Incipit rescriptum Modoini ad Theodulfum episcopum.
Modoinus indignus episcopus Theodulfo suo.
Ludere nemo potest versu sine lege polito,
Nempe loqui recte nec valet arte carens.
Sed prius accipiter nec temptat vivere in armis,
Quam instructus proprii hoc more parentis agat
5Utiliter puer in primis non militat annis,
Digna sed expertus praemia tyro capit.
Non audet nam nauta ratem intrare absque paratu,
Temptans navigeras Tifin inermis aquas.
Arte rudis cum sim, sic me quoque posse negabo
10 Respondere tuis versibus eximiis
Vilis apud doctos namque est mea Musa poetas,
Condere ob hoc nullum carmine nitar opus.
Sed me cunctantem conpellit epistola vestra,
Scribere disparibus carmina nam numeris;
15Et molli durum nunc cerae inducere ferrum
Cogor, et insueto texere verba modo.
Quin immo inmodicus dicendum est rite libellus,
Attulit en missus quod mihi vester, opus.
Audisti antiquos verbis ita ludere amicis,
20 Saepe etiam didici hoc et ab ore tuo,
Musarum quod inops norit non antra poeta,
Sed dici de me hoc quoque iure potest.
Nonnulli adfirmant etiam insanire poetas,
Carmina dum statuunt mente carere sua.
25Ast nobis integra manet mens ipsa, nec audet
Longius amisso ordine abire suo.
Scandala sed propter vitanda nec appetit alta,
Contenta est modico nam moderata loco.
Fac, Theodulfe, meos versus adverte benigne,
30 Nec sint dispecta carmina nostra tibi
Nolo venenato nostra umquam dente lacessas,
Sed sint iudicio carmina tuta tuo.
Si qua meis fortasse ut erunt errata camenis,
Cernuus haec aequis respice, quaeso, oculis.
35Saepe queror casum deflendo insontis amici,
More fluunt lacrimae amnis ab ore meo.
Saepe tuam ingeminans luxi flens ipse ruinam,
Pro dolor, amisso exul honore peris.
Exilium innocuus pateris pertriste, sacerdos,
40 Inclitus, expertus praesul inorme malum
Nonnullis prodesse solet prudentia multa,
Laesus ab ingenio es, pater alme, tuos.
Praecipue tua magna tibi sapientia soli
Obfuit, et quod habes triste paravit onus
45Livor edax petit alta fremens, consternere temptans
Id quod ovans simplex pectore turba colit.
Pertulit, an nescis, quod longos Naso labores,
Insons est factus exul ob invidiam.
Ipse Severinus magna est deiectus ab urbe,
50 Consul Romana clarus ab arce procul
Magnus ab infesto est agitatus milite vatis
Virgilius propriis exspoliatus agris.
Vulnera saeva suo fertur sumpsisse tyranno
Seneca praecipuus, caede Neronis obit.
55Quid memorem ex nostris plures sudasse nefandum
Pro nostra exilium religione pia?
Qui magis a magno colitur pius ipse magistro,
Iohannes durum pertulit exilium.
Hilarius, sensisti ergastula, tu quoque, dira,
60 Missus in ignotum rege iubente locum
Claviger ipse Petrus nam, necnon et populorum
Doctor erat Paulus carceris in gremio.
Sed tamen hoc egit feritas inculta repugnans
Gentilis, fidei namque inimica piae.
65Adde etiam, quod adhuc rudis ecclesiasticus ordo,
Informisque sua lege careret iners.
Deposita iam pace frui feritate serena
Debuit et proprium iure tenere modum.
Culpa sacerdotum facit hoc, quod vilis habetur
70 Ordo ministerii maximus ille sacri
Inter eos effectus nullus fidua habetur,
Commendat sancto gratia quosque loco.
Nemo gemit miserans alienae incommoda vitae,
Pro fratris pulsans utilitate sui.
75Unusquisque studet terreno incumbere lucro,
Sectatur fragiles deliciosus opes.
Ex quorum me nolo, putes, numero tamen esse,
Qui fucata levi pectore verba ferunt.
Sed qui cessabo numquam certare precando,
80 Pro reditu vestro quique laboro libens
Ergo ego sollicito veteres tibi semper amicos,
Proque tuis damnis ambitiosus ero.
Haec te nosse reor, quoniam cito spargitur orbe
Fama celer toto aulica dicta gerens,
85Sis quod ab infesta hac demum regione movendus,
Caesaris ad nitidum limen iturus item,
Illius ante oculos veniens, letumque videbis
Iamdudum vultum, qui tibi tristia erat,
Commissum scelus omne tibi dimittere mavult,
90 Si peccasse tamen te memorare velis.
Nam prodesse tibi confessio pura valebit,
Si te voce probas criminis esse reum.
Si te dissimulas, de quo tibi crmrine dicam,
Scire nota pro quo huc situs ipse fores.
95Elige sed quid agas et quod tibi cumque videtur,
Consilium melius mente teneto, precor.
Sed mihimet melius visum est, ut sponte fatetur,
Quodque negari ullo non valet ingenio.
Nullo alio superare modo puto principis iram
100 Posse, probes nisi te criminis esse reum.
Promittit, si te peccasse fateberis, ipse
Consilium Caesar dedere velle tibi.
Nam tibi promittit, redeat quod pristina virtus,
Amissum ut possis rursus adire gradum.
105Nescio, frater amans, mage quid tibi scribere possim,
Cum sint haec tota non tibi nota minus.
Luce mihi magna tu solis carior extas,
Nil, fateor, quod amem te mage mundua habet.
Mahtfridum crebris appellat epistola dictis,
110 Lectaque sint vestra verba frequenter ei.
Ille valet lapsis optatam adhibere medellam,
Naufragioque pium ferre patrocinium.
Flebilis exhausto resonat vix carmine Musa,
Dicere quid possit non habet illa magis.
115Sed mandare aliquid dubitaret epistola vestra,
Mirabar, vestri cur mihi servitii.
Nullum umquam obsequium tibi nam, mihi crede, negabo,
Sed quodcumque iubes, ipse libenter ago.
Idcirco hunc nostrum missum direximus ad te,
120 Quaecumque, ut mandas, ille mihi referet.
Quique procul dubio satis est, ut credo, fidelis,
Cuius ab ore mea currere verba vides.
Ipse tibi, quaecumque roges, sine fraude recenset,
Absque dolo nostra cuncta vice expediet.
125Imber habet liquidas quot guttas, flumina pisces,
Emittit frondes quot nemus omne virens
Area grana solet quot habere aestate: salutes
Tot tibi mitto, pater, semper ubique vale.
Serve dei summi, semper sis, digne perenni
130 Tempore, quaeso mei, frater amande, memor
Nunc in calce precor supplex nam carminis huius,
Ut vestris precibus tutus ubique ferar
Explicit rescriptum Modoini episcopi ad Theodulfum episcopum in exilio morantem.
Rescriptum ad Theodulfum
Rescriptum ad Theodulfum
saeculo 9
editio: Mon. Germ. Hist., Poet. I, pp. 569-73, ed. Ernst Dümmler, Berlin 1881 (Bibliotheca Augustana)
fons: incognitus