Responsio ad quorumdam quaestione (Hincmarus Rhemensis)

This is the stable version, checked on 10 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Responsio ad quorumdam quaestione
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125


Responsio ad quorumdam quaestiones

Responsio ad quorumdam quaestiones (Auctor incertus (Hincmarus Rhemensis?)), J. P. Migne 125.1199C

Responsio ad quorumdam quaestiones

125.1197B| Quaesitum est, ut a quibusdam mihi dictum est, cur in quodam meae humilitatis scripto posuerim mysticam Nicaenam synodum. Unde sicut doctrina catholicorum nobis est traditum, reddimus rationem: videlicet quia et veteri historia praefigurata, et per numerum signi passionis ac nominis Domini nostri Jesu Christi est designata, et praescientia consecrata. Nomen enim mediatoris Dei ac hominum hominis Jesu Christi, qui divinitate nos condidit, et humanitate in unitate personae suae divinitatis assumpta redemit, cum sit Hebraeum, apud Graecos, qui ut Hebraei in nominum interpretatione, ita in numero litterarum gloriari dicuntur, litteris Graecis ita scribitur ΙΗΣΟΥΣ, quod Graece dicitur ΣΩΤΗΡ,, Latine interpretatur SALVATOR, sive salutaris. Et hujus 125.1197C| Hebraei nominis litterarum numerus apud Graecos iste est: Ι, 10, Η, 8; Σ, 200; Ο, 70; Σ, 200. Collecto autem in unum hoc numero, fiunt quadringenti octoginta octo. Unus namque, qui dividi non potest, decies ductus denarium perficit, et denarius quater ductus in quadragenarium surgit, et quadraginta decies ducti quadringentos efficiunt; quia juxta Pauli vocem: Unus est Deus, unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus (I Tim. II, 5). Cujus gratia ad aeternam vitam, quae centenario numero et hoc quater ducto figuratur, electi omnes, non solum de incorruptione animae simul et corporis, verum et de visione divinae majestatis, cum gloria ejusdem mediatoris Dei et hominum clarificatae humanitatis 125.1197D| gaudebunt. Octavo autem et octogenario numero qui octo decadis constat, patenter innuitur quia quomodo Christus octava die resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus, et ipsa quotidiana nostra circumcisio, quae in Veteri Testamento octavo die fieri solebat, id est, quotidiana cordis nostri mundatio, semper octavae diei sacramentum celebrare non desinat, donec accipiamus binas stolas, immortalitatem scilicet et incorruptionem corporis simul et animae, quod octavo et octogenario, ut diximus, numero designatur. Sed sicut majorum traditione didicimus, 125.1198B| in libris Graecorum, verum et in Latinorum, uti comperimus, per notas scribuntur nomina, quae interdum prima et novissima et virgula superposita in dexteram aeque veniente a sinistra, ut DS. NR. VR. Interdum autem prima et media et novissima notantur littera, et virgula superposita in dexteram aeque veniente a sinistra, ut ΧΡS. DNS. Et sicuti in hoc nomine, cum scribitur ΙΗΣ casu nominativo, quarum litterarum numerus iste est: Ι, 10; Η, 8; Σ, 200, in unum autem collectus hic numerus complet ducentos decem et octo. Centenarius namque numerus, qui decem decadis constat, et de laeva transit in dexteram, perfectus est numerus. Σ simma, littera ultima in nota nominis Jesu in nominativo casu ducentos exprimit, quia perfectus Deus ante 125.1198C| saecula, perfectus homo factus est in fine saeculorum. Denarius vero in decalogo perfectus est numerus, continens in se mysterium quadrigae evangelicae. Computa enim ab uno per ordinem usque ad quatuor, et inveniens decem. Octonarius quoque numerus docetur esse perfectus in Jesu octavae diei resurrectione: qui etsi mortuus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei, qui per signum suae passionis, quod T tau littera signat, continens numerum tricentenum, elisit diabolum, occidit mortem, triumphavit infernum; cui si super transversa linea id quod in cruce est adderetur, non jam crucis species, sed ipsa crux esset. Collige autem in unum signi Dominicae passionis et nominis numerum, invenies quadringentos decem et octo. Quingenti 125.1198D| denique quinquagenario numero decies ducto complentur, quia gratia Domini Jesu crucifixi, et a mortuis suscitati, et in dextera Dei sedentis, non solum legis decalogum, sed et quatuor sancti Evangelii libros implemus, et octava resurrectionis die resuscitati, ad requiem sempiternam, quae jubileo, in est quinquagenario numero, designatur, in aeternam vitam, quae centenario numero monstratur, fide recta et operibus bonis perveniemus. Et recte sacra Nicaena synodus mystica dicitur, quia non humana industria, non compositione aliqua, trecenti decem et octo episcopi ad idem concilium pervenerunt, 125.1199A| primogenitum Satanae, Arium videlicet, alterum Judam, et proditionis infidelitate, et traditionis iniquitate, et ultionis supplicio, devicturi. De quibus etsi quidam ad tempus titubasse leguntur, non tamen, sicut nec duodenarius apostolorum numerus in Judae proditione, ita nec in titubantium haesitatione hic a Christo electus episcoporum numerus periit. Hic enim numerus trecentorum decem et octo sanctus est, in quo Abraham victor regum impiorum ab eo qui aeterni sacerdotis est forma benedicitur. Huic autem mystice synodo isdem, cui singulariter ac specialiter dicitur: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3); et: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (ibid., 4), per signum suae passionis et nominis, ut praemisimus, in litterarum numero Dominus 125.1199B| Jesus suo se probavit adesse concilio. Crux enim in trecentis. Unde Gedeon cum trecentis perrexit ad praelium, de quo dicit praevidens per crucem triumphaturum potestates aerias Dominum Jesum propheta: Superasti sicut in die Madian (Isa. IX, 4). ΙΗ. nomen in decem et octo est sacerdotibus. Et nota quia hic nomen Jesu genitivo casu et non nominativo effertur; et ideo hic littera C simma non additur, sed cum ΙΗ, superposita linea scribitur, quibus numerus decem et octo completur. Utrum autem in hoc genitivo hujus sacratissimi nominis casu, alia aliqua littera his duabus praepositis litteris apud Graecos superaddatur, nec ne, an (sicut in crucis specie, quam littera Τ tau praetendit, insuper transversa 125.1199C| linea id quod in cruce est non superadditur, ut figura crucis non solum ipsa crux effigietur), eisdem 125.1200A| duabus tantum litteris cum linea superposita nomen Domini Jesu, ad designandum decem et octo episcoporum numerum Graecorum consuetudine imaginetur, non est nobis necesse conjicere, cum ad scientiam et auctoritatem nobis sufficere debeat beatus Ambrosius, utriusque linguae Graece videlicet et Latinae peritissimus, dicens: « Crux in trecentis, Jesu nomen in decem et octo est sacerdotibus. » Et mihi quidem, Hilarius inquit in libro de Synodis, loquens de trecentis decem et octo sacerdotibus, « ipse ille hic numerus sanctus est, in quo Abraham victor regum impiorum ab eo qui aeterni sacerdotii est forma benedicitur. » Et Ambrosius in libro primo de Fide, ubi et ea quae de illius verbis posuimus dicit ( in prolog. ): « Abraham, inquiens, trecentos decem et octo duxit ad bellum, et ex innumeris tropaea 125.1200B| hostibus reportavit, signoque Dominicae crucis et nominis, quinque regum victriciumque turmarum subacto robore, et ultus est proximum, et filium meruit et triumphum. » Et (lib. I, c, 9): « Non humana industria, non compositione aliqua, trecenti decem et octo ad concilium, quin Nicaenum, convenerunt; sed ut in numero eorum, per signum suae passionis et nominis, Dominus Jesus suo se probaret adesse concilio, crux in trecentis Jesu nomen in decem et octo est sacerdotibus. » Haec tantorum doctorum verba ex integro, cum his quae traditione magistrorum didici, hic ponere dignum duxi, quia Dominus dicit: Quia a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit (Joan. VII, 18), ne viderer fraudem in Dei dono facere, si aliena quasi propria vellem 125.1200C| efferre.