Migne Patrologia Latina Tomus 121
Rescriptum
Rescriptum (Almannus Altivillarensis), J. P. Migne 121.0388A
Rescriptum
121.0387A| Venerabili praeposito THEUDOINO, ALMANNUS peccator.
Praecipis mihi charitate coelitus infusa cordibus electorum per Spiritum sanctum qui datus est nobis, ut vitam sancti Memmii Catalaunensis primi pontificis, vetustate neglectam et imperitia corruptam, haud secus ac si ex cineribus effossam, innovare contendam peritia corrigam; et quidquid videtur deesse, moliar supplere studio veritatis impressus. Sed multa sunt, quibus facile tanto me possum excusare negotio. Primum, quod disputatio neoterica non congruit tantae gravitatis et sanctitatis viro. Secundum, quod ipse testis ignorantiae meae, nullius testimonio nititur conscientia mea, ut me profitear sapientem, cum sim insipiens: ideoque minus convenit, 121.0387B| ut praesumam ultra vires aggredi negotium. Tertium et maximum illud est, quod peccatorum meorum luctuosa recordatio, dum pro debito delictorum meorum me soli delegat amaritudini, terribilem mihi timorem incutit, illius gesta pangere stylo, cujus praedicationis apostolicae et sanctissimae religionis nunquam me, proh dolor! participem imitatoremque exhibui. Fateor ergo, debetur hoc opus vitae merito, et charitatis scientia sapienti, non mihi per omnia insipienti, ne mihi veniat illa vox justae severitatis, quae dicat: Quare tu enarras justitias meas, et assumis nomen meum per os tuum? (Psal. XLIX.) Sed quia te precante charitas jubet, te hortante Christus imperat; quantulumcunque nostrum fuerit munusculum, non subterfugiam, quin quod 121.0387C| Dominus dederit, pandam. Novi etenim quod dicitur: Aperi os tuum, et implebo illud (Psal. LXXX); et: Operare terram tuam, et satiaberis panibus (Prov. XII, 11). Nec quaeram altitudinem verborum, cum minime unquam illam attigerim; sed et simplex habens ab antiquitate materiam, verbis quidem simplicem, sed factis limpidius sole lucentem, et omnem mundanae molis machinam potentia sui et virtute divina transcendentem; et ipse velut potero, sequens ero, suffragium a vestris orationibus quaerens, ut a quatuor ventis veniens spiritus mortua ossa mea vivificet, et 121.0388A| me talem facere dignetur, a quo non exigat debita usque ad novissimum quadrantem, quin potius deleat et dimittat omnia delicta mea usque ad novissimum quadrantem. In quo sanctus Memmius nobis pius intercessor existat, cui devotionis nostrae servitium offerre conamur, licet exiguum, tamen quantum nostrae parvitatis igniculus et veritatis materia cum auxilio divino contulit nobis. Atque in hoc communi opusculo tuum erit eligere quem sortiamur judicem. Etenim cum in omnibus rebus sit utilis probatio, Apostolo dicente; Omnia probate, quae bona sunt tenete (I Thess. V, 21); maxime in his necessaria habentur, quae veritatis lucem justae examinationis efficacia spectant; et hoc vel solum maximum est, cur exspectamus judicium sapientiae. Etenim ipsas 121.0388B| grammaticae cautelas, quibus a barbarismo aut soloecismo censet ipsa cavendum, aut nihil aut parum curamus in hujus rei moderatione: cum quaerentur veritas, et debeat facessere vanitas, et optemus fugere contrarium, cum insistamus gravitati [ l. veritati] pro viribus mentis. Neque hoc dicimus, ut grammaticam reputemus in vitio, cum sit ipsa sola, vel maxima virtus scientiae: sed quia veritati operam dantibus obscurantur alia, velut a sole sidera. Unde dictum est: Tenebras non amabo, cum solem videro. Denique quantam in hoc patiar verecundiam, effari aut vix, aut minime possum, veritus ne fiam fabula sapientibus, qui in hac re volui consulere legentibus: ubi succurret modestiae latebra, si fieri posset, ut absque exaratoris nomine manet scriptura in opere. 121.0388C| Et haec arbitrio tuo pariter derelinquo. Potens est enim Deus auferre opprobrium nostrum, quod et faciet, ut in misericordia ejus veraciter confidimus, intercedente beato Memmio, qui nos coelitus oculis respicit benignis; te per devotionem mentis hortantem, me pro debita fidelitate et capacitate cordis scribentem. Opto itaque vobis hujus facti non modicam manere mercedem: cui cum omnia debeam, tam arduam rem negare non potui. Opto vos quam bene valere, et esse felicem usque ad supernae gloriae contemplationem.