mortem non fecit (Sap. I, 13); cum alibi scriptum sit: Mors et vita a Domino Deo est (Eccli. XI, 14). Malorum ergo poena, quae a Deo est, malum est quidem malis; sed in bonis Dei operibus est, quoniam justum est ut mali puniantur, et utique bonum est omne quod justum est. Vigesima secunda, Deum non pati necessitatem. Vigesima tertia, de Patre et Filio. Ubi dixi quod eam ipse genuerit, qua sapiens dicitur, sapientiam: sed melius istam quaestionem in libro postea de Trinitate tractavimus. Vigesima quarta, utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio. Quod ita esse omnino verissimum est: sed ut ad recte faciendum liberum sit, Dei gratia liberatur. Vigesima quinta, de cruce Christi. Vigesima sexta, de differentia peccatorum. Vigesima septima, de providentia. Vigesima octava, quare Deus mundum facere voluerit. Vigesima nona, utrum aliquid sit sursum aut deorsum in universo. Trigesima, utrum omnia in utilitatem hominis creata sint. Trigesima prima, nec ipsa mea est, sed Ciceronis (Tullius, De Offic., lib. 1): verum quia et haec per me innotuit fratribus, inter ista quae colligebant scripserunt eam, volentes nosse quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint. Trigesima secunda, utrum rem illam alius alio magis intelligat, atque ita ejusdem rei per infinitum eat intelligentia. Trigesima tertia, de metu. Trigesima quarta, utrum non aliud amandum sit quam metu carere. Trigesima quinta, quid amandum sit. In qua illud quod dixi, id esse amandum, quod nihil est aliud habere, quam nosse, non satis approbo. Neque enim Deum non habebant, quibus dictum est, Nescitis quia templum Dei estis vos, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) nec tamen eum noverant, vel non sicut noscendus est noverant. Item quod dixi, Nemo igitur beatam vitam novit, et miser est, Novit, dixi, quomodo noscenda est. Nam quis eam penitus nescit, eorum duntaxat qui jam ratione utuntur; quandoquidem beatos se esse velle noverunt? Trigesima sexta, de nutrienda charitate. Ubi dixi: Deus igitur et animus quo amatur, charitas proprie dicitur purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur. Quod si verum est, quomodo ergo Apostolus ait: Nemo unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Et ex hoc admonet ut diligantur uxores. Sed ideo dictum est, proprie dilectio (0626)dicitur, quoniam caro diligitur quidem, nec tamen proprie, sed propter animam cui subjacet ad usum. Nam etsi propter seipsam videtur diligi, cum eam nolumus esse deformem, ad aliud referendum est decus ejus, ad illud scilicet a quo decora sunt omnia. Trigesima septima, de semper nato. Trigesima octava, de conformatione animae. Trigesima nona, de alimentis. Quadragesima, cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates. Quadragesima prima, cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecerit. Quadragesima secunda, quemadmodum Dei Sapientia Dominus Jesus Christus et in utero matris fuerit et in coelis. Quadragesima tertia, quare Filius Dei in homine apparuit, et Spiritus sanctus in columba (Matth. III, 16). Quadragesima quarta, quare tanto post venit Dominus Jesus Christus. Ubi cum generis humani tanquam unius hominis aetates commemorarem, dixi: Nec oportuit venire divinitus magistrum, cujus imitatione in mores optimos formaretur, nisi tempore juventutis. Et adjunxi ad hoc valere quod Apostolus dicit, sub Lege tanquam sub paedagogo parvulos custoditos (Galat. III, 23). Sed potest movere cur alibi dixerimus, Christum in generis humani sexta aetate tanquam in senectute venisse (Lib. 1 de Gen. contra Manich., c. 23, n. 40). Hoc ergo quod de juventute dictum est, ad vigorem fervoremque fidei refertur, quae per dilectionem operatur; illud autem de senectute, ad temporum numerum. Potest enim intelligi utrumque in universitate hominum, quod non potest in aetatibus singulorum: sicut in corpore non potest esse simul et juventus et senectus, in animo autem potest; illa propter alacritatem, ista propter gravitatem. Quadragesima quinta, adversus mathematicos. Quadragesima sexta, de ideis. Quadragesima septima, utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus. Ubi quod dixi, angelica corpora, qualia nos speramus habituros, lucidissima atque aetherea esse credendum est; si hoc sine membris quae nunc habemus, et sine substantia, quamvis incorruptibilis, tamen carnis accipiatur, erratur. Multo autem melius in opere de Civitate Dei, quaestio ista tractata est, de videndis cogitationibus nostris (Lib. 22, c. 29). Quadragesima octava, de credibilibus. Quadragesima nona, quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas. Quinquagesima, de aequalitate Filii. Quinquagesima prima, de homine facto ad imaginem et similitudinem Dei. Ubi quid est, quod dixi, Homo sine vita non recte appellatur; cum dicatur homo etiam cadaver hominis? Ergo saltem dicere debui, Non proprie dicitur; ubi dixi, non recte dicitur. Item dixi: Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo Dei, aliud ad imaginem et similitudinem Dei, sicut hominem factum accipimus. Quod non ita intelligendum est, quasi homo non dicatur imago Dei, cum dicat Apostolus, Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei (I Cor. XI, 7): sed dicitur etiam ad imaginem Dei, quod Unigenitus non dicitur, qui tantummodo imago est, non ad imaginem. Quinquagesima secunda, de eo quod dictum est, Poenitet me fecisse hominem (Gen. VI, 6, 7). Quinquagesima tertia, de auro et argento (0627)quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt (Exod. III, 22; et XII, 35). Quinquagesima quarta, de eo quod scriptum est, Mihi autem adhaerere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 28): Ubi quod dixi, Quod autem est omni anima melius, id Deum dicimus, magis dici debuit, Omni creato spiritu melius. Quinquagesima quinta, de eo quod scriptum est, Sexaginta sunt reginae, octoginta concubinae, et adolescentulae quarum non est numerus (Cant. VI, 7). Quinquagesima sexta, de annis quadraginta sex aedificati templi. Quinquagesima septima, de centum quinquaginta tribus piscibus. Quinquagesima octava, de Joanne Baptista. Quinquagesima nona, de decem virginibus. Sexagesima, de die autem et hora nemo scit, neque Angeli coelorum, neque Filius hominis, nisi Pater solus (Matth. XXIV, 36). Sexagesima prima, de eo quod scriptum est in Evangelio, turbas Dominum in monte pavisse de quinque panibus (Id. XIV, 15-21). Ubi quod dixi, duos pisces duas illas significare personas, regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat; dicendum potius fuit, Maxime pertinebat, quoniam unctos aliquando legimus et Prophetas. Item quod dixi, Lucas qui tanquam ascendentem post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuavit, per Nathan ascendit ad David (Luc. III, 31): quia Nathan propheta missus erat, cujus correptione David ipsius peccati abolitionem poenitendo impetravit, non sic accipiendum est tanquam ipse fuerit Nathan propheta, qui filius David: quia nec hic dictum est, quia ipse propheta missus erat; sed dictum est, quia Nathan propheta missus erat, ut mysterium non in eodem homine, sed in eodem nomine intelligatur. Sexagesima secunda, de eo quod scriptum est in Evangelio, quod baptizabat Jesus plures quam Joannes; quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli ejus (Joan. IV, 1, 2). Ubi quod dixi, Latro ille cui dictum est: « Amen dico tibi; hodie mecum eris in paradiso » (Luc. XXIII, 43); qui nec ipsum baptismum acceperat: hoc quidem et alios ante nos rectores sanctae Ecclesiae posuisse in suis litteris invenimus; sed quibus documentis satis possit ostendi quod non fuerit baptizatus ille latro, ignoro. De qua re in posterioribus quibusdam opusculis nostris diligentius disputatum est, maxime in eo quod ad Vincentium Victorem de Animae Origine scripsimus (Lib. 3 de Animae Orig., c. 9, n. 43). Sexagesima tertia, de Verbo. Sexagesima quarta, de muliere Samaritana. Sexagesima quinta, de resurrectione Lazari. Sexagesima sexta, de eo quod scriptum est, An ignoratis, fratres (scientibus enim Legem loquor), quia Lex dominatur homini, in quantum tempus vivit? usque ad eum locum in quo scriptum est: Vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VII-VIII, 11). Ubi illud quod ait Apostolus, Scimus autem quia Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, exponere volens, dixi, Id est carni consentio, nondum spirituali gratia liberatus: quod non sic accipiendum est, quasi spiritualis homo jam sub gratia constitutus, etiam de (0628)seipso non possit hoc dicere, et caetera usque ad cum locum ubi dictum est, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Id. VII, 14-24)? quod postea didici, sicut jam sum ante confessus. Rursus exponens quod ait Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter peccatum (Id. VIII, 10): Mortuum, inquam, corpus dicit, quamdiu tale est ut indigentia rerum temporalium molestet animam. Sed multo melius mihi postea visum est, ideo mortuum corpus dictum, quod habeat jam moriendi necessitatem, quam non habuit ante peccatum. Sexagesima septima, de eo quod scriptum est, Existimo enim quod indignae sint passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis; usque ad id quod dictum est, Spe enim salvi facti sumus (Ibid., 18-24). Ubi cum exponerem quod scriptum est, Et ipsa creatura liberabitur a servitute interitus; dixi: Et ipsa creatura, id est ipse homo, cum jam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura. Quod non ita accipiendum est quasi totum amiserit homo quod habebat imaginis Dei. Nam si omnino non amisisset, non esset propter quod diceretur, Reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. XII, 2); et, in eamdem imaginem transformamur (II Cor. III, 18): sed rursum, si totum amisisset, nihil maneret unde diceretur, Quanquam in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur (Psal. XXXVIII, 7). Item quod dixi, spiritualiter summos Angelos vivere, infimos vero animaliter; audacius dictum est de infimis quam ut possit vel Scripturis sanctis, vel ipsis rebus ostendi: quia etsi forsitan potest, difficillime potest. Sexagesima octava, de eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? Ubi dixi: Quia etiamsi levioribus quisque peccatis, aut certe quamvis gravioribus et multis, tamen magno gemitu et dolore poenitendi misericordia Dei dignus fuerit; non ipsius est, qui si relinqueretur, interiret, sed miserentis Dei, qui ejus precibus doloribusque subvenit. Parum est enim velle, nisi Deus misereatur; sed Deus non miseretur qui ad pacem vocat, nisi voluntas praecesserit ad pacem. Hoc dictum est post poenitentiam. Nam est misericordia Dei etiam ipsam praeveniens voluntatem, quae si non esset, non praepararetur voluntas a Domino. Ad eam misericordiam pertinet et ipsa vocatio quae etiam fidem praevenit. De qua paulo post cum agerem dixi: Haec autem vocatio quae sive in singulis hominibus, sive in populis atque in ipso genere humano per temporum opportunitates operatur, altae et profundae ordinationis est. Quo pertinet etiam illud, « In utero sanctificavi te » (Jerem. I, 5); Et, « Cum esses in renibus patris tui, vidi te; » Et, « Jacob dilexi, Esau autem odio habui » (Rom. IX, 13; Malach. I, 2, 3), et caetera. Quamvis testimonium illud, Cum esses in renibus patris tui, vidi te; unde mihi tanquam scriptum sit, occurrerit, nescio. Sexagesima nona, de eo quod scriptum (0629)est. Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia (I Cor. XV, 28). Septuagesima, de eo quod Apostolus dicit: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus vero peccati lex (Ibid., 54, 55). Septuagesima prima, de eo quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Septuagesima secunda, de temporibus aeternis. Septuagesima tertia, de eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7). Septuagesima quarta, de eo quod scriptum est in Epistola Pauli ad Colossenses: In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 14, 15). Septuagesima quinta, de haereditate Dei. Septuagesima sexta, de eo quod apostolus Jacobus dicit: Vis autem scire, o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est (Jacobi II, 20)? Septuagesima septima, de timore; utrum peccatum sit. Septuagesima octava, de pulchritudine simulacrorum. Septuagesima nona, quare magi Pharaonis fecerunt miracula quaedam sicut Moyses famulus Dei (Exod. VII, 22). Octogesima, adversus Apollinaristas. Octogesima prima, de Quadragesima et Quinquagesima. Octogesima secunda, de eo quod scriptum est: Quem enim diligit Dominus corripit; flagellat autem (0630)omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Octogesima tertia, de conjugio, in eo quod Dominus ait: Si quis dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis (Matth. XIX, 9). Hoc opus sic incipit: Utrum anima a seipsa sit.

CAPUT XXVII. De Mendacio, liber unus.

Item de Mendacio scripsi librum, qui etsi cum aliquo labore intelligitur, habet tamen non inutilem ingenii et mentis exercitationem, magisque moribus ad veriloquium diligendum proficit. Hunc quoque auferre statueram de opusculis meis, quia et obscurus et anfractuosus, et omnino molestus mihi videbatur, propter quod eum nec edideram. Deinde cum postea scripsissem alterum, cujus titulus est, Contra Mendacium, multo magis istum non esse decreveram et jusseram, sed non est factum. Itaque in ista retractatione opusculorum meorum cum eum incolumen reperissem, etiam ipsum retractatum manere praecepi: maxime quia in eo nonnulla sunt necessaria, quae in illo altero non sunt. Propterea vero illius inscriptio est, Contra Mendacium; istius autem, De Mendacio: quoniam per illum totum oppugnatio est aperta mendacii; istius autem magna pars in inquisitionis disputatione versatur. Ad eumdem tamen finem uterque dirigitur. Hic liber sic incipit: Magna quaestio est de Mendacio.

LIBER SECUNDUS. IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS. CAPUT PRIMUM. Ad Simplicianum, libri duo. 1. Librorum quos episcopus elaboravi, primi duo (0629)sunt ad Simplicianum Ecclesiae Mediolanensis antistitem, qui beatissimo successit Ambrosio, de diversis quaestionibus, quarum duas ex Epistola Pauli apostoli ad Romanos, in primum librum contuli. Harum prior est de eo quod scriptum est, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit; usque ad illud ubi ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 7-25). In qua illa Apostoli verba, Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, etc., quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tanquam homo describatur adhuc sub Lege, nondum sub gratia constitutus. Longe enim postea etiam spiritualis hominis (et hoc probabilius) esse posse illa verba cognovi. Posterior in hoc libro quaestio est, ab eo loco ubi ait, Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri; usque ad illud ubi ait: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Id. IX, 10-29). In cujus quaestionis solutione laboratum est quidem pro libero arbitrio voluntatis humanae; sed vicit Dei gratia: nec nisi ad illud potuit perveniri, ut liquidissima veritate dixisse intelligatur Apostolus, Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, (0630)quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Quod volens etiam martyr Cyprianus ostendere, hoc totum ipso titulo definivit, dicens: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil est (Cypr., lib. 3, testim. 4). 2. In secundo libro tractantur caeterae quaestiones, et pro nostra quantulacumque facultate solvuntur, quae sunt omnes de scriptura quae Regnorum appellatur. Harum prima est de eo quod scriptum est, Et insiliit spiritus Domini in Saül (I Reg. X, 10); cum alibi dicatur, Et spiritus Domini malus in Saül (Ibid. XVI, 14). Quam cum exponerem, dixi: Quamvis sit in cujusque potestate quid velit, non est tamen in cujusquam potestate quid possit (Lib. 2, quaest. 1). Quod ideo dictum est, quia non dicimus esse in potestate nostra, nisi quod, cum volumus, fit; ubi prius et maxime est ipsum velle. Sine ullo quippe intervallo temporis praesto est voluntas ipsa, cum volumus; sed hanc quoque ad bene vivendum desuper accipimus potestatem, cum praeparatur voluntas a Domino. Secunda quaestio est, quomodo dictum sit, Poenitet me quod constituerim regem Saül (I Reg. XV, 11). Tertia, utrum spiritus immundus qui erat in pythonissa, potuerit agere ut Samuel a Saüle videretur, et loqueretur cum eo (Ibid. XXVIII, 7-20). Quarta, de eo quod scriptum est: Intravit rex David, et sedit ante Dominum (II Reg. VII, 18). Quinta, de eo quod dixit Elias: O Domine, testis hujus viduae cum qua ego inhabito apud ipsam: (0631)tu male fecisti occidere filium ejus (III Reg. XVII, 20). Hoc opus sic incipit: Gratissimam plane. CAPUT II. Contra Epistolam quam vocant Fundamenti, liber unus. Liber contra Epistolam Manichaei, quam vocant Fundamenti, principia ejus sola redarguit; sed in caeteris illius partibus annotationes ubi videbatur, affixae sunt, quibus tota subvertitur, et quibus commonerer, si quando contra totam scribere vacavisset. Hic liber sic incipit: Unum verum Deum.

CAPUT III. De Agone Christiano, liber unus. Liber de Agone Christiano fratribus in eloquio latino ineruditis humili sermone conscriptus est, fidei regulam continens, et praecepta vivendi. In quo illud quod positum est, Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem futuram negant, et commemorant quod ait apostolus Paulus, « caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; » non intelligentes quod ipse dicit Apostolus, « Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem » (I Cor. XV, 50, 53); cum enim hoc factum fuerit, jam non erit caro et sanguis, sed coeleste corpus (Cap. 32, n. 34): non sic accipiendum est, quasi carnis non sit futura substantia, sed carnis et sanguinis nomine ipsam corruptionem carnis et sanguinis intelligendus est Apostolus nuncupasse; quae utique in regno illo non erit, ubi caro incorruptibilis erit. Quamvis et aliter possit intelligi, ut carnem et sanguinem opera carnis et sanguinis dixisse accipiamus Apostolum, et eos regnum Dei non possessuros, qui perseveranter ista dilexerint. Hic liber sic incipit: Corona victoriae.

CAPUT IV. De Doctrina Christiana, libri quatuor. 1. Libros de Doctrina Christiana, cum imperfectos comperissem, perficere malui quam eis sic relictis ad alia retractanda transire. Complevi ergo tertium qui scriptus fuerat usque ad eum locum (Cap. 25, n. 36) ubi commemoratum est ex Evangelio testimonium de muliere, quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae donec fermentaretur totum (Luc. XIII, 21). Addidi etiam novissimum librum, et quatuor libris opus illud implevi; quorum primi tres adjuvant ut Scripturae intelligantur, quartus autem quomodo quae intelligimus proferenda sint. 2. In secundo sane libro de auctore libri, quem plures vocant Sapientiam Salomonis, quod etiam ipsum sicut Ecclesiasticum Jesus Sirach scripserit, non ita constare sicut a me dictum est (Cap. 8, n. 13), postea didici, et omnino probabilius comperi non esse hunc ejus libri auctorem. Ubi autem dixi, His quadraginta quatuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas; ex consuetudine qua jam loquitur Ecclesia, Vetus Testamentum, appellavi: Apostolus autem (0632)non videtur appellare Vetus Testamentum, nisi quod datum estin monte Sina (Galat. IV, 24). Et in eo quod dixi, De temporum historia sanctum Ambrosium solvisse quaestionem (Cap. 28, n. 43), tanquam coaetanei fuerint Plato et Jeremias; me fefellit memoria. Nam quid ille de hac re episcopus dixerit, in libro ejus legitur, quem de sacramentis, sive de philosophia scripsit. Hoc opus sic incipit: Sunt praecepta quaedam. CAPUT V. Contra Partem Donati, libri duo. --[Non exstant.] Sunt duo libri mei, quorum titulus est, Contra Partem Donati. In quorum primo libro dixi, non mihi placere ullius saecularis potestatis impetu schismaticos ad communionem violenter arctari. Et vere tunc mihi non placebat, quoniam nondum expertus eram, vel quantum mali eorum auderet impunitas, vel quantum eis in melius mutandis conferre posset diligentia disciplinae. Hoc opus sic incipit: Quoniam Donatistae nobis.

CAPUT VI. Confessionum libri tredecim.

1.

Confessionum mearum libri tredecim, et de malis et de bonis meis Deum laudant justum et bonum, atque in eum excitant humanum intellectum et affectum; interim quod ad me attinet, hoc in me egerunt cum scriberentur, et agunt cum leguntur. Quid de illis alii sentiant, ipsi viderint; multis tamen fratribus eos multum placuisse et placere scio. A primo usque ad decimum de me scripti sunt: in tribus caeteris, de Scripturis sanctis, ab eo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram, usque ad sabbati requiem (Gen. I, 1; II, 2).

2.

In quarto libro, cum de amici morte animi mei miseriam confiterer, dicens quod anima nostra una quodammodo facta fuerat ex duabus, et ideo, inquam, forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaveram (Cap. 6): quae mihi quasi declamatio levis, quam gravis confessio videtur, quamvis utcumque temperata sit haec ineptia in eo quod additum est, forte. Et in libro tertio decimo quod dixi, Firmamentum factum inter spirituales aquas superiores et corporales inferiores (Cap. 32); non satis considerate dictum est: res autem in abdito est valde. Hoc opus sic incipit: Magnus es, Domine.

CAPUT VII. Contra Faustum manichaeum, libri triginta tres.

1.

Contra Faustum manichaeum blasphemantem Legem et Prophetas, et eorum Deum, et incarnationem Christi; Scripturas autem Novi Testamenti, quibus convincitur, falsatas esse dicentem, scripsi grande opus, verbis ejus propositis reddens responsiones meas. Triginta et tres disputationes sunt; quas etiam libros cur non dixerim? Nam etsi sunt in eis aliqui perbreves, tamen libri sunt. Unus vero eorum, ubi a nobis adversum ejus criminationes, Patriarcharum vita defenditur, tantae prolixitatis est, quantae nullus fere librorum meorum.

2.

In libro ergo tertio cum solverem quaestionem, (0633)quomodo potuerit duos patres habere Joseph, dixi quidem quod ex alio natus, ab alio fuerit adoptatus (Cap. 3); sed genus quoque adoptionis dicere debui: sic enim sonat quod dixi, tanquam eum vivus adoptaverit alius pater. Lex autem filios etiam mortuis adoptabat, jubens ut fratris sine filiis mortui duceret frater uxorem, et fratri defuncto semen ex eadem suscitaret (Deut. XXV, 5, 6): quae profecto de duobus unius hominis patribus expeditior ibi redditur ratio. Uterini autem fratres fuerunt in quibus hoc contigit ut unius defuncti qui vocabatur Heli, duceret alter uxorem, id est Jacob, a quo Matthaeus narrat genitum esse Joseph: sed uterino fratri suo eum genuit, cujus filium Lucas dicit fuisse Joseph, non utique genitum, sed ex Lege adoptivum. Hoc in eorum litteris inventum est, qui recenti memoria post ascensionem Domini de hac re scripserunt. Nam etiam nomen ejusdem mulieris quae peperit Jacob patrem Joseph de priore marito Mathan, qui fuit pater Jacob, avus Joseph, secundum Matthaeum; et de marito posteriore Melchi peperit Heli, cujus erat adoptivus Joseph, non tacuit Africanus. Quod quidem, cum Fausto responderem, nondum legeram; sed tamen per adoptionem potuisse contingere ut unus homo duos haberet patres, dubitare non poteram.

3.

In duodecimo et tertio decimo, de filio Noe secundo qui est appellatus Cham, ita disputatum est, tanquam non in filio suo Chanaan, sicut Scriptura demonstrat, sed in seipso fuerit a patre maledictus (Lib. 12, c. 23; et lib. 13, c. 10). In quarto decimo de sole et luna talia dicta sunt, tanquam sentiant, et ideo tolerent vanos adoratores suos (Cap. 12): quamvis verba ibi accipi possint ab animali ad inanimale translata, modo locutionis qui vocatur graece metaphora; sicut de mari scriptum est quod fremat in utero matris suae, volens progredi (Job. 38, 8, sec. LXX), cum utique non habeat voluntatem. In undetrigesimo, Absit, inquam, ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. Dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, quam membra quae in promptu locata sunt (Cap. 4): sed probabilior in aliis postea scriptis nostris reddita ratio est, cur ea dixerit etiam Apostolus inhonesta (I Cor. XII, 23), propter legem scilicet in membris repugnantem legi mentis (Rom. VII, 23), quae de peccato accidit, non de prima nostrae institutione naturae. Hoc opus sic incipit: Faustus quidam fuit.

CAPUT VIII. Contra Felicem manichaeum, libri duo. Contra manichaeum quemdam nomine Felicem, praesente populo, in ecclesia biduo disputavi. Hipponem quippe venerat, eumdem seminaturus errorem; unus enim erat ex doctoribus eorum, quamvis ineruditus liberalibus litteris, sed tamen versutior Fortunato. Gesta sunt ecclesiastica, sed inter meos libros computantur. Duo ergo libri sunt, inquorum secundo disputatum est de libero voluntatis arbitrio, sive ad malum (0634)operandum, sive ad bonum: sed de gratia qua vere liberi fiunt, de quibus scriptum est, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36), diligentius disputare, quoniam talis erat cum quo agebamus, nulla sumus necessitate compulsi. Hoc opus sic incipit: Honorio Augusto sextum consule, septimo idus decembris.

CAPUT IX. De Natura Boni, liber unus.

Liber de Natura Boni adversus Manichaeos est, ubi ostenditur naturam incommutabilem Deum esse ac summum bonum, atque ab illo esse caeteras naturas sive spirituales sive corporales, atque omnes in quantum naturae sunt, bonas esse; et quid vel unde sit malum, et quanta mala Manichaei ponant in natura boni et quanta bona in natura mali, quas naturas finxit error ipsorum. Hic liber sic incipit: Summum bonum, quo superius non est, Deus est.

CAPUT X. Contra Secundinum manichaeum, liber unus.

Secundinus quidam, non ex eis quos Manichaei electos, sed ex eis quos auditores vocant, quem ne facie quidem noveram, scripsit ad me velut amicus, honorifice objurgans quod oppugnarem litteris illam haeresim, et admonens ne facerem, atque ad eam potius sectandam exhortans, cum ejus defensione, et fidei catholicae reprehensione. Huic respondi; sed quia in ejusdem opusculi capite non posui quis cui scriberet, non in epistolis meis, sed in libris habetur. Illic ab exordio conscripta est etiam ejus epistola. Hujus autem voluminis mei titulus est, Contra Secundinum manichaeum: quod, mea sententia, omnibus quae adversus illam pestem scribere potui, facile praepono. Hic liber sic incipit: Tua in me benevolentia.

CAPUT XI. Contra Hilarum, liber unus. --[Non exstat.]

Inter haec Hilarus quidam vir tribunitius, laicus catholicus, nescio unde adversus Dei ministros, ut fieri assolet, irritatus, morem qui tunc esse apud Carthaginem coeperat ut hymni ad altare dicerentur de Psalmorum libro, sive ante oblationem, sive cum distribueretur populo quod fuisset oblatum, maledica reprehensione, ubicumque poterat, lacerabat, asserens fieri non oportere. Huic respondi, jubentibus fratribus, et vocatur liber ipse, Contra Hilarum. Hic liber sic incipit: Qui dicunt mentionem Veteris Testamenti.

CAPUT XII. Quaestiones Evangeliorum, libri duo.

Sunt quaedam expositiones quorumdam locorum ex Evangelio secundum Matthaeum, et aliae similiter secundum Lucam; in unum librum illae, in alterum istae redactae sunt. Titulus operis hujus est: Quaestiones Evangeliorum. Sed quare illa sola de supradictis evangelicis Libris exposita fuerint, quae his libris meis continentur, et quae ista sint, prologus meus, adjunctis atque annumeratis eisdem quaestionibus, ita ut (0635)quisque legere quod voluerit, numeros secutus inveniat, satis indicat. In primo ergo libro (Quaest. 27), in eo quod positum est, Dominum seorsum duobus discipulis suam retulisse passionem (Matth. XX, 17), mendositas codicis nos fefellit: nam duodecim scriptum est; non, duobus. In secundo libro volens exponere quomodo duos patres potuerit habere Joseph, cujus conjux dicta est virgo Maria; illud quod perhibetur fratrem duxisse defuncti fratris uxorem, ut ei semen secundum legem suscitaret (Deut. XXV, 5), ideo dixi esse infirmum, quoniam qui nasceretur, nomen defuncti Lex eum jubebat accipere (Quaest. 5): non est verum. Nomen enim defuncti quod dictum est, ad hoc Lex valere praecepit, ut ejus filius diceretur; non ut hoc quod ille vocaretur. Hoc opus sic incipit: Hoc opus non ita scriptum est.

CAPUT XIII. Annotationes in Job, liber unus.

Liber cujus est titulus, Annotationes in Job, utrum meus habendus sit, an potius eorum qui eas, sicut potuerunt vel voluerunt, redegerunt in unum corpus descriptas de frontibus codicis, non facile dixerim. Suaves enim paucissimis intelligentibus sunt, qui tamen necesse est offendantur multa non intelligentes; quia nec ipsa verba quae exponuntur, ita descripta sunt in multis locis, ut appareat quid exponatur. Deinde brevitatem sententiarum tanta secuta est obscuritas, ut eam lector vix ferre possit, quem necesse est plurima non intellecta transire. Postremo tam mendosum comperi opus ipsum in codicibus nostris ut emendare non possem, nec editum a me dici vellem, nisi quia scio fratres id habere, quorum studio non potuit denegari. Hic liber sic incipit: Et opera magna erant ei super terram.

CAPUT XIV. De Catechizandis rudibus, liber unus.

Est etiam liber noster de Catechizandis rudibus hoc ipso titulo praenotatus. In quo libro ubi dixi: Nec angelus qui cum spiritibus aliis satellitibus suis superbiendo deseruit obedientiam Dei, et diabolus factus est, aliquid nocuit Deo, sed sibi: novit enim Deus ordinare deserentes se animas (Cap. 18, n. 30); convenientius diceretur, Se spiritus, quoniam de Angelis agebatur. Hic liber sic incipit: Petisti a me, frater Deogratias.

CAPUT XV. De Trinitate, libri quindecim.
1.

Libros de Trinitate, quae Deus est, quindecim scripsi per aliquot annos. Sed cum eorum duodecimum nondum perfecissem, et eos diutius tenerem quam possent sustinere qui vehementer illos habere cupiebant, subtracti sunt mihi minus emendati quam deberent ac possent, quando eos edere voluissem. Quod posteaquam comperi, quia et alia eorum apud (0636)nos exemplaria remanserant, statueram eos jam ipse non edere, sed sic habere ut in alio aliquo opusculo meo quid mihi de his evenerit dicerem: urgentibus tamen fratribus, quibus resistere non valui, emendavi eos quantum emendandos putavi, et complevi, et edidi adjungens eis a capite epistolam, quam scripsi ad venerabilem Aurelium episcopum Carthaginensis Ecclesiae; quo tanquam prologo exposui et quid accidisset, et quid facere mea cogitatione voluissem, et quid fratrum charitate compellente fecissem.

2.

In quorum libro undecimo cum de corpore visibili agerem, dixi: Quocirca id amare, alienari est (Cap. 5, n. 9). Quod secundum eum amorem dictum est, quo aliquid sic amatur, ut eo fruendo existimet beatum se esse qui hoc amat. Nam non est alienari, in laudem Creatoris amare speciem corporalem, ut ipso creatore fruens quisque vere beatus sit. Itemque in eodem, ubi dixi, Nec avem quadrupedem memini, quia non vidi; sed phantasiam talem facillime intueor, dum alicui formae volatili, qualem vidi, adjungo alios duos pedes, quales itidem vidi (Cap. 10, n. 17), haec dicens non potui recolere volatilia quadrupedia quae Lex commemorat (Levit. XI, 20). Neque enim computat in pedibus duo posteriora crura quibus locustae saliunt, quas dicit mundas, et ideo discernit ab immundis talibus volatilibus, quae non saliunt illis cruribus, sicut sunt scarabaei. Omnia quippe hujusmodi volatilia quadrupedia vocantur in Lege.

3.

In duodecimo (Cap. X, n. 15), velut expositio verborum Apostoli, ubi ait, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, non mihi satisfacit; nec sic puto intelligendum quod dictum est, Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat (I Cor. VI, 18), tanquam ille hoc faciat, qui propter adipiscenda ea quae per corpus sentiuntur, ut in his finem boni sui ponat, aliquid agit. Hoc enim longe plura peccata complectitur, quam illa fornicatio quae concubitu perpetratur illicito, de qua locutum, cum hoc diceret, Apostolum apparet. Hoc opus, excepta epistola quae postmodum ad ejus caput adjuncta est, sic incipit: Lecturus haec quae de Trinitate disserimus.

CAPUT XVI. De Consensu Evangelistarum, libri quatuor.

Per eosdem annos quibus paulatim libros de Trisitate dictabam, scripsi et alios labore continuo, interponens eos illorum temporibus, in quibus sunt libri quatuor de Consensu Evangelistarum, propter eos qui tanquam dissentientibus calumniantur: quorum primus liber adversus illos conscriptus est, qui tanquam maxime sapientem Christum vel honorant vel honorare se fingunt; et ideo nolunt Evangelio credere; quia non ab ipso illa conscripta sunt, sed ab ejus discipulis, quos existimant ei divinitatem, qua crederetur Deus, errore tribuisse. In quo libro quod dixi, Ex Abraham coepisse gentem Hebraeorum (Cap. 14, n. 21); est quidem et hoc credibile, ut Hebraei, velut Abrahaei, dicti esse videantur: sed ex illo verius intelliguntur appellati, qui vocabatur Heber, tanquam (0637)Heberaei, de qua re in libro sexto decimo de Civitate Dei, satis disserui (Cap. 11). In secundo, cum agerem de duobus patribus Joseph, ab altero dixi genitum, ab altero adoptatum (Cap. 3, n. 5). Sed dicendum fuit, alteri adoptatum. Defuncto enim, quod magis credendum est, secundum Legem fuerat adoptatus; quoniam qui eum genuit, ejus matrem, fratris defuncti conjugem duxerat. Item ubi dixi, Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit, per quem prophetam Deus peccatum illius expiavit (Cap. 4, n. 12); per cujus nominis prophetam, dicere debui, ne putaretur idem fuisse homo, cum alter fuerit, quamvis et ipse hoc vocaretur. Hoc opus sic incipit: Inter omnes divinas auctoritates.

CAPUT XVII. Contra Epistolam Parmeniani, libri tres.

In tribus libris contra Epistolam Parmeniani Donatistarum Carthaginensis episcopi successorisque Donati, quaestio magna versatur et solvitur: utrum in unitate et eorumdem communione Sacramentorum mali contaminent bonos, et quemadmodum non contaminent disputatur, propter Ecclesiam toto orbe diffusam, cui calumniando schisma fecerunt. In quorum libro tertio, cum dissereretur quomodo sit accipiendum quod ait Apostolus, Auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 13); illud quod dixi, Ut ex seipso quisque auferat malum (Cap. 1, n. 2), non sic esse intelligendum, sed sic potius ut homo malus auferatur ex hominibus bonis, quod fit per ecclesiasticam disciplinam, satis graeca lingua indicat, ubi sine ambiguitate scriptum est, ut intelligatur, Hunc malum, non, Hoc malum, quamvis et secundum istum intellectum responderim Parmeniano. Hoc opus sic incipit: Multa quidem alias adversus Donatistas.

CAPUT XVIII. De Baptismo, libri septem.

Contra Donatistas, auctoritate beatissimi episcopi et martyris Cypriani se defendere molientes, septem libros de Baptismo scripsi; in quibus docui nihil sic valere ad refellendos Donatistas, et ad eorum prorsus ora claudenda, ne adversus Catholicam suum schisma defendant, quomodo litteras factumque Cypriani. Ubicumque autem in his libris commemoravi (Lib. 1, c. 17; lib. 3, c. 18; et lib. 4, cc. 3, 4), Ecclesiam non habentem maculam aut rugam (Eph. V, 27); non sic accipiendum est quasi jam sit, sed quae praeparatur ut sit, quando apparebit etiam gloriosa. Nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates membrorum (0638)suorum, habet unde quotidie tota dicat: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). In quarto libro cum dicerem vicem Baptismi posse habere passionem (Cap. 22, n. 29), non satis idoneum posui illius latronis exemplum, qui utrum non fuerit baptizatus, incertum est. In libro septimo, de vasis aureis et argenteis in domo magna constitutis (Cap. 51, n. 99), sensum Cypriani secutus sum, qui haec accepit in bonis; in malis autem lignea et fictilia (Cypr. Epist. 51, ad Maximum, etc.): ad illa referens quod dictum est, Alia quidem in honorem; ad haec autem quod dictum est, Alia vero in contumeliam (II Tim. II, 20). Sed magis approbo quod apud Tychonium postea reperi vel adverti, in utrisque intelligendum quaedam in honorem, non sola scilicet aurea et argentea; et rursus in utrisque quaedam in contumeliam, non utique sola lignea et fictilia. Hoc opus sic incipit: In eis libris quos adversus Epistolam Parmeniani.

CAPUT XIX. Contra quod attulit Centurius a Donatistis, liber unus. --[Non exstat.]

Cum adversus partem Donati multa crebris disputationibus ageremus, attulit ad Ecclesiam quidam laicus tunc eorum nonnulla contra nos dictata vel scripta in paucis velut testimoniis, quae suae causae suffragari putant: his brevissime respondi. Hujus libelli titulus est: Contra quod attulit Centurius a Donatistis. Et incipit sic: Dicis eo quod scriptum est a Salomone: « Ab aqua aliena abstine te. »

CAPUT XX. Ad Inquisitiones Januarii, libri duo.

Libri duo, quorum est titulus, Ad Inquisitiones Januarii, multa de Sacramentis continent disputata, sive quae universaliter, sive quae partiliter, id est non peraeque in omnibus locis observat Ecclesia: nec tamen commemorari omnia potuerunt; sed satis ad inquisita responsum est. Quorum librorum prior, epistola est; habet quippe in capite, quis, ad quem scribat: sed ideo inter libros annumeratur hoc opus, quoniam sequens qui nomina nostra non habet, multo est prolixior, et in eo multo plura tractantur. In primo igitur quod de manna dixi, Quia unicuique secundum propriam voluntatem in ore sapiebat (Cap. 3, n. 4), non mihi occurrit unde possit probari, nisi ex libro Sapientiae (Sap. XVI, 20), quem Judaei non recipiunt in auctoritatem canonicam; quod tamen fidelibus potuit provenire, non illis adversus Deum murmuratoribus, qui profecto alias escas non desiderarent, si hoc eis saperet manna quod vellent. Hoc opus sic incipit: Ad ea quae me interrogasti.

CAPUT XXI. De Opere Monachorum, liber unus.

Ut de Opere Monachorum librum scriberem, illa necessitas compulit, quod cum apud Carthaginem monasteria esse coepissent, alii se suis manibus transigebant, obtemperantes Apostolo; alii vero ita ex oblationibus religiosorum vivere volebant, ut nihil operantes unde necessaria vel haberent vel supplerent, se potius implere praeceptum evangelicum existimarent (0639)atque jactarent, ubi Dominus ait: Respicite volatilia coeli et lilia agri (Matth. VI, 26). Unde etiam inter laicos inferioris propositi, sed tamen studio ferventes, existere coeperant tumultuosa certamina, quibus Ecclesia turbaretur, aliis hoc, aliis aliud defendentibus. Huc accedebat quod criniti erant quidam eorum, qui operandum non esse dicebant. Unde contentiones, hinc reprehendentium, inde quasi purgantium, pro partium studiis augebantur. Propter haec venerabilis senex Aurelius, Ecclesiae ipsius civitatis episcopus, ut hinc aliquid scriberem jussit; et feci. Hic liber sic incipit: Jussioni tuae, sancte frater Aureli.

CAPUT XXII. De Bono Conjugali, liber unus.
1.

Joviniani haeresis sacrarum virginum meritum aequando pudicitiae conjugali tantum valuit in urbe Roma, ut nonnullas etiam sanctimoniales de quarum pudicitia suspicio nulla praecesserat, dejecisse in nuptias diceretur, hoc maxime argumento cum eas urgeret dicens: Tu ergo melior quam Sara, melior quam Susanna, sive Anna? et caeteras commemorando testimonio sanctae Scripturae commendatissimas feminas, quibus se illae meliores, vel etiam pares cogitare non possent. Hoc modo etiam virorum sanctorum sanctum caelibatum, commemoratione patrum conjugatorum et comparatione, frangebat. Huic monstro sancta Ecclesia quae ibi est, fidelissime ac fortissime restitit. Remanserant autem istae disputationes ejus in quorumdam sermunculis ac susurris, quas palam suadere nullus audebat. Sed etiam occulte venenis repentibus, facultate quam donabat Dominus, occurrendum fuit: maxime quoniam jactabatur Joviniano responderi non potuisse cum laude, sed cum vituperatione nuptiarum. Propter hoc librum edidi, cujus inscriptio est, de Bono Conjugali. Ubi de propagatione filiorum prius quam homines mortem peccando mererentur, quoniam concubitus mortalium corporum res videtur, quaestio magna dilata est: sed in aliis postea litteris nostris, satis quantum arbitror, explicatur.

2.

Dixi etiam quodam loco: Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis; et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata, et temperantia refrenante in usum naturalem redacta, libido esse non potest (Cap. 16, n. 18). Quod ideo dictum est, quoniam libido non est bonus et rectus usus libidinis. Sicut enim malum est male uti bonis, ita bonum est bene uti malis: de qua (0640)re alias, maxime contra novos haereticos Pelagianos, diligentius disputavi. De Abraham quod dixi, Ex hac obedientia pater ille Abraham, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit (Cap. 23, n. 31), non satis approbo. Magis enim filium, si esset occisus, resuscitatione sibi mox fuisse reddendum, credidisse credendus est, sicut in Epistola legitur quae est ad Hebraeos (Hebr. XI, 19). Hic liber sic incipit: Quoniam unusquisque homo, humani generis pars est.

CAPUT XXIII. De Sancta Virginitate, liber unus.

Posteaquam scripsi de Bono Conjugali, exspectabatur ut scriberem de Sancta Virginitate, nec distuli: atque id Dei munus, et quam magnum, et quanta humilitate custodiendum esset, uno, sicut potui, volumine ostendi. Hic liber sic incipit: Librum de Bono Conjugali nuper edidimus.

CAPUT XXIV. De Genesi ad litteram, libri duodecim.
1.

Per idem tempus de Genesi libros duodecim scripsi ab exordio, donec de paradiso dimissus est Adam et flammea romphaea posita est custodire viam ligni vitae. Cum autem ad hoc usque undecim libri peracti essent, duodecimum addidi, in quo diligentius de paradiso disputatum est. Titulus eorum librorum inscribitur, de Genesi ad litteram: id est, non secundum allegoricas significationes, sed secundum rerum gestarum proprietatem. In quo opere plura quaesita quam inventa sunt: et eorum quae inventa sunt, pauciora firmata; caetera vero ita posita, velut adhuc requirenda sint. Hos sane libros posterius coepi, sed prius terminavi quam de Trinitate: ideo eos nunc ordine, quo coepi recolui. 2. In quinto libro (Cap. 19, n. 38), et ubicumque in eis libris posui, De semine cui repromissum est, quod dispositum sit per Angelos in manu mediatoris (Galat. III, 19); non sic habet Apostolus, sicut veriores codices post inspexi, maxime graecos. De Lege enim dictum est, quod tanquam de semine dictum multi latini codices habent per interpretantis errorem. In sexto libro quod dixi, Adam imaginem Dei, secundum quam factus est, perdidisse peccato (Cap. 27, n. 28), non sic accipiendum est, tanquam in eo nulla remanserit, sed quod tam deformis, ut reformatione opus haberet. In duodecimo de inferis (Cap. 33, n. 62), magis mihi videor docere debuisse, quod sub terris sint, quam rationem reddere cur sub terris esse credantur, sive dicantur, quasi non ita sit. Hoc opus sic incipit: Omnis divina Scriptura bipartita est.

CAPUT XXV. Contra Litteras Petiliani, libri tres.

Antequam finirem libros de Trinitate, et libros de Genesi ad litteram, irruit causa respondendi Litteris Petiliani donatistae, quas adversus Catholicam scripsit, quam differre non potui. Et scripsi in hanc rem tria volumina, quorum primo primae parti Epistolae ipsius, quam scripsit ad suos, quia non tota in nostras manus venerat, sed prior parva pars ejus, quanta potui celeritate et veritate respondi. Etiam ipsa Epistola est (0641)ad nostros, sed ideo inter libros habetur, quia caeteri duo in eadem causa libri sunt. Postea quippe invenimus totam, eique tanta diligentia respondi, quanta Fausto manichaeo; verba scilicet ejus sub ipsius nomine prius ponens particulatim, et sub meo per singula responsionem meam. Sed prius quod scripseram, antequam totam reperiremus, pervenit ad Petilianum: et iratus respondere conatus est, in me potius dicens quidquid eum libuit, in causa vero omnino deficiens: quod cum posset collatis utriusque nostrum scriptis facillime adverti, tamen propter tardiores hoc ipse respondendo demonstrare curavi; sic est additus eidem nostro operi liber tertius. Hoc opus in primo libro sic incipit: Nosti nos saepe voluisse. In secundo autem sic: Primis partibus Epistolae Petiliani. In tertio autem sic: Legi, Petiliane, litteras tuas.

CAPUT XXVI. Ad Cresconium grammaticum partis Donati, libri quatuor.

Grammaticus etiam quidam donatista Cresconius, cum invenisset epistolam meam, qua primas partes, quae in manus nostras tunc venerant Epistolae Petiliani redargui, putavit mihi esse respondendum, et hoc ipsum scripsit ad me. Cui operi ejus libris quatuor respondi, ita sane ut tribus peragerem quod universa responsio flagitabat. Sed cum viderem de sola Maximianensium causa, quos suos schismaticos damnaverunt, et eorum aliquos rursus in suis honoribus receperunt, Baptismumque ab eis extra suam communionem datum non repetiverunt, responderi posse ad cuncta quae scripsit; etiam quartum librum addidi, in quo idipsum, quantum potui, diligenter atque evidenter ostendi. Hos autem quatuor libros quando scripsi, jam contra Donatistas leges dederat Honorius imperator. Hoc opus sic incipit: Quando ad te, Cresconi, mea scripta pervenire possent ignorans.

CAPUT XXVII. Probationum et Testimoniorum contra Donatistas, liber unus. --[Non exstat]

Post haec, ut ad Donatistas pervenirent contra eorum errorem et pro catholica veritate necessaria documenta curavi, sive de ecclesiasticis, sive de publicis Gestis, sive de Scripturis canonicis. Et primo ad illos eadem promissa direxi, ut ipsi ea, si fieri posset, exposcerent. Quae cum venissent in eorum quorumdam manus, nescio quis exstitit qui suo nomine tacito contra haec scriberet, ita se confitens donatistam, tanquam hoc vocaretur. Cui ego respondens, alium librum scripsi. Illa vero documenta quae promiseram, eidem libello quo eadem promiseram junxi, et ex utroque unum esse volui; eumque sic edidi, ut in parietibus basilicae quae Donatistarum fuerat, prius propositus legeretur, cujus titulus est: Probationum et Testimoniorum (0642)contra Donatistas. In quo libro absolutionem Felicis Aptungensis ordinatoris Caeciliani, non hoc ordine posuimus quo postea nobis claruit, Consulibus diligenter inspectis, sed tanquam post Caecilianum fuerit absolutus, cum ante sit factum. Illud etiam quod commemorato Judae apostoli testimonio, ubi ait: Ii sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes (Judae 19), adjunxi etiam dicens: De quibus et Paulus apostolus dicit: « Animalis autem homo non « percipit ea quae sunt spiritus Dei » (I Cor. II, 14); non sunt isti illis coaequandi, quos omnino ab Ecclesia schisma praecidit. Istos quippe idem apostolus Paulus parvulos dicit esse in Christo, quos nondum escam valentes capere, lacte nutrit tamen (Id. III, 1, 2): illi autem non in filiis parvulis, sed in mortuis et perditis computandi sunt, ut si quis eorum correctus Ecclesiae fuerit copulatus, recte de illo dici possit: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32). Hic liber sic incipit: Qui timetis consentire Ecclesiae catholicae.

CAPUT XXVIII. Contra Donatistam nescio quem, liber unus. --[Non exstat]

Alterius libri quem supra commemoravi, titulum esse volui, Contra nescio quem Donatistam: ubi similiter de absolutione ordinatoris Caeciliani verus ordo temporis non est. Illud etiam quod dixi: Ad multitudinem zizaniorum, ubi intelliguntur omnes haereses, minus habet unam necessariam conjunctionem: dicendum enim fuit, Ubi intelliguntur et omnes haereses; aut, Ubi intelliguntur etiam omnes haereses. Nunc vero ita dictum est, quasi praeter Ecclesiam tantummodo sint zizania, non etiam in Ecclesia, cum ipsa sit regnum Christi, de quo collecturi sunt Angeli ejus, messis tempore, omnia scandala (Matth. XIII, 36-42). Unde et Cyprianus martyr: Etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Cypr., Epist. 51, ad Maximum, etc.). Quem sensum etiam nos alias, et maxime adversus eosdem praesentes Donatistas, in collatione defendimus. Hic liber sic incipit: Probationes rerum necessariarum quodam breviculo collectas promisimus.

CAPUT XXIX. Admonitio Donatistarum de Maximianistis, liber unus. --[Non exstat]

Cum viderem multos legendi labore impediri a discendo quam nihil rationis atque veritatis habeat pars Donati, libellum brevissimum feci, quo eos de solis Maximianistis admonendos putavi, ut posset facilitate describendi in manus plurium pervenire, et ipsa sui brevitate facilius commendari memoriae; cui titulum imposui: Admonitio Donatistarum de Maximianistis. Hic liber sic incipit: Quicumque calumniis hominum et criminationibus movemini.

CAPUT XXX. De Divinatione Daemonum, liber unus.

(0643) Per idem tempus accidit mihi ex quadam disputatione necessitas ut de Divinatione Daemonum libellum scriberem, cujus titulus iste ipse est. In ejus autem quodam loco ubi dixi: Daemones aliquando et hominum dispositiones non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscere (Cap. 5, n. 9); rem dixi occultissimam audaciore asseveratione quam debui: nam pervenire ista ad notitiam daemonum, per nonnulla etiam experimenta compertum est. Sed utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium illis sensibilia, nos autem latentia, an alia vi et ea spirituali ista cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus, aut omnino non potest inveniri. Hic liber sic incipit: Quodam die in diebus sanctis Octavarum.

CAPUT XXXI. Quaestiones expositae contra Paganos, numero sex.

Inter haec missae sunt mihi a Carthagine quaestiones sex, quas proposuit amicus quidam, quem cupiebam fieri christianum, ut contra Paganos solverentur, praesertim quia nonnullas earum a Porphyrio philosopho propositas dixit. Sed non eum esse arbitror Porphyrium Siculum illum cujus celeberrima est fama. Harum quaestionum disputationes in unum librum contuli, non prolixum, cujus est titulus: Sex quaestiones contra Paganos expositae. Earum autem prima est de resurrectione; secunda, de tempore christianae religionis; tertia, de sacrificiorum distinctione; quarta, de eo quod scriptum est, In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2); quinta, de Filio Dei secundum Salomonem; sexta, de Jona propheta. In quarum secunda quod dixi, Salus religionis hujus, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit, qui dignus fuit; et cui defuit, dignus non fuit; non ita dixi tanquam ex meritis suis quisquam dignus fuerit; sed quemadmodum ait Apostolus: Non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Major serviet minori (Rom. IX, 12, 13): quam vocationem ad Dei propositum asserit pertinere. Unde dicit, Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam (II Tim. I, 9). Unde item dicit: Scimus quia diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. VIII, 28). De qua vocatione ait: Ut dignos vos habeat vocatione sua sancta (II Thess. I, 11). Hic liber post epistolam, quae postmodum a capite addita est (Epist. 102, ad Deogratias), sic incipit: Movet quosdam, et requirunt.

CAPUT XXXII. Expositio Epistolae Jacobi ad duodecim tribus. --[Non exstat.]

Inter opuscula mea reperi expositionem Epistolae Jacobi, quam retractans adverti annotationes potius expositorum quorumdam ejus locorum in librum redactas (0644)fratrum diligentia, qui eas in frontibus codicis esse noluerunt. Adjuvant ergo aliquid, nisi quod ipsam Epistolam, quam legebamus quando ista dictavi, non diligenter ex graeco habebamus interpretatam. Hic liber sic incipit: Duodecim tribubus quae sunt in dispersione, salutem.

CAPUT XXXIII. De Peccatorum Meritis et Remissione, et de Baptismo Parvulorum, ad Marcellinum libri tres.

Venit etiam necessitas, quae me cogeret adversus novam Pelagianam haeresim scribere; contra quam prius, cum opus erat, non scriptis, sed sermonibus et collocutionibus agebamus, ut quisque nostrum poterat aut debebat. Missis ergo mihi a Carthagine quaestionibus eorum quas rescribendo dissolverem, scripsi primum libros tres, quorum titulus est, de Peccatorum Meritis et Remissione: ubi maxime disputatur de baptismate parvulorum propter originale peccatum: et de gratia Dei qua justificamur, hoc est, justi efficimur; quamvis in hac vita nemo ita servet mandata justitiae, ut non sit ei necessarium pro suis peccatis orando dicere: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Contra quae omnia sentientes illi novam haeresim condiderunt. In his autem libris tacenda adhuc arbitratus sum nomina eorum, sic eos facilius posse corrigi sperans: imo etiam in tertio libro, quae est epistola, sed in libris habita propter duos quibus eam connectendam putavi, Pelagii ipsius nomen non sine aliqua laude posui (Cap. 3, n. 5); quia vita ejus a multis praedicabatur: et ejus illa redargui, quae in suis scriptis non ex persona sua posuit, sed quid ab aliis diceretur exposuit; quae tamen postea jam haereticus pertinacissima animositate defendit. Coelestius vero discipulus ejus jam propter tales assertiones apud Carthaginem in episcopali judicio, ubi ego non interfui, excommunicationem meruerat. In secundo libro, quodam loco, Hoc quibusdam, inquam, in fine largietur, ut mortem repentina commutatione non sentiant (Cap. 31, n. 50), servans locum diligentiori de hac re inquisitioni. Aut enim non morientur; aut de vita ista in mortem, et de morte in aeternam vitam celerrima commutatione tanquam in ictu oculi transeundo mortem non sentient. Hoc opus sic incipit: Quamvis in mediis et magnis curarum aestibus.

CAPUT XXXIV. De Unico Baptismo, contra Petilianum ad Constantinum, liber unus.

Eo tempore librum de Unico Baptismo amicus quidam meus, a nescio quo donatista presbytero accepit, indicante quod Petilianus episcopus eorum Constantinensis eum scripserit. Hunc ad me ille attulit, ac vehementer ut ei responderem rogavit; et factum est. Librum autem etiam meum in quo respondi, eumdem titulum habere volui, hoc est, de Unico Baptismo. In quo libro illud quod dixi: Constantinum imperatorem Donatistis criminantibus ordinatorem Caeciliani Felicem Aptungensem non negasse accusationis locum, quamvis eos in Caeciliani fictis criminibus calumniosos fuisset (0645)expertus (Cap. 16, n. 28), in ordine temporum postea consideratum, aliter inventum est. Nam prius memoratus Imperator causam Felicis fecit audiri a proconsule, ubi legitur absolutus; et postea ipse Caecilianum cum accusatoribus ejus auditum, comperit innocentem, ubi eos expertus est in ejus criminibus calumniosos. Qui ordo temporum per consules declaratus, multo vehementius in ea causa calumnias Donatistarum convincit, penitusque subvertit: quod alibi ostendimus. Hic liber sic incipit: Respondere adversa sentientibus.

CAPUT XXXV. De Maximianistis contra Donatistas, liber unus. --[Non exstat.]

Scripsi etiam librum inter caetera contra Donatistas, non brevissimum sicut antea, sed grandem, multo diligentius; in quo apparet quemadmodum eorum adversus Ecclesiam catholicam impium ac superbissimum errorem sola funditus Maximianistarum causa subvertat, quod schisma factum est ex ipsa parte Donati. Hic liber sic incipit: Multa jam diximus, multa jam scripsimus.

CAPUT XXXVI. De Gratia Testamenti Novi, ad Honoratum liber unus.

Eo ipso tempore quo contra Donatistas vehementer exercebamur, et contra Pelagianos exerceri jam coeperamus, amicus quidam mihi misit quinque a Carthagine quaestiones, et rogavit ut eas illi scribendo exponerem; quae sunt: Quid sibi velit vox illa Domini, Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? (Psal. XXI, 1; Matth. XXVII, 46.) Et quid sit quod ait Apostolus, Ut in charitate radicati et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum (Ephes. III, 17, 18). Et quae sint quinque virgines stultae, quaeve sapientes (Matth. XXV, 1-12). Et quae sint tenebrae exteriores (Id. XXII, 13). Et quomodo intelligendum sit, Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Ego autem intuens supra dictam haeresim novam inimicam gratiae Dei, sextam mihi proposui quaestionem de Gratia Testamenti Novi. De qua disputans, interposita expositione psalmi vigesimi primi, in cujus capite scriptum est quod Dominus exclamavit in cruce, quod ille amicus in primis mihi proposuit exponendum; omnia illa quinque dissolvi (Epist. 140, ad Honoratum): non hoc ordine quo erant proposita; sed sicut mihi disserenti de gratia Novi Testamenti, tanquam suis locis congruenter occurrere potuerunt. Hic liber sic incipit: Quinque mihi proposuisti tractandas quaestiones.

CAPUT XXXVII. De Spiritu et Littera, ad Marcellinum, liber unus.

Ad quem scripseram tres libros, quorum titulus est de Peccatorum Meritis et Remissione, ubi diligenter disputatur etiam de baptismo parvulorum, rescripsit mihi se fuisse permotum quod dixerim fieri posse ut sit homo sine peccato, si voluntas ejus non desit, ope (0646)adjuvante divina; quamvis nemo tam perfectae justitiae in hac vita vel fuerit, vel sit, vel futurus sit. Quaesivit enim quomodo dixerim posse fieri, cujus rei desit exemplum. Propter hanc ejus inquisitionem scripsi librum cujus est titulus, de Spiritu et Littera, pertractans apostolicam sententiam ubi ait: Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). In quo libro, quantum Deus adjuvit, acriter disputavi contra inimicos gratiae Dei, qua justificatur impius. Cum autem agerem de observationibus Judaeorum, a quibusdam escis secundum veterem legem abstinentium, dixi: Quarumdam escarum cerimoniae (Cap. 21, n. 36), quod nomen non est in usu Litterarum sanctarum: ideo tamen mihi congruens visum est, quod a carendo appellatas cerimonias, quasi carimonias memoria tenebam, eo quod observantes careant his rebus a quibus se abstinent. Quod si est origo alia hujus nominis, quae abhorret a vera religione, secundum hanc ego non sum locutus, sed secundum istam quam supra memoravi. Hic liber sic incipit: Lectis opusculis quae ad te nuper elaboravi, fili charissime Marcelline.

CAPUT XXXVIII. De Fide et Operibus, liber unus.

Interea missa sunt mihi a quibusdam fratribus laicis quidem, sed divinorum eloquiorum studiosis, scripta nonnulla, quae ita distinguerent a bonis operibus christianam fidem, ut sine hac non posse, sine illis autem posse perveniri suaderetur ad aeternam vitam. Quibus respondens librum scripsi, cujus nomen est, de Fide et Operibus. In quo disputavi non solum quemadmodum vivere debeant gratia Christi regenerati, verum etiam quales ad lavacrum regenerationis admitti. Hic liber sic incipit: Quibusdam videtur.

CAPUT XXXIX. Breviculus Collationis cum Donatistis, libri tres.

Posteaquam facta est cum Donatistis nostra collatio, breviter commemoravi quae gesta sint, litterisque comprehendi secundum tres dies quibus cum eis contulimus: idque opus utile existimavi, quo quisque commonitus, vel sciat sine labore quid actum sit, vel consultis numeris, quos rebus singulis annotavi, legat in eisdem Gestis ad locum quodcumque voluerit; quoniam fatigant illa nimia prolixitate lectorem. Hujus autem operis titulus est, Breviculus Collationis. Hoc opus sic incipit: Cum catholici episcopi et partis Donati.

CAPUT XL. Post Collationem contra Donatistas, liber unus.

Librum etiam scripsi grandem, satis, quantum existimo, diligenter ad ipsos Donatistas, post collationem quam cum episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius. Ubi respondi etiam quibusdam (0647)vanitatibus eorum, quae ad nos pervenire potuerunt, quas victi, ubi poterant et quomodo poterant, jactitabant; praeter illa quae dixi de Gestis collationis, unde quid actum sit breviter nosceretur. Multo autem brevius id egi in quadam ad eosdem rursus epistola. Sed quia in concilio Numidiae omnibus qui ibi eramus hoc fieri placuit, non est in epistolis meis. Sic quippe incipit: Sylvanus senex, Valentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus, Augustinus, Donatus, et caeteri episcopi de concilio Zertensi ad Donatistas. Hic liber sic incipit: Quid adhuc Donatistae, seducimini?

CAPUT XLI. De Videndo Deo, liber unus.

De Videndo Deo scripsi librum (Epist. 147, ad Paulinam), ubi de spirituali corpore quod erit in resurrectione sanctorum inquisitionem diligentiorem distuli, utrum vel quomodo Deus, qui spiritus est, etiam per corpus tale videatur; sed eam postea quaestionem sane difficillimam in novissimo, id est in vigesimo et secundo libro de Civitate Dei (Cap. 29, n. 1, sqq.), satis, quantum arbitror, explicavi. Inveni etiam in quodam nostro codice, in quo et iste liber est, quoddam commonitorium a me factum de hac re ad episcopum Siccensem Fortunatianum; quod in opusculorum meorum indiculo nec inter libros, nec inter epistolas est notatum. Hic liber sic incipit: Memor debiti. Illud autem: Sicut praesens rogavi.

CAPUT XLII. De Natura et Gratia, liber unus.

Venit etiam tunc in manus meas quidam Pelagii liber, ubi hominis naturam contra Dei gratiam qua justificatur impius, et qua christiani sumus, quanta potuit argumentatione defendit. Librum ergo quo huic respondi, defendens gratiam, non contra naturam, sed per quam natura liberatur et regitur, de Natura et Gratia nuncupavi. In quo verba quaedam quae velut Xysti Romani episcopi et martyris Pelagius posuit, ita defendi tanquam revera ejusdem Xysti essent; id enim putaveram: sed postea legi Sexti philosophi esse, non Xysti christiani. Hic liber sic incipit Librum quem misistis.

CAPUT XLIII. De Civitate Dei, libri viginti duo.
1.

Interea Roma Gothorum irruptione, agentium sub rege Alarico, atque impetu magnae cladis eversa (0648)est; cujus eversionem deorum falsorum multorumque cultores, quos usitato nomine Paganos vocamus, in christianam religionem referre conantes, solito acerbius et amarius Deum verum blasphemare coeperunt. Unde ego exardescens zelo domus Dei, adversus eorum blasphemias vel errores libros de Civitate Dei scribere institui. Quod opus per aliquot annos me tenuit, eo quod alia multa intercurrebant, quae differre non oporteret, et me prius ad solvendum occupabant. Hoc autem de Civitate Dei grande opus tandem viginti duobus libris est terminatum. Quorum quinque primi eos refellunt, qui res humanas ita prosperari volunt, ut ad hoc multorum deorum cultum quos Pagani colere consueverunt, necessarium esse arbitrentur; et quia prohibetur, mala ista exoriri atque abundare contendunt. Sequentes autem quinque adversus eos loquuntur, qui fatentur haec mala nec defuisse unquam, nec defutura mortalibus, et ea nunc magna, nunc parva, locis, temporibus, personisque variari: sed deorum multorum cultum, quo eis sacrificatur, propter vitam post mortem futuram esse utilem disputant. His ergo decem libris duae istae vanae opiniones christianae religioni adversariae refelluntur.

2.

Sed ne quisquam nos aliena tantum redarguisse, non autem nostra asseruisse reprehenderet; id agit pars altera operis hujus, quae libris duodecim continetur. Quanquam ubi opus est, et in prioribus decem quae nostra sunt asseramus, et in duodecim posterioribus redarguamus adversa. Duodecim ergo librorum sequentium primi quatuor continent exortum duarum civitatum, quarum est una Dei, altera hujus mundi. Secundi quatuor, excursum earum sive procursum. Tertii vero, qui et postremi, debitos fines. Ita omnes viginti et duo libri cum sint de utraque civitate conscripti, titulum tamen a meliore acceperunt, ut de Civitate Dei potius vocarentur. In quorum decimo libro non debuit pro miraculo poni in Abrahae sacrificio, flammam coelitus factam inter divisas victimas cucurrisse (Cap. 8); quoniam hoc illi in visione monstratum est. In septimo decimo libro, quod dictum est de Samuele, Non erat de filiis Aaron (Cap. 5, n. 2); dicendum potius fuit, Non erat filius sacerdotis. Filios quippe sacerdotum defunctis sacerdotibus succedere magis legitimi moris fuit: nam in filiis Aaron reperitur pater Samuelis; sed sacerdos non fuit, nec ita in filiis ut eum ipse genuerit Aaron, sed sicut omnes illius populi dicuntur filii Israel. Hoc opus sic incipit: Gloriosissimam civitatem Dei.

CAPUT XLIV. Ad Orosium, contra Priscillianistas et Origenistas, liber unus.

Inter haec Orosii cujusdam Hispani presbyteri consultationi de Priscillianistis, et de quibusdam Origenis sensibus quos catholica fides improbat, quanta potui brevitate ac perspicuitate respondi: cujus opusculi titulus est ad Orosium, contra Priscillianistas et Origenistas. (0649)Et ipsa enim consultatio responsioni meae a capite adjuncta est. Hic liber sic incipit: Respondere tibi quaerenti, dilectissime fili Orosi.

CAPUT XLV. Ad Hieronymum presbyterum libri duo; unus de Origine Animae, et alius de Sententia Jacobi.

Scripsi etiam duos libros (Epistt. 166, 167) ad Hieronymum presbyterum sedentem in Bethlehem: unum de Origine Animae hominis: alterum de Sententia Jacobi apostoli, ubi ait, Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jacobi II, 10); de utroque consulens eum. Sed in illo priore quaestionem quam proposui ipse non solvi; in posteriore autem quid mihi de illa solvenda videretur ipse non tacui: sed utrum hoc approbaret etiam ille, consului. Rescripsit autem laudans eamdem consultationem meam; sibi tamen ad respondendum otium non esse respondit. Ego vero quousque esset in corpore, hos libros edere nolui, ne forte responderet aliquando, et cum ipsa responsione ejus potius ederentur. Illo autem defuncto ad hoc edidi priorem, ut qui legit admoneatur aut non quaerere omnino quomodo detur anima nascentibus, aut certe de re obscurissima eam solutionem quaestionis hujus admittere, quae contraria non sit apertissimis rebus, quas de originali peccato fides catholica novit in parvulis, nisi regenerentur in Christo, sine dubitatione damnandis: posteriorem vero, ad hoc ut quaestionis de qua ibi agitur, etiam quae nobis visa est solutio ipsa noscatur. Hoc opus sic incipit: Deum nostrum qui nos vocavit.

CAPUT XLVI. Ad Emeritum Donatistarum episcopum, post collationem, liber unus. --[Non exstat.]

Ad Emeritum Donatistarum episcopum, qui in collatione nostra quam cum illis habuimus, eorum causam maxime agere videbatur, aliquanto post eamdem collationem scripsi librum satis utilem, quoniam res quibus vincuntur, vel victi esse monstrantur, commoda brevitate complectitur. Hic liber sic incipit: Si vel nunc, frater Emerite.

CAPUT XLVII. De Gestis Pelagii, liber unus.

Per idem tempus in Oriente, hoc est in Syria Palaestina, Pelagius a quibusdam catholicis fratribus ad episcopalia Gesta perductus, eisque absentibus qui de illo libellum dederant, quoniam ad diem synodi non potuerunt occurrere, ab episcopis quatuordecim auditus est; ubi eum dogmata ipsa damnantem, quae inimica gratiae Christi adversus eum de libello legebantur, catholicum pronuntiarunt. Sed cum in manus nostras eadem Gesta venissent, scripsi de his librum, ne illo velut absoluto, eadem quoque dogmata putarentur judices approbasse, quae ille nisi damnasset, nullo modo ab eis nisi damnatus exisset. Hic liber sic incipit: Posteaquam in manus nostras.

CAPUT XLVIII. De Correctione Donatistarum, liber unus.

(0650) Eodem tempore scripsi etiam librum de Correctione Donatistarum (Epist. 185, ad Bonif.), propter eos qui nolebant illos legibus imperialibus corrigi. Hic liber sic incipit: Laudo, et gratulor, et admiror.

CAPUT XLIX. De Praesentia Dei, ad Dardanum, liber unus.

De Praesentia Dei scripsi librum, ubi nostra intentio contra haeresim Pelagianam maxime vigilat, non expresse nominatam; sed in eo etiam de praesentia naturae, quem Deum summum et verum dicimus, et de templo ejus operose ac subtiliter disputatur. Hic liber sic incipit: Fateor me, frater dilectissime Dardane.

CAPUT L. Contra Pelagium et Coelestium, de Gratia Christi et de Peccato Originali, ad Albinam, Pinianum et Melaniam, libri duo.

Posteaquam Pelagiana haeresis cum suis auctoribus ab episcopis Ecclesiae Romanae, prius Innocentio, deinde Zosimo, cooperantibus conciliorum Africanorum litteris, convicta atque damnata est; scripsi duos libros adversus eos, unum de Gratia Christi, alterum de Peccato Originali. Hoc opus sic incipit: Quantum de vestra corporali et maxime spirituali salute gaudeamus.

CAPUT LI. Gesta cum Emerito donatista, liber unus.

Aliquanto post collationem quam cum haereticis Donatistis habuimus, orta est nobis necessitas pergendi in Mauritaniam Caesariensem. Ibi apud ipsam Caesaream Emeritum Donatistarum episcopum vidimus, unum scilicet eorum septem quos pro suae causae defensione delegerant, et qui in eadem causa maxime laboraverat. Quae cum illo egerimus praesentibus episcopis ejusdem provinciae, et plebe Caesariensis Ecclesiae, in qua civitate et civis et memoratorum haereticorum episcopus fuit, ecclesiastica Gesta testantur, quae in meis habentur opusculis. Ubi non inveniens quid responderet, totum sermonem meum quem de solis Maximianistis in auribus ejus et omnium qui aderant explicavi, tanquam mutus audivit. Hic liber vel haec Gesta sic incipiunt: Gloriosissimis imperatoribus Honorio duodecimum et Theodosio octavum consulibus.

CAPUT LII. Contra Sermonem Arianorum, liber unus. Inter haec, venit in manus meas quidam sermo Arianorum, sine nomine auctoris sui. Huic, petente atque instante qui eum mihi miserat, quanta potui (0651)etiam brevitate ac celeritate respondi; adjuncto eodem sermone a capite responsionis meae, et adhibitis ad singula numeris, quibus inspectis, quid cui loco responderim, facile possit adverti. Hic liber, post eorum sermonem qui a capite adjunctus est, sic incipit: Eorum praecedenti disputationi, hac disputatione respondeo.

CAPUT LIII. De Nuptiis et Concupiscentia, ad Valerium comitem, libri duo. Scripsi duos libros ad illustrem virum comitem Valerium, cum audissem Pelagianos ei nescio quid scripsisse de nobis, quod scilicet nuptias damnaremus, asserendo originale peccatum: quorum librorum titulus est, de Nuptiis et Concupiscentia. Bonitatem quippe defendimus nuptiarum, ne putaretur earum esse vitium concupiscentia carnis, et lex in membris repugnans legi mentis, quo malo libidinis bene utitur ad filios procreandos pudicitia conjugalis. Ut autem duo libri essent, primus venit in Juliani pelagiani manus, et scripsit adversus eum libros quatuor, ex quibus quidam nonnulla decerpsit, et comiti Valerio misit, ille vero ad nos. Quae cum accepissem, alio libro ad eadem ipsa respondi. Hujus operis primus liber sic incipit: Haeretici novi, dilectissime fili Valeri. Secundus autem sic: Inter militiae tuae curas.

CAPUT LIV. Locutionum libri septem. Septem libros de septem libris divinarum Scripturarum, id est Moysi quinque, et uno Jesu Nave, et altero Judicum, feci, notatis locutionibus singulorum quae minus usitatae sunt linguae nostrae: quas parum advertendo sensum quaerunt, qui legunt, divinorum eloquiorum, cum sit locutionis genus, et nonnunquam exsculpunt aliquid quod a veritate quidem non abhorreat; non tamen id sensisse auctor a quo hoc scriptum est invenitur, sed genere locutionis hoc dixisse credibilius apparet. Multa autem in Scripturis sanctis obscura, cognito locutionis genere dilucescunt. Propter quod cognoscenda sunt eadem genera locutionum ubi sententiae patent; ut etiam ubi latent, cognitio ipsa succurrat, easque intentioni legentis aperiat. Hujus operis titulus est, Locutiones de Genesi; atque ita de singulis libris. Quod autem in libro primo posui (Num. XVIII) scriptum esse, Et fecit Noe omnia verba quaecumque praecepit illi Dominus, sic fecit (Gen. VI, 22), eamque locutionem dixi esse similem ei quod in conditione creaturae: posteaquam dicitur, Et sic est factum, additur, et fecit Deus (Id. I); non omni modo simile hoc eidem mihi videtur. Denique ibi etiam sensus latet; hic sola locutio est. Hoc opus sic incipit: Locutiones Scripturarum.

CAPUT LV. Quaestionum libri septem.

1.

Eodem tempore scripsi etiam libros Quaestionum de Libris eisdem divinis septem, quos ideo appellare sic volui, quia ea quae ibi disputantur, magis quaerenda proposui, quam quaesita dissolvi; quamvis (0652)multo plura in eis mihi videantur ita pertractata, ut possint etiam soluta et exposita non immerito judicari. Regnorum quoque libros eodem modo jam considerare coeperamus; sed non multum progressi, in alia quae magis urgebant animum intendimus. In primo autem libro, ubi agitur de virgis variatis quas ponebat Jacob in aqua, ut in conceptu positae oves eas viderent cum biberent, et varios fetus parerent (Quaest. 93); non bene a nobis exposita est causa cur iterum concipientibus non ponebat, id est, cum alios fetus conciperent, sed in priore conceptu. Nam quaestionis alterius expositio (Quaest. 95), ubi quaeritur cur dixerit socero suo Jacob, Et decepisti mercedem meam decem agnabus (Gen. XXXI, 41), satis veraciter enodata, demonstrat istam, sicut solvi debuit, non solutam.

2.

In tertio quoque libro, ubi de summo agitur sacerdote, quomodo creabat filios, cum haberet necessitatem bis in die ingredi in sancta sanctorum, ubi erat altare incensi, ad offerendum incensum mane et vespera (Exod. XXX, 7, 8), quo non posset, sicut Lex dicit, immundus intrare; et eadem Lex dicat, immundum fieri hominem etiam ex concubitu conjugali, quem jubet quidem lavari aqua, sed et lotum dicit immundum esse usque ad vesperam (Lev. XV, 16); unde dixi, Consequens fuisse ut aut continens esset, aut diebus aliquibus intermitteretur incensum (Quaest. 82): non vidi non fuisse consequens. Potest enim sic intelligi quod scriptum est, Immundus erit usque ad vesperam, ut per ipsam vesperam jam non esset immundus, sed usque ad ipsam, ut vespertino jam tempore incensum mundus offerret, cum propter creandos filios post matutinum incensum mixtus esset uxori. Itemque ubi quaesitum est quomodo prohibitus esset super funus patris sacerdos summus intrare (Levit. XXI, 11), cum eum fieri sacerdotem (quando unus erat), nisi post mortem sacerdotis patris non oporteret; dixi, Propter hoc necesse fuisse, nondum sepulto patre statim post ejus mortem, filium ejus constitui, qui succederet patri; propter etiam continuationis incensum, quod bis in die necesse erat offerri (Quaest. 83); qui sacerdos super mortem nondum sepulti patris prohibetur intrare. Sed parum attendi, potuisse hoc praecipi magis propter illos qui futuri fuerant summi sacerdotes, non patribus summis sacerdotibus succedentes, sed tamen ex filiis, id est ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos, aut filios non haberet, aut ita reprobos haberet ut nullus eorum patri deberet succedere: sicut Samuel summo sacerdoti Heli successit (I Reg. I); cum sacerdotis filius ipse non esset, sed tamen ex filiis, hoc est, ex posteris esset Aaron.(0653)

3.De latrone etiam cui dictum est, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43), quod non fuerit visibiliter baptizatus, quasi certum posui (Quaest. 84), cum sit incertum, magisque illum baptizatum fuisse credendum sit, sicut ego quoque alibi postea disputavi. Item quod in quinto libro dixi, ubi commemorantur matres in generationibus evangelicis, non eas positas nisi cum patribus (Quaest. 46, n. 2), verum est quidem, sed ad rem de qua agebatur non pertinet. Agebatur autem de iis qui ducebant fratrum vel propinquorum conjuges, eorum qui sine filiis defuncti essent, propter duos patres Joseph, quorum alterum Matthaeus commemorat, alterum Lucas. De qua quaestione diligenter in hoc opere disserui, cum retractaremus opus nostrum contra Faustum manichaeum. Hoc opus sic incipit: Cum Scripturas sanctas, quae appellantur Canonicae.
CAPUT LVI. De Anima et ejus Origine, libri quatuor.

Eodem tempore, quidam Vincentius Victor in Mauritania Caesariensi invenit apud Hispanum quemdam presbyterum Petrum, nonnullum opusculum meum, ubi quodam loco de origine animae hominum singulorum, utrum ex illa una primi hominis, ac deinde ex parentibus propagentur, an sicut illi uni sine ulla propagatione singulae singulis dentur, me nescire confessus sum; verumtamen scire animam non corpus esse, sed spiritum. Et contra ista mea ad eumdem Petrum scripsit ille duos libros, quos mihi de Caesarea Renatus monachus misit. Quibus ego lectis, responsione mea quatuor reddidi; unum ad Renatum monachum, alterum ad presbyterum Petrum, et duos ad eumdem Victorem. Sed ad Petrum, quamvis habeat libri prolixitatem, tamen epistola est quam nolui a tribus caeteris separari. In iis autem omnibus, in quibus multa necessaria disseruntur, defendi de origine animarum, quae singulis hominibus dantur, cunctationem meam, et multos errores atque pravitates praesumptionis ejus ostendi. Quem tamen juvenem non praepropere detestandum, sed adhuc docendum quanta potui lenitate tractavi, et ab eo rescripta correctionis ejus accepi. Hujus operis liber ad Renatum sic incipit: Sinceritatem tuam erga nos. Ad Petrum autem sic: Domino dilectissimo fratri, et compresbytero Petro, Duorum vero novissimorum ad Vincentium Victorem primus sic incipit: Quod mihi ad te scribendum putavi.

CAPUT LVII. Ad Pollentium, de Adulterinis Conjugiis, libri duo.

Scripsi duos libros de Conjugiis Adulterinis, quantum potui secundum Scripturas, cupiens solvere difficillimam quaestionem. Quod utrum enodatissime fecerim, nescio; imo vero non me pervenisse ad hujus rei perfectionem sentio, quamvis multos sinus ejus aperuerim, quod judicare poterit quisquis intelligenter legit. Hujus operis primus liber sic incipit: Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti. Secundus autem sic: Ad ea quae mihi scripseras.

CAPUT LVIII Contra Adversarium Legis et Prophetarum, libri duo.

(0654) Interea liber quidam cujusdam haeretici sive Marcionistae, sive cujuslibet eorum quorum error opinatur quod istum mundum non Deus fecerit, nec Deus Legis quae data est per Moysen, et Prophetarum ad eamdem Legem pertinentium, verus sit Deus; sed pessimus daemon; cum apud Carthaginem multis confluentibus et attentissime audientibus, in platea maritima legeretur, pervenerunt ad eum fratres studiosissime christiani, eumque mihi redarguendum sine ulla dilatione miserunt, multum rogantes, ut nec ego respondere differrem. Refelli eum libris duobus, quos ideo praenotavi, Contra Adversarium Legis et Prophetarum, quia codex ipse qui missus est, nomen non habebat auctoris. Hoc opus sic incipit: Libro quem misistis, fratres dilectissimi.

CAPUT LIX. Contra Gaudentium Donatistarum episcopum, libri duo. Per idem tempus Dulcitius tribunus et notarius hic erat in Africa exsecutor imperialium jussionum contra Donatistas datarum. Qui cum dedisset litteras ad Gaudentium Tamugadensem Donatistarum episcopum, unum illorum septem quos in nostra collatione auctores suae defensionis elegerant, exhortans eum ad unitatem catholicam, et dissuadens incendium quo se ac suos cum ipsa in qua erat ecclesia consumere minabatur, addens etiam ut si se justos putarent, fugerent potius secundum praeceptum Domini Christi quam nefandis se ignibus concremarent; rescripsit ille epistolas duas: unam brevem, festinante, ut asseruit, perlatore; aliam prolixam, quasi plenius diligentiusque respondens. Has mihi supra memoratus tribunus existimavit mittendas, ut eas potius ipse refellerem; quas ambas uno libro redargui. Qui cum in ejusdem Gaudentii pervenisset manus, rescripsit quod ei visum est ad meipsum, nulla ratione respondens, sed magis se nec respondere, nec tacere potuisse declarans. Quod cum satis posset intelligenter legentibus, et nostra atque ipsius dicta conferentibus apparere, nolui tamen sine rescripto relinquere quidquid illud fuit. Hinc factum est ut hi nostri ad illum duo libri essent. Hoc opus sic incipit: Gaudentius Donatistarum Tamugadensis episcopus.

CAPUT LX. Contra Mendacium, liber unus.

Tunc et contra mendacium scripsi librum cujus operis ea causa exstitit, quod ad Priscillianistas haereticos vestigandos, qui haeresim suam non solum negando atque mentiendo, verum etiam pejerando existimant occulendam, visum est quibusdam catholicis Priscillianistas se debere simulare, ut eorum latebras penetrarent. Quod ego fieri prohibens, hunc librum condidi. Hic liber sic incipit: Multa mihi legenda misisti.

CAPUT LXI. Contra duas Epistolas Pelagianorum, libri quatuor. (0655) Sequuntur libri quatuor, quos contra duas epistolas Pelagianorum ad episcopum Romanae Ecclesiae Bonifacium scripsi; quia cum in manus ejus venissent, ipse mihi eas miserat, inveniens in illis calumniose interpositum nomen meum. Hoc opus sic incipit: Noveram te quidem, fama celeberrima praedicante.

CAPUT LXII. Contra Julianum, libri sex.

Interea libri quatuor Juliani pelagiani, quos supra commemoravi, venerunt etiam in manus nostras; in quibus comperi illa quae ex eis decerpserat, qui ea comiti Valerio miserat, non omnia eo modo quo a Juliano dicta sunt, ad eumdem comitem scripta, sed nonnulla eorum aliquantum fuisse mutata. Scripsi ergo sex libros, adversus illos quatuor; sed meorum duo primi, testimoniis sanctorum qui fidem catholicam post Apostolos defenderunt, Juliani impudentiam redarguunt, qui tanquam Manichaeorum dogma nobis objiciendum putavit, quia ex Adam trahi dicimus originale peccatum, quod per lavacrum regenerationis, non solum in majoribus, verum etiam in parvulis solvitur. Quantum autem ipse Julianus quibusdam sententiis suis adjuvet Manichaeos, in primi libri mei parte posteriore monstravi. Caeteri autem nostri quatuor redduntur illis singulis singuli. Verum in hujus tanti tamque elaborati operis quinto volumine, ubi commemoravi deformem maritum conjugi suae, ne deformes pareret, proponere in concubitu formosam solere picturam (Cap. 14, n. 51); nomen hominis qui hoc facere solebat, quasi certum posui, cum sit incertum, quia memoria me fefellit. Hoc autem Soranus auctor medicinae scripsit regem Cyprium facere solere, sed nomen ejus proprium non expressit. Hoc opus sic incipit: Contumelias tuas et verba maledica, Juliane.

CAPUT LXIII. Ad Laurentium, de Fide, Spe et Charitate, liber unus.

Scripsi etiam librum de Fide, Spe et Charitate, cum a me, ad quem scriptus est, postulasset ut aliquod opusculum haberet meum de suis manibus non recessurum: quod genus Graeci Enchiridion vocant. Ubi satis diligenter mihi videor esse complexus quomodo sit colendus Deus, quam sapientiam esse hominis utique veram divina Scriptura definit. Hic liber sic incipit: Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter.

CAPUT LXIV. De cura pro mortuis gerenda, ad Paulinum episcopum, liber unus.

Librum de Cura pro mortuis gerenda scripsi, cum (0656)interrogatus litteris fuissem, utrum prosit cuique post mortem quod corpus ejus apud sancti alicujus memoriam sepelitur. Hic liber sic incipit: Diu Sanctitati tuae, coepiscope venerande Pauline.

CAPUT LXV. De octo Dulcitii Quaestionibus, liber unus.

Liber quem praenotavi de octo Dulcitii Quaestionibus, non esset in hoc opere commemorandus inter libros meos, cum sit confectus ex iis quae a me in aliis antea conscripta sunt; nisi et disputationis aliquid a nobis interpositum reperiretur in eo, et uni earum quaestionum non ex opusculo aliquo alio meo responsionem, sed tunc quae potuit occurrere, reddidissem. Hic liber sic incipit: Quantum mihi videtur, dilectissime fili Dulciti.

CAPUT LXVI. Ad Valentinum et cum illo monachos, de Gratia et Libero Arbitrio, liber unus. Propter eos qui, cum defenditur Dei gratia, putantes negari liberum arbitrium, sic ipsi defendunt liberum arbitrium ut negent Dei gratiam, asserentes eam secundum merita nostra dari, scripsi librum cujus titulus est, de Gratia et Libero Arbitrio. Ad eos autem scripsi monachos Adrumetinos, in quorum monasterio de hac re coeperat esse contentio, ita ut me consulere eorum aliqui cogerentur. Hic liber sic incipit: Propter eos qui hominis liberum arbitrium.

CAPUT LXVII. Ad quos supra, de Correptione et Gratia, liber unus. Rursus ad eosdem scripsi alterum librum, quem de Correptione et Gratia praenotavi, cum mihi nuntiatum esset dixisse ibi quemdam, neminem corripiendum, si Dei praecepta non facit; sed pro illo, ut faciat, tantummodo orandum. Hic liber sic incipit: Lectis litteris vestris, Valentine frater dilectissime.

Haec opera nonaginta tria in libris ducentis triginta duobus me dictasse recolui, quando haec retractavi, utrum adhuc essem aliquos dictaturus ignorans; atque ipsam eorum retractationem in libris duobus edidi, urgentibus fratribus, antequam epistolas ac sermones ad populum, alios dictatos, alios a me dictos retractare coepissem.

ADMONITIO DE DUOBUS RETRACTATIONUM LIBRIS. Quid causae sanctum Augustinum ad retractandas castigandasque lucubrationes suas impulerit, aperit ejus praefatio in sequentes libros. Id negotii aggressus est sub ultimam vitae suae periodum; certe non multo ante annum Christi 427, cum in quarto de Doctrina Christiana libro, quem in Retractationibus testatur a se, dum huic rei incumbit, conscriptum esse, annos numeret ferme octo vel amplius a sua apud Caesareenses peregrinatione, unde ipsum labente anno 418 rediisse liquet. Cum autem scriptiones suas omnes, nempe Libros, Epistolas, Sermones, seu quos dictaverat, seu quos dixerat, ad examen revocare animo destinasset, a Libris suis rem adorsus est: jamque omnes hactenus editos expenderat, cum epistolam secundam scripsit ad Quodvultdeum (Epist. 224), anno forte 428, quo tempore Prosper et Hilarius in Galliis nondum rescierant editum quidquam hujusce operis, uti ex Hilarii Epistola intelligitur (Epist. 226), cujus tamen libros duos antequam eorum litteras recepisset, absolutos fuisse rescribit Augustinus in lib. de Praedest. SS., c. 3. Quod itaque dicit Possidius c. 28, Ante proximum diem obitus sui, a se dictatos et editos recensuit libros; id rigide ex litterarum apicibus non interpretandum est: praesertim cum eodem ipse loco volumina hac de re duo ante Vandalorum in Africam irruptionem peracta referat. Epistolis etiam exigendis operam dabat Augustinus, jamque bene multas sedulus relegerat, tametsi nullam in eas animadversionem in scripta redegerat; cum ecce Juliani pelagiani posteriores octo libros prodiisse audit, eosque adhortante Alypio refellere aggreditur; atque interim coeptum opus remissius agit, quod demum morte praeoccupatus absolvere non valuit. Porro S. Doctor libros suos, ex temporum plerumque ordine recensitos, duas coegit in classes, ut quos a conversionis suae die scripserat nondum Episcopus, horum retractationem codex unus complecteretur; alter caeterorum. Quorum omnium titulos, tempora, argumenta et occasiones hic persequitur, ac postremo singulorum initia diligenter notat. Huic operi Possidius titulum tribuit, de Recensione Librorum. Omnes tamen libri editi ac scripti Retractationum libros appellant, uno forte excepto vetustissimo Ms. codice Corbeiensi, qui, mutato vocabulo, in fine libri primi sic habet: Explicit liber primus Recognitionum. Apud ipsum Augustinum tum in epistola ad Quodvultdeum, libroque de Praedest. SS., cc. 3 et 4; tum in brevi qui hisce libris subnectitur epilogo, nomen Retractationis, seu Retractationum opus istud obtinet. Atque hoc perquam opportunum, quo intelligas non modo errata reprehendi, verum etiam defendi recte dicta; et quos imperiti locos sollicitabant, tractatione iterata firmari. Retractabam, ait in laudata epistola ad Quodvultdeum, opuscula mea: et si quid in eis me offenderet, vel alios offendere posset; partim reprehendendo, partim defendendo, quod legi deberet et posset, operabar. Denique opus illud celebrarunt eo nomine veteres, Prosper, ad Exc. Genuensium; Cassiodorus senator, de Institutione div. Script., cap. 16; Beda, praefat. in lib. Retract. in Act., etc. p. 0656