IV
1
DE PROVIDENTIA ET CONIECTURIS
Romana
[1] Ab altioribus incipiam. Quid enim populo romano in terris altius fuit? Huius eventus ab illustribus viris multo ante provisus est. Appius Claudius in omni sermone negotium Romanorum otio preferre solitus fertur. [2] Atqui nemo tam demens est qui otii dulcedinem negotiorum curis, si facultas securitasque cum otio contingat, non preferendam censeat. Sed in anteriora prospiciens vir cautissimus videbat id quod exitus approbavit: romanam virtutem negotiis ali, otio segnitieque marcescere.
2
[1] Equidem quod hic generali quadam admonitione atque indefinite censuerat, Quintus Metellus rebus ipsis applicuit. Bello enim punico secundo, pulso tandem ex Italia Hanibale ac subacta Carthagine, cunctis gaudio exultantibus solus in senatu gravi et circumspecta sententia usus est: ignorare se asserens an ea victoria letabilior an formidabilior esset reipublice. [2] Sicut enim Hanibal Alpes ingenti strepitu transgressus concussa Italia dormitantem populum romanum excitasset, ita verendum ne illo digresso silentioque pacis reddito rursum obdormiscerent et quos labor ac metus exercuerant securus torpor opprimeret.
3
[1] Iam quid aliud ante oculos habebat ille « vir optimus a senatu iudicatus », Nasica, tertio bello punico, dum a sententia Catonis Censorii, qui vir omnium sapientissimus habebatur, acerrime constanterque dissensit et illo censente inexorabiliter delendam esse Carthaginem adversatus est, non quod urbem infestissimam parcius odisset, sed quod patriam diligeret, cuius mores previdere se dicebat in luxuriam abituros amoto emule urbis stimulo? [2] Atque utinam eius tunc consilium valuisset! Longioris evi forsitan romana felicitas fuisset, nec hostili urbe ferro flammisque consumpta, ipsa tam brevi post tempore non armis sed vitiis propellentibus corruisset, pace bellorum gloriam inquinante atque orbem domitum vindicante luxuria. [3] Et hoc quidem de moderatore terrarum ac principe nationum populo. Nunc que de illustribus eius populi viris ab aliis itidem preclaris coniectoribus previsa sint referam, a Cesaribus incipiens, quibus nichil occurrit aut in urbe aut in orbe sublimius. In hac quoque tanta rerum altitudine quia de longinquo cernenti supremus omnium primum michi vertex ostenditur, ille michi stilo etiam preferendus est.
4
[1] Iulius Cesar, futurus rerum dominus, ad illud principatus fastigium, imo vero ad celum opinione hominum perventurus, quippe imperium occeano, famam qui terminet astris, ut Virgilius ait, is ipse, inquam, ut mundus agnosceret nichil non licere fortune, inopem atque solicitam et inquietam egit adolescentiam. [2] Persequente enim Lucio Silla, qui tunc everse reipublice imperitabat, e medio atque hominum ex oculis fugiens nec in latebris tutus erat, nisi eas crebro et, ut ait Suetonius, « prope per noctes singulas commutaret, seque ab inquisitoribus pecunia redimeret », importune morbo quartane preter cetera vexatus. Sic cum amico suo ludebat eo tempore fortuna, dum inter sextum decimum et vigesimum etatis sue annum ageret. [3] Interventu tandem virginum Vestalium et clarissimorum virorum qui eum affinitate et persecutorem suum amicitia contingebant, vix veniam consecutus est. [4] Cum enim Silla preces eorum non admitteret atque illi ex adverso obstinata importunitate precarentur, nec facturi finem viderentur, fessus exclamavit: 'Vincite et vobis hunc Cesarem habetote, dum noveritis hunc ipsum, cuius salutem tanto studio procuratis, futurum quondam optimatium, quorum vos mecum propugnatores fuistis, et publice salutis eversorem: "nam Cesari multi insunt Marii"'. [5] Idem Silla optimates crebro, sicut Suetonius refert, et nominatim Pompeium Magnum, ut est in Saturnalibus, amicum et familiarem suum, tum cum nichil omnino formidabile videretur, admonuit « ut caverent illum puerum male precinctum », Cesarem habitu significans. [6] Quid hac providentia divinus, quid hiis coniecturis certius: puerum studiis liberalibus deditum, nec divitiis nec potestate terribilem, sic introspicere ut senectutis etiam eventa prevideas? Quid enim? nonne quod de optimatibus predixerat, cum sepe aliter, tum in campis thesalicis impletum est, ubi totus fere romane nobilitatis sanguis effusus turbidos amnes transmisit ad maria? [7] Quod autem Pompeium premonuit haudquaquam supervacuum fuisse et ille idem thesalicus dies experimento fuit et ille precipue quo ad litus egiptium urgente fortuna compulsus est et modo triumphator gentium, infandi regis imperio miserabiliter discerptus, inopem regi truncum volvendum fluctibus, medicatum caput spectandum prebuit victori.
5
[1] Et quoniam cesareum nomen attingimus, evagandi materiam stilus habet. Tam vehementes enim aliquot coniecturas sub hoc nomine reperio, ut prope suspicari cogar nescio quid non providentie tantum sed divinationis sub illis pectoribus latuisse. [2] Itaque de Tiberio in primis libera coniectura Theodori, eoque mirabilior quo et ante concepta et apertius expressa est. Hic enim tunc rethorice magister, Tiberium puerum perspicaciter intuitus, quotiens obiurgare eum vellet, non nisi « lutum a sanguine maceratum » vocitabat. Satis proprie, etiamsi post morum suorum experimenta et imperii facinora diceretur. [3] Quibus enim verbis vel accomodatius vel brevius post annum septuagesimum illius loquens segnem ac fedam et cruentam hominis naturam ac presentes actus effigiare potuisset, quam senis mores ex puerilibus inditiis designavit?
6
[1] Age quam evidens ipsius Tiberii de Gaio Caligula successore suo providentia! Habebat eum supra fidem non sibi tantum obsequentem, sed suis omnibus nichil indignantem, omnia etiam aspera et gravia equanimiter tolerantem usqueadeo, ut subsecuti principatus actibus primevo obsequio collatis, res in proverbium versa sit: 'Nullus "servus" Gaio "melior", nullus peior "dominus"'. Et tamen interdum dicere solebat illum "suo et omnium exitio vivere" et venenosum ac mortiferum mundo animal Rome ali. Mirum quod eum vivere diutius passus est. [2] Sed puto sic recens Cristi mors et sanguis innocuus exigebat, sic humanum merebatur genus, ut scelestum ferus et inhumanus princeps exciperet. Ipse quidem Tiberius dignus erat talem et previdere et habere sue mortis auctorem. [3] Nam de eo minus miror, quod Galbam, quem previderat rerum potiturum, sub annis puerilibus non sustulit. Neque enim dissimulavit causam: quod ille tunc puer in extrema demum etate perventurus esset ad imperium. Itaque: « vivat sane » inquit, « quando id ad nos nichil pertinet ». [4] Et Gaii quidem fructus ex ipsis floribus potuit conicere; at Galbe principatum quibus coniecturis vel ipse vel Augustus — simile enim et de ipso scribi videtur — tam longe previderint, non vacat res miraculo: nisi quia ut id Cesaribus insitum quodammodo crederetur Vespasianus effecit. Quem mox attingam, si ordinis non deserendi gratia unum prius adiecero.
7
[1] Domitius, Neronis mundo pestilens et dampnosus pater, natum sibi filium audiens, congratulantibus amicis, nullo tactus gaudio: 'Scitote' inquit, 'ex me et Agrippina nichil nisi abhorrendum et infaustum ac publice nociturum potuisse procreari'. [2] O infelix sed verax vases, unde hec tibi tanta prescientia futurorum? Notus eras tibi tu, nota coniunx; execrabilis quis te impetus implicuit tam mestis amplexibus? Sed debebatur hic partus moribus humanis et princeps imperio romano qui Caligule nomen ac titulos obscuraret. [3] At tu, genitura miserabilis, providentia mirabilis pater, sciens mundo nocuisti. Clara profecto hinc illinc coniecturarum aderant inditia, quibus tam propere ad comunis filii notitiam penetrares.
8
[1] Vespasianus quidem — ne differam quod pollicitus sum — duos filios habens, quanquam nec hereditas iam Cesares faceret sed fortuna, nec ipse cuiquam suorum successisset, tam constanter tamen filium suum et, quod mirabilius est, utrunque sibi successurum previdit, ut multas coniurationes et insidias perpessus, tandem in senatu non dubitaret asserere frustra se dolis appeti et inani successionis spe: se enim sublato "aut filios" suos imperium habituros "aut neminem". Nec fefellit: oraculo similior vox quam mortalis hominis coniecture. [2] Idem Domitianum filium « super cenam fungis abstinentem » cunctis audientibus irrisit, fati sui nescium dicens: nec enim fungos sibi metuendos esse sed gladios, tanto illi genus sue mortis ante denuntians. Hinc iam ab urbe simul et Cesaribus abeundum est.
9
Externa
[1] Occurrit autem post Vespasianum Iosephus, vir apud suos clarus, nec obscurus apud nostros. Qui ab eodem captus tempore quo Neronis imperio bellum gerebat in Iudea, cum sibi vincula circumdari vidisset, quasi nichil motus brevi captivitate et omnino futuri certus: 'Tu idem' inquit, 'Vespasiane, quem nunc alterius iussu vinciri facis, cito imperator factus iubebis absolvi'. [2] Id sane quibus coniecturis providerit incertum, nisi quia et nota Neronis impietas velocem casum et spectata Vespasiani virtus meritum ascensum polliceri poterat; quo rerum potiente nichil inhumanum formidandum erat. Hiis forte vir providus ad salutis ac libertatis spem ratiocinando pervenerat, propter quod tam intrepide loquebatur.
10
[1] Quecunque fere de Cesaribus dicta sunt vacua consilii dixerim sed plena miraculi. Quid enim profuit de longinquo venturos casus previdisse nec obviam isse cum iri posset, si modo poterat? Nec erat, ut est apud poetam, Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum. Utcunque se res habeant, propter admirationem tantum memoriam meruerunt. [2] In hiis autem que sequuntur et providentiam miror et consilium laudo futuris periculis obiectum, quamvis, ut plerunque solet, ab imperita moltitudine spretum atque calcatum sit. Nichil enim bene suadentium laudibus officit obstrepentium furor, multis profuit ad gloriam que dicerent que ve consulerent contempni, dum clarior providentie fides magnis post cladibus quesita est.
11
[1] Gaius Pontius, Samnitium imperator, apud Caudium ambos consules atque omnem exercitum romanum forte preruptis et angustis locis incluserat. Miserabile spectaculum, tot fortissimos viros adempta pugne copia et armatos simul et captivos cernere! [2] Cum interventus noctis animos ab operibus in curas traduxisset, nec minus letitia victoribus quam inclusis dolor consilium ademisset, visum est "Herennium" victoris "patrem", virum et etate et sapientia provectum, "consulere"; neque enim procul aberat. [3] Senex audito rerum statu consilium dedit ut abire permitterent et insuper et honorificis verbis et omni obsequiorum genere prosequerentur. [4] Quod ubi in consilio castrorum apud feroces animos iuvenum agitari cepit, nimis molle ac prorsus senile consilium de tam infestis hostibus et indigna res omnibus videri. [5] Proinde iussus nuntius reverti et virilius responsum poscere. At ille "omnes ad unum" occidendos "censuit" Romanos. Enimvero tum cuncti, precipue imperator, delirantem iam senio patrem affirmare, qui de eadem re tam pugnantia suaderet. Quia tamen fama hominis ingens erat, placuit rursum exquirere siquod forte medium consilium haberet. [6] Tum vero senior stratis se se iussit attolli et vehiculo impositum in castra filii perferri. Cuius ad adventum circumfusis omnibus: 'Nichil' inquit, 'novi consilii daturus venio, sed eorum que dedi dicturus rationem. [7] Primum quidem est Romanos, bello clarissimos et optimos mortalium viros, grandi et insperato beneficio astrictos ex inimicitiis ad amicitiam attrahere et vobis ac posteris vestris tam valide gentis presidium promereri. Quonam enim modo unquam odisse poterunt aut eos aut eorum sobolem per quos se meminerint vite ac libertati redditos? [8] Si hoc vobis displicet, secundum reor uti presenti fortuna et gentem inimicam extirpare radicitus. Sic enim in longum non tantum vobis consulitis sed hiis qui ex vobis etiam nascentur. [9] "Tertium" sane quod ex me petitis "consilium, nullum est". Nam quos' inquit, 'in manibus habetis dimittere contumeliis affectos, "ea" demum "sententia est que" nec hostem "tollit" nec "amicum parat"'. [10] Sapientem senem et singula providentem! Veruntamen cecus et insolens victoris animus utroque consilio despecto tertium quod ille dampnaverat amplexus, exercitum ac consules exarmatos et sub iugum actos relaxavit. [11] Quod cum nuntiatum esset Herennio, ut audivit eos mestissimos deiectis frontibus abire, nec amicum nec hostem posse a quoquam romano verbum extorquere: 'Heu' inquit, 'miseri, quam graves mine sub hoc silentio premuntur!' Id quoque quam vere providerit, subsecuta Samnitium strages duce Papirio Cursore reimpositumque iugum Pontio et legionibus testantur.
12
[1] Et ut duos providos senes de diversis climatibus coniungam, Hanno carthaginensis, vir apud suos spectate providentie, prefervidum Hanibalis ingenium ab infantia contemplatus, semper suasit continendum "domi, sub legibus docendum" ex "equo" cum civibus suis "vivere", abstrahendum ab exercitibus, ne intempestivo assuefactus imperio, postquam civem dedidicisset, tyrannum ageret. Id an salubriter premoneret declaravit exitus. [2] Quanta enim cum Africe Hispanieque et Italie ruina quantoque populorum cum gemitu ac sanguine imperitandi dulcedinem semel degustatam perpetuare puer ille nisus sit, tam notum est ut commemoratione non egeat. [3] Noverat utique senex hic alteram eius consilii partem, quod Pericli ascribit Aristophanes: de quo dictum est supra. Alteram sane vel ignoravit vel contempsit adeo, ut Hanibali, ad summam licet potentiam evecto, obtrectare non desierit; quin et in Italia iam tonantis victorias ausus sit verbis extenuare, quamvis obstrepente populo, et tristes exitus vaticinari, seu pacis eum amor cogeret seu patrie — nam invidiam in tanto viro, etsi adversarii criminentur, ego non suspicor —. [4] Denique post cannensem cladem et illud "pene" novissimum "vulnus imperii" romani, cum Mago tam magne felicitatis nuntius in Carthaginensium senatu rem omnem ut gesta erat exposuisset et stragis infinite modum, quasi numero non posset, coram effusis anulorum aureorum modiis qui romanis civibus occisis dempti fuerant metiretur, cunctis letitia attonitis, Hanno solus in eodem habitu persistens interrogavit nunquid ob tam gravem casum quisquam sotiorum populi romani ad Hanibalem transfugisset. Ubi nullum ideo fidem mutasse cognovit, censuit legatos e vestigio mittendos, qui pacem a Romanis peterent: in eo rerum statu facilius impetrandam. [5] Que sententia parvi remissique animi multis tum fortassis visa est; post autem, sero licet, geminis Carthaginensium ruinis summe providentie apparuit.
13
[1] Nec illa pretereunda est athici senis exclamatio, qui cum primo contionantem adolescentem Periclen audiret, repente Pisistrati, quem senio gravem iuvenis audierat, recordatus: 'Cavete' ait, 'hunc iuvenem, cives; est enim in loquendo persimilis Pisistrato'. [2] Vulgo quidem plausibiliter, nichil nisi presentia cernenti, seni autem, et preterita memoranti et futura providenti, formidabiliter loqui visus est. Quid ergo? falsum ne presagiit aut non recte providit qui ex sermonum similitudine coniecturam traxit ad similitudinem animorum? Profecto Pericles alter erat Pisistratus, nisi quod ad evertendam libertatem ille linguam pariter ac dexteram armaverat, huic lingua suffecit. [3] Et nunc hii tres senes remaneant invicem fabulantes, modo diversitas linguarum non impediat, ostentantesque alter alteri incredulam patriam iuvenum consiliis in cineres resolutam. Nos iter inceptum prosequamur. [4] Postquam vero per presentia a preteritis in anteriora transgressi sumus, non alienum forte fuerit aliquot species attingere earum per quas ad prescientiam futuri temporis curiositas humana suspirat; quamvis non ignoremus providentiam virorum, divinationem anicularum propriam esse: verum quia utriusque studium de futuro est, eatenus similes videntur, ut illa rectis tramitibus procedente hec perplexis erret anfractibus. [5] Itaque quo illa pervenit, hec nititur frustra quidem, nisi dirigente per tenebras fortuna mortalem ignorantiam; idque perraro, sicut sapientissimis viris visum et experimento compertum est. Quamobrem iuxtaposite sunt, ut uno velut obtuitu videas quam fugias, quam sequaris: id enim est eius de qua iandiu loquimur prudentie. Placet autem ab oraculis exordiri.
14
DE ORACULIS
Romana
[1] Oraculum est, ut a Seneca diffinitur, « voluntas divina hominis ore enuntiata ». Quod si sic intelligitur, iam piget incepti: prestat titulum abradere. Nam quis ego sum qui sacros Dei nuntios, prophetas veteres, attingam stilo? Non ea vis animo neque id mee facultatis opus est; verum quia, etsi migraturo similis sepe impedimenta collegerim, migrare tamen hactenus non contigit eoque visco teneor ut a secularibus studiis nequeam avelli, sic intelligi postulo non tanquam de infallibilis et omnipotentis Dei, sed quasi de demoniorum, quos illi deos vocant, responsis scripturus sim. Si enim illi dii forent, cur non hec oracula dicerentur? Diffinitio quidem non abhorret. [2] Utique enim mortalis homo consueverat illis spiritibus impleri et sic ventura predicere, sed tam multis ambagibus obsita, ut facile internoscas quam fallax investigator anhelantis vatis pectus impelleret. [3] Ex hoc genere responsum illud est delphici Apollinis datum Tarquinii Superbi filiis; quod si apertum et evidens fuisset, nequaquam tantam laudem acumen interpretis meruisset. Sed de hoc suo loco dictum est. [4] Hic autem similia quedam ex varia librorum lectione collegi, quibus lector admonitus gaudeat et Deo gratias agat, quod ex tenebris eductus et ad serene lucis seculum reservatus est, nec vereatur aut Iovem aut quemvis alium ex illorum diis et quem in hac re pre cunctis attollunt, Apollinem, irridere, presertim cum Marcus Tullius, vir eius secte atque illorum temporum longe doctissimus, in libris suis libera eum irrisione despiciat; quem licet ille suspiceret publiceque cederet infamie, nobis tamen insitum est et execrari peregrinum mendacis dei nomen et odisse. [5] Ad hoc autem proderit aliquot eius fallacias agnoscere, quibus, humani generis illusor potius quam consultor, famam sibi divinitatis multa miserorum cecitate quesiverit.
15
[1] Appius Claudius, is qui civili bello pompeianas partes secutus est, de eventu rerum dubius vicinum castris, qui iam tum neglectus obmutuerat, retentavit Apollinem. Itaque Phemonoes quedam templi vates, in antrum compulsa solitoque exestuans furore, fertur in hanc sententiam respondisse: 'Magnas huius belli minas, romane, ne timeas; nichil enim "ad te", quoniam in pace litus euboicum — vel, ut quidam, "Euboee cellam" — possidebis'. [2] Quo ille responso velut in sompniis accepto perplexior discessit inde quam venerat; sed non multo post apud locum qui Euboee cella dicitur, quo secutus responsi quem putabat sensum se contulerat, ante supremum prelium morbo interiit. Ita subtractus bellis et sepulcro conditus euboico fidem fecit oraculo.
16
[1] Nero Cesar portendi sibi mutationem status a mathematicis acceperat; qui in hoc concordes, in eo discordabant quenam fortuna imperio deiectum exciperet. Hiis eger delphicum experiri oraculum statuit; sic enim sibi visus est hesitationem suam ab humano ad divinum consilium traducturus. [2] Inde sibi responsum est annum tertium et septuagesimum caveret. Quod cum audisset, homini inconsiderato et vix trigesimum etatis annum supergresso tanta securitas incesserat, ut iam nichil metuens et prosperitatem et etatem sibi integram sponderet, quasi ante prenuntiatum tempus ab Apolline mori non posset. [3] Eo denique vanitatis et insolentie raptus est, ut preciosissimis quibusdam rebus maritima tempestate deperditis affirmaret eas ad se vel piscium obsequio reversuras. [4] Talibus intumuerat erroribus, cum subito ab omnibus destitutus et ad turpissimam compulsus est mortem; utique consiliario dignus Apolline, quamvis ille mendacii parens, nequid mentitus videretur, consuetis ambagibus atque arte providerit. Quod ipse Nero suprema illa nocte audito clamore militari suum execrante et Galbe nomen celebrante, sero licet, quivit intelligere et ad infelicitatis sue cumulum veridicum oraculi auctorem opinali. Galba enim successor tertium et septuagesimum annum tunc agebat.
17
[1] Apud Heliopolim Assyriorum templum fuit, perplexis, ut aiunt, numinibus incertum, quod et Sol ibi coleretur et Iupiter et Apollo — de hoc quidem incertior fama est, sed hunc quoque templi eius accolam ex furore ministrorum et ex divinatione confirmant —. [2] Hunc igitur Traianus "hortantibus amicis" bello parthico consulendum ratus, romano more "fidem" oraculi pretentare voluit, nequid forte mortalis fallacie fingeretur, sigillatasque literas transmisit, ad quas sibi petiit responderi. Erat enim mos et de longinquo per epystolam consulendi. [3] Spiritus ille vaferrimus, qui in consignatione imperialium literarum forsitan interfuerat, tentatum iri se intelligens, ut humanam irritaret insaniam, nosse se commentum consulentis ostendit. Oratus enim ad id quod in literis clausum erat respondere, chartam poposcit; quam cum sacerdotes attulissent, sicut erat claudi iussit et remitti, illis quidem attonitis et quid sibi vellent prestigia dei sui cum admiratione reputantibus. [4] Nec minus admirans imperator oblatam vidit et aperuit, ut qui solus sibi conscius facti foret et chartam illi signatam quoque sed vacuam misisset. [5] Itaque iam satis expertum credens et de templi religione certissimus, secundis literis consuluit esset ne post belli finem Romam reversurus. Ille autem, scripto nichil, vitem in partem sectam ac sudario involutam remisit principi. Traiani mors proximis vindemiis consecuta reliquieque Romam reportate responsi nubilum discusserunt.
18
[1] Sed ne Apollo solus imperatoribus nostris illuserit, Gaius Caligula, variis undique prodigiis pulsatus, templum Fortunarum Antii consuluit; quem locum veluti « natalem sibi omnibus locis atque secessibus », ut Tranquillus ait, "semper pretulerat". Responsum "caveret a Cassio". [2] Ea re permotus Cassio Longino, qui proconsulari imperio tunc Asiam obtinebat, destinavit mortem; et forte consultor id agebat, sed Gaius interim a Cherea, qui et ipse, licet minus vulgato nomine, Cassius erat, interfectus est.
19
[1] Vespasiano autem sub Nerone rem in Ierosolimis gerenti vicinum Carmeli montis oraculum experiendi desiderium incessit. Unde in immensum spe auctus est, accepto responso quicquid mente concepisset, quicquid attentasset successurum feliciter, quamvis arduum aut laboriosum videretur. Parumper iste fidelius et paulominus veraciter. Sed ad Apollinem revertor.
20
Externa
[1] Et ne clarius inter vicinos locutum putes, sub adventu Xersis territis Grecie urbibus, ab Atheniensibus consultus quonam modo saluti proprie providerent, respondit: « Muris ligneis ». Id ambiguum more suo confusumque consilium Themistocles interpretatus, pro "muris ligneis" naves intellexit. [2] Itaque hortante eo deserta urbs: turba ad bellandum inhabilis et preciosissima rerum repostis locis abdita, ipsi autem armati classe conscensa experiri fortunam pelagi decrevere. [3] Casus prestitit et salaminiace victorie successus ut consultor verax haberetur. Qua in re si non plus illinc Xersis imbellia, hinc Themistoclis consilium ac virtus quam Apollinis oraculum effecisset, egre profecto "muris ligneis" hostis tam numerosus excipi valuisset.
21
[1] Paulo Lacedemoniis apertior, quibus eadem tempestate consulentibus aut urbi aut regi eorum pereundum esse respondit. Atque ita contigit: rex enim Leonidas gloriosissime moriens patriam reliquit incolumem. Quanquam recte iudicantibus oraculo regis mors, virtuti regie salus urbis ascribenda sit.
22
[1] Quid, quod in consiliis anceps et obscurus, in adulando clarus et simplex reperitur, quid cause putem intervenisse, nisi ut illic remedium occultaret, hic superbiam et inanem iactantiam mortalium pectoribus ingereret? Utrobique fallendi propositum: utilia tegere, dampnosa revelare. [2] Socratem omnium qui viverent sapientissimum respondit. Nullum hic involucrum: aperte locutus est, nec, puto, falsum dixit. Sed quorsum hiis laudandi blanditiis pergeret non video, nisi ut hominem doctissimum et cuius moleste sapientiam ferebat extimatione sui ipsius tumidum et velut divino iudicio prelatum insanire compelleret. [3] Harum forte blanditiarum vicem sibi reddebat Socrates, cum Xenophonti, discipulo secundum Platonem preclarissimo, interroganti nunquid suaderet Epycurum sequi, postquam sententiam suam explicuit, hoc in fine responsum dedit: « Et nostrum quidem » inquit, « humanum est consilium; sed de rebus et obscuris et incertis ad Apollinem censeo referendum, ad quem etiam de maioribus rebus Athenienses semper publice retulerunt ». [4] At quanto tu, Socrates, melior quantoque consilii sanioris quam is ad quem discipulum remittebas, nisi in hoc uno, quod ille tibi optimus et consultissimus videretur! Sed redeo ad Apollinem.
23
[1] Ligurgo consulenti Delphis ignorare se ait eum ne diis an hominibus aggregaret. Imo vero non ignorabas, perfide, cui loquebaris hominem esse, non deum; tibi tamen et omnibus tui similibus diis longe preferendum. [2] Sed quid aliud hac simulata ignorantia voluisti, nisi ut egregium virum et inter homines precellentem ridiculum semideum opinione sua faceres et immensis laudibus inflatum ex eo quod fuerat magno, ut sibi videbaris, teste convelleres, eumque qui ad te homo certus ac modestissimus venerat remitteres immodestum atque inter divinitatis et humanitatis vestigia titubantem?
24
[1] Unum michi veterator hic videtur respondisse fideliter; nisi talium mos esset aliquid interdum veri dicere quo liberius in reliquis mentiantur. [2] Siquidem cum Giges ille platonicus, per summum nefas de pastore rex Lidorum et insuetis fortune favoribus se se efferens, oracula Delphis exquireret num quisquam inter homines se beatior foret, vox ab antris reddita Agladium Sophidium, inopem quendam ac rusticum seniculum in finibus Archadie latitantem, ceterum cupidinibus ac terroribus liberum et exiguo rure "regum" divitias exequantem, feliciorem diffinivit. [3] Nec immerito: non enim exterius sed introrsus et in ipso animo vera felicitas sita est. Huic aperte verum respondit, ut dixi, quo licentius illuderet multis. Illusit autem, ne longius eam, in eodem regno alteri, quem multo minus circumveniri par fuerat.
25
[1] Cresus, opulentissimus Lidorum rex, bellum moturus in Persas tali responso fertur illusus: Cresus Halim penetrans magnam pervertet opum vim. Amphibologice prorsus ac fallaciter: nam, ut ait Cicero « hostium vim se perversurum putavit, pervertit autem suam ». Utrum igitur eorum accidisset, verum oraculum fuisset.
26
[1] Nichilo purius egisse traditur cum Pyrrho, qui bellum Romanis illaturus dum Delphos consulit, hoc responsum, ut ait Ennius, accepit: Aio te, Eacida, Romanos vincere posse. Demens Pyrrhus, si non intelligeret utra partium vicisset verificatum oraculum videri. Sic versutus artifex verba texuerat, sic in omnes casus perfugium veritatis occupaverat. Hoc, inquam, adeo manifestam fallaciam prefert, ut quanquam, sicut Ennius idem ait, semper fuerit stolidum genus Eacidarum, tamen, ut dixi, perpendi absque difficultate potuerit. [2] Illud obscurius quod Cresum decepit, quod « vel Crisippum potuisset fallere ». Sic enim apud Ciceronem scriptum est. Cui tamen ad postremum tota res commentitia videtur et hoc a poeta fictum suspicatur, illud ab historico. Rationes affert: « primum enim latine Apollinem nunquam locutum fuisse, deinde Pyrrhi temporibus iam versificari desiisse ». [3] Et hoc ultimum, ut eo libro permulta, irrisive dictum arbitror; tamen utcunque non multum hiis rationibus moveor, quoniam et in latinam linguam transferri et in carmen inferri potuit ambiguitas oraculi, grecis et solutis primum verbis edita. Nam si ad linguam respicio, quecunque de hiis oraculis dicta sunt latine quidem apud nostros, greco fonte descendunt, grece vel ab Apolline prolata vel ab illis memorie mandata. Nec linguarum varietas obfuit veritati. [4] Tertia igitur me Ciceronis ratio violentius impellit: ait enim hoc Pyrrho responsum inauditum Grecis. Itaque satis credi potest hoc ab Ennio suo quodam iure fictum esse. De Herodoto autem, quem Cicero ipse "patrem historie" vocat, quod superioris oraculi fictor extiterit non tam facile crediderim. In dubio igitur visum est et utrunque attingere et ciceronianam de hac re non preterire sententiam.
27
[1] Quam vero illud anceps et inopinabile quod Philippus Macedo ex eodem adyto accepit, ut imminens sibi scilicet a quadriga periculum provideret! Quo audito rex anxius dissolvi currus per omnem Macedoniam imperavit; quin et oppidum Boetie cui Quadriga nomen erat ut fatalem sibi perpetuo declinavit vel, ut quidam ferunt, iussit everti. Frustra tamen: alio namque minax spectabat oraculum; capulus gladii quo eum Pausanias transfodit quadrige celaturam dicitur habuisse. [2] Hoc quidem est curas atque animi tormentum credulis mortalibus ingerere, cautelam remediumque preripere. Itaque Tullius eleganter illudit: « Neque enim obscura tantum, sed mendax admonitio, quasi rex capulo et non cuspide moriturus sit ». Hic sane nullum responsi colorem, nullum veritatis vestigium aut vivens aut moriens intellexit.
28
[1] Huius autem gener et uxoris Olimpiadis germanus, Alexander Epyrensis, dodoneum Iovem de eventu rerum suarum consuluerat. At ille, nichilo fidelior aut certior Apolline, respondit urbem Pandosiam amnemque Acherusium vitaret. [2] Eo cupidius ex Epyro discedens, ubi urbem atque amnem prenuntiatum esse noverat, in Italiam venit. Ibi pugnans cum Brutiis ac Lucanis iuxta urbem Pandosam et flumen Acherunta bello victus et interfectus est. Itaque sero fatalibus nominibus auditis corruens agnovit frustra se patriam reliquisse. Potuit hoc uno placatior mori Iovi suo quam Philippus Apollini.
29
[1] Hiis tunc furiis agebatur insensata mortalitas fidens consultoribus infestis: senatum sibi e media inimicorum urbe delegerat. Nondum tempus erat ex tam profundis tenebris emergendi; persequebatur humanum genus divina ultio et sic meritum premebat, ut, si dici fas est, superstitionibus humanis celestis patientia faveret. [2] Quid enim fuisse aliud rear, si modo verum est quod clarissimi auctores tradidere? Claphanitem quendam, ut ipsi nominant, sophistam "ineptum et mordacem", ut ego arbitror, philosophum et prudentem, sed, ut fere accidit, parum leti successus hominem, irridendi animo consuluisse Apollinem delphicum an esset equum reperturus, cum vere nec equum quereret nec hactenus habuisset. Responsumque reperturum quidem equum, sed ex eodem casurum et precipitio moriturum. [3] Claphanitem vero iure optimo irridentem que audierat, dum redit casu quodam habuisse obvium Attalum regem sibi infensum atque eo mandante deiectum de prerupto saxi cuiusdam vertice, cui Equi nomen agricole forsan aut pastores indiderant, expirasse et leso, ut aiunt, "deo iusta supplicia pependisse", ut michi magis videtur, inique sorti tributum inexpiabile persolvisse. [4] Quis autem miretur vulgus indoctum obstupefactum huius eventu cepisse Apollinem non modo ut veridicum, sed velut acrem quoque suarum offensarum vindicem plus etiam solito venerari ac metuere? [5] Sed queso te, Valeri Maxime, vosque qui secum et cum Apolline sentitis, si tam graviter et tam cito ultus est Apollo tentatoris huius iniuriam, quid fecit Marco Tullio, non tentanti sed apertissime contempnenti, neque id verbo volatili sed eternum permansuris libris, neque id semel modo sed millies et quotiens in hec verba revolvitur, usqueadeo ut non etate sua tantum sed diu ante cessasse Delphis oracula et nichil illo specu mutoque terre hiatu dicat inveniri posse contemptius, opineturque nec primis seculis illic fuisse nisi fortuite rareque veritatis habitaculum? [6] Quin et eos qui evasiunculas querunt dicentes « vim loci eius evanuisse » tractu temporis sic irrideat, ut dicat eos non advertere quod de vi divina agitur, que si divina est utique et eterna est, sed perinde « loqui quasi de vino aut salsamento », que vim suam imminuunt vetustate et paulatim "evanescunt". [7] Itaque hoc dicentes « philosophos superstitiosos et pene fanaticos » appellat, qui excusationes frivolas ineptiis suis malunt exquirere, evanuisse fingentes, quam veritatem ingenue confiteri et errorem suum vel sero recognoscere, quo diutissime circumventi sunt super huiuscemodi oraculis, « partim falsis » ut ipsis verbis Tullii utar, « partim casu veris, ut fit in omni oratione sepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad sortes referenda sit, partim ambiguis et que ad dyaleticum referenda sint ». Hec de Apolline Marcus Tullius. [8] Legeras tu quidem ista, Valeri, et proculdubio noveras, ut qui ex tullianis libris magnam conflasti operis tui partem, quo te ac seculum tuum magis admiror, quonam modo vanitas hec tantum fidei apud doctissimos viros invenerit, presertim postquam innotuerat eam tam libere ac tam graviter ab illo literarum latinarum parente contempni. [9] Nec adduci possum ut credam non idem te atque alios doctos homines sensisse; illud potius rear: sicut stellas quas celo opposites et celestis fuge moderatrices ferunt, quamvis ad orientem moveantur firmamenti tamen impetus in diversum rapit, sic vos, licet motu proprio ad veritatem pronos, populorum tamen erroribus violenter in contrarium devolutos. [10] Nisi forte etiam nunc opinari libet Apollinem nostrum non segnius in Cicerone quam in reliquis iniurias ultum suas, vosque in opinione confirmat indignum et crudele supplicium tanti viri. Cui utinam non magis vel romanum odium quam delphicum vel Philippicarum quam Divinationis liber vel in Cesarem et Antonium quam in Apollinem dicta nocuissent! Et de oraculis quidem satis dixisse michi videor.
30
DE SIBILLIS
[1] "Proximum a diis", ut ipsi vocant, "immortalibus" tenere locum putabantur mortales homines aut divinitus aut humanitus, idque seu naturaliter seu artificio quodam, futurorum prescii; quippe quibus in hac hominum cecitate discutiens umbram corpoream et obiectam venturi nubem penetrans inest divinatio. « Magnifica quedam res et salutaris, si modo est ulla », sicut de hac tote re locuturus Cicero prefatur. [2] In hoc autem genere Sibillis non indigne primus gradus dabitur, quod quadam familiaritate divinitatis ad intimum veri fontem propius videantur accedere. Et has quidem plurimas fuisse novimus, quarum nonnulli scriptores et numerum et etatem et patriam et actus et nomina collegerunt. [3] Quod nobis hoc loco prosequi longum nimis et curiosum magis quam necessarium videtur. Sed quoniam de naturali divinatione nobis institutus erat sermo, que et furore, hoc est oraculis a furente redditis, et sompniis constare creditur, dicto de apollineis, aliquid et de sibillinis oraculis dicendum occurrebat priusquam ad sompnia veniremus. [4] Ac nescio an hec, quorum adhuc fides et autoritas vigent, illis, quorum iampridem error explosus est, meruerint anteponi; sed vetustatis ordinem secuturus sum. Ex cunctis equidem Sibillis — et hoc attigisse satis sit — quatuor celebrantur: Delphica Erithrea Cumana Tiburtina. [5] Primam ante tempus heroicum in ipso Apollinis templo vaticinatam memorant multosque ex eius versibus Homerum poetam operibus suis interseruisse. [6] Secundam, nomine Eriphylen, et « Lesbios maris imperium amissuros » diu "ante" cecinisse et perituram Troiam et meonium vatem, qui multis post seculis natus est, « mendacia scripturum ». [7] Extat libellus quem sibi attribuunt, in quo — si modo suus est — Troianorum et Grecorum exitus ac romane urbis et imperii originem et labores ac successus varios, inter hec adventum Dei in terras multaque religionis nostre clarissima, multa quoque de erroribus externis et internis deque alienigenarum ac nostris eventibus, non modo usque ad hanc etatem sed usque ad finem seculi prophetavit. [8] Tertia, nomine Almathea, cuius locum nuper prope Cumas Campanie vidimus, Romanos ex cunctis mortalibus delegisse traditur quibus ventura prediceret, Indignata suum cunctis servire furorem, ut eleganter ait quidam; quin et libros edidisse, in quibus Romanorum fata remediaque conscripserit, qui sibillini dicuntur et quorum omnis romana historia plena est. [9] Nota res est et antiquis annalibus et novis testatissima anum peregrinam et nulli cognitam adiisse Tarquinium Superbum ac novem libros attulisse, dicentem eos divina esse oracula et venales fore. Regem vero de precio percunctatum, cum grande quiddam audivisset, irrisisse. [10] Anum tribus libris accenso coram igniculo perustis quesivisse vellet ne sex alios eo ipso precio comparare quod primum omnibus statuerat. Enimvero tum Tarquinium delirantem senio feminam proculdubio credidisse et derisisse profusius. Illam tribus aliis in eandem flammam coniectis, tres qui soli supererant porrexisse regi, mitiusque iam et in modum consulentis ut hos eodem precio emeret hortatam. Regem muliebri fidutia attonitum libros quo suadebatur precio comparasse; venditricem illicet evanuisse, nec usquam visam aut repertam. [11] Libros in sacrarium repostos consuli et pro oraculis haberi multis consuetum seculis, donec incenso tandem Capitolio perierunt. [12] Quartam vero nomine Albuneam, omnium novissimam Sibillarum, temporibus Augusti Cesaris fuisse atque illum, successibus licet et eximio favore hominum elatum, divinos tamen honores quos ei populus romanus obtulerat renuentem, in proposito sobrio ac modesto confirmasse, adductoque per noctem in Tarpeium collem et ostensa in celo virgine sidereum infantem ulnis amplexa, unum Deum esse docuisse fama est. [13] Extare huius visionis argumentum in terris Aram Celi et in eodem colle, eo ipso loco quem dum celum suspicit vestigiis presserit admirans, templum puerpere dedicatum Virgini. [14] Ceterum de hiis deque aliis sex Sibillis precipitare sententiam non est meum. Scio quidem Deo nec impossibile quicquam nec difficile; licuisse secretum suum credere cui libuit. [15] Video harum vatum responsis et oraculis ab orbe toto, sed ab urbe Roma singulariter et ab illo sapientum populo ac senatu tantum fidei tributum, ut per decem sive quindecim viros celebri apud eos sanctitate ac fide conspicuos in dubiis casibus reipublice ex sibillinis libris velut e celo sue salutis consilia quererentur. [16] Possem et hic, ut in oraculis Apollinis, aliquam iniquissimorum spirituum suspicari fallaciam, ni viderem doctores nostros divino spiritu afflatos Sibillis credere et presertim Erithree, multa que de Cristo predixisse creditur suscipientes alacriter et ad divinitatis testimonium proferentes, denique usqueadeo nichil hesitantes, ut ex eis quidam prescientie huiuscemodi rationem afferant: quod scilicet Sibillarum « insigne virginitas est », ut eorum verbis utar, « et virginitatis precium divinatio. Eolico enim sermone Sibilla 'theosbele' » dicitur, id est « Dei consilium, quod sola scribitur nosse virginitas ». Hec nostri. [17] Audio tamen Ciceronem ex adverso divinationis hoc genus, quamvis paulo reverentius quam cetera, refellentem tamen, quatenus quidem ex verbis eius colligo. Iulio Cesare rerum potiente contigerat ut libris sibillinis ex more aditis responderetur in hanc sententiam: « quem vere regem haberent, regem quoque eum appellandum, si salvi esse vellent ». Regium autem nomen apud alias gentes venerabile, apud Romanos odiosum et importabile semper fuisse novimus. [18] Itaque Cicero consilium illud abominatur ac respuit humanamque fraudem modis omnibus subesse non dubitat. Ambages enim huiuscemodi, que indefinite prolate possent ad quemlibet hominem ac rem et ad omne tempus applicari, non ab illa que librorum auctrix dicitur furente, sed ab aliquo callido ac versuto compositas videri. Alia deinceps ex eisdem libris elicit inditia diligentis et artificiose mentientis scriptoris potius quam insani. Ad postremum, tametsi Sibillam dampnare non audeat, libros tamen eius non facile legendos nec iniussu senatus adeundos censet. Et de hiis quidem hactenus.
31
DE VATICINIIS FURENTUM
[1] Qui furentum vaticiniis fidem prebent ipsi paulominus furere videntur. Quis enim sanus existimet eos qui et presentium notitiam et preteritorum memoriam perdiderint futuri prescientiam invenisse? [2] Non tollatur tamen a nobis iudicii libertas nec opinionum varietas extirpetur: liceat opinari furorem solutos quosdam et liberos animis afferre motus, quibus a corporibus abstracti et divino, ut ipsi volunt, spiritu concitati ventura prevideant; liceat hoc ipsum irridere, « ut que sapiens non videt hec videat insanus, » — quod eleganter ait Cicero — « et is qui humanos sensus amiserit divinos sit assecutus ». [3] Nobis autem eatenus modestus Achademie mos placeat: verisimilia sequi ubi ultra non attingimus, nichil temere dampnare, nichil impudenter asserere. Veritas ergo suis locis maneat; nos ad exempla pergamus.
32
[1] Affertur in primis vaticinium remigis cuiusdam classis rhodie, quem, non tam respectu habito vilis et obscuri hominis quam rei ipsius, inter domestica exempla commemoro. Hic igitur repente alienatus testari clara voce cepit ante diem trigesimum futuras in Grecia strages maximas rapinasque apud Durachium et incendium et fugam, classem vero ipsam domum esse redituram. [2] Id cum Gaius Coponius, qui pretor classi preerat, audisset narrassetque tribus Marcis, Ciceroni Varroni et Catoni — Deus bone, quantis et quam illustribus viris! —, qui bello civili forte tunc coierant, omnes moti, quidam vero etiam valde perterriti dicuntur. [3] Paucorum autem dierum interiecto spatio Labienus fugiens ex acie thesalica stragem legionum et ingenti prelio fusas Pompeii copias nuntiavit. Enimvero confestim raptum ex horreis publicum frumentum totaque civitate conspersum; qui illic erant, fuga precipiti digressi et a Rhodiis destituti, nolentesque sequi naves incense sunt. Sic omnia que furens ille vociferatus fuerat evenerunt. [4] Hoc sane vaticinium coloratissime Tullius extenuat. Ait « enim eo tempore » fuisse« in Thesalia castra castris » admota, omnesque qui Durachii erant timuisse graviter imminentis prelii fortunam, quod in partibus Cesaris et fortior exercitus et dux animosior videretur. Veruntamen eum metum qui constantes et romanos viros urgebat greculum hominem prostrasse facillime et a sensu proprio deiecisse. Minime mirandum igitur, si quod omnes taciti verebantur quodque idem ille valde pertimuerat, furens deposito pudore predicaret. [5] Alioquin quid agerent dii insano potius remigi quam memoratis supra tribus tam claris viris aut pretori etiam prudenti viro et egregio, instans reipublice periculum revelantes?
33
[1] Sed quid <de> Cornelio dicam, qui et sanguine « nobilis et sacerdotio venerandus et » ut aiunt, « castitate vite sanctus, Patavi in transpadana Italia » degens, hanc ipsam pugnam non triginta dierum spatio circumscripsit, sed eo ipso die et dum in Thesalia gerebatur expressit? [2] Subito enim furore correptus murmurare orsus est videre se de longinquo prelium gravissimum et modo hos fugere, modo illos insequi, modo prelium instaurari, et "vulnera" et mortes et "gemitus" cadentium et clangorem tubarum et equorum strepitum et fragorem armorum et sagittas et spicula celum tegentia et stragem immensam, ceu presens omnibus que gerebantur interforet. Ad postremum exclamans ait: 'Vicit Cesar'. Et hiis dictis conticuit. [3] Ea res primum risui atque contemptui, post autem miraculo est habita, quando venientibus nuntiis ex Thesalia non modo pugne tempus eventumque novissimum, sed singulas quoque variantis fortune vicissitudines cum illius dictis et gestibus convenisse compertum est. [4] Digna rerum paritas, ut bellum quod, ut vere dicam, a furentibus gerebatur, non nisi a furentibus spectaretur. Sed hec hactenus. [5] Hic vero mirari posse aliquos preclare video ubinam Martios dimittam fratres, apud vetustissimos Romanorum hoc in genere celebratos: sed de hiis, fateor, nichil preter nomen habeo; ubi preterea Cassandram virginem Priami regis filiam, cuius illustris admodum et magne rei nuntius furor; ubi Polipum quendam corinthium, de quo est apud Homerum quod multis Achivorum Troiam petentibus et in primis filio suo, an furore an aliter incertum, mortem prenuntiavit. Ego autem omne quod vel fabula est vel fabulam sapit sciens volensque pretereo.
34
DE PRESAGIIS MORIENTIUM
[1] Tolerabilior utcunque dici potest illorum opinio qui futura prenoscere morientes putant. Si enim dum hic sumus, obruti mole corporea, transmittere oculos in longinqua non possumus, ex hiis autem vinclis egressi, sicut philosophis placet, liberiore fruimur obtuitu, non a vero quidem videretur abhorrere, ut tanquam e domo tenebrosa discedens ubi ad limen appropinquat videre aliquid longius incipit, sic morituro et iam exituro presagium aliquod posteritatis occurret. [2] Ad hoc persuadendum afferunt morti propinquantes animos multo diviniores effici et intensius studium vere laudis assumere, eosque qui bene vixerint alacriter pergere velut iam hinc letiora provideant, qui autem contra, tum maxime dolere et preteritorum actuum penitere — quod verbum ex ore gentilium letus et admirans audio —; ad hec et mortem ipsam presagire et occursantes atque obvias, ut ita dixerim, imagines mortuorum cernere. [3] Ex hiis concludunt inesse quidem animis nostris quandam vim perspectivam et capacem rerum — quod nemo dubitat —, sed caligine mortalitatis obsitam; post mortem demum plenam ac perfectam; in confinio autem vite et mortis necdum perfectam, sed iam quiddam insueti luminis habentem, ideoque nonnunquam ventura providentem. Hinc provenire ut quidam in eo statu multa predicerent que et alios laterent et eos ipsos hactenus latuissent. [4] Quin hoc ipsum et ad furorem trahere nituntur et ad sompnia. Unde enim furentes vaticinari solitos aiunt, nisi quia in eis « animus solutus ac liber », stimulis suis impulsus, nullo cohibente, et habenas corporeas spernit et membrorum vincla transgreditur? [5] unde quoque multa consopitis apparere que vigilantes lateant, nisi quia tum maxime videatur animus a corpore relaxari, seque velut incustodito carcere licentius educere ad pervidendas res, ut non immerito inter sompnum et mortem quedam videatur esse cognatio? Hinc et a philosophis et a poetis « sompnus imago mortis » dicitur et a Virgilio consanguineus Leti Sopor. [6] Nos autem et de furore modo diximus et de sompniis mox dicemus. De hac autem divinatione morientium quam vera quam ve credibilis sit, divinus poeta viderit Homerus, apud quem Hector moriens instantem obitum vaticinatur interfectori suo; viderit Possidonius, philosophus sua etate clarissimus, apud quem "rhodius quidam moriens" brevi post se morituros sex ex coequevis suis "nominat" et ordinem adicit moriendi. [7] Nos in hac re inque aliis ad hunc modum abditis opinari possumus, certi aliquid scire qui possumus inexperti? Ubi quidem poetice ludimus, libertate nostra uti nequaquam prohibemur; hoc autem loco — quod sine temeritate arrogantiaque licet — aliquot exempla proferemus ex illustribus historiis.
35
Romana
[1] Primum omnium memorie proditum est — etsi Tranquillus opinari aliud malit — Augustum Cesarem, dum spiritus reliquias agit, digrediente Tiberio, cum quo longum et archanum sermonem habuerat, dixisse: « Miserum populum romanum, qui sub tam lentis maxillis erit! » Id verbum a cubiculariis auditum et per manus, ut aiunt, in vulgus effusum est. [2] Atqui nequaquam usque ad id tempus Tiberius ignavi principis spem dabat; sed sive semper providentissimus imperator, sive tunc mortis etiam vicinitate providentior, non superficietenus eum ut ceteri, sed introrsus aspiciens, miseriam populi romani, urbane quidem ut reliqua, vaticinatus est. [3] Verius enim dixisset: 'Miserrimum terrarum orbem, qui sub tam fero et immani pretore serviturus est!' Et de hoc quidem alias: virtutes enim sceleribus misceri fas non est.
36
[1] Claudius princeps paulo ante mortem « cum consules designaret, mensem illis quo » moriturum se presagiebat metam statuit, concilioque novissimo filios suos ut unanimiter fraterneque viverent multis monitis obtestatus, tandem pie admodum senatui commendavit; [2] denique pro tribunali sedens, licet abhorrentibus qui aderant et letiora precantibus, se se ad mortalitatis terminum pervenisse iterum iterumque professus est. Et hic quidem sibi tantum nec ultra vicine mortis tempus; qui sequuntur vero longius atque aliis fuerunt vases.
37
Externa
[1] Theramenes Athenis in carcere triginta tyrannorum imperio, quorum ipse de numero fuerat, venenum non trepide sed quasi sitibundus hauriens, exiguum quod in imo patere substiterat sic effudit ut in terram cadens sonitum redderet. Ad quem exilaratus arridensque: « Propino » inquit, « pulcro Critie ». [2] Is erat unus e grege tyrannorum, qui ex cunctis sevius inexorabiliusque se in eum gesserat; Grecis autem conviviorum mos erat nominatim designare cui poculum dari vellent; mortem igitur habens in visceribus vir fortissimus iocatur simul et vaticinatur: siquidem Critias et ipse non multo post prenuntiata veneni morte subtrahitur.
38
[1] Sed quid romanos principes graiosque philosophos commemoro, cum in eadem re horridos et agrestes barbaros liceat admirari? Calanus indus, indoctus, in radicibus Caucasi natus » ut ait Cicero, cum ex animi sui sententia nullo cogente ad interitum pergeret, Alexander Macedo, qui spectaculi novitate aderat, et corpore validus et victor et iuvenis, illum iam se se cupide flammis ingerentem oravit ut siquid post se fieri vellet ediceret. Ille autem spernens: « Nichil » inquit, « opus est; celeriter te videbo ». Nempe per eosdem dies apud Babilonem Alexander obiit.
39
Moderna
[1] Exemplum quod avorum tulit etas commemorare libet. Sed an hic an inter mathematicos parumper hesitavi: utrobique enim licet. Fama est, et novi quidem scriptores asserunt, Eçerinum de Romano et Albricum fratres, cruentos et immanes homines, matrem habuisse Adelectam, ex nobili Tuscorum anguine, feminam alti ingenii consiliique et tam astrorum celique studio quam magicis artibus supra fidem venturi presciam. [2] Hec cum sepe multa tam viro quam natis, tum precipue evidens unum circa diem sue mortis oraculi more tribus versiculis prenuntiasse dicitur: in quibus quidem et filiorum potentiam et exitus et utrique sue mortis locum ita cecinit ut ipsis eventibus omnino nichil ex vaticinio demeretur. [3] Quin etiam — ut Albricum sileam — cum Eçerinus ipse, monitus Cassanum cavere, ignobilis vici nescius Cassanum castrum, in Paduanorum ac Tarvisinorum situm finibus, fatale ratus — ut de Alexandro Epyrensi diximus — omni semper studio vitasset, tandem post septuagesimum etatis annum, dum summa vi Mediolanum petit, ab omnibus ferme Longobardis, quibus trux et insolens spiritus odiosum illum fecerat, circumventus est. [4] Iam pontem Adue fluminis transiverat; illic in extremis se se casibus videns, loci nomen sciscitatus, ubi Cassanum audivit, confusionem nominum recognoscens, adacto calcaribus equo in oppositum se se flumen iniecit: « Heu fatum inevitabile! heu materna presagia! heu axanum Bassanum Cassanum! » horrendo murmure vociferans. Ac vix terre redditus adverse ab innumerabili hostium exercitu, qui iam pontem et utranque ripam occupaverat, opprimitur.
40
DE SOMPNIIS
[1] Sompniorum causas scrutentur alii, nos hoc libro — quod sepe iam diximus — rerum exempla conquirimus. Sed prefari libet Marcum Tullium adversus hanc quoque vanitatem et eorum amentiam qui sompniis fidem habent acriter disputasse. Que disputatio, nisi fallor, si, ne dicam michi, sed cuivis hominum retexenda sit, aut illius vestigiis insistendum idemque narrationis ordo servandus erit, aut profecto aliquid vel de sententiarum gravitate vel de verborum elegantia remittendum. [2] Quis enim queso, nisi sit impudentissimus, sperare audeat illum divinum atque aureum orationis fontem non se si diverterit turbaturum, aut parem vel claritatem vel suavitatem procul a scatebrarum suarum primordiis reperturum? [3] Verecundius quidem foret ac tutius ipsam tullianam disputationem aut omittere aut non aliter quam tullianis verbis exprimere. Sed nec pretermittere visum est rem, etsi non lectori, michi certe necessariam probatamque, nec rursus totam disputationis seriem ad contextum revolvere, ne sim longior quam oportet. Medium elegi, summam rei colligens. [4] Que talis est: non decere philosophum aut prudentem hominem ineptis atque anilibus superstitionibus aurem inclinare, sed ridiculum opinari qui vigilantes nec presentia intelligere nec preteritorum meminisse queant, eos cum obdormierint etiam ventura prenoscere, quasi amicior familiariorque sopitis ac stertentibus, quam vigili animo apertisque oculis meditantibus sit Deus. [5] Qui si auctor sompniorum esset futurumque aliquid denuntiare vellet hominibus, primum illud maiestate sua dignius videri debet, vigilantibus vel aperte vel aliqua que intellegi posset inspiratione consulere, quam omnium qui sub celo sunt mortalium — nemo enim non sompniat — nedum lectulos, sed egrotantium quoque grabatulos circuire et insusurrare innumerabiles ambagum species neque tunc intellecturis neque cum experrecti fuerint memoriam habituris. [6] Deinde si dormientibus tantum consuli vellet, clariora saltem statuisset sompnia, non atra et confusa, que et dormientes expavescant et vigilantes ad interpretem diluculo referre soleant. Hiis accedit quod cum Deus nullius falsi auctor sit, vera esse omnia que in sompniis cernimus necesse est. [7] Que cum ita sint, illud potius philosopho dignum arbitratur Cicero, extimare visa hec, quibus sopor hominum abundat, naturaliter provenire sine ulla significatione rerum futurarum. Animum enim agitante propria natura a motu nunquam posse requiescere: eum vero cum languida et sompnolenta mole corporis nec membrorum nec sensuum uti possit officio, dum per se ipsum ad aliquid agendum videndumque cecus rapitur, incidere in imagines ambiguas rerum variarum; idque ex reliquiis inherentibus earum rerum quas vigilans egerit aut cogitaverit provenire. Cuius rei testem facit Aristotilem. [8] Earumque perturbatione miras interdum et inenodabiles occurrere sompniorum formas, e quibus si quedam false quedam vere sunt, scire cupit ille vir doctissimus quanam internoscantur nota: sin ea nulla est, cur incassum interpretes fatigemus; quando etsi ulla esset ad hunc terminum via, illam hiis nugatoribus censet incognitam, presertim cum explorare res abditas et ea que hominibus in sompniis divinitus portenduntur — quod hii homunculi profiteri non dubitant — profundissimi ingenii perfecteque doctrine sit. [9] Hos autem videamus primum « ex levissimo » ut ipse ait, « et indoctissimo genere constare », deinde non ex ulla sompniorum vi, sed ex proprio acumine iudicare, ideoque inter se varios atque discordes. Ad quod probandum quedam affert de quibus inferius dicemus. Ita quamvis divinationem concederet, quam negat, divinum tamen nullum esse contenderet. [10] Scio quidem de hac re alios aliter sentire; nec sum nescius quantum glorie puer olim hebreus ex sompniorum interpretatione perceperit: sed illic non ars humana, verum celestis revelatio. [11] Hec tandem de sompniis, utcunque meis verbis explicita, non tam mea quam Ciceronis intentio est. Etsi enim achademico more disputans nichil pertinaciter affirmet, quominus liberum relinquat et integrum auditorem, quia tamen, ut ipse alio quodam loco de Socrate ac Platone loquens ait, "vixisse" secum michi "videor" ex loquendi usu, de opinione eius non aliter certus sum quam si que legi ex ore narrantis accepissem. [12] Quo magis miror ita quosdam de sompniis scripsisse velut indubitatam traderent historiam, cum ipsum de cuius hec fontibus hauriebant cernerent hec eadem dum recitat contempnentem. Velle michi videntur superstitiones hominum augere. Sic enim sompnia renarrant que casus aliquis vera fecit, quasi nichil frustra sompniari persuadere cupiant rudibus ingeniis que in illas primum literas fors impegerit. Ita apud credulum vulgus autoritas interpretum ingens erit, neglectisque rebus omnibus satis negotii cuique suus sompnus afferet, aliquantoque plus tribuet solicitudinis quam quietis. [13] Quanto satius fuerat docere ut de mille unum non accidit cui vel tenuis sit cum veritate cognatio! Totis autem noctibus dormientes ac sepe meridiantes, quid mirum si nonnunquam vero quedam proxima videmus? [14] Horum aliqua iam hinc scribere aggrediar — falsa enim quis caperet liber? —; et hec quoque sic legi volo, ut agnoscatur potius fortune vis quam fides sompniis habeatur.
41
Romana
[1] Et ut a vetustissimis incipiam, scribit Actius in Bruto Tarquinium Superbum huiuscemodi sompnium vidisse: pastorem ad se venire arietes geminos agentem seque, cum ex hiis alterum immolasset, aspexisse superstitem irruentem obnixis cornibus; se autem repentino impetu graviter prostratum atque humi resupinum, dum celum suspicit, animadvertisse solis orbem novum et insuetum iter agere. [2] Quod cum ad interpretes retulisset, monitum regem ait cavendum, ne, quem ipse rudem ut pecus et innocuum putaret, ille eum latenti prudentia armatus regno pelleret; solis autem ostentum commutationem status populo significare. [3] Atqui non aliter evenit: Brutus, cuius germanum rex oppresserat et cuius ingenium ludibrio erat, ille regem nomenque regium expulit; romana res mutata unius in locum perpetui regis duos annuos magistratus habere cepit.
42
[1] Dum Romani quondam iniquis locis a Samnitibus circumclusi graviter urgerentur, Publius Decius tunc tribunus militum visus sibi est in sompnis inter densissimos hostium cuneos occumbere multa moriens cum gloria. Quo sompnio vir fortissimus et glorie sitientissimus non tam territus quam ad promissi exitus cupiditatem animatus, nullum periculi genus declinare ceperat, et ab amicis monitus ut cautius pugnaret, sompnium ac propositum suum illis exposuit. [2] Tunc tamen preter opinionem illesus salvum exercitum e faucibus hostium eduxit. Verum post triennio interiecto sera fides sompnio quesita est: bello siquidem latino consul ipse se se pro republica devovit et in medias inimicorum acies invectus tanta gloria oppetiit, ut natum ad simile mortis hereditarie desiderium excitaret. [3] Hec ad hunc prope modum et in annalibus Romanorum scripta et apud Tullium relata sunt. Alii aliter; sed illustrioribus deferendum est.
43
[1] Idem et in eo quod sequitur dicendum, quod apud alios varie, apud Ciceronem in hanc sententiam refertur. Dum ludos Iovi bello latino facerent, primum quidem subito ad arma concursum et urbs omnis commota est. Deinde cum interruptos ludos integrarent, in ipso apparatu servus quidam ante ora populi virgis cesus furcamque circumferens ad supplicium actus est. [2] Post autem ruricole romano per quietem adesse quidam visus, qui ludorum presidem sibi displicuisse narraret eamque rem senatui notam facere preciperet. Timuit inexpertus agrestis Capitolium pulsare. [3] Dormienti rursum imago eadem obversata consulere visa est ne se in suam pernitiem segnitie impelleret. Nec ille ideo securior factus est. Cunctanti filius morte subtrahitur et imagine iterum minacius imperante ipse insuper membris debilitatur ac contrahitur. [4] Sedenim tum coactus rem omnem, ut acciderat, amicis exposuit et ex eorum arbitrio lectica in curiam vectus, cum totam rei seriem patribus explicasset, domum incolumis pedibus suis rediit; sompnioque senatui approbato ludi ex integro instituti sunt. [5] Ego autem plane video qualiter semel et sepius per quietem occursare queat vel Iovis vel alterius cuiuslibet imago, at quonam ille modo corporeas vires auferre possit aut reddere non sane intelligo. [6] Ausim tamen vel sompnio non credere, quanquam hoc Fabius hoc Gellius hoc Celius, denique omnes hoc historici, ut est apud Ciceronem, asserant, cum videam nec ipsum ad credendum facilem, vel illud meminisse, nequaquam impossibile et amissionem et recuperationem virium et filii mortem et quecunque talia in sompnii seu visi seu delati seu postea in senatu expositi tempus incidisse. Quid enim prohibet quocunque tempore fieri quod omni tempore fieri potest? Nova tamen res, fateor, eventuque mirabilis et ad fallendum efficax.
44
[1] Neque id pretereundum quod in eadem historia scriptum est. Gaius Gracchus, questure candidatus, visus est per sompnium cernere Tiberium Gracchum germanum suum, qui pridem gladio perierat; visus et audire dicentem quantumlibet differret ac traheret, idem illi tandem quod sibi preparatum mortis genus. [2] Hoc ex ipso Gaio Graccho, priusquam tribunatum plebis in quo periit consequeretur, se audisse et multis renarrasse ipse scriptor historie Celius testatur.
45
[1] Nunc in augustos ingrediamur thalamos et quid in stratis aureis sompnietur exploremus. Divus Iulius Cesar adhuc romanus eques « visus erat per quietem cum matre » misceri. Nichil est equidem quod non et possit et soleat sompniantibus occurrere; et que nunquam cogitarunt et que cogitatu horrida et que secundum rerum naturam impossibilia inauditaque sunt vident. [2] Ipse tamen fedo sompnio graviter turbatus rem ad interpretes retulit. Illi eum spe immodica repleverunt promissum orbis imperium asserentes; quoniam mater cui incubuisset terra esset, comunis eius et cunctorum genitrix. [3] Non dubito multos iam idem sompniasse non eodem successu; ceterum ut ea vera interpretatio videretur singularis viri virtus et fortuna prestitit.
46
[1] Nec segnior mortis quam imperii prenuntius sibi sompnus accidit. Nocte quidem quam dies vite novissimus insecutus est vidit se e terris ablatum "supra nubes volitare" et interdum "dextram cum Iove" coniungere. Quod quamvis ad coniectorem relatum non legamus, tamen, ut res docuit, et instans a rebus humanis digressus et relatio eius inter deos significari potuit.
47
[1] Aliquanto tamen clarius Calphurnie uxoris sompnium; que eadem illa nocte cedis previa tectum palatii collapsum virumque in gremio transfixum suo vidit in sompnis. [2] Quod cum Cesari narrasset, multis cum precibus ac lacrimis obtestans ne luce proxima in Capitolium ascenderet, ipse collatis sompniis simul et adversa tentus valitudine parumper hesitavit utrum pergeret an se domi contineret hiis que tunc agere destinaverat in tempus aliud dilatis. [3] Atque ita substitit, donec ille trux et inhumanus proditor, qui sub eo tam gloriosam militiam et tot amplissimos honores gesserat, frequentem senatum adesse et expectare ait et ut moras rumperet suasit. [4] Tum sive insita urbanitate evictus, ne tot illustrium virorum expectationem frustraretur, sive, ut Valerio placet, ne feminea visione territus videretur, sive, ut ego arbitror, quia fatalis eum reposcebat dies ventumque erat ad terminum quem preterire non licebat, paruit ac circiter quintam diei horam eo profectus est unde non rediit.
48
[1] Hoc forsan exemplo monitus divus Augustus, huius cedis magnificus vindex, nequaquam contemptor sompniorum fuit, eaque sibi quodam tempore salutaris observatio fuisse legitur. Dum enim interfectores patris iusto stimulante odio persequitur, fortuna, que thesalicam aream ventilandis civilibus bellis elegerat, in campis philippis adhuc pene sanguine romano fumantibus romanos iterum contraxit exercitus. [2] Instabat autem pugne dies, cui Augustus gravi tardatus morbo nullatenus interfuturus videbatur. Nocte igitur cui prelium successit Artorio medico dormienti Minerve effigies obversata est, iubens ne egrotum suum ob infirmitatem corporis pateretur prelio abesse. [3] Quod ut agnovit Cesar, animi viribus fragile corpus adiuvans, lectice se se impositum educi adversus hostem imperavit; initoque certamine, dum mirabili constantia et morbi simul et armorum perfert impetum, tertium utroque maius periculum evasit. [4] Eodem enim tempore quo acies confligebant, Brutus in castris remansisse illum ratus vi tentorium eius irrupit, cubiculumque in quo iacere putabatur innumeris gladiis cupide laniatum ac discerptum est. [5] 'Sapiens igitur, vel in sompnio, Minerva,' dixerit quispiam, 'que egri curam non sibi sed medico commisit et apparenti morbo intentum abdite pestis admonuit'. Quo consilio succursum est ne ad supremum fortune fastigium venturus adolescens primis gradibus excideret, quem inter homines descensura divinitas terrarum tunc futurum presidem previderat ab eterno et lege finxerat immobili.
49
[1] Iure igitur magnus et incomparabilis vir Augustus, sub quo Deum celi nec nasci puduit nec "describi", cuiusque futuram magnitudinem genitrix, claritatem genitor, siqua sompniis fides est, per quietem vidit antequam nasceretur. Accia quidem mater pregnans vidit viscera sua ad celum tolli, inde per omnem terrarum atque etheris circuitum diffundi; pater autem Octavius "iubar solis" alvo uxoris emergere. Quid hiis visis illustrius? quid certius? [2] Octavius idem post partum coniugis, cum per deserta Thrachie ducens exercitum romanum et in templo Liberi patris more barbarico sacrificans interrogansque de filio responsum a sacerdotibus accepisset eum de quo quereret futurum mundi dominum, nocte proxima videre filium ipsum extimavit augustiorem effigie humana, « fulmine ac sceptro et Iovis exuviis » verendum, necnon et "radiata corona" laureatis crinibus, insidentem duodenis equis nive candidioribus agi. Et hec ostensa parentibus; quibus minor admiratio inest propter illa que de eodem sompniarunt alii.
50
[1] Quintus Catulus dedicato Capitolio prima nocte vidit in sompnis Iovem ex multis adolescentibus circa aram colludentibus uni seorsum abducto in sinu recondidisse reipublice signum quod in manibus habebat. [2] Nocte altera eundem illum puerum in gremio Iovis ipsius cernens ac religione tactus amovere cupiens, vocem Iovis audire visus est vetantis ac dicentis puerum illum ad reipublice presidium enutriri. Die autem postero puerum Augustum incognitum sibi casus obtulit, in quem vehementi admiratione defigens oculos persimilem asseruit ei quem bis dormiens vidisset.
51
[1] Marcus autem Tullius Iulium Cesarem mane in Capitolium secutus sompnium nocturnum inter domesticos recensebat: visum sibi puerum vultu ingenuo et modesto de "celo" in terras "cathena aurea demissum", eique, cum ante limen Capitolii vestigia pressisset, "flagellum" a Iove "traditum". Inter hos sermones Augustus supervenit, quem paucis adhuc notum avunculus et mox pater ut sacris afforet adduci iusserat. Hunc ex inopinato contemplatus Cicero esse quem per sompnium vidisset asseruit. [2] Et quoniam Tullium Cesaribus inseruit casus, aliud eiusdem et ab ipso scriptis editum sompnium referendum est. Exul patria — quod exilium "gloriosum" sibi, "calamitosum patrie" dicit, nec mentitur — et "in villa quadam" moram trahens, cum post multum noctis obdormisset, sompniavit incomitato sibi ac mesto et desertis locis erranti occurrisse Gaium Marium, laurea et insignibus consularibus ornatum, ac solicite percunctatum quid in ea solitudine tam tristis ageret. [3] Audita causa cognitaque civium iniuria, qui eum immeritum expulissent, familiariter consolantem arripuisse eius « dexteram et lictori proximo tradidisse perducendum in monumentum suum »: illic spem fortune melioris illi sitam. Eaque se visione per quietem delectatum scribit. [4] Idem et eventu comprobatum sompnium fatetur, quod « in Marii monumento », hoc est in ede Iovis mariana, « de suo reditu magnificentissimum senatus consultum factum sit ». [5] Et quoniam viri doctissimi de imperatore mitissimo sompnium attigi, quid alter vir peritus de imperio ac feroci principe sompniaverit attingam.
52
[1] Anneus Seneca, iam tunc senator romanus, a Claudio principe ad magisterium Neronis adhuc pueri et qui bone indolis spem dabat assumptus, nocte statim proxima sompniasse dicitur Gaium Caligulam, cuius pridem famosissima crudelitas dignum exitum invenerat, se discipulum habere. [2] Potuit experrectus admirari; at non multo post mutati seu verius detecti Neronis mores et omnis humanitatis expers animus admirationem sustulerunt, quoniam tam Caligule similis evasit Nero, ut non alter, sed ille idem quodammodo reversus ab inferis videretur. Hinc ad imperatorum sompnia revertor.
53
[1] Vespasianum sompniasse ferunt « stateram in medio vestibuli palatini » pari libramine appensam et in lance altera Claudium ac Neronem, in altera se se ac Titum et Domitianum filios suos stantes animadvertisse. Quod non prius intelligi potuit quam omnibus diem functis annotatum est eodem numero annorum illos duos et hos tres imperitasse. [2] Idem multo ante ullam principatus spem in peregrinationem achaicam Neronem prosecutus, per noctem audire visus erat, tum sibi ac suis secundioris fortune primordium fore cum primum Neroni dens erutus fuisset. Quod cum mane secum recogitans "in atrium" exiret, obvium habuit medicum dentem in manibus habentem quem tunc eruerat Neroni atque ultro ostentantem sibi. [3] Sompnium fortuna ratum fecit: per eosdem enim dies ad compescendam Iudee rebellantis insolentiam Vespasianus, quo nullus aptior tante rei videbatur, cum exercitu missus est; isque sibi et suis hauddubie primus ad imperium gradus fuit.
54
[1] Galba quidem tusculane Fortune templum superstitiose colere consuetus, ad ornatum eius "monile margaritis" ac "gemmis" preciosissimis intertextum ex omnibus thesauris suis excerpserat. Mox mutato consilio capitoline Veneris celebrioribus aris imposuit "dedicavitque". Secute noctis quies imaginem sibi Fortune turbatioris obtulit, statuto se frustratam munere lamentantis minaciterque testantis se quoque cum suis muneribus abituram. Quo ille tremefactus sompnio etsi placare mines sacris frustra nisus, paucis diebus interiectis vita et imperio spoliatus abeuntem "tenere non potuit Fortunam".
55
[1] Hunc successor eius Otho graviter urgentem et insequentem hostiliter per noctem videre visus traditur, eaque specie tam territus ut flens largiter et e cubili in terram prolapsus adhuc dormiens a cubiculariis inventus sit. At ne huius etiam terror vanus videretur, hic quoque sacris nequicquam placare conatus offensi predecessoris animam, paucis post diebus et vita et solio preceps dignum illi supplicium rependit.
56
[1] Eque tristis ac terrifica nec letioris exitus Cassii Parmensis quies. Post bellum actiacum, victo cui enixe faverat Antonio, Athenis, quo desperatis rebus se contulerat, per noctem dormiens quendam immensi corporis et ethiopici nigroris insueteque prorsum deformitatis hominem in cubiculum suum ingredientem cernere visus est et stupefactus aspectu ex eodem quisnam foret exquirere; ille autem nescio quid horrisonum greco murmure respondisse. [2] Quo metu sompnum frangente trepidanter servos suos excivit, quis ea specie thalamum irrupisset interrogans. Quibus aperte negantibus quempiam introisse, curis eger rursum sompno succubuit; et eadem visione iterum experrectus ac territus, illato lumine servos lectum circumsistere precepit. [3] Nocturno pavori diurnus successit dolor. Per eosdem enim dies ab Augusto Cesare, quem comuni insectatione non contentus nominatim gravibus maledictis irritaverat, capite multatus est.
57
[1] Huic subnectunt Aterii Ruffi equitis romani sompnium; quo nullum certius. Hic dum forte ludus gladiatorius fieret Siracusis habitans, a quodam se sompniavit interfici. Id sompnium dum amicis luce proxima in consessu spectaculi recitaret, unum par in septa ludorum immissum est. Quod ut conspexit Aterius diriguit et alterum ex hiis esse de quo sompniaverat testatus, abire se se velle ait. Amici credulitatem et pavorem irridentes ut maneret coegerunt. [2] Ecce autem consertis illi manibus in extremam circi partem urgendo ac nitendo pervenerant. Ibi tunc is ipse qui timebatur summa vi correptum adversarium stravit humi ac superincumbens dum in omnes partes se versanti et ictum declinanti mucronem nititur adigere, Aterium iuxta sedentem et inter globos hominum assurgere non valentem ferrum regente fortuna fatali vulnere confecit.
58
[1] Simile quiddam vel legi vel audivi: sompniasse quendam morderi se a leone marmoreo ex hiis qui in templorum vestibulis cerni solent et morsum provenire mortiferum. Die autem postero cum templi fores casu preteriret, leone conspecto non sine risu sompnium suum inter comites renarrantem et manum in apertum os illius protinus iniecta dicentem: 'En nocturnus hostis meus', scorpionem, qui in imis faucibus leonis forte delitescebat, letaliter pupugisse. Sed domi iam satis sompniatum est.
59
Externa
[1] Cresus rex adolescentem filium generose indolis, quem regni successorem animo prelegerat, ferro peremptum sompniavit. Nunquam postea securus summum studium adhibuit quo infauste visionis minas effugeret. Non suffecit filium ab omni bellorum consuetudine revocasse: ferri et armorum usum interdixit. Neque id satis: comitibus custodibusque preceptum ut qui gladiis uterentur semper longius abessent. [2] Aper ferocissimus interea vicinas Olimpi regiones invaserat, quamplurimisque mortalium fulmineo dente consumptis coegerat ut ruricolarum plebs malis exterrita supplex ad opem regiam confugeret. Hic amore laudis inardescens iuvenis anxium patrem multis precibus aggressus evicit tandem, ut permittente eo ad mactandam feram ipse proficisceretur; presertim quia nullum inde ferri periculum timeretur. [3] Eo cum perventum esset, omnes immanem vastatorem velut hostem conglobati circumsistunt. In eo turbine ab altero e sotiis, cui potissimum nati custodiam infelix genitor commiserat, elapsum spiculum, dum aprum petit, in adolescentem incidit, previsum in sompnis et "ineluctabile", ut aiunt, ferens "fatum".
60
[1] Non discedam a regibus, quorum eventibus iuxta se positis cumulatius appareat quantus sit labor iugum fortune et adamantinas cathenas, quibus humanum illa genus alligat, excutere. [2] Astiages Medorum rex urina filie Mandanes cunctos Asie populos inundantes cum dormiens vidisset, id ad nascituri nepotis magnitudinem pertinere arbitratus, eamque iam tum suspectam habens que nulla erat, natam licet unicam sibi, nec ex Medis oriundo nec sue sortis viro, ne partus forte vel patria vel sanguine superbiret, sed procul, in Persis, gente tunc humili et ignota, Cambissi, fortune mediocris homini, uxorem dedit. [3] Visus est item cernere vitem ex eius genitalibus exortam tam mirabilis incrementi, ut omnes regni sui angulos adumbraret. Sedenim metu supra metum addito natum nepotulum iussit exponi, ut ait Valerius, ut Iustinus, interfici. [4] Utrumlibet frustra fuit: hic enim puer ille Cirus est, qui Asiam omnem et inundare coegit sanguine et imperio pressit, deiectoque armis avo Medorum regnum transtulit in Persas, regum primus ac maximus.
61
[1] Alexandro Macedoni iuvenis incognitus per sompnium visus erat violentas manus usque in interitum inferre. Is postea cum ad vigilantem ex Macedonia venisset, recordatus rex quisnam esset interrogavit; auditoque quod Cassander foret filius Antipatri, sompniorum vanitatem greco carmine delusit, quasi nefas ratus quicquam de tali amico suspicari. Atqui illius dextera oblatum venenum nichil minus metuens accepit. [2] Aliud eiusdem regis mirificum sompnium refertur. Familiaris illi Ptholomeus venenata cuspide saucius vehementissimo cruciatu moriens afflictabatur. Miseratus Alexander forte, dum per noctem assidet in grabati sponda, sompno subrepente procubuit. Confestim draco quem genitrix Olimpias in delitiis habebat obversari visus est radicem ore gerens, et humano more formatis verbis locum castris proximum signare quo illa nasceretur, et asserere futurum ut eius ope languens amicus curaretur. [3] Rex inter hec evigilans visione palam recitata misit qui ostensam quereret radicem. Qua inventa et Ptholomeum et alios multos eadem peste et liberatos et sanitati restitutos ferunt. [4] Ridet tamen hoc sompnium Cicero, eo presertim quod "ore radicem tenens" loquitur draco; quod non posset etiam vir disertus. [5] Et re vera quis hoc audiens non vel medicum serpentem vel serpentinum rideat oratorem? Quid enim magis in Demosthene miramur quam dum pleno lapillis ore perorantem legimus? Veruntamen "nichil" non facile "sompnianti". [6] A regiis ad ducum sompnia transeamus, mox visuri quid philosophi sompnient, quid poete, non in Parnaso — illa enim altior cura est —, sed in lectulis suis sobrie ac duriter sompnum capientes. Inde ad plebeiorum visa vertemus stilum, nequod fere genus hominum relinquamus. [7] Ac nequis forsitan miretur quod in re quam vanam atque fallacem et diximus et dicturi sumus tam diligenter insistimus, sciat quod apud egregios auctores sparsim omnia, sed apud sompniorum irrisorem Tullium, preterquam que de sompniis cesareis diximus, magna pars et precedentium et sequentium scripta est. [8] Non inutile preterea nec supervacuum arbitramur illustribus exemplis recognoscere unde prius effectum est ut etiam doctos homines interdum sompnia conturbent. [9] Neque enim ulla tam demens ac superstitiosa anicula usquam terrarum vivit que hac vanitate moveretur, si semper falsa et nunquam fortuito casu vera sompnia deprehendisset observatio humana. Nunc paucis veris persuasum est ut omnibus crederetur, cum potius ex multis falsis persuaderi debuerit necui fides esset. [10] Mira res dictu: cum in reliquis actibus mortalium unicum mendacium multis veris suspitionem falsitatis afferat, sompnus solus est, cuius unum, idque temerarium atque fortuitum, verum innumeris mendaciis fidem querit. Eoque mirabilior quia ad hoc ipsum rarum verum inter crebra mendacia internoscendum nulla fert via, nulla nota est nisi post eventum. Sed de hoc satis ab initio dictum est; ad ordinem revertor, quod superest verorum sompniorum congesturus.
62
[1] Dux Carthaginis Amilcar Siracusas obsidens in sompnis audire visus erat se postridie intra obsesse urbis menia cenaturum. Ea re ad victorie spem reflexa mane alacris ad oppugnandam urbem instruebat aciem. [2] Talia volventi ac molienti — quod sepe fit — gravis tumultus in castris exortus est Carthaginensibus ac Siculis inter se se dissidentibus. Oppidani occasione freti repente portis egrediuntur et fusis hostibus victores ducem turbatis suorum ordinibus succurrere cupientem atque ideo negligentem sui intercipiunt. [3] Sic in urbem ductus et in compedibus cenans intellexit quam falsus interpres veri sompnii fuisset. Huius quidem Agathocles historicus auctor est; at sequentis Celius.
63
[1] Hanibal, et ipse dux Carthaginensium, in templo Iunonis Licinie repertam columpnam auream asportare decreverat. Incertus autem an solida ex auro an superficietenus inaurata esset, terebrando tentavit; et certior factus esse auream totam, in proposito rapiendi firmatus erat. [2] Cui inter sompnum Iunonis species adesse visa, ut avaris et sacrilegis ceptis absisteret monuit, minata si pergeret rebus eam suis spoliare, se quoque illum uno quo solum videret lumine privaturam. [3] Quo sompnio dux alioquin ferox et cui « nullus Dei metus, nulla religio », ut de eo scriptum est, motus tamen traditur. Nec miror: quid enim monoculo terribilius quam oculi superstantis amissio? Itaque minas timuit et eventum experiri noluit; nichil loco movere ausus, ex eo ipso auro quod ex foramine dum tentaretur exiverat, bucculam fieri iussit et suprema columpne parte reposuit. [4] Quod sequitur eiusdem ducis sompnium apud Silenum est, grecum historicum et res ipsius exactissime pertractantem; quem Celius et multi ex nostris scriptoribus sequuntur, presertim quotiens de Hanibale sermo incidit. [5] Est autem huiuscemodi. Hanibal victo Sagunto romana bella iam meditans, inter quietem visus est, imperio Iovis in deorum concilium admissus, de inferendo Italie bello mandatum excepisse ab ipso Iove; quin et unum ex eo numero sibi ducem deputatum, quem sequi iuberetur cum exercitu neque retro respicere. [6] Cum hiis digrediens commissis nequivisse longum quod de non respiciendo iussus erat observare. Itaque videndi avidus in tergum deflexis oculis vidisse terribilem et immanem beluam, atris serpentibus obvolutam, homines animalia urbes domos atque arbuta et obvia quelibet prosternentem atque calcantem. [7] Quo spectaculo stupens ducem suum interrogasse quid illud monstri esset. Ducem vero dixisse: 'Hec est Italie vastitas. Tu vero preceptorum memor et voluntati deorum obsequens perge modo et quid retro fiat ne labores'. [8] Huiusce quidem visio seu vera seu ficta est; Italie miserabilis strages, quam tot per annos illo sub hoste pertulit, ut vera fuisse videatur et inter veras inferatur impetrat.
64
[1] In Siciliam venio. Dyonisii mater hunc ipsum gerens utero secundum quietem saturiscum parere visa, rem ad coniectores detulit qui 'galleate' a Siculis vocabantur. Hii sic interpretati sunt ut ex ea nasciturum preclarum et diu in omni Grecia fortunatissimum predicerent. Cuius rei Philistus, « homo » ut ait Cicero, « doctus et diligens », testis est.
65
[1] Huius autem ut matri claritas atque fortuna, sic crudelitas Himere cuidam haud ignobili, ut aiunt, femine premonstrata est. Que quondam dormiens visa sibi quodam iter ostendente celum scandere, et cuncta contemplans subter scabellum et sub ipsius Iovis vestigiis iacentem ac vinclis innexum validis cernere robustum fulvumque et lentiginosum hominem. [2] Quo conspecto sciscitari ducem suum quis ille hominum quid ve illic vinctus ageret. Responsum ve Sicilie Italieque pestem fore, confestim ut ex ea custodia erupisset desevituram late per populos. Eam visionem tunc inter pares notam fecit vulgavitque. [3] Interiecto tempore, dum Dyonisius, qui ad eam diem obscuri nominis ac fortune fuerat, laxatus tandem celestis providentie compedibus tyrannidem invasisset, mulier eadem, illicet ut oculis suis oblatus est, illum esse quem sub Iovis pedibus vidisset asseruit. Que asseveratio ut effectu verax, sic sibi properate mortis causa fuit.
66
[1] At Phalaridis mater Mercurium, cuius simulacrum pateram manu tenens inter deorum effigies domi sue colebat, in sompnis vidit ex ea patera sanguinem humi spargere pavimentoque paulatim illisum rebullire, donec sensim domum omnem fastigiotenus inundaret. Quod in una visum in multis domibus verum fecit cruenta nati sevitia. [2] Huius quidem visionis auctor est Pontius Heraclides, « doctus vir » ut ait Tullius, « et discipulus Platonis ». At sequentis eodem ipso Tullio vetustiorem testem non invenio.
67
[1] Alcibiades paulo priusquam e rebus humanis pelleretur, se amice sue veste contectum sompniaverat. Alias fortasse illecebras sperare licuit amanti, sedenim brevi post occisus et nullo miserante insepultus iacens amice obvolutus amictulo est. Non differam philosophos.
68
[1] Socrates, dum carcere clauderetur, Critoni familiari suo narravit excellentis forme mulierem ad se in sompnis accessisse et nomine compellantem ingessisse versum homericum, ex quo tertia sibi luce moriendum ille coniceret; atque ita accidit. Satis locupletes testes rerum etiam graviorum: huius enim sompnii Platonem auctorem affert Cicero, sequentis Aristotilem.
69
[1] Cuius familiaris Eudemus cyprius in Macedoniam proficiscens, Pheras, Thesalie urbem opulentam et egregiam sed Alexandri cuiusdam inhumana tyrannide pessundatam, venit. Illic morbo correptus est tam gravi ut de vita eius desperarent medici. [2] Sic afflicto iuvenis eleganti specie per noctem adesse visus tria denuntiavit eventura: ut eger mox sanitati restitueretur, ut eius urbis tyrannus intra paucos dies mortem obiret, ut ipse post quinquennium in patriam remearet. [3] Et prima quidem duo clare ut enuntiata erant evenere: nam et ipse preter spem convaluit et tyrannus ab uxoris sue fratribus trucidatus est. Tertium vero parumper obscurius. Quinti enim sub anni finem, dum Eudemus e Sicilia ubi tunc degebat in Cypron reversurus expectaretur, ad Siracusas bello peremptus est. Coniectores vero sic sompnium excusasse legimus, ut dicerent hominem tum demum cum e corporeis vinculis evaserit in patriam reverti.
70
[1] Sequitur philosophos illustre vatum par. Simonides proiectum ac desertum in litore cadaver sepelivit, et cum mox navigaturus obdormisset, vidit illius humati speciem monentem ne navim, si naufragio perire nollet, ascenderet. Paruit et ceteris profectis substitit, solus omnium incolumis: reliquos enim sub oculis suis rabies ventorum et vis tempestatis absorbuit. [2] Fefellit hic vulgare proverbium 'perdi beneficia que defunctis fiunt'. Itaque hunc tam gratum et tam vilis busti tam bene memorem nobiliore et stabiliore monimento poeta egregius immortali cum poemate complexus honestavit.
71
[1] Sophocles autem tragediarum scriptor, cum ex Herculis templo patera aurea magni ponderis furto sublata esset, ab ipso Hercule per quietem quisnam id fecisset edoctus traditur. Quod cum homo perstudiosus et vel illi periculum afferre metuens vel sompnio parum credens sepius neglexisset, revertente per singulas noctes imagine coactus tandem ad ariopagitas visionem detulit. Captus ex inditio ac tortus furtum fassus pateram restituit; ex eoque tempore Herculis Indicis cognomen templo additum.
72
[1] Supervacuum videri potest sompnium attingere — quod etate Ciceronis creberrimum, ut ipse ait, apud stoicos, hodie etiam et in vulgus effusum est — de duobus archadibus. Qui simul itinerantes cum Megaram venissent ita disiuncti sunt, ut eorum alter apud cauponem in taberna, alter apud hospitem maneret. [2] Nocturno autem tempore is qui ad hospitium deverterat sotium vidit in sompnis orantem ut sibi, cui a perfido caupone mors preparabatur, opem ferret; posse enim si celeraret in tempore subveniri. [3] Eo sompnio motus surrexit auxilium laturus supplici amico; mox excussa sompni imagine irrisit propositum suum et in cubiculum regresso eadem affuit imago miserabilius obsecrans ut ex quo salutis sue propugnator esse neglexerat, ultor saltem mortis existeret et cadaver suum ab extrema ignominia vendicaret; se enim a caupone iugulatum et plaustro superimpositum, opertum fimo efferri; quocirca ad oppidi portam occurreret plaustrumque corriperet. [4] Enimvero secunda visione permotus neque iam nichili pendendum ratus, cubili prosilit, repertoque ubi monebatur plaustro, bubulcum quidnam veheret scrupulosius sciscitari ceperat. Illo trepide fugiente corpus eductum et revelata scena nocturni flagitii, caupo ad supplicium adactus est.
73
[1] Pauca ac brevia que restant ex Crisippi libris, qui de sompniis acutissime tractavit, excerpta, partim risus excitandi gratia, partim detegende interpretum fallacie, nequaquam pretereunda iudicavi. [2] Sompniaverat quidam ovum ex lectulo pendere; narravit interpreti: respondit thesaurum esse sub lectulo. Fodit ille et aurum argento circumvolutum repperit argentique particulam indici suo misit. [3] At ille facetissimus nugator: « Nichil ne » inquit, « de vitello? », ex priore eventu secundum eliciens, ut non tantum ovo thesaurus, sed ovo simillimus thesaurus videretur ostensus. [4] En fabellas in quibus et philosophorum conteruntur ingenia. Quam multi ovum sine thesauro sompniarunt!
74
[1] Cursor iturus ad Olimpia per noctem extimavit curru quadriiugo vehi. Primo mane adiit interpretem; et ille: '"Vinces"' ait; '"id enim" agilitas "equorum et" robur indicat'. Idem sompnium ad Antiphonem retulit, quem unum ex grais sompniorum coniectoribus in primis celebratum video; at ille: 'Vinceris' inquit, 'hauddubie. Non animadvertisti te a quatuor preventum esse dum curreres?'
75
[1] Alter cursor transformatum se in aquilam sompniavit. Consuluit coniectorem. Ille: 'Victor eris' inquit; 'hec enim volucris volatu cunctas supergreditur'. Antiphonis acumen experiri statuit. Ille respondit: 'Queso, amice, nonne te victum iri iam sentis? "Avis enim" hec "alias" omnes dum fugat ac sequitur, "semper est" ultima'. I nunc, lector, et sompniis quatere et interpretibus crede.
76
[1] Matrona pariendi avida sed an gravida esset incerta, visa sibi est in sompnis sigillata genitalia habere. Alter ex coniectoribus minime pregnantem aut parituram asseruit: fore enim preclusum partus iter. Alter contra: ea enim duntaxat claudi et consignari solere que plena sint. [2] Hiis et horum similibus quid de hac interpretum arte — siqui tamen adhuc illam profitentur — sentiendum sperandumque sit eruditi homines intelligant; vulgus quod tenuit non relinquat. Et de naturali quidem divinatione satis dictum est.
77
DE ARUSPICUM ET AUGURUM DISCIPLINA
[1] Opereprecium arbitror agnoscere unde geminus hic error in Italiam sit invectus. Unde enim desierit me tacente notum est: necesse quidem fuit et hanc et ceteras errorum umbras terris evanescere ubi veritatis sol affulserat. [2] Et de origine quidem aruspicii talis narratur fabula. Etrusco cuidam aranti "in agro", ut aiunt, "tarquiniensi" cum profundius adactus fores vomer, erupisse Tagem quendam nomine, "puerili" effigie, sapientia "senili", et aratorem alloqui cepisse; illui vero perterritum exclamasse. Ad cuius voces finitimorum primo "concursum factum esse". [3] Inde gradatim progressa rei fama intra dies paucos in eum agrum universam Etruriam confluxisse. Puerum illum audientibus cunctis multa dixisse; dicta eius observata et scriptis edita: ex quibus accedente longa rerum experientia omnis aruspicina processerit, ita tamen ut si ad alias serperet nationes, apud Tuscos precipuum eius magisterium vigeret. [4] Sed o prorsus erroneum et infame magisterium! Me quidem ista renarrantem ingens subit admiratio et ineptiarum tantarum patrie piget pudet ac miseret: in solo in quo natus sum hunc natum vel exaratum potius errorem. Ubi queso tibi tunc, gens prudentissima, lumen animi et oculorum aberat? unde cecitas hec tam manifesta, tam publica? [5] Deum ne Tagem an hominem extimasti? Si enim deus esset, nonne illud occurrit e celo potius quam e terre cavernulis adventurum, neque expectaturum bubulci aratrum quo adiutus doctrinam populis predicaret? si autem homo, terra obrutum vivere secundum naturam non posse noveras; ideoque fallaci quapiam visione te delusam nosse poteras. [6] At digno Dei iudicio factum reor, ut errores tibi terra pareret nichil tunc celeste sapienti. Neque enim hec que tibi obicio, mater, incerta sunt: philosophis et poetis et historicis testata. Quin et error hic tuus proximas nationes contagio affecit, precipueque populum romanum, apud quem decretum legimus « ut de principum filiis sex singulis Etrurie populis in disciplinam traderentur ». [7] Et addit rationem Cicero: « Ne ars » inquit, « tanta propter tenuitatem hominum a religionis autoritate abduceretur ad mercedem et questum ». "Ars", inquit, "tanta!" o delirationem ridiculam, o aniles nugas, o doctorum hominum superstitionem inauditam! [8] Hinc preterea sumpsisse nomen diceris, Tuscia, a thure et a sacrificiis appellata, inventrix extorum et portentorum ac fulgurum interpres. [9] Que cum ita sint non est tergiversationi locus, fatendum crimen est idque duntaxat respondendum: sic vero Deo placitum ut et tu et que erroribus tuis imbuta fuit, Roma, cuius quod religiosissimum est in te nunc usque fundatum est, felici varietate mirabiles future veri discipline, mendacii magisterium haberetis, vel sic intellecture quid inter lucem ac tenebras intersit.
78
[1] Aruspicine primum fontem attigi; ad augurium venio. Piget augures reges meminisse, precipueque Romulum; qui pastorium adhuc quiddam redolens augur optimus fuisse traditur. Mira rerum dissonantia! imo vero consonantia rerum maxima! quis enim nisi pastor incultus atque horridus ad has ineptias applicasset animum? [2] Pudor est cogitare urbem Romam, omnium urbium ac terrarum indubitatum caput, auspicato conditam et florentem, prepotentis populi fortunam avibus debere maluisse quam Deo; quin et sub regibus et sub imperio consulari, multis quidem seculis, nichil absque auspiciis domi militieque fieri solitum. [3] Stupet animus recolens illos viros tam claros, tam magnificos, qui res humanas ex altissimo despicerent, qui fortunam ipsam pedibus substrassent, qui terrarum orbem inenarrabili virtute domuissent, avicularum volatui garrituique et puerilibus succubuisse fallaciis. [4] Uno quidem nos consolari possumus: quod qui superiorem genuimus errorem ad alienigenasque transmisimus, hunc non nisi ab aliis genitum adoptavimus imitandoque nostrum fecimus. Apud Grecos namque multo ante urbem conditam augures floruerunt, tantoque fuerunt in honore, ut Calchas petentibus Ylion Grais numerosissime classi prefectus memoretur ob unam auspicii disciplinam: in ea enim excellebat, in rebus aliis multis inferior. [5] Amphiaraus vero et Tiresias tam illustres eodem artificio feruntur, ut primum pro deo colerent et tellus que illum absorbuerat pro oraculis adiretur, secundus non modo vivens hominibus preferretur sed defunctis etiam, Homero dicente solum apud inferos Tiresiam sapere, vagari reliquos umbrarum more. [6] Nec primi preterea nostri reges augurio docti fuerunt; regnarant prius in Grecia Mopsus et Amphilocus, famosi augures. Denique, ut est apud Ciceronem, « omnino apud veteres qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant »; affertque rationem: « ut enim » inquit, « sapere, sic divinare regale ducebant ». [7] Et ut in regibus dixi, sic nec in populis nostris hic primum furor admissus est. Nam et Athenienses, gens alioquin prudentissima, nunquam « consilium publicum » habuerunt cui non « sacerdotes divinos adhibuerint; quos » ut ait Cicero, « 'mantes' vocant »; puto quod divinatio apud eos 'mantices' dicitur. Et Lacedemones, gens invictissima, augurem in consilio « interesse, augurem regi suo assessorem » semper adesse voluerunt. [8] Quis igitur miretur tanto habitam in honore vanitatem brevi in immensum excrevisse? Idem ferme in singulis particulis huiuscemodi rei quam divinationem vocant licet intelligere. Quis enim nisi divino vir consilio non oraculis fidem daret, cum videret non modo clarissimos reges et magnorum populorum nuntios, sed summos etiam philosophos et humane magistros vite certatim apud Delphos et Dodonam et Ammonem concurrentes? quis sperneret Sibillas, quas senatus et populus romanus in extremis periculis consulerent? [9] quis sompnia negligeret, cum sciret, ut reliquos sileam, Lacedemones ipsos, quos nescio an proxime a Romanis fortissimos omnium et prestantissimos viros iudicare velim, usqueadeo sompniorum curiosos, ut scribat Cicero quod qui eis preerant « non contenti vigilantibus curis in Pasiphe fano, quod est in agro prope urbem, sompniandi causa excubabant; quia vera » inquit, « quietis oracula ducebant »? quis denique magos non suspiceret, sine quorum doctrina neminem, quantumlibet aliis rebus ornatum, ad Persarum regnum provehi posse cognosceret? [10] Sed ad augurium revertor. Initium quidem huius rei ex Arabia primum Phrygiaque et Cilicia ac Pamphylia, ad postremum et ex hac nostra Umbria, que Italie pars est, manasse legimus. Rationem huius afferunt, ut reliquorum divinandi generum, verisimilem quidem: quod hee scilicet provincie arbustis et pastu pecorum abundent et idcirco qui eas incolunt per silvas et umbriferos montes assidue vagi circumvolantes ac circumstrepentes volucres solicitius observarunt.
79
[1] Hactenus de extrema augurii origine. Quo autem tempore et quam ob causam hec insania Rome vehementius inolere ceperit hinc dicam. Actius Navius, puer et, quod magis rideas, suum pastor, Prisco Tarquinio regnante litui usum sibi usurpans, repente quidem e subulco augur; vulgataque rei fama ad regem evocatus est. [2] Quem rex intuens, et etatem et habitum fortassis irridens, tentavit hoc modo: 'Utrum' inquit, 'quod nunc in animo michi est fieri possit an non possit interrogo'. Navius, cum augurium peregisset, fieri posse respondit. Hic vero rex elusisse putans: 'Atqui' inquit, 'cotem hanc novacula scindere meditabar'. Ille mirabili constantia: 'Potes ergo' ait; arreptaque novacula in conspectu stupentis regis ac populi cotem secuit. Inde sacrum Romanis augurium. [3] Que res quanquam et annalibus et historiis omnibus pervulgata sit, Tullius tamen et hanc "commentitiam fabellam" vocat. Hec igitur gemine vanitatis origo est. Hinc quibus utraque successibus vel apud nos vel apud exteras gentes aucta sit, paucis expediam exemplis.
80
Romana
[1] Unde autem nisi a supremis ordiar? Iulium Cesarem "immolantem" Spurinna, notissimus aruspex, non reperto corde in extis opimi bovis, "admonuit" verendum esse ne consilium ac vita fatiscerent, que ambo a corde provenirent. Itaque circumspici oportere discrimen quod sibi pararetur, neque ultra idus martias trahi posset. [2] Mira rerum humanarum nubes! mire fortune violentia! unde hec vel illi nosse vel huic negligere. Prefixa enim die cum Cesar multis frustra retentatis hostiis curiam ingrederetur, in Spurinnam, ceu in mendacem, ita iocatus est ut diceret idus advenisse. Is autem nondum preterisse respondit. Sic ex integro comminatus; nec fefellit: eodem enim die ac loco cesus est.
81
[1] Cesari autem Augusto priusquam ex alvo matris exiret prodigio prenuntiatam magnitudinem affirmant; at id quale prodigium silent. Quo quidem responsum est « regem populi romani naturam parturire ». Eius rei auctor est Tranquillus testem afferens Iulium Maratum. [2] Illud additur miraculo: senatum responso territum decrevisse "nequis illo anno" natus "educaretur", sed quibus pregnantes domi coniuges senatus consulto ne in publicum veniret obstitisse. [3] Eidem Augusto in obsidione perusina litare non valenti, cum instaurari hostias iussisset, oppidani repentino erumpentes impetu totius sacrificii pompam apparatumque sustulere. Quo animadverso ab aruspicibus responsum fore ut omnes deorum mine que in extis apparuerant ad eos transirent qui illa rapuissent; atque ita contigit. [4] Mors huic quoque principi prenuntiata est. Sub extremum tempus tabula, in qua nomen eius inscriptum fuerat, de celo tacta et prima nominis litera deiecta est. Hinc "responsum centum" eum "dies", non amplius "victurum": qui per convulsam significarentur literam; se vero inter deos referendum, quod reliquum percussi nominis indicaret, quoniam 'esar' deus diceretur Etruscorum lingua. [5] Ex quo simul atque aliis similibus multis elicio linguarum mutationem apud gentes plurimas, de quo a me sepe quesitum memini. Sed non id presentis negotii est.
82
[1] Tiberius autem, cum draconem, quem ferus ipse mansuefactum et altore suo mitiorem propria manu pascere consueverat, formice devorassent, responsum habuit impetum multitudinis provideret. [2] Sed utinam nichil unquam verius aruspices predixissent! Tiberius enim non concursu populi, verum tacita et pene ambigua morte periit.
83
[1] At Galbe in Tarraconensi Hispania sacrificanti ostentum accidit mirabile. Puer enim qui acerram asservabat, illic ante oculos cunctorum visibiliter toto vertice incanuit. Quod interpretatum est « mutationem rerum imminere successurumque senem iuveni ». Idque ita contigit: in Neronis enim locum Galba successit. [2] Eidem, postquam erat imperium adeptus, Rome « sacrificanti corona exciderat, pulli evolaverant ». Demum die ipso quo cesus est, matutinum sacrificium repetenti ab aruspice consultum est ut quamprimum evaderet, quoniam hora mortis instaret et interfectores eius adventarent. Quod ille voluit quidem, sed preventus est.
84
[1] Vespasiani principatus ab ipso vite limine prenuntiatus est. In agro quidem gentis Flavie, unde sibi origo est, quercus fuisse traditur ingens ac vetusta et Marti dedicata. Ea "per tres Vespasie" genitricis "partus" totidem novos ramos edidit, puerorum fortune, ut aiunt, certissimos vates. Primus enim gracilis mox aruit, neque partus annum egit in rebus humanis. Secundus fortis ac procerus fuit filiusque tunc in lucem editus ad senium pervenit. [2] Tertius vero nato Vespasiano non tam rami quam ingentis arboris speciem habuit. Quo ostento Sabinus genitor aruspicibus consultis responsum habuit illum puerum futurum Cesarem ac terrarum dominum. Quod cum letior solito matri sue adhuc superstiti narraret, nepotem illi Cesarem natum dicens, nichil illa respondisse, sed sustulisse risum dicitur, quod se nondum delirante filius tanto iunior inciperet.
85
[1] Sub Domitiano principe aruspex in Germania reipublice mutationem imminere nuntiaverat; atque ideo ad dicendam causam Romam missus erat. Forte autem accidit ut princeps mane illum audiens ob eam ipsam causam condempnaret, ipse statim postea hora diei quinta interficeretur. Recordari potuit minus iuste se veridicum condempnasse. Sed iam a Cesaribus divertamus.
86
[1] In illa obsidione longissima qua populus romanus Veios cinxerat, cum alterius partis discrimen, alterius tedium animos conficeret, ex inopinato vincendi viam Romanis ostensam ferunt. [2] Cum enim nulla apparenti causa repente lacus Albanus supra fidem excrevisset, quidam, seu oppidanus nobilis transfuga, ut apud Ciceronem, seu "Veientium aruspex", ut est apud Valerium, a romano "milite raptus et in castra perlatus", dixit urbem illam capi non posse lacu exundante. [3] Qui si ex collibus inter quos iacet aliqua arte deductus esset, siquidem sic ut ad mare descenderet, calamitosum, sin ita ut per agros spargeretur, faustum id ac letum populo romano. Quamobrem multo studio impensaque lacus ut ille monebat eductus est. [4] Hoc amplius addidit Valerius: consultum Delphis Apollinem idem respondisse. Quod cum factum esset, illicet victoria Romanorum fuit. [5] At ego iandudum hoc audiens stomacor et paulominus raucesco adversus hec sepius exclamando: 'Non fuit satis hominem veientem, stultum forte naturaliter et tunc ab accidenti metu obalienatum etiam dementemque, vana loqui, vel fortassis ex industria fallentem immensi laboris opus hostibus obicere novo quodam ultionis genere, nisi deus etiam delphicus aut insaniret aut falleret?' Qui enim ita consuluit, ignorasse michi videbatur locorum situm. Nam quid vel cum Veiis vel cum urbe Roma comune habet Albanus lacus, ut vel prodesse ad summam publici status vel obesse valeat? [6] Sed nimis audeo qui adversus sapientie deum tam multa protulerim. Imo vero adversus fallaciarum demonem: sic enim ipsemet olim, ut scriptum video, quisnam esset interrogatus veritatem forte coactus expressit seque demonem clara voce confessus est. [7] At Romani paruere. Quid miri? Error erat temporum oraculis et aruspicibus obsequi. Licet et aliud opinari: aquam lacus eductam esse « ad utilitatem agri suburbani » ut bene ait Cicero, « non ad arcem urbemque retinendam ». At victoria consecuta est. [8] En mirum apollineis aris dignum, en nova res: Romanos post bilustrem obsidionem vincere! Illud potius mirabile, quod tam longo tempore distulerunt soliti raptim ingentia bella conficere et transcurrendo victores terrarum orbis, nisi quia dispensante hostem fortuna provenisse suspicor, ne yliaci laboris effigies deesset Italie. [9] Nunc ablutum in aquis albanis calamum vicine urbis menibus inferam, aliquot ducum eius exempla recolligens.
87
[1] Silla in campo nolano adversum habens Samnitium exercitum, cum sacrificare cepisset, repente ab imo are serpens exiluit. Quo viso Postumius aruspex: 'Eia' inquit, 'queso, dux romane, tolle omnem cunctationem; educ in hostem legiones'. Cui cum Silla paruisset, castra hostium opulentissima expugnavit. [2] Sedenim ipse Cicero huic sacrificio interfuit et erumpentem anguem se vidisse testatur et illius prelii eventum fuisse prosperum affirmat: at non aruspicis sed imperatoris consilio. Eleganter id quidem ac magnifice.
88
[1] In tota autem hac re nullus notior Flaminio: illum dico qui ad Cortonam infeliciter adversus Hanibalem pugnavit. Omnis hunc habet historia, et contemptibus et successibus unius viri pleni sunt annales. Sed historicorum pace michi liceat et in hoc et in reliquis narrationes rerum ab eis, irrisiones superstitionum vel a philosophis vel a ratione mutuari. [2] Itaque Gaius Flaminius, "lustrato", ut aiunt, "exercitu", castra versus Aretium moturus hoc primum desistendi signum habuit: quod nulla causa interveniente ante signum Iovis, et, quod ad terroris augmentum adiciunt, Statoris Iovis, cum equo cui insederat in unum cumulum corruens provolutus est. [3] Quid hic, queso, miraculi est, si equus armis et sessore pressus intercidat? quid peccavit igitur qui ob hoc subsistere monitus contempsit? [4] Sedenim cum ad hostem accessisset et ex more maiorum auspiciis operam daret, iussus est proferre diem pugne, quoniam pulli nequaquam pascerentur; quod pestilens apud augures signum erat. [5] Id Flaminius spernens sciscitatus est si nec die postero "pascerentur quid" agendum. "Responsum ve quiescendum". 'Enimvero' inquit illudens, 'magnifica auspiciorum disciplina, "si pullis esurientibus" ardua quelibet aggredi permittitur, eisdem "saturis" cogimur feriari!' [6] Meo quidem iudicio vel ob hoc unum dignus qui felicius pugnasset. Sed apud eos capitale est; magisque ob hec quam ob infaustum exitum infamis dux habetur. [7] Illud eiusdem, imo suis erroribus, accumulant: cum neglectis auspiciis moveri castra iussisset seque confestim sequi, signifer diu obluctatus multis etiam auxiliaribus vexillum educere non poterat. [8] Quid hic rursus ostenti est? Trepide fortassis eruebatur quod audacter insertum humi fuerat. Debuit ne ideo ducis animus terreri? Contempsit igitur. Et hoc iterum preclare. Sed eventibus insultant. [9] 'Quid ergo' inquiunt, 'hic auspicum et aruspicum et religionum omnium contemptor, quid egit? Ivit adversantibus diis, pugnavit, cecidit ipse cum exercitu; et insignis tunc reipublice clades temeritate ducis illata est'. 'Hoc presertim exemplo fidunt ac nituntur auspiciorum assertores. Ego autem sicut temeritatem in romano duce non excuso, sic contemptum huiuscemodi nugarum non accuso, Flaminioque compatior iniquissimis uso tam iudicibus quam fortuna. Calliditas quidem Hanibalis nota est, qua cum sepe alias, tum illo presertim die victoriam quesivit. [10] Ea nobis, michi credite, Romani, potius quam auspiciorum contemptus aut stomaculus pullorum obfuit. Quid enim, oro, Cornelius Scipio apud Ticinum, quid Sempronius apud Trebiam paulo ante meruerant ab eodem hoste superati? quid autem anno post Paulus Emilius, is qui cognomen sumpsit ab interitu, qui auspiciis diligentissime servatis ipse quoque cum toto exercitu romano aliquantoque maiore strage reipublice pari fraude circumventus apud Cannas periit? Quod non immerito « pene ultimum imperii vulnus » ab historicis dictum est.
89
[1] Longus hic romanorum ducum ordo subtexitur. Eodem bello punico Tiberio Graccho, illi Gracchorum omnium clarissimo, in Lucania exercitum habenti inter sacrificandum contigit ut e proxima cavernula geminis serpentibus elapsis exta corrumperentur. Idque non semel tantum sed bis terque redintegratis sacris accidit, nec prohiberi potuit. Quo ostento moti aruspices ut vite periculum dux "caveret" monuere. [2] Utile consilium, fateor, homini presertim tam gravia bella tractanti; verum non tam propter famelicos angues intestina bovis invadentes, quam propter vicinum hostem romani sanguinis sitientem. Sileat aruspicii nomen, consilia sana laudentur. "Tamen" ipse "non cavit", sed ab hospite proditus "insidiis" Carthaginensium incautus oppetiit.
90
[1] M. Claudius Marcellus, vir fortissimus, eodem bello simili casu periit in Brutiis. Nempe post sacrificium mestior aruspex retulit exta minantia et ut caute ageret hortatus est. [2] Hic quoque sapiens consultor et dux eque incautus, qui rem gerens cum hoste tam insidioso non omnia circumspiceret, sed elatus memoria victoriarum suarum et exagitatus cupiditate sepius vincendi pene solus pergeret ubi ab exercitu Penorum circumclusus et oppressus non minorem lugendi causam patrie daret tam puerili errore tam probati ducis et iam sexagesimum tertium etatis annum supergressi quam interitu.
91
[1] Bello autem numantino Hostilius Mancinus hiis territus prodigiis affertur. Sacrificium instituenti pulli cavea educti in silvam proximam fugerunt. "Monstrum horrendum, ingens", pullos in silvam fugere! Movisses forte animum, aruspex, si vel in undas vel in ignes evolassent; nunc vero naturam secuti sunt: quid minaris? 'At sedulo quesiti nec reperti sunt'. Alas, credo, cavee odium et libertatis amor addiderat. Sed audite quod sequitur. [2] 'Cum terrestri itinere ad Portum Herculis "pervenisset, navim" ascensuro "sine auctore vox" audita est: — Mancine, mane —'. Vox quidem sine auctore nulla est. Sed auctor illic presertim perfacile latitare poterat; cavernosus enim ac silvestris locus est, michique notus optime: nunquam in me magis ausis tempestatibus, semel et iterum illic in terram eiectus multos in litore dies egi, non minus iuste, nisi fallor, territus cum procellis obruerer et mortem ante oculos haberem, quam audita voce Mancinus. Qua usqueadeo pavefactus scribitur ut alio ceptum iter flecteret. [3] Sed quod, oro, tertium prodigium narratis? 'Cum Ianuam' inquiunt, 'venisset et scapham esset ingressus, anguis eximie magnitudinis visus mox evanuit'. O ridiculam historiam! Ergo prodigiorum numerum calamitatibus equaturus, Mancinus male pugnavit, fedum fedus iniit, turpiter se dedidit. Quid dicturi fueratis si vicisset? Vulgare est enim ut infaustis rerum eventibus reprehensorum copia non desit.
92
[1] Sed ut ab occasu ad orientem respiciam, Marcus Crassus bello parthico ne manum cum hoste consereret quantis et quam claris prodigiis revocatus est! Moturus aciem cum paludamentum posceret, quo bellorum duces aut candido aut purpureo uti consueverunt, pullum ei allatum est. [2] Non puto suspicemini pannum illum sensum terroris habuisse: nondum eo vestrarum religionum processit insania, neque enim nigrescere diceretis sed pallescere. Verum, quod in tali re usu evenit, trepidatio ministri paludamenta permiscuit. An hoc ipsum prodigium noncupatis? Detur sane, quando error hominum sic habet etiam illustrium, omen hoc vocari. Sed nunquid tantam habet vim, ut alioquin iuste susceptum bellum vel deserere cogeret vel differre? [3] 'Quid quod aquilarum altera vix a primipilo convelli potuit, altera egerrime convulsa in contrariam partem se ipsam convertit?' Nichil hic mirabile, ne dicam stupendum, preter ipsum stuporem doctorum hominum tam manifeste delirantium. [4] 'Enimvero mestum inter milites silentium fuit, quos antiquo more letos exultantesque convenire, ducemque et signa circumsistere decebat'. Movistis animum, fateor, hoc uno. Verum nullo hic aruspice, sed arte et providentia imperatoria opus erat. Itaque nolite michi hoc prodigium narrare; vocate res propriis nominibus: pavorem tristitiamque dicite. Sed quis exitus? [5] 'Dux oppressus, egregio adolescente filio ante oculos patris interfecto, legiones nostre ad satietatem cruentissimi hostis cese, signa romana babilonicis postibus affixa, disposita in menibus trunca ducum capita et informia limo obruta et fluminibus iactata cadavera, latius honos et omnis flos militie superbo pede calcatus; denique clades quanta raro unquam alias ab externo hoste populo romano invecta est'. Quis hec nescit? Quis autem inter hec aruspicine locus? [6] Turbatus hoc loco Valerius: « Vellem quidem » inquit, « placidius; sed quod relatu verum est. Sic deorum premonitus excandescunt, sic humana consilia castigantur ubi se celestibus preferunt ». [7] Optime, inquam, si non commutati paludamenti vel averse aquile prodigium spretum, sed avaritie consilium castigari putas dolesque in qua urbe non multis ante seculis oblatis ultro muneribus nullum usquam patuit receptaculum, in ea tam multum avaritie licuisse, ut tanto cum ludibrio cesorum tantoque cum discrimine superstitum romanum imperium nutaret. [8] Quid enim, si verum fateri volumus, nisi insatiabilis parthici auri sitis Crassum trans Euphraten impulit et in id bellum compulit fractis federibus, unde harum tot tantarum miseriarum processit occasio?
93
[1] Ab externis ad civilia bella convertar. Gneus Octavius consul, cum adversus Lucium Cinnam collegam suum arma sumpsisset et morte dignissimum in exilium pepulisset, de fine rerum tali ostento monitus narratur. [2] Ab Apollinis enim simulacro sponte delapsum caput est et in terram tam alte descendit ut effodi non posset, donec Cinna victore Octavius in multo civium sanguine vita privatus est. [3] Mirum: quid Apollini comune cum Octavio potius quam cum eius adversario? aut quo diffugerant fossores omnes ut tanto tempore tantillum saxum erui non posset? Credo civili tumultu territi excesserant.
94
[1] Altero autem civili bello omnium sevissimo et maximo, quo cum strage totius urbis et imperii et cum universi orbis magnis motibus Gneus Pompeius Magnus adversus divum Iulium Cesarem conflixit, eventum prelii evidentissimis prodigiis prenotatum ferunt. [2] Primum omnium a Durachio Thesaliam versus iter arripiens infelix dux multo tonitru crebrisque fulminibus exceptus est. En prodigia, estivis presertim mensibus! Poterat quidem subsistere dilato profectionis die, Hanibalis cautissimi ducis exemplo, quem menia romane urbis aggressurum bis terque repulsum tempestate novimus. [3] Et profecto arbitror si dux illi exercitui fuisset Augustus, qui alteri non multis annis postea in eisdem campis fuit, retrocessisset utique, quem « semper et ubique » ut Tranquillus ait, « pellem vituli marini circumferre pro remedio atque ad omnem maioris tempestatis suspitionem in abditum et concameratum locum se recipere » solitum accepimus. [4] At Pompeius, quia fulmina minutiora non timuit, adversus maximum et violentissimum fulmen Cesaris pugnaturus religiones et deorum portenta neglexisse reprehenditur. [5] Nam quod "apum examina" circum signa volitaverint, quid nisi mellis ac cere copiam? quod « sonus tympanorum Pergami » in penetralibus templorum auditus est, quid nisi letitiam portendebat? [6] De fuga quidem hostiarum ab altaribus idem sentio quod de pullorum fuga sub Mancino, eoque magis quia pulli illic pastum, hic hostie mortem fugiebant; quod insitum est cunctis animantibus. [7] Piget singula prosequi et irrisoris cognomen vereor incurrere. Id sane quod inter prodigia numerant, repentino merore ac nocturno pavore obtorpuisse acies, signum, fateor, pestiferum; sed, ut sub Crasso dixi, imperatori providendum, non aruspici. [8] Qui si in partem consilii vocandus erat, poterat et Crassus primo et mox Pompeius et Cesar novissime bono animo esse, nichil nisi letum et magnificum sperare. Omnibus enim, ut qui rebus ipsis interfuit meminit, Cicero, promissum erat a "Caldeis" eos non « nisi in senectute, nisi domi, nisi cum claritate » et summa gloria "morituros". O promissorum fides! [9] Et nimirum si in alterutro delirandum fuit! Honestior, ut ita dixerim, insania est ex stellantis celi motu quam ex cruentis extorum fibris fortunam suam explorasse. Quanquam Pompeius ipse, qui, ut scriptum est, se se credulum rerum talium preberet, sepe etiam ab aruspicibus lusus erat multaque sibi in Greciam transvecto ab urbe Roma nuntiata fuerant que vel « nullos vel adversos exitus habuerunt ». Itaque quid amplius crederet non habebat. Cesarem vero collegis suis adderem nisi eum primo loco in domo cesarea collocassem.
95
[1] Hec et horum similia confirmandis auspiciis et id genus erroribus afferuntur, tam inepta, tam frivola, ut michi quidem Marci Marcelli illius quinquies consulis consilium probetur, qui cum esset « imperator et augur optimus totum hoc omisit », ut ait Cicero. [2] Sed quod sequitur sine risu non possum meminisse. « Siquando enim » inquit, « rem agere vellet, ne impediretur auspiciis, lectica operta iter facere solebat ». O radicatos errores! Vir fortis et sapiens desperabat posse inherentem ossibus opinionem aperta fronte discutere ideoque vultum obtegebat.
96
[1] Inter duces ac reges histrionum rex locabitur Roscius, quem Cicero "amorem ac delitias suas" appellare non erubuit. Cum in campo Selonii nutriretur essetque infans in cunabulis, assurgens per noctem nutrix vidit eum consopitum circumflexo angue nodis horrificis implicitum. Quo aspectu exanimis exclamavit. [2] « Pater autem » pueri de hac re aruspices consuluit; « responderunt nichil illo clarius, nichil nobilius » infante. Atqui si in histrionica claritas hominis consistit, nichil mentiti sunt. [3] Sed o pervicax ineptia! divinitus ergo futuram histrioni claritatem preostensam vultis, cum Africanus tantus et vir et dux nullum tale meruerit ostentum? Nam quod in cunis anguis inventus est, nec michi quidem mirum videtur nec Ciceroni, presertim in Selonio, « ubi ad focum nundinari angues solent », ut eleganter ait idem.
97
Externa
[1] Addunt domesticis externa risu non minore prosequenda. Deiotarum regem in primis « nichil unquam nisi auspicato gerere » consuetum. Quem Valerius non solum inter externos primum, sed velut immemor moris sui ante omnes etiam Romanos in hoc ordine locavit. [2] Hic ergo, ut memorant, "volatu aquile" pergere quo ceperat prohibitus, cum multorum iam dierum iter exegisset, rediit atque ita mortem evasit, "conclavi" scilicet in quo per noctem iaciturus fuerat sub idem tempus "corruente". [3] Sed cur queso, Valeri Maxime, quod sequitur siluisti? An quia dum « brevis esse laboras, obscurus fieri », ne dicam imperfectus et mendax, elegisti? an quia Ciceronis libros, unde ista sumebas, in manus posterorum nequaquam perventuros credidisti, nec nos lecturos quibus verbis hoc Deiotari auspicium a Cicerone refellitur? « At id neque, si fatum fuerat, effugisset, » inquit, « nec, si non fuerat, in eum incidisset ». [4] Auctoris tui et mei verba recognosce: nichil immuto, sed, sicut in tractatu sompniorum dixi, nescio quomodo voluisse michi visus es superstitionibus pregravare animos, quos potius exhonerare debueras; eoque magis miror ubinam aliud eiusdem regis auspicium reliquisti. [5] Bello namque civili, vir sapiens sine avium consilio nichil agens, prosperis hortantibus auspiciis perrexit ad Pompeium. Ubi quam multis et periculis et incommodis affectus est! Bello pharsalico victus ac fugatus tantoque distractus ab amico et, quo fideliter amantibus nichil est amarius, plenus abiit gravi rerum presentium merore et venturi spe deterrima. [6] Itaque mox et illius miserabilem audivit mortem et superbum hostem suscepit hospitio; a quo digrediente, novum hospitalitatis precium, et Armenia et Trochaniorum spoliatus tetrarchia, nec longe post in discrimen capitis adductus, ab hospite fideliori, hoc est ab ipso Cicerone, defensus est. [7] Eccine fides auspiciorum: leta cuncta promiserant, eius artis peritissimo mesta omnia provenerunt. Nam, quod eum postea dicere solitum accepimus, "aves" quibus ducibus in bellum iisset "bene" sibi "consuluisse": quoniam "officium" ac "fidem" adimplesse et romanam « libertatem armis defendisse », quisquis eum casus exciperet, omnibus regnis ac divitiis anteferret, vel auspicis pertinaciam id quidem vel magnanimitatem regis indicat, potius quam auspicii veritatem. Nisi forte prophetantes etiam volucres sompnient non in fortuna sed in virtute felicitatem hominis collocantes. [8] Cur autem vereantur omnia magna volucribus dare, quarum uti consiliis non pudet? vel cur apud eos inopinabile videatur sapientiam, que ab illorum animis longe exulat in aliis animantibus habitare? Sed hoc hactenus.
98
[1] Platonis apes adiciunt et formicas Mide. Sed de Platone cum de eloquentia loquebamur diximus. Midas vero phryx infans dormiens inventus est formicis in os eius tritici grana congerentibus. Ditissimum futurum aruspices responderunt. Ego potius edacissimum respondissem. Sed responsum illud fortune comprobavit exitus, ut scriptoribus rerum placet.
99
[1] Quis illa non rideat que bello inter Lacedemones ac Thebanos orto ultro citroque referuntur nuntiata? Etsi enim successibus asserta sunt, nichil tamen ridiculosius dici potest. Cum enim apud Thebaidam per boetios vates sacrificium fieret, gallos gallinaceos in eo loco sic canere cepisse aiunt, ut nulla esset intermissio. [2] Augures autem pronuntiasse Thebanos hauddubie victores, ratione addita quam consultius siluissent: quod ea scilicet volucris per naturam victa sileat, victrix canat. Quis iam dubitet in horum vaticiniis spem habere? Et citatur huiuscemodi vanitatis testis Callisthenes, haud ignobilis philosophus et auditor Aristotelis!
100
[1] Ex adverso multa Lacedemoniis ostenta gravia atque terrifica; sed omissis aliis unum referam, quod historici Graiorum maximum ac mestissimum affirmant. [2] Cum enim de victoria consulturos legatos ad dodoneum Iovem destinassent et hii oraculum operientes vasculum cum sortibus certo loco posuissent, Molossorum regis simia sortes ipsas huc illuc sparsit confuditque. Insuetum rarumque prodigium et prodigiosum potius, si fedum illud et inquietum et importunum animal non quicquid usquam reperiret effunderet! [3] At illis aliter visum. Itaque responsum est Lacedemoniis non de victoria sed de salute cogitandum. Et hunc tantum terrorem, has deorum immortalium an simie regie tantas minas sequens mox fortuna declaravit famosa illa pugna leuctrica Lacedemoniis ad internitionem deletis oppressisque. Sed de hac re satis multa diximus et siquid dicendum superest proximo tractatu reliquias prosequemur.
101
DE OMINIBUS ET PORTENTIS
[1] Iam, nisi fallor, bona pars horum expedita est. Quid enim agunt aliud aruspices aut ubinam potissimum ars eorum vertitur, nisi circa interpretationem mirabiliter contraque naturam, ut ipsi volunt, contingentium, ex quibus venturi prescientiam pollicentur? [2] « Quoniam enim » ut eleganter ait Cicero, « ostendunt portendunt monstrant predicunt, ostenta portenta monstra prodigia » a maioribus dicta sunt, multisque verbis una res appellata, cui nos unicum portenti nomen ascripsimus, pauca deinceps sine cuiusquam aruspicis interpretationibus complexuri que restant ex historiis. [3] De quibus in primis hoc tenendum: nichil contra naturam fieri, etsi contra naturam fieri aliqua videantur ignorantibus causas rerum et novitate perculsis; itaque vere nullum inter homines esse portentum, et siquod est hoc esse permaximum, quod in animis hominum tam bene institutis a natura tam varii errores pullularunt et in regno rationis tot aniles ineptie, tot inanes superstitiones regnant, ultimumque illic ipsa locum tenet per quam distingui a ceteris animantibus poteramus. Verum hec longior est querela egensque verborum plurium. [4] Igitur ad inceptum rediens, quicquid factum est fieri potuisse non dubito; si fieri potuit, non esse mirabile, nisi quia raritas admirationis mater est. Neque enim ignorantia sola causarum videri portentum cogit; eadem namque in quotidianis actibus intervenit admiratione cessante. [5] Exemplo utar quo et Cicero utitur et omnis plena est historia. Portentum putant mulam peperisse, itaque in annalibus relatum est. Cur queso? an quia vulgo ratio eius partus ignota est? At nichil equini partus notior; verum ille frequentior. Raritas igitur frequentiaque varietatem pariunt. [6] Quod si ita est, dicam quod a doctis viris dictum video: quoniam quod raro accidit portentum dicitur, sapiens sicubi reperiatur, grande portentum est et mule partu, nisi fallor, rarius. [7] Quanquam quod de hoc partu dicunt prope ridiculum videtur; in conceptione inest siquid est miraculi: partus enim ipse non modo non portentuosus, sed naturalis et quodammodo violentus est. [8] Iam miraculorum eadem ratio: nichil namque miraculosum nisi quia rarum. Illa autem dico miracula que nil portendere iudicantur, sed admiratione simplici suspendunt animos mortalium. Ideoque de hiis alibi; nunc quod instat. [9] Ominum quidem longe dispar vis est: in hiis enim neque portendens neque mirabile quicquam inest, nisi quatenus humana inscitia, quibusdam mota successibus et fine rerum ad principium relato, preostensum aliquid cepit opinari, non prius ab initio intellectum quam exitus comprobasset, etsi tractu temporum eo perventum fuerit ut ipsis etiam primordiis vel rerum vel verborum mortalis curiositas inhiaret. Error hinc omnium ortus est qui magnos homines involvit.
102
Romana
[1] Ex hoc genere est, ut iam ad exempla veniam, post captam a Senonibus Gallis exustamque urbem Romam, hesitantibus an relicto natali solo sedes imperii transferrent an vero patrie ruinas erigerent, dum hec res forte in senatu alternantibus consiliis agitatur, contigit ut "centurio cohortis e presidio redeuntis" alta voce signiferum compellans diceret: « Statue signum. Hic optime manebimus ». [2] Non dubitant huic voci stabilitatem imperii acceptam referre, qua quidem ad "senatus" aures perlata "accipere se omen ait". Ita tot dissidentium patrum sententie uno militaris viri verbo nescienter iacto confestim quieverunt, nullo non manendi consilium amplectente.
103
[1] Quo minus miror apud Ciceronem omine motum legens unius, clarum licet et constantem animum. L. Emilius Paulus adversus, Persen Macedonie regem bellum acturus, eodem die quo provinciam sortitus erat sero se se domum referens, filiolam suam, cui Tertia nomen erat, exosculans tristiorem solito perpendit; et: '"Quid"' "inquit", 'cause est, "mea Tertia, ut mesta" sis?' Respondit illa voce querula: '"Mi pater, Persa periit"'. Decesserat autem eius nominis catella. [2] Pater puellulam ulnis circumplicans: '"Accipio"' "inquit", '"omen, filia"'. Nec piguit talem virum tali omine letiorem ad tantum bellum proficisci. Unde mox et macedonico cognomine et triumpho celeberrimo rediit ornatus, victos ante currum in Capitolium reges agens.
104
[1] Multo etiam minus miror hec a feminis observari. Cecilia Metelli cum de neptis coniugio cogitaret, que sibi ex sorore supererat, ominis capiendi gratia — quod illis temporibus quotidianum erat — solam secum virginem eduxerat. [2] Ibi cum puella stante matrona sedens tacita et aliquid operiens quod ad omen traheret diutius mansisset, defessa rupit tandem virgo silentium orans materteram ut sibi paululum quiescendi copiam faceret. At illa consurgens: 'Imo vero' inquit, 'filia, libens tibi "concedo meas sedes"'. Id responsum defuncta mox Cecilia et virgine viro eius nupta confirmatum memorant.
105
[1] Hiis illa conveniunt. Petilius dum in Liguribus Letum montem, qui hostium presidio tenebatur, adortus pertinacius obnititur suosque in prelium accendit: 'Hodie' ait, 'ego utique Letum capiam'. Id confestim leto eius consecuto equivocum nomen apparuit.
106
[1] Gaius Cassius, dum Rhodiis deorum simulacra cupide subtraheret et illi humiliter precarentur ne omnia subriperet, solem se relinquere ait, iocatus in eorum religiones, apud quos Sol perstudiose colebatur. Nec multo post prelio victus, et vitam et solem linquere compulsus est. [2] Infinita sunt eiusmodi que appellant omina: puto ex eo moti, quia cum reliqua divinandi genera vel per ipsos deos vel per volucres vel per extorum inspectionem vel per visiones nocturnas vel per stellarum signa perciperent, hoc genus per ipsos quibuscum vivebant homines percipi arbitrabantur, quorum fortuitas etiam, imo vero non nisi fortuitas voces, ad consequentiam trahebant. [3] Et sicut omnis error suis non contentus finibus facilis est serpere latiusque se se fundere, a vocibus ad actus ac gestus quoslibet hominum primo, deinde etiam reliquorum animantium ac rerum ceterarum decursum est. Quo ex genere illa sunt.
107
[1] Furius Camillus expugnatis Veiis victor, dum amantissimus immerite patrie vir deos precatur ut si romana prosperitas invidiosa esset, quelibet in rempublicam casura calamitas in caput ipsius verteretur atque ita celestis placaretur invidia, repente concidit. Id ad casum exilii, quo post dampnatus urbe quam ornaverat caruit, relatum est.
108
[1] Gaius autem Marius in Minturnorum custodia delitescens, hostis iam patrie pronuntiatus, asellum forte consideravit oblatum pabulum spernentem ad aquam properare. Id ad se vir talium doctissimus reflexit et ostensam sibi celitus salutis viam arbitratus, turbam que ad auxiliandum convenerat oravit ut hoc unum auxilii genus exhiberet: ad mare comitaretur. [2] Quo facto parve superimpositus carine minas Sille victoris evasit et huius « ominis observationem sibi proculdubio saluti fuisse » Valerius ait. Prudentem igitur asellum, quo consultore ac duce ille dux tantus usus est quem ve formidatus olim austri et aquilonis domitor auctorem fuge et salutis habuit!
109
[1] Et hec quidem vanitas, ut scriptum video, a pithagoreis ortum habet, qui omina superaddentes oraculis a divinis ad humanas voces observandas animum converterunt. Ceterum more morbi contagiosi brevi et in populum romanum et in omnes gentes effusa radices egit. [2] Hec ergo cum ceteris extirpanda est. Crede michi, lector, si erroribus semel aditum dederis, frustra deinceps obluctaberis: actum est, irrumpent undique; quicquid vel audies vel videbis huc referes. Vicinorum te aliud agentium sermunculi letum ac mestum, otiosum ac solicitum tenebunt; et mustelarum occursus et leporum timebis et dextra cornix et sinister corvus annotabitur et nocturne strigis gemitum et mane sternutantis servi numerum observabis et transversam togam et commutatum calceum. [3] Neque enim tu maior aut sapientior Augusto, de quo legimus quod levum pro dextro calceum induci dirum omen, rorem vero sub ingressum longioris vie felix et celeris votivique reditus putabat. Unde hoc tibi, princeps prudentissime? Quid viatori ros nocturnus afferre potest nisi iter lubricum ac madens? Nempe opinio inveterata prevaluerat.
110
[1] Triumvirali tempestate, cum Augustus idem atque ambo college cum omnibus copiis Bononie convenissent, omen clarissimum visum et ab universo exercitu annotatum est. « Aquila tentorio eius insederat », gemini corvi dextra levaque perurgere ceperant. Illa resistens utrunque prostravit confecitque. [2] Mira res dictu: tot hominum milia in id spectaculum conversa unum et idem sensisse perhibentur; inter tres scilicet duces, qui tunc unanimes viderentur, dissensionem emersuram et collegarum finem, qui post fuit. Victum enim Lepidum relegavit Augustus, mori coegit Antonium.
111
[1] Livia nondum Augusta Tibenum alvo gerens ac muliebri ingenio quem sexum paritura esset anxia, ovum superincubanti galline subtractum tam per se quam per ancillas tam diu manu sinuque vicissim tepefecit donec erumpente « pullo insigniter cristato » ad spem maris erecta est.
112
[1] Sane si denuntiate rei magnitudine magnum omen dicitur, quod ex omnibus unquam seculis, usquam terrarum maius, quam quo cesaree domus occasus ac finis ostensus est? Eidem Livie Augusti primum matrimonio dignate ferunt contigisse ut, dum rus petit, candida gallina virentis lauri ramusculum rostro gerens in gremium mirantis ab alto caderet, aquila predam ut sustulerat ultro relaxante. [2] Novitate rei motam Liviam iussisse et ali volucrem et ramusculum inseri. Cum id factum fores utriusque brevi tam mirificum incrementum consecutum, ut et pullorum copia villa ad gallinas diceretur et ex frequenti laureto quod tam tenuis planta pepererat « lauree triumphaturis Cesaribus » vellerentur, observato ut quisque Cesarum eodem loco novam laurum sereret. [3] Longo denique usu annotatum unanquanque arborum illarum circa satoris sui mortem solitam arescere. Ultimo autem Neronis tempore subito simul omnes "radicitus" aruisse, gallinas quoque ad unam omnes periisse. [4] Accessit et illud haud obscurius, quod sub idem tempus in "ede" cesarea « capita simul omnibus » Cesarum "statuis" uno ictu fulminis corruerunt. Quibus ominibus confestim Neronis mors et in eo deficientis familie successit interitus.
113
[1] Cum adversus hunc ipsum Neronem ob obscenitatis et inhumanitatis merita non populus romanus tantum, sed uno prope tempore omnes qui usquam erant exercitus quibuscunque ducibus conspirassent, caput rerum Galba deligitur, qui tunc Hispaniis preerat. [2] Is tametsi vel cupidine imperii ardens vel gelidus mortis metu, ut qui occidi se se iussum a Nerone noverat, et vite et dignitati audendo consulturus videretur, nec voluntas deforet, tamen et senio pigrescens animus et desperatione successuum exterritus herebat usqueadeo, ut consalutatus imperator senatus populique romani se legatum testaretur. [3] Sic cunctanti geminum omen accidit. Nam dum castellum validum et novis motibus oportunum armat, ab effossoribus inventus est anulus pervetusti artificii insculptam cum tropheo victoriam habens; accessit quod alexandrina navis, plena armis, hominibus vacua, nec ullo cursum dirigente, ad illud litus ubi Galba tunc erat appulit, cunctis interpretantibus alterum suscipiendi belli omen, alterum sperande victorie.
114
[1] Vespasiano autem aliquot principatus signa contigisse ferunt. Cesar Caligula infensus edilitatem tunc agenti, occasionem nactus quod vias purgari neglexisset, ceno illum precepit impleri. Cui cum milites obsequentes in sinum lutum terramque congererent, in omen tractum a quibusdam, interpretantibus futurum ut terra patrie omnisque respublica motibus civilibus fedata ac permixta tandem se in Vespasiani sinum custodiamque reconderet. Quod quanquam dilatum fuerit, accidit tamen. [2] Eidem prandenti canis externus ex publico in cenaculum introgressus manum hominis quam mordicus gestabat ad pedes abiecit. Sed quid amputata manus ad imperium? [3] Caput saltem hominis attulisset! Aliquanto igitur propius bovis omen, qui iugi ac soliti domitoris impatiens cum se in libertatem eripuisset, in locum ubi forte Vespasianus tunc cenabat magno cum fragore irruens, ministrantibus metu sparsis fugatisque, ubi ad ipsum venit compresso impetu ante pedes eius adorantis in morem procubuit et veluti dominum fassus caput humi posuit.
115
[1] Hinc iam pauca de portentis. Nam si historias percurram — quod laboriosum magis quam gloriosum fuerit —, facile profecto ex hac re una librum implesse contigerit. Que enim historia sine portentis est? Quedam a Cicerone recollecta, neque illa tamen universa, complectar. [2] Duos soles simul visos ac tres lunas, solem quoque per noctem et ardentes celo faces; et auditum ex alto fremitum ingentem vocesque minitantes; et fluvium sanguine fluxisse; imbrem vero modo saxeum modo sanguineum modo terreum modo lacteum descendisse; sudasse sepius et interdum cruento sudore effigies deorum; postremo — quod sine risu narrare non possum — bello marsico Lanuvii inter multa, monstrum horribile et inauditum, clipeos a muribus esse corrosos, idque doctis interpretibus visum esse tristissimum. [3] Hec et horum similia perfacile refelluntur. Nam et plures seu soles seu lunas videri non aliter evenire potest quam duas lucernas apparere ubi non amplius quam una est. Similiter et auditus sepe fallitur, nec ullus, ut physicis placet, pigrior sensus in nobis est. [4] Flamme autem vel conglobate vel sparse celo interdum volitare possunt naturaliter. Solem vero per noctem apparere prorsus impossibile, cum presentia solis, ubicunque est, diem secum vehat. [5] Fluvios fluxisse sanguineos, es sudasse vel ebur et quicquid eiusmodi est, videri quidem potest, verum esse non potest; quod et sanguis et sudor non nisi ex veris corporibus manare queat. Solet tamen udus paries, presertim marmoreus, notho flante sudori simillimum humorem fundere, quod vulgo sudare creditur; potest et ex adventitia causa rubere humor ille et sanguinis speciem prebere. [6] In omni autem sermone tali meminisse oportebit eius quod est apud Ciceronem, qui hec omnia ficta et falsa putat. « Hec » inquit, « in bello plura videntur et finguntur liberius et creduntur facilius ». [7] Iam vero quod de muribus affertur, quamlibet triste, mirandum certe nullatenus: crates enim rodere frequens murium cibus est. Nisi quia clipeis affixe erant parci forsan putastis a muribus, preclare dignoscentibus instrumentum bellicum, et formidatum gentibus signum populi romani, quod forte in illis cratibus pictum erat, contingere non ausuris? Michi credite nullum hic monstrum, nisi stupor vester et admiratio tam comunis rei. [8] Quodsi mures a clipeis roderentur, illud plane mirum dicerem, sicut in re simili respondisse portentorum interpres scribitur. Qui cum consuleretur quid sibi vellet ostentum quod quidam domi sue repererat anguem vecti ferreo circumvolutum:, 'Enimvero' inquit, 'si vectis angui circumvolutus esset, tum mirari poteras'. Festive graviterque. Quo « responso » ut ait idem Cicero, « satis aperte declaravit nichil habendum esse, quod fieri posset, ostentum ».
116
[1] Eiusdem generis illa referuntur. Bis bovem humanis vocibus locutum, semel Gaio Volumnio Servio Sulpitio consulibus usque ad horrorem astantium, sed quid eo sermone dixerit non produnt, nescio an ut secretum esset oraverit; iterum bello punico secundo ubi illud admonuit: « Cave tibi, Roma » forte quia mutis aruspicibus spirantia vivorum animantium exta loquebantur. [2] Illa quoque terrifica: pluisse laceratas carnes, puerum in foro boario editum elephantini capitis mole mirabilem, apud Antium messores cruentas spicas collegisse et, quod pene murium portentum exequaverit, in Gallia lupum vigili cuidam e vagina gladium extulisse. [3] Certe, si hoc monstrum est, fuerant aruspices consulendi dum canis olim meus me spectante ensem aggressori suo non e vagina sed e manibus eripuit. Idque, quo similius monstrum fiat, in Galliis etiam accidit. Et quoniam canis meus, quod non putaveram, ad etatem nostram stilum deduxit, aliquot huius temporis adiciam.
117
Moderna
[1] Obsidente Brixia Henrico VII in Galliis solis ac lune simul eclipsim et minacem insueti sideris faciem visam, lune quoque tergemine speciem, faces varias et ciclos etiam celo sparsos crucis imaginem continentes, et in Italia deflagrantes poli partes ac sine ullis fulgoribus aut nubibus et, ut dici solet, ignaro Iove horrendum tonuisse aiunt — nos enim, etsi iam in lucem editi, nullam tamen eius temporis certam memoriam habemus —. [2] Super hec in finibus Patavorum equam novem pedibus editam, per rura Gallie Cisalpine insuetas volucrum formas apparuisse, "pluma", ut ferunt, "cineritia", sanguineis maculis, cristato vertice, nec alias ea specie in hiis regionibus memoria hominum unquam visas, nisi temporibus Friderici principis, maiores natu affirmabant.
118
[1] Sub idem tempus Mediolani intra Maffei Vicecomitis vestibulum conspectum memorant non mediocre prodigium, virum scilicet ingentis speciei et humana augustioris insidentem equo naturalem quoque modum supergresso. Eum denique, cum circa prime facis tempus persistens hore unius spatio multis videntibus stuporem attulisset, raptim ex oculis ablatum. [2] Triduo autem interiecto eodem loco ac tempore duos viros eo ipso habitu et pari mole corporum consertis manibus horribilem pugnam miscuisse atque hora una in hiis motibus exacta stupentibus qui aderant itidem evanuisse. Et horum quidem Muxatus patavinus historicus, novarum rerum satis anxius conquisitor, testis est.
119
[1] Idem affert circa id tempus quo ad Montem Catinum collatis Florentinorum et Pisanorum signis decertatum est, monstrum in agro veronensi editum ex equa, quadrupedem fetum humano capite. Ad cuius murmur ac vagitum et confusum humane vocis sonum accurrens ruris illius accola et novo attonitus spectaculo, exectum ingenti gladio monstri caput preter callem acuto baculo suffixit. [2] Quam ob causam ad iudicium tractus et de monstruosi partus origine et de occidendi causis interrogatus, horrore atque abominatione rei tantum id se fecisse respondit, de ceteris nichil omnino. Et rusticitas hominis et publicatio facinoris, quod occultari potuerat, suspitionem omnem ademerunt.
120
[1] Unum eiusdem temporis adiciam. In agro florentino puerum bicorpori effigie, geminis capitibus, quaternis manibus, circa genitales partes connexum sic ut non amplius quam in geminos pedes desineret, viderunt illic omnes. [2] Ad nos autem qui tunc in Galliis degebamus per amicos cives imago picta transmissa est, ingensque solius ad spectaculum picture concursus hominum fuit. Septimum etatis annum agens genitorem meum vidi tabellam eiusmodi in manibus habentem; sciscitatus quid esset, rem omnem eo monstrante didici et aure convulsa meminisse iussus sum, renarraturus filiis, ut ipse dicebat, meis. Ego autem et nepotibus renarro. Et hic quidem partus diebus, ut perhibent, paucis vixit.
121
[1] Apud Venetias autem qui quadraginta dies absque ullo cibo vivat atque anniversarium celebret ieiunium adhuc superesse perhibetur. Plurimos novi qui eum se vidisse atque rem ita esse testantur. [2] Nam quod in inferiore Germania audivi, mulierem apud eos esse que tricesimum etatis annum nichil unquam cibi sumens transegisset, mirum magis quam credibile est. [3] Sed horum et similium una est doctrina, Tullio dicente: « In re nova atque admirabili causam investigato si potes; si nullam reperies, illud tamen exploratum habeto, nichil potuisse fieri sine causa, eumque errorem quem tibi rei novitas attulerit, nature ratione depellito ». Hec ille.
122
[1] Et quoniam prima pars tractatus huius erat de ominibus, attingam quod dum Bononie adolescens in studiis versarer audiebam. Azzo Vicecomes, qui post dominium Mediolani obtinuit, iuvenis satis nempe victoriosus, antequam podagris vinceretur, iussu patris profectus cum exercitu Apenninum transiit; et victis nobis apud Altipassum, duce quidem hostium Castrucio, sed egregia opera eius adiuto, ad vincendum Bononienses pari impetu fortunaque se convertit. [2] In ea expeditione dum forte equo descendens requiescit, ingens vipera nullo comitum advertente in galeam iuxta positam irrupit. Quam cum mox capiti reponeret, sinuoso quidem et horribili sed prorsus innocuo lapsu per decoras interriti ducis genas illa descendit. [3] Eam a nemine ledi passus animosus adolescens ad omen gemine victorie traxit, hinc precipue quod ipse pro signo bellico vipera uteretur. Ego autem huic sermoni in hac cladium domesticorum memoria finem statuo. Utinam iantandem et cladibus finem statuat labores nostros miseratus Ipse qui potest!
[?]
1
DE MODESTIA
[1] Admiraberis, lector, nec immerito; ego enim ipse, dum huc pervenissem, admirans substiti quonam calamum casus impelleret ut de modestia locuturus ab homine petulantissimo sumerem exordium. Sed apud te primum, queso, deinde per te apud alios excuser. [2] Neque enim viros hic illustres prosequor, quod alio volumine feci, quin potius, quod ipse titulus operis testatur, memorandarum rerum congeriem amplector. Fieri autem potest ut ex animo fedo decore quidpiam factum dictum ve prodeat, casu aliquo rationis vices occupante, quod ipsum memoratu dignum sit ubi de huiuscemodi rebus agitur, quamvis eum a quo prodiit non idcirco dignum statim cognomine claritatis efficiat; quoniam, ut eleganter ait Cicero, « non ex singulis vocibus philosophi spectandi sunt, sed ex perpetuitate atque constantia ». [3] Profecto cum aliquandiu fluctuassem an aliunde potius ordirer, quod et temporum series et virorum splendor suggerebat, ipso miraculo ne ab incepto diverterem retentus sum. [4] Siquidem memoranda recensenti quid memorabilius videri debet quam obscenorum et infamium voces aut actus egregii, et hec tanta vite morumque repugnantia, qua monemur non splendore aliquo confestim capti de quoquam quod bonus aut sapiens vir sit precipitare sententiam? Sed de hoc alias. Nunc ad rem venio quam te miraturum, lector, admonui.
2
Romana
[1] Inter multa Tiberii Cesaris flagitia pauca melioris animi signa circa primordia principatus, velut rara luminaria inter densissimas tenebras, effulgent. [2] Ex immensis atque innumeris honoribus ultro oblatis plures ac maiores respuit, natalem suum profusius celebrari non sustinuit, templa et quicquam divum cultus Cesaribus exhiberi consueverat sprevit; statuarum et imaginum insolentiam compescuit, interque deorum simulacra collocari vetuit, sed in ornatu domestico haberi permisit, idque non aliter quam se consulto; iuramentum in ipsius acta, mensis appellationem de nomine suo, « prenomen imperatoris et patris patrie cognomen et civicam coronam » et cetera vana et levia quibus ad illum diem fortuna Cesarum, velut oblita hominem, cum celo de sublimitate contenderet, a se se quam longissime reiecit. [3] Adulatoribus acriter infestus — quo nescio an quicquam presertim in principe laudabilius esse queat — actus aut verba quibus ullum adulationis vestigium inesset execrabatur atque oderat. [4] Consularem virum ad genua procumbentem indignatus effugit tanto impetu, ut illum in assurgendo resupinum sterneret. [5] Colloquia vel familiaria vel publica interrumpere et e vestigio emendare solitus, siquid de se gloriosius continerent. Dominum quidam vocaverat: edixit ne deinceps eum per contumeliam appellaret. Alter occupationes eius « sacras, alter eo auctore senatum se adisse » memorabat: utrunque redarguit et « pro auctore suasorem, pro sacris laboriosas dici » voluit. Deme Tiberii nomen, nonne modestissimi et nichil secundis rebus elati principis acta censebis? [6] Idem presidibus pregravandas tributorum mole provincias suggerentibus rescripsit « boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere ». Finge paritatem in reliquis, quid sanctius aut melius respondisset Augustus?
3
[1] Cuius est illud in primis memorabile, quod imitari voluisse Tiberium reor. Cuius enim in potestate reges erant et terrarum domini, cui parebant imperatores gentium, qui quicquid ambit occeanus arbitrio suo temperabat, "domini appellationem" velut probrum aliquod atque ignominiam detestatus est. [2] Itaque dum "eo ludos inspectante in mimo" forte clausola hec occurrisset: « O dominum equum et bonum! », et omnis populus...