Migne Patrologia Latina Tomus 137
Res gestae Saxonicae
Res gestae Saxonicae (Widukindus Corbeiensis), J. P. Migne 137.0210C
LECTORI.
137.0115A| Widukindum, libri quem jam edituri sumus auctorem, Saxonem et monachum fuisse Corbeiensem satis constat, et ipse praefatione profitetur. Vixit medio saeculo decimo. Chronico brevi Corbeiensi teste, Folkmaro abbate, qui inde ab an. 917-942 monasterio praefuit, monachus receptus est; inter quadraginta novem ipse ultimo proximus nominatur, ita ut postremis Folkmari annis demum coenobium intrasse videatur. Folkmari successorem Bovonem, qui annis 942-948 monasterium Corbeiense rexit, a Deo ostensum non concessum memorat, cujus tempore an. 946 obsides Boemorum jussu Ottonis populo praesentatos vidit. Sigebertus Gemblacensis tam in Chronico an. 973 quam in libro de SS. eccl. ipsius librorumque ab ipso relictorum mentionem facit. Trithemius vero plus quam 40 annis eum scholae Corbeiensi praefuisse monet, et ipsum Meginradi scholastici Hirsaugiensis fama allectum hunc adiisse et per aliquot dies apud eum commoratum fuisse tradit. De Widukindi vita praeter 137.0115B| haec nihil constat; de se ipso nihil adnotavit; neque quo anno obierit compertum habemus.
Widukindi memoriam quae scripsit opera nobis servarunt. Tradit Sigebertus, eum praeter historias etiam Vitam S. Pauli eremitae et passionem Teclae virginis composuisse. Idem monet Trithemius, praeterea vero plura ejus scripta recenset. Ita librum de studiis veterum monachorum eum confecisse testatur, ex quo haec affert verba: « Monachorum ille (Meginradus) doctissimus praeceptor veluti Hieronymus alter divinarum interpres Scripturarum profundissimus sua nos eruditione vertit in stuporem, ut vere coelestis sapientiae dici queat armarium, quippe quem nihil lateat doctrinarum. » Sermones ad fratres, epistolarum ad diversos librum 137.0116A| unum, epigrammaton librum unum in catalogo illustrium virorum ei tribuit, quorum alibi nullam fecit mentionem, quaeque an revera a nostro sint conscripta, non sine causa dubitari posse videtur. Certe omnia deperdita sunt aut hucusque nos latent; longe his vero praestant quae de Saxonum imperatorumque Saxonicorum historia scripsit Widukindus. Sigebertus Saxonum historiam usque ad mortem Ottonis primi et praeterea hujus Vitam eum scripsisse tradit. Sigeberto ut videtur auctore, haec repetivit Trithemius, in Chron. Hirsaugiensi vero nonnisi de gestis Heinrici I, Ottonis I, et origine Saxonum historiam tribus libellis digestam ei tribuit. Denique vero in annalibus ejusdem coenobii opera historica quatuor recenset. Supersunt libri tres rerum gestarum Saxonicarum, quibus auctor tam populi originem quam res ab Heinrico atque Ottone gestas descripsit. Eum de populi sui regumque historia alia quaedam confecisse, omnino negarim. Trithemius foedo errore modo totum opus, modo 137.0116B| singulos libros in catalogum recepisse videtur; quae de Vita Mathildis adjecit, unde hauserit nescio; Vitam editam nostro nequaquam tribui posse, satis constat; hujus scriptor vero aliam Vitam nullam cognovit, sed cum talis desideraretur a reginae nepote, imperatore Heinrico II, istam confecit.--Sigebertus vero fortasse ipsius Widukindi verbis in errorem ductus est. Librum primum enim his incipit: « Post operum nostrorum primordia, quibus summi imperatoris militum triumphos declaravi, » etc. Haec procul dubio ad martyrum, Dei militum, Vitas supra allatas spectant, Sigebertus vero de imperatore Ottone cogitasse videtur, ideoque ejus gesta jam antea separatim descripta et edita esse statuit.
Libros rerum gestarum Saxonicarum Widukindus 137.0117A| Mathildi, Ottonis regis filiae, inscripsit; Heinrici et Ottonis, avi et patris, gesta scribere summum ejus fuit propositum; de Saxonum origine pauca tantum praemisit. Studuit brevi sed eleganti et perspicuae narrandi et scribendi rationi; « strictim, inquit, et per partes scribimus, ut sermo sit legentibus planus, non fastidiosus. » Dolet quidem librum ingenii sermonisque claritate egere; sed quod dolet, eum haec affectasse ostendit. Et revera Widukindus apta et quasi rotunda verborum constructione, narratione perspicua et gravi, tantum non omnibus hujus saeculi scriptoribus longe praestat. Quae descripsit magnam partem ipse vidit, alios libros nusquam fere exscripsit, ideoque inter praestantissimos historiae medii aevi fontes est referendus. De temporibus antiquissimis solam pene famam secutum se scripsisse ipse testatur; vidit historias Anglo-Saxonum, nisi fallor, Bedae, Langobardorum Pauli Diaconi, Gothorum Jordanis, Francorum Gesta, sed pauca tantum ex his libris suo inseruit. In bellis a 137.0117B| Francis cum Saxonibus gestis et Ottonis habitu moribusque describendis Eginhardi Vitam Caroli prae oculis habuisse videtur. Ruodolfi vero translatione sancti Alexandri eum usum fuisse, vix putarim; uterque ex eodem fonte, prisca traditione, hausisse mihi videtur; ideoque valde inter se conveniunt, neque tamen omnino concordant. Ubi cum Liudprando in rebus enarrandis congruit, idem fere statuerim; certe ipsius libros non vidit. Etiam postea ex populi rumore, ex carminibus vulgaribus plura in historiam suam recepit; quae de Hattonis perfidia erga Adalbertum traderentur, tanquam vulgi rumore ficta, postea respuit quidem, vix tamen majorem fidem ea merentur, quae de dolo adversum Heinricum excogitato narrat. Hoc loco et saepius vocabulo fertur similibusque fontem illum indicare videtur; mimorum carmina et ipse affert; et haud errare mihi videor, si magnam libri primi partem ad haec revocandam esse statuam. Primis 137.0117C| Heinrici ducis annis ipse nondum natus aut puer fuit primae aetatis; quae postea de his scripsit, ex sola traditione haurire potuit. Nam libro scripto in his rebus narrandis se usum esse, nusquam indicavit; ex chronico quodam Corbeiensi eum hausisse, quod plures statuerunt, ostendi nequit. Chronicon sub hoc nomine a Cl. Wedekind editum saeculo superiori ex ipso Widukindo magnam partem est compilatum; annales vero Corbeienses supra editos non vidisse, certe non ad librum scribendum adhibuisse videtur. Nam annorum computationem, quam illi satis accuratam exhibent, noster prorsus 137.0118A| neglexit, praeterea plura in illis relata ipse omisit. Widukindi Historiam non ex annalibus confectam, sed ex rerum cognitione aliunde hausta scriptam esse, cuique librum pervolventi perspicuum fore confido. Ultimis Heinrici annis et praesertim Ottonis temporibus res quas narrat bene compertas habuit; his fuit coaevus, regiae domui et ipse conjunctus, ideoque procul dubio rerum cognitione satis instructus. Errores etiam hac parte commisit; sed quae in ipsa Saxonia gesta sunt, recte perspexit, et haec ipsi credere fas est.
Libri editi usque ad Ottonis primi mortem historiam deducunt; maximam vero partem jam antea conscriptam esse facile est demonstratu. Nam Ottone imperatore vivo se scripsisse, Widukindus saepissime indicat; et codex Dresdensis non integrum tertium librum exhibet, sed c. 69 his verbis finitur: « Is finis Wichmanno talisque omnibus fere qui contra imperatorem arma sumpserunt, patrem tuum. »
137.0118B| Hucusque vero, ni fallor, a. 967 vergente Widukindus scripsit. Sunt quidem quae ipsum jam antea libro finem imposuisse, innuere videantur. Wichmanno subacto, rebusque, ut ipsius verbis utar, rite compositis, Ottonem iterum in Italiam profectum esse tradit, res vero ibidem gestas quam brevissime attingit. Haec « nostrae, » inquit, « tenuitatis non est edicere, sed, ut initio historiae praedixi, in tantum fideli devotione elaborasse sufficiat. Caeterum erga tuam claritatem serenitatemque--magna devotio opus humile magnificet. At finis civilis belli terminus sit libelli. » Haec verba quam maxime fini convenire nemo non videt. Res sive in Italia sive in Germania a. 964-967 gestas, si bella Slavica excipias, nullae ne indicantur quidem a nostro. Usque ad medium a. 964 c. 63 res perstringit a. 965 incipiente Otto in Germaniam rediit, mense Junio Gero, Octobri Bruno obierunt Anno sequenti Mathildis, Ottonis filia, abbatissa Quedlinburgensis 137.0118C| electa et constituta, imperator vero iterum in Italiam profectus est. De his omnibus nihil Widukindus.--Attamen jam a. 964 librum ejus conscriptum esse statuere non licet. Post obitum Brunonis archiepiscopi, dum imperator Otto cum filio Ottone in Italia morabatur, tricesimo anno post victoriam de Ungariis a 938 in Saxonia reportatam, Widukindus in historia scribenda occupatus fuit. Wichmannus, de cujus interitu ultimis capitibus dicit, mense Septembri a. 967 mortuus esse videtur; in nativitate Domini ejusdem anni Otto II imperialem accepit 137.0119A| coronam. Cujus rei cum nonnisi in continuatione post addita, mentio fiat, ultimis anni 967 aut primis a. 968 mensibus librum esse absolutum, recte statuere mihi videor. Sed res ab Ottone his annis gestas per partes scripsit; usque ad a. 958 res Saxonicas satis fuse exposuit; postea cum imperator in Italiam profectus esset ibique per plurimos annos degeret, quae ibidem gesta sunt memoriae tradere noluit, turbarum vero quas Wichmannus in Saxonia et Slavia excitavit finem descripsit. Denique, Ottone Magno imperatore mortuo, pauca historiae adjicienda esse judicavit. Imperatoris epistola (968), bella cum Graecis gesta (969), nuptiae Ottonis secundi (972), obitus Mathildis reginae, Wilhelmi et Bernardi pontificum (968), Hermanni ducis, ipsius denique imperatoris (973) his referuntur. In plerisque codicibus cum prioribus arctissime conjuncta leguntur, jam Thietmarus iis usus est, Sigebertus, Ekkehardus, Annalista Saxo eadem adhibuerunt; ideoque quin etiam haec ab 137.0119B| ipso Widukindo addita sint, minime dubito, quamvis dicendi rationem paulo diversam offendere mihi videar, et Trithemius Widukindi historiam ab alio quopiam completam esse moneat. Quae ad Vitam Mathildis prope accedere videntur, ex ea revera hausta esse nullo modo concesserim. Procul dubio paulo post Ottonis mortem haec scripta sunt, ab ipso Widukindo addita, ut imperatoris res absolveret, quas in Germania gestas ipse vidit. Non continuam horum annorum confecit historiam, sed pauca tantum quae huc facere viderentur, memoriae tradidit. Utinam haec quoque accuratius exposuisset, utinam alter Widukindus Ottonis II et III historiam conscripsisset!
Ipse vero, cum postea continuatione illa librum augeret, etiam III, c. 2, de Bovone Corbeiensi quae in codice Dresdensi desiderantur addidisse videtur; historiam vero Hattonis et Adalberti qualem in eodem codice legimus jejunam et nimis timidam 137.0119C| non Widukindo, sed nescio cui Moguntinae dioceseos scribae, tribuendam esse puto.--Postea vero totum librum retractasse videtur. In codice enim Casinensi, quae de Adalberti interitu et de Bovone scripta erant omittuntur, quaedam aliter expressa, verba verbis mutata leguntur. Libros in capita divisos hic solus habet, singulisque libris eorum indicem praemittit. Quod, cum Widukindus ultimam operi manum imponeret, factum esse videtur.
Novae vero Widukindi editioni procurandae haec fuerunt subsidia:
A. Codex olim archivi, jam vero bibliothecae regiae Dresdensis, membr. 21 fol., olim monasterii Veteris Cellae, Pertzio qui ipsum vidit teste, saeculi XII. Ebert ex codice quodam Corbeiensi eum descriptum esse putavit. Finitur c. 69 verbis supra allatis, continuatione destitutus; ideoque primum locum ei tribuendum esse censui. Alioquin optimus judicari nequit, scriptor non ubique satis accuratus 137.0120A| fuisse, nomina interdum mutasse, neque verecunde antiquam scribendi rationem servasse videtur; Hattonis historiam, nisi fallor, interpolatam sistit. Hoc codice Fabricius in libris suis usus est; Reineccius ex eodem editionem suam adornavit; postea varias lectiones a Tenzelio secum communicatas Leibnitz edidit, denique b. m. Ebert a. 1821 codicem cum Meibomii editione accuratius contulit, eoque duce integram lectionis varietatem annotavi. Duo ejus desunt folia.
Reliqui codices et editiones omnes usque ad annum. 973 historiam deducunt:
- 1.
monasterii Casinensis n. 289 membr. 4, fol. 39-120, saec. XI, vergente vel XII incipiente, manu Beneventana, scriptus, cujus lectiones a L. Zaccagnio bibl. Vaticanae custode sibi transmissas Leibnitz edidit. Codicem iterum cum editione Frechtii Pertz contulit eumque accuratius descripsit. Est omnium qui supersunt antiquissimus, et Widukindi libros ab ipso singulis locis retractatos 137.0120B| servasse videtur. Neque tamen mendis vitiisque caret. Saepius quam caeteri contra linguae Latinae regulas peccat, quod an Widukindo tribuendum sit valde dubito; verborum scribendorum ratio saepius a vulgari recedit, et multa sunt quae scriptorem Italicum comprobent.
- 2.
C. olim monasterii Steinvelt; medio ut videtur saec. XII scriptus, fol. 135-198, quem ipse quam accuratissime possim contuli. Bis quae in codice Casinensis omittuntur, postea ut videtur a Widukindo deleta, hic exhibentur. Codex quamvis non ubique pari diligentia scriptus, magni faciendus est et in singulis verbis exhibendis vix minoris auctoritatis quam Casinensis. Scriptor quod habuit exemplar plerumque accurate secutus esse videtur, verborum tamen ordinem interdum turbavit, aliisque mendis nonnihil laborat.
- 3.
Primam Widukindi editionem curavit Frecht typis Hervagianis Basileae a. 1532 fol., usus codice 137.0120C| monasterii Erbaci (Eberbach) prope Rhenum cujus aetatem et conditionem non indicavit. Locis supra allatis cum codice 2 convenit, attamen ex ipso transcriptus esse nequit. Multa quae in 2 desunt vocabula apud 3 recte leguntur, quae codex Steinvelt. depravata exhibet, Frecht sana expressit, alibi Widukindi verba mutavit quae in 2 integra exstant. Utroque accurate collato, majori inter se quam cum caeteris affinitate eos conjungi, si duos illos locos allatos excipias, vix deprehendes.--Caeterum Frechtianum exemplar Widukindum satis depravatum exhibet, nihilominus vero lectiones omnes adnotandas judicavi. Hanc editionem codicis Dresdensis ope Reineccium emendasse (Francf. ex officina Wecheli 1577 fol.) jam dixi; eleganti vero studens sermoni, auctoris verba saepe mutavit (e. gr. quia semper in quod ), alia addidit, alia omisit, praeterea typorum erroribus valde librum maculavit; ideoque nullam 137.0121A| ejus rationem habui, nisi quod lacunam illam codicis Dresdensis ex ipso supplere conatus sim. Nam folia duo jam Tenzelii tempore deperdita Reineccius legit; ideoque his capitibus ejus lectiones omnes, quamvis procul dubio non omnes ex codice haustas, annotavi et littera a significavi.
- 4.
Meibomius senior Francf. 1621 fol. iterum Widukindum edidit adnotationibusque non contemnendis illustravit, quam editionem nepos in volumine primo SS. rerum Germ. (Helmstadii 1688 fol.) repetivit. Ille ope manuscripti codicis, etsi non integri, sed alicubi mutilati, se editionem adornasse, plerumque vero Frechtianum exemplar secutum esse, testatur. Codicis vero nonnisi bis mentionem facit. Caeterum modo Frechtium, modo Reineccium, nullo certo consilio ductus, secutus est, in notis quoque nonnisi Reineccii et Urspergensis lectiones cum Frechtii editione comparat. Quamvis igitur codicem, fortasse ipsum Dresdensem, eum vidisse haud negarim, nusquam tamen eo usum 137.0121B| esse satis apparet. Editorum mendis nova accesserunt, sive typorum errore, sive editoris incuria, sive corrigendi audacia. Nonnisi paucis locis lectiones annotavi. Leibnitz SS. rer. Br. I, pag. 70, et Bouquet. SS. rer. Gall. VIII, pag. 217, etiam Widukindi fragmenta receperunt, nullius vero codicis ope adjuti.
Codicem monasterii Corbeiensis penes se habuisse Falke testatur, atque in codice traditionum Corbeiensium plures ex illo affert lectiones (p. 159, 307, 401, 416, 456, 465, 471, 574, 584). Codicem pariter atque chronicon Corbeiense esse fictitium, lectiones vero ex illis quas edidit Leibnitz desumptas, sane putarem, nisi Grupen, vir summae fidei, se ipsum hunc vidisse codicem professus esset, quem a Falkio delusum esse, equidem haud facile dixerim. Codicis vestigia nulla reperi, sive sit deperditus, sive tenebris obrutus. Ut nihil desit editioni nostrae, lectiones varias a Falkio enotatas recepi 137.0121C| easque β signavi.
Saeculo XVI incipiente Widukindi codicem in monasterio Novi operis prope Halam fuisse, Ebert ostendit ; nisi vero idem sit qui Dresdensis, deperditus haberi debet.--De aliis libris mss. per tria saecula fama nihil vulgavit.
Per medium aevum vero plura fuisse exemplaria videntur; nam Widukindi librum multi chronographi secuti sunt ipsumque pro parte ad verbum exscripserunt. Primo loco Thietmarus nominandus est, quem magnam primi et secundi libri partem ex nostro hausisse jam satis constat. Attamen nullibi fere ipsius verba retinuit, sed suo more easdem res mutato sermone expressit. Ideo magis ad Widukindum explicandum quam ad verba restituenda adhiberi potest.
- 5.
Annales Metenses, saec. X aut XI conscripti, ex Widukindo quam plurima sumpserunt ejusque narrationem in epitomen redegerunt. Codex a Chesnio 137.0121D| editus verbis, I, c. 36, « acceptoque sacramento » finitur et plerumque veris lectionibus concordat.
- 6.
Ekkehardus Uraugiensis magnam Widukindi partem ad verbum fere descripsit, codice usus qui 137.0122A| ad 2 prope accedere videtur. Ex ipso vero ad chronographos medii aevi quam plurimos Widukindi narratio pervenit, monachum Hamerslebensem, chronographum Saxonem, chronici Halberstadensis auctorem, Albertum Stadensem, chronicae sancti Pantaleonis scriptorem, Heinricum de Hervordia, Andream Ratisbonensem, Trithemium, Staindelium et alios. Hi omnes, si Trithemium excipias, Widukindi librum haud habuisse videntur, sed in rebus Saxonicis enarrandis Ekkehardum secuti sunt. Sigebertus Gemblacensis vero ipso Widukindo ad Chronica sua scribenda usus est, sed brevi narrationi studens sermonem ubique fere mutavit, ita ut vix semel aut bis codicis lectionem perspicere liceat; his locis vero cum 1 fere convenit.
- 7.
Annalista Saxo et Ekkehardum et Widukindum adhibuit, hujus codicem 2 (3) et 6 similem secutus, quem satis accurate expressit, ita ut saepius ad veram lectionem firmandam facere possit. 137.0122B| Chronographi Saxonici posterioris aevi plures fortasse Widukindum habuerunt (id quod de Gobelino Persona constat), sed integra verba nullus exscripsit ante Trithemium, qui quamvis plerumque Ekkehardo usus sit, certe tamen electionem et coronationem Ottonis Widukindo duce narravit, quam plurima vero ex ingenio addidit.
His subsidiis adjutus Widukindi libros integritati restituere conatus sum, maxime codicem Casinensem tanquam antiquissimum secutus, quem ope Dresdensis et Steinveldensis emendavi. Alius ex alio minime descriptus est; ideoque errores et vitia communia vix deprehendas; unius vero menda ne Widukindo obtruderem cavi. Ita quod saepe neque tamen semper 1 exhibet: urbs qui, recipere nolui, fluvius quod vero ex 1 et A scribendum esse duxi. In verbis exprimendis plerumque 1 et 2 secutus sum; ubique scripsi namque, tamquam, umquam, aliquamdiu, dampno, tempto, sumptus, promptus, etc., adm., 137.0122C| adn., adp., adq., adt., inb., inm., et inp., exceptis verbis imperio et imperatore, obp., obt., subc., subp., quod in utroque codice plerumque, in 2. semper fere legitur; praeterea heremitis; ex 1., nothus, ex 2. totiens etc. 1 et 2 exhibent indutiae, contio, convicia, deliciae, caeterum vero in ejusmodi verbis inter se valde discordant neque sibi ipsi semper constant. 1: otium, pretium, nuntius, negotium, initium, audatia, tertius, vitium, palatium, ubi 2: ocium, etc.; hic etiam: amicitia, spacium, hospicium, sentencia, econtra vero: conditio, militia, quae apud 1: condicio, milicia. In hac varietate maxime 1 secutus sum et ti praetuli. Ubique etiam ae et ae scripsi quamvis 2 saepissime e pro ae, et pro ae et ae exhibeat; ae vero in his verbis: paene, aelatus, aepiscopus, aequus, variae, etc. ex 1, aequus, laegatus ex 2. recipere nolui, neque de his omnibus codicum lectiones singulis locis adnotavi; ubi vero singularia quaedam in 1. occurrunt ut redidit, afirmare, neglego, etc., haec in 137.0122D| notas criticas retuli.
Caeterum in adnotationibus adjiciendis id maxime consilii egi, ut auctoris errores corrigerem, locos obscuriores explanarem, res geographicas et chronologicas illustrarem. Quae recte jam Meibomius 137.0123A| vidit, ipsi tribuere fas duxi, plerasque tamen ejus notas rejeci. Quae Leibnitz et Bouquet adnotarunt, vix semel aut bis quae repeterentur digna visa sunt. Ubique vero in hac Widukindi editione adornanda 137.0124A| me summo Pertzii consilio et auxilio adjutum fuisse gratissimo animo profiteor.
Hannoverae a. d. III Idus Febr. 1839. G. WAITZ.
LIBER I. AD DOMINAM MAHTHILDAM IMPERATORIS FILIAM. LIBRI PRIMI INCIPIT PRAEPHATIO. 137.0123|
137.0123B| Flore virginali cum majestate imperiali ac sapientia singulari fulgenti dominae Mahthildae ultimus servulorum Christi martirum Stephani atque Viti, Corbeius Widukindus, totius servitutis devotissimum famulatum veramque in Salvatore salutem. Quamvis te paternae potentiae gloria singularis magnificet ac clarissima decoret sapientia, nostra tamen humilitas praesumit de proxima sceptris semper clementia, quia nostra devotio a tua pietate suscipiatur, etiamsi non mereatur. Nam cum nostro labore patris potentissimi avique tui gloriosissimi 137.0124B| res gestas memoriae traditas legeris, habes unde ex optima et gloriosissima melior gloriosiorque efficiaris. Nec tamen omnia eorum gesta nos posse comprehendere fatemur, sed strictim et per partes scribimus, ut sermo sit legentibus planus, non fastidiosus. Sed et de origine statuque gentis, in qua ipse rerum dominus Heinricus primus regnavit, pauca scribere curavi, ut ea legendo animum oblectes, curas releves, pulchro otio vaces. Legat igitur tua claritas istum libellum ea pietate nostri memor, qua est conscriptus devotione. Vale.
137.0123| EXPLICIT PRAEFATIO.
INCIPIUNT CAPITULA 137.0123|
- 9. Thiadricus.
137.0123C|
1.
Quia alios libellos scripserit preter istum.
2. De origine gentis Saxonice variam opinionem multorum narrat.
3. Quod navibus advecti sint in locum qui dicitur Hathalaon.
4. Quod graviter adventum eorum Thuringi ferant et cum eis pugnent.
5. Quomodo adolescens terram auro comparavit.
6. Thuringi accusant Saxones de rupto federe; Saxones autem victores existunt.
7. Unde Saxones dicantur.
8. Nomen Saxonum celebre fit et a Brettis in auxilium sumuntur.
137.0123| in regem eligitur et Saxones vocat in auxilium contra Hyrminfridum. 137.0123D|
13. Thiadricus.
10. Iring Thiadricum contra Saxones instigat.
11. Hathagath Saxones ad bellandum provocat.
12. Saxones capta urbe deponunt aquilam.
137.0123| Saxonibus terram tradit, et Hirminfridus occiditur.
14. Qualiter Saxones agros dividunt, et quia triformi genere ac lege vivunt.
15. Qualiter eos magnus Carolus Christianos fecit.
137.0124C|
27.
Heinricus autem rex factus confusum in
26. Evurhardus.
23. De Conrado et ejus fratre Evurhardo.
22. De Hinrico.
16. De Luthuvico et Brunone et Oddone et Conrado rege.
17. De rege Heinrico.
18. De Ungariis qui et Avares dicuntur.
19. Ungarii a magno Carolo clausi, sed ab Arnulfo dimissi.
20. Qualiter Ungarii Saxoniam vastabant.
21. Heinricus fit dux Saxonie.
137.0123| et episcopo Hathone et comite Adelberhto. 137.0123| .
24. Conradus obsedit Heinricum.
25. Conradi regis sermo ante mortem.
137.0123| regem constituit Heinricum. 137.0124D|
32. De Ungariis et de captivo.
30. Qualiter Heinricus rex.
brevi colligit regnum.
28. De Luthuvico et filiis ejus.
29. De Carolo et Odone et posteris eorum.
137.0123| regnum Lothariorum obtinuit.
31. De filiis regis Heinrici et regina Mahthilda, et genealogia ejus.
137.0123| eorum, et quia pax per eum novem annis firmata sit. 137.0125A|
33. De manu Dyonisii martyris.
34. De sancto martire Vito.
35. Qualiter rex Heinricus novem annos pacis habuerit.
36. De Redariis quomodo victi sunt.
37. De nuptiis filii regis.
137.0126A|
38. Contio regis, et quomodo Ungarios publico bello vicit.
39. Quomodo victor reversus est et de moribus ejus.
40. Quomodo Danos vicit.
41. Quomodo morbo gravatur et moritur, et ubi sepelitur.
137.0125|
EXPLICIUNT CAPITULA.
INCIPIT LIBER PRIMUS RERUM GESTARUM SAXONICARUM. 137.0125|
- 1.
137.0125B| Post operum nostrorum primordia, quibus summi Imperatoris militum triumphos declaravi, nemo me miretur principum nostrorum res gestas litteris velle commendare; quia in illo opere professioni meae, ut potui, quod debui exolvi, modo generis gentisque meae devotioni, ut queo, elaborare non effugio.
- 2.
Et primum quidem de origine statuque gentis pauca expediam, solam pene famam sequens in hac parte, nimia vetustate omnem fere certitudinem obscurante. Nam super hac re varia opinio est, aliis arbitrantibus de Danis Northmannisque originem duxisse Saxones, aliis autem aestimantibus, ut ipse adolescentulus audivi quendam praedicantem, de Graecis, quia ipsi dicerent, Saxones reliquias 137.0125C| fuisse Macedonici exercitus, qui secutus magnum Alexandrum inmatura morte ipsius per totum orbem sit dispersus. Caeterum gentem antiquam et nobilem fuisse non ambigitur; de quibus et in contione Agrippae ad Judaeos in Josepho oratio contexitur, et Lucani poetae sententia probatur .
- 3.
Pro certo autem novimus Saxones his regionibus navibus advectos, et loco primum appliplicuisse qui usque hodie nuncupatur Hadolaun .
- 4.
Incolis vero adventum eorum graviter ferentibus, qui Thuringi traduntur fuisse, arma contra eos movent; Saxonibus vero acriter resistentibus, portum obtinent. Diu deinde inter se dimicantibus, 137.0126B| et multis hinc inde cadentibus, placuit utrisque de pace tractare, foedus inire; actumque est foedus eo pacto, quo haberent Saxones vendendi emendique copiam, caeterum ab agris, a caede hominum atque rapina abstinerent; stetitque illud foedus inviolabiliter multis diebus. Cumque Saxonibus defecisset pecunia, quid venderent aut emerent non habentibus, inutilem sibi pacem esse arbitrabantur.
- 5.
Ea igitur tempestate contigit adolescentem quendam egredi de navibus oneratum multo auro torque aurea, simulque armillis aureis; cui obvius quidam Thuringorum: Quid sibi vult, inquit, tam ingens aurum circa tuum famelicum collum? Emptorem, inquit, quaero, ad nichil aliud istud aurum gero; qui enim fame periclitor, quo auro delecter 137.0126C| ? At ille qualitatem quantitatemque pretii rogat. Nullum, inquit, michi est, Saxo, discrimen in pretio; quicquid dabis gratum teneo. Ille vero subridens adolescentem: Quid si, inquit, de isto pulvere sinum tibi impleo? erat enim in praesenti loco egesta humus plurima. Saxo nichil cunctatus aperit sinum et accipit humum, ilicoque Thuringo tradidit aurum; laetus uterque ad suos repedat. Thuringi Thuringum laudibus ad coelum tollunt, qui nobili fraude Saxonem deceperit, fortunatumque eum inter omnes mortales fuisse, qui vili pretio tam ingens aurum possederit. Caeterum certi de victoria, de Saxonibus jam quasi triumphabant. Interea Saxo privatus auro, oneratus vero multa humo, appropiat navibus. Sociis igitur ei occurrentibus, 137.0127A| et quid ageret admirantibus, alii eum irridere coeperunt amicorum, alii arguere, omnes pariter amentem eum crediderunt. At ille postulato silentio: Sequimini, inquit, me, optimi Saxones, et meam vobis amentiam probabitis utilem. At illi, licet dubii, sequuntur tamen ducem. Ille autem sumpta humo, per vicinos agros quam potuit subtiliter sparsit, et castrorum loca occupavit.
- 6.
Ut autem viderunt Thuringi castra Saxonum, intolerabilis res eis visa est, et missis legatis conquesti sunt de rupto foedere ac violato pacto ex parte Saxonum. Saxones respondent se hactenus foedus inviolabiliter servasse; terram proprio auro comparatam cum pace velle obtinere, aut certe armis defendere. His auditis, incolae jam 137.0127B| maledicebant aurum Saxonicum, et quem paulo ante felicem esse praedicabant, auctorem perditionis suae suaeque regionis fatentur. Ira deinde accensi, caeco marte sine ordine et sine consilio irruunt in castra; Saxones vero parati hostes excipiunt sternuntque, et rebus prospere gestis, proxima circumcirca loca jure belli obtinent. Diu itaque crebroque cum ab alterutris pugnatum foret, et Thuringi Saxones sibi superiores fore pensarent, per internuntios postulant, utrosque inermes convenire, et de pace iterum tractare, condicto loco dieque. Saxones postulatis se oboedire respondent. Erat autem illis diebus Saxonibus magnorum cultellorum usus, quibus usque hodie Angli utuntur, morem gentis antiquae sectantes. Quibus armati Saxones 137.0127C| sub sagis suis, procedunt castris occurruntque Thuringis condicto loco. Cumque viderent hostes inermes, et omnes principes Thuringorum adesse, tempus rati totius regionis obtinendae, cultellis abstractis, super inermes et inprovisos irruunt et omnes fundunt, ita ut ne unus quidem ex eis superfuerit. Saxones clari existere, et nimium terrorem vicinis gentibus incutere coeperunt.
- 7.
Fuerunt autem et qui hoc facinore nomen illis inditum tradant. Cultelli enim nostra lingua sas dicuntur, ideoque Saxones nuncupatos, quia cultellis tantam multitudinem fudissent.
- 8.
Dum ea geruntur apud Saxoniam quae ita modo vocitatur regionem, Brittannia, a Vespasiano 137.0128A| principe jam olim inter provincias redacta et sub clientela Romanorum multo tempore utiliter degens, a vicinis nationibus inpugnatur, eo quod auxilio Romanorum destituta videretur. Populus namque Romanus, Martiali imperatore a militibus interfecto, externis bellis graviter fatigatus, non sufficiebat solita auxilia administrare amicis. Exstructo tamen ingenti opere ad munimen regionis inter confinia a mari usque ad mare, ubi inpetus hostium videbatur fore, relinquebant regionem Romani. Sed hosti acriori et ad bellandum prompto, ubi gens mollis et pigra belli resistit, nulla difficultas in destruendo opere fuit. Igitur fama prodente de rebus a Saxonibus prospere gestis, supplicem mittunt legationem ad eorum postulanda auxilia. 137.0128B| Et procedentes legati: Optimi, inquiunt, Saxones, miseri Bretti crebris hostium incursionibus fatigati et admodum contriti, auditis victoriis a vobis magnifice patratis, miserunt nos ad vos, supplicantes ut ab eis vestra auxilia non subtrahatis. Terram latam et spatiosam et omnium rerum copia refertam vestrae mandant ditioni parere. Sub Romanorum hactenus clientela ac tutela liberaliter viximus; post Romanos vobis meliores ignoramus; ideo sub vestrae virtutis alas fugere quaerimus. Vestra virtute, vestris armis hostibus tantum superiores inveniamur, et quicquid inponitis servitii, libenter sustinemus. Patres ad haec pauca respondent: Certos amicos Brettis Saxones sciatis, et eorum necessitatibus atque commodis aeque semper affuturos. Legati laeti redierunt in patriam, 137.0128C| exoptato nuntio socios laetiores reddentes. Deinde promissus in Brittanniam mittitur exercitus, et gratanter ab amicis susceptus, in brevi liberat regionem a latronibus, restituens patriam incolis. Neque enim in id agendo multum laboris fuit, quippe qui jam olim audita fama Saxonum perculsi terrebantur, dummodo praesentia eorum procul pelluntur. Erant enim hae gentes Brettis adversae, Scotti et Pehti, adversus quos militantes Saxones, accipiebant a Brettis omnia ad usum necessaria. Manserunt itaque in illa regione aliquanto tempore, vicaria Brettorum bene usi amicitia. Ut autem viderunt principes exercitus terram latam ac fertilem et incolarum manus ad bellandum pigras, se vero ac maximam 137.0129A| partem Saxonum sine certis sedibus, mittunt ad revocandum majorem exercitum, et pace facta cum Scottis et Pehtis , in commune contra Brettos consurgunt, eosque regione propellunt, suae ditioni regionem distribuunt. Et quia illa insula in angulo quodam maris sita est, Anglisaxones usque hodie vocitantur. De quibus omnibus si quis plenius scire voluerit, historiam gentis ejusdem legat, et ibi inveniet quomodo aut sub quibus ducibus haec omnia acta sint, vel qualiter ad christianitatis nomen per virum suis temporibus sanctissimum, papam videlicet Gregorium, pervenerint. Nos vero coeptam historiae viam recurramus.
- 9.
Post haec moritur Huga rex Francorum, nullumque alium heredem regni relinquens praeter 137.0129B| unicam filiam nomine Amalbergam, quae nupserat Irminfrido regi Thuringorum. Populus autem Francorum, a seniore suo humane clementerque tractatus, pro gratiarum actione rependenda filium quem ex concubina genuit, nomine Thiadricum, ungunt sibi in regem. Thiadricus autem designatus rex, mittere curavit legationem ad Irminfridum pro pace atque concordia; et ingressus legatus ad Irminfridum: Mortalium, inquit, optimus maximus, dominus meus Thiadricus misit me ad te, exoptans te bene valere et lato magnoque diu imperio vigere, seque tibi non dominum sed amicum, non imperatorem sed propinquum, propinquitatisque jura inviolabiliter tibi fine tenus velle servare demandat; tantum ut a populi Francorum concordia non discordes 137.0129C| rogat; ipsum namque sibi regem sequuntur constitutum. Ad haec Irminfridus, juxta quod regalem decuit dignitatem, clementer legato respondit, placita sibi placere populi Francorum, ab eorum concordia non discordare, pace omnimodis indigere, super negotio vero regni responsionem suam in amicorum praesentiam velle differre. Virumque honorifice tractans, fecit eum secum aliquandiu manere. Audiens autem regina legatum fratris 137.0130A| supervenisse et locutum cum rege super negotio regni, suasit Iringo, ut pariter persuaderent viro, quia sibi regnum cessisset jure hereditario, utpote quae filia regis erat et filia reginae; Thiadricum vero suum servum, tamquam ex concubina natum, et ideo indecens fore, proprio servo unquam manus dare. Erat autem Iring vir audax, fortis manu, acer ingenio, acutus consilio, pertinax in agendis rebus, facilis ad suadendum quae vellet, hisque rebus animum sibi Irminfridi connexerat Convocatis principibus et necessariis amicis, Irminfridus verba legati in praesentiam eorum contulit; at illi unanimiter suadebant quae pacis atque concordiae sunt eum sentire, quia inpetus Francorum ferre non posset, maxime qui acrioribus hostium armis ex 137.0130B| alia parte premeretur. Iring vero votis lascivae mulieris satisfaciens, suasit Irminfrido Francis cedere non debere, super negotio regni justiorem causam se habere, latum praeterea imperium, militum manus et arma caeterasque belli copias sibi ac Thiadrico parum procedere. Secundum haec verba Irminfridus respondit legato, amicitiam quidem sui et propinquitatem Thiadrico non negare, mirari tamen non posse, quomodo usurpare vellet prius imperium quam libertatem; servum natum, et quomodo sui quaereret dominium? Proprio servo non posse manus dare. Legatus contra haec satis commotus: Mallem, inquit, hoc caput meum tibi tradere, quam hujuscemodi verba a te audire, sciens ea multo sanguine Francorum atque Thuringorum deluenda. 137.0130C| Et haec dicens reversus est ad Thiadricum, quae audivit non celat. Thiadricus autem nimiam iram vultu celans sereno: Oportet nos, inquit, ad servitium Irminfridi festinare, quatinus qui libertate privamur, inani saltem vita fruamur. Et cum gravi exercitu appropians terminis Thuringorum, invenit cum valida quoque manu generum suum se expectantem in loco qui dicitur Runibergun ; et commisso certamine pugnatum est ancipiti bello una die et secunda; 137.0131A| tertia vero die victus Irminfridus cessit Thiadrico, et fugiens tandem se recepit cum reliquo comitatu in urbe quae dicitur Scithingi , sita super fluvium quod dicitur Unstrode. Thiadricus autem, congregatis ducibus ac militum principibus, exercitus sui rogat sententiam, utrumnam censerent Irminfridum persequendum, an patriam remeandum. Inter quos Waldricus consultus: Censeo, inquit, causa caesos sepeliendi, vulneratos curandi, majorem exercitum congregandi, patriam remeandum; neque enim arbitror, multis milibus tuorum amissis, sufficere nos posse ad peragendum praesens bellum. Si enim barbarae nationes innumerae in nos consurgunt, multis nostrorum debilitatis, per quos vincis? Erat autem Thiadrico servus satis 137.0131B| ingeniosus, cujus consilium expertus est saepius probum, eique propterea quadam familiaritate conjunctus. Hic rogatus sententiam dare: In rebus, inquit, honestis pulcherrimam semper esse arbitror perseverantiam, quam ita coluerunt majores nostri, ut acceptis negotiis raro vel numquam deficerent; nec tamen labores nostros eorum aequandos putaverim, qui parvis copiis ingentes gentium copias superaverunt. Nunc terra in nostra est potestate, et discessione nostra victis occasionem vincendi praestabimus? Amplecterer et ipse patriam redire, familiarem necessitudinem videre, si hostem nostrum eo spatio scirem otio vacare. Sed vulnerati nostri forsitan hac re indigent. Castrorum esto labor; inpigris animis, reor, pro maxima voluptate est. Ergo caesa multitudine exercitus 137.0131C| est vehementer attenuatus. Hostesne omnes evaserunt? certe rarissimus; ipse namque dux ut quaedam bestiola suo munitur latibulo, urbis circumdatur claustro, nec ipsum coelum secure audet inspicere, nostro cogente timore. Sed non desunt ei pecuniae, quibus conducantur nationes barbarae; non deest militum manus, licet lassa. Quae tamen omnia nostra absentia redintegrantur. Indecorum est victoribus, victis vincendi locum dare. Num singulis urbibus administranda sufficimus praesidia? Et eas omnes perdimus, dum imus et redimus. Haec eo prosequente, placuit Thiadrico omnibusque gloria victoriae avidis, manere in castris et mittere ad Saxones, qui jam olim erant Thuringis acerrimi hostes, quatinus 137.0132A| ei essent in auxilio: si quidem vincerent Irminfridum urbemque caperent, terram eis in possessionem aeternam traderet. Saxones nichil cunctati, novem duces cum singulis milibus militum destinare non dubitant. Et ingressi duces in castra singuli cum centenis militibus, reliqua multitudine extra castra dimissa, salutant Thiadricum verbis pacificis. Quod cum Thiadricus hilarior suscepisset, dextris datis et acceptis, copiam viris fandi concessit. At illi: Populus, aiunt, Saxonum tibi devotus et tuis parens imperiis, misit nos ad te; et ecce assumus, parati ad omne quodcumque tibi voluntas suggesserit, parati, ut aut hostes tuos vincamus, aut, si fortuna aliud jusserit, pro te moriamur; aliam enim causam nullam Saxonibus esse scias, nisi vincere velle, aut 137.0132B| certe vivere nolle; neque enim gratiam majorem amicis exhibere possumus, quam ut pro eis mortem contempnamus; et ut hoc experimento discas, omnino desideramus. Illis haec loquentibus, mirati sunt Franci praestantes corpore et animo viros; mirati sunt et novum habitum, arma quoque et diffusos scapulas caesarie, et supra omnia ingentem animi constantiam. Nam vestiti erant sagis, et armati longis lanceis, et subnixi stabant parvis scutis, habentes ad renes cultellos magnos. Erant etiam qui dicerent tantis ac talibus amicis Francos non indigere; indomitum genus hominum fore, et si praesentem terram inhabitarent, eos procul dubio esse, qui Francorum imperium quandoque destruerent. Thiadricus vero, propriis utilitatibus consulens, 137.0132C| suscepit in fide viros, demandans ut ad obpugnandam urbem praeparentur. Illi a rege regressi, castra metati sunt ad meridianam plagam urbis in pratis fluvio contiguis; et postera die prima luce surgentes, sumptis armis, obpugnant oppidum incenduntque. Capto oppido et incenso, aciem ordinant ex adverso portae orientalis. Clausi muris dum acies vident ordinatas, ac se in ultimis necessitatibus constitutos, audacter erumpunt portis caecoque furore irruunt in adversarios, et telis emissis, gladiis proinde res agitur. Cumque grave bellum oriretur, plures hinc, plures inde sternuntur; istis pro patria, pro uxoribus ac natis, postremo pro ipsa vita pugnantibus, Saxonibus vero pro gloria et 137.0133A| pro terra adquirenda certantibus. Attollitur clamor virorum invicem exhortantium, fragor armorum et gemitus morientium, talique spectaculo tota dies illa trahitur. Cumque ubique fierint caedes, ubique ululatus et neuter agmen loco cessisset, jam tardior hora praelium diremit. Eo die ex Thuringis multi interfecti, multi sauciati; de Saxonibus vero numerati sunt sex milia caesa.
- 10.
Mittitur igitur Iring ab Irminfrido cum supplici legatione et omnibus suis thesauris ad Thiadricum pro pace ac spontanea deditione. Et accedens Iring haec ait: Misit tibi quondam tuus propinquus, modo servus, ut si non sui miserearis, miserae saltem tuae sororis miserearis, nepotum quoque tuorum in ultima necessitate constitutorum. Dum haec lacrimans 137.0133B| dixisset, interpellatio principum auro corruptorum adjecit, quia decens foret clementiae regali, quo talem supplicationem non sperneret, communium quoque naturae rerum non oblivisceretur, utiliusque esset, eum in fide suscipere, quem jam superatum haberet tamque contritum, ut numquam se contra eum possit levare, quam illud genus hominum indomabile et ad omnem laborem perdurabile, a quo nichil expectaret Francorum imperium nisi solum periculum. In peracto quoque bello considerare posset, quam duri et insuperabiles existerent Saxones, ideoque melius esse, ut susceptis Thuringis pariter eos ejicerent de finibus suis. His dictis, licet invitus, flectitur tamen Thiadricus, 137.0133C| promisitque postera die generum suum se suscepturum Saxonesque abjecturum. His auditis, Iring vestigiis prosternitur regis, laudavitque sententiam clementiae imperialis, et misso ad dominum optato nuntio, laetum eum omnemque urbem securiorem reddidit, mansitque ipse in castris, ne quid adversi nox ipsa moliretur. Interea urbe ex pace promissa securiore reddita, egressus est quidam cum accipitre, victum quaeritans supra litus fluvii supradicti. Emisso vero volucre, quidam ex Saxonibus in ulteriore ripa ilico eum suscepit. Quo rogante, ut remitteretur, Saxo dare negavit. Ille autem: Da, inquit, et secretum tibi sociisque utile prodam. Saxo econtra: Dic, ut accipias quod quaeris. Reges, inquit, inter se pace facta decretum tenent, si cras 137.0133D| inveniamini in castris, capiamini, aut certe occidamini. Ad haec ille: Serione haec an ludo ais?--Secunda hora, ait, sequentis diei probabit, quia vos 137.0134A| oporteat sine ludis agere. Quapropter consulite vobis ipsis, et fuga salutem quaerite. Saxo statim emittens accipitrem, sociis retulit quae audivit. Illi satis commoti, in promptu non inveniebant quid super hoc agere debuissent.
- 11.
Erat autem tunc in castris quidam de veteranis militibus jam senior, sed viridi senectute adhuc vigens, qui merito bonarum virtutum pater patrum dicebatur, nomine Hathagat. Hic arripiens signum quod apud eos habebatur sacrum, leonis atque draconis et desuper aquilae volantis insignitum effigie, quo ostentaret fortitudinis atque prudentiae et earum rerum efficatiam, et motu corporis animi constantiam declarans, ait: Huc usque inter optimos Saxones vixi, et ad 137.0134B| hanc fere ultimam senectutem aetas me perduxit, et nunquam Saxones meos fugere vidi; et quomodo nunc cogor agere quod nunquam didici? Certare scio, fugere ignoro, nec valeo; si fata non sinunt ultra vivere, liceat saltem, quod michi dulcissimum est, cum amicis occumbere. Exempli michi paternae virtutis sunt amicorum corpora circa nos prostrata, qui maluerunt mori quam vinci, inpigras animas amittere quam coram inimicis loco cedere. Sed quid necesse habeo exhortationem protrahere tantisper de contemptu mortis? Ecce ad securos ibimus, ad caedem tantum, non ad pugnam; nam de promissa pace ac nostro gravi vulnere nichil suspicantur adversi; hodierno quoque praelio fatigati, quemadmodum sunt sine metu, sine vigiliis et solita custodia 137.0134C| manent. Irruamus igitur super improvisos et somno sepultos; parum laboris est! Sequimini me ducem, et hoc canum caput meum nobis trado, si non evenerit quod dico. Illius igitur optimis verbis erecti, quod supererat diei in reficiendis suis corporibus expendebant; deinde prima vigilia noctis dato signo, qua solet sopor gravior occupare mortales, sumptis armis, praecedente duce, irruunt super muros, invenientesque sine vigiliis ac custodiis, ingressi sunt urbem cum clamore valido. Quo excitati adversarii, alii fuga salutem quaesierunt, alii per plateas et muros urbis ut ebrii erraverunt, alii in Saxones, cives suos putantes, inciderunt. Illi vero omnes perfectae aetatis morti tradiderunt, impuberes praedae servaverunt. Eratque nox illa plena clamoribus, 137.0134D| caede atque rapina, nullusque locus in omni urbe quietus, donec aurora rutilans surgit, et incruentam declarat victoriam. Cumque penes regem, videlicet 137.0135A| delicet Irminfridum, summa victoria esset, requisitus, cum uxore ac filiis ac raro comitatu evasisse repertus est.
- 12.
Mane autem facto ad orientalem portam ponunt aquilam, aramque victoriae construentes, secundum errorem paternum sacra sua propria veneratione venerati sunt; nomine Martem, effigie columpnarum imitantes Herculem, loco Solem, quem Graeei appellant Apollinem. Ex hoc apparet aestimationem illorum utumque probabilem, qui Saxones originem duxisse putant de Graecis, quia Hirmin vel Hermis Graece Mars dicitur; quo vocabulo ad laudem vel ad vituperationem usque hodie etiam ignorantes utimur. Per triduum igitur dies victoriae agentes et spolia 137.0135B| hostium dividentes exequiasque caesorum celebrantes, laudibus ducem in coelum attollunt, divinum ei animum inesse coelestemque virtutem acclamantes, qui sua constantia tantam eos egerit perficere victoriam. Acta sunt autem haec omnia, ut majorum memoria prodit, die Kal. Octobris, qui dies erroris religiosorum sanctione virorum mutati sunt in jejunia et orationes, oblationes quoque omnium nos praecedentium Christianorum.
- 13.
His itaque omnibus patratis, reversi sunt ad Thiadricum in castra, et ab eo suscepti satisque laudati, et terra praesenti in aeternam possessionem donati sunt. Socii quoque Francorum et amici appellati, urbem, cui ab igne ut propriis moeniis pepercere, primum incoluerunt. Qui autem finis 137.0135C| reges secutus sit, quia memorabilis fama est, prodere 137.0136A| non negligo. Missus denique Iring ad Thiadricum eo die quo capta est civitas, proxima nocte susceptus ab eo permansit in castris. Audito autem, quia elapsus esset Irminfridus, egit, ut dolo revocaretur, et Iring eum interficeret, tamquam claris muneribus ab ipso donandus ac magna potestate in regno honorandus, ipse vero Thiadricus caedis illius quasi alienus existeret. Quod cum Iring aegre suscepisset, falsis promissionibus corruptus, tandem cessit seque parere voluntati illius confessus est. Revocatus itaque Irminfridus, prosternitur vestigiis Thiadrici. Iring vero, tamquam armiger regalis stans secus evaginato gladio, prostratum dominum trucidavit. Statimque ad eum rex: Tali facinore omnibus mortalibus odiosus factus, dominum tuum 137.0136B| interficiendo, viam habeto apertam a nobis discedendi; sortem vel partem tuae nequitiae nolumus habere. Merito, inquit Iring, odiosus omnibus mortalibus factus sum, quia tuis parui dolis; antequam tamen exeam, purgabo hoc scelus meum vindicando dominum meum. Et ut evaginato gladio stetit, ipsum quoque Thiadricum obtruncavit, sumensque corpus domini, posuit super cadaver Thiadrici, ut vinceret saltem mortuus, qui vincebatur vivus; viamque ferro faciens discessit. Si qua fides his dictis adhibeatur, penes lectorem est. Mirari tamen non possumus, in tantum famam praevaluisse, ut Iringis nomine, quem ita vocitant, lacteus coeli circulus usque in praesens sit notatus. 137.0136C|
- 14.
Saxones igitur possessa terra summa pace 137.0137A| quieverunt, societate Francorum atque amicitia usi. Parte quoque agrorum cum amicis auxiliariis vel manumissis distributa, reliquias pulsae gentis tributis condempnaverunt; unde usque hodie gens Saxonica triformi genere ac lege praeter conditionem servilem dividitur . A tribus etiam principibus totius gentis ducatus administrabatur, certis terminis exercitus congregandi potestate contenti, quos suis locis ac vocabulis novimus signatos, in Orientales scilicet populos, Angarios atque Westfalos. Si autem universale bellum ingrueret, sorte eligitur, cui omnes oboedire oportuit, ad administrandum inminens bellum. Quo peracto, aequo jure ac lege, propria contentus potestate unusquisque vivebat. De legum vero varietate nostrum 137.0137B| non est in hoc libello disserere, cum apud plures inveniatur lex Saxonica diligenter descripta. Suavi vero Transbadani illam quam incolunt regionem eo tempore invaserunt, quo Saxones cum Longobardis Italiam adierunt, ut eorum narrat historia, et ideo aliis legibus quam Saxones utuntur. Igitur Saxones variam fidem Francorum experti, de quibus nobis non est dicendum, cum in eorum gestis inveniatur scriptum, paterno errore obligati usque ad tempora Karoli Magni perdurarunt.
- 15.
Magnus vero Karolus cum esset regum fortissimus, non minori sapientia vigilabat. Enimvero considerabat, quia suis temporibus omni mortali 137.0137C| prudentior erat, finitimam gentem nobilemque vano 137.0138A| errore retineri non oportere; modis omnibus satagebat, quatenus ad viam veram duceretur, et nunc blanda suasione, nunc bellorum impetu ad id cogebat, tandemque tricesimo imperii sui anno obtinuit; imperator quippe ex rege creatus est, quod multis temporibus elaborando non defecit. Ob id qui olim socii et amici erant Francorum, jam fratres et quasi una gens ex christiana fide, veluti modo videmus, facta est.
- 16.
Ultimus vero Karolorum apud orientales Francos imperantium Hluthowicus ex Arnulfo fratruele Karoli, hujus Lotharii regis proavi, natus erat. Qui cum accepisset uxorem nomine Liudgardam, sororem Brunonis ac magni ducis Oddonis, non multis post haec vixerat annis. Horum 137.0138B| pater erat Liudulfus, qui Romam profectus transtulit reliquias beati Innocentii papae. Ex quibus Brun cum ducatum administrasset totius Saxoniae, duxit exercitum contra Danos, et inundatione repentina circumfusus, non habens locum pugnandi, periit cum omni exercitu, fratri natu quidem minori, sed omni virtute multo potiori, relinquens ducatum (DCCCLXXX). Regi autem Hluthowico non erat filius, omnisque populus Francorum atque Saxonum quaerebat Oddoni diadema inponere regni. Ipse vero quasi jam gravior recusabat imperii onus; ejus tamen consultu Conradus quondam dux Francorum unguitur in regem; penes Oddonem tamen summum 137.0138C| semper et ubique fiebat imperium. 137.0139A|
- 17.
Natus est autem ei filius toto mundo necessarius, regum maximus optimus, Heinricus, qui primus libera potestate regnavit in Saxonia. Qui cum primaeva aetate omni genere virtutum vitam suam ornaret, de die in diem proficiebat praecellenti prudentia et omnium bonorum actuum gloria; nam maximum ei ab adolescentia studium erat in glorificando gentem suam et pacem confirmando in omni potestate sua. Pater autem videns prudentiam adolescentis et consilii magnitudinem, reliquit ei exercitum et militiam adversus Dalamantiam , contra quos diu ipse militavit. Dalamanci vero inpetum illius ferre non valentes, conduxerunt adversus eum Avares, quos modo Ungarios vocamus, gentem belli asperrimam (DCCCCVI).
- 18.
137.0139B| Avares autem, ut quidam putant, reliquiae erant Hunorum. Huni egressi sunt de Gothis, Gothi autem de insula, ut Jordanis narrat, nomine Sulza egressi sunt. A proprio autem duce, nomine Gotha, Gothi appellati sunt. Coram quo cum quaedam mulieres in exercitu suo rerum veneficarum arguerentur, requisitae sunt et inventae culpabiles. Quarum cum esset multitudo, a merita quidem poena abstinuit, ab exercitu tamen omnes ejecit. Ejectae autem silvam proximam petierunt; quae cum mari cingeretur et Meoticis paludibus, inde exeundi aditus non patebat. Praegnantes autem jam quaedam ex illis ibidem partum ediderunt. A quibus cum alii atque alii nascerentur, facta est gens valida; ferarumque more viventes, inculti et 137.0139C| indomiti, facti sunt venatores acerrimi. Post multa vero saecula, cum aliam mundi partem illic commorantes penitus ignorarent, contigit cervam venatu inveniri eamque persequi, donec ipsa praecedente, omnibus retro mortalibus intransmeabilem hactenus viam per Meoticas paludes transmearent; ibique urbes et oppida et invisum antea genus hominum videntes, eadem via reversi sunt, sociis talia referentes. Illi autem curiositatis causa cum multitudine perrexerunt audita probare. Finitimae autem urbes et oppida, cum ignotam multitudinem et corpora cultu habituque horrenda vidissent, daemonia esse 137.0139D| credentes, fugiebant. Illi vero ad novas rerum facies 137.0140A| stupentes, admirati, primum quidem a caede atque rapina abstinuerunt, sed nemine resistente, humana tacti cupidine, multa caede hominum facta, nulli rei proinde parcebant; et capta praeda magna, ad sedes suas reversi sunt. Videntes autem, quia res eis secus cederent, cum uxoribus ac filiis et omni agresti suppellectili iterum venientes, et finitimas gentes circumquaque vastantes, Pannoniam postremo inhabitare coeperunt.
- 19.
Victi autem a magno Karolo et trans Danubium pulsi ac ingenti vallo circumclusi , prohibiti sunt a consueta gentium depopulatione. Imperante autem Arnulfo, destructum est opus, et via eis nocendi patefacta, eo quod iratus esset imperator Centupulcho regi Marorum . 137.0140B| Deinde quantam stragem quantamque injuriam imperio Francorum fecerint, urbes ac regiones adhuc desolatae testantur. Haec ideo de hac gente dicere arbitrati sumus, ut possit tua claritas agnoscere, cum qualibus avo tuo patrique certandum fuerit, vel a quibus hostibus per eorum providentiae virtutem et armorum insignia tota jam fere Europa liberata sit.
- 20.
Praedictus igitur exercitus Ungariorum a Slavis conductus, multa strage in Saxonia facta, et infinita capta praeda, Dalamantiam reversi, obvium invenerunt alium exercitum Ungariorum, qui comminati sunt bellum inferre amicis eorum, eo quod auxilia eorum sprevissent, dum illos ad tantam praedam duxissent. Unde factum est, ut secundo 137.0140C| vastaretur Saxonia ab Ungariis, et priori exercitu in Dalamantia secundum expectante, ipsa quoque in tantam penuriae miseriam ducta sit, ut aliis nationibus eo anno, relicto proprio solo, pro annona servirent.
- 21.
(DCCCCXII). Igitur patre patriae et magno duce Oddone defuncto, illustri et magnifico filio Heinrico totius Saxoniae reliquit ducatum. Cum autem ei essent et alii filii, Thancmarus et Liudulfus, ante patrem suum obierunt. Rex autem Conradus cum saepe expertus esset virtutem novi ducis, veritus est ei tradere omnem potestatem patris 137.0140D| . Quo factum est, ut indignationem incurreret 137.0141A| totius exercitus Saxonici. Ficte tamen pro laude et gloria optimi ducis plura locutus, promisit se majora sibi daturum, et honore magno glorificaturum. Saxones vero hujuscemodi simulationibus non adtendebant, sed suadebant duci suo, ut si honore paterno eum nollet sponte honorare, rege invito, quae vellet obtinere posset. Rex autem videns vultum Saxonum erga se solito austeriorem nec posse publico bello eorum ducem conterere, subpeditante illi fortium militum manu, exercitus quoque innumera multitudine, egit, ut quoquo modo interficeretur dolo.
- 22.
Erat autem ea tempestate Magontiacae sedis antistes nomine Hatho, acutus consilio, acer ingenio, et qui varietate sibi consueta 137.0141B| multos mortales praecederet. Hic volens placere regi Conrado Francorumque simul populo, arte solita virum nobis proprie a summa clementia concessum aggressus est, fecitque ei torquem auream fabricari, 137.0142A| et invitavit ad convivium, quo magnis ab eo muneribus honoraretur. interea pontifex opus considerandi gratia ingreditur ad aurificem, et visa torque, ingemuisse fertur. Gemitus causam aurifex interrogat. Cui respondit, quia optimi viri et sibi carissimi, scilicet Heinrici, sanguine illa torques deberet intingui. Aurifex audita silentio texit, et opere perfecto traditoque, missionem petit et accipit; et obvians duci eunti ad ea negotia, indicavit ei quae audivit. Ipse autem vehementer iratus, vocat legatum pontificis qui jampridem aderat invitandi eum gratia: Vade, inquit, dic Hathoni, quia durius collum non gerit Heinricus quam Adelberhtus, et quia melius rati sumus, domi sedere, et de ejus servitio tractare, quam comitatus nostri 137.0142B| multitudine modo eum gravare. Is, ut ferunt, Adelberhtus, ab ipso quondam pontifice in fide susceptus, ejus est consilio deceptus; quod quia non probamus, nunquam affirmamus, sed vulgi rumore magis 137.0143A| fictum credimus. Et statim omnia quae juris ipsius erant in omni Saxonia vel Thuringorum terra occupavit Burghardum quoque et Bardonem, quorum alter gener regis erat, in tantum afflixit, et bellis frequentibus contrivit, ut terra cederent, eorumque omnem possessionem militibus suis divideret. Hatho autem videns suis calliditatibus finem inpositum, nimia tristitia ac morbo pariter non post multos dies confectus interiit. Fuerunt etiam, qui dicerent, quia fulmine coeli tactus eoque ictu dissolutus, diem postremum defecisset [DCCCCXIII, Mai 15].
- 23.
(DCCCCXV) Rex autem misit fratrem cum exercitu in Saxoniam eam devastandam. Qui appropians urbi quae dicitur Heresburg, superbe 137.0143B| locutum tradunt, quia nichil ei majoris curae esset, quam quod Saxones pro muris se ostendere non auderent, quo cum eis dimicare potuisset. Adhuc sermo in ore ejus erat, et ecce Saxones ei occurrerunt miliario uno ab urbe, et inito certamine, tanta caede Francos mulctati sunt, ut a mimis declamaretur, ubi tantus ille infernus esset, qui tantam multitudinem caesorum capere posset. Frater autem regis Evurhardus, liberatus a timore absentiae Saxonum--nam eos praesentes vidit--et ab ipsis turpiter fugatus, discessit.
- 24.
Audiens autem rex male pugnatum a fratre, congregata omni virtute Francorum, perrexit ad requirendum Heinricum Quem compertum in praesidio urbis quae dicitur Grona , temptavit 137.0143C| illud obpugnare praesidium. Et missa legatione pro spontanea deditione, spondet, se per hoc sibi amicum affuturum, non hostem experturum. Huic legationi intervenit Thiadmarus ab Oriente, vir disciplinae militaris peritissimus, varius consilioque magnus, et qui calliditate ingenita multos mortales superaret. Hic superveniens legatis regis praesentibus, interrogat, ubi 137.0144A| vellet exercitum castra metari. At ille jam suasus cedere Francis, accepit fiduciam, audiens de exercitu, credens ita esse. Thiadmarus vero ficte loquebatur; cum quinque enim tantummodo viris venerat. De numero autem legionum sciscitante duce, ad triginta fere legiones se producere, respondit; et ita delusi legati regressi sunt ad regem. Vicit vero eos calliditate sua Thiadmarus, quos ipse dux ferro vincere non potuit Heinricus. Nam antelucanum relictis castris Franci, unusquisque rediit in sua.
- 25.
Rex autem profectus in Bojoariam, dimicavit cum Arnulfo, et ibi, ut quidam tradunt, vulneratus, revertitur in patriam suam (DCCCCXVIII). Cumque se morbo sensisset laborare 137.0144B| pariter cum defectione primae fortunae, vocat fratrem, qui eum visitandi gratia aderat, quemque ita alloquitur: Sentio, inquit, frater, diutius me istam vitam tenere non posse, Deo, qui ordinavit ita, imperante gravique morbo id cogente. Quapropter considerationem tui habeto, et quod ad te maxime respicit, Francorum toto regno consulito, mei adtendendo fratris tui consilio. Sunt nobis, frater, copiae exercitus congregandi atque ducendi, sunt urbes et arma cum regalibus insigniis, et omne quod decus regium deposcit, praeter fortunam atque mores. Fortuna, frater, cum nobilissimis moribus Heinrico cedit, rerum publicarum secus Saxones summa est. Sumptis igitur his insigniis, lancea sacra, armillis aureis cum clamide, 137.0144C| et veterum gladio regum ac diademate, ito ad Heinricum, facito pacem cum eo, ut eum foederatum possis habere in perpetuum. Quid enim necesse est, ut cadat populus Francorum tecum coram eo? ipse enim vere rex erit et imperator multorum populorum. His dictis frater lacrimans se consentire respondit. Post haec autem rex ipse moritur, vir fortis et potens, domi militiaque optimus, largitate serenus, et 137.0145A| omnium virtutum insigniis clarus; sepeliturque in civitate sua Wilinaburg cum moerore ac lacrimis omnium Francorum.
- 26.
Ut ergo Rex imperarat, Evurhardus adiit Heinricum, seque cum omnibus thesauris illi tradidit, pacem fecit, amicitiam promeruit, quam fideliter familiariterque usque in finem obtinuit. Deinde congregatis principibus et natu majoribus exercitus (DCCCCXIX) Francorum in loco qui dicitur Fridisleri , designavit eum regem coram omni populo Francorum atque Saxonum. Cumque ei offerretur unctio cum diademate a summo pontifice, qui eo tempore Hirigerus erat, non sprevit, nec tamen suscepit: Satis, inquiens, michi est, ut prae majoribus meis rex dicar et designer, divina annuente 137.0145B| gratia ac vestra pietate; penes meliores vero nobis unctio et diadema sit; tanto honore nos indignos arbitramur. Placuit itaque sermo iste coram universa multitudine, et dextris in coelum levatis, nomen novi regis cum clamore valido salutantes frequentabant.
- 27.
Eo ordine rex factus Heinricus, perrexit cum omni comitatu suo ad pugnandum contra (DCCCCXX) Burghardum, ducem Alamanniae. Hic cum esset bellator intolerabilis, sentiebat tamen, quia valde prudens erat, congressionem regis sustinere non posse, tradidit semet ipsum ei cum universis urbibus et populo suo. Et rebus prospere gestis, transiit inde in Bojoariam, cui praesidebat Arnulfus dux. Quo 137.0145C| comperto in praesidio urbis quae dicitur Raginesburg, obsedit eum. Videns autem Arnulfus, quia resistere regi non sufficeret, apertis portis, egressus est ad regem, tradito semet ipso cum omni regno suo. Qui honorifice ab eo susceptus, amicus regis appellatus est. Rex autem de die in 137.0146A| diem proficiens et crescens, robustior majorque ac clarior pollebat. Cumque regnum sub antecessoribus suis ex omni parte confusum civilibus atque externis bellis colligeret, pacificaret et adunaret, signa movit contra Galliam et Lotharii regnum.
- 28.
Lotharius enim erat filius Hluthowici imperatoris, a magno Karolo nati; huic erant fratres Karolus et Hluthowicus. Karolo Aequitaniae et Wascanorum cessere regiones, terminum habens ab occidente Barcillonam, Hispaniae urbem, ab aquilone Brittanicum mare et ad meridiem juga Alpium, ad orientem vero Masam fluvium. Inter Masam vero fluvium et Renum Lothario regnum cessit. Hluthowico autem a Reno usque ad fines Illirici et Pannoniae, Adoram 137.0146B| quoque fluvium et terminos Danorum imperium erat. Sub his fratribus bellum famosum actum est in Phontinith, antequam haec divisio regni fieret. Postea vero facta inviolabiliter mansit, quousque jure hereditario haec regna omnia cederent Karolo, hujus Lotharii proavo, de quo supra mentionem fecimus.
- 29.
Hunc quidam ex orientalibus Francis adiens, nomine Oda, vir fortis et prudens, egitque consilio suo, ut cum Danis bene pugnaretur, qui jam multis annis Karoli regnum vexabant, unaque die ex eis ad centum milia caederentur. Ex hoc ille Oda clarus et insignis habitus et a rege secundus significatus, cum ad eum venerit uno tantum 137.0146C| servulo comite contentus. Moriens autem Karolus, jussit Odonem memorem beneficii sui fore, et misericordiam sibi praestitam filio, si nasceretur, non negaret. Nam filius ei tunc non erat, sed regina praegnans fuit; cumque post mortem patris filius nasceretur, Oda eum et regno pariter et 137.0147A| nomine paterno declaravit. Sed Arnulfus imperator, qui seniorem Karolum Germania expulit, post mortem ejus omne regnum ipsius sibi vendicavit. Huic Oda et diadema et sceptrum et caetera regalia ornamenta obtulit, imperiumque domini sui gratia imperatoris Arnulfi obtinuit. Unde usque hodie certamen est de regno Karolorum stirpi et posteris Odonis, concertatio quoque regibus Karolorum et orientalium Francorum super regno Lotharii.
- 30.
Ob quod Heinricus rex movit castra contra Karolum, ejusque saepius fudit exercitum, juvitque virum fortem fortuna. Nam Huga cujus pater Rodberhtus, (DCCCCXXIII) filius Odonis, ab exercitu Karoli occisus est, misit, et dolo eum 137.0147B| cepit, posuitque in custodia publica, donec vitam finiret. Heinricus autem rex audiens casum Karoli, dolebat, humanaeque mutabilitatis communem admiratus est fortunam, quia non minori claruit religiositate quam armorum virtute. Judicavitque abstinere quidem ab armis, verum potius arte superaturos speravit Lotharios, quia gens varia erat et artibus assueta, bellis prompta mobilisque ad rerum novitates. Eo tempore erat quidam de Lothariis nomine Cristianus, qui videns regi cuncta prospere procedere, quaesivit, quomodo majori gratia apud regem honoraretur; et simulata infirmitate, vocavit ad se Isilberhtum , cui principatus regionis paterna successione cessit, cepitque eum arte, et sub custodia regi Heinrico 137.0147C| transmisit. Erat autem Isilberhtus nobili genere ac familia antiqua natus. Quem rex satis laetus suscepit, quia per ipsum solum totum Lotharii regnum se habiturum arbitratus est. Deinde videns adolescentem valde industrium, genere ac potestate, divitiis quoque clarum, liberaliter eum coepit habere, ac postremo desponsata sibi filia, nomine Gerberga, 137.0148A| affinitate pariter cum amicitia junxit eum sibi, sublegato omni ei Lotharii regno.
- 31.
Genuit quoque ei et alios filios clara et nobilissima ac singularis prudentiae regina, nomine Mahthilda, primogenitum mundi amorem, nomine Oddonem, secundum patris nomine insignitum, virum fortem et industrium Heinricum, tertium quoque nomine Brunonem, quem pontificis summi ac ducis magni vidimus officium gerentem. Ac ne quis eum culpabilem super hoc dixerit, cum Samuhelem sanctum et alios plures sacerdotes pariter legamus et judices. Aliam quoque genuit filiam, quae nupserat Hugoni duci. Erat namque ipsa domina regina filia Thiadrici, cujus fratres erant Widukind, Immed et Reginbern. 137.0148B| Reginbern autem ipse erat, qui pugnavit contra Danos, multo tempore Saxoniam vastantes, vicitque eos, liberans patriam ab illorum incursionibus usque in hodiernum diem; et hi erant stirpis magni ducis Widukindi, qui bellum potens gessit contra magnum Karolum per triginta ferme annos.
- 32.
(DCCCCXXIV) Cumque jam civilia bella cessarent, iterum Ungarii totam Saxoniam percurrentes, urbes et oppida incendio tradiderunt, et tantam caedem ubique egerunt, ut ultimam depopulatiotionem comminarent. Rex autem erat in praesidio urbis quae dicitur Werlaon. Nam rudi adhuc militi et bello publico insueto contra tam saevam gentem non credebat. Quantam autem stragem fecerint illis diebus, aut quanta monasteria succenderint, 137.0148C| melius judicavimus silere, quam calamitates nostras verbis quoque iterare. Contigit autem, quendam ex principibus Ungariorum capi vinctumque ad regem duci. Ungarii vero ipsum in tantum dilexerunt, ut pro redemptione illius innumera auri et argenti pondera offerrent. Rex autem spernens aurum, expostulat pacem, tandemque 137.0149A| obtinuit, ut reddito captivo cum aliis muneribus, ad novem annos pax firmaretur.
- 33.
Quando vero rex Renum transierat ad dilatandum super Lotharios imperium suum, occurrit ei legatus Caroli, et salutato eo verbis humillimis: Dominus meus, inquit, Karolus, regia quondam potestate praeditus, modo privatus, misit me ad te demandans quia nichil ei ab inimicis circumvento jocundius, nichil dulcius esse possit, quam de tui magnifici profectus gloria aliquid audire, fama virtutum tuarum consolari. Et hoc tibi signum fidei et veritatis transmisit; protulitque de sinu manum pretiosi martiris Dyonysii, auro gemmisque inclusam. Hoc, inquit, habeto pignus foederis perpetui et amoris vicarii. Hanc partem unici solatii Francorum 137.0149B| Galliam inhabitantium, postquam nos deseruit insignis martir Vitus ad nostram perniciem, vestramque perpetuam pacem Saxoniam visitavit, communicare tecum maluit. Neque enim postquam translatum est corpus ejus a nobis, civilia vel externa cessavere bella; eodem quippe anno Dani et Northmanni regionem nostram invaserunt. Rex autem munus divinum cum omni gratiarum actione suscipiens, prosternitur reliquiis sanctis, et deosculans eas, summa veneratione veneratus est.
- 34.
Inclitus vero martir, de quo legatus Caroli disseruit, erat in Licia provincia nobili natus familia, sed pagana. Quem pater praesidi provinciae Valeriano praesentavit, eumque ipse praeses ad inmolandum simulacris coegit; sed interea manum 137.0149C| perdidit, et oratione ipsius iterum sanam recepit. Brachia tortoribus aruerunt, sed meritis martiris restituta sunt eis. Videns autem pater, quia tormenta irrisit, domum reduxit, cubiculo omnibus deliciis affluenti reclusit. Ibi cum archana quaedam Hylas--sic enim vocabatur pater ejus--conspiceret, caecus efficitur. Et coactus idolis abrenunciavit, Christum confessus est. Illuminatus autem per merita filii sui Viti, Christum negavit, et filium interficere quaesivit. Monitu angelico atque ductu Modestus, jam gravior paedagogus, puerum sumit, mare navigat, ad Siler fluvium pervenit. Ibi sub arbore quadam requiescentes, vacant orationibus, aquilis victum cotidianum ministrantibus. Populis 137.0149D| eum visitantibus puer praedicat Christum, plures convertit, plures baptismum suscipere fecit. 137.0150A| Post haec a Diocletiano caesare vocatus Romam proficiscitur, et filio imperatoris per orationem Viti a daemonio purgato, thura diis offerre cogitur. Illi vero durius imperatori respondente, bestiis projicitur, nec laeditur. Deinde in medium clibani ardentis jactatur, et angelo flammas sedante, illaesus egreditur. Vinculorum ingenti ferro oneratus carceri traditur, sed ibi a Domino et multitutudine angelorum visitatur. Postremo tormento quod catasta dicitur cum Modesto et quadam nobili femina Crescentia figitur, et fractis omnibus membrorum motibus, a Christo consolatur. Nam fulmine coeli tortores tacti et tonitru ingenti perterriti, ab eo fugantur; subitoque repertus est in loco, ubi prius orationi vacabat, angelo Domini ibi eum 137.0150B| restituente, et ultima oratione celebrata, animas coelo tradiderunt. Corpora vero Florentia quaedam illustris femina terrae tradidit in eodem loco, qui dicitur Marianus. Ejus ultimam orationem tuae gloriae significare curavi, ut inde sumas, quo ejus amore ardeas, et ardore ipsius amoris perpetuum ejus patrocinium merearis. Domine, inquit, Jesu Christe, fili Dei vivi, perfice desiderium cordis eorum, et libera eos ab omnibus inpedimentis hujus saeculi, et perduc eos ad gloriam tuam, qui pro me glorificant te, et volunt gloriari de mei martirii passione. Hanc vocem subsecuta est sponsio divinae promissionis, rata et firma esse omnia quae rogasset. Post multa vero tempora Romam veniens quidam, Fulradus nomine, et ibi gesta 137.0150C| legens pretiosi martiris, notavit locum sepulcri; veniensque levavit reliquias sacras, et collocavit eas in pago Parisiaco. Inde regnante Hluthowico imperatore, translatae sunt in Saxoniam, et ut legatus Karoli confessus est, ex hoc res Francorum coeperunt minui, Saxonum vero crescere, donec dilatatae ipsa sua jam magnitudine laborant, ut videmus in amore mundi et totius orbis capite, patre tuo, cujus potentiae majestatem non solum Germania, Italia atque Gallia, sed tota fere Europa non sustinet. Colito itaque tantum patronum, quo adveniente, Saxonia ex serva facta est libera et ex tributaria multarum gentium domina. Neque 137.0150D| enim talis ac tantus summi Dei amicus tui gratia indiget, nos vero famuli ipsius indigemus. Unde ut eum possis habere intercessorem apud coelestem 137.0151A| imperatorem, habeamus te advocatum apud terrenum regem, tuum scilicet patrem atque fratrem.
- 35.
Igitur Heinricus rex accepta pace ab Ungariis ad novem annos, quanta prudentia vigilaverit in munienda patria et in expugnando barbaras nationes, supra nostram est virtutem edicere, licet omnimodis non oporteat taceri. Et primum quidem ex agrariis militibus nonum quemque eligens, in urbibus habitare fecit, ut caeteris confamiliaribus suis octo habitacula extrueret, frugum omnium tertiam partem exciperet servaretque; caeteri vero octo seminarent et meterent frugesque colligerent nono, et suis eas locis reconderent. Concilia et omnes conventus atque convivia in urbibus voluit 137.0151B| celebrari; in quibus extruendis die noctuque operam dabant, quatinus in pace discerent, quid contra hostes in necessitate facere debuissent. Vilia aut nulla extra urbes fuere moenia. Tali lege ac disciplina cum cives assuefaceret, repente irruit super Slavos qui dicuntur Heveldi , et multis eos praeliis fatigans, demum hieme asperrima castris super glaciem positis, cepit urbem quae dicitur Brennaburg, fame, ferro, frigore. Cumque illa urbe potitus omnem regionem, signa vertit contra Dalamantiam, adversus quam jam olim reliquit ei pater militiam; et obsidens urbem quae dicitur Gana , vicesima tandem die cepit eam. Praeda urbis militibus tradita, puberes omnes interfecti, pueri ac puellae captivitati 137.0151C| servatae. Post haec Pragam adiit cum omni exercitu, Boemiorum urbem, regemque ejus in deditionem accepit; de quo quaedam mirabilia praedicantur, quae quia non probamus, silentio tegi judicamus. Frater tamen erat Bolizlavi, qui quamdiu vixit, imperatori fidelis et utilis mansit. Igitur rex Boemias tributarias faciens, reversus est in Saxoniam.
- 36.
Cumque vicinae gentes a rege Heinrico factae 137.0152A| essent tributariae, Apodriti (DCCCCXXIX), Wilti, Hevelli, Dalamanci, Boemi, Redarii, et pax esset, Redarii defecerunt a fide, et congregata multitudine, inpetum fecerunt in urbem quae dicitur Wallislevu , ceperuntque eam, captis et interfectis omnibus habitatoribus ejus, innumerabili videlicet multitudine. Quo facto omnes barbarae nationes erectae, iterum rebellare ausae sunt. Ad quarum ferocitatem reprimendam traditur exercitus cum praesidio militari Bernhardo, cui ipsa Redariorum provincia erat sublegata, additurque legato collega Thiatmarus, et jubentur urbem obsidere quae dicitur Lunkini . Quinto obsidionis die venere custodes, exercitum barbarorum non longe esse adnuntiantes, et quia nocte contigua inpetum 137.0152B| in castra facere decrevissent. Cumque plures eadem confirmarent, populus fidem paribus dabat dictis; et cum conventus esset populi circa tentoria legati, eadem hora, collega dictante, praecepit, ut per totam noctem parati essent, ne qua forte irruptio barbarorum in castra fieret. Cum autem dimissa esset multitudo, in castris variavere moestitia pariter atque laetitia, aliis bellum formidantibus, aliis autem desiderantibus; et pro qualitate morum inter spem metumque versabantur bellatores. Interea dies transit, et nox solito tenebrosior cum ingenti pluvia adest nutu divino, quatinus consilium pessimum inpediretur barbarorum. Ut ergo jussum est, tota nocte illa armati erant Saxones, et primo diluculo dato signo, sacramentoque 137.0152C| accepto, primum ducibus, deinde unusquisque alteri operam suam sub juramento promittebat ad praesens bellum. Orto autem sole,--nam post pluviam clara redit serenitas--erectis signis procedebant castris; in prima quidem fronte legatus in barbaros inpetum faciens. Sed cum pauci non praevalerent adversus innumerabiles, reversus est ad exercitum, referens, quia barbari non plures haberent equites, peditum vero innumerabilem 137.0153A| multitudinem, et nocturna pluvia in tantum inpeditam, ut vix ab equitibus coacti ad pugnam procederent. Igitur sole cadente in humida vestimenta barbarorum, fumum ascendere fecit usque in coelum, spem fiduciamque praestans Dei populo, cujus faciei claritas atque serenitas circumfulsit illos. Igitur dato signo, et exhortante legiones legato, cum clamore valido irruunt in hostes. Cumque nimia densitate iter pertranseundi hostes non pateret, dextra laevaque ferro erumpentes, quoscumque a sociis secernebant, neci dabant. Cumque jam bellum gravaretur, et multi hinc atque inde caderent, et adhuc barbari ordines tenerent, legatus collegam, ut legionibus auxilio esset, expostulat. Ille vero praefectum cum 137.0153B| quinquaginta armatis lateri hostili inmisit, et ordines conturbavit; ex hoc caedi fugaeque tota die hostes patebant. Cum ergo per omnes agros caederentur, ad urbem vicinam fugere temptabant. Collega autem hoc eis praecavente, proximum mare ingressi sunt, et ita factum est, ut omnis illa nimia multitudo aut gladio consumeretur aut in mari mergeretur. Nec peditum ullus superfuit, equitum rarissimus, deponiturque bellum cum casu omnium adversariorum. Ingens interea oritur laetitia ex recenti victoria, dum omnes laudant duces, unusquisque vero militum praedicat alium, ignavum quoque, ut in tali fortuna solet fieri. Postera autem luce movent signa urbi praefatae, urbani vero arma deponunt, salutem tantummodo 137.0153C| deposcunt ac merentur. Inermes igitur urbe egredi jussi; servilis autem conditio et omnis pecunia cum uxoribus et filiis et omni suppellectili barbarorum regis captivitatem subibant. Ceciderunt etiam ex nostris in illo proelio duo Liutharii et alii nobiles viri nonnulli. Igitur legatus cum collega et aliis principibus Saxoniam victores reversi, honorifice a rege sunt suseepti satisque laudati, qui parvis copiis, divina favente clementia, magnificam perpetraverint victoriam. Nam fuere qui dicerent, barbarorum ducenta milia caesa. Captivi omnes postera die, ut promissum habebant, obtruncati.
- 37.
Itaque recentis victoriae laetitiam augebant nuptiae regales, quae eo tempore magnifica largitate 137.0153D| celebrabantur. Nam rex dedit filio suo Oddoni conjugem filiam Ethmundi regis Anglorum, sororem Adalstani, quae genuit ei filium nomine 137.0154A| Liudulfum, virum magnum, meritoque omnibus populis carum, filiam quoque nomine Liudgardam, quae nupserat Conrado Francorum duci.
- 38.
Rex autem cum jam militem haberet equestri proelio probatum, contra antiquos hostes, videlicet Ungarios, praesumpsit inire certamen. Et (DCCCCXXXII) convocato omni populo, tali oratione eos est affatus: Olim ex omni parte confusum a quantis periculis imperium vestrum modo sit liberum, vos ipsi melius nostis, qui civilibus discordiis et externis bellis totiens attriti laborabatis. At nunc, propitia nobis summa divinitate, nostro labore, vestra virtute, pacatum collectumque cernitis, barbaros superatos et servituti subjectos. Quod superest, necesse habemus, ut contra communes 137.0154B| hostes Avares pariter consurgamus. Vos hucusque, filios filiasque vestras expoliavi, et aerarium eorum replevi; nunc templa templorumque ministros ut expoliem cogor, absque nudis corporibus nulla nobis alia remanente pecunia. Consulite igitur vobis ipsis, et quid super hac re nobis sit faciendum, eligite. Thesaurum divinis officiis sanctificatum tollamne, et dabo pro nostra redemptione Dei inimicis? an certe addam cultui divino pecuniae honorem, ut ab ipso potius redimamur, qui vere noster extat creator pariter et redemptor? Ad haec populus levavit voces in coelum, inquiens, se a Deo vivo et vero redimi omnimodis desiderare, quia fidelis et justus sit in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis. Operam suam deinde promittens 137.0154C| regi contra gentem acerrimam, dextris in coelum elevatis, pactum firmavit. Tali itaque pacto cum populo peracto, dimisit rex multitudinem. Post haec legati Ungariorum adierunt regem pro solitis muneribus; sed ab eo spreti, in terram suam vacui sunt reversi. Haec audientes Avares, nichil morati cum gravi hostilique manu festinant intrare Saxoniam. Et iter agentes per Dalamantiam, ab antiquis opem petunt amicis. Illi vero scientes, eos festinare ad Saxoniam, Saxonesque ad pugnandum cum eis paratos, pinguissimum pro munere eis projiciunt canem. Et cum non esset injuriam vindicandi locus ad aliam pugnam festinantibus, cum ridiculosa satis vociferatione longius prosecuntur amicos. Igitur quam potuerunt 137.0154D| repentino (DCCCCXXXIII) impetu intrant fines Thuringorum, illam totam terram hostiliter pervagantes, ibique divisis sociis, alii ad occidentem pergebant 137.0155A| ab occidente et meridie Saxoniam quaerentes intrare. Sed Saxones pariter cum Thuringis congregati, inito cum eis certamine, caesis ducibus, caeteros illius exercitus occidentalis per totam illam regionem errare fecerunt. Quorum alii fame consumpti, alii frigore dissoluti, alii autem caesi vel capti, ut digni erant, miserabiliter perierunt. Qui autem in oriente remansit exercitus, audivit de sorore regis quae nupserat Widoni Thuringo--erat namque illa ex concubina nata--, quia vicinam urbem inhabitaret et multa pecunia ei esset auri et argenti. Unde tanta vi urbem obpugnare coeperunt, ut nisi nox visum pugnantibus inpediret, urbem caperent. Ea vero nocte audientes de casu sociorum regisque super eos adventu cum 137.0155B| valido exercitu--nam castra metatus est rex juxta locum qui dicitur Riade , timore perculsi, relictis castris, more suo igne fumoque ingenti agmina diffusa collegerunt. Rex vero postera die producens exercitum, exhortatus est, ut spem suam divinae clementiae committerent, divinum sibi auxilium quemadmodum in aliis proeliis adesse non dubitarent; communes omnium hostes esse Ungarios; ad vindictam patriae parentumque solummodo cogitarent; hostes cito terga vertere vidissent, si viriliter certando persisterent. His optimis verbis erecti milites, imperatoremque in primis mediis et ultimis versantem videntes, coramque eo angelum--hoc enim vocabulo effigieque signum maximum erat insignitum, acceperunt fiduciam magnamque 137.0155C| constantiam. Rex vero veritus est, quemadmodum evenit, ut hostes, viso milite armato, fugae statim indulsissent; misit legionem Thuringorum cum raro milite armato, ut inermes prosequerentur, et usque ad exercitum protraherentur. Actumque est ita; sed nichilominus videntes exercitum armatum, fugerunt, ut per octo milliaria vix pauci caederentur vel caperentur. Castra vero invasa, et omnis captivitas liberata est.
- 39.
Rex vero victor reversus, modis omnibus gratiarum actiones divino honori, ut dignum erat, 137.0156A| solvebat pro victoria de hostibus sibi divinitus concessa; tributumque, quod hostibus dare consuevit, divino cultui mancipavit et largitionibus pauperum deservire constituit. Deinde pater patriae, rerum dominus imperatorque ab exercitu appellatus, famam potentiae virtutisque cunctis gentibus et regibus longe lateque diffudit. Unde et aliorum regnorum proceres eum adierunt, gratiamque in conspectu ejus invenire quaerentes, fidem talis ac tanti viri probatam habentes dilexerunt. Inter quos Hiriberhtus gener Hugonis, cum ei adversaretur Rodulfus, contra jus fasque omne rex constitutus, ut ei apud dominum suum pro praesidio esset, supplicavit. Ipse enim rex talis erat, qui nichil negaret amicis. Perrexit igitur Galliam 137.0156B| rex, regem alloquitur, et perfecto negotio, reversus est in Saxoniam. Cumque esset in exaltando gentem suam, rarus fuit aut nullus nominatorum virorum in omni Saxonia, quem praeclaro munere aut officio vel aliqua quaestura non promoveret. Et cum ingenti polleret prudentia sapientiaque, accessit et moles corporis, regiae dignitati omnem addens decorem. In exercitiis quoque ludi tanta eminentia superabat omnes, ut terrorem caeteris ostentaret. In venatione tam acerrimus erat, ut una vice quadraginta aut eo amplius feras caperet; et licet in conviviis satis jucundus esset, tamen nichil regalis disciplinae minuebat; tantum enim favorem pariter et timorem militibus infundebat, ut etiam ludenti non crederent ad aliquam lasciviam se dissolvendum 137.0156C|
- 40.
(DCCCCXXXIV) Cum autem omnes in circuitu nationes subjecisset, Danos, qui navali latrocinio Fresones incursabant, cum exercitu adiit vicitque, et tributarios faciens, regem eorum nomine Chnubam baptismum percipere fecit. Perdomitis itaque cunctis circumquaque gentibus, postremo Romam proficisci statuit, sed infirmitate correptus iter intermisit.
- 41.
Cumque se jam gravari morbo sensisset, convocato omni populo, designavit filium suum Oddonem 137.0157A| regem, caeteris quoque filiis praedia cum thesauris distribuens; ipsum vero Oddonem, qui maximus et optimus fuit, fratribus et omni Francorum imperio praefecit (DCCCCXXXVI Jul. 2). Testamento itaque legitime facto, et rebus omnibus rite compositis, defunctus est ipse rerum dominus et regum maximus Europae, omni virtute animi corporisque nulli secundus, relinquens filium sibi ipsi majorem, filioque magnum latumque imperium, 137.0158A| non a patribus sibi relictum, sed per semetipsum adquisitum et a solo Deo concessum. (DCCCCXXXVI) Erant autem dies quibus regnavit 16 anni, vitae autem fere 60. Translatum est autem corpus ejus a filiis suis in civitatem quae dicitur Quidilingaburg, et sepultum in basilica sancti Petri ante altare cum planctu et lacrimis plurimarum gentium. 137.0157| EXPLICIT LIBER PRIMUS.
LIBER II.
INCIPIT SECUNDUS GESTARUM RERUM SAXONICARUM. AD DOMINAM MATHILDAM IMPERATORIS FILIAM LIBRI SECUNDI INCIPIT PRAEPHATIO. 137.0157|
137.0157B| Ingens opus coepturus, vel certe iteraturus--nam magna ex parte peractum est--tua gratia fulciatur, quae domina esse dinosceris jure totius Europae; quamquam in Africam Asiamque patris 137.0158B| tui jam potestas protendatur. Spero enim, quicquid in eo invenitur minus idoneum, gloriosa tuae clementiae lenitate sublevetur, permaneatque ea devotione dedicatum, qua est conscripum.
137.0157| EXPLICIT PRAEPHATIO.
INCIPIUNT CAPITULA. 137.0157| 137.0157B|
1.
De conventu populi ad Aquasgrani palatii et electione novi regis ejusque victoria.
2. De ministerio regali et de principibus ejus.
3. De bello contra Bolizlavum facto.
4. De expeditione regis in barbaras nationes.
137.0157C|
16. De Hisbertho.
11. De Thancmaro et Evurhardo.
5. De Ungariis.
6. De intestinis bellis.
7. De reliquiis Innocentii martyris.
8. De Arnulfo Boioariorum duce.
9. De Sifrido et Thancmaro regis filio.
10. De dissensione et legum varietate.
137.0157| et Heinrico, et bellis civilibus.
12. De Heinrico fratre regis.
13. De Evurhardo, qualiter veniam promeretur.
14. Item de Ungariis, qualiter non sine suo gravi vulnere recedunt.
15. Qualiter Heinricus ardet cupiditate regnandi.
137.0157| Lothariorum duce. 137.0157D|
20.
Qualiter barbari Geronem interficere querunt,
18. Qualiter Dadi milites Heinrici callide ad regem convertit.
17. De bello Biertanico.
137.0157| .
19. Heinricus revertitur in Saxoniam et victus a rege discedit.
137.0158B|
et multis diebus bellum protraxerunt.
21. De Slavo qui a rege Heinrico relictus erat.
22. Qualiter exercitus regis contra Heinricum ducitur.
23. De Immone et Hisbertho.
137.0158C|
33. De Oddone Lothariorum praeside.
31. Item de Heinrico.
24. De Evurhardo et Hisbertho.
25. De pontificibus Frithurico et Rothardo.
26. De nece ducum Evurhardi et Hisberthi.
27. Item de Immone.
28. De nepotibus Isberthi et Ansfrido et Arnaldo.
29. Qualiter Heinricus veniam promeretur.
30. De Gerone praeside.
137.0157| , qualiter multi cum eo adversus regem conjurabant.
32. De portentis.
137.0157| .
34. De Berhtaldo Arnulfi fratre.
35. Qualiter Hugonem armis alterum edomuit.
36. De concordia fratrum, et moribus eorum et habitu.
137.0158D|
40. De obsidibus.
38. De Hathumaro.
37. De persecutione monachorum.
137.0157| abbate.
39. De Luthuwico rege et filiis ejus.
137.0157| Bolizlavi.
41. De obitu Edidis reginae.
137.0157|
EXPLICIUNT CAPITULA.
INCIPIT LIBER SECUNDUS 137.0159|
- 1.
137.0159A| Defuncto itaque patre patriae et regum maximo optimo Heinrico (DCCCCXXXVI), omnis populus Francorum atque Saxonum jam olim designatum regem a patre, filium ejus Oddonem, elegit sibi in principem; universalisque electionis notantes locum jusserunt esse ad Aquasgrani palatii. Est autem locus ille proximus Julo, a conditore Julio Caesare cognominato. Cumque illo ventum esset, duces ac praefectorum principes cum caetera principum militum manu congregati in sixto , basilicae magni Karoli cohaerenti, collocarunt novum ducem in solio ibidem constructo, manus ei dantes, ac fidem pollicentes, operamque suam contra omnes inimicos spondentes, more suo fecerunt eum regem. Dum ea geruntur a 137.0159B| ducibus ac caetero magistratu, pontifex maximus cum universo sacerdotali ordine et omni plebe infra in basilica praestolabatur processionem novi regis. Quo procedente, pontifex obvius laeva sua dextram tangit regis, suaque dextra lituum gestans, linea indutus, stola planetaque infulatus, progressusque in medium usque fani subsistit; et reversus ad populum, qui circumstabat--nam erant deambulatoria infra supraque in illa basilica in rotundum facta--quo ab omni populo cerni posset: En, inquit, adduco vobis a Deo electum, et a domino rerum Heinrico olim designatum, nunc vero a cunctis principibus regem factum Oddonem; si vobis ista electio placeat, dextris in coelum levatis significate. Ad haec omnis populus dextras in excelsum 137.0159C| levans, cum clamore valido imprecati sunt prospera novo duci. Proinde processit pontifex cum rege, tunica stricta more Francorum induto, pone altare, super quod insignia regalia posita erant, gladius cum balteo, clamis cum armillis, baculus cum sceptro ac diadema. Eo quippe tempore erat summus pontifex nomine Hildiberhtus, Franco genere, monachus professione, nutritus vel doctus in Vuldo monasterio, et ad id honoris merito progrediens, ut pater ejusdem loci constitueretur, deinde summi pontificatus Mogontiacae sedis fastigium 137.0160A| promeruisset. Hic erat vir mirae sanctitatis, et praeter naturalem animi sapientiam, litterarum studiis satis clarus. Qui inter caetera gratiarum dona spiritum prophetiae accepisse praedicatur. Et cum quaestio esset pontificum in consecrando rege, Treverensis videlicet et coloniae Agrippinae--illius, quia antiquior sedes esset, et tamquam a beato Petro apostolo fundata; istius vero, quia ad ejus diocesim pertineret locus; et ob id sibi convenire arbitrati sunt hujus consecrationis honorem--cessit tamen uterque eorum Hildiberthi cunctis notae almitati. Ipse autem accedens ad altare, et sumpto inde gladio cum balteo, conversus ad regem ait: Accipe, inquit, hunc gladium, quo ejicias omnes Christi adversarios, barbaros et malos 137.0160B| christianos, auctoritate divina tibi tradita, omni potestate totius imperii Francorum, ad firmissimam pacem omnium christianorum. Deinde sumptis armillis ac clamide, induit eum: His cornibus, inquit, humitenus demissis monearis, quo zelo fidei ferveas, et in pace tuenda perdurare usque in finem debere. Exinde sumpto sceptro haculoque: His signis, inquit, monitus, paterna castigatione subjectos corripias, primumque Dei ministris, viduis ac pupillis manum misericordiae porrigas; numquamque de capite tuo oleum miserationis deficiat, ut in praesenti et in futuro sempiterno praemio coroneris. Perfususque ilico oleo sancto et coronatus diademate aureo ab ipsis pontificibus Hildiberhto et Wicfrido , ac omni legitima consecratione completa, ab eisdem 137.0160C| pontificibus ducitur ad solium, ad quod per cocleas adscendebatur, et erat inter duas marmoreas mirae pulchritudinis columpnas constructum, unde ipse omnes videre et ab omnibus ipse videri posset.
- 2.
Divina deinde laude dicta, sacrificioque sollempniter celebrato, descendebat rex ad palatium, et accedens ad mensam marmoream regio apparatu ornatam, resedit cum pontificibus et omni populo; duces vero ministrabant. Lothariorum dux Isilberhtus, ad cujus potestatem locus ille pertinebat, omnia 137.0161A| procurabat, Evurarhdus mensae praeerat, Herimannus Franco pincernis, Arnulfus equestri ordini et eligendis locandisque castris praeerat. Sigifridus vero, Saxonum optimus et a rege secundus, gener quondam regis, tunc vero affinitate conjunctus, eo tempore procurabat Saxoniam, ne qua hostium interim irruptio accidisset, nutriensque juniorem Heinricum secum tenuit. Rex autem post haec unumquemque principum juxta munificentiam regalem congruenti sibi munere honorans, cum omni hilaritate dimisit multitudinem.
- 3.
Interea barbari ad novas res moliendas desaeviunt, percussitque Bolizlav fratrem suum, virum christianum et, ut ferunt, Dei cultura religiosissimum, timensque sibi vicinum subregulum, 137.0161B| eo quod paruisset imperiis Saxonum, indixit ei bellum. Qui misit in Saxoniam ad expostulanda sibi auxilia. Mittitur autem ei Asic cum legione Mesaburiorum et valida manu Hassiganorum , additurque ei exercitus Thuringorum. Erat namque illa legio collecta ex latronibus. Rex quippe Heinricus cum esset satis severus extraneis, in omnibus causis erat clemens civibus; unde quemcumque videbat furum aut latronum manu fortem et bellis aptum, a debita poena ei parcebat, collocans in suburbano Mesaburiorum, datis agris atque armis, jussit civibus quidem parcere, in barbaros autem, in quantum auderent, latrocinia exercerent. Hujuscemodi ergo hominum collecta multitudo plenam in expeditionem produxit 137.0161C| legionem. Bolizlav autem audiens de exercitu Saxonico, et quia Saxones seorsum, et seorsum Thuringi irent contra se, divisis et ipse sociis, sicuti erat acerrimus consilio, utroque exercitui occurrere disposuit. At Thuringi ut hostes inprovise sibi occursitare viderunt, fuga periculum devitaverunt. Asic autem cum Saxonibus et caeteris auxiliariis nichil cunctatus in hostes ruit, maximamque 137.0162A| partem ex eis armis fudit, caeteros fugere conpulit, victorque ad castra reversus est. Et cum ignorasset de exercitu qui insecutus fuerat Thuringos, minus caute usus est victoria perpetrata. Bolizlav autem videns exercitum nostrum dispersum, et alios in extrahendis spoliis caesorum, alios in suis corporibus reficiendis, alios in paleis equorum congregandis occupatos, fugatum reversumque coadunans exercitum, super improvisos ac recenti victoria securos subito irruit, et ducem cum omni nostro exercitu delevit. Pergensque inde ad urbem subreguli, primo eam impetu cepit, et usque in hodiernum diem solitudinem fecit. Perduravitque illud bellum usque ad quartum decimum regis imperii annum; ex eo regi fidelis 137.0162B| servus et utilis permansit.
- 4.
Rex autem, audito hujuscemodi nuntio, minime turbatur, sed divina virtute roboratus, cum omni exercitu intrat terminos barbarorum ad refrenandam illorum saevitiam. Datum quippe erat illis et antea a patre suo bellum, eo quod violassent legatos Thancmari filii sui, de quo in sequentibus plenius dicturos arbitramur. Placuit igitur novo regi novum principem militiae constituere; elegitque ad hoc officium virum nobilem et industrium satisque prudentem, nomine Herimannum. Quo honore non solum caeterorum principum, sed et fratris sui Wichmanni offendit invidiam. Quapropter et simulata infirmitate, amovit se ab exercitu. Erat namque Wichmannus vir potens et fortis, magnanimus, 137.0162C| belli gnarus et tantae scientiae, ut a subjectis supra hominem plura nosse praedicaretur. Herimannus autem cum esset in prima acie, in introitu regionis in hostium pugnam incidit, eosque fortiter vicit, et ob hoc majori invidia inimicos accendit, inter quos Ekkardus, filius Liudulfi, qui in tantum aegre passus est fortunam Herimanni, ut sese promitteret majora facturum, aut vivere 137.0163A| nolle. Unde collectis ex omni exercitu fortissimis viris, interdictum regis rupit, et paludem, quae erat inter urbem hostium et castra regis, cum sociis transiit, statimque hostes offendit, et ab his circumfusus, cum omnibus suis periit. Erant autem qui cum eo ceciderant electorum ex omni exercitu virorum decem et octo. Rex autem caesa hostium multitudine, et caeteris tributariis factis, reversus est in Saxoniam. Acta sunt autem haec 7 Kalend. Octobr.
- 5.
Post haec antiqui hostes Ungarii venerunt virtutem probare novi regis (DCCCCXXXVII). Intrantes autem Franciam, statuerunt, si possent, ab occidentali plaga invadere Saxoniam. Rex autem audiens, nichil moratus, cum exercitu valido occurrit 137.0163B| illis, fugavitque et a terminis suis abegit.
- 6.
Cessantibus autem bellis externis, civilia oriri coeperunt. Nam Saxones imperio regis gloriosi facti, dedignabantur aliis servire nationibus, quaesturasque quas habuerunt ullius alii, nisi solius regis gratia, habere contempserunt. Unde iratus Evurhardus contra Bruningum,, collecta manu. succendio tradidit civitatem illius vocabulo Elmeri , interfectis omnibus ejusdem civitatis habitatoribus. Qua praesumptione rex audita, condempnavit Evurhardum centum talentis aestimatione equorum, omnesque principes militum, qui eum ad hoc facinus adjuvabant, dedecore canum, quos portabant usque ad urbem regiam, quam vocitamus Magathaburg. 137.0163C|
- 7.
Eodem tempore transtulit rex reliquias Innocentii martyris in eandem urbem. Ipse autem rex, ut erat clementissimus, dum turbatores pacis merita castigatione afflixit, illico cum pietate suscepit, et unumquemque eorum regio munere honorans, dimisit in pace. At illi nichilominus duci suo haerebant ad omne nefas, quia ille quidem erat jocundus animo, affabilis mediocribus, largus in dando, et his rebus multos Saxonum sibi associavit.
- 8.
137.0164A| Ea tempestate defunctus est Arnulfus Bojoariorum dux, et filii ejus in superbiam elati, regis jussu contempserunt ire in comitatum.
- 9.
Illo quoque tempore defunctus est Sigifridus comes, cujus legationem cum sibi vendicasset Thancmarus, eo quod propinquus ei esset--nam mater ejus filia erat materterae Sigifridi, de qua genuit rex Heinricus Thancmarum,--et regali dono cessisset Geroni comiti, afflictus est Thancmarus tristitia magna. Rex autem transivit in Bojoariam, et rebus ibi rite compositis, reversus est in Saxoniam (DCCCCXXXVIII).
- 10.
Dissensio autem, quae facta est inter Evurhardum et Bruningum, ad hoc pervenit, ut caedes 137.0164B| publicae fierent, depopulationesque agrorum agerentur, et ab incendiis nusquam abstinerent. De legum quoque varietate facta est et contentio, fueruntque qui dicerent, quia filii filiorum non deberent computari inter filios hereditatemque legitime cum filiis sortiri, si forte patres eorum obissent avis superstitibus. Unde exiit edictum a rege, ut universalis populi conventio fieret apud villam quae dicitur Stela factumque est, ut causa inter arbitros judicaretur debere examinari. Rex autem meliori consilio usus, noluit viros nobiles ac senes populi inhonestate tractari, sed magis rem inter gladiatores discerni jussit. Vicit igitur pars, qui filios filiorum computabant inter filios, et firmatum est, ut aequaliter cum patruis hereditatem 137.0164C| dividerent pacto sempiterno. Ibi quoque pacis turbatores facti sunt manifesti, qui hactenus se negabant contra regiam potestatem aliquid fecisse, sed injuriam tantummodo in socios vindicassent. Rex autem se contemptum ab eis animadvertens--neque enim ad placitum juxta jussum venire dignati sunt,--arma distulit, veniae locum dedit, proxima sibi semper solitus clementia. Sed haec dilatio ad majorem perniciem multos protraxit. Fiebant praeterea multa nefaria a seditiosis, 137.0165A| homicidia, perjuria, depopulationes, incendia; aequum pravumque, sanctum perjuriumque illis diebus parum procedebant.
- 11.
Junctus est autem et Thancmarus Evurhardo, collectaque valida manu, oppugnat praesidium quod dicitur Badiliki , in quo erat Heinricus junior, dataque praeda urbis suis commilitonibus, abiit, secum adducens Heinricum quasi vile quoddam mancipium. Interfectus est autem ibi Gevehardus, Udonis filius, fratris Herimanni ducis, ob cujus necem, Deo omnia ordinante, duces Francorum inter se sunt divisi. Tantis igitur spoliis Thancmari milites ditati, jam ad omnia parabantur. Post haec cepit urbem quae dicitur Heresburg, et collecta valida multitudine, 137.0165B| sedit in ea, multa inde exercens latrocinia. Evurhardus autem secum tenuit Heinricum. Eo quoque tempore occisus est Dedi ante portas urbis quae dicitur Larun , in qua erant milites Evurhardi. Wichmannus autem, qui se primum alienavit a rege, audiens tantum facinus seditiosorum, conversus pacem fecit cum rege, quia prudentissimus erat, et utilis ac fidelis usque in finem permansit. Thancmarus autem, filius Heinrici regis, natus erat ex matre nobili, manu promptus, acer ingenio, bellandi peritus, sed inter arma honesta minus pudicitia usus. Erat autem mater ejus multam habens possessionem, qui licet a patre alia plura sit ditatus, materna tamen se hereditate privatum aegre valde tulit, et ob hanc 137.0165C| causam arma sumit ad perniciem sui suorumque contra dominum suum regem. Rex autem, licet invitus, videns rem ad tam ingens periculum procedere, ad edomandam Thancmari insolentiam cum multo comitatu perrexit ad Heresburg. Cives autem urbis illius cognoscentes de rege, quia super se cum valida manu appropinquasset, apertis portis, introduxerunt exercitum, qui obsederat urbem. 137.0166A| Thancmarus autem fugit in aecclesiam a Leone papa beato Petro apostolo dedicatam. Exercitus autem persecutus est cum usque in templum, et maxime satellites Heinrici, dolentes ac vindicare contendentes injuriam domini sui; nec veriti januas ferro incidere, cum armis ingressi sunt sacram aedem. Thancmarus autem stabat juxta altare, depositis desuper armis cum torque aurea. Cumque ex adverso telis urgeretur, Thiadboldus quidam, nothus Cobbonis, cum conviciis vulnus ei inflixit, ilicoque ab eo recepit, quo vita cum terribili insania in brevi caruisset. Quidam autem militum, Maincia vocabulo, per fenestram altari contiguam lancea a tergo perfossum ibi secus aram extinxit Thancmarum Ipse autem fraternae fautor discordiae, 137.0166B| in Biertanico postea bello vitam cum auro ab altari nequiter rapto miserabiliter perdidit. Earum rerum rex ignarus et absens cum audisset, super temeritate militum indignatus est, sed fervente adhuc bello civili, non potuit eos contristari. Miseratus autem fratris fortunam, suique ingenii ostendens clementiam, pro laude ejus ae industria pauca locutus, Thiadricum et tres amitae illius filios, qui Thancmaro manus junxerant, lege Francorum dampnatos strangulo fecit deficere. Inde vertit militem avidum pugnae et praeda urbis ditatum in Laras. Illi autem, urbis praefecto auctore acriter resistentes, lapides lapidibus, tela telis obicere non cessabant. Aggravatique bello, super consulto ducis indutias deposcunt. 137.0166C| Quibus concessis, ducis eis praesidium negatur. Unde urbe egressi, potestati se regiae tradiderunt. Ea pugna Tamma pincerna, multis aliis rebus bene gestis olim famosus, factus est clarus. Evurhardus autem audiens de nece Thancmari et defectione suorum militum, fractus animo, prosternitur captivo suo, veniam petit, ac nequiter promeretur. 137.0167A|
- 12.
Heinricus autem erat eo tempore nimis adolescens, fervens animo; et nimia regnandi cupiditate illectus, eo pacto crimine solvit eum, quo conjuratione secum facta contra regem dominum suum et fratrem, sibi regni diadema, si possibile foret, inponeret. Foedus itaque invicem percussum. Inde liberaliter Heinricus ad regem reversus, puriori fide ac caritate ab eo est susceptus quam ingressus.
- 13.
Suasione quoque optimi inprimis viri et omni religione probatissimi Frithurici, successoris Hildiberhti archiepiscopi, Evurhardus adiit regem, supplex veniam deposcit, se suaque omnia ipsius arbitrio tradens. Ne igitur ingens scelus inemendatum maneret, quasi in exilium in Hildinensem 137.0167B| urbem a rege dirigitur. Sed non post multum temporis in gratiam clementer recipitur, et honori pristino redditur.
- 14.
Dum ea interea loci geruntur, antiqui hostes nostri Ungarii subito irruunt in Saxoniam et castris super litus Badae fluminis conlocatis, inde in omnem regionem diffunduntur. Dux autem missus a castris cum parte exercitus, eo die ad vesperam signa movit circa urbem quae dicitur Stedieraburg . Urbani autem videntes hostes et ex itinere et ex pluvia, quae ingens erat, segniores, audacter erumpunt portis, et clamore primum territantes, demum repente in adversarios irruentes, plurimis ex eis caesis et copiosa equorum multitudine 137.0167C| cum aliquibus signis capta, caeteros fugere compulerunt. Urbes quas obvias habuere, illorum fugam animadvertentes, armis eos omnibus locis urgebant, et maxima ex eis parte prostrata, ducem ipsum in quendam luti puteum cogentes obpresserunt. Altera autem pars exercitus ad aquilonem versus, et arte cujusdam Slavi in locum qui dicitur Thrimining deductus, difficultate locorum ac manu circumfusus armatorum periit, timoremque nimium caeteris incussit. Dux autem illius exercitus cum paucis elapsus, comprehenditur, et ad regem deductus, pretio magno redimitur. His auditis, castra hostium omnia turbata, fuga salutem 137.0168A| quaesierunt, nec ultra per triginta annos in Saxonia apparuerunt.
- 15.
(DCCCCXXXIX) Post haec Heinricus ardens cupiditate regnandi, celebre parat convivium in loco qui dicitur Salaveldum . Cumque esset magnus ac potens, majestate et potestate regali plurimis plurima donat, et factionis hujuscemodi plurimos ob id sibi associat. Fuere tamen multi, qui rem celare potius arbitrati sunt, ad hoc tantum, ne rei fraternae discordiae invenirentur. Dabant tamen consilium, quo facilius bellum solveretur, ut videlicet ipse relinqueret Saxoniam sub praesidio militari, et sese inferret Lothariis, generi hominum inbelli; et ita factum est, ut primo inpetu eos rex devinceret, et uno certamine fatigaret. Commilitonum 137.0168B| itaque consulto Saxonia, ut diximus, relicta et urbibus Saxoniae vel in Thuringorum terra praesidio militari traditis, ipse cum amicis Lotharios adit. Cujus rei fama undique omnes perculsi, quia tam subitaneae recessionis a rege ac repentini belli causam penitus ignorabant. Rex autem audita hujuscemodi fama, primum non credidit, postremo certum de belli negotio probans, nichil moratus cum exercitu prosecutus est fratrem. Et ut appropiat urbi praesidiis fratris munitae, quae dicitur Thortmanni , milites qui erant in ea, non inmemores fortunae Thancmari, nequaquam sunt ausi inibi regem expectare, sed egressi urbe, tradiderunt se ipsos regi. Erat autem Agina, qui illam urbem ad manum Heinrici procurare deberet. 137.0168C| Hic a rege vehementi juramento constrictus, quatinus, si posset, dominum suum a bello ad pacem et concordiam revocaret, vel certe ipse ad regem reverteretur; ita dimissus, adiit dominum suum. Ductus autem exercitus a rege, pervenit usque ad litora Reni fluminis.
- 16.
Eo tempore quo erat bellum Evurhardi cum rege, missus Hadaldus, qui erat super cubiculum regis, ad Isilberhtum, pro concordia et pace, cum necdum ad neutram partem palam declinaretur, indigne suscipitur, et responsio de die in diem differtur. Ipse autem simultates ducis sentiens, nec ultra talibus versutiis contentus: 137.0169A| Imperio, inquit, tibi regali denuntio, teste populo, tribunali regis condicto die praesentari, aut certe hostem te scias judicari. Simili modo et pontificem Bernhardum , a rege missum, inhonoratum et responsi incertum a se dimisit. Fertur etiam et regalium litterarum saepius sigilla corrupisse. Post haec vero verba legatum meliuscule coepit habere, et cum honore transduci fecit.
- 17.
Igitur copias belli parantes Heinricus et Isilberhtus, decreverunt ad Renum occurrere regi. Agina quoque memor jurisjurandi, praecedens exercitum, transito Reno, regi sese praesentavit; et salutato eo verbis humillimis, ait: Frater tuus dominus meus, salvum te et incolumem magno latoque imperio diu regnare exoptat, tuumque ad servitium 137.0169B| demandat se quantocius festinare. Rege autem interrogante de eo, pacem bellumne cogitasset, prospiciens vidit multitudinem nimiam erectis signis tractim procedere, et ad sui partem exercitus, qui [quae?] jam Renum transierat, tendentem. Et conversus ad Aginam: Quidnam vult, inquit, illa multitudo, aut quae est? At ille satis otiose: Dominus meus, inquit, est, frater tuus. Si meae suasioni dignaretur animum inclinare, aliter venisset. Modo ut ipse juravi veni. Rex autem his auditis, dolorem animi motu corporis non celabat, eo quod non adessent naves, per quas Renum transcendere posset; et ingens flumen aliud iter non praebebat, nec tempus subitanei certaminis in ulteriore ripa constitutos aliud sinebat cogitare, nisi aut coram hostibus cadere 137.0169C| debere, aut certe armis vitam defendere. Unde ad Deum supplices expandens manus rex, ait: Deus, inquit, omnium rerum auctor et rector, respice populum tuum, cui me praeesse voluisti, ut ereptus ab inimicis, sciant omnes gentes, ullum mortalium tuae dispositioni contraire non posse, qui omnia potes et vivis et regnas in aeternum. Qui autem erant in ulteriore ripa, sarcinas et impedimenta quaeque transmittunt in locum qui dicitur Xantum ; ipsi vero parati hostes expectant. Cumque esset piscina inter nostrates et hostes, Saxones divisis sociis, pars una ex adverso ruit in hostes, altera pars a tergo insequitur, in mediis hostes opprimens, pauci plures vehementer urgebant. 137.0169D| Neque enim nostratium supra centum 137.0170A| armatos fuisse perhibetur, adversariorum vero magnus satis exercitus. Sed cum a fronte pariter et a tergo urgerentur, qua parte potissimum cavere debuissent, in promptu non erat. Ex nostris etiam fuere, qui Gallica lingua ex parte loqui sciebant, qui clamore in altum Gallice levato, exhortati sunt adversarios ad fugam. Illi socios hujuscemodi clamasse arbitrati, fugam, ut clamatum est, inierunt. Eo die ex nostris multi vulnerati, aliqui etiam caesi, inter quos Ailbertus, qui cognominatus est Candidus, telo ducis Heinrici vulneratus, non multis interjacentibus diebus defunctus est. Hostes autem omnes aut caesi vel capti vel certe fugati; sarcinae omnes et omnis hostium suppellex inter victores divisa. Ex parte Lothariorum bene pugnasse 137.0170B| praedicabatur illo certamine Godofridus, Niger cognominatus. Sed et Maincia, cujus supra mentionem fecimus, eo die cecidit. 18. Dadi autem Thuring mandavit ad praefectos urbium, qui erant in oriente partis ducis Heinrici, de victoria regis, et quia ipse dux in bello cecidisset; egitque callide, ut omnes se traderent regiae potestati. Heinricus autem hoc factum nequaquam reliquit inultum. Ipsi autem duae tantummodo ex omnibus remanserant urbes, Mersburg et Scithingi. Regi autem post victoriam visum est persequi fratrem suum generumque.
- 19.
Audiens vero de defectione urbium suarum, fractusque recenti regis victoria, cum novem 137.0170C| tantum armatis iter arripuit, Saxoniamque jam tardius adiens, urbem Mersburg ingressus est. Quo rex comperto, et ipse reversus est Saxoniam, urbemque, in qua frater erat, cum exercitu obsedit. Sed cum non posset fortiori ac majori resistere, post duos ferme menses, tradita urbe, egressus est Heinricus ad regem. Datae sunt autem ei indutiae triginta dierum, quatinus cum militibus sibi cohaerentibus secederet a Saxonia; si cui vero illorum regem adire placuisset, locum veniae haberet. Quievitque Saxonia post haec ab intestinis bellis paucis diebus. 20. Barbari autem labore nostro clati, nusquam ab incendio, caede ac depopulatione vacabant, Geronemque, 137.0170D| quem sibi rex praefecerat, cum dolo 137.0171A| perimere cogitant. Ipse dolum dolo praeoccupans, convivio claro delibutos ac vino sepultos ad triginta fere principum barbarorum una nocte extinxit. Sed cum non sufficeret contra omnes nationes barbarorum--eo quippe tempore et Apodriti rebellaverant, et caeso exercitu nostro, ducem ipsum nomine Haicam extinxerunt--, ab ipso rege saepius ductus exercitus eos laesit et in multis afflixit et in ultimam pene calamitatem perduxit. Illi vero nichilominus bellum quam pacem elegerunt, omnem miseriam carae libertati postponentes. Est namque hujuscemodi genus hominum durum et laboris patiens, victu levissimo assuetum, et quod nostris gravi oneri esse solet, Slavi pro quadam voluptate ducunt. Transeunt sane dies plurimi, his pro gloria 137.0171B| et pro magno latoque imperio, illis pro libertate ac ultima servitute varie certantibus. Multos quippe illis diebus Saxones patiebantur hostes, Slavos ab oriente, Francos a meridie, Lotharios ab occidente, ab aquilone Danos itemque Slavos; proptereaque barbari longum trahebant certamen.
- 21.
Fuit autem quidam Slavus a rege Heinrico relictus, qui jure gentis paterna successione dominus esset eorum qui dicuntur Heveldi, dictus Tugumir. Hic pecunia multa captus et majori promissione persuasus, professus est se prodere regionem. Unde quasi occulte elapsus, venit in urbem quae dicitur Brennaburg, a populoque agnitus et ut dominus susceptus, in brevi quae promisit inplevit. Nam nepotem suum, qui ex omnibus principibus 137.0171C| gentis supererat, ad se invitans, dolo captum interfecit, urbemque cum omni regione ditioni regiae tradidit. Quo facto, omnes barbarae nationes usque in Oderam fluvium simili modo tributis regalibus se subjugarunt.
- 22.
Heinricus igitur discedens a Saxonia, Lotharios iterum adiit, et cum genero suo, duce scilicet Isilberhto, cum suis militibus aliquamdiu moratus est. Iterum ducitur exercitus a rege contra Isilberhtum, et omnis regio Lothariorum illius imperio subjacens igni traditur. Obsessusque in urbe quae dicitur Kievermont, elapsus inde proficiscitur. Et cum obsidio difficultate locorum parum procederet, vastata undique regione, rex in Saxoniam revertitur. 137.0171D|
- 23.
Sciens autem comitem Isilberhti versutum et callidum nimis, nomine Immonem, artibus 137.0172A| illius melius arbitratus est pugnare quam armis. Ille vero, ut erat astutissimus, meliori ac majori se subdens, arma sumit contra ducem; quod ipse dux omnium laborum gravissime tulit, quia eum sibi adversum sustinere debuisset, cujus consilio ac fidei hactenus se maxime credebat. Augebat quoque indignationem ducis grex porcorum ab Immone callide captus. Nam subulci ducis cum contra portas urbis transirent, Immo porcellum pro porta agitari fecit, et omnem gregem porcorum apertis portis intra urbem recepit. Quam injuriam dux ferre non valens, coacto exercitu, obsedit Immonem. Ille autem plurima apum examina habuisse fertur, quae frangens projecit contra equites. Apes autem aculeis equos stimulantes, in insaniam vertebant, 137.0172B| ita ut equites periclitari coepissent. Quo viso Immo prospiciens de muro, eruptionem cum sociis minitavit. Hujuscemodi igitur artibus saepius dux ab Immone delusus, solvit obsidionem. Discedens vero fertur dixisse: Immone mecum sentiente, omnes Lotharios facile captos tenui, modo ipsum solum cum omnibus Lothariis capere nequeo. 24. Tractum tamdiu bellum Evurhardus considerans, ultra non quiescit. Quin contempto rege, et jure spreto juramentorum, ut initio, conserta manu cum Isilberhto ad incentiva bellorum pariter conspirant. Nec contenti regno occidentali solummodo, in Reni orientalem agrum depopulandum cum exercitu demerguntur. Haec cum audiuntur in castris regis--nam ea tempestate rex erat 137.0172C| pugnans contra Briseg et alias urbes, quae erant Evurhardi ditionis--, multi se a castris eruebant, nec ultra spes erat regnandi Saxones. Rex vero ea turbatione tanta constantia ac imperio usus est, licet raro milite constiparetur, ac si nichil ei difficultatis obviasset. Nam summi pontifices, relictis tentoriis et alia qualibet suppellectili, ipsi etiam defecerunt a fide.
- 25.
Defectionis causam edicere et regalia misteria pandere, super nos est; verum historiae satisfaciendum arbitramur; quicquid in hac parte peccemus veniabile sit. Summus pontifex missus ad Evurhardum pro concordia et pace, cum esset earum rerum desiderantissimus, pacto mutuo suum interposuit juramentum, et ideo ab eo non posse desinere 137.0172D| fertur narrasse. Rex autem per pontificem officio suo congruentia dirigens responsa, nil ad se 137.0173A| pertinere voluit, quicquid episcopus egisset sine suo imperio. Quare quia contra auctoritatem regi quasi praecellenti noluit subici, sed recessit ab eo, in Hammaburgensem urbem quasi in exilium destinavit, Rothardum vero episcopum novam Corbeiam direxit. In brevi vero utrisque clementer ignoscit, in sui gratiam suscipit, et honori pristino reddidit.
- 26.
Ad coercendam igitur ducum praesumptionem missus Herimannus cum exercitu, invenit eos super litus Reni, magnamque partem exercitus abesse, eo quod jam Renum cum praeda transissent. Circumfusus itaque dux ipse Evurhardus militum armis, multis vulneribus acceptis ac viriliter redditis, perfossus tandem telis corruit. 137.0173B| Isilberhtus autem fugiens, navem cum pluribus ascendit, quae onere praegravata subcumbens mergitur, ipseque dux cum caeteris mersus, numquam est inventus. Rex autem audita victoria suorum militum ac morte ducum, gratias egit omnipotenti Deo, cujus saepius auxilium expertus est oportunum; praeficiensque regioni Lothariorum Oddonem, Ricwinis filium, et ut nutriret nepotem suum filium Isilberhti, optimae spei puerulum, nomine Heinricum, reversus est in Saxoniam. Mater autem pueri copulata est conjugio Hluthowico regi, et Heinricus frater regis discedens a Lothariis, secessit in regnum Karoli. (DCCCCXL.) Necem ducum asperrima hiemps, hiememque secuta est fames validissima . 137.0173C|
- 27.
Post haec Immo, revera nescio an falso, arma sumit contra regem, et media hieme circumdatus exercitu, se pariter cum urbe tradidit, ac deinceps fidelis et utilis permansit. 28. Nepotes quoque Isilberhti servituti regiae se subjiciebant, urbibus quas tenebant nichilominus retentis. Kievermont etiam ab Ansfrido et Arnaldo adhuc tenebatur, ad quos Immo mandatum hujuscemodi dirigens ait: De me non sentio nisi quod vos sentitis, de vobis autem notum est, quia hujus gentis principes estis. Nulli ergo dubium, quin duabus manibus quisque magis valeat quam una. 137.0173D| Certum est itaque, tres unum fortitudine praecedere. 137.0174A| Et nunc quae necessitas cogit, ut serviamus Saxonibus, nisi nostra discordia? Quando vos armis circumdederunt, num victoria laetati sunt? Victoribus certe turpe est servire. Optimum omnium mortalium, qui me a puero nutrivit et inter amicos semper habuit et magna potestate clarificavit, nostrum communem dominum deserui, et Saxoni me periculo capitis mei sociavi; modo, ut scitis, pro merito honore contumelia ab eo affectus, armis circumdatus, pene ex libero servus factus sum. Ut ergo noveritis, me ex fide communi utilitati velle consulere, tibi Ansfrid unicam filiam meam desponsabo, quo nullo apud vos infidelitatis scrupulo notari queam. Date igitur locum mutui colloquii, et ex me ipso fidem probabitis, quam per nuntium necdum potestis. Ipsi ad haec, 137.0174B| quamvis ferrei pectoris essent, et illum jam olim suspectum haberent, tantae tamen calliditati cedentes, suasibilibus emolliti verbis, mutuo dabant locum conspectui. At ille armatos habens locis oportunis absconditos, dolo ambos cepit, et sub custodia regi destinavit, mandato, in haec verba pariter directo: Elatior, inquit, est mollior, vinclis aut verberibus non indiget, minis pandit universa quae scit. Ansfrid vero durior ferro est, hunc si tormenta accerrima rimentur, magnum est. Quos cum rex suscepisset, aliquanto tempore custodiae mancipatione castigavit; postea suae gratiae lenitate sibi associans, in pace dimisit. Cum ergo causae causis et res rebus ita copulatae sint, ut sententiarum ordine discerni adeo non debeant, 137.0174C| nemo me temporum vicissitudine accuset, dum posteriora anterioribus praeposuerim gesta.
- 29.
Rex igitur vicina sibi semper clementia graves fratris miseratus labores, aliquantis urbibus suis usibus concessis, permissus est intra regionem Lothariorum habitare.
- 30.
Eo tempore barbarorum bellum fervebat. Et cum milites ad manum Geronis praesidis conscripti crebra expeditione attenuarentur, et donativis vel tributariis praemiis minus adjuvari possent, eo quod tributa passim negarentur, seditioso odio in Geronem exacuuntur. Rex vero ad communes 137.0174D| utilitates rei publicae Geroni semper juxta erat. 137.0175A| Unde factum est, ut nimis exacerbati, odia sua in ipsum quoque regem vertissent.
- 31.
Quae causa Heinricum minime latuit, et--ut solet, amaris animis dum dulce aliquid offertur,--facile persuadebat hujuscemodi homines sibi concordare, spem habens iterum regnandi, dum nosset exercitum regi offensum. Denique multis intercurrentibus legatis, et munusculis invicem missis, omnes pene orientalium partium milites sibi colligavit. (DCCCCXLI.) Quae res ad tantum nefas processit, ut conjuratione valida facta, in paschali festivitate, quae erat proxima, cum ipse Heinricus ad palatium adisset, regem occidere cogitassent, ipsi vero regni diadema inponerent. Earum rerum dum non esset publicus proditor, 137.0175B| semper se protegente summa divinitate, notae factae sunt regi insidiae modicum ante pascha. Qui fidelium militum vallatus manu die ac nocte, nichilque decoris vel majestatis regiae coram populo ea sollempnitate minuens, nimium hostibus intulit timorem. Post diem vero sollempnem, consilio maxime Francorum qui eo tempore sibi adstabant, Herimanni scilicet, Udonis atque Conradi qui dictus est Rufus, secrete proditos jubet comprehendi vel certe occidi. Inter quos erat primus in caeteris omnium bonarum virtutum rebus absque hac noxa fortissimus optimusque Erich. Hic cum armatos ad se properasse intellexisset, conscius causarum, equum ascendit, arma sumit, circumfususque hostium turmis, memor pristinae virtutis ac 137.0175C| nobilitatis, elegit mori quam inimicorum dominationi subici. Nam lancea perfossus occubuit, vir omni virtute ac industria civibus carus atque clarus. Caeteri autem insidiarum conscii in alteram hebdomadam differuntur, et secundum leges sceleribus suis meritas poenas solventes, capite caeduntur. Heinricus autem fugiens regno cessit.
- 32.
Eo anno et portenta quaedam apparuere, scilicet cometae. Nam a quinta decima Kalendas 137.0176A| Novembris usque in ipsas Kalendas visae sunt: Quibus visis multi mortales territi, aut nimiam pestilentiam vel certe regni mutationem metuebant; quoniam quidem ante regis Heinrici excessum multa prodigia monstrata sunt, ita ut solis splendor forinsecus aere absque nubilo pene nullus appareret, intrinsecus autem per fenestras domorum rubeus tamquam sanguis infunderetur. Mons quoque, ubi ipse rerum Dominus sepultus est, fama prodidit, quia multis in locis flammas evomeret. Hominis etiam cujusdam manus sinistra ferro amputata, post annum fere integrum restituta est ei dormienti, qui pro signo miraculi sanguinea linea loco conjunctionis notabatur. (DCCCCXLII.) Sed cometas inundatio nimia, inundationemque boum pestilentia 137.0176B| subsecuta est.
- 33.
(DCCCCXLIII.) Defuncto autem Oddone, Lothariorum praeside, ac regis nepote Heinrico, ducatus regionis conceditur Conrado, cui et unicam filiam suam rex desponsavit, quia erat adolescens acer et fortis, domi militiaque optimus, commilitonibus suis carus. 34. Illis diebus Bertholdus, frater Arnulfi, procurabat Bajoariam, pugnansque contra Ungarios, victorque existens, triumpho celebri factus est clarus.
- 35.
Rex autem de die in diem proficiens, paterno regno nequaquam est contentus, sed abiit Burgundiam, regem cum regno in suam accepit potestatem. Hugonem alterum armis edomuit 137.0176C| sibi subjectum fecit. (DCCCCXLIV.) Cujus fibulam auream regi dono concessam, gemmarum varietate mirabilem, videmus in altari protomartiris Stephani rutilantem.
- 36.
(DCCCCXLV.) Igitur cum omnia regna coram eo silerent, et potestati ipsius omnes hostes cederent, monitu et intercessione sanctae matris ejus recordatus est multis laboribus fatigati fratris, praefecitque eum regno Bojoariorum, Bertholdo 137.0177A| jam defuncto, pacem atque concordiam cum eo faciens, qua usque in finem fideliter perduravit. Erat autem ipse dominus Heinricus copulatus matrimonio filiae ducis Arnulfi, feminae egregiae formae mirabilisque prudentiae. Fratrum vero pax atque concordia, Deo acceptabilis hominibusque amabilis, toto orbe fit jam celebris, dum unanimes res publicas augent, hostes debellant, civibus paterna potestate praesunt. Ducatu igitur Bojoariorum accepto, nequaquam desidia torpuit, sed abiens Aquilegiam cepit, Ungarios duabus vicibus armis superavit , Ticinum transnatavit, et praeda magna intra regionem hostium capta, exercitum incolumen patriam reduxit. Talium igitur et tantorum mores habitum formamque, 137.0177B| quos summa clementia mundo ad delicias omnemque decorem destinavit, nostrae non est omnimodis virtutis exponere. Verum devotionem, quam erga eos habemus, penitus celare nequimus. Ipse denique dominus rerum, fratrum natu maximus optimus, inprimis pietate erat clarus, opere omnium mortalium constantissimus, praeter regiae disciplinae terrorem semper jocundus, dandi largus, dormiendi parcus, et inter dormiendum semper aliquid loquens, quo eum semper vigilare aestimes, amicis nichil negans, et supra hominem fidelis. Nam quosdam audivimus accusatos et peccati manifestos, ipsum eorum advocatum et intercessorem et criminis nullo modo credulum, et ab eo post habitos, tamquam nichil umquam in eum peccassent. 137.0177C| Ingenium ei admodum mirandum, nam post mortem Edidis reginae, cum antea nescierit, litteras in tantum didicit, ut pleniter libros legere et intelligere noverit. Praeterea Romana lingua Slavanicaque loqui scit. Sed rarum est, quo earum uti dignetur. In venationibus creber, tabularum ludos amat, equitatus gratiam regia gravitate interdum exercens. Accessit ad haec et moles corporis, omnem regiam ostendens dignitatem, capite cano sparsus capillo; oculi rutilantes et in 137.0178A| modum fulguris cita repercussione splendorem quendam emittentes; facies rubicunda, et prolixior barba, et haec contra morem antiquum; pectus leoninis quibusdam sparsum jubis: venter commodus; incessus quondam citus, modo gravior; habitus patrius, et qui numquam sit peregrino usus. Quotienscumque autem sit opus corona portanda, jejunium semper praecedere pro vero traditur. Heinricus vero morum gravitate pollebat, et ob id ab ignotis minus clemens jocundusque praedicabatur, constanti admodum animo; fidelis et ipse amicis, ita ut mediocris substantiae militem conjugis suae sororis matrimonio honoraret, socium sibi amicumque faceret. Erat corpore praestanti, et qui in adolescentia omnem hominem egregia 137.0178B| forma ad se inclinaret. Junior vero fratrum domnus Brun magnus erat ingenio, magnus scientia et omni virtute ac industria. Quem cum rex praefecisset genti indomitae Lothariorum, regionem a latronibus purgavit, et in tantum disciplina legali instruxit, ut summa ratio summaque pax illis in partibus locum tenerent.
- 37.
Igitur cum bella intestina externaque cessarent, leges divinae atque humanae auctorali vigore pollent. Gravisque persecutio monachis oritur in diebus illis, affirmantibus quibusdam pontificibus, melius arbitrati, paucos vita claros quam plures negligentes inesse monasteriis oportere; obliti, nisi fallor, sententiae patrisfamilias prohibentis servos zizania colligere, sed utraque crescere oportere et 137.0178C| zizania et triticum usque ad messem (Matth. XIII, 29). Quo factum est, ut plures propriae infirmitatis conscii, deposito habitu et relictis monasteriis, grave onus sacerdotum devitarent. Fuerunt autem quidam qui summum pontificem Frithericum hoc non pure, sed ficte fecisse arbitrati sunt, quatinus venerabilem virum regique fidelissimum abbatem Hadumarum quoquo modo posset dehonestaret.
- 38.
Ipse enim erat vir magnae prudentiae ac 137.0179A| industriae. Sub ejus temporibus templum famosum Vuldense igne consumptum est, et ab eo restauratum et multo majore decore perfectum. Hic pontificem sub custodia tenuit, secunda conjuratione culpabilem, primum honorifice, sed cum litteras ab eo scriptas reprehendisset, satis severe. Pontifex vero dimissus dum ultionem quaerit, contra tantum virum leges non praevalent, humillima monasteria auctoritate temptavit, ut ad excellentissima aequaliter procederet. Sed hujuscemodi simulationes incassum profusae. Nam abbas in gratia et amicitia regis permansit, et causis intercurrentibus, pontifex quod cogitavit non implevit.
- 39.
Soror igitur regis Hluthowico regi genuit tres filios, Karolum, Lotharium et Karlomanum. 137.0179B| Ipse enim Hluthowicus rex a ducibus suis circumventus, et a Northmannis captus, consilio Hugonis Lugdunum missus custodiae publicae traditur. Filium autem ejus natu majorem Karlomannum Northmanni secum duxerunt Rothun ibi et mortuus est. Audiens 137.0180A| autem rex, super fortuna amici satis doluit, imperavitque expeditionem in Galliam contra Hugonem in annum secundum.
- 40.
Eo tempore (DCCCCXLVI) cum moraretur rex in campis silvestribus venationem agens, obsides Bolizlavi ibi vidimus, quos populo rex praesentari jussit, satis super eis laetatus.
- 41.
Ille annus notabilis casu calamitoso totius populi, de morte scilicet beatae memoriae Edidis reginae, cujus dies extrema septimo Kal. Februar. celebrata est cum gemitu et lacrimis omnium Saxonum. Haec nata ex gente Anglorum, non minus sancta religione quam regali potentia pollentium stirpe claruit. Decem annorum regni consortia tenuit, undecimo obiit. Saxoniam vero decem et novem 137.0180B| annis inhabitavit. Reliquit filium nomine Liudulfum, omni virtute animi et corporis ea aetate nulli mortali secundum; filiam quoque nomine Liudgardam, quae nupserat Conrado duci. Sepulta est autem in civitate Magathaburg in basilica nova, latere aquilonali ad orientem. 137.0179| EXPLICIT LIBER SECUNDUS.
LIBER III.
AD DOMINAM MAHTHILDAM IMPERATORIS FILIAM. LIBRI TERTII INCIPIT PRAEFATIO. 137.0179|
137.0179C| Quemadmodum coeii terraeque facies, hominum voces, vultus ac mores mille modis concordi discordia variantur, sed unius luminis sensusque ducatu, Dei cuncta regentis providentia, coguntur, ita publicis ac privatis rebus intentis imperiale decus, quod te ut serenissimum splendorem gemmamque lucidissimam mundo effudit, unum justitiae moderamen 137.0180C| est normaque rectitudinis. Unde laboris nostri opus, quod a diversis moribus diverse accipitur, eo quod ingenii sermonisque claritate egeat, sinu gloriosae clementiae tuae suscipiatur, nec in eo nostra insipientia, sed major consideretur devotio, humiliter deposco.
137.0179| EXPLICIT, PRAEPHATIO.
INCIPIUNT CAPITULA. 4. Quomodo Rothun adiit et inde Saxoniam reversus 137.0179C|
1.
Quomodo creavit rex filium suum Lindulfum post se regem.
2. De Gallia profectione, et altercatione regis et Hugonis ducis, et rege Luthwico.
3. Quomodo rex Lucdunum adiit.
137.0179D|
est.
137.0180C|
9. Quomodo rex reginam.
5. Quomodo Huga occurrit regi juxta fluvium Car.
6. De Liudulfo filio regis, quomodo Italiam adiit.
7. De Bernhario rege Longobardorum.
8. Quomodo rex duxit exercitum contra Bolizlavum.
137.0179| sibi sociavit, et Liudulfus 137.0180D| ideo tristis inde discedit. 137.0181A|
16. De conventu populi apud Fridisleri et Dadano.
11. De conventu populi apud urbem Augustanam.
10. Celebratis rex nuptiis revertitur in Saxoniam, secutusque eum Bernharius pacem cum eo secuturus.
137.0181| et miraculo quod ibi accidit.
12. De filiis regis.
13. De insidiis quas paraverunt regi.
14. De apparatu paschali.
15. De filio generoque regis et pontifice Frithurico.
137.0181| et Wilhelmo comitibus.
17. De pugna Lothariorum cum Conrado duce.
18. De obsidione Mogantiaca et altercatione Heinrici et Liudulfi.
137.0181B|
36. Obsidio urbis quae.
30. Avares junguntur Bojoariis.
25. De Ecberhto et Wicmanno et duce Herimanno.
21. De Arnulfo et fratribus ejus et quia exercitus missionem petiit et accipit.
19. De Ecberhto regis consobrino.
20. De Bojoariis quomodo juncti sunt Liudulfo.
137.0181| .
22. De rege, et quia multi defecerunt a fide.
23. De exercitu Saxonico qui Mogontiam adiit.
24. De Thiadrico et Wicmanno.
137.0181| .
26. De regis adventu in Boioariam.
27. De pontifice Frithurico et caeteris pontificibus.
28. Quomode rex infecto negotio revertitur in Saxoniam.
29. De causis Herimanni et nepotum ejus.
137.0181| , rex vero occurrit 137.0181C| eis cum valida manu.
31. Bojoarii bello fatigati de pace tractant.
32 De placito regis apud Cinnam.
33. De pontifice Frithurico et Conrado duce.
34. De Liudulfo qui a patre iratus discessit, et rex eum persequitur.
35. Pugna apud Horsadal.
137.0181| dicitur Renesburg.
37. Liudulfus pacem postulat sed non impetrat, et de morte Arnulfi.
38. Liudulfo pax datur, et rex Saxoniam revertitur.
39. Heinricus Novam urbem adiit.
40. Qualiter rex filium clementer suscipit.
137.0181D|
41. De fine pontificis Frithurici.
42. Qualiter Ucri a Gerone capiuntur.
137.0182A|
43. Qualiter Raeinesburg se tradit, et regionem fratri restituit.
44. De famoso triumpho quem rex de Ungariis obtinuit.
45. De pugna Thiadrici adversus Sclavos.
46. De portentis quae interim acciderunt.
47. De casu Conradi ducis.
48. De tribus ducibus Avarorum.
49. De triumpho regis.
50. De rege et versutiis Wicmanni.
51. De exercitu qui Wicmannum pene cepit in urbe Suitleiscare.
52. Quomodo capta est urbs Cocarescemiorum.
53. Quomodo ultus est rex illam depopulationem.
54. De Gerone preside.
137.0182B|
55. De Stoineffo barbarorum rege et milite qui eum occidit.
56. De rege quia crebris victoriis gloriosus factus est.
57. De Liudulfo quia patria cessit propter amicos.
58. De litteris obitum ejus significantibus.
59. De Wicmanno qui Saxoniam occulte intravit.
60. Quomodo fide Geronis susceptus est Wicmannus.
61. De prodigiis quae apparuerunt in vestimentis.
62. De infirmitate imperatoris.
63. De profectione secunda regis in Italiam.
64. De Wicmanno, quomodo iterum rebellavit.
65. De Danis, quomodo Christiani perfecte facti sunt.
137.0182C|
75.
De reversione imperatoris ab Italia et de obitu
67. Quomodo Gero.
66. Gero propter juramentum dimisit Wicmannum.
137.0181| Lusiki vicit.
68. De duobus regulis et Wicmanno.
69. De nece Wicmanni.
70. Acceptis armis Wicmanni imperator jam factus scripsit epistolam in Saxoniam mittendam.
71. De legatis Grecorum et eorum fraude.
72. De Gundthario et Sifrido.
73. De populo Constantinopolitano et eorum imperatoribus.
74. De Mathilda matre imperatoris et obitu episcoporum Bernhardi et Wilhelmi.
137.0182D|
ejus.
76. Quomodo populus pro patre elegit filium ejus in principem.
137.0181|
EXPLICIUNT CAPITULA.
INCIPIT LIBER III. 137.0183|
- 1.
137.0183A| Post excessum Edidis reginae (DCCCCXLVI) omnem amorem maternum transfudit rex in unicum filium suum Liudulfum, factoque testamento creavit eum regem post se. Ipse autem tener adhuc erat adolescens, aetatis non habens amplius quam sedecim annos.
- 2.
Rex vero in Galliam proficiscens expeditionem, coacto apud Camaracam urbem exercitu, festinat intrare regnum Karoli, vindicandae causa injuriae generis sui Hluthowici. Quo audito Hugo, missa legatione, jurat per patris sui animam, qui jam olim periit Deo regique proprio repugnando, quia tanta sibi esset copia armorum, quantam hactenus rex numquam vidisset; additque contemptum, vane tumideque super Saxones 137.0183B| loquendo, quia inbelles essent, et quia facile posset una potione telorum Saxonicorum septem obsorbere. Ad quod rex famosum satis reddit responsum: sibi vero fore tantam multitudinem pilleorum ex culmis contextorum, quos ei praesentari oporteret, quantam nec ipse nec pater suus umquam viderit. Et revera cum esset magnus valde exercitus, triginta scilicet duarum legionum, non est inventus, qui hujusmodi non uteretur tegumento, nisi rarissimus quisque. Certus autem factus 137.0184A| de adventu regis Hugo, timore quoque perterritus, dimisit Hluthowicum. Dimissus igitur Hluthowicus regi occurrit, jungiturque cum sociis exercitui illius.
- 3.
Rex autem cum exercitu Lugdunum adiit, eamque armis temptavit, inde Parisius perrexit, Hugonemque ibi obsedit, memoriam quoque Dyonisii martiris digne honorans veneratus est. Ductus inde exercitus contra urbem Remensem, ubi erat nepos Hugonis contra jus fasque omne subrogatus episcopus, legitimo pontifice adhuc superstite. Armis autem urbem capiens, injuste constitutum expulit sacerdotem, legitimum ecclesiae sedique propriae restituens.
- 4.
Exinde, collecta ex omni exercitu electorum 137.0184B| militum manu, Rothum Danorum urbem adiit, sed difficultate locorum, asperiorique hieme ingruente, plaga eos quidem magna percussit; incolumi exercitu, infecto negotio, post tres menses Saxoniam regressus est, urbibus Remense atque Lugduno cum caeteris armis captis Hluthowico regi concessis.
- 5.
(DCCCCXLVII.) Huga autem expertus potentiam regis virtutemque Saxonum, non passus est ultra terminos suos hostiliter intrare, sed pergenti 137.0185A| in eandem expeditionem anno sequenti, occurrit juxta fluvium qui dicitur Char , manus dedit, juxtaque imperium regis pactum iniit, utilisque proinde permansit.
- 6.
Videns autem rex filium suum Liudulfum virum factum, dedit ei conjugem divitiis ac nobilitate claram, ducis Herimanni filiam, nomine Idam. Quam cum accepisset, in brevi post haec socer moritur (DCCCCXLIX), cum ducatu omni ei possessione relicta. Accepta autem potestate, animum tranquillum, quem in puero gessit, exuit, armatumque militem in Italiam ducens, aliquantis ibi urbibus captis et sub custodia traditis, ipse revertitur in Franciam (DCCCCL).
- 7.
Eo tempore usurpato imperio, regnavit in 137.0185B| Longobardia homo ferus et avarus, et qui omnem justitiam pecunia venderet, Bernharius . Veritus autem singularis prudentiae reginae virtutem, a Hluthowico rege relictae, in multis eam afflixit, quo tanti decus splendoris extingueret, vel certe obscuraret. 8. Illo tempore rex proficiscitur in militiam contra Bolizlavum regem Boemiorum, et cum capienda esset urbs quae nuncupabatur Nova, in qua clausus obsidebatur Bolizlavi filius, prudenti rex consilio diremit proelium, ne miles in rapiendis hostium spoliis aliquod periculum incideret. Considerata itaque virtute regis ac innumera multitudine exercitus, Bolizlav urbe egressus, maluit tantae majestati subjici, quam ultimam 137.0185C| perniciem pati; sub signisque stans, et regem audiens responsaque reddens, veniam tandem promeruit. Inde plena victoria gloriosus factus rex, Saxoniam regreditur.
- 9.
(DCCCCLI.) Cumque eum virtus praefatae reginae non lateret, simulato itinere Romam proficisci statuit. Cumque in Longobardiam ventum esset, aureis muneribus amorem reginae super se probare temptavit. Quo fideliter experto, in conjugium sibi eam sociavit, cumque ea urbem Papiam, quae est sedes regia, obtinuit. Quod cum vidisset filius ejus 137.0186A| Liudulfus, tristis a rege discessit, profectusque in Saxoniam, aliquamdiu moratus est in loco consiliis funesto Salaveldun. 10. Rex veroin Italia celebratis juxta magnificentiam regalem nuptiis, proficiscitur inde cum novi matrimonii claritate, acturus proximum pascha in Saxonia, laetitiam patriae magnamque gratiam conferens. Persuasus quoque rex Bernharius a Conrado duce, cui Papia cum praesidio militari relicta erat custodienda, regem subsecutus est in Germaniam, pacem cum eo facturus, et omnibus quae imperavisset obtemperaturus. Cui regiae urbi appropinquanti, occurritur miliario ab urbe a ducibus et praefectis palatinorumque primoribus, et regaliter susceptus, ductus in urbem, 137.0186B| jussus est in hospitio sibi parato manere. Neque enim faciem regis intra tres dies videre promeruit. Quod aegre ferens Conradus, qui eum adduxerat, unumque cum eo sentiens filius regis Liudulfus, suspectum super hac causa Heinricum, fratrem regis, habentes, quasi antiqua stimulatum invidia, devitaverunt eum. Heinricus autem sciens adolescentem maternis destitutum suffragiis, contemptui coepit eum habere, in tantum ut a conviciis ei quoque non parceret. Interea rex regem alloquitur, in gratiamque regis ac reginae susceptus, deditionis sponsionem dat, foederisque spontanei diem locumque apud urbem Augustanam designans.
- 11.
Ubi cum conventus fieret, Bernharius manus 137.0186C| filii sui Adalberhti suis manibus implicans, licet olim Hugonem fugiens regi subderetur, tunc tamen renovata fide coram omni exercitu famulatui regis se cum filio subjugavit. Et ita dimissus, in Italiam remeavit cum gratia et pace. Ibi mirae magnitudinis lapis grandinis tonitru ac tempestate turbulenta de coelo jactus, ingens miraculum multis visentibus praebuit.
- 12.
Nati sunt autem regi filii ex serenissima regina primogenitus Heinricus, secundus Brun , tertius paterni nominis majestate 137.0187A| designatus, quem jam post patrem dominum ac imperatorem universus sperat orbis; filiam quoque sanctae matris ejus vocabulo insignitam, de qua non praesumimus aliquid dicere, cum ejus claritas praecellat omne quod dicere aut scribere valemus.
- 13.
(DCCCCLIII.) Enimvero rex cum regiones Francorum urbesque circuiret, audivit, quia ei insidiae pararentur a filio generoque; quapropter summus pontifex revocatus, ubi austeriorem vitam more solito cum heremitis et solitariis ante Pascha agebat, suscepit regem Mogontiae, ibi ei aliquamdiu ministrans. Nefanda consilia prodita, a filio generoque animadversa; purgandi locum criminis cum consilio pontificis petunt et impetrant. Qui licet 137.0187B| sceleris manifeste arguerentur, paruit tamen rex eorum sententiis in omnibus, locorum temporumque angustia. 14. Et cum apparatus paschalis apud Aquas fieri oporteret, comperit, quia nichil sibi dignum ibi paratum esset ; maternum gaudiis et officiis decenter curatur, regemque quem in Francia pene perdidit, in patria magnifice recepit.
- 15.
Nam confortatus amicorum gentisque propriae praesentia, irritum fecit pactum, quod coactus inire confessus est; edictumque est filio generoque, auctores sceleris puniendos tradere, aut certe se hostes publicos nosse. Pactis pristinis pontifex intercessit, tamquam paci et concordiae consulturus; ob id regi fit suspectus, amicis regalibus 137.0187C| consiliariisque omnimodis spernendus. De eo nostrum arbitramur nequaquam aliquid temere judicare; sed quod de eo probamus, quia magnus erat in oratione die noctuque, magnus elemosinarum largitate, praecipuus verbo praedicationis, non silere dignum duximus; caeterum de accusatis causis qui judicat Dominus est.
- 16.
Earum rerum dum ibi finis non fieret, universalis populi conventus esse jubetur apud villam quae dicitur Fridesleri, super his causis discutiendum. 137.0187D| Ubi cum frater regis Heinricus adesset, 137.0188A| multas ac graves causas summo pontifici objiciebat; proptereaque regis totiusque pene exercitus offensam incurrit, dum eum penitus culpabilem ex illius dictis censerent. Praeterea rex severiorem animum gerens ex recenti injuria, eminentissimos viros ac sibi quondam caros et in Biertanico bello fideles, fratri traditos exilio dampnavit, dum accusati rationem redderent, nec se purgare sufficerent. Hi erant Thuringi genere, potestatis praefectoriae, Dadanus et Willehelmus nomine. Hoc facto multi scelerum conscii satis perterriti, soluta contione, multitudine dimissa, sese rex in orientales partes contulit.
- 17.
Lotharii autem, cum regem duci Conrado sensissent offensum, cum jam olim ei infesti essent, eo 137.0188B| quod ducatum super eos administraret ipsis invitis, arma contra eum sumunt. Ille vero imperterritus, leoninum exerens animum, signa signis contraria invexit, et incredibilem multitudinem ex eis propria manu fudit, dum sanguine amici, quem in proelio amisit, Conradi scilicet Evurhardi filii, ut fera saevissima acueretur. Itaque illi fortissimo subpeditante fortium militum manu, adverso exercitui dum novus semper additur, a meridie usque in vesperum protrahitur bellum; nocte proelium dissolvitur, nullus victoria laetatur.
- 18.
Rex autem circa Kalendas Julii moto exercitu, armis filium generumque quaerere temptavit; obvias urbes partis adversae aut armis cepit aut in deditionem accepit, quousque Mogontiam perveniret, 137.0188C| quam filius cum exercitu intravit, patremque, dictu miserabilius, armatus expectavit. Ibi plus quam civile et omni calamitate acerbius bellum coeptum; multae machinae muris admotae, sed ab urbanis destructae vel incensae; crebrae ante portas pugnae, raro forinsecus stationes fusae. Cunctando enim res universae variavere, dum dominatorem regni foris, intus successorem metuebant. Obsidio itaque dum sexaginta ferme dies excederet, sermo fit de pace; unde datus est obses in urbem 137.0188D| consobrinus regis ( Ecberhtus), quo libera via 137.0189A| cuilibet pateret in castra crimen purgandi, de pace atque concordia tractandi. Filius cum genero castra ingressi, regalibus vestigiis prosternuntur, pro scelere omnia sustinere paratos fore, saltem ut amici auxiliatores in fide suscepti, nichil adversi paterentur. Rex autem non inveniens, quomodo meritas poenas filio inferret, fautores insidiarum expostulat. Illi autem juramentis vicariis obligati, et quodammodo arte antiqui hostis constricti, hoc omnino negabant. Ingens interea oritur laetitia in castris, et a castris circumquaque fama diffusa, numquam urbe egressos, nisi omnibus essent a rege imperatis obtemperaturi. Eae spes incassum conceptae; nam cum non oboedirent edictis regis, motus Heinricus adversus adolescentem: Nichil te, inquit, 137.0189B| jactitas contra dominum meum regem fecisse, et ecce omnis exercitus usurpatorem te regni invasoremque novit. Ipse ergo si accusor reus criminis, si culpabilis existo, quare non contra me legiones ducis? Signa adversum me move; et festucam de terra sumens: Hujus, inquit, pretii a me meaque potestate rapere non poteris. Quid tibi visum est sollicitare hujuscemodi rebus patrem tuum? Contra summam divinitatem agis, dum domino patrique tuo repugnas. Si aliquid scis vel vales, in me furorem tuum evome, ipse enim tuam non timeo iram. Ad haec adolescens nichil respondit, sed audito rege, cum suis urbem ingressus est.
- 19.
Consobrinus autem regis Ecberhtus cum obses datus esset in urbem, suasibilibus corruptus 137.0189C| verbis, regi fit aversus, cum et antea ei iratus esset, eo quod argueretur incauti certaminis, ubi oculum perdidisset.
- 20.
Dum haec agerentur, proxima nocte Bojoarii comites fratris regis, relicto eo, juncti sunt Liudolfo; qui pergens cum eis, cepit urbem regiam quae dicitur Rainesburg cum caeteris in ea regione munitissimis; omnemque pecuniam ducis suis militibus divisit, conjugem cum filiis patrui et amicis non solum urbe sed et regione excedere cogit. Haec omnia a Deo credimus acta, ut 137.0190A| qui serenissimum regem plurimis populis ac gentibus praeficere voluit, disceret parum in se, in Deo vero omnia posse.
- 21.
Erat autem junior Arnulfus cum fratribus, qui tale consilium machinatus est contra Heinricum, eo quod paterno regno subrogaretur, ipse autem honore patrio privatus esset. Porro exercitus diutino labore fatigatus, missionem petit et accipit, rege cum paucis admodum filium in Bojoariam subsequente.
- 22.
(DCCCCLIII.) Ipse namque erat patiens laborum, supra quam credi possit de homine ab adolescentia delicate nutrito. Multitudine denique deficiente a fide, rari admodum erant, qui partes regis adjuvarent; inter quos erat quidam Adalherhtus 137.0190B| et alii cum eo admodum pauci.
- 23.
Militante adversum Mogontiam rege, Herimannus dux Saxoniam procurabat. Cum novus exercitus a Saxonia ad supplementum veteris mitti debuisset, Thiadricus juniorque Wichmannus ei praefuere. Attingentes terminos Francorum, a Liudulfo duceque Conrado subito circumfusi, in desertum quoddam coguntur castellum. Quod cum obpugnare nituntur, jactu rotae signifer ante portam brachium perdidit; quo facto bellum est sedatum, indutiaeque concessae trium dierum in Saxoniam revertendi.
- 24.
Thiadricus a Liudulfo magnis promissionibus est temptatus, Wichmannus autem admodum corruptus, patruum exin arguere, paternae 137.0190C| hereditatis raptorem dicere et suorum thesaurorum praedonem vocare coepit. Ipse autem consilii nequaquam ignarus, quanta sapientia quantaque prudentia contra propinquos et hostes manifestos vigilaverit difficile est omnimodis edicere.
- 25.
Jungitur quippe Ecberhtus Wichmanno, eademque sententia consurgunt in ducem, nullumque ei dant quietis otium. Ille autem nobili patientia juvenum furorem frangens, cavet tumultum aliquem rege absente illis in partibus accrescere. 26. Bojoarii repentino regis adventu nec ad pacem 137.0191A| vertuntur, nec bellum publicum praesumunt, sed clausi muris grandem exercitui laborem suaeque regionis solitudinem parant. Unde minus procedente negotio, absque animabus exercitus a nulla re abstinebat, sed omnia vastabat.
- 27.
Summus pontifex interea, ut ipse aiebat timore regis, officio pontificali amisso, heremiticam cum solitariis ducebat vitam. Non minima quoque caeteris pontificibus cunctatio erat in Bojoaria, dum favent partibus nunc regi assistendo, nunc alienas partes adjuvando, quia nec sine periculo alienabantur a rege, nec sine sui detrimento ei adhaerebant.
- 28.
Agens tres integros menses, a Mogontia recedens, rex in illis regionibus, demum circa 137.0191B| Kalend. Januar., infecto negotio, amissis duobus principalibus viris ac potestate claris, Immede et Mainwerco quorum uterque ictu sagittarum periit, alter Mogontiae, alter in itinere Bojoariam pergentibus, revertitur in Saxoniam.
- 29.
(DCCCCLIV.) Causas dicentibus coram rege Herimanno suisque nepotibus, omnes justi tenaces sententiam ducis laudavere, adolescentes castigandos judicantes. Rex autem amans parcebat illis, sub custodia militari tantum intra palatium tradens Wichmannum.
- 30.
Interea audit, quia Avares intrantes Bojoariam jungerentur adversariis, disponerentque publico bello eum temptare. At ille satis inperterritus tali necessitate, numquam se gratia Dei dominum 137.0191C| ac regem oblitus est, sed collecta valida manu, obviam procedit acerrimis hostibus. Illi autem divertunt ab eo, acceptisque ducibus a Liudulfo, omnem Franciam pervagati sunt, et tantam stragem dederunt, primum amicis, ut cuidam Ernusto vocabulo, qui erat partis adversae, sui juris familias supra millesimum numerum captivassent, deinde caeteris omnibus, ut dictu fidem excedat. Dominica ante pascha Wormatiae eis est publice ministratum, et muneribus auri et argenti plurimum donatum. Inde Galliam profecti, per aliam viam in patriam revertuntur.
- 31.
Bojoarii civili exercitu externoque fatigati--nam Ungariis egressis, exercitu regali premuntur--coacti sunt de pace tractare; factumque est, 137.0191D| ut pax daretur usque in 16 Kalend. Julii, et 137.0192A| locus esset apud Cinnam rationis dandae et responsionis reddendae.
- 32.
Ad condictum locum dum universalis populi conventus fieret, talem rex orationem exorsus est: Paterer inquit, si indignatio filii mei caeterorumque insidias tendentium me solum torqueret, et non totum christiani nominis populum perturbaret; parum esset, urbes meas more latronum invasisse, regionesque a mea potestate rapuisse, nisi propinquorum meorum ac carissimorum comitum sanguine satiarentur. Ecce sine filiis sedeo orbatus, dum filium gravissimum hostem patior. Quem plurimum amavi et a mediocri loco ad summum gradum summumque honorem provexi, unicum filium meum habet adversum me. Tolerabile hoc utcumque 137.0192B| foret, si non Dei hominumque inimici his causis introducerentur. Modo regnum meum habent desolatum, populum captum vel interfectum, urbes destructas, templa succensa, sacerdotes extinctos; adhuc madent sanguine plateae; auro meo et argento, quibus filium generumque ditavi, hostes Christi sedes suas remeunt referti. Quid igitur supersit sceleris, quid perfidiae, excogitare nequeam. His dictis, tacuit rex. Heinricus laudans sententiam regis, subjunxit, quia hostes secundo victi publico certamine, maligne ac pessime conducerentur, quo via eis iterum laedendi aperiretur; omnem calamitatem omnemque laborem consultius velle pati, quam communem hostem umquam in fidem susciperet. His dictis, Liudulfus 137.0192C| procedens ait: Conductos adversum me pecunia, fateor, obtinui, ne me michique subjectos laederent; si in hac parte culpabilis praedicor, sciat me omnis populus hoc non voluntarie, sed ultima necessitate coactum fecisse. Postremum pontifex summus rationem redditurus intravit, promittens, se quocumque rex imperavisset judicio significaturum, numquam contra regem sensisse vel velle vel fecisse; timore coactum a rege discessisse, offensum sibi eum quia intellexisset, innocentem gravissimis accusationibus obrutum; de caetero juramentorum omnibus argumentis fidem servaturum. Ad haec rex: A vobis non exigo juramentum, nisi pacis et concordiae consilium in quantum possitis, adjuvetis. Et hoc dato, in fide ac pace eum 137.0192D| dimisit. 137.0193A|
- 33.
Pontifex cum duce Conrado cum adolescentem non possent inclinare, quatinus patri subderetur ejusque sententiam secutus sustineret, discesserunt ab eo, Deo regique sese jungentes. 34. Proxima nocte Liudulfus cum suis a rege discedens, urbem Rainesburg cum exercitu intravit. Rex autem sequens filium, urbem offendens quae dicitur Horsadal obsedit eam.
- 35.
Facta autem pugna, durius certamen circa murum nemo umquam viderat mortalium. Multi ibi ex utraque parte caesi, plures sauciati; noctis tenebrae proelium dirimere. Saucius ancipiti bello postera luce ducitur inde exercitus, diutius ibi non morari visum ad graviora tendentibus. 137.0193B|
- 36.
Trium dierum itiner proinde ad Rainesburg. Castrorum loca occupata munitionibusque circumsepta, obsidio urbis diligenter est incepta. Sed cum multitudo machinas muris adplicari non sineret, satis dure interdum ab utrisque pugnatum pro muris. Diu tracta obsidio cogit clausos belli negotiis aliquid actitare. Arbitrati sunt enim fame pejus torqueri, si ad id cogerentur, quam in acie fortiter mori. Jussum itaque, occidentali porta erumpere equites, quasi inpetum in castra facturos alios naves ascendere, et per flumen urbi contiguum, dum equestri proelio pugnaretur, castra armatis deserta invaderent (DCCCCLIV). Urbani signo nolae congregati, condicta peragere; quod in castris usu non ignotum. Quapropter et ipsi non segniter praeparantur. 137.0193C| Moram facientibus in erumpendo equitibus, classis ab urbe longius elabitur, exsilientesque de navibus irruunt in castra, offendentesque armatos, dum trepidi fugae consulunt, circumfusi undique caeduntur. Alii naves ingredi nisi, timore perculsi deviantes, flumine absorbentur; alii naves plus aequo ingressi, dimerguntur, factumque est, ut vix pauci de pluribus superessent. Equites vero ab equitibus fatigati devictique, plures saucii, in urbem coguntur. Miles regius victor in castra reversus, unum solummodo letali vulnere 137.0193D| percussum pro portis secum revehunt. Pecus 137.0194A| omne urbis loco herboso delatum, qui erat inter Rain et Donov fluvios, sed a fratre regis Heinrico captum, et inter socios divisum est. Urbani crebris proeliis triti, fame quoque periclitari coeperunt.
- 37.
Unde egressus urbe Liudulfus cum principalibus viris, pacem postulat, sed non inpetrat, quia patri obedientiam negat. Ingressus vero urbem, portam orientalem obsidentem armis temptat Geronem, tot victoriis quot proeliis clarum. A tertia hora usque in nonam acriter pugnatum; ante portam urbis, equo cadente, ascensor Arnulfus armis exutus ilicoque telis perfossus occubuit. Post biduum a muliere famem urbis fugiente mors illius notificatur, dum antea incertum esset. Cujus morte urbani satis confusi, jam de pace tractabant. 137.0194B| 38. Interventu proinde principum iterum Liudulfus cum sociis urbe egressus, dum mense integro et dimidio obsideretur, pacem obtinuit usque ad condictum diem, dum de his causis dijudicaretur; locusque concilii apud Fridesleri notabatur. Rex inde patriam reversus.
- 39.
Heinricus vero Novam urbem obtinuit; Rainesburg pene omnis proxima nocte concremata.
- 40.
Exercitandi gratia venationem agens rex in loco qui dicitur Suveldun , filius patri nudatis plantis prosternitur, intima tactus poenitentia; oratione flebili patris primum, deinde omnium praesentium lacrimas extorquet. Amore itaque paterno susceptus in gratiam, spondet 137.0194C| se obtemperaturum consensurumque omni paternae voluntati.
- 41.
Interea summus pontifex aegrotasse nuntiatur ac desperari. Quapropter regis placitum modice est dilatum. Finem summi pontificis qui interfuere satis laudabilem praedicant. Defuncto pontifice, universalis conventus populi celebratus; Mogontia post annum et dimidium regi tradita cum omni Francia; filius ac gener in gratiam suscepti, qua et in finem usi sunt fideliter. 42. Eo anno Slavi qui dicuntur Uchri a 137.0194D| Gerone cum magna gloria devicti, cum ei praesidio 137.0195A| esset dux Conradus a rege missus. Praeda inde ingens ducta; Saxoniae laetitia magna exorta.
- 43.
(DCCCCLV.) Proximum agens rex pascha cum fratre, ducit post haec exercitum contra Rainesburg, iterum armis machinisque urbem torquens. Dum praesidio Saxonum destituitur ac fame vexatur, portis urbani egressi, cum urbe tradiderunt semet ipsos regi. Qui principes exilio dampnans, reliquae multitudini parcit, victoriaque gloriosus remeavit in patriam, omni regione Bojoarica fratri restituta.
- 44.
Ingressusque Saxoniam circa Kal. Julii, obvios habet legatos Ungariorum, tamquam ob antiquam fidem ac gratiam eum visitantes, re autem vera, ut quibusdam videbatur, eventum belli civilis considerantes. (DCCCCLV.) Quos cum secum aliquantis 137.0195B| diebus retinuisset et aliquibus munusculis donatos remisisset in pace, audivit a nuntiis fratris, ducis scilicet Bojoariorum: Quia ecce Ungarii diffusi invadunt terminos tuos, statuuntque tecum inire certamen. His auditis rex, quasi nichil laboris praeterito bello toleravisset, coepit ire contra hostes, sumptis secum paucis admodum ex Saxonibus, eo quod jam bellum Slavanicum urgeret. Castris positis in confiniis Augustanae urbis, occurrit ei exercitus Francorum Bojoariorumque; cum valido quoque equitatu venit in castra Conradus dux, cujus adventu erecti milites, jam optabant non differre certamen. Nam erat natura audacis animi, et quod rarum est audacibus, bonus consilii, et dum eques et dum pedes iret in hostem, bellator intolerabilis, 137.0195C| domi militiaque sociis carus. Igitur ab utriusque exercitus latrocinantibus agminibus notificabatur, non longe exercitus ab altero fore. Jejunio in castris praedicato, jussum est omnes in crastino paratos esse ad bellum. Primo diluculo surgentes, pace data et accepta, operaque sua primum duci, deinde unusquisque alteri cum sacramento promissa, erectis signis procedunt castris, numero quasi octo legionum. Ducitur exercitus per aspera et difficilia loca, ne daretur hostibus copia turbandi sagittis agmina, quibus utuntur acerrime, arbustis ea protegentibus. Primam et secundam tertiamque legionem direxerunt Bojoarii, quibus 137.0195D| praefuerunt praefecti ducis Heinrici; nam ipse 137.0196A| bello interim aberat, eo quod valitudine corporis laborasset, qua et mortuus est. Quartam ordinavere Franci, quorum rector ac procurator erat dux Conradus. In quinta, quae erat maxima, quae et dicebatur regia, ipse princeps vallatus lectis ex omnibus militum milibus alacrique juventute, coramque eo angelus, penes quem victoria, denso agmine circumseptus. Sextam et septimam construxerunt Suavi, quibus praefuit Burghardus, cui nupserat filia fratris regis. In octava erant Boemi electi milites mille, armis potius instructi quam fortuna; in qua et sarcinae omnes ac inpedimenta quaeque, quasi ipsa esset tutissima, quae esset novissima. Sed aliter res acta est ac arbitrabatur; nam Ungarii nichil 137.0196B| cunctantes, Lech fluvium transierunt, circumeuntesque exercitum, extremam legionem sagittis lascessere coeperunt, et inpetu cum ingenti vociferatione facto, aliis caesis vel captis, sarcinis omnibus potiti, caeteros legionis illius armatos fugere compulerunt. Similiter septimam ac sextam aggressi, plurimis ex eis fusis, in fugam verterunt. Rex autem cum intellexisset, bellum ex adverso esse et post tergum novissima agmina periclitari, misso duce cum quarta legione, captivos eripuit, praedam excussit, latrocinantiaque hostium agmina proturbavit. Fusis latrocinantibus undique adversariorum agminibus, signis victricibus dux Conradus ad regem revertitur; mirumque in modum cunctantibus veteranis militibus, 137.0196C| gloria victoriae assuetis, cum novo milite et fere bellandi ignaro triumphum peregit.
- 45.
Dum ea geruntur in Bojoaria, varie pugnatum est a praeside Thiadrico adversus barbaros. Cum capere nisus esset quandam urbem illorum, usque introitum portae persecutus est adversarios, cogens illos intra murum, oppido potito et incenso, et omnibus quae foros murum erant captis vel interfectis. Cum jam incendio extincto reverteretur, et paludem, quae erat urbi adjacens, medietas militum transisset, Slavi videntes nostros in arto sitos ob difficultatem loci, nec copiam habere pugnandi nec locum adeo fugiendi, insequebantur 137.0196D| a tergo revertentes clamore magno. Peremerunt 137.0197A| ex eis ad quinquaginta viros foeda fuga nostrorum facta.
- 46.
Ingens interea pavor omnem Saxoniam trepidam pro rege et exercitu ejus pro hac re adversa invasit. Terrebant nos praeterea portenta inusitata. Templa denique plerisque in locis tempestate valida concussa visentibus et audientibus horrorem nimium incussere; utriusque sexus sacerdotes ictu fulminis interierunt, et alia multa illo tempore contigerunt dictu horrenda et propterea nobis praetereunda. Totum pondus proelii ex adverso jam adesse conspiciens rex, exhortandi gratia allocutus est socios hoc modo: Opus esse nobis bonorum animorum in hac tanta necessitate, milites mei, vos ipse videtis, qui hostem non 137.0197B| longe sed coram positum toleratis. Hactenus enim inpigris manibus vestris ac armis semper invictis gloriose usus, extra solum et imperium meum ubique vici, et nunc in terra mea et regno meo terga vertam? Superamur scio multitudine, sed non virtute, sed non armis; maxima enim ex parte nudos illos armis omnibus penitus cognovimus, et quod maximi est nobis solatii, auxilio Dei. Illis est sola pro muro audatia, nobis spes et protectio divina. Pudeat jam nunc dominos pene totius Europae inimicis manus dare. Melius bello, si finis adjacet, milites mei, gloriose moriamur, quam subjecti hostibus vitam serviliter ducamus, aut certe more malarum bestiarum strangulo deficiamus. Plura loquerer, milites mei, si nossem verbis virtutem vel audatiam animis vestris 137.0197C| augeri. Modo melius gladiis quam linguis colloquium incipiamus! Et his dictis, arrepto clipeo ac sacra lancea, ipse primus equum in hostes vertit, fortissimi militis ac optimi imperatoris officium gerens. Hostium audaciores primum resistere, deinde ut socios viderunt terga vertere, obstupefacti nostrisque intermixti, extinguuntur. Caeterorum vero alii, equis fatigatis, villas proximas intrant, circumfusique armatis, cum moeniis, pariter, concremantur; alii flumen contiguum transnatantes, dum ripa ulterior ascendentes non sustinet, flumine obvolvuntur et pereunt. Eo die castra invasa, captivique omnes erepti; secundo die ac tertio a vicinis urbibus reliqua multitudo in tantum 137.0197D| consumpta est, ut nullus aut rarus evaderet. 137.0198A| Sed non adeo, incruenta victoria fuit de tam saeva gente.
- 47.
Conradus quippe dux, fortiter pugnans, animi fervore solisque ardore, qui eo die nimius erat, accensus aestuat, vinclisque solutis, dum aurum captat, vulnere sagittae adverso gutturis defixae cadit. Cujus corpus juxta regis imperium honorifice collectum transportatur Wormatiam, ibique sepelitur vir omni virtute animi et corporis magnus atque famosus, cum fletu et planctu omnium Francorum. 48. Tres duces gentis Ungariae capti, ducique Heinrico praesentati, mala morte, ut digni erant, multati sunt; suspendio namque crepuerunt. 137.0198B|
- 49.
Triumpho celebri rex factus gloriosus, ab exercitu pater patriae imperatorque appellatus est. Decretis proinde honoribus et dignis laudibus summae divinitati per singulas ecclesias, et hoc idem sanctae matri ejus per nuntios demandans, cum tripudio ac summa laetitia Saxoniam victor reversus, a populo suo, libentissime suscipitur; neque enim tanta victoria quisquam regum intra ducentos annos ante eum laetatus est. [Nam ipsi bello Ungarico aberant, Slavanico certamini reservati.]
- 50.
Igitur, ut supra retulimus, cum deficeret in ratione reddenda contra suum patruum Wichmannus, intra palatium custoditur. Cum vero rex in 137.0198C| Bojoariam proficisci vellet, simulata infirmitate, ipse iter negavit; unde monitus ab imperatore, quia destitutus a patre et matre loco filiorum eum assumpserit liberaliterque educaverit, honore paterno promoverit, rogatque, ne ei molestiam inferret, cum alia plura gravaretur. Ad haec nichil utile audiens imperator discessit, commendato eo Iboni comiti. Aliquantis diebus cum eo degens, petit post haec venandi gratia silvam ire liceret. Ibi absconditos socios secum sumens, perrexit in patriam, et occupatis aliquibus urbibus, juncto sibi Ecberhto, arma sumit contra imperatorem. Industria autem ducis Herimanni facile eos oppressit, trans Albiamque coegit. Illi cum se 137.0198D| sensissent duci resistere non posse, sociaverunt sibi 137.0199A| duos subregulos barbarorum, Saxonibus jam olim infestos, Naconem et fratrem ejus.
- 51.
Ductus exercitus a duce, reperti sunt in urbe quae dicitur Suithleiscranne ; et pene erat, ut cum urbe caperentur, nisi clamore cujusdam citarentur, et ad arma prosilirent; caesis tamen ante portam urbis ad quadraginta armatis, caesorumque spoliis potitus dux Herimannus discedit. Erant autem qui eum adjuvarent Heinricus praeses cum fratre Sifrido, viri eminentes et fortes, domi militiaque optimi. Facta sunt autem haec initio quadragesimalis jejunii.
- 52.
Barbari vero post proximum pascha irruunt in regionem, ducem habentes Wichmannum, ad 137.0199B| facinus tantum, non ad imperium; nullam moram agens sed et ipse dux Herimannus, cum praesidio militari adest, vidensque exercitum hostium gravem, sibique parvas admodum belli copias affore, civili bello urgente, arbitratus est consultius differre certamen in dubiis rebus constitutis, multitudinique imperare, quae maxima in unam urbem confluxerat, dum caeteris diffiderent, quoquo pacto possent, pacem expostularent. Quod tamen consilium milites aegre valde tulerunt, et maxime Sifridus, qui erat bellator acerrimus. Faciunt tamen cives Cocarescemiorum , ut dux imperarat, pacemque eo pacto obtinent, quo liberi cum uxoribus et natis supra murum inermes ascenderent, conditione servili et omni suppellectili in 137.0199C| medio urbis hostibus relicta. Cum intra urbem irruerent barbari, quidam illorum suum mancipium agnoscit in cujusdam liberti uxore; quam cum rapere de manu viri niteretur, ictum pugni accipit, irritumque pactum ex parte Saxonum proclamitat; unde fit, ut omnes ad caedem verterentur, nullumque relinquerent, sed omnes perfectae aetatis neci darent, matres cum natis captivos ducerent.
- 53.
Quod scelus imperator ulcisci gestiens, victoria 137.0199D| jam de Ungariis patrata, regiones barbarorum 137.0200A| hostiliter intravit. Consultum de Saxonibus, qui cum Slavis conspiraverant, judicatum est, Wichmannum et Ecberhtum pro hostibus publicis habere oportere, caeteris vero parcere, si quidem remeare voluissent ad suos. Aderat et legatio barbarorum, tributa socios ex more velle persolvere nuntians; caeterum dominationem regionis velle tenere; hoc pacto pacem velle, alioquin pro libertate armis certare. Imperator ad haec respondit, pacem quidem eis nequaquam negare, sed omnimodis dare non posse, nisi injuriam perpetratam digno honore ac emendatione purgarent; omniaque vastando et incendendo per illas regiones duxit exercitum, donec tandem, castris positis super Raxam fluvium ad transmeandum paludibus 137.0200B| difficillimum, ab hostibus circumfunditur. A tergo namque via arborum robore obstruitur, eademque armatorum manu vallatur; ex adverso fluvius fluvioque contigua palus, et cum ingenti exercitu Slavus, bellatores et ab opere et ab itinere prohibens. Vexatur autem et aliis incommodis exercitus, morbo pariter ac fame. Dum talia agerentur per plures dies, mittitur ad principem barbarorum, qui dicebatur Stoinef, Gero comes, quatinus imperatori se dedat, amicum per id adepturum, non hostem experturum.
- 54.
Erant quippe in Gerone multae artes bonae, bellandi peritia, in rebus civilibus bona consilia, satis eloquentiae, multum scientiae, et qui prudentiam suam opere ostenderet quam 137.0200C| ore; in adquirendo strenuitas, in dando largitas, et quod optimum erat, ad cultum divinum bonum studium. Igitur praeses super paludem et flumen, cui palus adjacens erat, barbarum salutabat. Cui Slavus aequalia respondit. Ad quem praeses: Satis tibi esset, si bellum gereres contra unum nostrum de servis domini mei, et non etiam contra dominum meum regem. Quis tibi exercitus, quoe arma, ut talia praesumas? Si aliqua vobis virtus adsit, si artes, si audatia, date nobis locum ad vos transeundi, sive nos vobis huc veniendi; 137.0200D| et aequato loco, fortitudo appareat pugnatoris. 137.0201A| Slavus barbarico more frendens, et multa convicia evomens, irrisit Geronem imperatoremque et omnem exercitum, sciens eum multis molestiis aggravatum. Gero ad haec commotus, ut erat animi ardentissimi: Crastinus, inquit, dies declarabit, tu et populus tuus fortes viribus sitis, an non; cras enim nos vobiscum congredientes procul dubio videbitis. Gero denique olim licet multis gestis insigniis clarus haberetur, jam tamen magnus ac celebris ubique praedicabatur, eo quod Slavos qui dicuntur Uchri cum magna gloria cepisset. Gero, reversus in castra, retulit quae audierat. Imperator vero, de nocte consurgens, jubet sagittis et aliis machinis ad pugnam provocare, et quasi vi flumen paludemque transcendere velle. Slavi autem 137.0201B| hesterna comminatione nichil aliud arbitrati, ad pugnam pariter conspiravere, iter totis viribus defendentes. At Gero cum amicis Ruanis miliario ferme uno a castris descendens, hoste ignorante, tres pontes celeriter construxit, et misso nuntio ad imperatorem, totum exercitum revocavit. Quo viso barbari, et ipsi obviare legionibus contendunt. Pedites barbarorum dum longiorem viam currunt, et certamen ineunt, fatigatione dissoluti, militibus citius cedunt; nec mora, dum fugae praesidium quaerunt, obtruncantur.
- 55.
Stoinef autem colle eminenti cum equitibus eventum rei expectabat; socios inire fugam cernens, fugit et ipse, lucoque quodam cum duobus satellitibus repertus, a viro militari, cujus vocabulum 137.0201C| erat Hosed, certamine fatigatus armisque nudatus, capite caesus est. Satellitum alius vivus captus, imperatorique cum capite et spoliis reguli ab eodem milite praesentatus est. Ex hoc Hosed clarus et insignis habitus; merces tam famosi gesti donativum imperiale cum reditu viginti mansuum. Eo die castra hostium invasa, et multi mortales interfecti vel capti, caedesque in multam noctem protrahebatur. Postera luce caput subreguli in campo positum, circaque illud septinginti captivorum capite caesi, ejusque consiliarius, oculis erutis, lingua est privatus, in medioque cadaverum inutilis relictus. Wichmannus vero et Ecberthus scelerum conscii in Galliam profecti, ad Hugonem ducem fuga elapsi sunt. 137.0201D| 56. Crebris victoriis imperator gloriosus factus 137.0202A| atque famosus, multorum regum ac gentium timorem pariter et favorem promeruit; unde plurimos legatos suscipit, Romanorum scilicet et Graecorum Sarracenorumque, per eosque diversi generis munera, vasa aurea et argentea, aerea quoque, et mira varietate operis distincti, vitrea vasa, eburnea etiam, et omni genere modificata, stramenta, balsamum et totius generis pigmenta, animalia Saxonibus antea invisa, leones et camelos, simias et strutiones; omniumque circumquaque Christianorum in illo res atque spes sitae.
- 57.
(DCCCCLVI-LVII.) Liudulfus autem, imperatoris filius, cum fidem vult servare amicis, patria cessit, Italiamque eum eis adiit; quo agente annum fere totum, diem extremum obiit, 137.0202B| toto Francorum imperio relinquens suo vulnere vulnus durum. Funus autem ejus a militibus debito honore curatum, et ab Italia Mogontiae corpus translatum, in basilica Albani martiris sepultum est, cum luctu et planctu multorum populorum. Reliquit post se filium patris vocabulo insignitum.
- 58.
Litterae autem obitus ejus allatae sunt imperatori, cum esset in militia, qua militavit contra Redarios; quapropter satis plurimum lacrimarum pro filii interitu fudit; de caetero, qui adhuc ordinavit imperium suum, rectori omnium Deo fideliter commisit.
- 59.
Eodem tempore Wichmannus sciens Saxoniam bellatoribus vacuam, a Gallia profectus, Saxoniam 137.0202C| occulte intravit, domum conjugemque revisit, inde se iterum alienigenis inmersit. Ecberhtus vero interventu magni pontificis Brunonis in gratiam recipitur.
- 60.
(DCCCCLVIII.) Ductus exercitus contra Wichmannum tertia vice, vix obtinuit ut in fide Geronis filiique sui susciperetur, ipsique apud imperatorem obtinerent, quo patria conjugisque patrimonio cum gratia imperiali frueretur. Jussus sacramentum terribile dedit, se contra imperatorem imperatorisque regnum numquam aliquid inique consilio aut actu facturum. Ita fide data, in pace est dimissus, et bonis promissionibus ab imperatore erectus.
- 61.
Peracta caede barbarorum, eo anno prodigiosae 137.0202D| res apparuerunt, notae scilicet crucis in vestimentis 137.0203A| plurimorum. Quibus visis, plurimi salubri timore perculsi, adversa formidabant; idemque vitia multa ex parte emendaverunt. Fuerunt et qui lepras vestium interpretarentur, eo quod subsequens lepra multos mortales corrumperet. Sapientiores autem signum crucis salutem victoriamque praefigurasse praedicabant, quibus et nos fidelem assensum praebemus. 62. Eo tempore imperator et ipse aegrotare coepit, sed meritis sanctorum, quibus fidele jugiter obsequium praebet, maximeque patrocinio incliti martiris Viti, cui aperuit os suum, de infirmitate convalescit, et mundo ut sol lucidissimus post tenebras ad omnem decorem et delicias condonatur.
- 63.
Rebus igitur rite compositis per omnem Franciam 137.0203B| Saxoniamque et vicinas circumquaque gentes, Romam statuens proficisci, Longobardiam perrexit (DCCCCLXI). Ergo qualiter regem Longobardorum Bernharium duobus annis obsessum, cum conjuge et filiis captum, in exilium destinaverit, Romanos duobus praeliis vicerit (DCCCCLXIV), Romamque expugnaverit, duces Beneventorum subjecerit, Graecos in Calabria Apuliaque superaverit, terra Saxonia venas argenti aperuerit, imperiumque cum filio quam magnifice dilataverit, nostrae tenuitatis non est edicere, sed ut initio historiae praedixi, in tantum fideli devotione elaborasse sufficiat. Caeterum erga tuam claritatem serenitatemque, quam patris fratrisque celsitudo 137.0203C| patriae ad omnem honorem nobisque ad solatium reliquit, magna devotio opus humile magnificet. At finis civilis belli terminus sit libelli.
- 64.
(DCCCCLXIII) Enimvero donatus, patriae Wichmannus aequanimiter se continuit, donec imperatoris adventum speravit. Cum autem ejus reversio differretur, ad aquilonales partes se contulit, quasi cum rege Danorum Haraldo bellum ab integro machinaturus. At ille mandavit ei, si ducem necasset vel alium quemlibet principum nosset sine dolo eum sibi sociare velle, aliter rem fraudulenter agitasse non dubitaret. Interea ab emptore praetereunte latrocinia ejus produntur, sociorumque aliqui comprehensi, et 137.0203D| tamquam contra publicam rem agentes, a duce 137.0204A| dampnati, strangulo vitam perdiderunt; ipse autem cum fratre vix evasit.
- 65.
Dani antiquitus erant Christiani, sed nichilominus idolis ritu gentili servientes. Contigit autem altercationem super cultura deorum fieri in quodam convivio rege praesente, Danis affirmantibus Christum quidem esse deum, sed alios eo fore majores deos, quippe qui potiora mortalibus signa et prodigia per se ostenderent. Contra haec clericus quidam, nunc vero religiosam vitam ducens, episcopus, nomine Poppa, unum verum Deum Patrem cum Filio unigenito domino nostro Jesu Christo et Spiritu sancto, simulacra vero daemonia esse et non deos, testatus est. Haraldus autem rex, utpote qui velox traditur fore ad audiendum, tardus ad 137.0204B| loquendum, interrogat, si hanc fidem per semetipsum declarare velit. Ille incunctanter velle respondit. Rex vero custodire clericum usque in crastinum jubet. Mane facto, ingentis ponderis ferrum igne succendi jubet, clericumque ob fidem catholicam candens ferrum portare jussit. Confessor Christi indubitanter ferrum rapit, tamdiuque deportat, quo ipse rex decernit; manum incolumem cunctis ostendit, fidem catholicam omnibus probabilem reddit. Ad haec rex conversus, Christum Deum solum colendum decrevit, idola respuenda subjectis gentibus imperat, Dei sacerdotibus et ministris honorem debitum deinde praestitit. Sed et haec virtutibus merito patris tui adscribuntur, cujus industria in illis regionibus ecclesiae sacerdotumque 137.0204C| ordines in tantum fulsere.
- 66.
Gero igitur comes non inmemor juramenti, cum Wichmannum accusari vidisset reumque cognovisset, barbaris, a quibus eum assumpsit, restituit. Ab eis libenter susceptus, longius degentes barbaros crebris praeliis contrivit. Misacam regem, cujus potestatis erant Slavi qui dicuntur Licicaviki, duabus vicibus superavit, fratremque ipsius interfecit, praedam magnam ab eo extorsit.
- 67.
Eo quoque tempore (DCCCCLXIII) Gero praeses Slavos qui dicuntur Lusiki potentissime vicit et ad ultimam servitutem coegit, non sine sui tamen gravi vulnere nepotisque optimi viri casu, caeterum quoque quam plurimorum 137.0204D| nobilium virorum. 137.0205A|
- 68.
Erant duo subreguli Herimanno duci, inimicitiae a patribus vicariae relicti, alter vocabatur Selibur, alter Mistav. Selibur praeerat Waaris, Mistav Abdritis. Dum invicem quam saepe accusantur, victus tandem ratione Selibur, condempnatus est quindecim talentis argenti a duce. Eam dampnationem graviter ferens, arma sumere contra ducem cogitavit. Sed cum ei belli copiae non sufficerent, missa legatione, postulat praesidium ab Wichmanno contra ducem. Ille nichil jocundius ducens, quam aliquam molestiam inferre posset patruo, cito cum sociis adest Slavo. Ut autem suscipitur in urbem Wichmannus, statim urbs obsidione vallatur ab inimico. Ductus quoque exercitus a duce urbem obsedit; 137.0205B| interim, casu nescio an prudenti consilio, Wichmannus cum paucis urbem est egressus, quasi ad extrahenda sibi de Danis auxilia. Pauci dies intererant, dum victus bellatoribus et pabulum jumentis defecerat. Fuerunt etiam qui dicerent, Slavum speciem quidem belli gessisse, non verum bellum; incredibile omnimodis fore, hominem a puero bellis assuetum bellicas res tam male praeparatas habuisse; sed id consilii machinatum ducem, ut quoquo pacto posset nepotem vinceret, ut saltem in patria salutem recuperaret, quam inter paganos penitus perdidisset. Fame itaque urbani ac foetore pecorum aggravati, urbe egredi sunt coacti. Dux Slavum austerius alloquens, de perfidia et nequam ejus actibus arguit; hocque 137.0205C| ab eo responsi accepit: Quid me, inquit, de perfidia arguis? Ecce, quos nec tu, nec dominus tuus imperator vincere potuistis, mea perfidia inermes assistunt. Ad haec dux conticuit, eum suae ditionis regione privans, filio ipsius, quem antea obsidem accepit, omni ipsius potestate tradita. Milites Wichmanni variis poenis afflixit, urbis praedam suis militibus donavit, simulacro Saturni ex aere fuso, quod ibi inter alia urbis spolia repperit, magnum spectaculum populo praebuit, victorque in patriam remeavit.
- 69.
137.0206A| Audiens autem Wichmannus urbem captam sociosque oppressos, ad orientem versus iterum se paganis inmersit, egitque cum Slavis qui dicuntur Vuloini , quomodo Misacam, amicum imperatoris, bello lacesserent; quod eum minime latuit. Qui misit ad Bolislavum regem Boemiorum--gener enim ipsius erat--accepitque ab eo equitum duas acies. (DCCCCLXVII?) Cumque contra eum Wichmannus duxisset exercitum, pedites primum ei inmisit, cumque ex jussu ducis paulatim coram Wichmanno fugerent, a castris longius protrahitur, equitibus a tergo inmissis, signo fugientes ad reversionem hostium monet. Cum ex adverso et post tergum premeretur Wichmannus, fugam inire 137.0206B| temptavit. A sociis igitur arguitur sceleris, quia ipse eos ad pugnam instigaverit, fidensque equo, cum necesse fuerit, fugam facile inierit. Coactus itaque equo cessit, pedestris cum sociis certamen iniit, eoque die viriliter pugnans armis defenditur. Jejunio autem et longiori via, qua per totam noctem armatus incessit, mane cum paucis admodum aream cujusdam jam fessus intravit. Optimates autem hostium cum eum repperissent, ex armis agnoscunt quia vir emmens esset, interrogatusque ab eis quisnam esset, Wichmannum se fore professus est. At illi arma deponere exhortati sunt; fidem deinde spondent, salvum eum domino suo praesentari, hocque apud ipsum obtinere, quatinus incolumen imperatori restituat. 137.0206C| Ille licet in ultima necessitate sit constitutus, non inmemor pristinae nobilitatis ac virtutis, dedignatus est talibus manum dare; petit tamen, ut Misaco de eo adnuntient, illi velle arma deponere, illi manus dare. Dum ad Misacam ipsi pergunt, vulgus innumerabile eum circumdat, eumque acriter inpugnat. Ipse autem quamvis fessus, multis ex eis fusis, tandem gladium sumit, et potiori hostium cum his verbis tradidit: Accipe, inquit, hunc gladium, et defer domino tuo, quo pro signo victoriae illum teneat, imperatorique 137.0207A| amico transmittat quo sciat aut hostem occisum irridere vel certe propinquum deflere. Et his dictis, conversus ad orientem, ut potuit, patria voce Dominum exoravit, animamque multis miseriis 137.0208A| et incommodis repletam pietati Creatoris omnium effudit. Is finis Wichmanno, talisque omnibus fere, qui contra imperatorem arma sumperunt [patrem tuum].
CONTINUATIO 137.0207|
- 70.
137.0207B| (DCCCCLXVIII.) Imperator itaque, acceptis armis Wichmanni, de nece ejus jam certus factus, scripsit epistolam ad duces et praefectos Saxoniae in hunc modum: Oddo divino nutu imperator augustus, Herimanno et Thiadrico ducibus caeterisque publicae rei nostrae praefectis omnia amabilia. Deo volente, salus omniaque prospera plane succedunt. Caeterum nuntii Constantinopolitani regis, dignitate satis insignes, nos adeunt, pacem, ut intelleximus, admodum quaerentes. Quoquo modo tamen res agatur, bello, Deo volente, nullo modo nos temptare audebunt. Apuliam et Calabriam provincias, quas hactenus tenuere, nisi conveniamus, dabunt. Si vero voluntati nostrae paruerint, ut praesenti aestate conjugem cum aequivoco nostro in Franciam 137.0207C| dirigentes, per Fraxanetum ad destruendos Sarracenos, Deo comite, iter arripiemus, et sic ad vos, disponimus. Praeterea volumus, ut si Redares, sicut audivimus, tantam stragem passi sunt,-- scitis enim quam saepe fidem fregerint, quas injurias attulerint,--nullam vobiscum pacem habeant. Unde haec cum Herimanno duce ventilantes, totis viribus instate, ut in destructione eorum finem operi inponatis. Ipsi, si necesse fuerit, ad eos ibimus. Filius noster in nativitate Domini coronam a beato apostolico in imperii dignitatem suscepit. Scripta 15 Kal. Febr. in Campania juxta Capuam.
His litteris lectis in conventu populi, in loco qui dicitur Werla, coram principibus et frequentia plebis, visum est, pacem jam datam Redariis oportere 137.0207D| stare, eo quod tunc bellum adversus Danos urgeret, et quia copiae minus sufficerent ad duo bella pariter conficienda.
- 71.
(CMLXIX.) Graecorum itaque legatis imperator satis credens, partem exercitus cum plerisque principalibus viris direxit ad condictum locum, quo eis secus sponsionem legatorum puella traderetur, et cum honore filio adduceretur. Graeci 137.0208B| vero ad artes paternas conversi,--nam erant ab exordio fere mundi plurimarum gentium domini, et quos virtute nequibant, artibus superabant,--subito super improvisos et nichil adversi suspicantes irruunt, castra diripiunt, plures occidunt, plures capiunt, quos et Constantinopolim imperatori suo praesentant. Qui vero effugere poterant, reversi ad imperatorem, quae acta sunt nuntiant.
- 72.
At ille super his commotus, ad hoc dedecus diluendum cum gravi manu viros eminentes, domesticis et externis rebus jam saepe claros factos, Guntharium et Sifridum mittit in Calabriam. Graeci autem praeterita victoria elati et minus cauti, ceciderunt in manus eorum; ex quibus innumera multitudine caesa, quos supererant capientes, 137.0208C| obtruncatis naribus, novam Romam remeare permiserunt. Tributum in Calabria et Apulia a Graecis extorserunt, talique victoria illustres facti, et spoliis hostium ditati, ad imperatorem reversi sunt.
- 73.
Populus autem Constantinopolitanus audiens a suis male pugnatum, consurrexerunt adversus imperatorem suum, et machinatione conjugis propriae cujusdam militis insidiis occiderunt, locoque domini militem imperio designantes. Constitus autem rex continuo captivos absolvit, puellam cum magno exercitu et claris muneribus ad imperatorem destinavit. (DCCCCLXXII.) Quam ipse statim filio tradidit, celebratisque magnifice nuptiis, omnem Italiam super hoc et Germaniam laetiores reddidit. Eo tempore, quo haec intra Italiam gerebantur, 137.0208D| summus pontifex Wilhelmus, vir sapiens et prudens, pius et cunctis affabilis, a patre sibi commendatum regebat Francorum imperium.
- 74.
Cujus mater licet peregrina, nobili tamen erat genere procreata. Hic cum audisset aegrotare coepisse matrem imperatoris (DCCCCLXVIII), mirae sanctitatis feminam, nomine Mahthildam, dumque ejus expectat funus, proprio funere ipsius funus 137.0209A| procedit. De cujus laude si aliquid dicere cupimus, deficimus, quia omne argumentum ingenioli nostri superat virtus tantae feminae. Quis enim digne possit explicare ejus vigilantiam erga cultum divinum? Omnis nox omnibus modis et omni genere cellulam suam divinorum carminum melodia inplebat. Erat enim ei cellula ecclesiae proxima, in qua modice requiescebat; de qua omnibus noctibus consurgens intrat ecclesiam, nichilominus cantoribus et cantricibus intra cellulam et pro foribus et in via triformiter constitutis, qui divinam clementiam laudarent atque benedicerent. Ipsa intra ecclesiam in vigiliis et orationibus perseverans, missarum sollempnia expectabat. Deinde infirmos, ubicumque audivit, in vicino visitavit, necessaria 137.0209B| praebuit, deinde pauperibus manum porrexit, deinde hospites, qui semper aderant, cum omni largitate suscepit; neminem sine affatu blando dimisit, nullum fere sine munusculis vel necessariis adjumentis vacuum reliquit. Saepe viatoribus, quos longius de cella prospexit, necessaria transmisit. Talia opera licet valde humiliter diebus ac noctibus exerceret, tamen nichil de honore regio minuebat, et sicut scriptum est, quamvis sederet tamquam regina circumstante populo, semper et ubique tamen erat moerentium consolatrix (Job XXIX, 25). Domesticos omnes famulos et ancillas variis artibus, litteris quoque instituit; nam et ipsa litteras novit, quas post mortem regis lucide satis didicit. Ergo si omnes virtutes ejus velim narrare, 137.0209C| hora deficeret; facundia Homeri vel Maronis michi si adesset, non sufficeret. Igitur plena dierum, plena omni honore, plena operibus bonis et elemosinis, cunctis divitiis regalibus distributis servis Dei et ancillis ac pauperibus, secundo Idus Martias animam Christo reddidit. Illo quoque tempore Bernhardus, ut ab omni populo praedicabatur suis temporibus sacerdotio dignissimus, diem funxit extremum. Piam famam super his nemo nos vituperet prodidisse, dum veri periculo non subcumbimus. Audivimus enim a quodam solitario, in spiritu nescio an manifesta visione, animam reginae et episcopi infinita multitudine angelorum cum gloria ineffabili coelos deferre 137.0209D| vidisse. Igitur imperator audita morte matris et filii caeterorumque principalium virorum,--nam et Gero, vir magnus et potens, jam antea defunctus 137.0210A| est ,--judicavit ab expeditione Fraxaneti abstinere, et dispositis in Italia rebus, patriam remeare. Pulsavit quoque fama eum, quasi plerique Saxonum rebellare voluissent; quod quia inutile erat, nec relatione dignum arbitramur. (DCCCCLXXII.) Egressus est itaque de Italia cum magna gloria, capto rege Longobardorum, superatis Graecis victisque Sarracenis; cum victricibus aliis Galliam ingressus est, inde Germaniam transiturus, et proximum Pascha loco celebri Quidilingaburg celebraturus, ubi diversarum gentium multitudo conveniens, restitutum patriae cum filio cum magno gaudio celebrabant. (DCCCCLXXIII.) Manens autem ibi decem et septem non amplius diebus, descendit inde, ascensionem Domini apud Mersburg celebraturus. 137.0210B| Tristis autem illa loca perambulat obitu optimi viri ducis Herimanni, qui prudentiae ac justitiae miraeque vigilantiae in rebus civilibus et externis, cunctis retro mortalibus aeternam reliquit memoriam. Post susceptos ab Africa legatos, eum regio honore et munere visitantes, secum fecit manere. Tertia autem feria ante Pentecosten, locum devenit qui dicitur Miminlevu. Proxima nocta juxta morem diluculo de lecto consurgens, nocturnis et matutinis laudibus intererat. Post haec paululum requievit. Missarum deinde officiis celebratis, pauperibus juxta morem manus porrexit, paululum gustavit, iterumque in lecto requievit. Cum autem hora esset, processit laetus et hilaris, ad mensam resedit. Peracto ministerio, 137.0210C| vespertinis laudibus interfuit. Peracto cantico evangelii, aestuari atque fatigari jam coepit. Quod cum intellexissent principes circumstantes, sedili eum imposuerunt. Inclinantem autem caput, quasi jam defecisset, refocillaverunt, expetitoque sacramento divini corporis ac sanguinis et accepto, sine gemitu cum magna tranquillitate ultimum spiritum cum divinis officiis pietati Creatoris omnium tradidit. Transportatur inde in cubiculum; et cum esset jam sero, nuntiatur populo mors ejus. Populus autem pro ejus laude et gratiarum actione multa locutus, memoravit, eum paterna subjectos rexisse pietate, ab hostibus eos liberasse, superbos hostes Avares, Sarracenos, 137.0210D| Danos, Slavos armis vicisse, Italiam subjugasse, delubra deorum in vicinis gentibus destruxisse, templa ministrorumque ordines constituisse; multaque alia 137.0211A| bona invicem conferentes, regali funeri insistebant.
- 76.
Mane autem jam facto, licet jam olim unctus esset in regem et a beato apostolico designatus in imperatorem, spei unicae totius ecclesiae, imperatoris filio, ut in initio certatim manus dabant, fidem pollicentes et operam suam contra omnes adversarios sacramentis militaribus confirmantes. Igitur ab 137.0212A| integro ab omni populo electus in principem, transtulit corpus patris in civitatem, quam ipse magnifice construxit, vocabulo Magathabur. Itaque defunctus est Nonis Maii, quarta feria ante Pentecosten, imperator Romanorum, rex gentium, divinarum humanarumque rerum multa ac gloriosa saeculis relinquens monimenta.
EXPLICIT LIBER III RERUM GESTARUM SAXONICARUM