Rerum omnium perturbationem

This is the stable version, checked on 25 Iulii 2021. Template changes await review.

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Rerum omnium perturbationem
die XXVI mensis Ianuarii, anno 1923

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS 1923 p. 49

PIUS PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

RERUM OMNIUM PERTURBATIONEM*

AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIOVEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE SANCTO FRANCISCO SALESIO
TERTIO PLENO SAECULO AB EIUS OBITU.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET A POSTOLICAM BENEDICTIONEM


Rerum omnium perturbationem, quae nunc adest, cum proxime in Encyclicis Litteris consideraremus medendi gratia, vidimus in ipsis hominum animis inhaerere malum, eiusque sanationem tum demum sperari posse si Iesu Christi medica per Ecclesiam sanctam manus invocetur. Etenim haec tanta cohibenda est intemperantia cupiditatum, quae, bellorum litiumque causa princeps, sicut communem vitae consuetudinem, ita nationum commercia perverta; deducendae simul a fluxis caducisque bonis mentes singulorum, atque ad sempiterna et immortalia, quorum incredibilis incuria plerisque incessit, convertendae. Cum autem singuli fere officium sancte servare instituerint, eo ipso melius erit humanae societati. Atqui huc omne spectat cum magisterium tum ministerium Ecclesiae catholicae, ut homínes et traditae divinitus veritatis praedicatione erudiat et uberrimis divinae gratiae effusionibus sanctificet ; atque ita hanc ipsam civilem societatem, quam olim ad christianos spiritus conformavit et finxit, ubi de via deflectentem animadverterit, revocare in pristinum contendat.

Ecclesia vero huiusmodi sanctificationis opus apud universos omnes felicissime persequitur, quoties, Dei beneficio ac munere, ei contingit alios ex aliis egregios filios ad imitandum vulgo proponere, qui in omnium exercitatione virtutum admirabiles exstiterunt. Quod quidem admodum ea facit suae ipsius naturae congruenter, cum a Christo auctore suo sancta constituta sit et sanctitatis effectrix, cumque omnes, qui ea duce magistraque utuntur, ex Dei voluntate ad vitae sanctimoniam niti debeant. Haec est voluntas Dei, ait Paulus (1), sanctificatio vestra; quam quidem cuius generis esse oporteat, Dominus ipse sic declarat: Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est (2). Nec vero quisquam patet ad paucos quosdam lectissimos id pertinere, ceterisque in inferiore quodam virtutis gradu licere consistere. Tenentur enim hac lege, ut patet, omnino omnes, nullo excepto; nec, ceteroquin, quotquot ad christianae perfectionis fastigium pervenerunt, quos quidem paene innumerabiles ex omni aetate atque ordine fuisse testatur historia, iis aut non eadem, quae reliquis, naturae infirmitas obtigit, aut non similia fuerunt pericula obeunda. Scilicet, ut praeclare Augustinus: Non Deus impossibilia inbet, sed iubendo admonet et lacere quod possis, et petere quod non possis (3).

Iamvero, Venerabiles Fratres, quae peracta est superiore anno commemoratio sollemnis de nostris illis heroibus Ignatio Loyoleo, Francisco Xaverio, Philippo Nerio, Theresia a Iesu et Isidoro Agricola, qui tertio ante saeculo in album Sanctorum adscripti essent, ea non parum visa est ad christianae vitae studium in populo excitandum valuisse. Nunc autem auspicato accidit caelestis natalis trecentesimus sanctissimi viri, qui non solum ipse virtutum omnium excellentia eluxit, sed etiam magisterio ac disciplina sanctitatis. Franciscum Salesium dicimus, Episcopum Genevensem et Ecclesiae Doctorem; qui quidem, non secus atque illa christianae perfectionis sapientiaeque lumina quae memoravimus; videtur oppositus esse a Deo Novatorum haeresi, unde illa exorta est humanae societatis ab Ecclesia defectio, de cuius tristibus acerbisque eventibus hodie optimus quisque merito conqueritur. Atque etiam videtur Salesius singulari Dei consilio Ecclesiae datus, ut et actione vitae suae et doctrinae facultate opinionem illam profligaret eius temporibus iam inveteratam, quae ne hodie quidem refrixit, veri nominis sanctitatem, qualem catholica proponit Ecclesia, aut adaequari non posse, aut certe tam arduam esse ad assequendum, ut in plerosque fidelium minime cadat, sed paucis tantummodo, iisque magno atque excelso animo praeditis, conveniat; eandem, praeterea, tantis implicari fastidiis ac taediis, ut ad viros mulieresque extra claustra degentes neutiquam accommodetur. Itaque desideratissimus decessor Noster Benedictus XV, cum de illis quinque caelitibus sollemnem sermonem haberet, beatum Francisci Salesii obitum attingens proxime celebrandum, proprias hac de re Litteras se ad Ecclesiam universam daturum pollicebatur. Hoc Nos decessoris propositum, tamquam hereditate acceptum, libentissime exsequimur, eo magis quod sperare licet, futurum, ut commemorationis haud ita multo ante habitae fructus huius propediem ordiendae fructibus cumulentur.

Iam si Salesii vitam studiose consideremus, fuit hic usque ab ineunte aetate specimen sanctimoniae, et illud non severum ac triste, sed blandum et commune omnibus, ut vere de eo praedicari posset: Non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium (4). Etenim cum virtutibus omnibus exsplendesceret, tum eximiam prae se tulit animi mansuetudinem, quam propriam eius et singularem notam recte dixeris, omnino tamen dissimilem eius fucatae benignitatis, quae in quodam munditiarum urbanarum studio et immoderatae comitatis ostentatione posita est, alienamque prorsus vel a lentitudine seu apathia quae nulla re commovetur vel a timiditate quae ne tum quidem audet, cum oportet, stomachari. Haec sane praecipua Salesii virtus, ex intimo pectore tamquam dulcissimus fructus caritatis erumpens, cum scilicet miserationis atque indulgentiae spiritu maxime contineretur, ea suavitate et oris gravitatem temperabat et corporis gestum et vocem aspergebat, ut studiosam omnium reverentiam ipsi conciliaret. Legimus, consuevisse nostrum facillime admittere amanterque excipere omnes, flagitiosos homines in primis et apostatas, qui domum ad se, culpae eluendae emendandaeque causa, confluerent; eundem in deliciis habuisse reos carceribus inclusos, quos crebro invisens multiplicibus recreabat suae caritatis officiis; neque minus indulgenter solitum esse cum famulis suis agere, quorum segnitiam temeritatesque toleranter in exemplum patiebatur. Quae eius mansuetudo, quemadmodum ad universos pertinebat, sic nullo unquam tempore, nec in prosperis nec in adversis rebus, factum est ut deficeret; eum igitur, quantumcumque divexarent, nunquam haeretici eo minus comem sibi facilemque experti sunt. Cum enim, anno post initum sacerdotium, Episcopo Genevensi Granerio ipse, invito ac repugnante patre, ultro se ad Chaballicenses Ecclesiae reconciliandos obtulisset, traditamque sibi perlibenter eam provinciam, magnam quidem ac difficilem, tanto studio exsequeretur, nullos ut labores recusaret, nulla vel capitis pericula refugeret, ad salutem tot hominum millibus parandam non tam eius summa doctrinae copia ac dicendi vis et facultas, quam invicta in peragendis sacri ministerii partibus benignitas profuit. Saepe solitus memorabilem illam vocem edere: Apostoli non aliter nisi patiendo pugnant, nec nisi moriendo triumphant, vix credibile est quam impigre quamque constanter Iesu Christi causam apud Chaballicenses suos egerit : qui, ut fidei lumen christianaeque spei solacia iis afferat, per supinas valles angustosque saltus repere; defugientes inclamando persegui; inhumane repulsus, insistere; minis appetitus, ad institutum redire; e deversoriis identidem deturbatus, noctes inter frigora et nives sub divo agere: nullo adstante, operari sacris; subducentibus se fere omnibus, contionari; integram tamen retinere semper suam animi tranquillitatem, suam in ingratos homines caritatem suavissimam, qua pervicaciam adversariorum, quantumvis obfirmatam, ad extremum expugnat.

Verum si quis putet, Salesium hanc animi indolem sortitum esse eumque unum ex iis perbeatis fuisse hominibus quos in benedictionibus dulcedinis gratia Dei praevenerit, vehementer errat. Quin Francisco, ex ipsa corporis constitutione, acrior quaedam natura obtigit atque in iram praeceps, at is, Iesu Christo sibi ad imitandum proposito, qui edixerat: Discite a me, quia mitis sum et corde (5), animi sui motus perpetuo exploravit et, vi in se adhibita, coercuit edomuitque adeo, ut Deum pacis et mansuetudinis tam in se ad vivum expresserit quam qui maxime. Quam rem illud praeclare confirmat quod proditum memoriae est, msdicos, qui sacrum eius corpus post obitum curaverunt, in eo rite condiendo fel prope lapidescens atque in minutissimos calculos concisum invenisse: quo ex portento iudicasse, quanta vi quantoque nisu ei constare debuisset ut quinquaginta annorum spatio nativam iracundiam contineret. Nimirum ex animi fortitudine, quam quidem perpetuo fidei vigor atque ignis divinae caritatis alebat, omnis illa exstitit Salesii lenitas, ut aptissime in eum quadret quod est in sacris Litteris: De forti egressa est, dulcedo (6). Nec vero fieri poterat, quin pastoralis mansuetudo, qua florebat, quaque, ut ait Chrysostomus, nihil violentius (7), eam in alliciendis hominum voluntatibus haberet efficacitatem, quae mitibus divino promittitur oraculo: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (8). Ceterum quam forti esset pectore hic, de quo exemplum mansuetudinis capere licebat, tum vero clarissime apparuit quotiescumque ei fuit cum potentibus pro gloria Dei, pro Ecclesiae auctoritate, pro animarum salute certandum. Ut, cum ecclesiasticae iurisdictionis immunitatem adversus Senatum Chamberiensem defendit; a quo cum litteras minaces accepisset, eum sibi redituum partem abiudicaturum, non modo congruenter dignitati suae legato respondit, verum etiam ab vindicanda iniuria non ante conquievit quam Senatus plene ipsi satisfecit. Eademque animi constantia Principis iram subiit, apud quem cum fratribus iniurià insimulatus erat, neque minus acriter optimatum voluntati restitit in sacris beneficiis conferendis; itemque, omnia nequiquam expertus, animadvertit in contumaces qui Ordini canonicorum Genevensium decumam fructuum denegassent. Itaque evangelica libertate cum in publica vitia invehi, tum simulatam virtutem pietatemque consueverat detegere; veritusque, si unquam alius, Principum maiestatem, semper tamen ita se gessit ut eorum nec assentaretur cupiditatibus nec intemperanti arbitrio obsequeretur.

Iam videamus, Venerabiles Fratres, quemadmodum Salesius, cum se ipse praeberet amabile exemplum sanctitatis, idem tutam expeditamque omnibus christianae perfectionis viam scribendo commonstraverit, atque ut, in hac quoque re, Iesum Dominum, qui coepit facere et docere (9), imitatus esse videatur. Plurima quidem sunt quae hoc ipso consilio edidit eaque nobilissima scripta; in iis vero duo illi eminent vulgatissimi libri, quorum alter Philothea, alter Tractatus de amore Dei inscribitur. Ad priorem autem quod attinet, postquam Salesius germanam pietatem ab ea distinxit asperitate quae animos in virtutis exercitatione terrendo debilitat, licet non illo exuat aequo rigore qui christianae disciplinae congruit, in eo totus est ut ostendat, sanctitatem cum omnibus civilis vitae officiis condicionibusque conciliari optime, atque in media saeculi consuetudine quemvis accommodate ad salutem posse degere, modo ne mundi hauriat imbibatque spiritum. Ipso interea magistro discimus id quidem facere — culpa nimirum excepta — quod omnes solent, at simul, quod plerique non solent, id ipsum sancte facere et ea quidem mente ut Deo placeamus: praeterea docemur decorum servare, quod ipse venustum virtutum ornatum appellat; naturam non abolere, sed vincere, et paullatim parvoque nisu in caelum evolare, columbarum more, si aquilarum non licet, id est vitae sanctimoniam communi assequi via quando ad singularem perfectionem non destinamur. Idem gravi eoque expedito scribendi genere, subtilique et festiva verborum sententiarumque usus varietate, qua praecepta commendantur fiuntque gratiora legentibus, postquam exposuit, esse nobis ab omni culpa, malis a propensionibus, a rebusque inutilibus ac noxiis abstinendum, dicere aggreditur quibus exercitationibus animum excolere et qua ratione cum Deo coniungi debeamus. Deinde, hoc polito, peculiarem aliquam deligendam nobis esse virtutem, ad quam sine intermissione contendamus donec eius compotes simus, tum de singulis virtutibus agit, de decentia, de honestis probrosisque colloquiis, de licitis periculosisque oblectamentis, de fidelitate erga Deum retinenda, deque coniugum, viduarum virginumque officiis. Idem denique praecipit, quibus artibus pericula, tentationes voluptatumque illecebras cum dignoscamus, tum superemus, et quo pacto animi statum per sancta proposita redintegremus quotannis ac renovemus. Atque hic liber, quo quidem nullum in hoc genere absolutiorem prodiisse aequales eorum temporum censuerunt, utinam hodie ab omnibus pervolutetur, uti olim in manibus omnium tamdiu versatus est; tum vero christiana ubique gentium pietas reviresceret et communi filiorum suorum sanctitate Ecclesia Dei laetaretur. Eo etiam maioris momenti ac ponderis est Tractatus de amore Dei, in quo sanctus Doctor, quasi quandam Dei caritatis historiam scribere aggressus, narrat quae eius fuerit origo et quae progressiones, atque etiam quare in animis hominum defervescere ac languere coeperit; tradit deinceps, quomodo in ea exerceamur ac proficiamus. Oblata vero opportunitate, difficillimas quaestiones dilucide explanat, ut de gratia efficaci, de praedestinatione, de vocatione ad fidem; et, ne ieiuna currat oratio, eam — quae erat illius ingenii ubertas et celeritas — tam festiva iucunditate tantoque pietatis odore consperbit, ea similitudinum varietate iisque et exemplis et locis aptissimis ornat, e Scriptura sacra plerumque depromptis, ut liber non tam ex eius mente quam ex visceribus medullisque manasse videatur. Principia autem spiritualis vitae, quae in duobus hisce voluminibus explicaverat, in usum animarum ipse convertit cum in cotidiano ministerio, tum in admirandis illis, quas exaravit, Epistolis; eademque ad gubernationem accommodavit Sororum a Visitatione, quarum Institutum, ab ipso conditum, eius adhuc spiritum religiosissime retinet. Etenim moderationem ac suavitatem in hac sodalitate, ut ita dicamus, spirant ac sapiunt omnia: cuius sodalitatis est proprium, ut virginibus feminisque viduis ac matronis vel debilibus atque aegris vel aetate provectis pateat, quarum vires incitatum animi studium haud exaequare videantur. Non enim ibi vigiliarum et psalmodiae diuturnitas, non paenitentiae vel expiationum asperitas, sed legibus tam mitibus tamque remissis obtemperatio, ut moniales etiam, quae minus valent, omnia sibi imperata explere facile possint. Verum eiusmodi facilitas atque in agendo iucunditas eo informari debet caritatis igne, qui efficiat, ut religiosae mulieres, quae Salesio auctore gloriantur, cum se penitus abnegent, tum modestissime pareant, et, non speciosas sed solidas perseguendo virtutes, sibimet moriantur ut Deo vivant. In quo quis non agnoscat singularem illam suavitatis cum fortitudine coniunctionem, qualem in legifero Patre admiramur ?

Multa quidem Salesii scripta praeterimus, unde etiam caelestis eius doctrina, veluti aquae vivae flumen, irrigando Ecclesiae agro... utiliter populo Dei fluxit ad salutem (10); at facere non possumus quin Controversiarum librum memoremus, in quo, sine ulla dubitatione, plena catholicae fidei demonstratio (11) habetur. In comperto est, Venerabiles Fratres, quibus temporibus sacram ad Chaballicenses expeditionem Franciscus susceperit. Cum, uti rerum gestarum scriptores enarrant, a Sabaudiae Duce cum Bernensibus et Genevensibus exeunte anno MDLXXXXIII induciae essent initae, tum maxime visum est, ad Chaballicenses Ecclesiae reconciliandos nihil magis profuturum, quam si, missis illuc studiosis doctisque divini verbi praeconibus, persuasione adhibita, sensim ad fidem allicerentur. Cum autem is, qui primis regionem adiit, vel quod haereticorum desperaret emendationem vel quod sibi metueret, e sacro certamine discessisset, Salesius, qui sese, ut diximus, Episcopo Genevensi missionalem obtulerat, mense Septembri anno MDLXXXXIV, pedes, sine cibariis domesticisque copiis, nullo nisi fratris patruelis comitatu, ieiuniis precibusque ante iteratis cum sibi unice a Deo prosperum incepti exitum sponderet, in regionem haereticorum ingreditur. Sed cum illi contiones declinarent, eorum errores deliberavit per schedas convincere in sermonum intervallis a se exaratas, quarum exscripta exemplaria, de manu in manum tradita, inter haereticos quoque insinuarentur. Quae paginarum confectio gradatim conquievit tum denique cum incolae sacris contionibus frequentissimi interesse coeperunt; schedae autem manu ipsius Sancti Doctoris scriptae et post eius obitum dissipatae, multo post in volumen collectae sunt et decessori Nostro Alexandro VII oblatae; cui postea contigit, ut eundem cum in beatorum tum in sanctorum caelitum numerum, iudicio rite absoluto, referret. Iamvero in hisce Controversiis sanctus Doctor, quamquam concertatoriam quasi supellectilem superiorum aetatum commodissime adhibet, est tamen semper in disputando suus; ac, primum omnium, illud confirmat, auctoritatem in Ecclesia Christi ne cogitari quidem posse nisi legitimo mandato tributam, quo haeretici sacrorum administri prorsus careant; tum convictis eorum de Ecclesia natura erroribus, proprias verae Ecclesiae notas definit, easque demonstrat in catholica quidem Ecclesia reperiri, contra in reformata desiderari. Deinde Regulas fidei diligenter explanat, et eas violari ab haereticis, apud nos autem sancte custodiri ostendit ; peculiares denique tractatus adiicit, e quibus tamen solae exstant de Sacramentis et de Purgatorio disputationes. Mirabile est autem quam copioso doctrinae apparatu et quam sapienter instructa tamquam acie argumentorum noster adversarios adoriatur, eorumque mendacia et fallacias, ironia etiam dissimulantiaque felicissime usus, patefaciat. Cuius si aliquando verba videntur vehementiora, ex iis tamen eminet, ut ipsimet fatebantur adversarii, omnis disputationis eius moderatrix, vis caritatis; nam vel quando errantibus filiis eorum a catholica fide defectionem exprobrat, non alio eum spectare apparet, nisi ut viam sibi muniat ad eorum reditum enixe implorandum. Sed enim vel in controversiarum libro eandem animi effusionem reperire licet eundemque illum spiritum, quo redundant opera ad fovendam pietatem ab eo confecta; oratio autem tam elegans, tam urbana, tam bene ad persuadendum composita, ut ipsi haeresis administri asseclas suos soliti essent admonere, ne Genevensis missionalis blandimentis allici se et capi paterentur.

Itaque, Venerabiles Fratres, cum de Francisci Salesii rebus gestis et scriptis aliquid delibaverimus, reliquum est ut vos cohortemur ad saecularem eius memoriam in singulis vestris dioecesibus salubriter celebrandam. Neque enim velimus eiusmodi sollemnia sterili quadam praeteritarum rerum commemoratione absolvi, aut paucos ad dies contrahi; quin cupimus, ut hoc vertente anno ad diem usque octavum et vicesimum mensis Decembris, quo die is ad caelestia evolavit, quam accuratissime poterit, de virtutibus et praeceptis Sancti Doctoris fideles edocendos curetis. Vestrum igitur in primis erit, haec verba Nostra ad clerum populumque vobis concreditum perferre, atque illustrare diligenter. Illud enim praecipue Nobis in optatis est, ut fideles ad sanctitatis uniuscuiusque propriae colendae officium revocetis, cum nimis multi sint qui vel nunquam de vita aeterna recogitent vel salutem animae suae prorsus neglegant. Alii enim, operosis negotiis implicati, nihil curant nisi de pecunia congerenda, dum animus misere esurit; alii vero, voluptatibus dediti, sic se abiiciunt in terram, ut gustatus earum rerum, quae supra sensus sunt, obtundatur in iis atque hebescat; alii denique ad tractandam accedunt rem publicam, de civitate quidem solliciti, at sui ipsorum immemores. Quare vos, instituto Salesii, efficite, Venerabiles Fratres, ut populus intellegat, vitae sanctimoniam haud esse singulare beneficium, quod aliquibus concedatur, ceteris posthabitis, sed communem omnium sortem et commune officium; virtutum vero adeptionem, etsi in labore posita est – qui labor voluptate animi solaciisque omne genus compensatur – esse tamen unicuique parabilem divinae gratiae praesidio, quod nulli denegatur. Potissimum autem fidelium imitationi Francisci mansuetudinem proponite ; haec enim virtus, quae tam pulcre reddit atque exprimit Iesu Christi benignitatem ac tantum potest ad alliciendos homines, si semel animos vulgo pervaserit, nonne publicae privataeque rationes facile componantur? Nonne hac cum virtute, quam recte dixeris exteriorem divinae caritatis ornatura, in domestico convictu atque etiam in civitate summa tranquillitas et concordia consistat? Atque apostolatui, quem vocant, cum sacerdotum tum laicorum, si quidem christianam lenitatem praeferat, numquid non ingens accedat vis ad societatem hominum emendandam? Videtis igitur quanto opere intersit, ut populus christianus Francisci et sanctissima exempla mente animoque complectatur et praecepta veluti vivendi disciplinam teneat. Quod ut detur effectum, mirum quantum proderit libros et opuscula, quae diximus, in vulgus quam latissime propagari; eiusmodi enim scripta, ut sunt facilia intellectu atque ad legendum iucunda, in fidelium animis germanae solidaeque pietatis studium excitatura sunt, quod sacerdotes fovebunt aptissime, si quidem ipsi Salesii doctrinam in sucum et sanguinem converterint dulcissimamque eius eloquentiam erunt imitati. Qua in re, Venerabiles Fratres, memoriae traditum est, decessorem Nostrum Clementem VIII iam tum praenuntiasse quam mirificam essent Francisci et verba et scripta in populo habitura virtutem. Cum enim Pontifex, Purpuratis Patribus doctissimisque viris assidentibus, Salesii, ad episcopatum electi, sacrarum disciplinarum scientiam expertus esset, tanta affectus est admiratione, ut hominem peramanter amplexus, iis verbis sit allocutus: Vade, fili, et bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui, deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide (12). Ita sane Franciscus contionabatur, ut eius praedicatio tota esset in ostensione spiritus et virtutis, cum, ex Bibliis et Patribus hausta, non modo sanis doctrinae theologicae nutrimentis aleretur, sed etiam ex caritatis delinimento mollior ac suavior exsisteret. Non est igitur cur miremur, ab eo tam plurimos numero haereticos ad Ecclesiam revocatos esse, eodemque magistro ac duce tot fideles, hoc trium saeculorum intervallo, perfectum vitae institutum tenuisse.

Sed praecipuum quemdam utilitatis fructum ex hisce sollemnibus percipiant optamus omnes ii catholici viri, quotquot vel diariis vel aliis scriptis in vulgus edendis christianam sapientiam illustrant, provehunt, tuentur. Qui quidem Francisci in disputando vim cum temperantia et caritate coniunctam imitentur oportet ac retineant. Quid enim ipsis agendum sit, sanctus Doctor exemplo suo aperte monet: ut scilicet doctrinam catholicam perdiligenter explorent et pro viribus calleant; vera ne depravent, neve, per speciem devitandae adversariorum offensionis, extenuent aut dissimulent; ipsam sermonis formam ac venustatem accurent, et cogitata sic luminibus verborum distinguant atque ornent, ut veritate lectores delectentur; si quos autem oppugnare debeant, sciant errata refellere malorumque hominum improbitati obsistere, ita tamen, ut se recte animatos in primisque cantate instinctos exhibeant. Quoniam vero iis, quos memoravimus, catholicis scriptoribus non constat ex publico ac sollemni Apostolicae Sedis documento Salesium datum esse Patronum, hanc Nos faustam occasionem nacti, de certa scientia ac matura deliberatione, auctoritate Nostra apostolica, per hanc Encyclicam Epistolam, Sanctum Franciscum Salesium, Episcopum Genevensem et Ecclesiae Doctorem, iis omnibus Caelestem Patronum damus seu confirmamus, ac declaramus, non obstantibus contrariis quibuslibet.

Iam vero, Venerabiles Fratres, quo saecularia haec sollemnia et augustiora et fructuosiora evadant, fidelibus vestris nulla desint oportet invitamenta pietatis, ita, ut hoc praeclarum Ecclesiae lumen qua decet veneratione colant, atque, eo usi deprecatore, animum, a peccati vestigiis expiatum ac divino refectum epulo, ad sanctitatem brevi adipiscendam fortiter suaviterque dirigant. Curate igitur ut in civitate honoris vestri sede et in singulis dioecesis paroeciis, per hunc annum, ad diem octavum ac vicesimum mensis Decembris, triduanae vel novendiales supplicationes fiant, in quibus divini verbi praedicatio habeatur, cum intersit quam maxime, populum de iis diligenter erudiri, quae, Salesio duce, eum ad altiora permoveant. Erit praeterea vobis curae, ut iis aliis, qui opportuniores videantur, modis sanctissimi Episcopi res gestae commemorentur. Atque ut sacrorum munerum thesaurum, Nobis divinitus creditum, in animarum bonum reseremus, tribuimus, ut qui iis, quas diximus, supplicationibus pie interfuerint, unoquoque die septem annorum totidemque quadragenarum, et postremo eorum, vel quo alio cuivis libuerit, die plenariam usitatis condicionibus indulgentiam lucrentur. Ne vero Anneciense Visitationis Coenobium, ubi Salesius requiescit — cuius quidem ante venerabile corpus Nos olim incredibili cum voluptate animi Sacrum fecimus — itemque Tarvisinum, in quo cor eius adservatur, ceteraeque Monialium a Visitatione familiae peculiari aliqua careant benignitatis Nostrae significatione, damus, ut quicumque, per sacra menstrua, quae ipsaemet in gratiarum actionem hoc anno habebunt, praetereaque die octavo ac vicesimo mensis Decembris, pariter hoc tantum anno, earum ecclesias de more inviserint atque, poenitentia expiati et Eucharisticis dapibus refecti, ad mentem Nostram oraverint, plenariam item veniam acquirant.

Vos autem, Venerabiles Fratres, fideles curis vestris commissos vehementer hortamini, ut Sanctum Doctorem Nostra causa obsecrent : quandoquidem enim Deo placuit, ut Ecclesiam suam difficillimis temporibus regundam susciperemus, utinam, Salesio auspice, qui Apostolicam Sedem insigni studio ac reverentia est prosecutus eiusque iura atque auctoritatem in Controversiis mirifice defendit, id feliciter eveniat, ut, quotquot a Christi lege et caritate alieni sunt, eos omnes, ad pascua vitae aeternae redeuntes, in communione atque osculo pacis amplectamur. Caelestium interea donorum conciliatrix et paternae benevolentiae Nostrae testis sit apostolica benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, universoque clero ac populo vestro amantissime impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die XXVI mensis Ianuarii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri primo.


PIUS PP. XI

  • A.A.S., vol. XV (1923), n. 2, pp. 49-63.


(1) I Thess., IV, 3.

(2) MATTH., V, 48.

(3) S. AUG., 1. De natura et gratia, c. 43, n. 50.

(4) Sap., VIII, 16.

(5) MATTH., xi, 29.

(6) Iudic., XIV, 14.

(7) Hom. 58 in Gen.

(8) MATTH., V, 4.

(9) Act., I, 1.

(10) Litt. Ap. Pii IX d. 16 Nov. 1877.

(11) Ibidem.

(12) Proverb., V, 15, 16.