Responsa ex libris Digestorum

This is the stable version, checked on 19 Decembris 2021. 2 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Responsa ex libris Digestorum
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 1

AucInc.ReExLiD 1 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EX LIB. I. QUAESTIONUM OCTO.

D. Lib. I. Tit, 3, de Leg. Senatusque cons. l. 27.

Ideo, quia antiquiores leges ad posteriores trahi, usitatum est semper, quasi hoc legibus inesse credi oportet, ut ad eas quoque personas et ad eas res pertineant, quae quandoque similes erunt.

D. Lib. 29. Tit. 3. de acquir. vel amitt. haered. lib. 82. juxta MS. cod. Bald.

Si servus ejus qui capere non potest, haeres instituatur, et antequam jussu Domini adeat haereditatem, manumissus alienatusque sit, et nihil in fraudem legis factum sit, ipse admittitur ad haereditatem. Sed et si partem capere tantum possit Dominus ejus, eadem dicenda sunt de parte quam ille capere non potest. Nihil enim interest, de universo quaeratur quod capere non possit, an de portione.

D. Lib. 41. Tit. 2. acquir. vel amit. possess. l. 28.

Si aliquam rem possideam, et eamdem postea conducam; an amittam possessionem? Multum refert in his quid agatur. Primum enim refert, utrum sciam me possidere, an ignorem, et utrum quasi non meam rem conducam, an quasi meam. Et sciens meam esse, utrum quasi proprietatis respectu, an possessionis tantum. Nam et si rem meam tu possideas, et ego emam a te possessionem ejus rei, vel stipuler, utilis erit et emptio et stipulatio, et sequitur ut et precarium, et conductio, specialiter possessionis solius conducendae, vel precario rogandae animus interveniat.

EX LIBRO SINGULARI DE CASTRENSI PECULIO. D. Lib. 29. Tit. I. De Testam. mil. l. 23.

Idem etsi paterfamilias miles de Castrensibus rebus duntaxat testatus arrogandum se dederit: si vero missus jam hoc fecerit, non valet testamentum.

Ibidem, leg. 33.

Si filius familias miles fecisset testamentum more militiae, deinde post mortem patris posthumus ei nasceretur, utique rumpitur ejus testamentum. Verum si perseverasset in ea voluntate, ut vellet adhuc illud testamentum valere, valiturum illud, quasi rursum aliud factum: si modo militaret adhuc eo tempore quo nasceretur illi posthumus. Sed si filius familias miles fecisset testamentum, deinde postea vivo eo, et adhuc avo quoque superstite, nasceretur ei posthumus, non rumpitur ejus testamentum, quia cum id quod nasceretur, in potestate ejus non perveniret; non videtur suus haeres agnosci, ac ne avo quidem suo hunc nepotem posthumum, cum vivo filio nasceretur, suum haeredem protinus adnasci. Et ideo nec avi testamentum rumpi, quoniam licet in potestate avi protinus esse inciperet; tamen antecederet eum filius. Secundum quae si filius familias miles testamentum fecerit, et omiserit posthumum per errorem, quem non volebat adhaeredatum, deinde posthumus post mortem avi vivo adhuc filio, id est patre suo, natus fuerit; omnimodo rumpet illius testamentum. Sed si quidem pagano jam illo facto natus sit, nec convalescet ruptum. Si vero militante adhuc natus fuerit, rumpetur. Deinde si voluerit ratum illud esse pater, convalescet sic, quasi denuo factum. Sed et si vivo avo nascatur posthumus, hic non rumpet continuo patris testamentum. Si supervixerit post mortem avi vivo adhuc patre, rumpet; quod novus illi nunc primum haeres adnascitur. Ita tamen, ut nunquam possit duorum simul testamenta rumpere, et avi, et patris.

D. L. 49. Tit. 17. De castr. pecul. l. 4.

Miles praecipua habere debet quae tulit secum in castra concedente patre. Actionem, persecutionemque castrensium rerum semper filius etiam invito patre habet. Si paterfamilias militiae vel post missionem arrogandum se praebuerit: videndum erit, ne huic quoque permissa intelligatur earum rerum administratio, quas ante arrogationem in castris acquisierit: quamvis constitutiones principales de his loquantur, qui ab initio quum essent filii familias, militaverint, quod admittendum est.