Migne Patrologia Latina Tomus 51
ProAqu.RePrAuA2 51 Prosper Aquitanus390-463 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Praefatio.
227 Quidam Christianae ac fraternae charitatis obliti, in tantum existimationem nostram quoquo modo student laedere, ut suam se evertere nocendi cupiditate non videant. Contexunt enim et, qualibus possunt sententiis, comprehendunt ineptissimarum quarumdam blasphemiarum prodigiosa mendacia; eaque ostendenda et ingerenda multis publice privatimque circumferunt; asserentes talia in nostro sensu esse qualia diabolico continentur indiculo. Quae falso in nos, ad excitandam invidiam, jactitari, facile et sufficienter subscriptione unius probaremus anathematis; nisi malignitas eorum, qui se gravari putant si de nobis bene sentiatur, ipsam subscriptionis nostrae brevitatem suspectam esset habitura. Unde ne hujus querelae inveniretur occasio, 228 necessarium conveniensque credidimus, ut sive ad calumniantium animos mitigandos, sive ad eos quorum auribus tale aliquid insonuit instruendos, quantum adjuvante Domino fieri potuerit, plene lucideque pandamus quid de perversis definitionibus judicemus. Propositis igitur singillatim sedecim capitulis, sub unoquoque eorum, sensus nostri, et fidei quam contra Pelagianos ex apostolicae auctoritate defendimus, verba ponemus: ut qui paululum se ad legenda haec dignati fuerint occupare, evidenter agnoscant impiarum profanarumque opinionum nullum cordibus nostris inhaesisse vestigium; et blasphemias quas perspexerint nostra professione damnari, in earumdem repertoribus censeant debere puniri.
LIBER RESPONSIONUM. 229 CAPITULUM PRIMUM. OBJECTIO. Quod Dominus noster Jesus Christus non pro omnium hominum salute et redemptione sit passus.
RESPONSIO. Contra vulnus originalis peccati, quo in Adam omnium hominum corrupta et mortificata natura est, et unde omnium concupiscentiarum morbus inolevit, verum et potens ac singulare remedium est mors Filii Dei Domini nostri Jesu Christi; qui liber a mortis debito et solus absque peccato, pro peccatoribus et debitoribus mortis est mortuus. 230 Quod ergo ad magnitudinem et potentiam pretii, et quod ad unam pertinet causam generis humani, sanguis Christi redemptio est totius mundi. Sed qui hoc saeculum sine fide Christi et sine regenerationis sacramento pertranseunt, redemptionis alieni sunt. Cum itaque propter unam omnium naturam, et unam omnium causam a Domino nostro in veritate susceptam, recte omnes dicantur redempti, et tamen non omnes a captivitate sint eruti; redemptionis proprietas haud dubie penes illos est, de quibus princeps mundi missus est foras, et jam non vasa diaboli, sed membra sunt Christi. Cujus mors non ita impensa est humano generi, ut ad redemptionem ejus etiam qui regenerandi non erant pertinerint; sed ita, ut quod per 231 unicum exemplum gestum est pro universis, per singulare sacramentum celebraretur in singulis. Poculum quippe immortalitatis, quod confectum est de infirmita e nostra et virtute divina, habet quidem in se ut omnibus prosit; sed si non bibitur, non medetur.
CAPITULUM II. OBJECTIO. Quod Deus nolit omnes salvare, etiamsi omnes salvari velint.
RESPONSIO. Cum Veritas dicat (Matth. VII, 11): Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se? qui fieri potest ut Deus, qui etiam illos salvat, de quibus dici non potest quod salvari velint, nolit aliquos salvare etiam si salvari velint, nisi aliquae causae exsistant de quibus, quamvis sint nobis ingnoscibiles, ille tamen bene judicat, de quo dici non potest, aliter eum quidquam facere debuisse quam fecerit? Remota ergo hac discretione, quam divina scientia intra secretum justitiae suae continet, sincerissime credendum atque profitendum est Deum velle ut omnes homines salvi fiant. Siquidem Apostolus, cujus ista sententia est (I Tim. II, 4), sollicitissime praecipit, quod in omnibus Ecclesiis piissime custoditur, ut Deo pro omnibus hominibus supplicetur: ex quibus quod multi pereunt, pereuntium est meritum; quod multi salvantur, salvantis est donum. Ut enim reus damnetur, inculpabilis Dei justitia est; ut autem reus justificetur, ineffabilis Dei gratia est.
CAPITULUM III. OBJECTIO. Quod Deus majorem partem generis humani ad hoc creet, ut illam perdat in aeternum.
RESPONSIO. Omnium quidem hominum creator est Deus, sed nemo ab eo ideo creatus est, ut periret: quia alia est causa nascendi, et alia est causa pereundi. Ut enim nascantur homines, conditoris est beneficium; ut autem pereant, praevaricatoris est meritum. In Adam quippe, in quo omnium hominum praeformata natura est, omnes peccaverunt (Rom. V, 12), eademque sententia quam ille excepit obstricti sunt. Neque ab hoc vinculo, etiam si propriis peccatis careant, resolvuntur, nisi 232 in sacramento mortis et resurrectionis Christi per Spiritum sanctum renascantur. Nimis ergo impius et indoctus est qui vitium naturae non discernit ab auctore naturae a quo prorsus alienum est quidquid in unoquoque damnandum est. Creat enim homines, ut sint homines: nec multiplicandis generationum successionibus opificium suum subtrahit, secundum consilium bonae voluntatis suae reparaturus in multis quod ipse fecit, puniturus in multis quod ipse non fecit. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius hominis obedientiam justi constituuntur multi (Rom. V, 19).
CAPITULUM IV. OBJECTIO. Quod major pars generis humani ad hoc creatur a Deo, ut non Dei, sed diaboli faciat voluntatem.
RESPONSIO. Insanum omnino et contra rationem est dicere, voluntatem Dei ex Dei voluntate non fieri, et damnatorem diaboli ejusque famulorum, velle ut diabolo serviatur. Sed hoc catholicis Pelagiani consequenter se objicere existimant, qui Adae peccatum transisse in omnes diffitentur: quoniam si primam nativitatem originalis culpa non obliget, non sint obnoxii diabolo parvuli, nec indigeant erui de potestate tenebrarum, qui numquam a suo auctore discesserint. Nos autem qui omnes in Adam periisse profitemur ( Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat [Luc. XIX, 10] ), nec dicimus ideo creari quemquam hominem, ut diaboli faciat voluntatem; et agnoscimus omnem hominem non redemptum diabolo esse captivum. Praevaricatio enim hominum dispositae a saeculis creationis ordinem turbare non potuit, et merito creatura peccatrix poenalem dominationem illius patitur cui, relicto vero Domino, sponte se vendidit. Haec quippe servitus non institutio est Dei, sed judicium; quo fraus deceptoris diaboli facta est decepto et male credulo homini poena peccati. De qua nemo eruitur, nisi per mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum: cujus gratuita gratia, et multorum malis meritis non tribuitur, et nullorum bonis meritis praevenitur.
233 CAPITULUM V. OBJECTIO. Quod peccatorum nostrorum auctor sit Deus: eo quod malam faciat voluntatem hominum, plasmet substantiam quae naturali motu nihil possit nisi peccare.
RESPONSIO. Hujus quoque objectionis vanitas de illa procedit schola in qua natura humana immunis a peccato Adae et illaesa defenditur; ut quia omnes homines praevaricationis reos et damnationi obnoxios nasci, periturosque nisi in Christo renascantur, asserimus, eumdem videamur dicere auctorem culpae, quem profitemur conditorem esse naturae. Quod nos a sensu nostro penitus abdicamus, qui Deum justum et bonum, sic humanae substantiae, et interiorum exteriorumque sensuum novimus creatorem, ut prorsus ab illo sit quidquid pertinet ad naturam, et prorsus ab illo non sit quidquid contra naturam est. Peccatum autem contra naturam est, de quo mors et omnia quae sunt mortis oriuntur. Quibus malis tunc se homo induit, quando illum fide obedientiaque privatam, in suas promissiones diabolus a Dei lege traduxit, omniaque posteritatis ejus germina sibi per conditionem depravatae stirpis obstrinxit. Unde si qua in Christo nova creatura est (II Cor. XVII), libera fit diabolo, et subjicitur Deo, reformata a deformitate sua, ad imaginem ejus qui creavit eam (Colos. III, 10). Quod nisi fiat, remanet in illo in quo omnes moriuntur, non habens sortem in eo in quo omnes vivificantur. Non igitur cujusquam peccati auctor Deus, sed naturae creator est. Quae cum potestatem habuerit non delinquendi, sponte deliquit, et deceptori suo propria voluntate se subdidit. Nec naturali, sed captivo motu versatur in vitio, donec moriatur peccato et vivat Deo: quod sine gratia Dei facere non potest; quia libertatem quam libertate perdidit, nisi Christo liberante non recipit. Non est enim aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri (Act. IV, 12).
CAPITULUM VI. OBJECTIO. Quod Deus tale in hominibus plasmet arbitrium, quale est daemonum, quod proprio motu nihil aliud possit velle, nisi malum.
RESPONSIO. Totus quidem mundus, sicut ait Joannes apostolus, in maligno positus est (I Joan. V, 19); et multorum hominum talis est malitia, qualis et 234 daemonum. Qualibus dicebat Dominus: Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Matth. XII, 34)? et, Vos de diabolo patre nati estis, et concupiscentias patris vestri facere vultis (Joan. VIII, 41). Sed hoc inter malos homines distat et daemones, quod hominibus etiam valde malis superest, si Deus misereatur, reconciliatio; daemonibus autem nulla est in aeternum servata conversio. Sicut ergo praevaricatoribus angelis non Deus indidit illam, quae in veritate non stetit (Ibid.), voluntatem, ita nec hominibus hunc affectum, quo diabolum imitarentur, inseruit. Mendax enim de proprio loquitur (Ibid.); et liber a mendacio non erit, nisi eum veritas liberaverit.
CAPITULUM VII. OBJECTIO. Quod haec sit voluntas Dei, ut magna pars Christianorum salva esse nec velit, nec possit.
RESPONSIO. Si de his hoc dicitur qui pietatem Christianae conversationis et fidei deserentes, in profanos errores aut in damnabiles mores irrevocabiliter transierunt, non dubium est quod talem voluntatem habentes salvi esse nolunt; et quamdiu salvi esse nolunt, salvi esse non possunt. Sed nullo modo credendum est hujusmodi homines in hanc desperationem ex Dei voluntate cecidisse: cum potius allevet Dominus omnes qui corruunt, et erigat omnes elisos (Psal. CXLIV, 4). Nemo enim nisi illius gratia erigitur, nemo nisi illius gratia stabilitur. Dei ergo voluntas est, ut in bona voluntate maneatur: qui et prius quam deseratur, neminem deserit; et multos desertores saepe convertit.
CAPITULUM VIII. OBJECTIO. Quod nolit Deus, ut omnes catholici in fide catholica perseverent, sed velit ut magna exinde pars apostatet.
RESPONSIO Non est dissimilis blasphemiae hujus impietas, a praecedente sententia; quod ergo ad illam, hoc etiam ad istam, quae in nullo est diversa, responsum sit.
CAPITULUM IX. OBJECTIO. Quod velit Deus ut magna pars sanctorum a sanctitatis proposito ruat.
RESPONSIO. Nec hujus definitionis insania aliud sonat quam gemina objectio praelocuta est 235. Unde mirandum est objicientem tertio repetisse quod semel dixisse suffecerat: sed, ut res est, numerum criminationis augere voluit, quia sensum variare non potuit.
CAPITULUM X. OBJECTIO. Quod adulteria et corruptelae virginum sacrarum ideo contingant, quia illas Deus ad hoc praedestinavit ut caderent.
RESPONSIO. Detestanda et abominanda opinio, quae Deum cujusquam malae voluntatis aut malae actionis credit auctorem: cujus praedestinatio numquam extra bonitatem, numquam extra justitiam est. Universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Adulteria enim maritatarum, et corruptelas virginum non instituere novit sancta Divinitas, sed damnare; nec disponere, sed punire. Quae mala homines cum admittunt, suis concupiscentiis et cupiditatibus serviunt, quas ab illa prima voluntariae praevaricationis labe traxerunt: cum autem declinant a malo et faciunt bonum, a Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23). Propter quod dicit Apostolus, Oramus autem ad Deum, ut nihil mali faciatis; non ut nos probat appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis (II Cor. XIII, 7). Non ergo casus ruentium, nec malignitatem iniquorum, neque cupiditates peccantium praedestinatio Dei, aut excitavit, aut suasit, aut impulit: sed plane praedestinavit judicium suum, quo unicuique retributurus est prout gessit, sive bonum, sive malum. Quod judicium futurum omnino non esset, si homines Dei voluntate peccarent. Erit autem manifestissime: et omnis homo quem discretio divinae scientiae in sinistra constituerit parte, damnabitur; quia non Dei, sed suam exsecutus est voluntatem.
CAPITULUM XI. OBJECTIO. Quod quando incestant patres filias, et matres filios, vel quando servi dominos occidunt, ideo fiat, quia ita Deus praedestinavit ut fieret.
RESPONSIO. Si diabolo objiceretur quod talium facinorum ipse auctor, ipse esset incentor; puto quod aliqua ratione exonerare se hac posset invidia, et talium scelerum patratores 236 de ipsorum voluntate convinceret; quia etsi delectatus est furore peccantum, probaret tamen se non intulisse vim criminum. Qua ergo insipientia, quave dementia definitur ad Dei referendum esse consilium, quod nec diabolo in totum ascribi potest, qui in peccantum flagitiis illecebrarum adjutor, non voluntatum credendus est esse generator? Nihil ergo talium negotiorum Deus praedestinavit ut fieret; nec ullam animam nequiter turpiterque victuram, ad hoc ut taliter viveret, praeparavit; sed talem futuram non ignoravit, et de tali juste se judicaturum esse praescivit. Atque ita ad praedestinationem ejus nihil aliud referri potest, nisi quod aut ad debitam justitiae retributionem, aut ad indebitam pertinet gratiae largitatem.
CAPITULUM XII. OBJECTIO. Quod Dei praedestinatione efficiantur de filiis Dei filii diaboli, et de templo sancti Spiritus templa daemonum, et de membris Christi membra meretricis.
RESPONSIO. Praedestinatio Dei etsi apud nos, dum in praesentis vitae periculis versamur, incerta est; apud illum tamen qui fecit quae futura sunt incommutabilis permanet. Nec quae illuminavit obcaecat, nec quae aedificavit destruit, nec quae plantavit evellit. Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei (Rom. XI, 29); et, firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc; cognovit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Nullo igitur modo Dei praedestinatio facit ut aliqui ex filiis Dei filii sint diaboli, aut ex templo sancti Spiritus templa sint daemonum, aut ex membris Christi fiant membra meretricis: sed potius praedestinatio facit ut ex filiis diaboli fiant filii Dei, et ex templo daemonum templum sint Spiritus sancti, et ex membris meretricis membra sint Christi. Quia ipse alligat fortem, et vasa ejus rapit (Marc. III, 27), eruens ea de potestate tenebrarum, et transferens de contumilia in gloriam (Colos. I, 13). Hi autem de quibus dicitur: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19); voluntate exierunt, voluntate ceciderunt. Et quia praesciti sunt casuri, non sunt praedestinati. Essent autem praedestinati, si essent reversuri, et in sanctitate ac veritate mansuri. Ac per hoc praedestinatio Dei, multis est causa standi, nemini est causa labendi.
237 CAPITULUM XIII. OBJECTIO. Quod omnes illi fideles et sancti, qui ad aeternam mortem praedestinati sunt, quando ad vomitum suum relabuntur, vitio quidem suo hoc facere videntur, sed ipsius vitii causa est divina praedestinatio, quae illis latenter subtrahit bonas voluntates.
RESPONSIO. Idem blasphemiarum spiritus perseverat, et a praecedentibus mendaciis subsequens impietas non recedit: quam prorsus vera ratio reprobat, et incunctanter sana doctrina condemnat. Quia omnibus quidem a fide ad infidelitatem, a sanctitate ad turpitudinem relapsis, et ante finem vitae nulla emendatione purgatis, nihil aliud quam mors aeterna debetur: sed nefas est Deo ascribere causas talium ruinarum; qui etsi ex aeterna scientia praecognitum habet, quid uniuscujusque meritis retributurus sit; nemini tamen per hoc quod falli non potest, aut necessitatem, aut voluntatem intulit delinquendi. Si ergo a justitia et pietate quis deficit, suo in praeceps fertur arbitrio, sua concupiscentia trahitur, sua persuasione decipitur. Nihil ibi Pater, nihil Filius, nihil agit Spiritus sanctus: nec tali negotio quidquam divinae voluntatis intervenit, cujus opere multos scimus ne laberentur retentos, nullos autem ut laberentur impulsos.
CAPITULUM XIV. OBJECTIO. Quod magna pars illa Christianorum catholicorum fidelium atque sanctorum quae ad ruinam et perditionem praedestinata est, etiam si petat a Deo sanctitatis perseverantiam, non impetrabit: eo quod mutari non potest divina praedestinatio, quae illos praeordinavit, praeparavit, praeaptavit ut caderent.
RESPONSIO. Ad praevaricationem legis, ad neglectum religionis, ad corruptelam disciplinae, ad desertionem fidei, ad perpetrationem qualiscumque peccati, nulla omnino est praedestinatio Dei: nec fieri potest ut per quem a talibus malis surgitur, per eum in talia decidatur. Si ergo in sanctitate vivitur, si in virtute proncitur, si in bonis studiis permanetur; manifestum munus est Dei, sine quo nullus boni operis fructus acquiritur: si autem ab his receditur, et ad vitia ac peccata transitur, 238 nihil ibi Deus malae tentationis immittit, et recessurum non deserit ante quam deseratur; et facit plerumque ne deserat, aut etiam, si discessit, ut redeat. Cur autem illum retineat, illum non retineat; nec possibile est comprehendere, nec licitum vestigare; cum scire sufficiat, et ab illo esse quod statur, et non ab illo esse quod ruitur.
CAPITULUM XV. OBJECTIO. Quod omnes illi fideles et sancti, qui ad aeternam mortem praedestinati sunt, postea quam ceciderint, sic a Deo dispensentur, ut nec possint nec velint per poenitentiam liberari.
RESPONSIO. Non veraciter, nec sapienter hoc dicitur. Qui enim a fide et sanctitate exciderunt, sicut voluntate prolapsi sunt, ita voluntate non surgunt, et dominatum concupiscentiarum, quibus succubuerunt, sponte patiuntur. Si qui autem captivitatem suam gemunt, et judicantes semetipsos, ad misericordiam Dei mutato corde confugiunt, non sine spiritu divinae visitationis haec faciunt. Haec enim mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11); qui innumeris lapsis dat poenitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenebantur ad ipsius voluntatem (I Timot. II, 26). Nemini autem Deus correctionis adimit viam, nec quemquam boni possibilitate dispoliat. Quia qui se a Deo avertit, ipse et velle quod bonum est, et posse sibi sustulit. Non est ergo consequens, sicut putant qui talia objiciunt, ut Deus quibus poenitentiam non dederit, resipiscentiam abstulerit et quos non levarit, alliserit: cum aliud sit insontem in crimen egisse, quod alienum est a Deo; aliud criminoso veniam non dedisse, quod de peccatoris est merito.
CAPITULUM XVI. OBJECTIO. Quod magna pars illa fidelium atque sanctorum quae ad aeternam mortem praedestinata est, quando dicit Deo in oratione Dominica, Fiat voluntas tua, nihil aliud quam contra se petat, id est, ut cadant et ruant: quia voluntas Dei haec est ut aeterna morte pereant.
RESPONSIO. Non hoc Veritas dicit, quod haec sit voluntas Dei ut fideles et sancti a fide atque innocentia ruant, et pereant in aeternum: sed Veritas dicit (Joan. VI, 39): Haec est voluntas 239 ejus qui me misit Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo quidquam, sed resuscitem illud in novissimo die. Quod ergo Pater Filio dedit, Filius omnino non perdit. Idem enim dicit (Joan. VI, 37): Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet, et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Quod si per generalitatem vocationis, et per abundantiam bonitatis Dei, etiam non perseveraturi perseveraturis admixti sunt; hi cum a pietate deficiunt, non ex Dei opere, sed ex sua voluntate deficiunt; nec impelluntur ut cadant, nec ejiciuntur ut deserant; casuri tamen et recessuri ab eo qui falli non potest praesciuntur. Quamdiu itaque in oratione Dominica dicunt: Fiat voluntas tua; non hoc contra se petunt, quod Deus nullo modo ulla ratione facturus est, id est, ut cadant et ruant; ipsorum enim hoc nequitia, ipsorum est consummatura libertas. Sed 240 plane illud contra se petunt, quod divinae voluntatis esse non dubium est; ut scilicet, cum venerit Filius hominis in majestate sua, et sederit super thronum gloriae suae, congregentur ante eum omnes gentes, et separet eos ab invicem, alios ad dextram, alios statuens ad sinistram, et audiant eum dextri dicentem: Venite, benedicti Patris mei, possidere praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34): audiant et sinistri, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus (Ibid., 41). Igitur qui facturi non sunt voluntatem Dei, et petunt ut fiat voluntas Dei, in eo quod Dei voluntate faciendum est audiuntur, ut imitatores diaboli cum diabolo judicentur. QUI ENIM voluntatem Dei spreverunt invitantem, voluntatem Dei sentient vindicantem.