Rescriptio Marci papae, de missione capitulorum Nicaeni

This is the stable version, checked on 3 Septembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Rescriptio Marci papae, de missione capitulorum Nicaeni
IV saeculo

editio: Mirabile: fl. 847/852
fons: mlat.uzh ]

Rescriptio Marci papae, de missione capitulorum Nicaeni

Dominis venerabilibus fratribus ATHANASIO et universis Aegyptiorum episcopis, MARCUS sanctae Romanae et apostolicae sedis, universalis Ecclesiae episcopus.

Doleo, fratres, et nimium contristor super afflictione vestra, sed oppido consolor, quod vento agitata non estis arundo, sed recti in fide inter omnes procellarum et turbinum colluctationes incessanter perduratis. Lectis ergo fraternitatis vestrae litteris vigorem constantiae vestrae quem olim noveramus, agnovimus congratulantes vobis, quod ad custodiendum gregem pastoralem curam vigilanter insequimini, ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt, bestiali saevitia supplices quasque dilacerent, qui (0613C) non ad hoc subintrarunt, ut aliqua correctione proficiant seu ut ea quae sunt sana, corrumpant. Quapropter moneo et hortor dilectionem vestram, ut bonum quod incoepistis adminiculante divina gratia usque in finem perducere satagatis veritatis voce monente: « Beatus qui perseveraverit usque in finem (Matth. XXIV, 13); » unde enim beata perseverantia nisi de virtute patientiae? Nam iuxta Apostolum omnes qui voluerint pie vivere, in Christo persecutionem patientur, quae non in eo tamen computanda est, quod contra Christianam pietatem, aut ferro, aut ignibus agitur, aut quibuscunque suppliciis cum persecutionum saevitiam suppleant, sed dissimilitudines morum et contumaciae inobedientium, et malignarum tela linguarum, quibusque conflictationibus (0613D) communia semper membra pulsantur, a nulla piorum portio conflictatione sit libera. Ita ut periculis nec otio careant, nec labore, nam haec et omnia incrementa probabilium studiorum, et in eis usque in finem perseverantia atque bonae voluntatis incrementa ad Christi gratiam semper sunt referenda, ut in omnibus quae agimus Deus omni perfecte laudetur tempore. De capitulorum namque verorum Nicaeni concilii, quibus nos interfuisse litteris vestrae fraternitatis significatis a nostris qui una vobiscum interfuerunt diligentioribus requisivimus collocutionibus, qui ita ut vestrae testatae sunt litterae omnem nobis ordinem exposuerunt, et vestram epistolam per omnia veram esse (0614A) testificati sunt non ut nos aliquid sinistrum vestra ex parte arbitraremur, sed ut nos et vos illosque absque ulla in posterum titubatione unum sentire optaremus, et sancta Romana Ecclesia quae semper immaculata mansit, et Domino praevidente, et beato Petro apostolo opem ferente in futuro manebit, sine ulla haereticorum insultatione firma et immobilis omni tempore persisteret. His ita peractis diligenter requirentes in sancto nostrae et apostolicae sedis scrinio eadem quae sanctae recordationis praedecessori meo Silvestro sunt directa septuaginta (sicut significastis) capitula illaesa invenimus. Ipsa enim vobis propter auctoritatem, et subscriptionem tantorum Patrum, et eius magni concilii minime misimus, sed per eadem coram apocrisiariis vestris alia (0614B) similia, eumdem numerum eademque verba, et ipsam subscriptionem continentia vobis rescribere, et sub certa stipulatione et confirmatione mittere curavimus. Et quis est qui fratribus suis talia negare audeat? Nam non negligenda nobis haec per sancti Spiritus gratiam Dominus docuit, sed fideliter exercenda et fratribus contradenda et docenda distribuit. Haec apostolorum viva traditio, haec est vera charitas quae praedicanda est, et praecipue diligenda ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda, haec sancta et apostolica mater omnium Ecclesiarum Christi Ecclesia quae per omnipotentis Dei gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec haereticorum novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei (0614C) Christianae percepit ab auctoribus suis apostolorum Christi principibus illibata finetenus manet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, qui discipulorum suorum principi in suis fatus est Evangeliis: « Simon, inquiens: Ecce Satan expetivit ut cribraret vos sicut qui cribrat triticum, ego autem pro te rogavi ut non deficiat fides tua, et tu aliquando confirma fratres tuos (Luc. XXII, 31). » Consideret itaque vestra excellens prudentia quam bonum sit supersistere in dispensatione vobis credita, et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et nunquam a veritatis tramite declinare, quoniam Dominus et Salvator omnium cuius fide est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine; qui fidem beati Petri (0614D) non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit quod apostolicos pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est cognitum, quorum et pusillitas mea, licet impar sit et infirma, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio, pedissequa cupit existere. Vae enim erit nobis qui huius ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Iesu Christi, quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus; vae erit nobis si silentio veritatem oppresserimus qui erogare nummulariis iubemur, id est Christianos populos imbuere et docere, quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonis eius veritatem confundimur praedicare? Quid (0615A) erit de nobis cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto rationem iustus iudex Christus Deus noster districtam exegerit. Ideo, fratres, hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut quae debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos haereticos et inimicos sanctae Dei Ecclesiae, et a suis mentibus ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua potestis pro viribus exstirpetis, quoniam (0616A) ut habebit a Deo digne remunerationis praemium qui diligentius quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit exsecutus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare quicunque plebem suam contra sacrilegae praesuasionis auctores noluerit custodire. Data XX Kalendas Novembris, Nepotiano et Secundo viris clarissimis consulibus.