Responsa contra Claudium

This is the stable version, checked on 18 Februarii 2022. 4 pending changes await review.

Responsa contra Claudium (Dungalus Reclusus), J. P. Migne Responsa contra Claudium (0465A)Hunc itaque libellum responsiones ex auctoritate ac doctrina sanctorum Patrum defloratas et excerptas continentem, sub nomine et honore gloriosissimorum principum, Christianissimorum sanctae Ecclesiae rectorum domini Ludovici maximi ac serenissimi imperatoris ejusque filii nobilissimi Augusti Lotharii, ego Dungalus in Dei et eorum obsequio esse dicandum componendumque devovi, contra insanas blasphemasque Claudii Taurinensis episcopi naenias, non quod ante jam dudum ex quo in hanc terram advenerim occasio mihi copiosa hac de re reclamandi conquerendique assidue non occurreret, dum Dominicam ubique messem malignis zizaniis lolioque infelici horrere cernendo suspirarem, sed ne conatus nostri aerem, ut dicitur, verberando, (0465B)incertave pro certis affirmando deluderentur, sub silentii diutina anxiaque observatione ora continui, moerens dolensque murmur multum, antiquamque contentionem de corpore Christi, hoc est Ecclesia, passim in turbis fieri, quae quondam praecessit de capite. Quidam enim tunc, ut ait Joannes, dicebant, quia bonus est; alii autem, Non, sed seducit turbas. Simili modo etiam nunc sequestrato ab invicem in hac regione, ac diviso in duas partes populo, de observationibus ecclesiasticis, hoc est de imagine Dominicae passionis, et sancta pictura murmurantes et contendentes catholici, dicunt bonam et utilem esse picturam, et pene tantumdem proficere ad eruditionem, quantum et sacrae litterae; haereticus e contra cum parte a se seducta dicunt: Non, sed seductio (0465C)est erroris et idololatria. Talis de cruce contentio habetur, catholicis dicentibus quod bona et sancta sit, vexillumque triumphale, et signum perpetuae salutis; pars adversa cum suo magistro e contra respondet: Non, sed opprobrium tantum passionis et irrisio mortis in ea continetur, et ostenditur, ac memoratur. Pari ratione de memoriis sanctorum, causa orationis adeundis, et reliquiis eorum venerandis obnituntur: aliis affirmantibus bonam et religiosam esse, consuetudinem basilicas martyrum frequentare, ubi eorum sacri cineres et sancta corpora, quasi quaedam venerabilia vasa a Deo acceptabilia, in quibus omnigena pro fide Christi tormenta sunt usque ad mortem perpessi, cum honore eorum meritis congruo condita habentur, ubique (0465D)ipsis intervenientibus corporales, ac spiritales quotidie languores divina operante manu et gratia coruscante, copiosissime et praesentissime sanantur: alii vero resistunt dicentes sanctos post obitum nullum adjuvare, nullique posse intercedendo succurrere, nihil eorum duntaxat scientes, quae in terris (0466A)geruntur, illorumque reliquias nullum alicujus reverentiae gratiam comitari, sicut nec ossa vilissima, quorumlibet animalium, reliquamve terram communem. Unde Augustinus in expositione sancti Evangelii secundum Joannem ait: « De omnibus servis ejus hoc dicitur modo, quicunque eminuerit in aliqua gratia, alii dicunt: Bonus est; alii, Non, sed seducit turbas. Unde hoc? quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo. Ideo licet dicere hominibus: Per hiemem mortua est ista arbor, verbi gratia arbor fici, arbor pyri et hujusmodi pomorum, similis est aridae; et quandiu hiems est non apparet: aestas probat, judicium probat; aestas nostra revelatio Christi est. Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit; ignis ante eum praeibit: iste ignis inflammabit (0466B)inimicos ejus; aridas arbores ignis comprehendet. In alia vero parte, hoc est in dextera, apparebit fecunditas fructuum, dignitasque foliorum: viriditas, aeternitas erit. Illis ergo tanquam aridis dicetur: Ite in ignem aeternum. Ecce enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quae non facit fructum excidetur et in ignem mittetur. De ipso ergo toto corpore Christi hoc dicitur. Corpus Christi adhuc in area: vide quemadmodum blasphemetur a palea. Simul quidem triturantur, sed paleae conteruntur, frumenta purgantur. » Rogamus vero suppliciter nostros dominos Christianissimos ac religiosissimos, ut zelo Dei commoti suae sanctae matri Ecclesiae gementi et periclitanti opportune dignentur succurrere, eamque diris serpentum morsibus diutius (0466C)non sinant laniari. Cum enim dominus beatissimae memoriae Carolus ferventissimus vigilantissimusque catholicae fidei tutor et propugnator, nequissimae caput viperae in magistro hujus erroris Felice, contra sibilantis unitatem Ecclesiae apostolicae auctoritatis praevalida ferreaque confregerit virga, rectum quidem est quin ab ejus benedicta generatione supradictae cauda bestiae diro cuncta suo inficiens nitore, eodem contundatur hastili; eaque ad nocendum in quantum viget maligno se verbere movens tandiu terendo et caedendo comprimatur, quandiu consumptis nisibus desidat palpitare: ut quia perversus discipulus perversum pestiferumque magistrum, non solum aequiparare, verum etiam depravando et blasphemando excellere contenderit (0466D)sicut scriptum est: De radice colubri egredietur regulus; validiori etiam castigatione, quam suus antea auctor fuerat, corripiatur, quo caeteri timorem habeant: ne amplius malignissimo superbiae spiritu inflati, talem audentes excogitare pravitatem, sponsam Christi Ecclesiam, cujus vos Deus provisores (0467A)defensoresque constituit, diffamare violareque praesumant, ut ait Augustinus in expositione Evangelii secundum Joannem. Si ergo quando vult Deus concitare potestates adversus haereticos, adversus schismaticos, adversus dissipatores Ecclesiae, adversus exsufflatores Christi, adversus blasphematores sanctorum ejus, non mirentur, quia Deus concitet, ut a Sara verberetur Agar, cognoscat se Agar, ponet cervicem suam, mirantur autem quia commoventur potestates Christianae adversus detestandos dissipatores Ecclesiae. Si ergo non moverentur, quomodo redderent rationem de imperio suo Deo? Intendat charitas vestra quid dicam, quia pertinet hoc ad reges saeculi Christianos, ut temporibus suis pacatam velint matrem suam (0467B)Ecclesiam, unde spiritaliter nati sunt. Legimus Danielis visiones, et gesta prophetica. Tres pueri in igne laudaverunt Deum; miratus est Nabuchodonosor rex laudantes Deum pueros, et circa eos ignem innocentem, et cum admiratus esset, quid ait Nabuchodonosor rex? Non vel Judaeus vel circumcisus qui ille statuam suam erexerat et ad eam adorandam omnes coegerat? Tamen laudibus trium puerorum commotus, at ubi majestatem Dei praesentis in igne, quid ait? Et ego proponam decretum omnibus tribubus et linguis in omni terra. Quale decretum? Quicunque dixerit blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago in interitum erunt, et domus eorum in perditionem. Ecce quomodo saevit rex alienigena ne blasphemetur Deus Israel, quia potuit tres (0467C)pueros de igne liberare; et nolunt ut saeviant reges Christiani, quia Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberantur.

Explicit Prologus.

Ergo ambiguitas quae nos tanto reticere tempore coegit et ob quam certum aliquid respondere vel rescribere usque modo non potuimus, e medio quasi quoddam est obstaculum ablata, accepta scedula a Claudio Taurinensi episcopo composita, quae excerpta est, ut in ejus fine continetur, de libro quem ille Apologeticum vocat, adversus Theutmirum scripto abbatem, cum apologia secundum proprietatem Graeci sermonis contrarietatis carens sensu, non adversus aliquam personam sed ad eam (0467D)tantummodo, dici soleat.

Licet autem incondito ac rustico, ut pote ab homine doctrinalis experte scientiae, sit haec edita contextu epistola, tamen non magnopere de hoc excutiendo vel inquirendo curavi, sed tantum sensus dispar et catholicae contrarius fidei adeo me movit et conturbavit. Dicit enim tantumdem errare et uno similiter nomine idololatras esse vocandos eos, qui idola et simulacra gentilium, diabolo instigante et per ea decipiente, adorant et colunt, credentes deos ac deas esse a quibus cuncta reguntur, vel praestantur, et Christianos qui imaginem Christi et sanctorum ejus pingunt et venerantur pro amore et honore Salvatoris et Redemptoris mundi, et suorum (0468A)electorum quos et ipsos, licet longe inferius, diligunt tamen et honorant, quia prius a Deo electi ac dilecti sunt, eo quod sibi in vita sua fideliter deservierunt, et pro eo omnia devotissime usque ad mortem pertulerunt, in nullum alium credentes nisi in unum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, sicut in sancto symbolo et fide continetur catholica. Item crucem Domini dicit esse abjiciendam et conculcandam, quasi opprobrium passionis et irrisionem mortis, et eos qui eam honorant aut pingunt, vel fabricando adornant falsae religionis atque superstitionis cultores, insuper stultos et lapideos et praevaricatores nominat ac reprehendit. Illos etiam detestatur qui Romam, hoc est beatorum gloriosissima apostolorum et caeterorum innumerabilium ibidem (0468B)jacentium sanctorum loca, orationis adeunt causa, fide certi non titubante, quod divina praestante clementia ob laborem arrepti propter Deum itineris majorem et praecipue per piissimorum quos devoti adeunt interventionem patronorum, quasi plus apud Deum merentium et praevalentium quidquid recte et juste petierint facilius et citius impetrabunt: quos ille vocat imperitum hominum genus, caecos, insipientes et stultos. De hac igitur imaginum pictarum ratione, de qua iste in exordio suo proponit epistolae, inquisitio diligentius ante, ut reor, biennium, apud gloriosissimos et religiosissimos principes habita est in palatio: ubi divinae Scripturae, sanctorum librorum et probatissimorum qui eos scripserunt virorum exemplis atque auctoritate, (0468C)cum quanta et quali moderatione ac discretione sint habendae inventum, confirmatum, satisque evidenter diffinitum est, ut nemo post hac quamvis stolido et obtuso desipiens sit corde nec angelis nec hominibus, licet sanctis, nec eorum imaginibus nec cuipiam penitus in mundo creaturae excusabiliter divinum possit honorem deferre, nisi soli omnium Creatori uni Deo Patri et Filio et Spiritui sancto. Neque etiam e contrario aliquis hos praedictos, hoc est vel sanctos angelos, vel sanctos homines aut eorum imagines, vel quidquid in honorem, laudem et gloriam unius veri et summi Dei fideliter componitur destruere, aut delere, despicere, vel abominari praesumat: sicut de hoc sanctus Gregorius Serenum Massiliensem episcopum corripuit (0468D)et reprehendit ita dicens: « Perlatum quidem ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus sanctorum imagines, sub hac quasi excusatione ne adorari debuissent, confregeris. Et quidem quia eas adorari vetuisses omnino laudavimus, fregisse vero reprehendimus. Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum est quod fecisti? Si non aliud, vel illud te non debuit revocare ut despectis aliis fratribus solum te sanctum et esse crederes sapientem? Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturae historiam quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus Scriptura, hoc idiotis praestat pictura cernentibus, quia in ipsa ignorantes vident quod sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt. Unde (0469A)et praecipue gentibus pro lectione pictura est, quod magnopere a te qui inter gentes habitas attendi decuerat, ne dum recto zelo incaute succenderis, ferocibus animis scandalum generares. Frangi ergo non debuit quod non ad adorandum in ecclesiis, sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum. Et quia in locis venerabilibus sanctorum depingi historias non sine ratione vetustas admisit, si zelum discretione condiisses, sine dubio et ea quae intendebas salubriter obtinere et collectum gregem non dispergere, sed dispersum potius poteras congregare, ut pastoris in te merito nomen excelleret, non culpa dispersoris incumberet. Haec autem dum in hoc animi tui incaute nimis motus exsequeris, ita tuos scandalizasse filios perhiberis, (0469B)ut maxima eorum pars a tua se communione suspenderet. Quando ergo ad ovile Dominicum errantes oves adduces, quod quas habes retinere non praevales? » Qualis autem et quanta est insana elatio, et vana temeritas ut quod a primaevo tempore Christianitatis per annos ferme 820, aut eo amplius a sanctis ac beatissimis Patribus et religiosissimis postmodum principibus gloriam et laudem Dei in ecclesiis, et in quibuslibet Christianorum domibus fieri concessum, constitutum, et jussum est, unus homo blasphemare, reprehendere, conculcare, projicere, ac sufflare praesumat? quasi in tanto jam dicto spatio nullus sic sanctus vel sapiens in Ecclesia Dei exstitisset auctor, qui tam ardentissimum in corde suo zelum, vel subtilissimum haberet intellectum, (0469C)sicut iste qui audet oppugnare quod caeteri quasi formidolosi ausi non sunt; vel vituperare quod alii esse vituperandum quasi stulti non intellexerunt. Quidam autem e contrario de antiquis Patribus non solum sanctorum in Christo dormientium, sed et amicorum viventium imagines pingere studuerunt. Sicut sanctus Severus episcopus non tantum beati Martini de hoc ad Deum migrantis saeculo, sed et sancti Paulini Nolani episcopi adhuc superstitis imaginem in sua depinxit ecclesia, cum essent hi ambo sancti episcopi, ambo spiritales philosophi; sed nihil horum sunt tentare conati. Audiens autem hoc Paulinus humiliando excusavit nolens se quasi imparem assimilari Martino, sed sciens devotam erga se sancti charitatem amici consensit, (0469D)hinc humili comparatione versus hoc modo composuit: Dives opum, Christo pauper sibi pulchra Severus Culmina sacratis fontibus instituit. Et quia coelestes aulam condebat in actus, Qua renovarentur fonte Deoque homines, Digua sacramentis gemina sub imagine pinxit, Disceret ut vita dona renatus homo. Martinum venerenda viri testatur imago, Altera Paulinum forma refert humilem. Ille fidem exemplis, et dictis fortibus armat, Ut meriti palmas intemerata ferat. Iste docet fusis redimens sua crimina nummis, Vilior ut sit res, quam sua cuique salus. De quo sanctus Augustinus memorat in libro primo de Civitate Dei: « Unde Paulinus noster Nolensis episcopus ex opulentissimo divite, voluntate pauperrimus (0470A)et copiosissime sanctus. » Hic fere totas Veteris et Novi Testamenti historias, per suas pictas habebat ecclesias, quas per ordinem sancto Nicenae Dacorum episcopo demonstrabat. Hinc dicit in lib. IX quem de virtutibus sancti martyris Felicis metrico textu composuit: Nunc volo picturas fucatis agmine longo Porticibus videas, paulumque supina fatiges Colla, reclinato dum perlegis omnia vultu. Qui videt haec vacuis agnoscens vera figuris, Non vacua fidam sibi pascit imagine mentem; Omnia namque tenet serie pictura fideli, Quae senior scripsit per quinque volumina Moyses. Quae gessit Domini signatus nomine Jesus.

Et post pauca. (0470B)Forte requiratur quanam ratione gerendi Sederit haec nobis sententia pingere sanctas Raro more domos animantibus assimilatis. Accipite, et paucis tentabo exponere causas. Quos agat huc sancti Felicis gloria coetus Obscurum nulli; sed turba frequentior his est, Rusticitas non cassa fide, neque docta legendi: Haec assueta diu sacris servire profanis Ventre Deo tandem convertitur advena Christo, Dum sanctorum opera in Christo miratur aperta, Cernite quam multi coeant ex omnibus agris, Quamque pie rudibus decepti mentibus errent, Longinquas liquere domos, sprevere pruinas, Non gelidi fervente fide: et nunc ecce frequentes (0470C)Per totam et vigiles extendunt gaudia noctem. Laetitia somnos tenebras funalibus arcent.

Item in eodem. Propterea visum nobis opus utile totis Felicis domibus pictura ludere sancta, Si forte attonitas haec per spectacula mentes Agrestum caperet fucata coloribus umbra

Idem. Dum fallit pictura famem: sanctasque legenti Historias castorum operum subrepit honestas Exemplis inducta piis, potatur hianti Sobrietas, nimii subeunt oblivia vini. Dumque diem ducunt, spatio majore tuentes, Pocula rarescunt, quia per miracula tracto Tempore jam paucae superant epulantibus horae.

(0470D)Sanctus Gregorius Nyssenus episcopus inter caetera de Abraham sermonem instituit. « Vidi, inquit, imaginem passionis et non sine lacrymis visionem praeterii opere ad faciem deducens historiam. » His ergo admoniti exemplis credimus sanctas picturas, ut Paulini loquar verbis, ad honorem Dei formare non esse cuipiam Christiano culpam, sed magis religionis indicium. Verba epistolae: « Cum enim distincte dicatur non faciendam similitudinem omnium quae in coelo sunt aut quae in terra, vel quae sub terra, non de solis similitudinibus alienorum deorum intelligitur dictum, sed de coelestibus creaturis aut quae in honore Creatoris humanus sensus potuit excogitare. » Enucleatius ista debuerat (0471A)exprimere et exponere veracius. Similitudines enim quae non ad divinum, sed ad alienum, hoc est, non ad Creatoris, sicut in epistola depravatum est, sed ad creaturae fiunt honorem, habere interdicuntur. Proinde sciens Dominus populum durae esse cervicis, et ad idola pronum colenda, citoque esse praevaricaturum, et simulacrum a se colendum conflaturum, prohibuit eos aliquam similitudinem eorum quae sunt in coelo et in terra, vel in aquis habere, ne eo relicto et suo honore omisso illa pro se adorarent et colerent. Caeterum ubi ad suum pertinere vidit honorem, non solum non vetavit, verum etiam sanctas jussit fieri similitudines. Hinc legitur in libro Exodi: Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi. (0471B)Cherub unus sit in latere uno et alter in altero. Utrumque latus propitiatorii tegant, expandentes alas et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, in qua pones testimonium quod dabo tibi. Inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio, scilicet a medio duorum cherubim qui erunt super arcam testimonii (Exod. XXV, 18). Item in sequentibus ejus libri de eorum factura scriptum est: Duos etiam fecit cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii; cherub unum in summitate unius, et cherub alterum in summitate partis alterius. Duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii. Extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illuc respectantes (Exod. XXXVII, 8). Item in libro Numerorum: (0471C)Oravitque pro populo et locutus est Dominus ad eum. Fac serpentem, et pone eum pro signo; qui percussus aspexerit eum, vivet. Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit pro signo; quem percussi aspicientes sanabantur (Num. XXI, 7).

Ex hoc ergo reprehendendi non sunt qui sanctas habent picturas divinas, per eas recolentes historias, ad laudem et honorem Dei. Magis ille vaniloquus est arguendus, qui falsa innocentibus imputat crimina, qui mirum in modum, ut quidam lethargicus, cuncta pene verba suae epistolae sibimet contraria, et inter se invicem repugnantia posuit. Dixit enim neminem debere aliud quidpiam adorare aut colere praeter solum Deum; et quia nullum certum sensum, propriumve horum intellexit verborum, idcirco (0471D)multipliciter illa tractavit dicens: « Adorare est laudare, venerari, rogare, precari, supplicare, invocare, precem effundere? Colere vero est gubernare, observare, officium facere, frequentari, venerari, amare, diligere. Ergo si excutientes persequamur et reprehendamus cuncta quae in hac expositione excutienda ac reprehendenda sunt, nimis prolongabitur ista nostra responsio. Ob hanc ergo causam et alteram, quia hominibus artis grammaticae expertis patent, illis investiganda reliquimus, hoc tantum notandum est, quod interpretationes quas posuit plurimis et diversis pertinent rebus: et quaedam ex eis nullo modo Deo conveniunt contra auctoris propositum et intentionem. Item in (0472A)haeretici sequitur volumine: « Quia si sanctorum imagines hi qui daemonum cultum reliquerunt venerantur, non idola reliquerunt, sed nomina mutaverunt, si enim scribas in pariete, vel pingas imagines Petri et Pauli, Jovis et Saturni, sive Mercurii, nec isti dii sunt, nec illi apostoli, nec isti, nec illi homines: ac per hoc nomen mutatur; error tamen et tunc et nunc idem ipse permanet semper, » et quae plenius habentur in exordio hujus scripta libelli. Taliter autem Eunomius et Vigilantius haeretici, eorumque sectatores solent catholicos blasphemare, vocantes eos idololatras et mortuorum hominum cultores, sicut et pagani exstiterunt, eo quod reliquias martyrum pro Christo patientium venerantur. Quibus nos e contra respondemus, (0472B)quia neque sanctorum imagines in parietibus pictas, neque eorum corpora in sepulcris condita sicut Deum adoramus, neque eis sacrificia ponimus, quod est adeo abominabile sicut scriptum est: Sacrificans diis eradicabitur nisi Domino soli (Exod. XXII, 20), sed tantum eos quorum effigies vel corpora sunt in Deo veneramur, et per eorum intercessiones divinum nobis postulamus adesse subsidium. Unde Augustinus in libro VIII de Civitate Dei: « Ut videlicet qui haec legunt animo a nobis averso atque perverso putent a paganis cultos fuisse deos in templis, a nobis autem coli mortuos in sepulcris. » Idem post pauca: « Nempe spiritus fallax, cujus instinctu Hermes ista dicebat, per eum ipsum coactus est confiteri jam tunc terram illam sepulcrorum (0472C)et mortuorum quos pro diis colebant fuisse plenissimam. Sed dolor daemonum per eum loquebatur, quia suas futuras poenas apud sanctorum martyrum memorias imminere moerebant. In multis enim talibus locis torquentur et confitentur, et de possessis hominum corporibus ejiciuntur. Nec tamen nos eisdem martyribus, templa, sacerdotia, sacra et sacrificia constituimus: quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus. Honoramus sane memorias eorum tanquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad mortem corporum suorum pro veritate certarunt, ut innotesceret vera religio falsis fictisque convictis. Quis autem audivit aliquando fidelium stantem sacerdotem ad altare, etiam super sanctum corpus martyris ad Dei honorem cultumque (0472D)constructum, dicere in precibus: Offero tibi sacrificium, Petre, vel Paule, vel Cypriane, cum apud eorum memorias offeratur Deo, qui eos et homines et martyres fecit et sanctis angelis coelesti honore sociavit; ut ea celebritate et Deo vero de illorum victoriis gratias agamus et nos ad imitationem talium coronarum atque palmarum eodem invocato in auxilium ex illorum memoriae renovatione adhortemur. Quaecunque igitur adhibentur religiosorum obsequia in martyrum locis, ornamenta sunt memoriarum, non sacra vel sacrificia mortuorum tanquam deorum. » Unde Hieronymus ad Riparium presbyterum scribens contra Vigilantium: « Acceptis primum litteris tuis non respondere superbiae (0473A)est: respondere, temeritatis. De his enim rebus interrogas quas et proferre, et audire sacrilegium est. Ais Vigilantium qui κατὰ ἀντίφρασιν, hoc vocatur nomine (nam Dormitantius rectius diceretur), os fetidum rursus aperire et putorem spurcissimum contra sanctorum martyrum proferre reliquias; et nos qui eas suscepimus, appellare cinerarios et idololatras, qui mortuorum hominum ossa veneramur. O infelicem hominem et omni lacrymarum fonte plangendum, qui haec dicens non se intelligit esse Samaritanum et Judaeum, qui corpora mortuorum pro immundis habent et etiam vasa quae in eadem domo fuerint, pollui suspicantur: sequentes occidentem litteram et non spiritum vivificantem. Nos autem non dico martyrum reliquias, sed ne solem quidem (0473B)et lunam, non angelos, non archangelos, non seraphim, non cherubim et omne nomen quod nominatur et in praesenti saeculo et in futuro colimus et adoramus, ne serviamus creaturae potius quam Creatori qui est benedictus in saecula. Honoramus autem reliquias martyrum, ut eum cujus sunt martyres adoremus. Honoramus servos, ut vel honor servorum redundet ad Dominum, qui ait: Qui vos suscipit, me suscipit. » Item Hieronymus contra eumdem Vigilantium: « Quis enim, o insanum caput, aliquando martyres adoravit? Quis hominem putavit Deum? Nonne Paulus et Barnabas cum a Lycaonibus Jupiter et Mercurius putarentur, ut eis vellent hostias immolare, sciderunt vestimenta sua, et se homines esse, dixerunt? Non quo meliores (0473C)non essent olim mortuis hominibus, Jove atque Mercurio, sed quo sub gentilitatis errore honor eisdem Deo debitus deferretur, quod et de Petro legimus qui Cornelium se adorare cupientem manu sublevavit, et dixit: Surge, nam et ego homo sum. » Item verba epistolae: « Certe si adorandi fuissent homines, vivi potius quam mortui adorandi esse debuerunt. Id est, ubi similitudinem Dei habent, non ubi pecorum vel quod verius est lapidum vel lignorum vita sensu et ratione carentem. O profundam, rabidam, insanamque stultitiam et dementissimam ebrietatem vanissimamque praesumptionem, corpora beatorum Christi, apostolorum ac sanctorum martyrum cadaveribus pecorum, lignis lapidibusque ea aequare et comparare per quae divinae verba praedicationis (0473D)quasi per sacra organa mundo intonuerunt, in quibus usque ad gloriosissimam martyrii mortem et palmas triumphales contra diabolum ejusque patrem pro Christo totis dimicaverunt viribus, unde vivae hostiae et placidissima acceptabilissimaque Deo sacrificia esse meruerunt. » Hinc sanctus Augustinus 10 libro de Civitate Dei: « Unde ipse homo Dei nomine consecratus, in quantum mundo moritur ut Deo vivat sacrificium est. Nam et hoc ad misericordiam pertinet quam quisque in se ipsum facit, propterea scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo. Corpus etiam nostrum cum temperantia castigamus, si hoc quemadmodum debemus propter Deum facimus, ut non exhibeamus membra (0474A)nostra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiae Deo, sacrificium est, ad quod exhortans apostolus ait: Obsecro itaque vos, fratres, per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, rationale obsequium nostrum. Si ergo corpus quo inferiore tanquam famulo, vel tanquam instrumento utitur anima, cum ejus bonus et rectus usus ad Dominum refertur, sacrificium est; quanto magis anima ipsa cum se refert ad Deum, quae amoris ejus accensa formam concupiscentiae saecularis amittat, eique tanquam incommutabili formae subdita reformetur, hinc ei placens quod ex ejus pulchritudine acceperit, sit sacrificium. Quod idem apostolus consequenter adjungens: Et nolite, inquit, conformari saeculo, sed reformamini (0474B)in novitate mentis vestrae ad probandum vos, quae sit voluntas Dei, quod bonum, et beneplacitum et perfectum. Nam si ita viles et despectae sunt reliquiae martyrum habendae, ut in nullo a cadaveribus et ossibus brutorum distent animalium, Christiani imperatores, et omnes episcopi, cunctique Ecclesiarum populi, tam stulte et sacrilege convincentur egisse, quantum eas aliquando cum majori ambitione reverentiorique dignitate transtulisse atque honorasse videntur. Hinc sanctus Hieronymus contra Vigilantium: « Ergo sacrilegus fuit Constantinus imperator, qui sanctas reliquias Andreae, Lucae, et Timothei transtulit Constantinopolim, apud quas daemones rugiunt et habitatores Vigilantii illorum se sentire praesentiam confitentur: sacrilegus dicendus et (0474C)nunc Augustus Arcadius, qui ossa B. Samuelis longo post tempore de Judaea transtulit Thraciam. Omnes episcopi non solum sacrilegi sed et fatui judicandi, qui rem vilissimam et cineres dissolutos in serico et vase aureo portaverunt; stulti omnium Ecclesiarum populi qui occurrerunt sanctis reliquiis, et tanta laetitia quasi praesentem, viventemque cernerent susceperunt, ut de Palaestina usque Chalcedonem jungerentur populorum examina, et in Christi laudes una voce resonarent? Nempe superna comitante gratia, divinaque manu quotidie operante in illo itinere quibuscunque locis ipsa sancta onera deponebantur vel residebant, vel manebant, signa et miracula coelestium coruscabant virtutum, in quibus omnibus post hac basilicae oratoriaque sunt (0474D)constructa quae eadem sanitatum gratia usque hodie jugiter nobilitat et decorosissime exornat, quin etiam plurimi comitantum sancti et fideles viri episcopi et abbates caeterique religiosi seniores postulaverant particulas de sanctis sibi tribui corporibus, ut unusquisque sibi ea charissima pretiosissimaque pignora accipiens quasi sui mercedem officii pretiumque laboris, ad suam privatam referret domum; quod et impetratum est, et sic deinceps evenit ut de minutissimis guttis ingentes spiritalis gratiae fontes, maximaque vitae manerent flumina.

Unde Paulinus ait in carmine 9. Nam Constantinus proprii dum conderet urbem (0475A)Nominis, et primus Romano in nomine regum Christicolam gereret divinum mente recepit Consilium, ut quoniam Romanae moenibus urbis, Aemula magnificis strueret tunc moenia coeptis. His quoque Romuleam sequeretur dotibus urbem: Ut sua apostolicis muniret moenia laetus Corporibus, tunc Andream devexit Achivis, Timotheumque Asia: geminis ita turribus exsta Constantinopolis magnae caput aemula Romae. Verius hoc similis Romanis culmine muris Quod Petrum Paulumque pari Deus ambitione Compensavit ei, meruit quia sumere Pauli Discipulum, cum fratre Petri jam quanta per istam Sanctorum per longa viam divortia terrae Creverit utilitas ad nostrae munia vitae, (0475B)Ipsa docent hodieque loca in quibus ille beati Rheda capax oneris posita statione resedit. Omnibus in spatiis quacunque aut mansio sanctis Corporibus, requiesque fuit vectantibus illos, Sacratos cineres miris clamantia signis. Nam divina manus medica virtute per omnes Est illic operata vias, qua corpora sancta Impressere sacro vestigia viva meatu. Inde igitur suadente fide data copia fidis, Tunc comitum studiis, quaedam ut sibi pignora vellent Ossibus e sanctis meruit decerpere fructum: Ut quasi mercedem officii pretiumque laboris Praesidia ad privata domum sibi quisque referret, Ex illo, sacri cineres quasi semina vitae (0475C)Diversis sunt sparsa locis, quacunque osse minuto De modica sacri stirpe corporis exiguus ros Decidit, ingentes illic pia gratia fontes Et fluvios vitae generavit gutta favillae.

Sancto etiam Ambrosio Mediolanensi episcopo et omnibus qui praesentes aderant catholicis, non tam publica exsultatio, tamque celebris foret gloriatio pro ossibus boum, ovium, asinorum, porcorum, caeterorumque animalium repertis, quantum de reliquiis sanctorum Gervasii et Protasii Domino revelante inventis exstiterit, cum utraque Claudius asserat esse aequalia. Unde idem Ambrosius in libro quem de hac re ad suam scripsit sororem: « Invenimus mirae magnitudinis viros duos, ut prisca aetas ferebat; ossa omnia integra, sanguinis plurimum. Ingens (0475D)concursus populi per totum illud biduum. Quid multa condivimus, integra ad ordinem transtulimus, vespere jam incumbente ad basilicam Faustae. Ibi vigiliae tota nocte et manus impositio. Sequenti die transtulimus ea in basilicam quam appellant Ambrosianam. Dum transferremus, caecus sanatus est. Talis mihi ad populum fuit sermo: Cum tam effusam tamque inauditam considerarem conventus vestri celebritatem, et divinae gratiae munera quae in sanctis martyribus refulserint, imparem me, fateor, huic muneri judicabam; nec fieri posse ut sermone absolverem, quod vix possem animo intendere. » Idem post pauca. « Sed veniamus ad reliqua. Dies, inquit, diei eructat verbum. Ecce veri dies quos nulla (0476A)caligo noctis interpolat. Ecce veri dies pleni luminis et fulgoris aeterni, qui non perfunctorio sermone verbum Dei, sed intimo corde eructarunt, in confessione constantes, in martyrio perseverantes. Alius psalmus lectus est dicens: Quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra? Respexit sane humilia Deus noster qui latentes sub ignobili cespite reliquias sanctorum martyrum suae Ecclesiae revelavit; et quorum anima in coelo, corpus in terra: suscitat a terra hunc inopem, et de stercore hunc erigens pauperem, quos videtis ut eos cum principibus populi sui collocaret. Principes populi quos alios nisi sanctos martyres aestimare debemus; quorum jam in numerum diu ante ignorati Protasius Gervasiusque (0476B)referuntur, qui sterilem martyribus Ecclesiam Mediolanensem jam plurimorum matrem filiorum laetari passionis propriae fecerunt et titulis et exemplis. Nec hoc abhorret a vero: Dies diei eructat verbum, anima animae, vita vitae, resurrectio resurrectioni et nox nocti indicat scientiam. Hoc est caro carni, quorum passio veram fidei scientiam omnibus indicavit. Bonae noctes, noctes lucidae, quae habent stellas: Sicut enim stella ab stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum. Non immerito autem plerique hanc martyrum resurrectionem appellant. Videbo tamen utrum sibi, nobis certe martyres resurrexerunt. Cognovistis, imo vidistis ipsi multos a daemoniis purgatos, et plurimos etiam ubi vestem sanctorum manibus contigerunt, his quibus laborabant (0476C)debilitatibus absolutos; reparata vetusti temporis miracula, quo se per adventum Domini Jesu gratia terris major infunderat umbra quadam sanctorum corporum plerosque sanctos cernitis. Quanta oraria jaciantur! Quanta indumenta super reliquias sacratissimas et tactu ipso medicabilia reposcantur! gaudent omnes extrema linea contingere, et quis contigerit salvus erit. Gratias tibi, Domine Jesu, quod hoc tempore tales nobis sanctorum martyrum spiritus excitasti, quo Ecclesia tua praesidia majora desiderat. Cognoscant omnes quales ego propugnatores requiram, qui propugnare possunt impugnari non soleant. Hos ego acquisivi tibi, plebs sancta, qui prosint omnibus, noceant nemini. Tales ego ambio defensores, tales milites habeo, hoc est non saeculi (0476D)milites, sed milites Christi. Nullam de talibus invidiam timeo, quorum quo majora, eo tutiora patrocinia sint. Horum etiam illis ipsis qui mihi eos invident opto praesidia. Veniant ergo et videant stipatores meos; talibus me armis ambiri non nego: Hi in curribus, inquit, et hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Erant autem clausi nostri oculi, quandiu obruta sanctorum corpora delitescebant. Aperuit oculos nostros Dominus; vidimus auxilia quibus sumus saepe defensi; non videbamus haec, sed habebamus tamen. Ita trepidantibus nobis, quasi dixerit Dominus: Aspicite quantos vobis martyres dederim; ita reseratis oculis gloriam Domini speculamur, quae est in martyrum (0477A)passione praeterita et operatione praesens. Evasimus, fratres, non mediocrem pudoris sarcinam-Patronos habebamus, et nesciebamus; invenimus unum hoc quo videamur praestare majoribus: sanctorum martyrum cognitionem quam illi amiserunt, nos adepti sumus. Eruuntur nobiles reliquiae de sepulcro ignobili, ostenduntur coelo tropaea: Sanguine tumulus madet, apparent cruoris triumphales notae, inviolatae reliquiae loco suo et ordine repertae, avulsum viventis caput. Perdiderat civitas suos martyres quae rapuit alienos. Et si hoc Dei munus est, tamen gratiam quam temporibus sacerdotii mei Dominus Jesus tribuit, negare non possum; quia ipse martyr esse non mereor, hos vobis martyres acquisivi. Succedant victimae triumphales in locum (0477B)ubi Christus est hostia. Sed ille super altare qui pro omnibus passus est: isti sub altari qui illius redempti sunt passione. Hunc ego locum praedestinaveram mihi. Dignum est enim ut ibi requiescat sacerdos, ubi offerre consuevit; sed cedo sacris victimis dexteram portionem. Locus iste martyribus debebatur. Condamus ergo reliquias sacrosanctas et dignis sedibus invehamus, totumque diem fida devotione celebremus. » De hac etiam re in Mediolanensium urbe gesta sanctus Augustinus commemorat in libro XXII de Civitate Dei. « Miraculum quod Mediolani factum est, cum illic essemus, quando illuminatus est caecus, ad multorum notitiam potuit pervenire; quia et grandis est civitas et ibi erat tunc imperator, et immenso populo teste res gesta est, concurrente (0477C)ad corpora martyrum Protasii et Gervasii; quae cum laterent et penitus nescirentur, episcopo Ambrosio per somnium revelata reperta sunt. Ubi caecus ille depulsis veteribus tenebris diem vidit. » Item ejusdem secunda propositio de cruce Domini, cujus veneratores falsae religionis atque superstitionis cultores exprobrat olido coenosoque ructans hiatu garriensque nil sanctae cruci cujuslibet honoris vel dignitatis inesse nisi tantummodo opprobrium passionis et irrisionem mortis. Et quasi ad hoc firmandum assumit exemplum de Apostolo: Et si noveramus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus, incongrue certe et inconvenienter velut ille qui non intelligit abutens Scriptura, vel si intelligit, de industria velit eam depravare. Apostolus (0477D)quippe, ut ait Augustinus in libro contra Faustum, suo more vitam nostram futuram quae jam in ipso homine mediatore Christo Jesu capite nostro resurgente completa est, ita spe certa meditatur tanquam jam sit praesens quae teneatur; quae utique vita non erit secundum carnem, sicut jam Christi vita non est secundum carnem; carnem namque hoc loco non ipsam corporis nostri substantiam quam Dominus etiam post resurrectionem suam carnem appellat dicens: Palpate et videte quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere: sed corruptionem mortalitatemque carnis vult intelligi quae tunc non erit in nobis sicut jam in Christo non est. Hanc enim proprie carnem nominabat, etiam cum (0478A)de ipsa resurrectione satis evidenter loqueretur et diceret: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. Noveramus ergo Christum secundum carnem, id est, secundum carnis mortalitatem antequam resurgeret: sed nunc jam non novimus, quia sicut dicit idem Apostolus: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Nam si ita Apostolus, sicuti ei iste falsidicus calumniatur male, sicut solent haeretici, ejus interpretando sermonem, nihil dignitatis alicujus re virtutis esse in cruce Christi arbitratur, nisi tantummodo opprobrium passionis et irrisionem mortis; et si ob hoc non vult eam a quopiam honorari vel etiam sciri, aut memorari, cur e diverso in alio ait loco: Mihi (0478B)autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Hieronymus: « Solus potest in cruce Christi gloriari qui tollit eam et sequitur Salvatorem; qui crucifixit carnem suam cum vitiis et concupiscentiis; qui mortuus est mundo et non contemplatur ea quae videntur, sed quae non videntur, videns mundum crucifixum et transeuntem figuram ejus; cui mundus mortuus est venitque ei mundi consummatio et dignus effectus novo coelo et nova terra et Novo Testamento, canit canticum novum, et accipit nomen novum scriptum in calculo quod nemo novit nisi qui acceperit. Sciendum est autem quod omnis gloriatio Apostoli in cruce sit et quidquid dignum in virtutibus perpetratur hoc fieri (0478C)ob Domini passionem. » Noluit enim Dominus suam crucem vel passionem a suis nesciri aut abscondi fidelibus quasi propter contumeliam et ignominiam suae mortis eam vellet esse relatam. Nam si ita foret consequenter etiam sui discipuli pro eo pati vel mori erubescerent, sed magis e contrario suam quotidie in Ecclesia passionem commemorari et celebrari praecepit. Unde Apostolus ait: Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem et gratias agens fregit et dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite quotiescunque bibitis in meam commemorationem: (0478D)quotiescunque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Proinde etiam sancti in adversis et afflictionibus in hoc saeculo pro Domino toleratis, gaudent atque gloriantur, unde Apostolus in Epistola secunda ad Corinthios: Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi: propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo; cum enim infirmor, tunc potens sum. Idem in Epistola ad Philippenses: Scire autem vos volo, fratres, quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt Evangelii, ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in (0479A)omni praetorio et in caeteris omnibus. Idem ad Timotheum: Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus, sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei qui nos liberavit et vocavit vocatione sua sancta. Item in Actibus apostolorum: Illi quidem ibant gaudentes ab aspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Verbum enim crucis, ut ait Apostolus, pereuntibus quidem stultitia est: his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. Et post pauca: Quoniam Judaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Idem post pauca: Et ego cum (0479B)venissem ad vos, fratres, veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae annuntians vobis testimonium Christi. Non enim judicavi me scire aliquid inter vos nisi Jesum Christum et hunc crucifixum. Apostoli ergo et omnes homines humiles et fideles eorum doctrinam sectantes crucem Christi utpote ejus signum triumphale per quod diabolum vicit et mundum redemit diligunt, honorant, laudant, concelebrant et in ea gloriantur. Haeretici vero impii superbi et increduli dedignantur ejus humilitatem audire aut aliquam virtutem in ea esse credere quos plangit Apostolus dicens: Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi quorum finis est interitus, quorum Deus venter est et gloria in confusione ipsorum. Inde (0479C)Augustinus ait in expositione Evangelii secundum Joannem: « Ibat ergo ad locum ubi fuerat crucifigendus portans crucem suam Jesus: grande spectaculum: sed si spectet impietas, grande ludibrium; si pietas, grande mysterium: si spectet impietas, grande ignominiae documentum; si pietas, grande fidei munimentum: si spectet impietas, ridet regem pro virga regni lignum sui portare supplicii. Si pietas, videt regem bajulantem lignum ad semetipsum figendum, quod fixurus fuerat etiam in frontibus regum, in eo spernendus oculis impiorum in quo erant gloriatura corda sanctorum. Dicturo enim Paulo: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, » ipsam crucem suam suo gestans humero commendabat, et lucernae arsurae (0479D)quae sub modio ponenda noverat candelabrum ferebat. Claudius igitur dum nullam liberalium didicerit disciplinarum rationem, litterarum significationes proprietatesque ignorans, verborum genera generibus, numeros numeris, casus casibus jungere rationabili nescit constructione et sic maximos ut fama est audet tractatus conficere, quos sui proprii laboris et industriae esse mentitur, cum illos glosario opere ex aliorum voluminibus transferendo, imo dissipando ac depravando excerpit, quosque illorum expositionibus auctorum, e quibus eos evellere, furarique praesumit, miserrima atque vanissima praefert elatione, neque praeter illos, alios permittit libros in sua legi civitate, auctoritatem sui nominis (0480A)frontibus inscribens singulorum hoc modo: Incipit commentarium aut tractatus, vel expositio Claudii Taurinensis episcopi. De antiquis autem sanctae magistris ac doctoribus Ecclesiae alios, quos vuit judiciario assumpto gestamine laudat et recipit, alios blasphemat et vituperat, cum nullius tamen eorum fide et doctrina concordat. Augustinum assumit a cujus subtilitate ingenii Christianique sensus rectitudine longissime distat. Alios quidem praeter eum solum pene omnes abjicit, unum vocans magnum mentionarium, alium compilatorem, alium rusticum brutum, insensibilem, nihilque boni scientem; quos tamen universos uno secum tempore unoque esse pariter loco solet exoptare, scilicet ut omnibus facillime, celerrimeque ab eo superatis ejus excellentia (0480B)sapientiae cuneus apparere atque clarescere posset. Hieronymum maxime prae caeteris exprobat, eique nimium detrahit, cui si eodem aevo fuissent, acerrimum se infestissimumque inimicum fore promittit. Propter nullam, ut arbitror, aliam causam, nisi quia cognovit quod ille contra suum vicinum suaeque auctorem insaniae Vigilantium haereticum scripserit, caputque ejusdem strenue sicut alios tales ferire solebat clava catholicae doctrinae contuderit. Hic ergo accusator fratrum ignorans horum usurpationes verborum, hoc est adoro et colo, et quia non nisi ad Deum solummodo ea existimat pertinere, nimium blasphemat Christianos, non intelligens secundum Apostolum neque quae legitur neque de quibus affirmat. Hoc enim modo scriptum in sua continetur (0480C)epistola, contra quod respondendum est, Quia si omne lignum schemate crucis factum volunt adorare pro eo quod Christus in cruce pependit, et alia multa illis convenit quae Christus egit per carnem. Ille ergo cujus haec oppositio et argumentatio talis est ostendit se hujus salutiferi ligni virtutem penitus ignorare, per quod vita humano est generi restituta, quod gustando de vetiti lethifero ligni fructu perierat, unde Fortunatus ait: Pange lingua gloriosi praelium certaminis, Et super crucis tropheo dic triumphum nobilem, Qualiter redemptor orbis immolatus vicerit. De parentis protoplasti fraude factor condolens, Quando pomi noxialis morte morsu corruit, Ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret (0480D)Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat Multiformis proditoris ars ut artem falleret Et medelam ferret inde hostis unde laeserat, etc.

Idem in altero carmine. Virtus celsa crucis totum recte occupat orbem, Haec quoniam mundi perdita cuncta refert Quodque ferus serpens infecit felle veneni Christi sanguis in hac dulce livore lavat. Quaeque lupi fuerant raptoris praeda ferocis, In cruce restituit virginis agnus ovis Tensis in his ramis cum plantis brachia pandens Ecclesiam stabilit pendulus ipse cruce, Hoc pius in ligno reparans deperdita pridem Quod vetiti ligni poma tulere boni.

(0481A)Hujus autem jam dictae causa imperitiae ille pro idololatria reputat crucem Domini a quoquam adorari vel coli, sicut nec sunt adorandae puellae quaelibet, innuptae praesepia, veteres panni, naves, asini, agni, leones, petrae, spinae ruborum, arundines, lanceae, quia his omnibus pro tempore usus est Christus. Quasi prae illis nullum Dominicae cruci adhibendum esset privilegium, sicut superius demonstravimus. Cujus veneratores graviter turpiterque corripiens castigat et increpat his verbis: « Redite praevaricatores ad cor, qui recessistis a veritate et diligitis vanitatem, et estis vani facti; qui rursum crucifigitis Filium Dei, et ostentui habetis, et per hoc catervatim animas miserorum socias factas daemonum habetis, alienando eas per nefanda sacrilegia (0481B)« simulacrorum a Creatore suo habetis eas dejectas « et projectas in damnationem perpetuam. » Nulli ergo dubium est quin spiritus fallax malignusque per os hujus insani calumniatoris eructat et inspirat ad ingerenda atque exprobranda fidelibus infidelium crimina, praevaricatores eos apostatasque a veritate et amatores vanitatis appellando, divinam autem crucem nefandum ac sacrilegum simulacrum cunctam praeteriti excedens temporis blasphemiam nominat. Ex quo evidentissime perversissimus catholicae dissipator atque eversor fidei esse convincitur. Nos autem e diverso quibus has tam multas et tam probrosas infert calumnias, contra falsa ipsius testimonia, divina opitulante gratia, toto corde credimus, et ore confitemur humiliati animo et corporis (0481C)habitu substrati, quod Deus solus sit adorandus, et colendus prout dominum et creatorem omnium a sua decet adorari creatura et coli, dum in eum solum credimus, et speramus, eique quotidie sacrificamus. Creaturam etiam Dei sanctam et bonam, hoc est, angelum sanctum vel hominem sanctum, aut sanctam crucem pro diversitate dignitatum adoramus et colimus, hoc est, humiliter honoramus, diligimus, et amplectimur propter Deum et in Deo longe dispari modo, quam illum colimus et adoramus: hoc autem calumniatur nesciens, scireque renuens rabit, et indignando saeviendoque furit ac bacchatur. Audiens in Ecclesia saepius cantari: Crucem tuam adoramus, Domine, et sanctam resurrectionem tuam laudamus et glorificamus, et reliqua. Si (0481D)enim haec verba creaturis jungi non convenient, jam nec legerentur in libro Geneseos de Loth: Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Loth in foribus civitatis. Qui cum vidisset, surrexit, et ivit obviam eis, et adoravit pronus in terram. Item in eodem: Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth. Item in eodem de Jacob: Et ipse egrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. Idem post pauca: Accessit quoque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Joseph et Rachel adoraverunt. Item in eodem: Dixitque ad eos, hoc est Joseph ad fratres suos: Audite somnium meum quod vidi: Putabam nos ligare manipulos in agro et quasi consurgere manipulum (0482A)meum et stare; restrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. Item in eodem: Cumque adorassent eum fratres sui, et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur. Item in eodem: Igitur ingressus est Joseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram. Item post pauca: Qui responderunt: Sospes est servus tuus, pater noster adhuc vivit; et incurvati adoraverunt eum. Item in libro Josue: Cum autem esset Josue in agro urbis Jerico levavit oculos, et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium; perrexitque ad eum et ait: Noster es an adversariorum? Qui respondit: Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. Cecidit Josue pronus in terram et adorans ait: Quid Dominus (0482B)meus loquitur ad servum suum? et reliqua. Item in libro Psalmorum, Et adorate scabellum pedum ejus, quia sanctum est. Unde Hieronymus tractat: « Quid est hoc scabellum pedum Jesu quoniam sanctum est? legimus in alio: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum, et nunc dicitur adorare scabellum pedum ejus. Si terra scabellum pedum Jesu, dicitur autem adorare scabellum pedum ejus: ergo terra adoranda est. Quomodo legimus in Apostolo quia, excepto Creatore, creaturam adorare non debemus? Adorare in Scripturis dupliciter dicitur: dicitur enim adoratio quasi in Deum et dicitur adorare quasi honorare. Quando dicimur adorare Dominum proprie adoratio in Deum ponitur. Quando autem in homine dicitur, verbi (0482C)causa, adoravit Sara Abraham, et adoravit Elias Achab, non quasi Deum, sed hic adoratio quasi salutatio ponitur. Ergo nunc videamus hoc quod dicit et adorate scabellum pedum ejus, secundum quem modum dicit sicut Deum adoramus scabellum pedum Dei, aut adoramus et salutamus quasi hominem. Legimus et in lamentationibus Jeremiae; legimus et in alio propheta: Quomodo, inquit, sanctificavit Dominus scabellum pedum suorum et ibi scabellum pedum ejus Hierosolyma dicitur, sive templum. Igitur secundum historiam legimus et in alio loco, et adorate scabellum pedum ejus. Si pedes non stant nisi in scabello: ergo hoc dicitur, Et adoravimus ubi steterunt pedes ejus, de scabello dicitur. Ergo secundum litteram possumus hoc dicere, verbi causa, (0482D)ubi natus est, ubi crucifixus est, ubi resurrexit. Caeterum scabellum pedum Jesu anima credentis est. Felix est ille in cujus pectore pedes quotidie ponuntur Jesu. Utinam et in meo pectore ponantur pedes ejus; utinam vestigia ejus semper haereant in corde meo; utinam et ego dicam cum sponsa: Tenebo eum, et non dimittam. Sponsus cito offenditur, semper munditias amat, ubicunque sordes viderit cito recedit. Et adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est, non omne scabellum pedum ejus, sed quodcunque sanctum est, quod in sanctitate perseverat, verbi causa, adorate scabellum pedum ejus Petrum et Paulum, et caeteros apostolos adorate, hoc est honorate; sanctum est, illos adorate qui in sanctitate (0483A)perseverant. Caeterum qui scabellum fuerunt, et non sunt sancti, illos ne adoretis; verbi causa, Judas proditor scabellum Dei fuit, sed quoniam non est sanctus non eum adoretis. » Secundum autem unum supradicti verbi intellectum qui ad hominem pertinet, in libro Regum scriptum est: Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jerico e contra dixerunt: Requievit spiritus Eliae super Elisaeum; et venientes in occursum ejus adoraverunt eum proni in terram. Item in Actibus apostolorum: Et factum est cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens adoravit; Petrus vero levavit eum dicens: Surge et ego ipse homo sum; quod Beda exponit dicens, « gestu corporis demonstrat Cornelius quid intus in corde devotionis habuerit. Obviam enim suo doctori venit (0483B)auditor, qui mundo pectore et intenta sedulus aure, atque inhianti desiderio verbum fidei suscipit; nam qui tarde ad credendum pertrahitur, quasi a doctore jacens erigitur. Sed qui de suae vitae maculis erubescens procidendo in faciem humilitatis pariter et pudoris indicia praefert, jure a suo praeceptore meretur erigi. Petrus vero inquit, et reliqua. » Communionem quippe aequalitatis meruit sanctitas actionis. Item in Apocalypsi: Et dixit mihi: Vide ne feceris; conservus enim tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. De hoc sanctus Gregorius tractat dicens: « Quia enim coeli rex terram nostrae carnis assumpsit, infirmitatem nostram illa jam angelica celsitudo non despicit. Ad pacem nostram angeli redeunt, intentionem prioris discordiae postponunt, (0483C)et quos infirmos prius abjectosque despexerant, jam socios venerantur. Hinc est enim quod Loth, vel Josue angelos adorant, nec tamen adorare prohibentur: Joannes vero in Apocalypsi adorare angelum voluit, sed tamen idem hunc angelus ne se debeat adorare compescit, dicens: Vide ne feceris, conservus tuus sum et fratrum tuorum. Quid est quod ante Redemptoris adventum angeli ab hominibus adorantur et tacent, postmodum vero adorari refugiunt, nisi quod naturam nostram quam prius despexerant, postquam hanc super se assumptam conspiciunt, substratam sibi videre pertimescunt. Nec jam sub se velut infirmam contemnere ausi sunt, quam super se videlicet in coeli rege venerantur. Nec habere dedignantur hominem socium qui super (0483D)se adorant hominem Deum. » Neque enim beatus Joannes apostolus et evangelista Christi dilectissimus spiritalibus sibi a Deo revelatis visionibus alienari a Deo voluit, et honorem ipsi soli debitum incongrue deferendo sacrilegium committere, et contrarius Deo fieri qui se tanto exaltavit honore. Nec etiam angelus tanquam divinus sibi ab apostolo cultus esset allatus, ita recusavit sed tantummodo per humilitatem illam, ut praedictum est, humanae naturae substantiam quam a Deo in unitatem personae cognovit assumptam, sibi noluit venerando se videre substratam et inclinatam. Licet ut solet multiplex esse sensus Scripturae ab aliis doctoribus haec intelligi cognovimus. Hoc modo similiter in caeteris sanctorum libris auctorum plurima (0484A)de hac ratione exempla reperiuntur. Paulinus in libro IX quem de virtutibus sancti Felicis metrico textu composuit: Ecce sacerdotis reditum satiatus adoro Suscipiens humili metantem in pectore Christum.

Idem. Et licet a veteri tumulis absconditus aevo Qua mortalis erat latuit telluris operto, Vina tamen vegetante Deo membrisque superstes Gratia, divinum spirantia martyris ossa Clarificat populis merito vivente sepulti Et magni solium breve confessoris adorat. Jugiter e variis congesta frequentia terris.

Item Prudentius in libro qui praetitulatur Apotheosis. (0484B)Nec responsa refert Lybicis in Syrtibus Hammon. Ipsa suis Christum Capitolia Romula moerent Principibus lucere Deum, destructaque templa Imperio cecidisse ducum jam purpura supplex Sternitur Aeneadae rectoris ad atria Christi Vexillumque crucis summus dominator adorat.

Idem ad Valerianum episcopum de passione sancti Hippolyti. Mane salutatum concurritur, omnis adorat Pubes, eunt, redeunt, solis ad usque obitum.

Alterum autem verbum, quod est colo, Priscianus qui propter nobilissimi claritatem ingenii lumen Romanae facundiae meruit vocitari, triplicem sensum habere demonstrat ita dicendo: Colo quoque pro diligo, et habito, et aro accipitur. Hinc Augustinus in (0484C)libro X de Civitate Dei: « Latriam quippe nostri ubicunque sanctarum Scripturarum positum est interpretati sunt servitutem. Sed ea servitus quae debetur hominibus secundum quam praecipit Apostolus servos dominis suis subditos esse debere, alio nomine Graece nuncupari solet. Latria vero secundum consuetudinem qua locuti sunt qui nobis divina eloquia condiderunt, aut semper, aut tam frequenter ut pene semper, ea dicitur servitus quae pertinet ad colendum Deum. Proinde si tantummodo cultus ipse dicatur, non soli Deo deberi videtur. Dicimur enim colere egregios homines, quos honorifica vel recordatione, vel praesentia frequentamus. Nec solum ea quibus nos religiosa humilitate subjicimus, sed quaedam etiam quae subjecta sunt nobis, perhibentur (0484D)coli. Nam ex hoc verbo et agricolae, et coloni, et incolae vocantur, et ipsos deos non ob aliud appellant coelicolas, nisi quod coelum colant; non utique venerando, sed inhabitando, tanquam coeli quosdam colonos; non sicut appellantur coloni qui conditionem debent genitali solo propter agriculturam sub dominio possessorum, sed, sicut ait quidam Latini eloquii magnus auctor (Virg. Aeneid. I, 12): Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, ab incolendo enim colonos vocavit non ab agricultura. Hinc et civitates a majoribus civitatibus velut populorum examinibus conditae, coloniae nuncupantur. Ac per hoc cultum quidem non deberi nisi Deo, propria quadam ratione verbi hujus omnino verissimum (0485A)est; sed quia et aliarum rerum dicitur cultus, ideo Latine uno verbo significari cultus Deo debitus non potest. » Luce vero clarius est, quod hoc verbum non solum ad Creatorem, verum etiam ad creaturas refertur, sed dissimili, ut superius diximus, ratione; aliter enim colitur Deus, aliter angelus, vel homo, aliter terra pro varietate frugum et arborum quae in ea condendo, orando, seminando, plantando, irrigando, potando, multiplici et laboriosa exercentur cura. Aliter in sancta Ecclesia Dominica crux, officia, et festa Christi, et sanctorum ejus a Christianis coluntur et celebrantur. In tantum ista trita et omnibus pene nota sunt, ut exemplis manifestari vel approbari parum egeant. Sed tamen pauca confirmationis et experientiae causa majoris sunt subjicienda. (0485B)De Domini cruce colenda Sedulius in libro IV Paschalis carminis ait: Pax crucis ipse fuit, violentaque robora membris Illustrans propriis, poenam vestivit honore, Suppliciumque dedit signum magis esse salutis, Ipseque sanctificans in se tormenta beavit. Neve quis ignoret speciem crucis esse colendam, Quae Dominum portavit ovans, ratione potenti, Quatuor inde plagas quadrati colligit orbis, Splendidus auctoris de vertice fulget Eous, Occiduo sacrae lambuntur sidere plantae; Arcton dextra tenet, medium laeva erigit axem, Cunctaque de membris vivit natura creantis, Et cruce complexum Christus regit undique mundum.

Item de sancta Ecclesia colenda Paulinus in 10. (0485C)Nata recens opera haecque molibus undique celsis Cernitis emicuisse pari splendentia cultu.

Item post pauca. Aemula consertis jungunt fastigia tignis Et paribus variae speciosae cultibus exstant.

Idem de eadem re in epistola ad Severum de Cruce.

Itaque prompto filii imperatoris assensu mater Augusta patefactis ad opera sancta thesauris, toto abusa fisco est; quantoque sumptu atque cultu regina poterat, et religio suadebat aedificatis basilicis contexit omnes, et excoluit locos.

De sanctis colendis Prudentius in passione Apostolorum. Ecce duas fidei summo patre conferente dotes Urbi colendas quas dedit togatae.

Idem de civi. col.(0485D) Germine nobilis Eulalia, Mortis et indole nobilior: Emeritam sacra virgo suam Cujus ab ubere progenita est Ossibus ornat, amore colit.

Item Fortunatus ad clerum Parisiacum. Caetus honorifici decus et gradus ordinis ampli Quos colo corde, fide, religione patres, Jam dudum obliti desueto carmine plecti Cogitis antiquam me renovare lyram.

Idem de cultu Ecclesiae, de festis sanctorum colendis. Quae Placidina sacris ornavit culmina velis Certantesque simul hic facit, illa colit.

De festis sanctorum colendis Prudentius de natali sancti martyris Hippolyti commemorans ait:(0486A) Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma. Idibus Augusti mensis ut ipsa vocat

Et alia multa quae proferre longum est. Sicut ergo in his verbis erravit, unde, ut arbitror, suae coepit origo perversitatis, ita jam in hoc nomine quod est Apostolicus licet minori periculo, simili tamen est deceptus imperitia. Juxta etenim artis professionem grammaticae de eo tractare conatus antiquorum more doctorum, qui cum omnibus sapientiae studiis eruditi forent, quando in libris, vel eorum expositionibus alicujus de illis causa, ratione reperiri contigisset, pleniter eam intimari atque enodare; ita et iste eorum imitator, aut etiam praelator hujus nominis quod est (0486B)apostolicus sensum rationemque nitens exprimere ac si illud ex integro et corrupto est compositum, quasi apostoli custos non vere nec rationabiliter sed praesumptuose audacterque incognita affirmans, et de incertis certa diffiniens. Apostolicus enim simplex nomen est et derivativum a nomine quod est apostolus, addita cus ejus genitivo, et non habet illum sensum quem iste imperite excogitavit. Non enim dicitur Italicus Italiae custos, Gallicus Galliae custos, Germanicus custos Germaniae, sed haec nomina ad sensum suorum pertinent originalium. De his autem non magnopere curamus. Nam si aliquis studiosius inquireret, cuncta pene incondite vitioseque deprehendisset esse dictata. Ad ea igitur quae magis necessaria sunt de quibus ante disseruimus, (0486C)revertamur. Quomodo ergo nullam spem evadendi prosperandive potest habere ille, qui inevitabili necessitate aliquod mare valde aestuosum et periculosum transire compellitur, non habens navem qua portetur: ita et quicunque perversus et incredulus est, almae fidem crucis tenere nolens, et per hoc ejus carens tutamine, de mari hujus saeculi ad portum supernae patriae pervenire non poterit. Hinc Augustinus in expositione Evangelii secundum Joannem.

Sic est enim tanquam videat quisquam de longe patriam, et mare interjaceat: videt quo eat, sed non habet qua eat. Ut ergo esset et qua iremus, venit inde ad quem ire volebamus, et quid fecit? instituit lignum quo mare transeamus. Nemo enim potest transire mare hujus saeculi nisi cruce Christi (0486D)portatus. Hanc crucem aliquando amplectitur et infirmus oculis, et qui non videt longe quo eat non ab illo excedat; et ipsa illum perducit ad patriam, ubi jam non opus erit, quia nullum mare transibitur. Melius est ergo non videre mente id quod est, et tamen a cruce Christi non recedere, quam videre illum mente et crucem Christi contemnere. Hoc ergo signum salutiferum in lege et prophetis longe ante praefiguratum est. Unde legitur in Genesi de Abraham et Isaac filio suo. Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum. Fascis enim lignorum, quem Isaac patre imponente ad locum a Deo jussum portavit, ut super eum immolaretur, crucem significat quam mysticus Isaac, hoc (0487A)est Christus Dei Patris voluntate ad locum bajulavit Calvariae. Hinc Paulinus in 9: Hostia viva Deo tanquam puer offerat Isaac, Et mea ligna gerens sequar almum sub cruce patrem.

Item in Exodo: Vocavit autem Moyses omnes seniores Israel et dixit ad eos: Ite, tollentes animal per familias vestras, immolate phase, fasciculumque hyssopi tingite sanguine qui est in limite et aspergite ex eo super liminare et utrumque postem (Exod. XII, 21). Unde Augustinus in expositione Evangelii secundum Joannem: « In sua ergo lingua, hoc est in Hebraea, pascha transitus dicitur, propterea quia tunc primum pascha celebravit populus Domini, quando Aegypto fugientes Rubrum Mare transierunt. Nunc (0487B)ergo figura illa prophetica in veritate completa est, cum sicut ovis ad immolandum ducitur Christus, cujus sanguine illitis postibus nostris, id est, cujus signo crucis frontibus nostris a perditione hujus saeculi tanquam a captivitate vel interemptione Aegyptia liberamur, et agimus saluberrimum transitum, cum a diabolo transimus ad Christum; et ab isto instabili saeculo ad ejus fundatissimum regnum. » Idem de hac re in libro II de Doctrina Christiana: « Meminerit ergo eorum qui pascha illo tempore per umbrarum imaginaria celebrabant, cum signari postes sanguine agni juberentur, hyssopo fuisse signatos. Herba haec humilis, et mitis est, et nihil fortius et penetrabilius ejus radicibus. Et in charitate radicati, et fundati possemus comprehendere cum (0487C)omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, id est, crucem Domini. Et etiam in hyssopo vis purgatoris, ne inflante scientia de divitiis ab Aegypto ablatis superbe aliquid pulmo tumidius anhelet. Asperges me, inquit, hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis exsultationem, et laetitiam. Deinde consequenter annectit, ut ostendat purgationem a superbis significari hyssopo, et exultabunt ossa humiliata. » Augustinus in libro X de Civitate Dei: « Qui dicam obvios hostes, transitumque prohibentes atque praeliantes orante Moyse manibusque ejus in figura crucis extentis, nullo Hebraeorum cadente prostratos? » Item in libro Numerorum: Fecit ergo Moyses serpentem aeneum, et posuit pro signo: quem (0487D)percussi aspicientes sanabantur. Augustinus: « Dictum est ad Moysen a Domino ut faceret aeneum serpentem, et exaltaret in ligno in eremo et admoneret populum Christum, ut si quis morsus esset a serpente, illum serpentem exaltatum in ligno attenderet. Factum est. Mordebantur homines; intuebantur, sanabantur. Interim modo, fratres, ut a peccato sanemur, Christum crucifixum intueamur, quia sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in eremo, sic exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. » Quomodo qui intuebantur illum serpentem, non peribant morsibus serpentum: sic qui intuentur fide mortem Christi sanantur a morsibus peccatorum: (0488A)sed illi sanabantur a morte ad vitam temporalem, hic autem ait, ut habeant vitam aeternam. Hoc enim interest inter figuratam imaginem et rem ipsam: figura praestabat vitam temporalem, res ipsa cujus illa figura erat, praestat vitam aeternam. Item in libro Josue legitur de Raab meretrice quae exploratores Israelitas suscipiens per cruenti quoddam coloris signum, hoc est funiculum coccineum cum tota sua domo, a morte fuerat liberata, significans Ecclesiam de gentibus multimodis idolorum cultibus violatam, signo postmodum almae crucis sanguine illito Christo salvatam. Inde Paulinus lib. VIII. Sola Raab meretrix castam quae gessit iniqua Gente fidem, non freta suis evadere muris, Sed pietate Dei meritum pietatis adepta est.

Item post pauca.(0488B) Puniceo proprium signavit vellere tectum, Excepitque suam patria pereunte salutem. Significans illos mundo labente tegendos Quos crucis invictae signat cruor. Hinc cape quantum Ipse cruor valeat cujus salvabat imago

Item Isaias

Parvulus natus est nobis; filius datus est nobis, et factus est principatus ejus super humerum ejus. Hieronymus: « Licet ex eo quod supra dixerat Emmanuel, id est, nobiscum Dominum, illum esse monstraverat, tamen nunc dicit factum illius principatum super humerum ejus velut quod crucem suam ipse portaverit, vel per humerum ostendens brachii fortitudinem, (0488C)eodem Isaia dicente: Revelavit Dominus Deus brachium sanctum suum omnibus gentibus. » Item Ambrosius in libro quem de sancta edidit Trinitate: « Crux Domini est principium fortitudinis, qua via sanctis est reserata martyribus, ad sacri certaminis passionem. Vidit hoc principium Isaias et ideo ait: Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis. Viderunt et magi et ideo cum parvulum in praesepio cernerent, adoraverunt dicentes: Parvulus natus est nobis; cum stellam conspicerent praedicantes, filius datus est nobis. Aliud munus e terris, aliud munus e coelo et utrumque unum adoraverunt, iidemque munera obtulerunt, ut ostenderent ipsum esse coeli Dominum, qui in praesepio videretur. » Item etiam in libro Ezechielis: Et dixit Dominus (0488D)ad eum: Transi per mediam civitatem in medio Jerusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium, super cunctis abominationibus quae sunt in medio ejus (Ezech. IX, 4).

Quod Hieronymus exponit: « Extrema thau littera crucis habet similitudinem quae in Christianorum frontibus pingitur et frequenti manus inscriptione signatur. Gementes igitur dolentesque salvantur, qui non solum malis non consentiunt operibus, sed et aliena plangunt peccata, praecipiturque sex viris ut praeter eos qui possint dicere: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, cunctos interficiant nemini eorum parcentes qui absque Christi signaculo aliquid esse se credunt. » Quid ergo restat homini (0489A)sine nave salutiferae crucis procellosum hujus saeculi mare transeunti? Nihil ut est arbitrandum aliud nisi remaneat in mediis necatus fluctibus et cum terris Aegyptiis in profundum demergatur inferni? Et quid imminet, et cujus frons eodem non armatur neque inscribitur signo? Nihil praeter hoc, ut secundum prophetam cum praevaricatoribus Israel gladio divinae mactetur ultionis. Veri autem ac salvandi Israelitae duodeno millium numero ex duodecim tribubus Israel electi hoc est universi fideles et orthodoxi per totum orbem sanctae et catholicae matris Ecclesiae filii recta fide et mundo corde Dominum intuentes, sanamque duodecim doctrinam observantes apostolorum, ab angelis Domini, hoc gloriosissimo et saluberrimo Dominicae crucis signo (0489B)suis inscribuntur frontibus, et per hoc salvantur. Quos beatus Joannes, ut in Apocalypsi legitur ante thronum et in conspectu agni stetisse conspexerat, hinc ait: Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi; et clamavit voce magna ad quatuor angelos quibus datum est nocere terrae et mari, dicens: Nolite nocere terrae, neque mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Domini nostri in frontibus eorum. Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel (Apoc. VII, 2). Dominus in carne natus qui magni consilii angelus est paternae scilicet voluntatis nuntius visitavit nos oriens ex alto, vexillum crucis quo suorum frontes signaret afferens. Et clamavit voce magna, et reliqua. (0489C)Hoc est praedicatione sublimi: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum. Nolite nocere, et reliqua, quoadusque signemus servos Domini nostri in frontibus eorum. Ad hoc gentium confractum est imperium, ut signo fidei cui restiterant facies sanctae libere notarentur. Nam et ipsa crucis figura dilatatum ubique Domini significat regnum. Sicut vetus distichon probat: Respice distinctis quadratum partibus orbem, Ut signum fidei cuncta tenere probet.

Neque enim frustra in fronte pontificis nomen Domini tetragrammaton scribebatur, nisi quia hoc est signum unicum simul et quadratum in fronte fidelium, de quo in Psalmo pro torcularibus canitur: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen (0489D)tuum in universa terra (Psal. VIII), et caetera usque dum ait, ut destruas inimicum et defensorem Sequitur, amicti stolis albis et palmae in manibus eorum: Stolis baptismum, palmis triumphum crucis insinuat. Pro quo mirabili et ineffabili divinae crucis sacramento orat Apostolus sua ad Deum flectens genua, ut donetur fidelibus, hoc intelligere, dicens in Epistola ad Ephesios.

Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnibus paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem corroborari per spiritum ejus in interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati et fundati, (0490A)ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas et profundum; scire etiam supreminentem scientiae charitatem Christi, et impleamini in omnem plenitudinem Domini (Ephes. III, 14). Unde Augustinus in expositione Evangelii secundum Joannem: « Quid enim de ipsa cruce dicturi sumus quae certe similiter ab inimicis atque impiis Christo facta et impacta est? » Et tamen ea significari recte intelligitur, quod ait Apostolus quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum. Lata est quippe in transverso ligno quo extenduntur pendentes manus, et significat opera bona in latitudine charitatis. Longa est a transverso usque ad terram, ubi dorsum pedesque figuntur, et significat perseverantiam in longitudine temporis (0490B)usque in finem. Alta est in cacumine quod per transversum lignum sursum versus excedit et significat supernum finem, quo cuncta opera referuntur. Quoniam cuncta latitudine ac longitudine bene ac perseveranter fiunt, propter altitudinem divinorum facienda sunt praemiorum. Profunda est in ea parte quia in terra figitur. Ibi quippe et occulta est, nec videri potest, sed cuncta ejus apparentia et eminentia inde consurgunt, sicut bona nostra de profunditate gratiae Dei, quae comprehendi ac indicari non potest universa procedunt.

Item de eo quod supra in Apocalypsi: Posthaec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis, stantes ante thronum et in conspectu agni, (0490C)amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum; et clamabant voce magna dicentes: Salus Deo nostro qui sedet super thronum, et agno (Apoc. VII, 13); cunctis et in frontibus et in manibus hoc est in professione et actione signari. Ita enim Dominus in ea forma in qua pro nobis pati dignatus est, creditur esse venturus ad judicium, bajulans crucem suam omnibus obscuratis fidelibus solam mirabili et ineffabili fulgore coruscantem sicut in Evangelio legitur: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stella cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur: et tunc apparebit signum filii hominis in caelo (Matth. XXIV, 29).

Inde Joannes in Evangelio: Videbunt in quem transfixerunt (Joan. XIX, 37). Ita, inquam, veniet et (0490D)numerosissimis et gloriosissimis supernorum civium et omnium fidelium vallatus, et comitatus agminibus singulis eorum hoc triumphale vexillum in suis ferentibus humeris.

Hinc Joannes Chrysostomus in homilia de cruce et latrone. « Volo ut alias rationes cognoscas. Crucem solam non reliquit in terra, sed secum eam levavit ad coelum. Sed, ais, hoc unde demonstratur? Et ideo audi: Cum ipsa veniet, cum ipsa secundam suam praesentabit. Ideo gloriosam crucem nuncupavi. Item post pauca. Et tum signum videbitur filii hominis in caelo. Vidisti gloriam signi, id est crucis: solis lumen reddetur obscurum, lunae non dabitur gratia, sed illud radiabit et lucebit, et sicut imperatorem (0491A)regalis pompa praecedit, et militaris ordo praeecundo vexilla humeris portare consuevit, et his ejus declaratur adventus, sic Domino de coelo veniente angelorum coetus, et archangelorum multitudo, illud signum humeris portant excelsis, et regalem nobis adventum denuntiant. » Hinc etiam Paulinus in lib. IX: Qui cruce purpurea pretiosi sanguinis ostro, Arduus ascensu voluerit penetravit in alta.

Idem in carmine 11 de eadem re. Alfa itidem mihi Christus et ω qui summa supremis Finibus, excelsi pariter complexus et imi, Victor et inferna et pariter coelestia cepit, Effractisque abyssis coelos penetravit apertos, Victricem referens superata morte salutem. (0491B)Utque illum patriae junxit victoria dextrae Vexillumque crucis super omnia sidera fixit. Corporeum statuit coelesti in sede trophaeum.

Quid ergo erit facturus in illa die inimicus et persecutor crucis Christi, quando ea omnis exercitus Domini signatus et ornatus apparuerit? Ille autem ipsam semper exosus et persecutus non merebitur cum caeteris consignari; propter hoc tamen non remanebit non signatus; duo enim signa erunt, quibus cuncti in illa die pro diversitate meritorum signandi sunt. Unum Christi, alterum diaboli. Unum ad salvandum, alterum ad perdendum. Unum ad defendendum, alterum ad decipiendum. Unum ad dirigendum, alterum ad seducendum et depravandum. Unum ad glorificandum et exaltandum, alterum (0491C)ad condemnandum et in barathrum aeternae mortis praecipitandum. Et quicunque uno signo cum Christo et electis suis non fuerit consignatus, altero cum Satana et ejus satellitibus ipsius signo et charactere notatis signabitur. Hinc legitur in Apocalypsi: Si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus et acceperit characterem in fronte sua aut in manu sua et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum agni et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saecolorum (Apoc. XIV, 9). Immanissimae vero et miserrimae vesaniae est, certissimaeque perditionis indicium, hominem Christiano vocatum nomine, episcopalemque locum occupantem. Hoc tale signum (0491D)despicere, et asino vilique cuilibet assimilare ligno, ut veluti adulando et indiscreto laudando Christi gratiam ob hoc meretur suam blasphemans et contemnens crucem, quasi de ejus laude et commemoratione ipsi esset ignominiosa et contumeliosa erubescentia, sed qui hoc aestimat plus ei displicet, quam placet, et magis infert injuriam quam honorem. Unde Gregorius: Sed infidelium mens grave in illo scandalum pertulit cum eum et post tot miracula morientem vidit. Unde et Paulus dicit: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Stultum quippe hominibus visum est, ut pro hominibus auctor vitae moreretur, et inde contra cum homo scandalum (0492A)sumpsit, unde etiam plus debet fieri ut honoraretur. Debuit enim tanto Dominus ab hominibus dignius honorandus esse, quanto pro hominibus et indigna susceperat. Quid est ergo dicere: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me, nisi aperta voce abjectionem mortis suae humilitatemque signare? Unde Augustinus in expositione Evangelii secundum Joannem: Oportebat enim ut contemneretur; nisi enim contemneretur non crucifigeretur; si non crucifigeretur non funderet et sanguinem, quo pretio nos redemit. Ut autem daret pro nobis pretium crucifixus est; ut crucifigeretur contemptus est; ut contemneretur, humilis apparuit. Unde Apostolus in Epistola ad Philippenses: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. (0492B)Unde Augustinus in libro Quaestion. cap. 78: Crucifigi ergo se permisit, ut passio ejus proficeret nobis, ut hinc cum signo ejus exeuntes a secunda morte minime teneremur. Metuit enim mors etiam servos ejus a quo victa est. Hoc triumphali vexillo inclyta bellatrix sobrietas, placidam virtutem catervam cedere seque de acie molientem subtrahere revocavit in praelium, et de hoste, multorum deceptrice luxuria, facilem prosperamque obtinuit victoriam. Unde Prudentius in libro qui Psychomachia titulatur figurate loquens ait: Ingemuit tam triste nefas, fortissima virtus, Sobrietas, dextro socios decedere cornu, Invictamque manum quondam sine caede perire, Vexillum sublime crucis, quod in agmine primo (0492C)Dux bona praetulerat, defixa cuspide sistit, Instauratque levem dictis mordacibus alam, Exstimulans animos nunc probris, nunc prece mixta.

Idem post pauca. En ego sobrietas, si conspirare paratis, Pando viam cunctis virtutibus, ut malesuada Luxuries, multo stipata satellite, poenas Cum legione sua Christo sub judice pendat. Sic effata, crucem Domini ferventibus offert Obvia quadri-jugis lignum venerabile in ipsos Intentans frenos: quod ut expavere feroces Cornibus oppansis et summa fronte coruscum, Vertunt praecipitem caeca formidine fusi Per praerupta fugam. Fertur resupina reductis (0492D)Nequidquam loris auriga, comamque madentem Pulvere foedatur; tunc et vertigo rotarum Implicat, excusat dominam; nam prona sub axem Labitur, et lacero tardat sufflamine currum.

De quo etiam gloriosissimo et sublimissimo venerandae et colendae crucis signo, simul cum reliquiis sanctorum reverendissimis, Paulinus ad Severum scribens ait: « Frater Victor, inter alias operum tuorum et votorum narrationes, retulit nobis desiderare te ad basilicam quam modo apud Primoliu cum nostram majorem priore condideris, de sacris sanctorum reliquiis benedictionem, qua adornetur domestica tua ecclesia, ut fide et gratia tua dignum est: Testis est autem Dominus quod si vel scrupulum (0493A)sacri cineris habuissemus, supra quam nobis ad basilicam quae proxime in nomine Domini consummabitur dedicandam, necessarium erit, misissemus unanimitati tuae. Sed quia non habuimus hujus muneris copiam, et ille se spem ejusdem gratiae copiosam habere dixit, a sancta Silvia quae illi de multorum ex Oriente martyrum reliquiis spopondisset inveniunt quod digne, et ad basilicae sanctificationem vobis et ad sanctorum cinerum cumulandam benedictionem mitteremus partem particulae de ligno divinae crucis, quod nobis bonum benedicta Melania ad Jerusalem munere sancti inde episcopi Joannis attulit. Accipite ergo magnum in modico munus et in segmento pene atomo astulae brevis sumite munimentum praesentis et pignus aeternae (0493B)salutis. Non angustetur fides vestra carnalibus oculis parva cernentibus, sed interna acie totam in hoc minimo vim crucis videat. Dum videre vos cogitatis lignum illud quo salus nostra, quo Dominus majestatis affixus tremente mundo pependerit, exsultetis cum tremore, recordemur et petras scissas ad hujus aspectum crucis, et saltim saxorum aemulatione praecordia nostra findamus timore divino. Reputemus et velum templi eodem crucis mysterio scissum, et intelligamus illius veli scissuram eo fuisse praetentam, ut audientes vocem Domini, et mysterium pietatis immensae, non obduremus corda nostra, sed a carnalibus dividamur et scindamus infidelitatis velamen, ut revelata cordis facie salutarium Domini munerum sacramenta videamus.

(0493C)Non autem vobis et hoc scribimus, ut imitemini compositionem istam, qua tubello aureolo rem tantae benedictionis inclusimus; magis enim nos tali paratu fidem vestram imitati sumus, ut vestram formulam mitteremus in specie auri, quia scimus vos ut aurum ignitum, intra vos habere regnum Dei, hoc est fidem crucis qua regnum coelorum invaditur. » Idem post pauca: « Sed in historia crucis accipite magnum et vere divinum miraculum. Regina illa venerabilis, ut venit Hierosolymam, diligenter et pie loci illius, et circa omnium divinorum curiosa insignium, et oculis haurire gestiens fidem quam piis auribus litterisque perceperat, crucem Domini studiosissime inquirere adorsa est. » Item (0493D)in sequentibus: « Sed cum tres pariter cruces, ut quondam fixae Domino et latronibus steterant, repertae fuissent, gratulatio repertarum coepit anxia dubitatione confundi, justo piorum metu, ne forsitan aut pro cruce Domini patibulum latronis eligerent, aut salutare lignum pro stipite latronis abjiciendo violarent. Respexit pias fideliter aestuantium curas Dominus, et ipsi potissimum quae tam piae sollicitudinis princeps erat, hujus consilii lumen infudit, ut aliquem recens mortuum quaeri et inferri juberet. Nec mora, verbum factum. Cadaver illatum est, deponitur, jacenti una de crucibus admovetur; sed eorum ligna mors sprevit. Postremo Dominicam crucem prodiit resurrectio, et ad salutaris (0494A)ligni tactum, morte profuga, funus excussum, et corpus erectum est, tremefactisque viventibus stetit mortuus, et funebribus ut Lazarus quondam vinculis expeditus illico inter spectatores suos redivivus incessit. Ergo crux Domini tot operta aetatibus et a Judaeis in tempore passionis abscondita, neque gentibus in aedificatione fani terram sine dubio ad ipsam fabricam egerentibus revelata est. Nonne divina manu latuit, ut nunc inveniretur, cum religiose quaereretur, ita ut crucem Christi decuit. Experimento resurrectionis inventa et probata crux Christi est, dignoque mox ambitu consecratur condita in passionis loco basilica, quae auratis corusca laquearibus et aureis dives altaribus, arcano repositam sacrario crucem servat. Quam episcopus urbis (0494B)ejus quotannis, cum Pascha Domini agitur, adorandam populo princeps ipse venerantium promit; neque praeter hanc diem qua crucis ipsius mysterium celebratur, ipsa, quae sacramentorum causa est, quasi quoddam sacrae solemnitatis insigne profertur: nisi interdum religiosissimi postulent qui tantum causa illo peregrinationis advenerint, ut sibi ejus revelatio quasi in pretium longinquae peregrinationis deferatur, quod solo episcopi beneficio obtineri ferunt, cujus et tantum munere de eadem cruce haec minuta sacri ligni ad magnam fidei et benedictionis gratiam haberi datur.

Quae quidem crux in materia insensata vim vivam tenens, ita ex illo tempore innumeris pene quotidie hominum votis lignum suum commodat (0494C)ut detrimenta non sentiat, et quasi intacta permaneat, quotidie dividua sumentibus, et semper totam venerantibus; sed ista imputribilem virtutem et indetribilem soliditatem, de illius profecto carnis sanguine bibit, quae passa mortem non vidit corruptionem.

Idem Paulinus.

Hinc titulus indicat deposita sub altari sanctasanctorum. Hic pietas, hic alma fides, hic gloria Christi: Hic est martyribus crux sociata suis. Nam crucis e ligno magnum brevis astula pignus, Totaque in exiguo segmine vis crucis est. Hoc Melani sancto delatum munere Nolam Summum Hierosolymae venit ab urbe bonum. (0494D)Sancta Deo geminum velant altaria honorem Cum cruce apostolicos quae sociant cineres, Quam bene junguntur ligno crucis ossa piorum, Pro cruce ut occisis in cruce sit requies.

Idem de signo Domini super ingressum picto hac specie qua versus indicant. Cerne coronatam Domini super atria Christi Stare crucem duro spondentem celsa labori Praemia: tolle crucem qui vis auferre coronam.

Item dextra laevaque crucibus minio superpictis haec epigrammata sunt. Ardua floriferae crux cingitur orbe coronae, Et Domini fuso tincta cruore rubet. (0495A)Quaque super signum resident coeleste columbae Simplicibus produnt regna patere Dei.

Item. Hac cruce nos mundo et nobis interfice mundum Interitu culpae vivificans animam; Nos quoque perficies placitas tibi, Christe, columbas, Si vigeat puris pars tua pectoribus.

Super medianum arcum hi versus sunt. Ut medium valli pax nostra resolvit Jesus Et cruce dissidium perimens duo fecit in unum, Sic nova distructo veteris discrimine tecti Culmina conspicimus portarum foedere jungi. Sancta nitens famulis interluit atria lymphis Cantharus, intrantumque manus lavat amne mini[stro. (0495B)Plebs gemina Christum Felicis adorat in aula Paulus apostolico quam temperat ore sacerdos.

Idem in lib. VIII de virtute sanctae crucis. Nos crucis invictae signum et confessio munit, Armatique Deo mentem non quaerimus arma Corporis; et quanquam membris videamur inermes, Arma tamen gerimus quibus et sub pace serena Contra incorporeos animis decernimus hostes.

Item in 10. Currimus ergo fide tantum et prece supplice nixi, Ad vicina mei Felicis limina, et inde Contiguam paribus votis accurrimus aulam, Atque ab apostolici cineris virtute medelam Poscimus, impositis subjecti altaribus ora. Ipse domum remeans modicum sed grande saluti (0495C)De crucis aeternae sumptum mihi fragmine lignum; Promo tenensque manu adversis procul ingero [flammis, Ut clypeum retinens pro pectore quo tegerem me, Arceremque hostem, collato umbone relisum. Credite, nec donate mihi, sed reddite Christo Grates, et justas date laudes Omnipotenti. Nostra salus etenim cruce Christi et nomine constat: Inde fides nobis et in hoc cruce nixa periclo Profuit et nostram cognovit flamma salutem. Nec mea vox aut dextra illum, sed vis crucis ignem Terruit, inque loco de quo surrexerat ipso Ut circumscriptam praescripto limite flam[mam Sidere, et exstingui fremitu moriente coegit, Et cinere exortam cineri remeare procellam. (0495D)Quanta crucis virtus ut se natura relinquat! Omnia ligna vorans ligno crucis uritur ignis, Multa manus crebris tunc illa incendia vasis, Aspergens largis cupiebat vincere lymphis. Sed licet exhaustis pensarent fontibus imbres, Vi majore tamen lassis spargentibus omnem Vicerat ignis aquam, nos ligno exstinximus ignem: Quamque aqua non poterat, vicit brevis astula flammam.

Idem in epistolis ad Severum de palliolis:

Interveniant orationes tuae, ut animam meam multa corruptione descissam, et spinis meorum sensuum temere consertam, Dominicae crucis acus inserto verbi salutaris filo sarciat; fidem enim et verbum crucis (0496A)Christi hanc arbitror acum qua vitae nostrae habitus innovatur, mors nostra compungitur. Nosque ipsi Deo per interventum ipsius mediatoris assuimur.

Idem in carmine 11, laude sanctae crucis ipsum concludens. Nunc ad te, veneranda Dei crux, verto loquelas Gratantesque tua concludam laude profatus. O crux magna Dei pietas, crux gloria coeli, Crux aeterna salus hominum, crux terror iniquis Et virtus justis, lumen fidelibus, o crux, Quae terris in carne Deum servire saluti, Inque Deo coelis hominem regnare dedisti. Per te lux patuit veri, nox impia fugit. Tu destruxisti credentibus eruta fana, Gentibus humanae concors tu fibula pacis; (0496B)Concilians hominem medium per foedera Christi. Facta hominis gradus es, quo possit in aethera ferri. Esto columna piis tu semper, et anchora nobis. Ut bene nostra domus maneat, bene classis agatur, In cruce fixa fidem, vel de cruce nacta coronam.

Et caetera quam plurima quae de laudibus et praeconiis virtutum hujus divini signi in scripturis copiosissime continentur; quae quia percurrere longum et cuncta comprehendere impossibile est, in hoc interim sinamus articulo; ut statim cum suffragio et interventione gloriosi principis apostolorum, pro quo nunc decernere statuimus, ad tertiam veniamus quaestionem. De tribus enim praecipue causis ille impudens calumniator in sua disputavit epistola, hoc est primo de imaginibus confringendis ac projiciendis. (0496C)Secundo de cruce non honoranda amplius quam asinus quilibet, aut spinosa rubus. Novissime, id est tertio loco, memorias sanctorum et specialiter ecclesiam sancti Petri orandi causa prohibet adiri, dicens hunc laborem vanum esse et inutilem sine aliquo profectu, vocansque eos qui illum arripiunt caecos, insipientes, et stultos. Affirmat enim reliquias, id est ossa hominum quamlibet sanctorum ossibus pecorum, vel verius lignis, et lapidibus aliave quapiam terra non esse reverentiora. Cujus haereseos Eunomius primus exstitit auctor. Deinde Vigilantius istius vicinus et affinis de gente natus Convenarum, quos per Pyrenaei juga latrocinantes consul Pompeius, edomita Hispania, inde deposuit, et in unum congregavit; unde et Convenarum (0496D)urbs nomen accepit. Contra quam haeresim sanctus scripsit Hieronymus, et orthodoxa eam sanctae auctoritate Scripturae pleniter superavit et confudit. Quod autem ille sanctorum omnium basilicas maximeque sancti Petri orandi causa visitati abhorret, dum eam numerosior populus quam alias appetit ecclesias, propter excellentiam scilicet apostolorum et innumerabilium martyrum ibidem requiescentium, invidiae ut arbitror et cupiditatis stimulis agitatus hoc facit, quod votiva illuc plurima confluunt donaria. Nam si ad Taurinensem ecclesiam ita deferrentur, certe crediderim quod non minus isti consuetudini favendo et eam laudando desudasset, quam nunc blasphemando et dehortando laborat, (0497A)et non remissiori studio libros componeret, ad persuadendum omnibus, quo sanctorum Taurinensium reliquias colerent, eorumque se intercessionibus commendarent, quam modo contra apostolos rebellando congerit, et perverse obloquendo depromit. Idcirco hoc teterrimo infectus livore prorumpit dicens: « Hunc inde inolevisse errorem, quod imperitum hominum genus non intelligens Domini verba quibus ait Petro: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et tibi dabo claves regni coelorum, et reliqua (Matth. XVI 18), consuetudinem assumpsit adire Romanam quasi ibi plus quam alibi possit proficere: cum Petrus nihil inde sciat nec valeat succurrere, neque adjuvare. Et quia non dixerit Dominus (0497B)Petro: Quodcunque solveris in coelo erit solutum et in terra, et quodcunque ligaveris in coelo erit ligatum super terram, ob hoc Petrus de terra migrans ad coelum reliquit illud ministerium, quod ei quandiu in terra habitaverat concessum est, et aliis succedentibus est traditum. » Sed ista excogitata oppositio tota perversa, tota est vana. Omnia enim in ea contraria insinuantur, scilicet ut scabellum pedum Dei judicum judicis sua esse sedes decuisset; et hominum terrigenarum propria habitatio coelum haberi. Ut ibi judiciario utentes jure ligent reos, et solvant emendatos; et hoc Dominus quasi in terra inferius subsidens assentiendo et perdonando confirmet.

Sed haec ita esse non deberi neque convenire omnibus (0497C)recte sapientibus et intelligentibus patet. Ipsius ergo potius ac suorum parium hanc esse potestatem solvendi ac ligandi intercedendique pro aliis quandiu peregrinantur in hoc mortali corpore, pronuntiat, et confirmat his verbis; ac per hoc sciendum est quod tandiu antistitibus Ecclesiae istud ministerium concessum est, usque dum ipsi peregrinantur in hoc mortali corpore. Cum vero debitum mortis reddiderunt, alii succedunt loco ipsorum, qui eamdem obtinent judiciariam potestatem sicut scriptum est: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17). Quasi peregrini quique, miseri abjectissimique pauperculi plus obtinere atque impetrare debuissent ab imperatore, quam sui gloriosissimi (0497D)principes et honoratissimi seniores, quia secundum istum calumniatorem apostoli quasi longinqui ac detenti ut pote mortui supplices suas appetentes memorias, scire, vel audire, vel pro eis intervenire nequeunt, cum e contrario legitur in Evangelio: Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum (Marc. XII, 27). De quibus dicitur Sequuntur agnum quocunque vadit (Apoc. XIV, 4). Unde Hieronymus: « Si agnus ubique, ergo et hi qui cum agno sunt, ubique esse credendi sunt. Et cum diabolus et daemones toto vagentur orbe, et celeritate nimia ubique praesentes sint, martyres post effusionem sanguinis sui, quadam custodia operiuntur, inclusi, et inde exire non poterunt? » Hoc (0498A)etiam in sua subjungit epistola dicens: « Audite et hoc insipientes in populo et stulti aliquando sapite, qui intercessionem apostoli Romam pergendo quaeritis. Ac si juxta sui magistri ac propinqui Vigilantii sensum, dum vivimus, ut ait Hieronymus, mutuo pro nobis orare possemus. Postquam autem mortui fuerimus, nullius sit pro alio exaudienda oratio: praesertim cum martyres ultionem sui sanguinis obsecrantes, impetrare non quiverint. Si apostoli et martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro caeteris, quando de se adhuc debent esse solliciti, quanto magis post coronas, victorias et triumphos! Unus homo Moyses sexcentis millibus armatorum impetrat a Deo veniam, et Stephanus imitator Domini sui et primus martyr in Christo pro persecutoribus (0498B)veniam deprecatur: postquam cum Christo esse coeperint, minus valebunt? Paulus apostolus ducentas septuaginta sex sibi dicit in navi animas condonatas, et postquam resolutus coeperit esse cum Christo, tunc ora clausurus est, et pro his qui in toto orbe ad suum Evangelium crediderunt, mutire non poterit? » Sancto autem Augustino lascive blanditur, et adulatur singulari eum praeferens laude, quasi suae fautorem vecordiae, et cum sit omnium artium inscius liberalium nititur procacissime ipsius dialectica per se ipsum sine ullo uti magisterio, et ad ea quae affirmare maluerit ipsam imprudentissime detorquere. Sicut per hoc ejusdem exemplum quod pravo sensu ex libro de Trinitate VIII arripuit, memorias sanctorum non esse orationis studio appetendas, (0498C)eorumque reliquias despectui atque odio esse habendas voluit astruere, dicens: « Audite et hoc insipientes in populo et stulti aliquando sapite, qui intercessionem apostoli Romam pergendo quaeritis, quid contra vos dicat idem saepe dictus beatissimus Augustinus. In libro enim de Trinitate VIII inter caetera sic dixit: Redi ergo mecum et consideremus cur diligamus apostolum? Numquidnam propter humanam speciem quam notissimam habemus eo quod credimus eum hominem fuisse? Non utique alioquin nunc non est quem diligamus, quandoquidem homo ille jam non est (anima enim ejus a corpore separata est); sed id quod in illo amamus etiam nunc vivere credimus. » Cum ille non intellexerit quo sensu Augustinus dixerit apostolum non propter (0498D)humanam speciem, neque ob hoc quod homo aliquando fuerit esse diligendum. Nemo enim aut propter pulchritudinem, aut propter carnalis affectum cognationis, voluntatisve appetitum, vel aliam quamlibet causam hominem debet diligere, nisi tantummodo propter Deum, in quo et ob quem totus homo, qui ex duabus substantiis anima et corpore constat, est diligendus eo modo et mensura, qua utramque convenit diligere. Unde idem Augustinus in libro de Doctrina Christiana primo. « Sed quaeritur utrum propter se homo ab homine diligendus sit, an propter aliud. Si enim propter se, fruimur eo; si propter aliud, utimur eo. Videtur autem mihi propter aliud diligendus. Quod enim propter se diligendum est, (0499A)in eo constituitur beata vita: cujus etiamsi nondum res, tamen spes ejus nos hoc tempore consolatur. Maledictus autem qui spem suam ponit in homine. Sed nec seipso quisque frui debet, si liquide advertas; quia nec seipsum debet propter seipsum diligere, sed propter illum quo fruendum est. Tunc est quippe optimus homo, cum tota vita sua pergit in incommutabilem vitam, et toto affectu inhaeret illi. Si ergo te ipsum non propter te debes diligere, sed propter illum ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non succenseat homo, si etiam ipsum propter Deum diligis, haec enim regula dilectionis divinitus constituta est: Diliges, inquit, proximum tuum tanquam te ipsum; Deum vero ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, ut omnes cogitationes tuas (0499B)et omnem vitam et omnem intellectum in illum conferas a quo habes ea ipsa quae confers. Quisquis ergo recte diligit proximum hoc cum eo debet agere, ut etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat Deum. Sic enim eum diligens tanquam se ipsum, totam dilectionem sui et illius refert in illam dilectionem Dei quae nullum a se rivulum duci extra patitur, cujus derivatione minuatur. Non autem omnia quibus utendum est, diligenda sunt, sed ea sola quae aut nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicuti est homo vel angelus; aut ad nos relata, beneficio Dei per nos indigent, sicuti est corpus. Nam utique martyres non dilexerunt scelus persequentium se; quo tamen usi sunt ad promerendum Deum. » Idem in eodem lib. I: « Cum ergo quatuor sint diligenda, (0499C)unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus, tertium quod juxta nos est, quartum quod infra nos est; de secundo et quarto nulla praecepta danda erant. Quantumlibet enim homo excidat a veritate, remanet illi dilectio sui et dilectio corporis sui. » Et post pauca. « Nemo ergo se odit. Et hinc quidem nulla cum aliqua secta quaestio fuit. Sed neque corpus suum quisquam odit; verum est enim quod ait Apostolus: Nemo unquam carnem suam odio habuit. Et quod nonnulli dicunt, malle se esse sine corpore, omnino falluntur. Non enim corpus suum, sed corruptiones ejus et pondus oderunt. Non itaque nullum corpus, sed incorruptum et celerrimum corpus volunt habere. Sed putant nullum corpus esse si tale fuerit, quia tale aliquid esse animam putant. (0499D)Quod autem continentia quadam et laboribus persequi videntur corpora sua, qui hoc recte faciunt, non id agunt, ut non habeant corpus, sed ut habeant subjugatum et paratum ad opera necessaria. Libidines enim male utentes corpore, id est consuetudines inclinationis animae ad fruendum interioribus per ipsius corporis laboriosam quamdam malitiam exstinguere affectant. Nam non se interimunt, et curam suae valetudinis gerunt. Qui autem perverse id agunt, quasi naturaliter inimico suo corpori bellum ingerunt. In quo fallit eos quod legunt: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur (Gal. V, 17). Dictum est enim hoc propter indomitam carnalem consuetudinem, adversus (0500A)quam spiritus concupiscit, non ut interimat corpus, sed ut concupiscentia ejus, id est consuetudine mala edomita, faciat spiritui subjugatum, quod naturalis ordo desiderat; quia enim hoc erit post resurrectionem, ut corpus omnimodo cum quiete summa spiritui subditum immortaliter vigeat, hoc etiam in hac vita meditandum est, ut consuetudo carnalis mutetur in melius, nec inordinatis motibus resistat spiritui. Quod donec fiat, caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: non per odium resistente spiritu, sed per principatum, quia magis quod diligit vult subditum esse meliori; nec per odium resistente carne, sed per consuetudinis vinculum, quod a parentum etiam propagine inveteratum naturae lege inolevit. Id ergo (0500B)agit spiritus in domanda carne, ut solvat malae consuetudinis quasi pacta perversa, et fiat pax consuetudinis bonae. » Et infra. « Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum, tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota lex pendet et omnes prophetae. Finis itaque praecepti est dilectio, et ea gemina, id est Dei et proximi. Quod si te totum intelligas, id est animum et corpus, et proximum, id est animam et corpus ejus, (homo enim ex anima constat et corpore) nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio Dei, ejusque dilectionis modus praescriptus appareat, ita ut caetera in illum confluant de dilectione tua nihil dictum (0500C)videtur. Sed cum dictum est, diliges proximum tuum tanquam te ipsum, simul et tui abs te dilectio non praetermissa est. Ille autem juste et sancte vivit qui rerum integer aestimator est: ipse est autem qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod diligendum est, aut amplius diligat quod minus diligendum est, aut aeque diligat quod vel minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius quod aeque diligendum est. Omnis peccator in quantum peccator est non est diligendus; et omnis homo in quantum homo est, diligendus est, propter Deum, Deus vero propter seipsum. Et si Deus omni homine amplius diligendus est, amplius quisque Deum debet diligere quam seipsum. Item amplius alius homo diligendus (0500D)est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum alius homo Deo perfrui quod non potest corpus, quia corpus per animam vivit qua fruimur Deo. Omnes autem aeque diligendi sunt. Sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte junguntur. »

Et post alia: « Omnium autem qui nobiscum frui possunt Deo, aliquos diligimus quos ipsi adjuvamus, partim eos a quibus adjuvamur, partim quorum et indigemus adjutorio, et indigentiae subvenimus, partim quibus nec ipsi conferimus aliquid commodi, nec ab eis ut nobis conferatur attendimus. Velle tamen (0501A)debemus ut omnes nobiscum diligant Deum. et totum quod eos vel adjuvamus, vel adjuvamur ab eis, ad unum illum finem referendum est. » Si autem Augustinus sanctorum memorias, orationis causa non esse censuisset appetendas, ob hoc videlicet quod nulla ibidem copiosius vel praesentius eorum meritis a Deo suffragia supplicantibus praestarentur, mirum videtur cur tantus et talis auctor tam doctus et verax in caeteris suis libris omnia sibimet contraria docere et confirmare non erubuerit, dicit enim in libro de Cura pro mortuis gerenda, ad Paulinum episcopum: « Alii sunt humanarum limites rerum, alia divinarum signa virtutum. Alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt: quamvis et naturae Deus adsit, et miraculis natura non desit. Non (0501B)igitur ideo putandum est vivorum quibuslibet rebus interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis vel adjuvandis martyres adsunt: sed ideo potius intelligendum est quod per divinam potentiam martyres vivorum rebus intersunt; quoniam defuncti per naturam propriam vivorum rebus interesse non possunt. Quanquam ista quaestio vires intelligentiae meae vincit, quemadmodum opitulentur martyres his quos per eos certum est adjuvari: utrum ipsi per seipsos adsint, uno tempore, tam diversis locis, et tanta inter se longinquitate discretis, sive ubi sunt eorum memoriae, sive praeter suas memorias ubicunque adesse sentiuntur; an ipsis in loco suis meritis congruo, ab omni mortalium conversatione semotis, et tamen Deus omnipotens qui est ubique (0501C)praesens, nec concretus nobis nec remotus a nobis, exaudiens martyrum preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa, praebeat hominibus ista solatia, quibus in hujus vitae miseria judicat esse praebenda; et suorum merita martyrum ubi vult, quando vult, quomodo vult, maximeque per eorum memorias, quoniam hoc novit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cujus illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili potestate ac bonitate commendet: res est haec altior, quam ut a me possit attingi, et abstrusior quam ut a me valeat perscrutari. Et ideo quid horum duorum sit, an vero fortassis utrumque sit, ut aliquando ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per angelos suscipientes personam martyrum, definire non audeo: (0501D)mallem a scientibus ista perquirere. Neque enim nemo est qui haec sciat, nec qui sibi scire videatur, et nesciat. Dona enim Dei sunt, his alia, et illis alia largientis, secundum Apostolum qui dicit unicuique dari manifestationem spiritus ad utilitatem. » Cujus gratia revelante, Hieronymus certius de hac diffinivit ratione, exprimens illam Apocalypsis sententiam, hoc est: Sequuntur agnum quocumque vadit (Apoc. XIV, 4), si agnus ubique, ergo et hi qui cum agno sunt, ubique esse credendi sunt. » Quam ergo magna et pene innumerabilia miraculorum signa, et inexhausta corporum animarumque remedia ad memorias martyrum, divina per eorum orationes operante manu, quotidie fiunt, ex paucis quae sanctus (0502A)Augustinus in libro XXII, de Civitate Dei refert, satis apparet, dum ejus Claudius suam auctoritate sectam aestimet posse esse suffultam, cujus verba sunt haec: « Virtribunitius Hesperius apud nos est. Habet in territorio Fussalensi fundum qui Zubeli appellatur. Ubi cum afflictione animalium et servorum suorum domum suam spirituum malignorum vim noxiam perpeti comperisset, accepit ab amico suo terram sanctam de Hierosolymis allatam, ubi sepultus Christus die tertio resurrexit, eamque suspenderat in cubiculo suo, ne quid mali etiam ipse pateretur. Ex tunc domus ejus ab illa infestatione purgata est, quid de illa terra fieret cogitabat, quam diutius in cubiculo suo reverentiae causa habere nolebat. Forte accidit ut ego et collega tunc meus episcopus Sinicensis (0502B)Ecclesiae Maximinus in proximo essemus, ut veniremus rogavit, et venimus. Cumque nobis omnia retulisset, etiam hoc petivit, ut infoderetur alicubi, atque ibi orationum locus fieret, ubi etiam Christiani possent ad celebranda quae Dei sunt congregari. Non dissensimus, factum est. Erat ibi juvenis paralyticus rusticanus, qui, hoc audito, petivit a parentibus suis ut illum ad eum locum sanctum non cunctanter afferrent. Quo cum fuisset allatus, oravit, atque inde continuo pedibus suis abscessit. Victoriana dicitur villa ab Hippone Regio minus triginta millibus abest, ubi est memoria martyrum Mediolanensium Protasii et Gervasii. Portatus est eo quidam adolescens, qui cum die medio tempore aestatis equum ablueret in fluminis (0502C)gurgite, daemonem incurrit. Ibi cum jaceret, vel morti proximus, vel simillimus mortuo, ad vespertinos illuc hymnos et orationes cum ancillis suis, et quibusdam sanctimonialibus ex more, domina possessionis intravit, atque hymnos cantare coeperunt. Qua voce ille quasi percussus et excussus est, et cum terribili fremitu altare apprehensum movere non audens, sive non valens, tanquam eo fuerit alligatus, aut affixus tenebat, et cum grandi ejulatu parci sibi rogans confitebatur ubi adolescentem, et quando et quomodo invaserit. Postremo se exiturum esse denuntians, membra ejus singula nominabat quae se amputaturum exiens minabatur, atque inter haec verba discessit ab homine. Sed oculus ejus in maxillam fusus tenui venula, ab interiore (0502D)quasi radice pendebat, totumque ejus medium, quod nigellum fuerat, albicaverat. Quo viso, qui aderant (concurrerant autem etiam alii vocibus ejus acciti, et se omnes pro illo in oratione prostraverant), quamvis eum sana mente stare gauderent, rursus tamen propter ejus oculum contristati, medicum quaerendum esse dicebant. Ibi maritus sororis ejus, qui eum eo detulerat: Potens est, inquit, Deus, sanctorum orationibus, qui fugavit daemonem, lumen reddere. Tum, sicut potuit, oculum lapsum atque pendentem, loco suo revocatum ligavit, nec nisi post septem dies putavit esse solvendum. Quod cum fecisset, sanissimum invenit. Erat quidam senex Florentius Hipponensis noster, homo religiosus et (0503A)pauper; sartoris se arte pascebat, casulam perdiderat, et unde sibi emeret non habebat. Ad Viginti Martyres quorum memoria est apud nos celeberrima, clara voce ut vestiretur oravit. Audierunt eum adolescentes qui forte aderant irrisores, eumque discedentem exagitantes prosequebantur. At ille tacitus ambulans, ejectum grandem piscem palpitantem vidit in littore, eumque illis faventibus atque adjuvantibus apprehendit, et cuidam coquo Cattuso nomine, bene Christiano, ad coquinam conditariam tribuit, indicans quid gestum sit. Trecentis follibus vendidit, lanam comparare inde disponens, ut uxor ejus quomodo posset ei quo indueretur, efficeret. Sed coquus concidens piscem, annulum aureum in ventriculo ejus invenit, moxque miseratione flexus, (0503B)et religione perterritus homini eum reddidit, dicens: Ecce quomodo te viginti martyres vestierunt. Eucharius presbyter ex Hispania, Calamae habitans, veteri morbo calculi laborabat; per memoriam supradicti martyris quam Possidius illo advexit episcopus, salvus factus est. Idem ipse postea morbo alio praevalescente, mortuus sic jacebat, ut ei jam pollices ligarentur: opitulatione memorati martyris, cum de memoria ejus reportata esset, et super jacentis corpus missa ipsius presbyteri tunica, suscitatus est. Fuit ibi vir in ordine suo primarius, nomine Martialis, aevo jam gravis, et multum a religione abhorrens Christiana. Habebat sane fidelem filiam, et generum eodem anno baptizatum. Qui cum eum aegrotantem multis et magnis lacrymis (0503C)rogarent ut Christianus fieret, prorsus abnuit, eosque a se turbida indignatione submovit. Visum est genero ejus ut iret ad memoriam sancti Stephani, et illic pro eo quantum possit oraret, ut Deus illi daret in Christum credere. Fecit hoc ingenti gemitu, et fletu, et sinceriter ardente pietatis affectu. Deinde abscedens, aliquid de altari florum quod occurrit, tulit, eique cum jam nox esset ad caput posuit. Tum dormitum est. Et ecce ante diluculum clamat, ut ad episcopum curreretur, qui mecum forte tunc erat apud Hipponem. Cum ergo cum audissent absentem, venire presbyteros postulavit. Venerunt, credere se dixit, admirantibus atque gaudentibus omnibus, baptizatus est. Hinc quandiu vixit in ore habebat: Christe, accipe spiritum meum (Act. VII, 19). (0503D)Cum haec verba beatissimi Stephani, quando lapidatus est a Judaeis, ultima fuisse nesciret, quae huic quoque ultima fuerunt; nam non multo post etiam ipse defunctus est. Audurus nomen est fundi ubi Ecclesia memoria martyris Stephani est. Puerum quemdam parvulum cum in area luderet exorbitantes boves, qui vehiculum trahebant, rota obtriverunt, et confestim palpitavit exspirans. Hunc mater arreptum ad eamdem memoriam posuit; et non solum revixit, verum etiam illaesus apparuit. Sanctimonialis quaedam in vicina possessione quae Capaliana dicitur, cum aegritudine laboraret, ac desperaretur, ad eamdem memoriam tunica ejus allata est; quae antequam revocaretur, illa defuncta est. Hac (0504A)tamen tunica operuerunt cadaver ejus parentes, et recepto spiritu salva facta est. Apud Hipponem Bassus quidam Syrus ad memoriam ejusdem martyris orabat pro aegrotante et periclitante filia, eoque secum vestem ejus attulerat; et ecce pueri de domo concurrerunt, qui ei mortuam nuntiarent. Sed cum, eo orante, illi ab amicis ejus exciperentur, prohibuerunt eos dicere, ne per publicum plangeret. Qui cum domum redisset jam suorum ejulatibus personantem, et vestem filiae quam referebat super eam projecisset, rursus reddita est vitae. Ibidem apud nos Irenaei cujusdam collectarii filius aegritudine exstinctus est. Cumque corpus jaceret exanime, atque a lugentibus et lamentantibus exsequiae pararentur, amicorum ejus quidam inter aliorum consolantium (0504B)verba suggessit, ut ejusdem martyris oleo corpus perungeretur. Factum est, et revixit. Itemque apud nos vir tribunitius Eleusinus, super memoriam martyrum, quae in suburbano ejus est, aegritudine exanimatum posuit infantulum filium suum, et post orationem, quam multis cum lacrymis ibi fudit, viventem levavit. Quid faciam? Urget hujus operis implenda promissio, ut non hic possim omnia commemorare quae scio: et procul dubio plerique nostrorum, cum haec legent, dolebunt me praetermisisse tam multa quae utique mecum sciunt. Quos jam nunc ut ignoscant, rogo, et cogitent quam prolixi laboris sit facere, quod me hic non facere suscepti operis necessitas cogit. Si enim miracula sanitatum, ut alia taceam, ea tantummodo velim scribere (0504C)quae per hunc martyrem, id est, gloriosissimum Stephanum, facta sunt in colonia Calamensi, et in nostra, plurimi conficiendi sunt libri. Nec tamen omnia colligi poterunt, sed tantum de quibus libelli dati sunt, qui recitarentur in populis. Id namque fieri voluimus, cum videremus antiquis similia divinarum signa virtutum, etiam nostris temporibus frequentari, et ea non debere multorum notitiae deperire. Nondum est autem biennium ex quo apud Hipponem-Regium coepit esse ista memoria, et multis, quod nobis certissimum est, non datis libellis, de his quae mirabiliter facta sunt, illi ipsi qui dati sunt ad septuaginta ferme numerum pervenerant, quando ista conscripsi. Calamae vero ubi et ipsa memoria prius esse coepit, et crebrius dantur, incomparabili (0504D)multitudine superant. Uzali etiam, quae colonia Uticae vicina est, multa praeclara per eumdem martyrem facta cognovimus, cujus ibi memoria longe prius quam apud nos ab episcopo Evodio constituta est. Sed libellorum dandorum ibi consuetudo non est, vel potius non fuit; nam fortasse nunc esse jam coepit. Cum enim nuper illic essemus, Petronia materfamilias, quae ibi mirabiliter ex magno atque diuturno, in quo medicorum adjutoria cuncta defecerant, languore sanata est. Quam hortati sumus volente supradicto loci episcopo ut libellum daret qui recitaretur in populo; et obedientissime paruit. In quo posuit etiam quod hic reticere non possum, quamvis ad ea quae hoc opus urgent festinare compellar. (0505A)A quodam Judaeo dixit sibi fuisse persuasum, ut annulum capillatio vinculo insereret, quo sub omni veste ad nuda corporis cingeretur: qui annulus haberet sub gemma lapidem in renibus inventum bovis. Hoc alligata quasi remedio ad sancti martyres limina veniebat. Sed profecta a Carthagine, cum in confinio fluminis Bagradae in sua possessione mansisset, surgens ut iter perageret, ante pedes suos illum jacentem annulum vidit, et capillatiam zonam qua fuerat alligatus, mirata tentavit. Quam cum omnino suis nodis firmissimis, sicut erat, comperisset astrictam, crepuisse atque exsiluisse annulum suspicata est, qui etiam ipse cum integerrimus fuisset inventus, futurae salutis quodammodo pignus de tanto miraculo se accepisse praesumpsit, atque illud vinculum (0505B)solvens, simul cum eodem annulo projecit in flumen. Non credant hoc qui etiam Dominum Jesum per integra virginalia matris enixum et ad discipulos ostiis clausis ingressum fuisse non credunt; sed hoc certe quaerant, et, si verum invenerint, illa credant. Clarissima femina est, nobiliter nata, nobiliter nupta, Carthagine habitat: ampla civitas, ampla persona, rem quaerentes latere non sinit. Martyr certe ipse, quo impetrante illa sanata est, in Filium permanentis Virginis credidit, in eum qui ostiis clausis ad discipulos ingressus est, credidit: postremo, propter quod omnia ista dicuntur a nobis, in eum qui ascendit in coelum cum carne, in qua resurrexerat, credidit; et ideo per eum tanta fiunt, quia pro ista fide animam posuit. Fiunt ergo etiam nunc multa (0505C)miracula, eodem Deo faciente per quos vult et quemadmodum vult. Unum etiam est apud nos factum non majus quam illa quae dixi, sed tam clarum atque illustre miraculum, ut nullum arbitrer esse Hipponensium qui hoc non vel viderit vel didicerit, nullum qui oblivisci ulla ratione potuerit. Decem quidam fratres, quorum septem sunt mares, tres feminae, de Caesarea Cappadociae suorum civium non ignobiles, maledicto matris recenti, patris eorum obitu destitutae, quae injuriam sibi ab eis factam acerbissime tulit, tali poena sunt divinitus coerciti, ut horribiliter quaterentur omnes tremore membrorum: in qua foedissima specie oculos suorum civium non ferentes, quaquaversum cuique ire visum est, toto pene vagabantur orbe Romano. Ex his etiam ad nos venerunt (0505D)duo, frater et soror, Paulus et Palladia, multis aliis locis miseria diffamante jam cogniti. Venerunt autem ante Pascha ferme dies quindecim, ecclesiam quotidie et in ea memoriam gloriosissimi Stephani frequentabant, orantes ut jam sibi placaretur Deus, et salutem pristinam redderet. Et illic et quocunque ibant, convertebant in se civitatis aspectum. Et nonnulli qui eos alibi viderant, causamque tremoris eorum noverant, aliis, ut cuique poterant, indicabant. Venit et Pascha, atque ipso die Dominico mane, cum jam frequens populus praesens esset, loci sancti cancellos ubi martyrium erat, idem juvenis orans teneret, repente prostratus est, et dormienti simillimus jacuit, non tamen tremens, sicut etiam (0506A)per somnium solebat, stupentibus qui aderant atque aliis paventibus, aliis dolentibus. Cum eum quidam vellent erigere, nonnulli prohibuerunt, et potius exitum exspectandum esse dixerunt. Et ecce surrexit, et non tremebat, quoniam sanatus erat, et stabat incolumis, intuens intuentes. Quis ergo intuentium se tenuit a laudibus Dei? Clamantium, gratulantiumque vocibus ecclesia usquequaque completa est. Inde ad me curritur ubi sedebam, jam processurus. Irruit alter quisque post alterum, omnis posterior quasi novum quod alius prior dixerat nuntiantes. Meque gaudente, et apud me Deo gratias agente, ingreditur etiam ipse cum plurimis, inclinatur ad genua mea, erigitur ad osculum meum. Procedimus ad populum, plena erat ecclesia, personabat vocibus (0506B)gaudiorum, Deo gratias! Deo laudes! nemine tacente, hinc atque inde clamantium. Salutavi populum, et rursus eadem ferventiore voce clamant. Facto tandem silentio, Scripturarum divinarum sunt lecta solemnia. Ubi autem ventum est ad mei sermonis locum, dixi pauca pro tempore et pro illius jucunditate laetitiae. Nobiscum homo prandit, et diligenter nobis omnem suae fraternae calamitatis indicavit historiam. Sequenti itaque die post sermonem redditum, narrationis ejus libellum in crastinum populo recitandum promisi. Quod cum et Dominico Paschae die tertio fieret in gradibus exedrae, in qua de superiore loquebar loco, feci stare ambos fratres cum eorum legeretur libellus. Intuebatur populus universus sexus utriusque, unum stantem sine deformi (0506C)motu, alteram membris omnibus contrementem. Et qui ipsum non viderant, quid in eo divinae misericordiae factum esset, in ejus sorore cernebant. Videbant enim quid in illo gratulandum, quid pro illa esset orandum. Inter haec recitato eorum libello de conspectu populi eos abire praecepi; et de tota ipsa causa aliquanto diligentius coeperam disputare, cum ecce me disputante voces aliae de memoria martyris novae gratulationis audiuntur. Conversi sunt eo qui me audiebant, coeperuntque concurrere. Illa enim ubi de gradibus descendit in quibus steterat, ad sanctum martyrem orare perrexerat. Quae mox ut cancellos attigit collapsa similiter velut in somnum sana surrexit. Dum ergo requireremus quid factum fuerit, unde strepitus laetus exstiterit, ingressi (0506D)sunt cum illa in basilicam, ubi eramus, adducentes eam sanam de martyris loco. Tum vero tantus ab utroque sexu admirationis clamor exortus est, ut vox continuata cum lacrymis, non videretur posse finiri. Perducta est ad eum locum, ubi paulo ante steterat tremens. Exsultabant eam similem fratri, cui doluerant, remansisse dissimilem, et nondum fusas preces suas pro illa, jam tamen praeviam voluntatem tam cito exauditam esse cernebant, exsultabant in Dei laudem voces, sine verbis, tanto sonitu, quantum aures nostrae ferre vix possent. Quid erat in cordibus exsultantium, nisi fides Christi pro quo Stephani sanguis effusus est? »

Quod autem dicit sanctum Petrum caeterosque (0507A)apostolos a ministerio solvendi ac ligandi, hoc est, judicandi in Ecclesia esse remotos, et illum aliosque sui pares in illorum successisse locum, quasi digniores atque efficaciores pro lassatis aut de aliqua convictis falsitate substitutos, cum illi quod semel a Domino principaliter cum universitate Ecclesiae attributum sit, hoc est judices sanctae fieri Ecclesiae nunquam esse desierint, aut per suam corporalem praesentiam judicando, aut per suam doctrinam quam vice sua posteris reliquerunt, quid enim quispiam rector Ecclesiae a semetipso, aut per se ipsum sine evangelica, vel apostolica, canonicave, qua inde emersit auctoritate judicare recte poterit, aut diffinire? Hoc autem subnectere nititur exemplo de Psalmis assumpto. Pro patribus tuis nati sunt tibi (0507B)filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17). Cum illud et de apostolis et de sanctis quibusque episcopis eorum scilicet successoribus recte intelligitur, sicut Apostolus ait: Patres nostri sub nube fuerunt (I Cor. VI, 10). Et in Psalmo: Nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17). Fallor si haec ita esse Augustinus non affirmat in expositione Evangelii secundum Joannem dicens. « Hoc agit Ecclesia spe beata in hac vita aerumnosa; cujus Ecclesiae Petrus apostolus propter apostolatus sui primatum gerebat figurata generalitate personam, quod enim ad ipsum proprie pertinet, natura unus homo erat, gratia unus Christianus, abundantiore gratia unus idemque primus apostolus. Sed quando ei dictum (0507C)est: Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 19), universam significat Ecclesiam, quae in hoc saeculo diversis tentationibus velut imbribus, fluminibus, tempestatibus, quatitur et non cadit, quoniam fundata est super petram, unde Petrus nomen accepit. Non enim a Petro petra, sed Petrus a petra; sicut non Christus a Christiano, sed Christianus a Christo vocatur. Ideo quippe ait Dominus: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Ibid. 18); quia dixerat Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid. 16). » Super hanc ergo, inquit, Petram quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam; petra enim erat Christus, super quod fundamentum (0507D)etiam ipse aedificatus est Petrus. Fundamentum quippe aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Ecclesia ergo quae fundatur in Christo, claves ab eo regni coelorum accepit in Petro, id est potestatem ligandi solvendique peccata. Quod est enim per proprietatem in Christo Ecclesia, hoc est per significationem Petrus in petra, qua significatione intelligitur Christus petra, Petrus Ecclesia. Haec igitur Ecclesia duas vitas sibi divinitus praedicatas et commendatas novit, quarum est una in fide, altera in specie: una in tempore peregrinationis, altera in aeternitate mansionis; una in labore, altera in requie; una in via, altera in patria; una in opere (0508A)actionis, altera in mercede contemplationis. Ista significata est per apostolum Petrum, illa per Joannem. Tota hic agitur ista usque in hujus saeculi finem et illic invenit finem: differtur illa complenda post hujus saeculi finem, sed in futuro saeculo non habet finem. Ideo dicitur huic, Sequere me; de illo autem, Sic eum volo manere donec veniam. Quid ad te? tu me sequere (Joan. XXI, 19, 22). Quid enim est hoc quantum sapio, quid est? nisi Tu me sequere, per imitationem perferendi temporalia mala; ille maneat donec sempiterna venio redditurus bona: quod apertius, ita dici potest: Perfecta me sequatur actio informata meae passionis exemplo, inchoata vero contemplatio maneat donec venio, perficienda cum venero. Nemo tamen istos insignes (0508B)apostolos separet, et in eo quod significabat Petrus, ambo erant; et in eo quod significat Joannes, ambo futuri erant: significando sequebatur iste, manebat ille; credendo autem, ambo mala praesentia hujus miseriae tolerabant. Ambo futura bona illius beatitudinis exspectabant. Nec ipsi soli, sed universa hoc facit sancta Ecclesia sponsa Christi, ab istis tentationibus eruenda, in illa felicitate servanda. Sicut ergo nomen, honor, dignitas, officium evangelistae ab Joanne non tollitur, licet hoc cum eo pariter Petrus et universitas sanctae Ecclesiae sortiatur, ita nec Petrus primatum Ecclesiae et potestatem solvendi in ea ac ligandi sibi a Domino ob indubitatae remunerationem fidei principaliter traditam amittit, quamvis eis Joannes cum integritate Ecclesiae in (0508C)hoc ministerio, sicut praedictum est, societur. Hinc Augustinus: Omnibus igitur sanctis ad Christi corpus inseparabiliter pertinentibus, propter hujus vitae procellosissimae gubernaculum ad liganda et solvenda peccata claves regni coelorum primus apostolorum Petrus accepit, eisdemque omnibus sanctis propter vitae illius secretissimae quietissimum sinum super pectus Christi Joannes evangelista discubuit, quoniam nec iste solus, sed universae Ecclesiae ligat solvitque peccata. Nec ille in principio Verbum Deum apud Deum et caetera de Christi divinitate, et de totius divinitatis Trinitate atque unitate sublimia, quae in illo regno facie ad faciem contemplanda, nunc autem donec veniat Dominus, in speculo atque in aenigmate contuenda sunt, quae praedicando ructaret (0508D)de fonte Dominici pectoris solus bibit, sed ipse Dominus ipsum Evangelium pro sua cujusque capacitate omnibus suis bibendum toto terrarum orbe diffudit. Caute autem humiliato et submisso corde ab episcopis, hic versus, Pro patribus tuis, etc., legendus est et intelligendus. Imo vero velut indignos et minus idoneos semetipsos tanto debent censere ministerio quod spiritales et excellentissimi viri, ac si impares, declinando et fugiendo accipere recusarunt. Nec inde superbiendo vel insultando contra sanctos apostolos debent intumescere, sicut illorum oppugnator, adversarius, et contemptor vanissima inflatus elatione, et nimia temeritate praesumens inaniter gloriatur, cui et suis pariter similibus Isaias (0509A)comminatur dicens: Vae vobis qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isai. V, 21). Item Apostolus: Nolite esse prudentes apud vosmetipsos (Rom. XII, 16). Inde Gregorius exponens illam sententiam qua Dominus post resurrectionem suis ait discipulis: « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt (Joan. XX, 23), lubet intueri, illi discipuli ad tanta onera humilitatis vocati, ad quantum culmen gloriae sint perducti. Ecce non solum de semetipsis securi fiunt, sed etiam alienae obligationis potestatem relaxationisque accipiunt. Principatum superni judicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam relaxent. Sic eos a Deo decebat erigi, quia tantum pro Deo concesserant humiliari. Ecce (0509B)qui districtum Dei judicium metuunt, animarum judices fiunt; et alios damnant vel liberant, qui semetipsos damnari metuebant. Horum profecto nunc in Ecclesia episcopi locum tenent. Solvendi ac ligandi auctoritatem suscipiunt, qui gradum regiminis sortiuntur. Grandis honor, sed grave pondus istius est honoris: durum quippe est, ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, judex vitae fiat alienae. Et plerumque contingit, ut hunc judicii locum teneat, cui ad locum vitae minime concordat. Ac saepe agitur ut vel damnet immeritos vel alios ipse ligatos solvat; saepe in solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit, ut ipsa hac ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro (0509C)subjectorum moribus exercet. Proponit etiam exemplum de Ezechiel propheta ad confirmandum, quod nulli supplicanti ac poenitendo laboranti de sanctorum meritis, vel intercessionibus confidendum sit (Ezech. XIV, 14). Noe, Daniel, et Job non liberabunt filium neque filiam. » Ergo perversitas auctoritate sacrae Scripturae non potest veraciter esse defensa neque firmata, licet ea haeretici adulterantes verbum Dei ad favendum suae pravitati abutantur, et ad hoc eam violenter attrahere conentur. Dicit enim Propheta impios et praevaricatores perdurantes in sceleribus suis, nullo modo per aliorum quorumlibet sanctorum intercessiones sine sua propria solertia et labore a tormentis posse liberari. Hieronymus: « Unde nec praevaricatorem filium martyr poterit liberare, (0509D)nec sanctae conversationis mater impudicae filiae dabit praemia pudicitiae. Et a contrario parentum vitia filiis non nocebunt, sed anima quae peccaverit ipsa morietur. Non solum autem sancti non liberabunt impios non agentes poenitentiam de peccatis et iniquitatibus suis, sed nec ipse Deus. Unde Apostolus: Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam, et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 4-6). Poenitentes autem et conversos affligentes se in fletu, et planctu, et eleemosynis sua redimentes peccata, et inducentes presbyteros, et memorias sanctorum adeuntes, (0510A)omnique diligentia satisfactioni insistentes, credimus a Domino per suam ineffabilem misericordiam, et per haec exercitia posse liberari. Claudius ergo novus ac mirabilis philosophus, artium expers liberalium, totam suam industriam, atque sui subtilitatem ingenii ad dilaniandum, lacerandumque Christi corpus Ecclesiam exercet, et ob hoc jugiter certat, instat, studet, vigilat: dum antiqui magistri et spiritales philosophi, unicum et singulare studium hoc habuerint, laudare apostolos, hymnos et carmina in honorem martyrum sensu jucundo ac dulcisona modulatione componere, eorumque loca adire, suisque se intercessionibus summa cum veneratione ac devotione commendare. Quorum unus Paulinus episcopus vir eruditissimus et sanctissimus, sicut et (0510B)multi de eo testati sunt, nobilem librum quindecim carminibus distinctum in honore et laude sancti Felicis martyris edidit; in quo quanta miracula et virtutes per ipsius merita et intercessiones, divina largiente clementia, ad suum fieri quotidie tumulum, et maxime die natalis ejus anniversario disseruit, non facile a quoquam excerpi aut deflorari potest, quia cuncta, flores, aromata, rosae, lilia suaveolentia, ac melliflua sunt. Hoc autem modo primum ejusdem incipit carmen: Inclyte confessor, meritis et nomine Felix, Mens pietate potens, summi mens accola coeli, Nec minus in totis experta potentia terris, Qui Dominum Christum non vincta voce professus (0510C)Contemnendo truces meruisti evadere poenas, Devotamque animam tormenta per omnia Christo, Sponte tua jussus laxatis reddere membris, Liquisti vacuos rabidis lictoribus artus, Vectus in aetherium sine sanguine martyr honorem; O pater, o domine, indignis licet annue servis, Ut tandem hanc fragili trahimus dum corpore vitam, Sedibus optatis, et qua requiescis in aula, Hunc liceat celebrare diem, pia reddere coram Vota, et gaudentes inter gaudere tumultus. Sit jam, quaeso, satis merita impietate tulisse Hanc poenam, tot jam quot te sine viximus annis, Sede tua procul, heu! quamvis non mente remoti. Jam desideriis immenso tempore fessis Consule: jam vel sero memor miserere tuorum, (0510D)Perque orbem, magni qui nos procul aequore ponti Disparat, obtritis quae nos inimica retardant, Pande vias faciles; et si properantibus ad te Invidus hostis obest, objecta repagula pelle Fortior adversis, et amicos provehe cursus. Seu placeat telluris iter, comes aggere tuto Esto tuis; seu magna tui fiducia longo Suadeat ire mari, de currere mollibus undis, Et famulis famulos a puppi suggere ventos, Ut Campana simul, Christo duce, littora vecti Ad tua mox alacri rapiamur culmina cursu, Inque tuo placidus nobis sit limine portus.

Audiat nunc Vigilantianus inimicus crucis Christi, sacrarum violator imaginum, quod illustres viri sapientia (0511A)et sanctitate toto orbe eminentes, cuncta collaudant quae ille vituperat; et credentes confirmant quae ille incredulus negat; et jubent exerceri quae ille vetat per omnia dissimilis et contrarius sanctae orthodoxorum religioni et sapientiae. Quae enim est, ut ait Apostolus, participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli (I Cor. VI, 14, 15)? Audiat, inquam, sanctos et sapientes viventes adhuc in carne orare et rogare studiosissime ac devotissime sanctos obitos, corpore defunctos, sed viventes cum Christo, atque regnantes, ut dignarentur intervenire pro eis ad Dominum. Audiat eos sanctam Domini crucem, sanctorum reliquias congruo, fideli et religioso cultu (0511B)laudare, diligere ac venerari. Hinc beatum Paulinum sanctitate et sapientia praeditum, quasi quemdam pharum lucidissimum et turrim inexpugnabilem imprimis praetendimus, qui plurima de hac ratione luculentissimo, atque fecundissimo sermone disseruit, ita inquiens in sancti martyris Felicis carmine 2: Tempus adest plenis grates tibi fundere votis. O pater, o domine, indignis licet optime servis Tandem exoratum est inter tua limina nobis Natale celebrare tuum. Tria tempore longo Lustra cucurrerunt, ex quo solemnibus istis Coram vota tibi, coram mea corda dicavi, Ex illo qui me terraque marique labores Distulerint a sede tua procul orbe remota, (0511C)Novisti; nam te mihi semper ubique propinquum, Inter dura viae, vitaeque incerta, vocavi. Et maria intravi, duce te: quia cura pericli Cessit amore tui, nec te sine; nam tua sensi Praesidia, in Domino superans maris aspera Christo, Semper eo et terris te propter tutus et undis.

Idem in eodem. Ecce vias vario plebs discolor agmine pingit: Urbes innumeras una miramur in urbe. O felix Felice tuo tibi praesule Nola. Inclyta cive sacro, coelesti firma patrono: Post quae ipsam titulos Romam sortita secundos. Quae prius imperio tantum, et victricibus armis, Nunc et apostolicis terrarum est prima sepulcris. (0511D)Sis bonus, o Felixque tuis, Dominumque potentem Exores, liceat placato munere Christi Post pelagi fluctus, mundi quoque fluctibus actis, In statione tua placido consistere portu.

Idem in carmine 3. Hunc, precor, aeterna nobiscum pace serenum Posce diem: hoc iterum liceat gaudere reverso, Annuaque hic, et vota tuis, et carmina festis Reddere placati tranquillo numine Christi. Hic amor, hic labor est nobis; haec vota tuorum Suscipe, commendaque Deo, ut cum sedula cura Servitium nostrum longo tibi penderit aevo, Tunc demum placidos pietate laboris alumnos Absolvat mittente manu; positasque tuorum (0512A)Ante tuos vultus animas vectare paterno Ne renuas gremio Domini fulgentis ad ora.

Idem in 4. Da verbum de fonte tuo; tua non queo fari Te sine: namque tui laus martyris, et tua laus est, Qui facis Omnipotens homines divina valere Fortiaque infirmis superans, de carne triumphas.

Idem in 6. Longa igitur mihi materies, quantumque erit aevi, Tantum erit, et verbi super hoc quo dicere gesta Felicis pateat, si copia tanta sit oris, Quanta operum, meritique manet: nam tempore ab illo Quo primum ista dies Felicem fine beato Condidit, et carnem terris, animam dedit astris: Ex illo prope cuncta dies operante videtur (0512B)Confessore Dei, probat et sine corpore vivum Christus, ut ostendat majorem in morte piorum Virtutem, quam vim in vita superesse malorum.

Idem in eodem. Postquam depositum tumulandi in sede feretrum, Certatim populus pietatis circumfusus Undique densato coetu sic membra coronat, Relligiosa pie pugna exercetur amantum: Quisque alium premere et propius consistere certat Relliquiis, corpusque manu contingere gaudet. Nec satis est vidisse semel, juvat usque morari, Luminaque expositis, et qua datur oscula membris Figere; dat meritam Christo plebs consona laudem.

Idem in eodem. Facta igitur rata justa pium texere sepulcro Funus; at in sanctis divinitus insita membris (0512C)Gratia non potuit cum carne morique tegique. Illico, sed positis ex ossibus emicuit lux, Quae medicis opibus meriti dare signa potentis Hactenus ex illo non unquam tempore parcit. Et toto, quo mundus erit, fulgebit in aevo, Lux eadem sancti cineris per saecula custos.

Idem in eodem. Quae tamen, ampla licet, vincuntur culmina turbis; Quod crescente fide superundat gratia Christi, Quae populis medico Felicem munere praestat Vivere. Qui perstans etiam post corporis aevum Praesidet ipse suis sacer ossibus; ossaque sancti Corporis e tumulo non obsita pulvere mortis, Arcano aeternae sed praedita semine vitae, (0512D)Vivificum spirant animae victricis odorem; Quo medicina potens datur exorantibus aegris. Quanta resurgentis virtus et gloria cinget, Conjectare licet cum gloria tanta sepultos Ambiat, et quanto rediviva decore micabunt Corpora, in obscuris cum sit lux tanta favillis? Quid nobis miseris horum praestare coronae Sufficient, quorum et cineres dant commoda vivis?

Idem in eodem. Namque vides quod agas tibi adhuc superesse, sed [in me, Qui prope caecatis oculis tua cominus asto Limina; nam multo mersi mea lumina fletu, Non solum damno, sed et inter gaudia plorans. (0513A)Dempsisti causam lacrymarum, tolle modo orta Vulnera de lacrymis; miseratus, sancte, meorum Damna boum, miserare itidem modo damna ocu[lorum Donastis reduces pecudes mihi, rursus et illis Redde meos oculos. Nam quid juvat esse reductos, Si languente acie praesens praesentibus absim? Talia praesentis populi risere querentem Sed procul admotae secreti martyris aures Suscepere pias ab inepto supplice voces, Moxque refecta sacram senserunt lumina dextram. Inde domum gaudens oculis bubusque receptis, Collaudante Deum populo remeabat, et illum Laeta sequebatur gemini victoria voti.

Idem in carmine 7. (0513B)Sancte, precor, succurre tuo: scio quia proximus [astas, Et de contigua missis hunc auribus aede Audisti, Felix, fletum infelicis alumni. Sive modo excelso lateri conjunctus adhaeres Ante thronum magni regis confessus, amicus, Pauperis hanc venerande tui trans nubila vocem Accipis aure Dei, neque temnis, sed petis illic Quam mihi deportes Christo miserante salutem.

Idem in eodem. Ipse opifex, lux nostra, Deus, Felicis amici Natalem tanta voluit decorare medela; Ut confessoris meritum sublime potenti Munere monstraret, non ut cumularet honorem Martyris hoc opere, ingentes cui contulit olim (0513C)Nobilibus titulis benedicto nomine palmas, Quas indefessis in eo virtutibus omni Tempore continuat Domini clementia Christi. Sed nobis voluit specialem tempore in isto Laetitiam donare Deus, propriique patroni Tale aliquid propriis operans signum dare servis.

Idem in carmine 8. Forte magis pietas nobis dabit ista salutem, Si nostras ideo libeat deponere curas, Ut confessori laetantia corda feramus, Cujus honore Deus gaudet, quia martyr honorem Contempsit proprium Domini pro nomine Christi, Vilior ipse sibi, ut Christo pretiosior esset.

Idem in eodem. Ut quondam hos habuit vetus aetas, si modo nostra (0513D)Felicem sortita salus, petat omne quod audet, Quodque cupit, tali speret confisa patrono Sancte, Deo dilecte, Dei tu dextera, Felix, Esto precor nobis tu munitissima turris.

Idem in eodem. Sed velut aeternos pueris recinentibus hymnos, Roscidus accensos discussit spiritus ignes Sic nobis placido Felicis gratia flatu, Aspirante Deo, bellorum temperet ignes, Ortaque Romuleis reprimens incendia terris, Sollicitos placida jam pace refrigeret aestus, Fessaque restinctis absolvat pectora curis.

Idem in eodem. Quidam homo non longum tempus tam prodigiali (0514A)Daemone distentus fuit, ut jam non modo notos Ille cibos hominum, vel si congesta daretur Multa mensa dape, in facili consumeret haustu Verum et gallinas habitantum limine raptas, Mox ut sustulerat rabido discerperet ore, Et pluma incoctas non suffocante voraret. Quin et funeream saniem sitiebat, et ossa Lambebat, pecudum projecta cadavera mandens, Obscenus conviva canum. Hic modo daemone tanto, Sobrius, ecce procul conductum exercet agellum. Et curante Deo sancta Felicis in aula Redditus ipse sibi, claro satis indice monstrat Felicem meritis et Christi nomine fortem.

Idem in carmine 9. (0514B)Salve, chara dies, salve, mihi lux mea, salve, Semper festa mihi; sed in hoc mihi clarius anno Orta refulsisti, quia cum Felicis honore Nicetam revehis, sanctorum ut amore duorum Binum habeam natalem hodie, quo corpore sumpti Martyris excessum celebrans et corpore prompti

Idem in eodem. Ipso nunc Felice opus est, et in hoc mihi munus Sumat, ut a Christo, mihi quas impertiat ipse, Ut digne sibi grater opes. Et nunc mihi vellem Viva perennis aquae manarent flumina ventre Ut non ore meo, sed Christi munere possem Laetitiam enarrare meam, quae munere Christi Uberius solito placidum mihi pectus inundat.

Idem in eodem. (0514C)Nam quasi contignata sacris coenacula tectis, Spectant de superis altaria tuta fenestris, Sub quibus intus habent sanctorum corpora sedem, Namque et apostolici cineres sub coelite mensa Depositi, placidum Christo spirantis odorem Pulveris inter sancta sacri libamina reddunt. Hic pater Andreas, hic qui piscator ad Argos Missus vaniloquas docuit mitescere linguas.

Idem in eodem. Hic et Nazarius martyr, quem munere fido Nobilis Ambrosii substrata mente recepi, Culmina Felicis dignatur, et ipse cohospes Fraternasque domos privatis sedibus addit. Quamvis sancti omnes, toto simul orbe per unum (0514D)Sint ubicunque Deum: quo praesentantur ubique, Corporis ut sua membra Deo, sed dedita sanctis Sunt loca corporibus; neque tantum qua jacet ora Totum corpus, ibi positorum gratia vivit Sed quacunque pii est pars corporis, et manus exstat Contestante Deo meriti documenta beati Magna et in exiguo sanctorum pulvere virtus Clamat apostolici vim corporis, indice verbo. His igitur vicinus erit quicunque supernis Castus aget tectis, et qui procul advena recto Percitus affectu sanctas properarit ad aedes, Cum velit oratum Christo secretus adire Sive die seu nocte velit sua promere vota, Impiger attiguo de limine prodeat hospes.

Idem in eodem.(0515A) Quod superest ex his quae facta et picta videmus, Materiam orandi pro me tibi suggero poscens, Rem Felicis agens ut pro me sedulus ores. Et decet, ut quem mente pia comitaris, eumdem Et mentis facie referas animoque sequaris Par in amore mei; nec enim miser ambigo amari Martyre, vel modici dignatus amore catelli, Cum mihi vita, domus, res, gratia, gloria, panis, Sit Felix donante Deo; quo praesule posce Montibus in sanctis mea fundamenta locari, Et coeptam peragi irrupto molimine turrim.

Idem in carmine 18. Sidera si coelo, si possunt gramina terris Defore, mella favis, aqua fontibus, uberibus lac; (0515B)Sic poterant linguis laudes cessare piorum In quibus et vitae virtus, et gloria mortis Ipse Deus; pro quo vitam voluere pacisci Et moriendo piam sancire fidem populorum.

Idem in eodem. Horum de numero procerum confessor in ista Urbe datus Felix longe, lateque per orbem Nominis emicuit titulo: sed Nola sepulti Facta domus, tanquam proprio sibi sidere plaudit: Omnis enim quacunque manet mandatus in ora Martyr, stella loci simul et medicina colentum est. Namque tenebrosum veteri caligine mundum, Languentesque animas miseratus in orbe Creator, Sic sua disposuit terris munimenta piorum, Sparsit ut astrorum nocturno lumina coelo.

Idem in eodem.(0515C) Hos igitur nobis cupiens avertere morbos Omnimedens Dominus, sanctos mortalibus aegris Per varias gentes medicos pietate salubri Edidit; utque suam divina potentia curam Clarius exereret, potioribus intulit illos Urbibus; et quosdam licet oppida parva retentent Martyres, ad proceres Deus ipsos moenibus amplis Intulit, et paucas functos divisit in oras; Quos tamen ante obitum toto dedit orbe magistros; Inde Petrum et Paulum Romana fixit in urbe, Principibus quoniam medicis caput orbis egebat.

Idem in eodem. Sic Deus et reliquis tribuens pia munera terris, (0515D)Sparsit ubique loci magnas sua membra per urbes. Sic dedit Andream Parthis, Ephesoque Joannem, Ut simul Europam atque Asiam curaret in illis, Discuteretque graves per lumina tanta tenebras. Parthia Matthaeum complectitur, India Thomam, Lebbaeum Libyes, Phryges accepere Philippum, Creta Titum sibi sumpsit, et Antiochia et Ostia [Lucam, Marcus, Alexandria, tibi datus, ut bove pulso.

Idem in eodem. At Carthago potens Cypriano martyre gaudet, Cujus ex ore simul profusi et sanguine fontes Fecundaverunt Libyae sitientis arenas.

Idem in eodem. Nec minor occiduis effulsit gratia terris, (0516A)Ambrosius Latio, Vincentius exstat Hiberis, Gallia Martinum, Delphinum Aquitania sumpsit, Multaque praeterea per easdem largiter oras Semina sanctorum positis diffusa sepulcris Illustrant totum superis virtutibus orbem.

Idem in eodem. Sic itaque et nostra haec Christi miserantis amore Felicis meruit muniri Nola sepulcro, Purgarique simul; quia caecis mixta ruinis Orbis, et ipsa moriens in nocte jacebat.

Idem in eodem. Personae exululant poenis qui numine falso Di fuerant; et qui mentito nomine vivos Ante Dei cultum sibi nil coeleste videntes Dediderant homines, hi nunc ubi lumine Christi (0516B)Vera fides patuit, non possunt ferre sepultos.

Idem in carmine 13 de Gothorum exercitus cum suo rege interitu. Pluribus haec etenim causa est curata patronis, Ut Romana salus, et publica vita maneret, Hic Petrus, hic Paulus proceres, hic martyres omnes, Qui simul innumeros magnae tenet ambitus Urbis, Quosque per innumeras diffuso limite gentes, Intra Romuleos veneratur Ecclesia fines, Sollicitas simul impenso duxere precatu Excubias. Felix meus his velut unus eorum In precibus pars magna fuit; sed summa petiti Muneris ad cunctos nulli privata refertur.

Idem in 14. Nunc ad te, venerande parens, aeterne patrone (0516C)Susceptor meus, et Christo charissime Felix, Gratificas verso referam sermone loquelas. Multa mihi variis tribuisti munera donis, Omnia praesentis vitae rem spemque futurae Quae pariunt tibi memini debere: cui me Mancipium primis donavit Christus ab annis. Si mihi flumineis facundia curreret undis, Oraque mille forent centenis persona linguis Forte nec his opibus collato fonte refectus, Omnia Felicis percurrere munera possem Quanta suo Dominus donavit Christus amico, Et mihi confessor famulo transmisit alumno.

Idem in eodem. Si prima repetens ab origine cuncta revolvam, Quae pietate pari vario mihi praestitit aevo, (0516D)Ante queam capitis proprii munerare capillos Quam tua circa me, Felix bone, dona referre.

Idem in eodem. Incolumi solio et nunquam rimante sepulcro Undique vallatum solido munimine corpus Martyris et meriti nullis patuisse piaclis: Et dignum retinere suae pia carnis honorem Ossa, quia sanctis nunquam desistit adesse Spiritus: unde piis stat gratia viva sepulcris, Quae probat in Christo cunctos sine morte sepultos Ad tempus placido sopiri corpora somno.

Idem in 15. Ver age carminibus: fluat articulata modestis Vox numeris; ades, o dives, mihi causa loquendi (0517A)Felix, et tacito mea corda illabere flatu. Spiritus ore meo curret tuus; esto meis fons Eloquiis; ego vero tuis ero fistula rivis, Quos mihi praebueris divini a flumine verbi.

Idem in eodem. Surge igitur, blandoque meum spiramine pectus Ingredere, o Felix pater, et domine, atque patrone; Tu domus et medicina mihi, et sapientia Felix: Tu nunc obtusam mihi longa per otia mentem Exacue ignito vegetans mea lumine corda.

Idem in eodem. Sed mihi non isto fundendus in aequore sermo est, Ut per sanctorum merita aut miracula curram, Et quae per sanctos omnes ab origine rerum Praestat agitque Deus, versu pertexere coner, (0517B)Quae nec mens humana capit, nec lingua profari Et quid in hoc mirum, si charta volumine toto Non capiat quae nec mundus capit, omnia totus? Major enim mundo mundi sator, ipse Deus rex, Qui terram coelumque implet, quem non capit iste Mundus, eum capiunt sancti non corporis amplo Sed pietate humiles, et mundo corde capaces.

Idem in eodem. Nunc itaque ut divina mei bene gesta patroni Felicis referam, vel quae mihi commoda vitae Contulerit, vel quae multis ope coelite praestans, Muneribus conferre piis non desinit omni Pene die, variis tribuens pia munera signis: Christum laudari meritorum postulat ordo. Non hominem, sed eum potius laudare videbor, (0517C)Quo Felix auctore potens, venerabile nomen Obtinet, et medicas dat opes, quibus aegra revisit Corpora, captivasque animas vi daemonis atri Absolvit superante Deo: nec in hac ope tantum Munificus Felix operatur munera Christi, Et de vipereo fortissimus hoste triumphat.

Item ut magis miretur lividus accusator, imo ut fremat et tabescat, audiat Paulinum, ut ait Augustinus, Nolanum episcopum, ex opulentissimo divite voluntate pauperrimum, et copiosissime sanctum, de sapientiae scientia non inflatum, sed humiliatum: quia charitatis ardore erat flagratus et ejus ornatu aedificatus. Audiat, inquam, talem Paulinum ita dicentem in sua epistola ad Sulpitium Severum: (0517D)« Eritne, quaeso, tempus illud, et illucescet ille aliquando dies, quo fraternitatem tuam, comite electorum Dei cohorte, venientem, in gremio jam communis patroni dominaedii mei Felicis excipiam? » Idem ad eumdem in epistola de palliolis: « Tugurium vero nostrum, quod a terra suspensum coenaculo, una porticu cellulis hospitalibus interposita, longius tenditur, quasi dilatatum gratia Domini non solum sanctis qui illam plurimi comitabantur, sed etiam divitum illorum catervis non capaces angustias praebuit; in quo personis puerorum ac virginum choris vicina dominaedii nostri Felicis culmina resultabant. » Idem ad eumdem de sancto Claro presbytero comite sancti Martini: « Itaque sanctae ipsius (0518A)memoriae versus, non quia aliquid divinis ejus meritis dignum loqui possem, sed ut studium plurimae in illius anima charitatis exprimerem, ausus sum facere et unanimitati tuae mittere. Quos tu coram Domino sanctae et cohospitanti tecum semper in Domino animae ejus recitans, excusabis audaciam meam et commendabis obsequium. » Presbyter hic situs est meritis et nomine Clarus, Martino studiis comes, et meriti modo consors. Digna pio domus est altaria, sub quibus artus Conditur exanimos, nam spiritus aethere gaudet, Discipulumque pari sociat super astra magistro. Clare fide, praeclare actu, clarissime fructu, Qui meritis titulum nominis aequiparas, Casta tuum digne velant altaria corpus, (0518B)Ut templum Christi contegat ara Dei. Sed quia tu non hac qua corpus sede teneris, Qui meritis superis spiritus involitas. Sive patrum sinibus recubas, Dominive sub ara Conderis, aut sacro pasceris in nemore; Qualibet in regione poli situs aut paradisi, Clare, sub aeterna pace beatus agis; Haec peccatorum bonus accipe vota rogantum, Ut sis Paulini Therasiaeque memor. Dilige mandatos interveniente Severo Quos ignorasti corpore sic meritos. Unanimi communis amor sit, fomes utrisque Perpetui summo foederis in Domino. Non potes implicitos divellere; si trahis unum, Unus adhaerentem, qua rapitur, rapiet. (0518C)Ergo individuos pariter complectere fratres, Utque sumus, sic nos dilige participans. Sic Deus accivit, sic nos Martinus amavit; Sic et tu pariter, Clare, tuere pares. Non meritis sed amore pares; tu, sancte, valebis, Exorare, pares et meritis fieri. Si cum Martino socia pietate labores, Ut vincant vestrae crimina nostra preces. Et simul in vestri ducamur sorte Severi, Vestraque nos ambos protegat ala sinu.

Idem de his tribus pariter in unum collectis, hoc est de sancta pictura, et divina cruce, sacrisque sanctorum reliquiis, de quibus blasphemator quasi alter immanior tartareus Cerberus rabida tria guttura pandens trifauci perstrepit latratu, et velut setiger (0518D)olidusque hircus vitem amoenam Christi et suae Ecclesiae discerpere, et cicatricem ei foedam infligere venenoso dente conatur, ita disseruit: « Quod si Dominus desiderium animae vestrae fecerit secundum fidem vestram, adjiciens ornatui et sanctificationi operum vestrorum, ut sacros cineres de benedictis gloriosorum apostolorum aut martyrum reliquiis adipiscamini (quia hujus voti praesumptione vos aliam apud Primuliacum nostram, et priore majorem basilicam praeparasse cognovimus), dignum opere fidei vestrae, et operis fideliter elaborati dedicatione procul dubio celeberrima, sanctorum quoque reliquiis decens arbitramur, ut hoc etiam quod de cruce misimus, pariter depositum sacratumque veneremini. (0519A)Quod si ita placuerit, placitum vestrum hi, si videbitur, versiculi nuntiabunt. » Divinum veneranda tegunt altaria foedus, Compositis sacrum cum cruce martyribus. Cuncta salutiferi coeunt martyria Christi, Crux, corpus, sanguis, martyris ipse Deus. Namque Deus semper vobis sua munera servat, Atque ubi Christus, ibi Spiritus et Pater est. Sic ubi crux, et martyr ibi; qua martyris et crux, Martyrii sanctis, quae pia causa fuit. Illa cibum vitae mortalibus, illa coronas, Quae Domino famulos participant, peperit. In cruce fixa caro est, qua pascor, de cruce sanguis Ille fluit, vitam quo bibo, corda lavo. (0519B)Christe, tuo coeant simul haec tua dona Severo, Portitor et testis sit crucis iste tuae. Carne tua vivat, tuus illi pocula sanguis Praebeat, in verbo vivat, agatque tuo, Quaque tuum socio Martinum ascendere Claro Vidit et ipse tuo munere vectus eat.

« Si vero magis placeat vobis hanc de cruce benedictionem ad quotidianam tutelam atque medicinam in promptu habere, ne semel condita in altario non semper ad manum, ut usus exigit, praesto sit, sufficit et illa ad basilicae consecrationem gratia, scilicet Dominus cum apostolis et martyribus; quorum venerandus cinis, si sine crucis consortio subjiciatur altaribus, hic opertos titulus indicavit: Pignora sanctorum divinae gloria mensae (0519C)Velat apostolicis edita corporibus, Spiritus et Domini medicis virtutibus instat, Per documenta sacros viva probat cineres. Sic geminata piis aspirat gratia votis, Infra martyribus desuper acta sacris. Vota sacerdotis, viventum et commoda, parvo Pulvere sanctorum mors pretiosa juvat. »

Idem de eisdem ternis sacris.

Verum hanc quoque basiliculam de benedictis apostolorum et martyrum reliquiis sacri cineres in nomine Christi sanctorum sancti, et martyrum martyris, et dominorum Domini consecrabunt: ipse enim testatus est se vicissim confessorum suorum confessorem futurum. Ideo super hac praeter picturam (0519D)gratia geminatus est titulus de pictura: Sanctorum labor et merces sibi rite cohaerent, Ardua crux pretiumque crucis sublime corona. Ipse Deus nobis princeps atque corona Inter floriferi coeleste nemus paradisi Sub cruce sanguinea niveo stat Christus in agno, Agnus ut innocua injusto datus hostia letho. Alite quem placida sanctus perfundit hiantem Spiritus, et rutila Genitor de nube coronat.

Item Aurelius Prudentius Clemens, vir consularis ac Hiberorum eruditissimus, eodem fidei ac devotionis studio flagrans, multa de sanctorum laudibus intercessionibusque postulandis metrico textu composuit. Hinc mira humilitate substernendo ad se conversus (0520A)suamque adhortans animam, ait in praefatione libri Καθημερινῶν. Atqui fine sub ultimo Peccatrix anima stultitiam exuat. Saltem voce Deum concelebret, si meritis nequit. Hymnis continuet dies, Nec vox ulla vocet, quin Dominum canat. Pugnet contra haereses, catholicam discutiat fidem. Conculcet sacra gentium, Labem, Roma, tuis inferat idolis. Carmen martyribus devoveat, laudet apostolos. Haec dum scribo vel eloquor. Vinclis utinam corporis emicem. Liber, quo tulerit lingua sono mobilis ultimo!

Idem in Romani martyris carmine. (0520B)Vellem, sinister inter haedorum greges Ut sum futurus, eminus dignoscerer Atque, hoc precante, diceret rex optimus: Romanus orat: transfer hunc haedum mihi; Sit dexter agnus, induatur vellere.

Idem in hymno sanctorum martyrum Emitherii et Chelidonii Calagurritanorum. Scripta sunt coelo duorum martyrum vocabula, Aureis quae Christus illic adnotavit litteris, Sanguinis notis, et idem scripta terris tradidit. Pollet hoc felix per orbem terra Ibera stemmate, Hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo, Qui beatorum pudicus esset hospes corporum. Hic calentes hausit undas caede tinctus duplici. Illitas cruore sancto nunc arenas incolae (0520C)Confrequentant obsecrantes voce, votis, munere. Exteri nec non et orbis huc colonus advenit; Fama nam terras in omnes percucurrit proditrix, Hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant. Nemo puras hic rogando frustra congessit preces; Laetus hic tersis revertit supplicator fletibus, Omne quod justum poposcit impetratum sentiens. Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est, Non sinunt, inane ut ullus voce murmur fuderit; Audiunt, statimque ad aurem regis aeterni ferunt. Inde larga fonte ab ipso dona terris influunt, Supplicium causas petitis quae medelis irrigant. Nil suis bonus negavit Christus unquam testibus.

Idem in eodem. Caesaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis, (0520D)Proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis, Praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.

Idem in eodem. His modis spurcum latronem martyrum virtus quatit; Haec coercet, torquet, urit, haec catenas incutit; Praedo vexatus relictis se medullis exuit. Linquit illaesam rapinam; faucibus siccis fugit; Ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia, Confitens ardere sese: nam gehennae est incola. Quid loquar purgata longis alba morbis corpora? Algidus cum decoloros horror artus concutit; Hic tumor vultum relinquit, hic color verus reddit. Hoc bonum Salvator ipse quo fruamur praestitit, (0521A)Martyrum cum membra nostro consecravit oppido, Sospitant quae nunc colonos quos Iberus alluit.

Idem de sancti Laurentii passione verbis orantis ait: Absterge, Christe, hoc dedecus, Emitte Gabriel tuum, Agnoscat ut verum Deum Errans Julica caecitas. Et jam tenemus obsides Fidissimos hujus spei; Hic nempe jam regnant duo Apostolorum principes. Alter vocator gentium, Alter cathedram possidens Primam, recludit creditas Aeternitatis januas. (0521B)Discede, adulter Juppiter, Stupro sororis oblite, elinque Romam liberam, Plebemque jam Christi fuge Te Paulus hinc exterminat, Te sanguis exturbat Petri, Tibi id quod ipse armaveras, Factum Neronis officit.

Idem in eodem. O ter quaterque et septies, Beatus Urbis incola, Qui te ac tuorum cominus Sedem celebrat ossium, Cui propter advolvi licet, (0521C)Qui fletibus spargit locum, Qui pectus in terram premit, Qui vota fundit murmure. Nos Vasco Iberus dividit Binis remotos Alpibus Trans Cottianorum juga, Trans in Pyrenas ninguidos. Vix fama nota est, abditis Quam plena sanctis Roma sit, Quam dives urbanum solum Sacris sepulcris floreat. Sed qui caremus his bonis Nec sanguinis vestigia Videre coram possumus, Coelum intuemur eminus.

Idem in ejusdem fine passionis.(0521D) Quae sit potestas credita, Et muneris quantum datum, Probant Quiritum gaudia, Quibus rogatus annuis. Quod quisque supplex postulat, Fert impetratum prospere; Poscunt, litantur, indicant, Et tristis aut ullus redit. Ceu praesto semper adsies, Tuosque alumnos urbicos Lactante complexus sinu Paterno amore nutrias. Hos inter, o Christi decus, (0522A)Audi, et poetam rusticum Cordis fatentem crimina, Et facta prodentem sua. Indignus agnosco et scio, Quem Christus ipse exaudiat, Sed per patronos martyres Potest medelam consequi. Audi, benignus, supplicem Christi reum Prudentium, Et servientem corpori, Absolve vinclis saeculi.

Item in fine hymni sanctae Eulaliae. Carpite purpureas violas, Sanguineosque crocos metite: (0522B)Non caret his genialis hiems, Laxat et arva tepens glacies, Floribus ut cumulet calathos. Ista comantibus e foliis Munera, virgo puerque, date; Ast ego serta choro in medio Texta feram pede dactylico, Vilia, marcida, festa tamen. Sic venerarier ossa libet, Ossibus altare et impositum, Illa Dei sita sub pedibus Prospicit haec, populosque suos Carmine propitiata fovet.

Idem in passione sancti Vincentii martyris. Felix amoeni littoris (0522C)Secessus ille, qui sacra Fovens arenis viscera Viem sepulcri praebuit. Dum cura sanctorum pia Deflens adornat aggerem, Tumuloque corpus creditum Vitae reservat posterae. Sed mox subactis hostibus, Jam pace justis reddita, Altar quietem debitam Praestat beatis ossibus.

Idem in eadem passione. Adesto nunc, et percipe Voces precantum supplices, Nostri reatus efficax (0522D)Orator ad thronum Patris. Per te, per illum carcerem, Honoris augmentum tui, Per vincla, flammas, ungulas, Per carceralem stipitem, Per fragmen illud testeum, Quo parta crevit gloria, Per quem trementes posteri Exosculamur lectulum. Miserere nostrarum precum, Placatus ut Christus suis Inclinet aurem prosperam, Noxas nec omnes imputet. Si rite solemnem diem (0523A)Veneramur ore, pectore, Si sub tuorum gaudio Vestigiorum sternimur. Paulisper huc tu illabere, Christi favorem deferens, Sensus gravati ut sentiant Levamen indulgentiae.

Idem de hymno sanctorum XVIII martyrum Caesar-Augustanorum Bis novem noster populus sub uno Martyrum servat cineres sepulcro Caesaraugustam vocitamus urbem Res cui tanta est. Plena magnorum domus angelorum, Non time mundi fragilis ruinam, (0523B)Tot sinu gestans simul offerenda Munera Christo. Cum Deus dextram quatiens coruscam, Nube subnixus veniet rubente, Gentibus justam positurus aequo Pondere libram. Orbe de magno caput excitata Obviam Christo properanter ibit Civitas quaeque pretiosa portans Dona canistris. Afra Carthago tua promet ossa, Ore facundo Cypriane doctor; Corduba Ascisclum dabit, et Zoellnm, Tresque coronas. Tu tribus gemmis diadema pulchrum (0523C)Offeres Christo genitrix piorum, Tarraco, intexit cui Fructuosus Sutile vinclum. Nomen hoc gemmae strophio illigatum est; Emicant juxta lapides gemelli, Ardet et splendor parilis duorum Igne corusco. Parva Felicis decus exhibebit Artubus sanctis locuples Gerunda, Nostra gestabit Calagurris ambos, Quos veneramur. Barchinon claro Cucufate freta Surget, et Paulo speciosa Narbo, Teque praepollens Arelas habebit, Sancte Genesi. (0523D)Lusitanorum caput oppidorum Urbs adoratae cineres puellae Obviam Christo rapiens, ad aram Porriget ipsam. Sanguinem Justi cui pastor haeret, Ferculum duplex, geminumque donum Ferre Complutum gremio juvabit. Membra duorum. Ingeret Tingis sua Cassianum, Festa Massylum monumenta regum, Qui cinis gentes domitas coegit Ad juga Christi.

Idem post pauca. Hoc colunt cives, velut ipsa membra (0524A)Cespes includat suus, et paterno Servet amplectens tumulo beati Martyris ossa.

Idem in fine ejusdem passionis. Nos pio fletu, date, perluamus Marmorum sulcos, quibus est operta Spes, ut absolvat retinaculorum Vincla meorum. Sterne te totam generosa sanctis Civitas mecum tumulis, deinde Mox resurgentes animas, et artus Tota sequeris.

Idem in fine passionis sanctae Agnetis. O virgo felix, o nova gloria, Coelestis arcis nobilis incola, (0524B)Intende nostris colluvionibus, Vultum gemello cum diademate; Cui posse soli Cunctiparens dedit Cum vel ipsum reddere fornicem. Purgabor oris propitiabilis Fulgore nostrum si jecur impleas. Nil non pudicum est, quod pia visere Dignaris, almo vel pede tangere.

Idem in hymno beatorum martyrum, Fructuosi episcopi Tarraconensis, et Augurii atque Eulogi diaconorum. Tum de corporibus sacris favillae, Et perfusa mero leguntur ossa, Quae raptim sibi quisque vindicabat. Fratrum tantus amor domum referre (0524C)Sanctorum cinerum dicata dona, Aut gestare sinu fidele pignus. Sed ne relliquias resuscitandas, Et mox cum Domino simul futuras, Discretis loca dividant sepulcris, Cernentur niveis stolis amicti, Mandant restitui, cavoque claudi Mixtim marmore pulverem sacrandum. O triplex honor, o triforme culmen, Quo nostrae caput excitatur urbis, Cunctis urbibus eminens Iberis! Exsultare tribus libet patronis, Quorum praesidio foventur omnes, Terrarum populi Pyrenaearum.

Idem in passione sancti Cassiani Forocorneliensis.(0524D) Hic mihi, cum peterem te, rerum maxima Roma, Spes est oborta prosperum Christum fore. Stratus humi, tumulo advolvebar, quem sacer ornat Martyr dicato Cassianus corpore. Dum lacrymans mecum reputo mea vulnera, et omnes Vitae labores, ac dolorum acumina, Erexi ad coelum faciem; stetit obvia contra Fucis colorum picta imago martyris, Plagas mille gerens, totos lacerata per artus.

Idem post pauca. Aedituus consultus ait: Quod prospicis, hospes, Non est inanis, aut anilis fabula. (0525A)Historiam pictura refert, quae tradita libris, Veram vetusti temporis monstrat fidem.

Idem in fine ejusdem passionis. Haec sunt quae liquidis expressa coloribus, hospes, Miraris: ista est Cassiani gloria. Suggere, si quod habes justum, vel amabile votum, Spes si qua tibi est, si quid intus aestuas. Audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes, Ratasque reddit, quas videt probabiles. Pareo, complector tumulum, lacrymas quoque fundo, Altar tepescit ore, saxum pectore. Tunc arcana mei percenseo cuncta laboris; (0525B)Tunc quod petebam, quod timebam murmuro. Et post terga domum dubia sub sorte relictam, Et spem futuri forte nutantem boni. Audior, Urbem adeo, dextris successibus utor; Domum revertor, Cassianum praedico.

Fortunatus similiter sanctos, et eorum memorias laudando et honorando, suis devote et fideliter se orationibus commendantes posse adjuvare et credidit, et docuit. Hinc de basilica sancti Gregorii enarrans ait: Qui virtute potens Orientis in axe sepultus, Ecce sub occiduo cardine praebet opem. Ergo memento preces, et reddere vota, viator, Obtinet hic meritis quod petit alma fides.

Idem de sancto Mauricio, et suis commilitonibus. (0525C)Fortunatus enim per fulgida dona Tonantis Ne tenebris crucier, quaeso, feratis opem.

Idem de sancto Medardo. Haec pie pauca ferens ego Fortunatus amore, Auxilium posco, da mihi vota, precor.

Idem in epitaphio Gregorii episcopi civitatis Lingonicae. Si quaeras meritum, produnt miracula rerum, Per quem debilibus fertur amica salus.

Idem in epitaphio Caletrici Chartetici episcopi civitatis Carnotenae. Haec qui, sancte Pater, pro magnis parva susurro, Pro Fortunato, quaeso, precare tuo.

Idem de Gregorio episcopo Turonense. (0525D)Martini meritis per tempora longa, Gregori, Turonicum foveas pastor in urbe gregem; Conciliis sacris sis norma et vita priorum, Exemploque tuo crescat adeptus honor. Lumen apostolicum populis tua lingua ministret, Et coeli donum te radiante micet.

Legimus etiam electos Domini per priorum merita sanctorum Dominum exorasse, sicut in Daniele memoratur de Azaria ita orante: Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum, neque auferes misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum, quibus locutus es, pollicens quod multiplicares semen eorum (0526A)sicut stellas coeli, et sicut arenam quae est in littore maris (Dan. III). Quod procul dubio nullatenus fecissent, nisi, divino revelante Spiritu, certissime cognovissent plus apud Dominum valere sanctos, deposita corruptibilis et mortalis sarcina carnis, ei inseparabiliter adhaerentes, quam alios in hac adhuc aerumnosa vita degentes, ubi caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; quos licet perfecti sint, terrena tamen aggravat ac deprimit habitatio, et de semetipsis semper debent esse solliciti. Unde Apostolus queritur, quamvis eum spes futurae consolatur libertatis, dicens: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati quae est in (0526B)membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII). Non solum autem diversis vivorum necessitudinibus intercessione sanctorum a Domino mirabiliter et praesentialiter succurritur, verum etiam defunctis fidelibus, juxta eorumdem memorias humatis, divina credimus et legimus praestari suffragia, his videlicet qui hoc per corpus ante paraverunt et promeruerunt, ut et sacrificia et orationes atque eleemosynae quae pro eis ab Ecclesia vel ab amicis quibuslibet superstitibus fiunt, ipsis post obitum valeant proficere. Unde Augustinus in libro de cura pro mortuis gerenda ad Paulinum episcopum. « Scripsisti mihi quaerens a me utrum prosit cuique post mortem quod corpus ejus apud sancti (0526C)alicujus memoriam sepelitur. » Et post pauca: « Nam dicis videri tibi non esse Inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ista curantium. Adjungis etiam vacari non posse, quod universa pro defunctis Ecclesia supplicare consuevit: ut hinc et illud conjici possit, homini prodesse post mortem si fide suorum humando ejus corpori talis provideatur locus, in quo appareat opitulatio, etiam isto modo quaesita, sanctorum. Sed cum haec ita sint, quomodo huic opinioni contrarium non sit quod ait Apostolus: Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum (II Cor. V, 10), non te satis videre significas. Haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri, quod possit prodesse (0526D)post mortem; non tunc quando jam recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem. Verum haec ita solvitur quaestio, quoniam quodam vitae genere acquiritur, dum in hoc corpore vivitur, ut aliquid adjuvent ista defunctos; ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt, eis quae per corpus religiose pro illis facta fuerint, adjuvantur. Sunt enim quos nihil omnino adjuvant ista; sive pro eis fiant quorum tam mala sunt merita, ut neque talibus digni sint adjuvari: sive pro eis quorum tam bona, ut talibus non indigeant adjumentis. Genere igitur vitae, quod gessit quisque per corpus, efficitur ut prosint vel non prosint quaecunque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. Nam meritum per quod ista prosint, si nullum (0527A)comparatum est in hac vita, frustra post hanc quaeritur vitam. Ita fit ut neque inaniter Ecclesia vel suorum cura pro defunctis, quod potuerit, religionis impendat; et tamen ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum, reddente Domino unicuique secundum opera ejus. Ut enim hoc quod impenditur, possit ei prodesse post corpus, in ea vita acquisitum est quam gessit in corpore. » Et post multa: « Provisus sepeliendis corporibus apud memoriam sanctorum locus, bonae affectionis humanae est erga funera suorum: quoniam si nonnulla religio est ut sepeliantur, non potest nulla esse quando ubi sepeliantur attenditur. Sed cum talia vivorum solatia requiruntur, quibus eorum pius in suos animus appareat, non video quae sint (0527B)adjumenta mortuorum, nisi ad hoc ut dum recolunt ubi sint posita eorum quos diligunt corpora, eisdem sanctis illos tanquam patronis susceptos apud Dominum adjuvandos orando commendent. Quod quidam facere possent, etiamsi talibus locis eos humare non possent. » Et mox: « Cum itaque recolit animus ubi sepultum sit charissimi corpus, et occurrit locus nomine martyris venerabilis, eidem martyri animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus. Qui cum defunctis a fidelibus charissimis exhibetur, eum prodesse non dubium est iis qui, cum in corpore viverent, talia sibi post hanc vitam prodesse meruerunt. » Idcirco, ut arbitror, Ambrosius suum fratrem Satyrum, quem nimium dilexerat, juxta sanctum martyrem Victorem sepelivit, de quo tres libros (0527C)edidit egregios: unum de ejus planctu, alteros duos consolatorios de resurrectione et paradiso. Cujus epitaphium hoc dictatur tetrasticho. Uranio Satyro supremum frater honorem Martyris ad laevam detulit Ambrosius. Haec meriti merces ut sacri sanguinis humor Finitimas penetrans alluat exuvias.

Concordat autem huic rationi quod legitur in libro Regum, cadaver cujusdam hominis, ut ossa Elisaei prophetae tetigerit, statim fuisse resuscitatum. Ita enim ibi continetur: Mortuus est ergo Elisaeus et sepelierunt eum. Latrunculi quoque de Moab venerunt in terram in ipso anno. Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et projecerunt cadaver in (0527D)sepulcrum Elisaei, quod adhaesit, et tetigit ossa Elisaei, et revixit homo, et stetit super pedes suos (IV Reg. XIII). His ergo omnibus superius comprehensis, certissime et evidentissime patet picturas sanctas, et sanctam Domini crucem, et sacras electorum Dei reliquias dignis et congruis honoribus a catholicis et orthodoxis in Deo et propter Deum venerari oportere, non ut sacrificando eis divinus honor, et cultus soli Deo omnium creatori debitus sit a quoquam deferendus, sed ut in ejus amore, honore, laude, et gloria sua sancta, insignia, et venerabilia vasa, prout decet, singula eorum ab omnibus fidelibus et religiosis salva fide et non ficta honorentur et amplectantur. Ille vero Eunomianus et Vigilantianus, omnium sanctorum (0528A)adversarius et blasphemator, inimicus crucis Christi, sanctaeque ejus destructor et conflator imaginis, ac per hoc gradatim ascendens, incarnationis et passionis ejus derisor et contemptor. Ubicunque enim Crucifixi sacram intuetur effigiem, suos stringens oculos osque buccis contorquens tumentibus subsannando et cachinnando perstrepit atque clamat: Ecce Christus mortuus, et tortus. Quem ob hoc Judaei prae caeteris in hac regione collaudant, omnibusque proferunt; et quia in nullo ab eorum traditione et religione dissonat, sapientissimum eum Christianorum vocant, quos veluti imperitos et inscios ab eo discere et suos fieri discipulos deridendo et insultando exhortantur; ipso nihilominus vicissim eos, et maxime suos affines Saracenos, nimiis hyperbolicisque (0528B)perbolicisque efferente praeconiis. Hic igitur tantum et taliter sanctae et catholicae fidei et sanae doctrinae obstinatissime resistens, et contra hanc procacissime garriens et contendens, ut perversissimus schismaticus, pravissimusque haereticus corripiendus; et quasi vas inutile amarissimo felle, et veneno lethifero plenum, apostolicae et canonicae auctoritatis praevalida conterendus, imo confringendus est virga. Ut enim caetera omittam, quomodo aut qualiter episcopus crucem Domini abhorrens, conculcans, violans, ac destruens ecclesiastica officia, hoc est baptizare, chrisma conficere, manus impositionem, benedictionemve aliquam dare, aut quaslibet facere consecrationes, aut missam celebrare sine illius inscriptione salutiferi potest signaculi, sine quo ista omnia sacra (0528C)rite ac illibate peragi nequeunt? Hinc sanctus Augustinus ait in expositione Evangelii secundum Joannem: « Postremo quid est quod omnes noverunt signum Christi, nisi crux Christi? Quod signum nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive ipsi aquae ex qua regenerantur, sive oleo quo chrismate ungantur, sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum rite perficitur. Quomodo ergo per id quod mali faciunt, nihil boni significatur, quando per crucem Christi quam fecerunt mali in celebratione sacramentorum ejus, bonum nobis omne signatur? » Quomodo, inquam, inter Christicolas veraciter poterit reputari, dum ea quae catholica exercet Ecclesia refutat ac detestatur? In litaniis enim et in caeteris Ecclesiae officiis nullum sanctorum vult memorare, aut nominare, (0582D)vel eorum anniversaria celebrare festa, sed velut vanam observationem et inutilem consuetudinem despiciens, omnia praetermittit. Ne quasi per eorum intercessiones aliquid a Deo postulare videatur, quibus seipsum praefert, illorum reliquias ossibus pecorum, aridisque lignis ac lapidibus comparando, lampades cereosque in Ecclesia per diem lucere, oculosque orando ad terram inclinare prohibet, quasi Deus ubique non esset, et quasi hoc humilitatis ac devotae orationis indicium fore non videretur. Cum in Evangelio de publicano legitur: Nec oculos audebat ad coelum levare (Luc. XVIII, 10). Stephanusque pro lapidantibus se orans genua posuit in terram (Act. VII, 60). Sed et Paulus Simone Mago a (0529A)daemonibus in aera subvecto pronus ad terram orasse describitur. Haec autem interim dixisse sufficiat. Caetera vero quam plurima quae per alios fideles homines et veraces ab eo prolata audientes et nobis renuntiantes didicimus, tam impia et tam sacrilega habentur, ut animus Christianus vel ea litteris tradere, vel aliis referre recuset et expaveat. Idcirco illa scribere omittentes ad verba, tantummodo suae epistolae respondere curavimus. Propter istam autem insanissimam perversitatem renuit ad conventum occurrere episcoporum, vocans illorum synodum congregationem asinorum. Sed illi nimium patientes, (0530A)haec diutius dissimulare non debuerant; neque ad damna animarum cumulanda et cancrum mortiferum nutriendum, tali erat parcendum homini, qui, ut ait Apostolus, Deo non placet, et omnibus hominibus adversatur. Ego vero ob divinae crucis contemptum zelans, et zelando commotus, blasphemiamque sanctorum surda aure transire nequiens, quia membrorum despectus ad capitis sui redundat injuriam, eo dicente: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Haec pauca de sanctis libris assumens, collegi, si necesse fuerit ad resistendum diabolo, Christo opitulante, his alia, prout ipse dederit, adjuncturus.

(no apparatu