Rerum memorandarum libri/III

This is the stable version, checked on 14 Aprilis 2020. Template changes await review.
Liber tertius De solertia et calliditate
1350

III


1 DE SOLERTIA ET CALLIDITATE Romana

[1] Superest acumen animi solertiaque rerum gerendarum, quam vel solam prudentiam vulgus appellat. Qua in re primo romane libertatis auctori primus quoque locus dabitur. [2] L. Iunius Brutus, Tarquinii Superbi avunculi sui naturam et mores ab adolescentia contemplatus, cum omnem illi virtutis habitum odiosum ac formidabilem videret ob eamque suspitionem iuventutis precipuum florem et in primis fratrem suum crudeliter extinctum, quod unum et sibi et spei publice consilium erat a solertia mutuatus est: verbis atque actibus delirantis speciem induit, unoque atque altero ridiculosius admisso affectate vecordie brevi fidem fecit. Supervacuum visum est ferrum adigere iugulo dementis. Ita cunctis pereuntibus tutus sub hac nube latuit, donec erumpendi tempus affulsit. [3] Idem adolescentibus regiis iussu patris munera delphico Apollini ferentibus, "ridiculi gratia" — ut Plinii verbis utar — "comes ascitus" est; metuensque ne manifesta reverentia dissimulate prudentie signum daret, terebrate virge sambucee aurum infusum aris obtulit. [4] Denique regis filiis post iussionem patris adimpletam de regni successione percunctantibus cum responsum esset ab Apolline, de regno quidem nichil, sed summam potestatem obventuram illi qui matri primus osculum tulisset, ceteris de regina dictum extimantibus, Brutus parentem publicam humani generis, terram, intellexit; subitoque, velut ab aliquo sotiorum impelleretur, pronus corruens, furtivum terre osculum ingessit. Nec multo post asserta libertate, primus consul mentiri Apollinem non est passus.


2

[1] Atque ut ad infantiam et cunabula romani imperii revertar, quam versutum et quam solers Romuli consilium! qui ad fundandam incolendamque novam urbem letissima iuventute contracta, cogitans unius nec amplius etatis populum ope feminea destitutum, finitimorum matrimonia, quia preces sprete fuerant, calliditate quesivit. [2] Simulata namque ludorum equestrium pompa, cum ad rei famam ingens ex vicinis circum urbibus utriusque sexus turba concurreret, nuptis intactis, ut scilicet raptus adulterio vacaret, virgines frequenti rapuit spectaculo: plurimorum licet bellorum causam, at profecto necessariam stirpis martie propaginem et unicum perpetuande civitatis adminiculum.


3

[1] Et ut ordinem dyadematum teneant exempla solertie, Numa Pompilius, secundus Romanorum rex, animadversa populi ferocia, quam ardentissima predecessoris institutione conceperat, mitigandosque mores ratus, occasione novitatis temporum usus est. [2] Sentiebat adhuc alpinum quiddam ac pastorium inesse animis. Itaque sepe solus aricini nemoris opacam et gelido fonte roscidam speluncam ingredi longasque ibi noctu moras agere submotis procul arbitris solebat, simulato coniugis Egerie familiari colloquio. Sic iniecto deorum metu, facile credulum et inexpertum populum quibus libuit legibus aut superstitionibus involvit. [3] Quod mirantes quidam usum Pithagore philosophi consilio putaverunt. Quorum opinioni et temporum et locorum ratio adversa est: constat enim Pithagoram in Italiam venisse Superbo regnante, quod tempus ab interitu Pompilii supra humane vite longissimum modum distare notum est; illud quoque compertum, non urbem Romam sed extremum Italie angulum tenuisse Pithagoram, ut appareat inter eum ac illum de quo agimus romanum regem nullum prorsus vel loci vel temporis fuisse commercium. « Quo rex iste maior vir habendus est, » ut verbis Marci Tullii utar, « quod sapientiam constituende civitatis duobus prope seculis ante cognovit quam eam Greci notam esse senserunt ». [4] Non tamen negaverim Numam in constitutione cerimoniarum ac legum Minois ac Ligurgi solertiam secutum. Quorum primus ex antro Iovis leges velut ipsius Iovis de manibus acceptas efferebat, ut earum iugo Cretenses mixta cum imperio religione premerentur; alter eadem arte, sed diverso numine, in condendis Lacedemonum legibus usus est.


4

[1] Eadem prima etate Romanorum, vacca portentuose pulcritudinis ac stature in finibus Sabinorum edita, consulti aruspices responderant fore ut quisquis Diane, cuius in Aventino templum erat, eam victimam mactasset, universi orbis monarchiam patrie sue quereret. [2] Bovis dominus gaudio exultans, nequid per moras de ingentis rei occasione pretermitteret, "in Aventinum" propere perductam "ante aram" statuit. [3] Et iam cultris ac vasculis ex more conquisitis accingebatur eratque totus in sacrificium intentus sabinus velut omnium terrarum imperium quesiturus; inter hec anxium, re comperta, summus templi sacerdos sub obtentu religionis abstrahit ab incepto, perquam sancte admonens ne ante sacrificet quam se se vivis undis preterlabentis fluminis abluerit. Hesit ille, et dum venerabundus ad sinistram ripam Tybridis ex colle descenderet, callidus persuasor raptim sacrificium peregit. [4] Non insulsa sacerdotis astutia, ut tunc res erant; sed quod Valerius addit, hac arte quesitum Romanis imperium terrarum orbis, perridiculum: profecto enim nunquam eo magnitudinis perventum foret, si non magis ardens excellensque clarorum virtus civium et armorum experientia quam furtivum peregrine bovis sacrificium contulisset.


5

[1] Scipio Maior proximum tenebit locum. Hic exercitum in Africam traiecturus Lilybeum pervenerat. Erant circa latus eius trecenti iuvenes romani, quibus ad bellum strenue gerendum non animi deerant nec corpora, sed arma et equi; quorum conquisitio fatigato erario haud facilis videbatur. Itaque cum longi apparatus facultatem "temporis angustie negarent", iussi in castris esse, cur "inermes" cum armatis mixti tenerentur, et ipsi consiliorum ducis ignari mirabantur et mirari reliquos cogebant. [2] Scipio igitur solertia succurrendum ratus egestati, totidem siculis equitibus qui ex omnibus genere ac divitiis florebant, ut armati egregie atque "equis" excellentibus "instructi" statuta die "adessent" precipit. Quod cum illi non sine querelis tacitis exequerentur et affines singulorum metus urgeret, prefixa dies affuit: mesti ac soliciti ob hoc unum, quia provocandi ius non erat, "paruere". [3] Legens in frontibus secreta pectorum Scipio in tempore reversos mitius alloquitur: 'Et video vos' inquit, 'tedio ac labore longinque militie conterritos et quonam pacto vos hoc honere levare queam iandudum cogito: proinde dicite intrepide, priusquam in discrimen ventum sit, quid cuiusque fert animus'. [4] Hic cum unus ex eo numero, seu loquendi promptior seu timidior pugnandi, malle se detractare militiam, si sue potestatis fieret, aperte respondisset, tum Scipio: 'Quoniam palam michi loqueris, "vicarium"' inquit, '"tibi" dabo'. Quod cum ille libens amplecteretur, uni ex Romanis inermibus in medium prolato arma et equum tradit adolescens siculus. Id exemplum secuti omnes quibus quies esset carior quam gloria, cum bona gratia romani ducis exemptum imperato labori militem videntes, eandem conditionem acceperunt. [5] Sic militandi necessitas querulis remissa et ingenio effectum ut, quod alioquin inviti fecissent, leti et gratias agentes arma et equos traderent Romanis. Eximiamque illam "equitum alam" eoque atque bellis aliis probatissimam "evasisse" auctor est Livius. [6] Idem ab adolescentia supra quam credi posset mira quadam arte "in ostentationem virtutis" ac glorie instructus erat. Percrebruerat autem fama, seu ex rebus gestis seu ex moribus seu ex forma corporis oriens incertum, non humana sed "divina eum stirpe" progenitum; cui — quod in tali re usu evenit — et fabularum ambages aderant: visum "serpentem" insuete magnitudinis "in lecto matris", sibi infantulo "draconem circumfusum nichil nocuisse", et multa huius generis vulgus credulum motura. [7] Hanc de se opinionem hominum tali ingenio nutrivit, ut de origine quidem sua nichil sponte loqueretur, et interrogatus an vera essent que passim ferebantur, nec affirmaret, nequam exinde vanitatis maculam incurreret, nec negaret quod credi ab omnibus gaudebat. Hac taciturnitate plus assecutus est, quam si se palam Iovis filium predicasset. [8] Addidit et aliud solertie genus. Per singulos dies, antequam quicquam "publici privatique" negotii "ageret, in Capitolium" ascendens "cellam Iovis solus" intrabat; ibi aliquandiu perstans, veluti divino colloquio frueretur vulgo persuaserat. Inde spei plenus digrediebatur ad agendas res. Idque in multis bellis repletis spe militibus, quasi e celo promissis prosperis eventibus, ad victoriam contulisse notum est. Imitatum opinari trium quos paulo ante retulimus exempla non alienum est.


6

[1] Ut apud Ciceronem scriptum est, « callidum Hanibalem ex Penorum, ex nostris ducibus Q. Fabium Maximum accepimus facilem celare tacere dissimulare insidiari preripere hostium consilia ». Addit et aliorum nomina, quos apud Graios huiuscemodi artibus nobilitatos refert: in quis Themistoclen ac Solonem. [2] Possem multos superaddere, nisi curiosi et otiosi pariter esset ingenii universa conquirere, precipue quorum explicatio sub bellicis cautelis erit oportunior. Nunc pauca de tranquilliore quorundam ex hiis ducibus solertia expediam. [3] Atque ut a nostris more solito incipiam, Q. Fabius Maximus lucanum equitem ac nolanum peditem, duos uno tempore fortissimos bellatores, ceterum suo quemlibet vitio laborantem, in castris noverat: equitem turpi meretricis amore pereuntem, peditem parum spectate in Romanos fidei. [4] Utriusque potius morbo consulere, quam alterius vel amborum opera carere statuit. Equitem igitur occulto permittens comparare scortulum quod ardebat, peditem vero non modo non suspitionibus aggravans, sed eximiis insuper laudibus atque honoribus pro contione concelebrans, in utroque quod optabat consecutus est. [5] In primo quidem ut voti compos expeditissimus ac promptissimus in omne discrimen esset — nec immerito dici possit is demum militaris discipline rigor utillimus tantisper de rigore remisisse —; in secundo autem philosophici consilii effectum felicissime nactus est: "servum" enim "bonum et fidelem", non solum quia credidisset, sed quia vel credere simulasset, effecit.


7

[1] Si tamen in omni re supremum vicisse summa est gloria, quis Publio Villio preferendus qui ingenio fefellit Hanibalem? Ad Antiochum Syrie regem bello victus Hanibal confugerat eratque apud eum honorificentissime particeps consiliorum omnium, quoniam romana bella meditanti nullus magis ydoneus consultor occurrebat. [2] Eo igitur pendente belli apparatu romana legatio profecta est, in qua Publium Villium fuisse traditur. Is periculosissimum ratus si potentia regis consilio Hanibalis diutius fulta foret, pensata credulitate ac vanitate regia et existimans, id quod erat, Hanibalem ut externum hominem inter aulicos invidiosum ac suspectum fore, ex eo gradu quem apud regem obtinebat improvisum deicere adortus est; effecitque astu facili: siquidem assidue apud Hanibalem versatus, omne quamvis levissimum verbum auribus eius insussurrans, frequenti nimiumque domestico colloquio et emulis criminandi et regi suspicandi prebuit materiam. [3] Ita factum est ut inadvertens Hanibal e consilio reiectus, etsi postea in gratiam redierit, quia tamen id nimis sero accidit, et regi graviorem casum et Romanis faciliorem pepererit victoriam. [4] Nec sum nescius apud quosdam ex historicis taceri nomen Villii, apud alios ita hunc actum referri, ut omnia casu fortuito, nichil penitus eiusdem solertia gestum sit; sed illos in hac parte sequi malui qui ad propositum meum pertinentem historiam tradebant.


8

[1] Precipiti quondam ac periculosi exitus amore filii deprehenso pater anxius, cum aperta via revocare eum posse diffideret, novo genere solertie mansueti patris cautique consultoris officium implevit, et: 'Queso,' inquit, 'fili, pro salute tua, ut quotiens amicam aditurus es, comunem prius et concessam venerem experiare'. [2] Quod cum ille non abnueret atque ideo semiexarmatus obtusaque velut acie libidinis ad eam quam afflictim diligebat sepius accessisset, sensim lassato pectore saniora consilia recepit et quod alienis monitis nunquam fecisset, per se ipsum amoris flammas rabiemque compescuit.


9

[1] Duo nunc in simili, imo in eodem genere periculi longe diversa seu verius adversa calliditatis exempla proferantur. [2] Alter enim, Marcus Volusius, cum edilitatem plebis ageret a triumviris se proscriptum audiens, abiectis insignibus magistratus, sub inopi mendicantis tegmine per exploratores medios, nulli cognitus, ad Marci Bruti exercitum evasit. [3] Alter, Saturninus Vetulo, eisdem triumviralibus procellis, ubi se proscriptum comperit, confestim preture habitum arripuit cum privatus esset, premissoque longo ordine servorum qui lictorum speciem preferrent, apprehensisque vehiculis et iure velut proprio per omnes terras occupatis hospitiis, obtinuit tam constanti animo ut non proscriptus sed magistratus populi romani et ab hostibus et a quolibet pretereunte crederetur, non aliter quam si omnium oculos splendore habitus prestrinxisset. [4] Parique figmento mox ut Puteolos attigit, naves in statione repertas, ceu publice necessitatis gratia, nemine adversari auso cepit conscenditque; quibus in Siciliam, tutissimum ea tempestate "proscriptorum" portum, fortunatus simulator enatavit. [5] Et hii quidem singulorum actus:


10

[1] illa dissimulatio mirabilior, que universo quondam Tusculanorum populo in extremis casibus opem tulit. Ingens Romanorum odium fracta sepe fide meriti, cum ad excidium patrie sue accensum ultionis desiderio Furium Camillum adventare romanasque legiones accepissent, nec adversus tantum et ducem et exercitum spei quicquam in armis foret, spem comunem in solertia posuerunt. [2] Igitur tranquillo pacificoque habitu omnis sexus atque etas menia urbis egrediens, hostes suos, velut ignari quam ob causam venissent, humane atque alacriter exceperunt armatosque nullo vestigio timoris edito in urbem intus duxerunt, commeatibus, et cunctis que in rem essent affatim et iocunde ministratis. Quo tam insperato obsequiorum cumulo pudor hostibus iniectus est: quin pro odio amicitiam, pro impendenti patrie ruina romane urbis nomen et iura meruerunt.


11

[1] In Augusto quidem Cesare adulteriorum consuetudinem legimus. Hoc enim et inimici eius exprobrant, nec "amici" factum "negant", sed "excusant", multis periculis iactatum principem insidiisque tam domesticis quam externis ad id non voluptate turpi sed solerti consilio ductum asserentes: "quo facilius" scilicet familiaritate feminarum quid earum viri, adversarii sui vel sibi suspecti, agerent molirenturque deprehenderet. Constat — sive hinc sive aliunde — coniurationes eum omnes fere surgentes oppressisse.


12

[1] Otho, qui septimus ab Augusto romani imperii frena corripuit — etsi apud quosdam historicos, an propter morum feditatem an propter temporis brevitatem incertum, hic cum Vitellio e numero principum excludantur —, non absimili consilio usus est, dum libertine anus et sortis et etatis ultime, ob hoc unum quia inter "aulicas gratiosam" ac favorabilem videbat, non obsequium modo, sed quod anilem credulitatem mulcere solet, amorem plane ridiculum simulavit: non inefficaci quidem solertia, quando per illam Neroni conciliatus, tunc temporis imperanti, primumque "inter amicos" sortitus "locum", ipse post, versante res hominum fortuna, ad principatum quoque subvectus est. Tantum valuit obsequiosa calliditas.


13

[1] Galbe principis haud stolidum iudicium; qui dum de iumenti dominio non satis ydoneis vel testibus vel inditiis ageretur, cum quibus ad obvolutam ambagibus veritatem penetrare laboriosum esset, sic statuit, ut iumentum tecto « capite perduceretur ubi adaquari », consueverat, eoque confestim adaperto illi ex litigatoribus cederet « ad quem sponte sua se a potu » digrediens contulisset.


14

[1] Et postquam ad Cesarum mentionem ventum est, non omittam Tiberii consilium, qui summa tunc imperatoris Augusti gratia maximaque honorum affluentia, in ipsis ad nutum procurrentis fortune favoribus, quasi satietate ductus felicium rerum et quietis studio, ab urbe Roma, ubi secundum a principe locum obtinebat, nullis Cesaris precibus aut suorum lacrimis victus, secessit, Rhodon insulam petens; ubi mansit habitu victuque mediocri multumque intra fortune sue fastigium demisso. [2] Et de facto quidem constat, de causis ambigitur. Alii impudice et procacis "uxoris tedio", cuius mores nec ferre posset nec corrigere; alii ut imperatoris filiis iam adultis cederet et omni se invidia ac suspitione liberaret; alii autem ut raritate venerationem sui ipsius aleret et reipublice desiderium per absentiam augeret, semperque familiaritatis nimie comitem, contemptum, removeret. [3] Quecunque sane fuerit causa de premissis verior, effectus consilii haud spernendus videretur; nisi quia discedendi pertinacia offendit Augustum usqueadeo, ut ad revisendas carorum necessitudines redeundi licentiam post multum temporis suppliciter flagitans, responsum tale retulerit: « dimitteret omnem suorum curam quos tam cupide reliquisset », et vix tandem post octavum annum optatum votis reditum interventu magnorum impetraverit.


15

[1] Ad externa convertar si unum domesticum addidero. Marcus Antonius idcirco de tam multis orationibus suis nullam se in scriptis redegisse iactabat, ne forsan ex scripturis suis adversus se sumi posset argumentum, siquando prius dictis aliquid contrarium dixisset: callidum magis et clientibus suis utile consilium quam sibi gloriosum aut magnificum. Atque hic extrema inter nostros figimus vestigia.


16 Externa

[1] Huic simillimum calliditatis genus, licet in longinqua materia, secutus michi videtur artifex, qui operibus suis usque in miraculum excultis nunquam se supremam manum imposuisse dicebat; ut scilicet et sibi semper addendi mutandique libertatem reservaret et suspenso iudicio spectantium animis quiddam de artifice quam de opere magnificentius ac perfectius semper occurreret.


17

[1] Quo tempore fedam magorum tyrannidem apud Persas prefortium virorum virtus obtriverat, cum inter tyrannicidas, vel nobilitate vel meritis pene pares, de regno lis esset et aliud ex alio periculum timeretur, unius servi calliditas et publicam solicitudinem omnibus eripuit et optatissimum domino votorum tribuit finem. [2] Magne quidem rei exitus religiose tandem creditus fortune eo rem deduxerat, ut, quoniam pro deo sol in Perside coleretur eique — quod agilem deum segnis victima non deceret — equus sacer haberetur, die certa circa solis ortum ante regiam ad orientem versi omnes in equis essent et cuius equus adventum solis hinnitu primus nuntiasset, ille rex foret. [3] Interea cum nichil preter condictum diem expectarent, unum ex eo numero, Darium, de eventu anxium conspicatus servus equi custos, ubi causam rei comperit: 'Noli' inquit, 'mi domine, supervacuis curis angi; si nil aliud exigitur, ego te regem faciam'. [4] Duplex hinc fama est. Alii demersisse clam servum digitos inter eque genitalia, et cum ad locum convenissent equi naribus ingessisse manum; quo odore concitum mox hinnitum sustulisse. Alii per noctem quam lux conventa sequebatur servum illum duxisse domini sui equum in constitutum locum, illic et equam habuisse, cuius illecebris delinitum equum et mane memorem nocturne voluptatis, ut ibidem constitit, hinnivisse. [5] Quicquid horum verius, illud constat: hinnitu audito reliquos omnes religione tactos ex equis descendisse et persico more proiectos terre salutasse regem Darium, populumque omnem, primatum sententiam secutum illum regem habuisse. Ita ingens regnum septem precellentium virorum periculo quesitum unius arte servuli ad unum rediit regem.


18

[1] Fuerunt in Grecia sapientes habiti qui dicerent nimias amicitias fugiendas, rationem afferentes quod innumeris et inevitabilibus nostris laboribus ac curis honeratos stultum sit alienis involvi et unius humeros multorum fasce pregravari satis sub proprio fatigatos; fundamentum beate vite securitatem: hoc velut ariete convelli, si eterna pro amicis solicitudo animum impellat et, ut ait Cicero, tanquam parturiat « unus pro pluribus ». Itaque fore « commodissimum censent quam laxissimas habenas habere amicitie, quas vel adducas cum velis vel remittas ». Hoc illorum consilium est. [2] Quod non ideo quia vel solers vel sapiens esset inserui, sed quia calliditatis speciem prefert et illustres habet auctores et scio quod a multis atque a me ipso inter nimias curas rerum variarum sepe laudatum est. Apud Ciceronem tamen reprobatur, nec immerito: tollit enim omnem bene institute mentis affectum; quo « sublato » ut ait idem, « quid interest, non dico inter hominem et pecudem, sed inter hominem et truncum aut saxum aut quidvis generis eiusdem? » [3] Aufert igitur humanitatem, cuius est proprium et gaudere bonis rebus et dolere contrariis; tollit e vita amicitiam, quasi e mundo solem. Quodsi propter solicitudinem fugiendam amicitia negligenda est, similiter et virtus, que solicitudinibus et curis multiplicibus scatet; quo nichil potest esse miserius, nichil amentius. Quod sequitur quoque ut excludendum intelligatur insertum est.


19

[1] Biantis de eadem re consilium notum est: ita utendum amicitiis ut meminerimus ex amicis inimicos acerrimos fieri posse; sive, ut in dyalogo Lelii scriptum est, « ita amare oportere ut aliquando sis osurus ». [2] Quod si diligentius consideretur, "perquam utile" reperiri Valerius astruit; ego dolosum: et si urgear, callidum forte non negabo, sed idem sentio quod ciceronianus Scipio: nullam « vocem amicitie inimicitiorem potuisse reperiri »; nec induci possum ut a Biante dictum putem, quod is sapientie cognomine clarus sit, sed ab "impuro" potius aliquo vel « ambitioso omnia ad suam potentiam revocante ». Sane cuiuscunque dictum ad extinguendas amicitias, magnam humane vite sobriamque dulcedinem, efficacissimum abiciendum censeo. [3] Illud solertius utiliusque consilium quod est apud eundem Ciceronem: « eam nos in comparandis amicitiis diligentiam adhibere, nequando amare incipiamus quem aliquando odisse possimus ».


20

[1] Ad Biantis nomen identitate professionum et Solonis admoneor. Huius illud callidum factum ac memorabile refertur. Cum inter Athenienses ac Megarenses de dominio Salamine gravissimis preliis sepe certatum esset, attritis ultro citroque viribus, capitale crimen Athenis esse ceperat bellum amplius ob eam causam suadere. [2] Contigit ut adipiscende insule consilium Solon unus ex tot milibus videret. Angebatur animo vir et sue reipublice et virtutis amicissimus, metuens ne aut vetitus sermo sibi aut imperatum silentium patrie noceret. Repentinum tandem simulat furorem, dictis factisque omnibus ad id quod animo conceperat mira arte compositis, habitu quin etiam corporis simillimus amenti, se se in publicum proripit impune quidlibet ausurus. [3] Illic conventus ingens populi factus est, quibusdam pristine sapientie veneratione casum viri miserantibus, quibusdam attonitis novitate rei, omnibus finem expectantibus. At ille contionantis in morem aliquanto altius ascendens, non usitato quidem orationis genere, nequid de simulatione detegeret, sed premeditatis carminibus suadere quod per leges non licebat aggressus, adeo cunctorum movit animos, ut indicto raptim bello ex sententia Solonis Athenarum populus et exoptata insula et gloriosa victoria potiretur.


21

[1] Idem, ut quidam memorant, Ulixis figmentum, sed intentio longe alia: quoniam Solon ut sine capitis sui periculo reipublice consuleret, Ulixes vero ut « militiam subterfugeret et regnaret atque Ithace viveret otiose cum parentibus cum uxore cum filio », simulavit amentiam; licet, ut ait Cicero, « apud Homerum, optimum auctorum, talis de Ulixe suspitio nulla sit ».


22

[1] Tempus est duos solertissimos duces quos supra pollicitus sum in medium proferre. Themistocles afflictis Atheniensium fortunis non armis modo sed argutis sepe consiliis opem tulit. Parantibus prostratos impetu Persarum muros urbis attollere et plusculum insuper telluris amplecti, legatio a Lacedemone missa denuntiat ab incepto desisterent. [2] Sensit Themistocles vicine urbis invidiam et, quod in eo rerum statu tutius visum est, respondit venturos ab Athenis qui in consilio Sparthanorum de hoc presentes agerent. [3] Ita remissis domum legatis Athenienses obsecrat ut opus inceptum summis studiis accelerent. Paretur. Ipse post tempus sub legationis titulo digreditur, sed modo morbum, modo sotiorum cunctationem simulans ac velut sine eis nil agi posset expectans, tempus de industria trahebat. [4] Crebrescente interim operis fama, legati Lacedemoniorum Athenas redeunt, ac Themistocles magistratibus athicis per epystolam persuadet legatos capere et loco pignoris servare, quo ipse tutior apud Sparthanos foret. [5] Ad quos precisis morulis perveniens, advocata contione, patriam suam menibus circumdatam iamque et armis et propugnaculis communitam docet; siquas eius consilii penas daret, legatos eorum eadem passuros. Post hec acriter increpuit illorum ignaviam insolentiamque, qui de vicinorum imbecillitate potius quam de propria virtute confiderent. Ita castigatis et pene triumphatis emulis Athenas rediit.


23

[1] Hanibal cum se forte rebus omnibus superiorem crederet, ducibus nostris congressus ac navali prelio fusus erat. Metuensque ideo suorum de se civium iudicia, quorum emulationem usque vel in cladem pertulit, ex ipsa fuga nuntium pro re instructum, antequam casus fama precurreret, in patriam misit. Qui frequenti Carthaginensium senatu quo in statu eorum atque hostium res ante pugnam fuerant exposuit et adiecit: « Hec cum ita sint, dubitat tamen Hanibal iniussu vestro fortunam prelii tentare ». [2] Ea partium conditio proponebatur ut verisimiliter ad Penos esset inclinatura victoria. Itaque conclamatum est ab omni parte consilii nemini dubium quin pugnandum foret: sequeretur igitur fortunam ac pugnaret. Ad hec nuntius: 'Ita fecit' inquit, 'sed illa eum fefellit et victus est'. Precluserat prima percunctatio obtrectatoribus improbandi quod modo probaverant facultatem; fortunam culpare poterant, factum Hanibalis laudare cogebantur.


24

[1] Duo simul hospites pecunie certam summam apud ancillulam deposuerant ea lege, ut ambobus simul restitueretur. Alter deinde hospitum squalidus et defunctum sotium deflens pecuniam repetit; mulier credula bonam fidem agnovit et depositum reddidit petenti. [2] Nec multo post qui defunctus ferebatur affuit et fractam depositi legem questus pecuniam poscebat. Infelix et pecunie inops et consilii nullum nisi voluntarie mortis auxilium habitura videbatur: iam circumspicere ceperat quem funem collo circumdaret, quanam se trabe suspenderet. [3] Miseratus Demosthenes innocentis et per simplicitatem circumvente patrocinium suscepit et in iudicium progressus ita causam egit: « Mulier » ait, « presto est depositum reddere; sed, ut tu ipse fateris, secundum contractus conditionem alteri sine altero non potest; sotium igitur adducito: nulla mora est quominus pecuniam comunem ambo sumatis ».


25

[1] Libet hic Aristotilis factum interserere, ab aliis quamvis alio loco positum. Theodecti discipulo quosdam artis oratorie libros dono dederat, ut ille titulo librorum in se translato publicaret eos, ex alieno studio sibi nomen et gloriam quesiturus. [2] Post hoc, seu discipulo iratus seu dolens alteri laborasse seu glorie cupidior effectus, mutare consilium ceperat et ad se revocare velle quod dederat. In alio igitur quodam libro de re quapiam sermonem habens, addidit plenius sibi de eo disputatum in libris qui Theodectis dicerentur. Ita paucissimis verbis et amici gloriam et liberalitatem propriam, qua nulla maior esse poterat, subvertit. Quam id recte ipse viderit, sed profecto callide.


26

[1] Ferunt Athenis quendam accusatum apud populum de capitali crimine, cum se publice odiosum intelligeret, metuentem sibi, quod res gravis ac periculosa sub infestis iudicibus verteretur, huiuscemodi consilium cepisse: siquidem repente in petitionem honoris descendisse et, ubi misericordiam petiturus putabatur, supremum in civitate dignitatis gradum postulasse; non spe aliqua obtinendi quod poscebat, quippe qui extrema quoque formidaret, sed ut esset ubi se adversus eum conceptus popularis fervor absumeret. [2] Nec aliter evenit: sibilo enim et ignominiosis omnium exprobrationibus e comitio fugatus, cum repulsam gravissimam retulisset, nec multo post dicende cause dies afforet, populus idem priore insectatione satiatus, in secundo misericorditer secum egit. Sic alioquin mortis periculum aditurus in solatium negati honoris remansit in vita.


27

[1] Alexander Macedo responsis iussus primum extra muros urbis inventum morti tradere, obvium forte asinarium occidi preceperat. Ille, quanquam subito consternatus malo, non usqueadeo tamen obtorpuit quin in verba prorumperet: 'Et oro' inquit, 'rex, ne me saltem cause inscium mittas ad Tartara; dic michi priusquam moriar quid dignum morte commiserim'. [2] Tum rex: 'Nichil equidem, sed fors tua hiis te casibus obtulit; nempe superum consiliis agor, ut primum qui hodie michi occurrisset interfici iuberem'. [3] Confirmatus hoc sermone rusticulus minime rusticanam viam evadendi arripuit: 'Si hec vera sunt' inquit, 'hanc ob causam ego non moriar, imo hic qui me preibat': et asellum suum digito monstravit. [4] Tali et tam prompta solertia sibi vitam, regi autem innocentioris victime facultatem tribuit. Ceterum hic, ut rusticus, sibi soli profuit, qui sequitur, ut philosophus, multis consilio utilis fuit.


28

[1] Ad evertendam Lampsacum magnis odiis impulsus properabat Alexander. Erat intra civitatis menia Anaximenes, ipsius Alexandri familiaris ac preceptor, qui ad leniendum discipuli furorem portas egressus obviam pergebat. Vidit hunc venientem Alexander et vaticinatus adventus sui causam: 'Iuro' inquit, 'me non facturum quicquid id erit quod tu me rogaveris'. At ille confestim: 'Oro' ait, 'ut Lampsacum evertas'. Subsistit Alexander et iuramenti religione ceptum deserere coactus est.


29 Moderna

[1] Illud quoque satis callidum, si modo sit verum, quod non multis retro seculis contigisse quidam memorant. Erat in Sicilia, ut aiunt, ingens statua, que in loco notissimo ab extrema hominum memoria intacta permanserat; in qua literis vetustissimis insculptum erat: 'Kalendas Maias habebo caput aureum'. [2] Enimvero id ludicrum commentum quidam credidere. Alii nudum verborum sonum secuti eo vanitatis excesserant, ut in die kalendarum statue caput terebrarent; ubi cum nichil preter solidum marmor invenissent, fabularum ac risus materiam vulgo dederant. [3] Unus tandem, antiquitatem statue simul atque artificium contemplatus, cogitansque in re tam seria aliquid preter fabulam latere, scripturam ab omnibus conspectam sed a nemine intellectam acutiori penetravit ingenio: siquidem die kalendarum redeunte animo atque oculis intentis ortum solis operiens, locum ubi caput statue primis radiis umbram iaceret diligenter annotatum consignavit. Illic postea clam et ex commodo suffodiens magnum auri pondus repperit.


30

[1] Castrucius dux lucanus, vir etatis nostre clarissimus, cum dispensatorem suum, Lupum nomine, de suo locupletatum nosset, cogitans non parvam ab eo pecuniam per ludum exigere, submisit qui ad eum tunc absentem pergeret et domini verbis pecuniam flagitaret. [2] Stetit in dubio dispensator literas Castrucii non videns, quamvis id varietate negotiorum — quod in illo viro verisimillimum erat — omissum diceretur. Statuit tandem inconsulto domino nichil agere. Cuius voluntatem cum per literas exquireret, ille rescripsit tam ambiguis tamque duplicibus verbis, ut licet superficie affirmationem claram continere viderentur, introrsus tamen ad utrumlibet flecti possent. [3] In fine verborum addidit: « Ut petitam a te pecuniam numeres omnino volumus ». Hoc autem tanta prime litere confusione scriptum erat, ut non magis volumus quam nolumus legi posset. Lupus literas domini iubentis cum verbis nuntii petentis conferens, pecuniam numeravit. [4] Interiecto tempore cum rationem redderet, negabat Castrucius iussu suo traditam pecuniam; Lupus literam manu eius scriptam proferebat; Castrucius illam relegens, suam quidem non negare, sed omnia adversus illius sententiam interpretari, et cum ad finem pervenisset, sine ulla hesitatione nolumus legit et non volumus. Intellexit iocum Lupus et subridens siluit.


31 DE SAPIENTIA

[1] Siquis erit forsitan qui magnam spem materie felicioris ex tituli presentis inspectione conceperit, sciat me hoc loco neque mei ipsius neque propositi oblitum de comuni hominum sapientia tractare. Quamobrem siquid altius expectabat, errorem susceptum in limine linquens in vestibulo rebus integris abeat, quod apud me querebat apud alios reperturus. [2] At cui exemplorum illustrium prefertilem vetustatem scrutari propositum est, multis hec diffusa voluminibus coacervantem calamum sequatur.


32 Romana

[1] Scipionem Africanum hac similitudine uti solitum accepimus. "Ut equi" bellis ac victoriis feroces "domitoribus" traduntur, "sic homines" prosperis successibus elatos atque intractabiles "rationis ac doctrine" frenis subigendos ducendosque velut "in girum" in experientiam humanorum casuum et fortune volubilis, ut agnoscant quibus superbiunt quam fragilia quamque caduca sint.


33

[1] Quod si sapienter et fit et dicitur, quantus extimandus est vir qui sine ullo domitore externo, citra omnem adversitatis experientiam, perpetuis victoriis insolentem animum frenavit atque compescuit! qui in eam quam diximus considerationem per se ipsum venit, ut fortune blandientis insidias antequam pateretur agnosceret et quo plus ab ea recepisset, eo minus moribus fidendum suis parciusque retentandos casus intelligeret! [2] Quod de Iulio Cesare lectum est: qui licet bellandi semper cupidissimus fuisset usqueadeo, ut « non ex destinato tantum, sed ex occasione » et sepe horridis tempestatibus, quando nedum castra moturus, sed nec iter ingressurus quisquam videretur, pugnam capescere consuesset, in extremo tamen etatis ad certamen ob hoc unum paululum morosior ac libratior esse cepit, nec voluptate, sed aut necessitate aut evidenti et magna utilitate bella suscipere. [3] Ex eodem crebro "auditum" memorant verbum omnibus, sed in magno presertim constitutis imperio, memorandum: « Difficilius principem civitatis a primo in secundum ordinem, quam a secundo in novissimum detrudi ». [4] Quod dictum eo pertinet, ut omni nisu "principiis" obsistamus, non ignari maioris ibi rei quam que cernitur fortunam verti. Id et a sapientissimis viris consultum et ab ipso non segnius factum quam dictum novimus. [5] Idem iuvenili etate ante ullum maius imperium Pompeie uxori, Lucii Sille dictatoris nepti, repudium miserat propter suspitionem adulterii cum Publio Clodio admissi, qui ad eam inter publicas ceremonias habitu femineo surrepsisse ferebatur. Cuius rei supra meminimus. [6] Eratque tam violenta suspitio ut senatus ob id questionem de pollutis sacris adversus adulterum decerneret. In qua vocatus ad iudicium Cesar, matre ac sorore sine hesitatione testantibus, certi nichil se scire ait. "Interrogatus" que "cur" ergo coniugem "repudiasset", respondit hiis verbis: « Quoniam meos tam suspitione quam crimine iudico carere oportere ».


34

[1] Illum Augusti Cesaris morem probo, quod glorificandis ducibus antiquis qui romanum imperium auxissent, exactissimam diligentiam impendit, « opera cuiusque » redintegrans ac « titulos, dedicatis omnium statuis triumphali habitu in porticibus fori sui ». [2] Factum placet, nec minus ratio: siquidem edicto prefatus est, eo se proposito id agere ut essent quorum ad "exemplar" et ipsius et successorum formarentur mores atque ad quorum veluti presentem regulam institutos principes suos "exigeret" populus romanus. Sapienter undique. Nam hauddubie virorum illustrium memoria, que hiis precipue modis alitur, et populos desiderio illorum aut similium accendit et generosis pectoribus validissimum calcar adigit. Ipsi quidem virtuti constat nullum ab homine mortali vel clarius vel diuturnius premium prestari posse quam glorie. [3] Itaque viventibus quoque ducibus preclaris multos honores largitus est pari consilio, ut et benemeritis suum redderet et animos spectantium spe ac cupiditate similium premiorum ad imitationem virtutis induceret. [4] Hiis actibus unam eiusdem vocem addendam puto. Casu quodam in domum Catonis illius qui Utice interierat ingressus, Strabonem audiit in adulationem sui Catonis inflexibilem duritiem accusantem. Respondit Cesar: « Quisquis presentem civitatis statum commutari non vult, et civis et vir bonus est ». [5] Ita paucis et gravibus verbis alienam famam ac fortunam propriam respexit, dum simul et egregium virum excusavit et velut aliud agens nequis novandarum rerum studio teneretur admonuit.


35

[1] Excidunt et insanis interdum verba, que si cuius sint nescias sapientum putes. Qualia sunt illa Domitiani principis — cuius ut meminerim facit genitor fraterque —: « miserrimam esse conditionem principum » dicebat, « quibus de coniuratione comperta non creditur nisi occisis ». [2] Id quam vere diceret norunt certius experti, qui in eminenti fortune gradu positi, quotiens insidiatores suos quamvis iuste puniunt, totiens ex libidine seviendi finxisse causas et quia nocere potuerunt etiam voluisse censentur. [3] Eiusdem est illud: « Nichil gratius decore, nil brevius ». Huius quoque dicti veritatem quisquis adolescentie sue florem corporeeque forme dulcedinem, velut in ictu trepidantis oculi, dum pretervolat mulcentem simul ac fallentem repetit, quisquis et fugacissime vite lapsum metitur, intelliget. [4] Quam et illud sapienter: « Princeps qui delatores non castigat irritat ». Dignum verbum quod semper in animis hereat regnantum: dum et in actum transferant, nec a Domitiano prodisse meminerint, ne forte dictis illecti rerum imitatores esse condiscant.


36

[1] Exhausto erario multumque inopi republica sub imperatore Vespasiano, mechanicus quidam ingentes in Capitolium columpnas modico ere deducturum se promisit et ostendit modum; placuit inventum principi: opimum igitur precium tribuens artifici, opera eius uti noluit. 'Et habe' inquit, 'hoc tibi; ceterum "sine" me "pascere plebiculam" esurientem'. [2] Quam sapienter et quam lepide providit ne aut ingenium premio careret aut cederet necessitas voluptati; quo nichil potest esse dementius.


37

[1] Huius filius tanto patre dignissimus, Titus, Ierosolimam victor ingrediens et murorum compaginem turresque et propugnacula urbis admirans: 'Vere' inquit, 'Deo iuvante pugnavimus; Deus ipse ab hiis menibus hostes nostros depulit. Quid enim adversus hec manus mortalium valuissent?' [2] Sapientis animi et fragilitatis humane sibi conscii est, sicut nichil sibi fidere, sed omnem rerum suarum spem in Deo ponere, sic secundis successibus nichil attolli, sed universe felicitatis gloriam auctori Deo reddere. Ad quem enim spes honeste diriguntur, ab eodem leti redeunt eventus.


38

[1] A Cesaribus ad senatum transeo. Quis enim proximior gradus est? Cuius sapientia si quot locis apparuit enumerare velim, multum michi arrogem. Ceterum quod numerum excedit extimatione tacita colligitur considerantibus imperium romanum a quam humili principio ad quantum claritatis ac glorie non minus centumvirali consilio quam bellicis artibus evaserit. [2] De qua re pressius cogitantem stupor opprimit, et quam multa sapienter apud hunc ordinem provisa sunt ut me nescire fateor, sic innumerabilia ex ipsis rerum effectibus arbitrari profiteor. Pauca sane que nominatim a scriptoribus referuntur annotabimus, ne fastidiose videamur notissima pretervecti. [3] In primis erga Massinissam hoc consilii cepit. Erat is rex amicissimus populo romano et a quo sibi pro meritis omnia magnifica deberentur. Hic amplificandi regni cupiditate flagrabat, iniussu tamen senatus nil penitus ausurus. [4] Erant in circuitu tam sibi quam imperio infeste nationes: Mauri Numideque et nunquam sponte quietura barbaries. Simul et amici votis succursum et inimicorum odiis occursum est, lege lata qua Massinisse plena et ab omni iugo Romanorum exempta libertas data est. [5] Ita et sibi aggrediendi quod optabat honorificentissime patefactus aditus et illis sine iusta materia querelarum finitimo bello implicitis in Italiam respiciendi aut turbidos effundendi preclusa via est. Si ad amicum respicimus benivole, si ad hostem caute, si ad utrunque sapienter. [6] Idem erga aliud nobile par ducum prestitit: Claudium Neronem et Livium Salinatorem consules, claritate rerum pene pares sed voluntatibus longe discordes, in bellum atrocissimum missurus, ante omnia providit, Salinatore pertinacius obluctante, ut ab odio ac reipublice periculosa simultate discederent. [7] Itaque factum est ut alioquin inter se se durius quam cum hostibus congressuri, animis ac viribus unitis fortissimam felicissimamque victoriam fuso Carthaginensium exercitu et obtruncato formidabili duce retulerint. [8] Per idem tempus in eisdem ducibus illud sapienter statuit, ut ab impetitione acri et importuna Gnei Bebii tribuni plebis, eos ob exacte censure supervacuum rigorem intempestive ad iudicium evocantis, liberi et immunes essent, iniqui rem exempli arbitratus sic turbatis ordinibus maiores magistratus a minoribus molestari. [9] Ad hoc commodius visum est duces domesticis solicitudinibus relaxatos proficisci, omnes in bellum curas studiumque versuros. [10] Illud eiusdem ordinis memorabile consilium. Tiberius Gracchus tribunus plebis, homo seditiosissimus, legem agrariam, multorum malorum causam et latori suo simillimam, protulerat tanto populi assensu, ut tolli lex sine urbis et imperii concussione non posset. [11] Providit in extremis casibus senatus et ipsum quidem tribunum sic meritum capitali supplicio affecit, agrum secundum legem pro virilibus portionibus inter cives distribui passus est. Sic auctore extincto, lege servata, causam tumultus extinxit diversisque modis civili discordie et in presens et in posterum occurrit.


39

[1] Ab amplissimi ordinis commemoratione quo potius divertam quam ad M. Porcium Catonem? Is enim apud Romanos precipuum cognomen obtinuit sapientis; de quo est illud ingens Lelii preconium apud Ciceronem: « Aut enim nemo » inquit, « sapiens fuit — quod quidem magis credo — aut si quisquam sapiens, ille fuit sapiens ». [2] Nec minus Lelio aut Ciceroni, imo magis incomparabiliter credendum quam Apollini, qui Socratem unum ex cunctis mortalibus sapientissimum iudicavit. Itaque apud eundem Ciceronem statim sequitur: 'Cavendum ne ipsum ab Apolline laudatum Catoni anteponamus'; et additur ratio validissima: quoniam Catonis « facta, illius dicta et inventa laudantur ». [3] Nos tamen hoc loco non facta sed dicta Catonis, eaque non omnia, sed unum ex mille referemus, servatis non sententiis modo, sed verbis etiam: quod vel eorum brevitas vel loquentis autoritas meretur. [4] « In oratione de preda militibus dividenda », ubi adversus predones reipublice graviter invehitur, verba sunt hec: « Fures privatorum furtorum in nervo atque in compedibus etatem agunt, fures publici in auro atque in purpura ». [5] Deus bone, quam id vere sancteque michi dictum videtur! quam id cupide nunc apertius latiusque dissererem, nisi fures publicos formidarem! Neque enim ludus est insultare sceleribus illorum, quibus ut voluntas pessima, sic et potestas maxima et flagitiorum omnium impunitas in penam humani generis data est. [6] Eiusdem « ex oratione de edilibus vitio creatis hec verba » placuerunt: « Nunc enim » inquit, « ita agunt in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Sepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse: quid ergo inter offam atque herbam, ubi longum intervallum est? ». [7] Hoc quidem quam sapienter dixerit, cogitent qui spes suas, tum cum maxime propinque atque infallibiles videbantur, sepe repentinis casibus caducas et inanes experti sunt. [8] Tertium hiis adiciam Catonis dictum, ex « oratione quam Numantie apud equites » habitam scriptis edidit excerptum. « Cogitate » inquit, « cum animis vestris: siquid vos per laborem recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, bene factum a vobis, dum vivitis, non abscedet; siqua per voluptatem nequiter feceritis, voluptas cito abibit, nequiter factum illud apud vos semper manebit ». Hec ille. [9] Ego autem hoc dictum mecum sepe recogitans, ita semper habui velut Dei potiusquam hominis ore prolatum sit; nec ad laboriose virtutis studium et inertis odium voluptatis quicquam vel sapientius arbitror vel efficacius dici posse. [10] Nec quartum pretermittam apud Ciceronem a Lelio relatum: « Multo melius de quibusdam merentur » inquit Cato, « acerbi inimici quam hii qui amici dulces extimantur; illi enim sepe verum dicunt, hii nunquam ». [11] Sine dubio quidem sicut hostilis mordacitas multis sepe correctionis causa fuit, sic contra amicorum blanditie multis lapsus turpissimi materiam prebuerunt. Et huius quidem dicta, sequentis vero silentium laudatur.


40

[1] Lutatius quidam romanus eques se se virum bonum ferens, negante altero, sponsionem cum illo fecerat quod vir bonus esset. Huius rei iudicium Licinio Fimbrie, claro et sapienti viro, creditum erat. [2] Ad quem cum partes venissent sententiamque flagitarent, diffinire recusavit utrinque prospiciens: ne scilicet aut virum bonum negando pronuntiatione sua famam illi qua pollebat eriperet aut affirmando peieraret; non ignarus meritum viri boni nomen multis et magnis virtutibus constare, quarum aliquanto facilius fama quam effectus queritur.


41

[1] Marcum Agrippam, qui sapientia et virtute animi dignus est habitus quem divus Augustus, optimus rerum extimator, plebeium hominem, nullis maiorum statuis aut titulis clarum, tot generosis patritiorum familiis preferret et ex cunctis mortalibus unice carissimeque filie virum deligeret, dicere solitum accepimus plurimum se teneri illi salustiane sententie que apud eum in oratione Micipse morientis inseritur hiis verbis: « Concordia parve res crescunt, discordia maxime dilabuntur »; per hanc enim se didicisse "et fratrem et amicum" bonum ac fidelem agere. [2] Quod idcirco inter memoranda retulimus, quia bene instituti et ad felicitatem perventuri animi mos est salutares huiuscemodi voces in usum vite transducere; alioquin multa legisse vel scripsisse ingenii aut diligentie et fortassis eloquii signum erit, illud vero sapientie.


42

[1] Hic si philosophorum quorum et oratio et vita sapientie exemplar esse debet dicta conquiram, quid aberit quominus integros nostrorum, precipueque Ciceronis ac Senece, libros sapientissimis sententiis refertos huic operi inseram? Sed non hoc michi propositum nec necesse est. Eorum potius quorum apud nos libri non extant singulas aut raras sparsasque sententias colligere, nostrorum quoque aliquid aliunde potiusquam ex eorum disciplinis attingere fert animus. [2] Et ut a principe nostrorum incipiam, M. Tullius Cicero fratrem habuit Quintum Ciceronem non satis spectati nominis in administratione proconsulatus Asie. Eodem tempore Octavius, ille qui Cesarem Augustum genuit, provinciam Macedoniam summa vel erga sotios fide vel adversus hostes fortitudine pretor obtinebat. Itaque Tullius fratrem per epystolam hortatus est ut in gubernanda provincia vicinum suum Octavium studeret imitari. [3] Que siquidem exhortatio prima fronte simplex ac facilis, si excutias, sapientie plena est. In omni enim operatione nostra, sive is virtutis ac modestie, sive pacis, sive armorum, sive literarum aut eloquentie actus sit, expeditissime plerunque nos imitatio perducit quo vel nunquam vel serius ingenium perduxisset. [4] Quoniam sicut vultus ad speculum, sic mores hominum ad exemplar facillime corriguntur; sicut preterea certius eum callem ambulamus qui aliorum vestigiis signatus est, sic in vita alienis exemplis promptius inheremus quam novam ipsi viam nullo duce suscipimus. Et hoc totum est imitationis illius quam fratri suadebat sapiens frater.


43

[1] Verum ut appareat multum quenque facilius aliis consulere quam sibi, idem ille Quintus Cicero Marco Ciceroni fratri consilium dedit, quod si servasset potuisset forsan in lectulo suo mori, potuisset integro cadavere sepeliri. Consilium fuit ut libratis equalium suorum virorum illustrium miserandis casibus periculisque suis circumspectis, se se "a contentionibus" et nichil profuturis reipublice, sibi autem gravissime nocituris, "dimicationibus" abstineret. [2] Providentissime quidem: quid enim stultius quam desperantem presertim de effectu litibus perpetuis implicari? [3] Itaque Tullius ipse huius fraterni consilii quodam loco meminit "verumque" et "sapiens" fatetur. At quam id sapienter observaverit notum est. Sed fatalis eum forte necessitas urgebat, cui obsistere nescio an impossibile, sed est profecto difficillimum. Et hinc michi qui sequitur in memoriam redit.


44

[1] Anneus Seneca de exilio, quod in insula Corsice dulci otio summaque animi tranquillitate ac studiorum libertate transegerat, reversus — quem reditum in quadam tragedia graviter ac magnifice deplorat —, Neronis impietatem crescentem in dies singulos et circumfusam aulicorum invidiam perhorrescens, "sepe commeatum petiit"; ac veritus ne divitiarum suarum velut uncis quibusdam teneretur, "bonis" suis omnibus "cessit". [2] Sapienti nempe consilio: nam et prudentis naute est thesauros in tempestatibus iactare, ut vel nudus enatet, et ab hoste mortem metuentis equanimiter membrum quo vincitur amittere, ut vel truncus effugiat. [3] Nemo itaque Senecam arguat quasi volens illi officine scelerum inheserit: omnia tentavit ut previsum discrimen evaderet, sed invicta necessitas huic quoque restitit in limine, nec abscedere passa est, donec inhumanus et periurus princeps, qui ei crebro iuraverat moriturum se potius quam illi nociturum, extremam preceptoris sui senectutem, non quidem immatura, sed impia et indigna morte preverteret.


45

[1] Sed ubi Varronem linquimus? Is quidem ait: « Si quantum opere sumpsisti ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophie dedisses, ipse bonus iampridem esses factus ». De pane loquitur, quod is cibus quotidianus est homini. [2] Idem fere de rebus omnibus dici potest: 'Si eius cure quam in divitiis posuisti partem duodecimam in bonis artibus posuisses, iampridem veris divitiis abundares; si eius temporis quod amice obsequens perdidisti duodecimam partem obsequiis Dei dedicasses, iampridem amicissimus Illi fores; si eius opere quam circa bonam valitudinem ac formam corporis consumpsisti duodecimam partem circa cultum animi consumpsisses, iampridem tibi et pulcritudo et sanitas contigissent, quas nec morbus nec ferrum nec senectus eriperet'. [3] Nunc igitur quantus furor mortalium, qui preciosissima negligentes in rebus vilissimis ac fugacissimis occupantur!


46

[1] Favorini philosophi ingenio agili atque eloquentia iocunda dictum unum, quod in vita hominum frequens et quotidianum est, preterire non placuit. Solebat Favorinus dicere peius de fama nostra mereri lentos ac steriles laudatores quam acerrimos detractores. [2] Huius fore rationem quod detractores, quanto id ardentius agerent, tanto maiori odio accensos appareret tantoque minus fidei apud animos audientium reperirent; at exiliter laudantes amicitie speciem preferrent, quod nisi diligerent non laudarent, ceterum nichil aut modicum in nobis laude dignum invenire crederentur. [3] Idem divinos et futurorum notitiam promittentes copiosissime refellebat, nullam eis habendam omnino fidem docens: etsi enim aliqua interdum oscitantes vera iactarent, casu id non ratione contingere; uti eos lubricis et fallacibus coniecturis ac, velut per tenebras suspenso gradu pretentaque manu palpitantes, nonnunquam in ipsam veritatem ignoranter incurrere, nequaquam per eadem vestigia si iubeas reversuros, ut quibus nichil comperti foret et nulla arte ducerentur. [4] Sepe preterea adiutum iri consulentium vanitate et credulitate dementium abuti, multaque de circumstantibus percunctando ad ipsa que silentur quadam versuta ratiocinatione penetrare, ideoque sepius videri preteritorum quam futurorum vates. Sed ob hoc ipsum apud animos noscendi desiderio flagrantes secuturi temporis fidem promereri. Ita tamen vel fortuito vel callide vaticinantes consequi non posse, ut, cum omnia mentiantur, responsorum pars millesima vera sit. [5] Stultum ergo dicebat Favorinus inter tot mendacia tam raram tamque ancipitem veritatem aucupari. Addebat hiis esse optimum nichil de futuris inquirere et Caldeos totumque id genus hominum contempnere; nichil enim ab hiis audire posse nisi grave et molestum. [6] Quoniam aut vera respondebunt, aiebat, quod rarissime solent: siquidem mala, miseriam ante tempus afferent et supervacuam solicitudinem; posita enim illinc veritate, adest hinc necessitas; ita nichil prescisse nisi dolorem afferet. [7] Libet hoc loco subsistere et quod comunis rerum natura non patitur tentare, an minori maior sine offensione possit interseri: hoc est Favorino Marcus Tullius. [8] Cuius hec sunt, ut omittamus superiores: « Marco Crasso putas utile fuisse tum cum maximis opibus fortunisque florebat, scire sibi interfecto filio Publio exercituque deleto trans Euphraten cum ignominia et dedecore esse pereundum? [9] an Gneum Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus triumphis, maximarum rerum gloria letaturum fuisse, si sciret se in solitudine Egiptiorum trucidatum iri amisso exercitu, post mortem vero ea consecutura que sine lacrimis non possumus dicere? [10] quid vero Cesarem putamus, si divinasset fore ut in eo senatu quem ex maiori parte ipse coaptasset, in curia pompeiana ante ipsius Pompeii simulacrum, tot centurionibus suis spectantibus, a nobilissimis civibus, partim etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatus ita iaceret, ut ad eius corpus non modo amicorum, sed ne servorum quidem quisquam accederet, quo cruciatu animi vitam acturum fuisse? Certe ignoratio futurorum malorum utilior est quam scientia ». Hec Cicero. [11] Possem ego et antiquos et fortunatissimos etatis nostre viros in huius sententie testimonium vocare, sed nec necesse est, nec locus hic longiorem digressionem recipit, et attigisse videtur ille clarissima. [12] Sin autem bona prenuntiant, duplex incommoditas: expectationis tedium et precogniti gaudii extenuatio, quod repentinum cumulatius ac gratius obvenisset. [13] Aut falsa dicent, quod quotidianum apud eos est, et si erunt infelicia, angoribus falsoque metu, si felicia, inani spe ac gaudio tristitiaque, ubi te delusum senties, torqueberis. In omnem igitur eventum hos nugatores sicofantas contempnendos fore. [14] Ad hanc fere sententiam — ut preteream Dicearchum, qui expedire nobis omnino futura "nescire magno" volumine conclusit — breve et, ut ita dixerim, manuale Favorini consilium extat, meo quidem iudicio salutiferum ac summopere servandum, et cuius ipse michi sum conscius a me semper observatum, ante etiam quam vel Favorini vel Dicearchi nomen audivissem. [15] Memineram quippe poetici illius: quid crastina volverit horaScire nefas homini; sed multo maxime natura ipsa me in hanc sententiam ducebat hiis ipsis rationum vinculis que post philosophica esse didici. [16] Accedunt et antiquorum testimonia multa; e quibus duo in Noctibus Athicis scripta sunt poetarum in illa prima etate preillustrium. Pacuvius enim ait: Nam si que eventura sunt prevident equiparentur Iovi. [17] Rursum — quod in illis Noctibus non habetur — Pacuvius idem ait: istis qui linguam avium intelligunt Plusque ex alieno iecore sapiunt quam ex suo, Magis audiendum quam auscultandum censeo. [18] Actius vero: Nichil, inquit, credo auguribus, qui aures verbis ditant Alienas, suas ut auro locupletent domos. [19] Tertium hiis Ennium addiderim, qui vetusta illa et venerabili facundia hos ipsos eleganter irridet. Ut verbis etiam eius utar, Qui sui questus causa fictas suscitant sententias, non enim sunt hii aut scientia aut arte divini; Sed superstitiosi vates impudentesque arioli, Aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat; Qui sibi semitam non sapiunt, aliis monstrant viam, Quibus divitias pollicentur, ab hiis dragmam ipsi petunt; De hiis divitiis sibi ipsi deducant dragmam, reddantcetera. Ennius hec. [20] Hiis et quartum aggregaverim physicum Democritum, hominem spectate autoritatis. Is ergo adversus divinationem iocans: Quod est, inquit, ante pedes nemo spectat, celi scrutantur plagas. [21] Quintus ecce supervenit, premissis omnibus fide dignior, Cato, « qui mirari se ait quod non ridet aruspex aruspicem cum videt ». Quod eo spectat quia tot ineptiis credulos homunculos illudunt, ut occursus memoriam et risum ex mutua conscientia movere debeat. [22] Hec raptim ad retrahendum ab hiis ineptiis adolescentes dixerim, quanquam deliros similiter senes ineptire videam, qui, cum mirari potius deberent quomodo tandiu membris trementibus vixerunt, consulunt qualiter victuri sint; de morte autem nichil interrogant, quasi illa, quia tantum eos distulit, oblita sit. [23] Ceterum de tota hac re, ad utranque partem conquisitis argumentis et persuasionibus variis, libri duo extant Marci Tullii accuratissime compositi, qui inscribuntur De divinatione. Illi quidem cui hec breviora non sufficient adeundi sunt.


47

[1] Sed michi Favorini mentio Domitium, urbis Rome clarissimum grammaticum, in animum adducit; cuius responsio, licet paulo quam virum modestum deceat concitatius facta sit, sapientie tamen plenam continet sententiam. [2] Interrogatus enim ab illo de peregrinorum quorundam verborum proprietate, animo simul ac fronte permotus: « Nulla » inquit, « prorsus bone salutis spes reliqua est, cum vos philosophorum illustrissimi nichil iam aliud quam verba autoritatesque verborum cordi habetis ». Pauca preterea turbata voce in hanc sententiam questus, ita conclusit: « Utinam muti omnes homines essemus! minus improbitas instrumenti haberet ». [3] Quid nunc diceres, Domiti, quando philosophia posthabita et neglecta, garrulitatem pro virtute sectantes omnes se certatim ad dyaleticam transtulerunt, nec pudet in puerilibus senescere sapientie studium professos?


48

[1] Detur et poetis locus. Afranii circa hanc ipsam de qua iam diu loquimur sapientiam celebris ac vulgata sententia est, « usus eam memorieque filiam » opinantis. Quo intelligi vult sapientia non in libris tantum ac disciplinis liberalibus consistere, sed in experientia rerum omnium magistra, accedente fideli eorum que quis viderit memoria. Hinc enim et sibi et aliis certius quenque consulere argumento rerum in quibus sepe periclitatus sit quam verborum in quibus alienis ingeniis lusum est. [2] Altius quidem in animos descendere semel visa quam septies audita compertum est. [3] Ipsius Afranii verba ex « togata cui Selle est nomen », in Athicarum Noctium libris posita, huc transferre propter eorum vetustam elegantiam videtur. Sunt autem huiusmodi: Usus me genuit, mater peperit Memoria, Sophiam vocant me Grai, vos Sapientiam.


49

[1] Nec Pacuvium excludam. Cuius dictum unum « scribi debere pro foribus templorum omnium » in eisdem libris scriptum est: Ego, inquit, odi homines ignava opera et philosophica sententia. [2] « Nichil enim indignius neque intolerabilius fieri potest, quam quod homines ignavi ac desides, operti barba et pallio, mores et emolumenta philosophie in lingue verborumque artes convertant et vitia facundissime accusent, intercutibus ipsi vitiis madentes ».


50

[1] Inter exempla sapientie cernens Aristophanem temperare michi nequeo quominus unum quoque de tam multis nostri poete figmentum illustribus dictis annumerem. In illa etenim horrenda nocte troiani excidii — per quam non inepte quidem intelligitur humane vite status, falsis primum ac brevibus gaudiis illusus et velut sompno felix, mox, ut expergisci ceperis, tenebris atque horrore obsitus, inter innumerabiles miserias ac labores et pericula vergens cum lacrimis ad ineluctabilem interitum — in illa, inquam, nocte Eneam ipse suum per hostes ac flammas errantem facit; sed donec lateri genitrix Venus affixa est caligantibus oculis securum, at ubi primum illa digreditur purgatis luminibus viri fortis iratas deorum facies apparuisse subiungit. [2] Qua in re more poetico magne sapientie recondit archanum, quoniam et experimento compertum et magnorum hominum autoritate testatum est, ab aspectu divinitatis nichil magis abstrahere quam usus Veneris, quo amoto et simul "mortalis visus" discussa caligine incipit quidem Deus apparere, sed iratus, ita tamen ut evadendi non preripiat facultatem.


51

[1] Ut autem retrogrado ferar stilo, Fabritius ad Pyrrhum legatus a senatu, dum moram trahit apud regem, audiit a Cinea, qui vice versa a rege legatus ad senatum venit, Athenis esse quendam, qui sapiens haberetur, disputare solitum ac diffinire omnia que agimus in vita ad voluptatem referri: illam finem esse ac premium actionum laborumque omnium. Eo autem audito vir temperatissimus atque fortissimus obstupuit. [2] Quod cum domi narraret, Tiberium Coruncanium et Manium Curium sic optasse ferunt: « Dii, talem sapientiam hostibus populi romani! » Sapienter ceu ludo diram illis pestem imprecati. Profecto enim qui voluptatem rerum suarum terminum constituit, nichil gloriosi aut magnifici operis, illa semper ad se animum retorquente, suscipiet.


52 Externa

[1] Atque ut parumper in Italia subsistamus, non absimiles Gaii Pontii Samnitium imperatoris preces: « Utinam » inquit, « ad id tempus me fata reservassent, quo Romani dona accipere cepissent! Non essem passus eos diutius regnare ». Sapienter id quidem hostis optabat: videbat enim imperium donis corruptibile diuturnum esse non posse.


53

[1] Dyonisius maior, qui Siracusas, Sicilie nobilissimam quondam ac florentissimam civitatem, gravi servitio calcavit, tam delitiis quam feritate notissimus, cunctis varie blandientibus solus de se verum testimonium dedit. [2] Cum enim Damones quidam fortunarum eius precipuus mirator, statum illum celotenus attollens eum omnium mortalium longe felicissimum predicaret: 'Vis ne' inquit, 'igitur felicitatis mee particulam degustare?' 'Imo vero' inquit ille, 'nichil magis opto' . [3] Tum Dyonisius imperavit Damonem in convivium perduci et in loco ornatissimo discumbere: ostro ac sindone circumamicti parietes, serico ac floribus solum omne substratum. Electissimarum dapium ingens copia et suavis bachi discolor varietas in gemmis translucentibus et in vasis aureis, artificio vincente materiam, alternatim apponebantur convive attonito et gaudenti. [4] Aderant omnis generis odores et gule irritamenta extremo procul oriente transmissa; ministrabant tenerrime etatis et forme rarioris adolescentuli, nutum edentis observantes attentius et alacrius obsequentes. Coronatus Damones purpureum lectum molli premebat accubitu; iam felix, iam sibi sapiens videbatur et tyrannice felicitatis verum sibi iudicium arrogabat. [5] Hec inter ex laquearis inaurata trabe supra caput discumbentis coruscus mucro demittitur equine caude setula tremente suspensus, iamiam casurus et similis iam cadenti. Ille autem subito horrore perculsus expalluit: herere cibus faucibus, non apparatum non ministros non epulas circumspectare, denique nusquam oculos ab acie ferri minacis avertere. [6] Oravit tandem ut abire permitteret, nolle se diutius esse felicem. 'Atqui' inquit Dyonisius, 'talis die noctuque vita mea est, qualem tu momento temporis pertulisti; hec est illa felicitas quam inexpertus tantopere mirabaris'. Sic castigatum hominem dimisit. [7] Hactenus hec a multis rerum scriptoribus tradita sententiis alienis nostro sermone retulimus, hoc addentes historie: nequaquam potuisse tale aliquid nisi ab homine acuto et proprium atque omnium tyrannorum statum altius intelligente confingi. Et actum quidem magne sapientie nullus negaverit. [8] Quod idcirco minus miror, quia hunc ipsum Dyonisium fuisse "virum acrem" et "in victu" temperantem atque "in gerendis rebus industrium" testis est Cicero; tam scelesti tamen perversique propositi tantisque civium suorum circumventum odiis propter exacti temporis flagitia, ut si vitam tyrannicam dediscere vellet — o misera peccantum conditio! — sine capitis sui periculo non liceret. [9] Hinc, iam servato regionum situ, sicut ex Italia in Siciliam venimus, sic e Sicilia in Africam navigemus.


54

[1] Et quoniam sensim ad externa delapsi sumus, quod velut de longinquo Pontius cernebat non multo post tempore genitus alter hostis ante oculos habebat; tam cito romani mores eversi sunt, simul cum victoriis regum ac gentium irrumpente urbem avaritia! [2] De Iugurtha loquor Numidarum rege, qui corrupta muneribus senatus parte atque auro victis belli ducibus sepe votorum iniquissimorum compos, cum tandem pecunie et artibus suis fidens Romam sub fide publica venisset atque inde, preter spem verecundia vincente cupidinem, iussus excederet, portas urbis egressus crebroque tacitus subsistens et in tergum versus in finem traditur dixisse: « O urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit! » [3] Quod verbum, quamvis ab hoste prolatum, dictu mirum est quam late vulgatum sit ad infamiam Romanorum. Ceterum ex eodem sapientie fonte prodierunt et superioris votum et huius exprobratio.


55

[1] Iam vero quia cum Iugurtha inter exempla regum venimus, Philippus occurrit Macedonie. Cuius ad Alexandrum filium subiectorum benivolentiam muneribus aucupantem extat epystola huius sententie: 'Quis tibi error suggerit, fili, eos te "fideles" habiturum, "quos pecunia" paraveris amicos?' Sapienter ac regie: pecunia siquidem mercenariorum atque servorum opera, amore atque humanitate ingenuorum amor et fides queritur.


56

[1] Huius lateri coniunx hereat Olimpias, que, ab Alexandro filio literis receptis in quibus se Iovis Ammonis et Olimpiadis regine filium inscribebat, rescripsit, ventosam nati castigans insolentiam, hiis verbis: « Admodo » inquit, « mi fili, quiescas, neque deferas me neque crimineris adversum Iunonem; malum michi prorsum illa dabit magnum, cum me literis tuis pellicem esse illi confiteris ». Laudata mulieris sapientia adulatorum flatibus et falsis opinionibus imbutum filium non aspere, ne notam ferociam irritaret, sed lepide atque salubriter admonentis.


57

[1] Hinc et ipse filius resipiscens aliquando sapientius loquitur. Dum enim Indiam bello premit et muro civitatis quam obsidione cinxerat incautius obequitat, sagitta crus traiectus non dimisit inceptum, sed intempestivo labore dolorem auxit; verum postquam refrigescens sanguis et subarescens vulnus patientiam vicerunt, exclamavit: « Omnes me filium Iovis dicunt, sed dolor hic hominem me esse testatur ». [2] Conscientiam propriam excutere et illi potius quam blandientum sermunculis fidem dare ac stultitiam dediscere, vel sero, proximus ad sapientiam gradus est.


58

[1] Nec extorquebit aut brevitatis studium aut vulgate rei vitandum repetitione fastidium ut sermonem Ciri Maioris morientis, a Tullio ex Xenophonte translatum, pretermittam. [2] Sic enim filios alloquitur: « Nolite arbitrari, o michi carissimi filii, me cum a vobis discessero nusquam aut nullum fore. Neque enim, dum eram vobiscum, animum meum videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex hiis rebus quas gerebam intelligebatis. Eundem igitur esse creditote, etsi nullum videbitis. [3] Nec vero clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nichil eorum ipsorum animi efficerent quo diutius memoriam sui teneremus. Michi quidem nunquam persuaderi potuit animos dum in mortalibus essent corporibus vivere, cum exissent ex hiis emori, nec vero tunc animum esse insipientem cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus purus et integer esse cepisset, tunc esse sapientem ». Hoc ad contextum de regiis verbis elicui. [4] Opinio quidem immortalitatis anime non solum ut vera, sed ut studio quoque virtutis amicissima, pie ac tenaciter amplectenda est; hac enim sublata, omnis profecto mortalium ardor refrigescet, quo ad honesta succendimur. Quis enim dempta spe premii maioris, tot humane vite pericula tantosque labores perferet? quis se voluptatibus arcebit aut impetus animi refrenare volet? qua ira aut libido vocaverit sequetur quisque. Ita totus hic pulcerrimus atque optimus rationis ordo turbabitur, interque marcidum otium et efferatam rabiem sine salutis respectu fluitabit humanum genus. [5] Duo igitur in rege miror: et quod dogma tam verum tamque salutiferum, ceterum illa etate vixdum principibus cognitum philosophis, tam constanter affirmet et quod id in ipsa morte faciat. Neutrum enim sine magna quadam et singulari sapientia contigisse arbitror.


59

[1] Prescriptis regibus Themistocles atheniensis accedat, non ipse quidem rex, sed nullo Persidis aut Grecie regum inferior. Hic interroganti amico an honesto inopi an diviti sed infami unicam filiam in matrimonium daret, "virum" sine "pecunia quam pecuniam" sine "viro" se "malle" respondit, virtutem in homine spectandam potiusquam fortunam docens.


60

[1] Atheniensibus quondam divinos honores negantibus Alexandro: « Videte » inquit Damocles, « ne dum celum custoditis terram amittatis ». Non minus sapienter dictum quam festive: qui enim potenti minora negat, maiora permittit, et immodicus sepe libertatis usus servitutis occasio est. Et hii quidem dicto, at vicinus eorum facto sapiens inventus est.


61

[1] Agesilaus lacedemonius deprehensa coniuratione scelestorum civium adversus salutem publicam, cum eos nec raptim aut citra iuris ordinem condempnare posset, nec de indempnatis secundum Ligurgi leges supplicium sumi liceret, et periculosam animadversionis moram esse constaret, inter has difficultates dubius hoc tandem consilii cepit: legibus abrogatis coniuratos morte multavit confestimque restituit leges. Ita nec contra eas nec contra rempublicam factum est. Huiuscemodi abrogatio confirmatio iuris fuit. [2] Sed iam satis inter duces hesimus; deinceps sapientum ac philosophorum qui in Grecia floruerunt ex innumeris pauca memorie prodita renovare tentabimus, lectorem orantes det veniam si in rebus magnificis paulo cunctatior stilus est, nec tacita nostri admiratione contentus alienis parumper dictis interstrepit.


62

[1] Athicum Solonem predicare solitum ferunt expectandum novissimum vite diem ut quis beatus iure vocaretur. Omnes nempe dum vivimus, quocunque gradu positi, subiacemus imperio ac ludibriis fortune, a quibus perraro quidem immunes, a periculo autem ac minis nunquam tuti sumus: in quantalibet igitur rerum affluentia, de futuro semper incerti, dici non possumus felices. [2] Quod verbum altius intelligitur ab hiis qui ex altissimo dignitatis ac potentie solio, ubi firmiter stare videbantur, repente corruerunt. [3] Id cum in multis sepe, tum clarissime in Creso Lidorum rege, cui hoc dictum a Solone tradit Herodotus, apparuit. Hunc enim potentissimum sue etatis Solon ut ad "longe vite finem respiceret" admonuit; quod ille tunc fortune fidens despexit, nec prius intellexit quam a Ciro Persarum rege brevi post victus ac vinctus flammisque traditus est, mediaque iam ex morte Solonem vere vatem exclamavit. [4] Quod admirans Cirus differri tantisper supplicium imperavit, dum quid ille Solonem vociferaretur agnosceret; et adiuvit repentinus imber imperium flammasque compescuit. Re autem intellecta fortune vim reputans et statum hostis miseratus, vitam sibi, sed sine regno et, ut quidam adiciunt, sine libertate, restituit. [5] Recte igitur dici potest quod de mortali felicitate sola mors iudicat. Quamobrem brevibus quidem inclusum, sed late patens et salutare consilium Solonis uni datum ab omnibus observandum qui vel sunt vel fieri cupiunt sapientes, non solum si propter felicitatis, de qua diximus, iudicium, quod ita Solonem sensisse Cresi finis indicat, sed etiam si propter vite ad unum aliquod signum disponende certitudinem, quod verba ipsa non respuunt, intelligere vellemus dictum esse « ad finem vite respice ». [6] Profecto si hoc temporis momentum degere cupimus tranquille, proponendus animo est aliquis certus vite cursus ac terminus ad quem omnia nostra referantur. [7] In quo quam comuniter peccetur ab omnibus non audeo dicere. Progredere in vulgus quisquis hoc scire cupis: passim tibi senes ridiculi occurrent, nova vite consilia post legitimum tempus mortis agitantes, nec aliter anxii quam si per eadem vite vestigia reversuri sint; curam que prima esse debuerat ad extrema transtulit mortalis incuria; atque utinam vel senectutis consilia constarent miseris, quibus saltem in morte frueremur, sed hec quoque titubant assidue, eoque magis quia multa videndo multivoli facti sumus. [8] Omne genus hominum percurre, rarissimos invenies qui liquido quid sibi velint explicare queant: bene quidem ac feliciter sibi esse cupere affirmabunt omnes, sed id quonam modo aut quibus viis expetant, hic est illa consiliorum inconstantia votorumque confusio. [9] Nec mirum: sicut enim in alto navis quem portum petat ignara, sic vita hominum ad quem finem dirigatur nescia, vaga semper et incerta fluctuabitur, ut diversis illa flatibus, sic adversis hec exagitanda sententiis, ad millesimum licet annum veniat, pluribus certe consiliis sed pari vanitate peccabitur. [10] Ego autem vereor ne sapientissimi viri verbum puerilibus magis querimoniis implicuisse videar quam declarasse; hinc igitur ad aliud eiusdem dictum transeo. [11] Fortunam propriam miserabiliter flenti amico huiuscemodi solamen adhibuit. In locum eminentem unde omnis civitas videri posset adducto: 'Circumspice' inquit, 'hanc terram quam incolimus'; quod cum is sedulo fecisset: 'Nunc' ait, 'apud animum tuum versa quot quantique hactenus in hiis domibus merores fuerint, quot modo sint, quot in posterum futuri, comunemque mortalium querelam in patientia et lamentis propriam tuam facere desinito'. Sapienter atque magnifice! [12] Quantus est enim error: nemo se hominem natum esse conqueritur, humana cuncti patimur cum gemitu! tantaque perversitas incessit: homines et esse cupimus et dolemus. [13] Huic consequens est eiusdem dictum: « Si omnium calamitates ac miserie in unum convehantur, viritim in singulos refundende, et ad hunc immensum atque inextimabilem malorum cumulum cuncti conveniant mortales, fore ut attonitus quisque cum propriis et usitatis abire malit, quam novam ex universo sibi obvenientem portionem sumere ». [14] Quod dictum eo spectat, ut nos qui mediocribus agimur incommodis, sortem nostram equanimiter toleremus, non tam ad aliquot preeuntes quam ad sequentium turbam oculum habentes, nec ignari si quibusdam invidemus, innumerabiles esse quibus invidiosi sumus, ut permisceri singulorum mala et equis partibus distribui, nobis qui nunc de statu nostro sine fine conquerimur nequaquam expediat.


63

[1] Progresso in medium Solone quid sex alii qui eodem sapientie nomine gloriantur facient? Falso gloriari dixerit quispiam, nisi et ipsi de sapientie sue fontibus singulos saltem haustus sitienti prebeant lectori. Quod igitur in ducibus observatum est, observetur in hoc ordine: ad latus atheniensis lacedemonius sedeat Chilon. [2] Ipse est qui illius auctor sententie traditur que in templo delphici Apollinis scripta fuit: « Nosce te ipsum ». Cuius precepti tanta vis est, ut non homini cuipiam, sicut ait Cicero, tribueretur, sed deo. [3] Quo quidem, ut ait idem, « non, credo, id precipitur, ut membra nostra aut staturam figuram ve noscamus; neque nos corpora sumus, nec ego hec dicens corpori tuo dico. Cum igitur 'Nosce te' dicit, hoc dicit: 'Nosce animum tuum'. Nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum; ab animo tuo quicquid agitur, id agitur a te ». Hec Cicero. [4] Quod et michi plane probatissimum est et eo spectare videtur, ut et cognitos animi defectus reformemus et in actionibus nostris nosmetipsos metiamur atque extimemus acriter quid quisque animi robore, quid lingua, quid ingenio valeat, quid viribus corporeis, ne aut ignarus sui nobilitatem insitam desidia corrumpi sinat aut vana opinione tumefactus ridiculosa corruat audacia.


64

[1] Cleobolus lidius dixisse fertur ariston metron, quod latine sonat modus optimus. Quid hoc brevius, quid sapientius dici potest? Cuius in singulis vite nostre particulis meminisse conveniet, seu vigilandum seu dormiendum, seu laborandum seu quiescendum erit, seu loquendum seu tacendum; et ut breviter cuncta complectar, quicquid agemus, quicquid cogitabimus, nisi hoc ante oculos semper habuerimus, facillime crebroque nimis aberrabimus. [2] Hinc traxisse videtur comicus Terrentius quod ait in Andria: nam hoc arbitrorapprime in vita esse utile, ut nequid nimis. Explicuerat aliis verbis Cleoboli sententiam si addidisset: 'et nequid parum', nisi forte hoc ipsum 'nimis' ad utrunque porrigitur. [3] Itaque plenius locutus michi videtur Flaccus ubi ait: Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.


65

[1] « Noxam presto esse spondenti vel adesse vadimonio » Thaletis milesii sententia est; quam comperte sapientie lacrimose sero penitentium querele et miserabiles patrimoniorum casus indicant eorum qui pro aliis spoponderunt. [2] Idem, cum ab eo quereretur nunquid operationes hominum laterent deos: « Ne cogitationes quidem » ait. Quo tacite monemur non minus abdita mentium quam exteriora corporum actuumque introspicientis Dei oculis approbare, nullam in latebris spem habentes.


66

[1] Biantis prienei dictum est: « Plures mali ». De cuius veritate nemo ambigit qui modo inter homines educatus sit; quorum ex milibus quot reperire liceat bonos, utinam minus evidens foret! Parum abest quin melius dicturus fuisse videatur: 'Omnes mali'; eo enim perventum est ut bonus habeatur quisquis distat a pessimo. [2] Eiusdem est vox illa famosissima. Dum enim patria eius expugnata et incensa omnes cives quos cladi publice fortuna subduxerat, cariorum rerum sarcinulas efferrent atque ipsum vacuum abeuntem ut idem faceret monerent: « Ita » inquit Bias, « facio: omnia mea mecum porto », quecunque extra animum sunt, nec sua nec bona iudicans, sed fortune. [3] Nec sum nescius dictum hoc non Bianti, sed Stilboni Senecam tribuere. Quem in epystola quadam refert, « capta patria, amissis liberis et uxore, solum sed beatum ex incendio publico exeuntem », interrogatum a Demetrio rege, illo formidato urbium eversore, utrum omnia "perdidisset", respondisse omnia sua secum esse. [4] Ut volet quisque accipiat, sive hoc Bias sive Stilbon dixerit: de auctore potest dubitari, de dicti ipsius maiestate ac sapientia nequaquam. Qui Bianti hoc ascribere maluerint, testem habent locupletissimum ac fide dignissimum, Ciceronem, et sequaces eius; qui Stilboni, Senecam citabunt, et ipsum quoque magnum testem. [5] Potest autem fieri ut et Bias hoc dixerit et Stilbon, sive quia alter alterius dictum legendo vel audiendo didicisset, sive quia, ut in Oratore ait Cicero, « similitudine ingenii in eadem vestigia incurrisset ». [6] Quod si res omnino in disceptationem veniat, scio cui ex testibus plus apud me fidei sit; nisi quia Cicero quodam loco hoc narrans sic ait: « Sepe illum laudabo sapientem Biantem »; dubitationem omnem absciderat, sed addidit: « ut opinor »; hoc verbum ne Stilbonem Senece reiciam facit.


67

[1] Pythacus mityleneus tempus agnoscere precipit. Quod sive oportunitatem atque occasionem, nequid intempestive agamus aut loquamur, cum omnia suum tempus habeant, sive temporis precipitem fugam, cui nullo modo preterquam bonis et gloriosis actibus resistitur, concernit; ut secundum primum sensum rebus aptum tempus discernamus, secundum alterum tempore parcius utentes, rem angustam et irreparabilem quo uno possumus remedio laxemus. Qualitercunque, inquam, sapienter fit sapienterque consulitur.


68

[1] Periander corinthius ait: « Meditatio totum ». Sic est hauddubie. Quicquid acturus es, antequam incipias meditare, ut te ratio ad optatum provehat finem. Alioquin periculose quidlibet aggrederis non rationi sed casibus obsequens fortuitis. Illud quoque verissimum totam docti hominis vitam in meditatione consistere. Recte itaque dictum est: « Meditatio totum ».


69

[1] Fuit animus michi Ligurgum inter Solonem ac Chilonem collocare, ut et concivem suum precederet et legiferum atheniensem legifer lacedemonius sequeretur. Retrahendi manum ab incepto causa fuit ut in hiis septem vetuste Graiorum persuasioni morem gererem, neu stilo confunderem aut aliis permiscerem quos illi segregatos et absque participe famosi cognominis esse voluerunt, quamvis "eos" ipsos, ut est apud Ciceronem, « qui ista subtilius querunt in numero sapientium non habent ». [2] Sed utcunque se res habeat, cur inter hos non fuerit Ligurgus sepe miratus sum. Sane admirationem tempus abstulit; quoniam, ut in epystola quadam ait Seneca, Ligurgus, « si eadem etas fuisset, sacro illi numero accessisset octavus ». [3] Quia ergo tantum plebiscitum abrogare non poteram, hactenus tantum virum differre sum compulsus. Itaque Ligurgus e duobus Grecie luminibus illustravit alterum, cum alterum Solon illustrasset. [4] Ex legibus autem quas civibus suis sanxit hec memoratu digna narrantur. « Auri et argenti usum velut » cunctorum criminum radicem extirpavit, in pecunie locum rerum compensationem statuens. Populos principibus, principes iustitie subiecit, utrosque parsimonie, quam domi militieque utillimam arbitratus est. Regibus bella, magistratibus iudicia, senatui leges, populo senatus ac magistratuum creandorum ius permisit. [5] Convivia omnibus equalia eaque non nisi in publico fieri; Iuvenes singulis annuis vestibus contentos esse, hiisque unius cultus ac precii, voluit: ne aut latebre luxum aut imparitas emulationem pareret. Primam etatem foro arcuit et rure agi voluit, procul ab urbana luxuria, duriter ac severe, sine pulmento, sine molli accubitu: viros in urbem reverti. [6] Senes primum honoris gradum, non divites tenere: unde venerabile et, ut « Lysandrum dicere solitum » refert Cicero, « honestissimum senectutis domicilium Lacedemon ». [7] Virgines indotatas nubere, ne dotis respectus aut eis insolentiam adderet, aut viris et in uxorum electione verum iudicium et in matrimoniis regendis virilem preriperet libertatem. [8] Agros denique cunctorum ita dividi, ut ad cives singulos eque portiones pervenirent, ne patrimoniorum inequalitas quosdam in civitate prepotentes, quosdam egenos et imbecilles faceret; sed omnes sicut in iure civium, sic in bonorum abundantia pares essent. [9] Quod in illa fortasse republica expedire vir sapiens intelligebat; apud Romanos autem quot quantarumque seditionum causam invexerit lex agraria, que id ipsum continebat, notum est omnibus qui romanos legerint labores. [10] Itaque legem illam docti et boni omnes execrantur; unde Cicero primum officium esse dicit rempublicam gubernantis « ut suum quisque teneat ». Et post pauca: « Capitalis » inquit, « oratio est ad equationem bonorum pertinens. Qua peste que potest esse maior? Hanc enim ob causam maxime, ut sua tenerentur, respublice civitatesque constitute sunt ». Quam quidem civitatum commoditatem eo articulo quem in extremo posui substulisse videtur lex Ligurgi.


70

[1] De quo, ut dixi, cur in numerum sapientum Grecie non sit admissus mirabar. De Pithagora non miror. Is enim, ut in superioribus expositum est, avitum illud arrogans cognomen erubuit, primusque se philosophum dici maluit. Non pauca tamen eiusdem sapientie extant argumenta. Primum omnium urbs Croto. [2] In extremo Italie litore sita est; nunc licet ad minimum redacta, quondam tamen, ut Cicero testatur, "omnibus copiis" florentissima et inter urbes italicas beatissima. Eius civitatis populus gravi prelio attritus armorum desperationem atque omnis virtutis odium simul et otii inertieque studium conceperat. [3] Qua tempestate peroportune transvectus ad Italiam Pithagoras Crotonem adiit, labentesque et iam in luxuriam prolapsos civitatis mores sapientie sue presidio firmavit erexitque; tantumque apud eos valuit, ut populum non minus vitiis quam ferro domitum assiduis monitis ad antique virtutis habitum reformaret. [4] Sapientissimus hortator pro affectuum varietate vario remediorum genere utendum ratus, sexum et etatem in contionibus distinxit, sua oratione separatim apud quemlibet usurus: viris fortitudinem et ignavie fugam, mulieribus pudicitiam et coniugalem fidem, pueris verecundiam et literarum amorem, omnibus pariter frugalitatis studium suadebat; [5] extorsitque perorando ut non tantum viri, sed femine etiam ab omni morum perversitate, velut ab ancipiti fovea, pedem retraherent, eumque ad alta vocitantem sequerentur usqueadeo, ut sponte sua vestes quoque purpureas aureasque et cetera corporum ornamenta reicerent, docte ornatum muliebrem in pudicitia, non in auro gemmisque consistere, hiisque potissimum armis atque hiis facibus sevire luxuriam. [6] Quid igitur miri est si cuius singuli tam salubre consilium experti fuerant, eundem omnes consultorem publicum delegerunt? [7] Huius est illud dictum: '"Alium animum fieri" templa ingredientibus et "deorum simulacra" de propinquo spectantibus'. Quidni mortalis infirmitas divinitatis quadam veluti vicinitate contremiscat? [8] Eiusdem est illud institutum, ut discipuli priusquam questionibus atque altercationibus implicarentur quinquennio tacerent, audire et meminisse contenti, nec a temeraria procacitate, ut nostri iuvenes, sed a sobrio attentoque silentio sapientiam auspicantes.


71

[1] Sapientie titulum consecutis hominum consensu, dei, ut aiunt, responso sapientissimum iudicatum Socratem subiciam; inde alios, non sapientiam, sed amorem ac studium sapientie professos. [2] Sed a Socrate incipiam. Cuius in primis sanctum et venerabile consilium habemus: a Deo, nisi ut nobis benefaciat, nichil postulare. Ille enim quid nobis expediat solus novit; nos autem ceci futurorumque nescii adversus propriam salutem ineptis et importunis precibus sepissime laboramus. [3] In quo quidem quoniam Satyricus multum graviterque conversatus est, libet et nobis aliquantulum immorari. Itaque nichil hoc precepto sapientius, nichil tutius, nichil utilius, nichil contraria observatione dementius. [4] Insistat quisque secum reputare quotiens optaverit nocitura, quotiens optatum votorum exitum brevi postmodum execratus sit: intelliget Illi uni nos nostraque desideria melius committi qui nec preteritis nec venturis fallitur, denique cui omne evum presens est. [5] Quid enim miseri optamus? Prime mortalium preces pro opibus potentiaque funduntur; quibus coniuncta semper invidia quam multos obtriverit enumerare non attinet. [6] Quid de uxoribus ac liberis dicam? inter optabilia quam precipuum locum teneant apud animos mortalium, ignorantibus miseris quantum laborum ac solicitudinum secum ferant? Quod non adeo occultum est quin raros invenias quos non ter et amplius in die tedeat nuptiarum ac peniteat: sic maritalis lectulus quotidianis iurgiis ac querimoniis plenus est, sic sompni vacuus et quietis! Ut illa graviora preteream: raram coniugii fidem suspitionesque perpetuas, pervigiles adulterorum insidias et domesticum obprobrium vulgo prius notum quam marito. [7] Adde turpissimum errorem et ridiculam credulitatem, cui audax uxor spes innititur, educationemque sanguinis non sui atque hereditates melius ad amicos sic meritos perventuras, ut constet matrimonii religio. Sobolis tamen irrequieta conditio est: aut enim vitia contristant aut spes metusque solicitant. Igitur et hoc parcius optandum Deoque ut reliqua committendum erat. [8] Quid de vanitate hominum loquar qui formam corporis optant nascituris filiis? Sibi enim impossibilia optare delirantis est. [9] Atqui inter corporis et animi decorem antiqua lis vertitur. Scimus quia formosis pudicitiam servare etsi libeat vix licet: tantus ardor libidinum, tanta corruptelarum circumdat ambitio. Omitto femineam pulcritudinem, propter quam precipites rerumpublicarum mutationes contigisse compertum est, propter quam potentissima olim regna et validissime urbes corruerunt. [10] Ista virilis forma, que nullius periculi videtur, quot ne dicam volentes — quorum est innumerabilis multitudo —, sed nolentes interdum et negantes ad potentiorum thalamos magno capitis ac fame discrimine perpulit, et mox vel offensorum sevitie maritorum vel publicis iudiciis deprehensos obiecit? [11] I nunc et lactea atque aurea filii cervice gloriare, quam ultori gladio prebiturus est, qui deformis in lectulo suo forsitan moriturus naturalem vite cursum in pace peregisset. [12] Iam quibus illos verbis irrideam qui nichil nisi dierum longitudinem et vite spatium precantur, cum sit primum summa dementia in tantis angustiis spatiosum aliquid sperare? Deinde vivacitas hec quam contingere permissum est homini, multis sepe pestilens fuit, et quos iuvenes virentissimo florentissimoque rerum statu felix exitus abstulisset, senes factos vel fortuna destituit vel afflixit et ignominiosa mors rapuit. [13] Longior vita, michi credite, periculis ac calamitatibus innumeris exposita est, etsi formidatam mortis horam tantisper distulit. Pro usura brevissimi temporis quot propria incommoda proferre, quot suorum funera comitari, quot infausta cogitur videre spectacula! Ut non ineleganter dixerit Callimachus « multo sepius lacrimasse Priamum quam Troilum ». [14] Finge autem quod in nullo vidimus, in paucis legimus, ut ad nutum cuncta proveniant: senectus ipsa quot scatet angoribus ego quidem nondum expertus sum, an experturus ignoro veruntamen hii nostri senes, quod tantopere cupiebant consecuti, quid adversus etatem illam vociferentur intelligo. [15] Virilior illorum honestiorque ratio videtur qui honores, qui gloriam aut domesticam aut bellicam, qui doctrinam, qui eloquentiam concupiscunt. Eadem tamen est insania; hec quoniam adeptos et antiquis temporibus et nostris seque suasque respublicas, propter nescio quem ruiturum titulum sepulcri, funditus evertisse compertum est. [16] Quorum aliquot exempla ad terrorem legentium libenter insererem, nisi quia id scienti supervacuo fieret, ignoranti autem fieri breviter non posset. [17] Igitur finem facimus hoc cum Socrate consulentes humano generi: 'Nolite mortales pernitiem vestram exoptare, desinite inani precum murmure templa complere atque aures "Dei fatigare", ne forte importunitate victus damnosa largiatur. [18] Quid votis incerta paciscimini, quid sanctorum talos inceratis? In Illo spes vestre sint cui longe quam vobis ipsis cariores estis, Illi intrepide rerum vestrarum consilium arbitriumque permittite qui profecto meliora, etsi non semper iocundiora, prestabit. [19] Quod si omnino nominatim aliquid orare libet, illa poscite quorum nunquam peniteat: virtutum cultum, criminum cautelam, sanam mentem; nec satyricam adiectionem "sani corporis" respuo; et — quod culmen humane felicitatis est — petite suppliciter eternam vitam, divinam misericordiam ac gratiam'. [20] Hinc, quoniam de uno sapientissimi viri verbo pro ipsius quidem qualitate perpauca, pro instituti autem nostri modo satis multa diximus, reliqua velocius percurramus. [21] Idem Socrates ad gloriam aspirantibus — que ingens turba est — rectum ac compendiosum callem, non omnibus sane notum, designabat: ut scilicet talis quisque fieret, qualis videri cuperet; simplex virtutis studium sectandum docens, simulationis atque ypocrisis avia relinquenda, que perducere quo pollicentur nequeunt. [22] Idem ab adolescente dubio consultus nuptias ne contraheret an in celibatu permaneret, ratus fore ut quicquid dixisset ab illo magna fidutia susciperetur, hac errorem responsione discussit: [23] 'Falleris' inquit, 'si velut e duobus bonis quid sit melius expectas; utrinque difficultates ac molestie: hinc angor tediumque solitudinis, stirpis defectio externique successoris dolor; inde iugis querelarum ac curarum sarcina, dotate coniugis audacia, socrus repueriscentis procacitas, fastidium propinquorum, adulteriorum metus, anceps exitus natorum. Deinceps ipse tibi consule et que tolerabiliora videantur elige' . [24] Alterum adolescentem cum vidisset ingenuo vultu atque habitu sed tacitum: 'Loquere' inquit, 'ut te videam'. Proprie quidem: quoniam, ut supra diximus, non vultus aut corpus, sed animus cuiusque is est quisque, cuius quodammodo facies sermone revelatur, ut videri possit qui invisibilis est nature. [25] Nec minus sapienter interrogatus a quodam cur sibi ad tranquillitatem animi nil peregrinatio profuisset: 'Noli' inquit, 'admirari, quoniam "te" ipse "circumfers"'. [26] Profecto enim excutere vitia moresque malos convenit et habitum cui assuevimus exuere. Cum se quisque quod fuerat domi reliquerit et in virum alterum versus novum vivendi genus induerit, tum demum tuto peregrinari poterit. [27] Alioquin quid iuvat patriam fugisse? Se ipsum non effugiet: sive montes transcendet sive conscendet navim, comitabuntur cor urentes negotiorum cure et conscie mentis archana supplicia et tenaces consuetudinum pessimarum laquei. Hoc est enim se ipsum circumferre. [28] Peregrinatio igitur sola non sufficit, dicente Satyrico: Celum non animum mutant qui trans mare currunt. [29] Huius eiusdem viri est illa sibi ipsi conveniens semper uniformitas, quam ex nostris in Gaio Lelio fuisse legimus, ex Grecis in Socrate. Quod in eo Xantippem uxorem « predicare solitam » refert Cicero, « eodem » scilicet, « semper vultu vidisse exeuntem illum domo et revertentem ». [30] Animadversis quidem tantis fluctuationibus hominum ceterorum ac tam crebris motibus — ut iure dictum sit a Seneca « de aliquo quem heri videris merito dici posse: 'hic quis est?' » — liquet illam morum constantiam nisi sapienti nunquam potuisse contingere; presertim hoc adiecto quod apud eundem Ciceronem sequitur: non fuisse eam Socratis frontem « que Marci Crassi illius veteris, quem semel ait in omni vita risisse Lucilius, » — cuius unici risus causa nec ab ipso nec ab alio, quod sciam, prodita est, et erat cognitu non indigna res — « sed tranquillam et serenam ». [31] Et affert rationem: « Iure enim » inquit, « erat semper idem vultus, cum mentis a qua is fingitur nulla fieret mutatio ». Que, nisi fallor, consummate sapientie laus est. [32] Ad nomen Xantippes unum Socratis responsum in memoriam redit: siquidem litigiosam illam ac procacem coniugem et femineis importunitatibus abundantem cum patientissime supraque fidem equanimiter perferret, admirans Alcibiades quesivit quam ob causam feminam tam intractabilem intra domus sue limen diutius pateretur. [33] Cui in hanc sententiam respondit: « Domi qualiter foris vivendum sit addisco et uxoris iurgiis adversus exterorum arrogantiam armatus egredior ». Ita, quod sapientis est proprium, alienis vitiis se se meliorem faciebat. [34] Hec tanta socratice sapientie felicitas possessorem suum nec in fine destituit. Etenim furibundo patrie consensu morti destinatus, cum oblatam veneni potionem nec animo nec fronte commotus accepisset et iam bibere inciperet, querelam ac gemitum memorate coniugis audivit, hoc flebiliter iterantis, innocentem virum mori. [35] Qua vociferatione conversus ac labris a poculo tantisper amotis: 'Nunquid igitur' ait, 'o mulier, nocentem mori felicius iudicabas?' Sic castigata uxore ad id quod inceperat reversus mortem hausit intrepidus. Hactenus multa quidem de uno homine, sed pauca de Socrate.


72

[1] Huius discipulus Plato "malorum escam voluptatem" vocat. Preclare atque, ut ait Cicero, "divine". Sicut enim hamus credulum piscem implicat, sed non aliter quam si escam preferat, sic malorum unci sub obtentu voluptatis sequaces animas trahunt. Quis enim nisi spe aliqua velut esca illectus ad peccandum gratis accederet? Sed heu, quam facilis et quam brevis, quantarum miseriarum causa! [2] Idem « tum demum beatum futurum terrarum orbem » ait, cum aut regnum sapientibus aut sapientia regnantibus obvenisset. [3] Idem ait similes esse cives qui de reipublice et nautas qui de gubernaculi administratione contenderent. Apta quidem comparatio: utrobique enim labor appetitur. Quod cum in navibus nunquam aut raro visum sit, admirari mens non sufficit unde hec in urbibus digladiantium se se civium quotidiana dissensio ob hoc unum, quia unusquisque periculosum et difficile rerumpublicarum regimen festinat invadere et ab eodem reliquos arcere. [4] Quod eo indignius videri debet quia sententiarum opinionumque diversitas ac libertas animorum in consiliis non satis sufficiens inimicitiarum causa est, eodem philosopho dicente "eos" pro hostibus habendos « qui arma contra nos ferant, non qui suo iudicio tueri rempublicam velint ». [5] Eidem nichil, grande presertim, sine invocatione divinitatis aggrediendum videtur. Consulte: quantulum est enim hominis ingenium! Nunquam viribus humanis magne res fient, nisi auxilium superveniat ab alto. Quod tunc uberius sperari potest cum digne preces obviam misse sunt.


73

[1] Antequam longius eam et emulum huic et condiscipulum adiciam socraticum, Xenophontem. Cuius illud in primis apud Ciceronem Africanus laudat, quod "eosdem labores imperatori" faciliores diceret quam "militi". Preclare: quippe presentem molestiam venture spes glorie solatur ac minuit. [2] Quod non tantum in re militari, sed in reliquis omnibus locum habet latissimeque patet. Neque enim frustra princeps oratorum ait: « Honos alit artes »; et nostrorum secundus poetarum: Immensum gloria calcar habet. Cepto nunc ordine descendam.


74

[1] Philosophice nos hereditatis series ad Aristotilem perduxit. Cuius illa laudantur. Alexandro Callisthenem sub eodem Aristotile suum condiscipulum ac familiarem postulanti, per quem rerum quas gessisset memoria scriptis mandaretur, misit quidem, sed tali consilio instructum, ut coram illo aut assidue taceret aut placita loqueretur: securus si servasset alterutrum. [2] Verum is dum corripiendis insolentissimi regis moribus non consilium preceptoris sed philosophie sue libertatem sequitur, in tyranni sevitiam mori iussus incidit. [3] Eiusdem Aristotilis documentum est a paucissimis observatum, ne scilicet de nobis ipsis aut vituperando loquamur aut laudando. Alioquin illinc dementie, hinc inanis iactantie adversus nos ore proprio testimonium proferemus. [4] Nec minus salutariter illud monet, ut voluptates abeuntes contemplemur; quod si acriter fecerimus earundem brevitas simul ac feditas, fructu carens, empta doloribus, corpori nocens atque animo, glorieque et virtuti capitaliter inimica, suadebit ut de preteritis penitentiam agentes, reduces fortiter ac magnifice contempnamus. [5] De voluptatibus autem ita iudicat: omnes quocunque sensu corporeo immodice susceptas esse fedas fugiendasque sapienti, eas vero precipue que gustu tactuque consisterent esse turpissimas; quod, cum cetere sint hominum tantummodo, hee quiddam habent homini comune cum beluis; quare quisquis non modo stultitiam sed bestialitatem etiam ac feritatem declinare studet, ab hiis animum summopere coerceat. [6] Illud ab eodem sapienter excogitatum refert Cicero: 'Fingantur' inquit, 'aliqui sub terram nati, sub terram educati, magnifico quodam palatio predecoris picturis atque imaginibus adornato, suppeditante affatim omnium rerum copia quibus abundare solent qui felices appellantur, affluentibus preterea omnis generis delitiis quarum ille locus capax sit, lumine etiam perenni tenebras arcente et subtili hominum artificio adversus naturale domicilii torpentis incommodum excubante; ita tamen ab infantia edocti, esse divinam quandam potestatem ac naturam creatricem rerum mirabilium. [7] Hiis ipsis denique sic institutis, alioquin humanarum rerum prorsus ignaris, post multum temporis subito in hec loca que incolimus contingat emergere. [8] Dubium non erit quin cernentes celum, terras et maria, nubes quoque celo vagas et ventos et pluvias, ad hec et solem, divine lucis auctorem, dum redit auroram terris invehere et tempus laborantibus aptum mortalibus, rursus abeuntem quiete nocti silentique cedere, illam vero sidereo ornatu et crescentis semper aut decrescentis lune varietate distinctam atque hunc mirabilem totius orbis ordinem et hec omnia non fortuito sed certis et immotis legibus agi summa cum ratione, statim sine ulla dubitatione fateantur Deum esse ut audierint, seque hactenus in edificiis hominum habitasse, huius autem pulcerrimi et immensi operis creatorem et, ut ita dixerim, architectum Deum fore'. [9] Hec propemodum aristotelica sententia est non suis verbis expressa. Et quid aliud licet aliter? Apostolus noster ait: « Invisibilia Dei a constitutione mundi, per ea que facta sunt intellecta, conspiciuntur; sempiterna quoque virtus Eius ac divinitas ». Sed ad Aristotilem revertor. [10] Cuius quoque sapientia — quod de Socrate diximus — in finem enituit. Iacebat suprema laborans egritudine; ad quem cum discipulorum cetus convenisset obtestantium ut iudicio suo probatum eis magistrum et doctrine sue heredem veluti testamentaria dispositione relinqueret, quo post vite sue exitum instituerentur, sensit Aristotiles nec comparationes odio carere nec modicum fame pondus suam secum tracturam esse sententiam; sed tam pias discipulorum preces spernere non poterat: respondit itaque se cum primum ex commodo liceret facturum quod peterent. [11] Ex multis quidem claris viris eius auditorium frequentantibus duo longe ceteris antestabant, Theofrastus ex Lesbo insula et Eudemus ex Rhodo oriundus, ut nulli dubium foret de hiis tantum consuli. [12] Non multo post eisdem illis qui primum deprecati fuerant circumfusis obsequii causa: 'Vinum' inquit Aristotiles, 'quo utor asperum et inamenum est. Querite michi vel rhodium vel lesbium. Quin potius utrunque degustandum afferte. Utar eo quod delectaverit'. Utrunque cum attulissent, rhodium poscit; quo gustato: '"Firmum hercle vinum"' ait, '"et iocundum"'. Gustato dehinc lesbio: '"Utrunque"' inquit, '"bonum, sed" hoc gustui meo suavius'. [13] Quo dicto discussa est omnis ambiguitas. Constabat enim, sapienter licet ac modeste atque, ut ait Agellius, « lepide simul ac verecunde », prelatum esse Theofrastum, lingue et ingenii suavitate conspicuum. Quamobrem brevi post subtracto rebus humanis Aristotile tanti preceptoris consilium secuti certatim se ad Theofrastum contulerunt omnes.


75

[1] Cuius, ut adhuc per philosophorum successionem qua cepimus stilus eat, dictum unum haud pretereundum reor. 'Pro magno' inquit, 'et insigni amici commodo tenuis "infamia subeunda est"; minima quidem "honestatis" aut fame iactura maiori "honestate" quam erga amicum benemerentem exhibemus compensari potest. [2] Neque' ait, 'ab hac sententia "nominibus" terreamur, quod "utilitas honestati", quod aliena nostris postponenda videantur; quoniam hec "non vocabulorum" splendore sed rerum "ponderibus" extimanda sunt. Si enim "in rebus paribus aut non longe" disparibus de "nostra honestate" atque "amici utilitate" quereretur, prona et facilis diffinitio est, "preponderante" multum "honestate" rebus omnibus. [3] In proposito autem perinde est ac si "parva auri lamina magno eris ponderi" comparetur: genere enim et qualitate superat, quantitate consequenter et precio vincitur'. [4] Hec Theofrasti pro usu vite comunis, nisi fallor, sat probabilis et colorata sententia est. Aliis contra fortasse videatur; ut libet quisque pronuntiet. Michi autem, quod ad hunc locum attinet, sapientum atque illustrium quatuor philosophorum sententias, servato interim magisterii ac successionis ordine, explicuisse sufficit. Deinceps per paucorum qui restant nomina qua fors impulerit vagabor.


76

[1] Ysocrates in convivio ab hiis qui aderant rogatus ut eis aliquid de eloquentia sua comunicare vellet, veniam poposcit. « Que enim » inquit, « presens locus et tempus exigit, ego non calleo; que ego calleo, nec loco sunt apta nec tempori ». [2] Sapienter: stultum est enim non intellecturis aut que dixeris spreturis verba iactare. Inter ebrietatem igitur et iocos serii hominis ac sobrii consilium est ut sileat. Unum non absimile alterius dictum ut meminerim huius narratio causa est.


77

[1] Epycurus igitur in medio inimicorum suorum stabit. Hunc omnes lacerant, omnes huic obstrepunt, omnes insultant, omnis in hunc unum philosophorum secta conspirat; nec immerito. Hic est enim ille de quo Cineas retulit Fabritio, qui sicut in ceno aurum sic summum bonum in voluptate posuit. Huic virtutem ipsam, velut sordide ancillule dominam, subiecit; ad hanc denique diffinivit referri omnia que aguntur ab hominibus. Effeminatum dogma quidem et infame, inter hominem et pecudem nullum statuens discrimen. [2] At si quedam voces et imperatorum et regum insolentium placuerunt, quid prohibet placere aliqua ab infami licet prolata philosopho? cuius presertim tam multa sunt et consulta sapienter et dicta suaviter, ut eis Seneca, tantus vir, epystolas suas et farciat et exornet. [3] Ex quibus reliqua, potiusquam ex ipsis primi auctoris libris, vulgata relinquenti, pauca que michi altius insedere visum est ab aliis semota colligere. Que ideo magis annotantur, ut Seneca idem ait, « quia mirum est fortiter aliquid dici ab homine mollitiem professo ». [4] Et rursus: « Quod fieri in senatu solet, faciendum ego in philosophia quoque existimo: cum censuit aliquis quod ex parte michi placeat, iubeo illum dividere sententiam et sequor. Pro eo libentius Epycuri dicta egregia commemoro, ut isti qui ad illa confugient spe mala inducti, qui velamenta ipsa vitiorum suorum habituros se existimant, probent quocunque ierint honeste vivendum ». [5] Hactenus de Epycuro eleganter apud Senecam; nunc ad ipsum de quo sermo nobis institutus est venio. [6] « Nunquam volui populo placere », inquit Epycurus. Quid virilius, quid magnificentius, quid sapiente viro dignius a quocunque vel stoico vel perypatetico dici potest? Nec minus librata ratio: « Nam que ego » inquit, « scio non probat populus, que probat populus ego nescio ». [7] Preclare, si modo non voluptatis sed virtutis amicus id diceret: illa enim accepta, hec populo semper invisa est. Quid enim nescire te dicis, Epycure, cum unus ex omni grege philosophorum vulgaris insanie defensor existas et quod ab indoctis ebriis in convivio eructatur a te sobrio probetur in scolis? Sed omittamus hominem: quicquid dixerit ab alio dictum extimemus. [8] Idem ait: « Si ad naturam vives, nunquam pauper; si ad opiniones, nunquam dives eris ». Et has divitias et hanc paupertatem in me ipse sum expertus, ideoque dictum fidentius laudo, eoque me tueor adversus amicorum iurgia, desidiam michi an modestiam exprobrantium, quod facili nisu potuissem altius ascendere, quod ultro vocantem videor despexisse fortunam. Patientia quidem michi opus est eterna, quando illis obiurgandi voluptas eterna est. Aures duravi illis linguas non frenantibus et callum superinduxi, ut ad nullum verborum vulnus doleam aut eis indigner pura fide. [9] Sed, nisi fallor, confusa et perversa opinione monentibus unum testor: frustra eos torqueri, quoniam quo longius in tempore procedo, eo firmius in proposito persisto, neque me piget aut penitet incepti, quin potius amicorum dementie tedet ac miseret, quos nec tempus nec ratio nec verior admonitio nec exemplum nec pudor nec fastidium nec metus nec vicina mors ab erroribus revocare potest. [10] Et hec quidem de me ipso loqui cum amicis dulce fuit: cum enim singulis satisfieri sine labore non possit, simul omnibus edico quiescant et sibi consulant curamque quam pro me sumpserunt pro me deponant. Ego enim cum Epycuro statui spretis opinionibus naturam sequi, divitias michi quietissimas ac securissimas promittentem. Quomodo autem mutarer qui ne in hoc quidem peccare me noverim? [11] Imo si error est, errore delecter ac glorier; quo nichil penitentie magis contrarium esse potest, sine qua spes salutis delinquentibus vana est. Sapientissime ergo et hoc ab Epycuro dicitur, quod « initium salutis est notitia peccati ». [12] Nec quod sequitur ab eodem dictum oblivisci valeo, quippe cum affigi animo Seneca iubeat. « Aliquis » inquit, « vir bonus nobis eligendus est ac semper ante oculos habendus, ut sic tanquam illo spectante vivamus et omnia tanquam illo vidente faciamus ». Alibi imaginarium testem exprimens se ipsum nominavit. « Sic enim » inquit, « fac omnia tanquam spectet Epycurus ». [13] Utrunque locum tractans Seneca Scipionem eligi suadet aut Catonem, aut Lelium si Cato videatur asperior, denique aliquem cuius oratione ac moribus et honestate delecteris. [14] Saluberrime quidem istud ab altero dictum, ab altero confirmatum est. Neque enim dubitari potest interventum clarorum hominum — si is desit, memoriam ipsam — frenum esse animo ne in preceps peccatis urgentibus rapiatur. [15] Qui hanc sibi meditationem familiarem fecerit, quotiens ad peccandum labi ceperit, subibit ex recordatione verecundia et manu velut a presente retrahetur, nec actus soli sed cogitationes quoque ruborem expriment. Ita repostis animi motibus testem quem natura negavit imaginatio formabit et in imas pectorum latebras introducet. [16] Michi quidem et Cato placet et Lelius et super omnes Scipio. Sed quoniam nostris nunc hominibus consulendum est, eligite vobis Iohannem vel Antonium, si horum durior sanctitas videtur, eligite ex eorum numero qui et peccatum et veniam experti orare pro peccantibus didicerunt: Paulum, Augustinum, quorum nec ambigua virtus nec censura suspecta est. [17] Quanquam nobis qui nec muta simulacra lapides manufactos, nec vana fantasmata, nec sceleratas furum et adulterorum umbras, sed unum vere immortalem ac viventem in secula Deum colimus, quid fictionibus opus est? Meminisse sufficiet Illum cunctis actibus et cogitationibus nostris assistere, non testem modo sed iudicem, in quo iustitia simul et misericordia summa est. [18] Multe sunt preterea magnifice voces Epycuri, quas persequi et longum est et minime necessarium; sed una omnium regula est: sententia placet, auctor displicet. Quamvis enim « illum » ut ait Cicero, « et bonum virum et comem et humanum fuisse » nemo neget, bonum tamen philosophum nullus affirmat, nisi in eadem nutritus voluptatis officina; quoniam sententiis clarissimis abundans, eas, ut dixi, ad turpissimum finem refert. Et hinc quidem ad unius actus memoriam vocor, ubi spretum similiter auctorem legimus manente sententia.


78

[1] In consilio Lacedemonum de gravi et magna re disceptatio oborta hesitantes animos tenebat. Cunctantibus ceteris vite quidam obscene sed luculente facundie, reipublice salutiferum consilium forte dederat tam propriis tamque sonantibus verbis ut ab omnibus probaretur, quodque ille suaserat iamiam lege populi firmandum videretur. [2] Dum in illius sententiam proni omnes certatim ruerent, Indides, unus e senum numero quibus autoritate precipua apud Lacedemonas civilis discipline quasi magisterium obtigerat, indignabundus assurgit, et: 'Quis' inquit, 'vos error precipitat, o cives? aut "quenam" reliqua "spes" salutis huic urbi est, si talibus "consiliariis" aditum protinus aperimus? Quod si consilium placet, oro ne id fedari consultoris infamia patiamur'. [3] Simul hiis dictis virum quendam fortissimum atque iustissimum et conspicue fame, sed pigri et inameni sermonis, protraxit in medium, consensuque atque hortatu universe contionis idem illud consilium enuntiatione quidem rudi et incomptis verbis adegit exprimere. Quo facto et primi auctoris suppresso nomine plebiscitum ex indiserti sententia factum est. [4] Atque hoc "nobile et illustre consilium" et huiuscemodi rei suasorem "prudentissimum senem" vocat Agellius, qui hanc historiam in Eschinis eloquentissimi viri orationibus scriptam refert.


79

[1] Quam voluptatis patronus Epycurus, tam hostis Xenocrates, nec minus loquendi quam agendi abstinens. Hic ergo cum casu inter maledicos quosdam foret atque illis ex more obtrectantibus absentium fame solus conticesceret, interrogatus cur id faceret: 'Quia locutum' inquit, 'me aliquando penituit, tacuisse nunquam'. Laudatum hoc a sapientibus responsum michi planius probaretur si sermonum sepe, taciturnitatis raro se penituisse dixisset.


80

[1] Heraclitus ait: « In idem flumen bis descendimus et non descendimus ». Sapienter id quidem, sed tam breviter quam obscure: nempe cui hoc esset propositum et qui cognomen ab obscuritate meruerit. Ceterum incomprehensibilem temporis fugam hoc elogio significare voluit, que quoniam in flumine sensibus apertior est, idcirco de flumine loqui maluit. Ex quo digressus, etsi confestim unde emersit redeat, nomen quidem fluminis idem, aquam mutatam repperit. Recte igitur in idem flumen et descendisse et non in idem sed in aliud descendisse dici potest. [2] Hominis autem etsi parumper occultior, nichil tamen moderatior fuga est. Fugit enim non fluminis tantum more, sed fulminis. Limus et umbra tenuis sumus et fumus euro volvente rarissimus. Nullum tam breve temporis momentum est, quod non aliquid vite detrahat. [3] Hee ipse nos hore quas inter cecas voluptates agimus ad mortem rapiunt. Ridentes ad lacrimabilem exitum festinamus, precipites agimur nec sentimus, ideoque improvisi corruimus et repentinum casum dicimus quem a primo lucis limine que cernimus universa prenuntiant. [4] Irrequietus enim celi motus nichil in hoc ambitu linquit immotum, nichil manet eorum etiam que solidissima iudicantur; nec opera tantum hominum sed nature alterantur et intereunt: corruent rupes, tumescent valles, alta iuga montium campis equabuntur, avertentur flumina et novos alveos querent, aliqua arescent, alia ex terre visceribus erumpent; hic se arctabit, hic laxabit pelagus, nec diu litorum species eadem erit: piscator veniet in aratoris fines, et que nunc puppibus ac remis quatitur, aratro sulcanda regio est. [5] Hec fient simul et facta sunt; omnia secum tempus trahit, omnia absorbet, omnia circumvolvit ac miscet, nichil stare permittit. Et magna mutantur et minima: calamus hic dum ista percurreret ter mutatus, ter michi ferro castigandus fuit. [6] Hanc tantam temporis et cum tempore rerum omnium celeritatem cernebat Heraclitus, sed affectator brevitatis ambigue paucissimis hec verbis implicuit. [7] Que michi quidem omnia a primis annis et lecta et audita et asservata memoriter, sed diu tenuiter credita; nunc tandem tam comperta sunt ut pene manibus palpentur, nec aliter annos numerare ceperim quam solebam dies. Sic me rapi video, sic remanere michi omnia post tergum stupeo, ceu rudis vector secundis flatibus puppe convulsa litora nota circumspiciens ex oculis eripi et arenam quam pedibus paulo ante calcaverat se sedente vanescere, cui, ut Virgilius ait, terreque urbesque recedunt. Certe maiori hominum parti sedenti et otiose et — quod magis admiror — non sentienti tempus et mortalia cuncta preterfluunt. Hinc est ut in extremo longeve vite positi se senuisse non intelligant, quod solicitudines et vigilie testantur, quas profecto non tam cupide susciperent si supervacuas scirent; scirent autem si forte expergiscerentur et ubi sunt aliquando respicerent. [8] Idem enim talibus evenit — ut in eadem similitudine verser adhuc — quod hiis qui immensum maris spatium dormiendo conficiunt: prius enim in portum delatos nauticus fragor excitat quam solvisse se noverint.


81

[1] Anaxagoras interrogatus quisnam eius iudicio beatus esset: 'Nullus' inquit, 'eorum quos tu beatos putas; inter illos potius habitat quos miserrimos reris: non divitiis suis oppressus, non honoribus tumens, non voluptatibus enervatus, sed vel aviti ruris non avidus colonus vel proprie discipline modestus possessor ac sobrius, sua quam vulgi extimatione felicior'.


82

[1] Hecaton quoque ab hoc contubernio repellendus non videtur, cuius ex multis hoc placuit: « Ego » inquit, « monstrabo tibi amatorium sine medicamento, sine herba, sine ullius venefice carmine: 'Si vis amari ama' ». [2] Eleganter artibus magicis ferias indicit. Non est necesse thesalica Tempe fixis in terram "oculis lustrare" et per herculeos colles Medee stupenti expertas herbas internoscere, non ferino ritu corporibus humanis particulas rapere et informia deformare cadavera, non carminibus Tartarum et elementa concutere; licet ferales sucos ab amatis labiis avertere, licet spiritibus et sepulcris parcere. [3] Ad id enim quod cupimus compendiosior et honestior via fert: « Si vis amari, ama ». In ceteris quidem rebus diversi generis compensatio admittitur: amor amore pensandus est.


83

[1] Cretes in turba exemplorum sunt. Cum enim ceteri mortalium inimicis suis aspera quelibet ac tristia, mortem exilium pauperiem ignominiam, imprecentur, hii soli delectationem orant, sed eam que ex mala consuetudine percipitur; et "hii" quidem — quod de Tiberio Coruncanio et Manio Curio supra diximus — verbo mitissime, re atrociter. Profecto enim pertinax malorum actuum iocunditas preceps ad interitum via est.


84

[1] Panetii philosophi illustris sententia hec est: decere animum viri sapientis inter tumultus ac pericula rerum humanarum positi circumspicere omnia et undique ingruentia mala precavere atque ita semper promptum expeditumque ad omnes fortune insultus vitandos tolerandosque consistere, sicut athlete solent ad certamen brachiis elatis et toto corpore preparari, nec minus animo, nequid omnino repentinum aut improvisum accidat. [2] Magnificum prorsus et salutare consilium. Quis enim labores atque humane vite discrimina, quis casus varios enumeret? Hinc fortuna sevit, hinc blanditur, hinc iuventus effundit, hinc senectus contrahit, hinc morbi obsident, hinc minatur mors, hinc alienis et externis motibus quatimur, hinc intrinsecis et nostris superbia attollit, metus deicit, spes suspendit, cupiditas inflammat, gaudium dilatat, dolor angustat, livor inficit, gula solicitat, accedit ira preceps et — quotidianum ac blandum malum — adamantinos animos flexura luxuries. [3] Quis inter hec tutus, quis intrepidus, nisi sit idem amens? quis unquam athleta tam periculoso se credidit duello? Illi quidem singulis hostibus occurrunt, nos cum mille congredimur. [4] Itaque non tantum athletarum more, ut vult Panetius, exerti, sed romanorum more ducum, qui exercitibus presunt donec in patriam contigerit pervenire, veluti iamiam dimicandum sit instructa virtutum acie, semper ad pugnam parati simus, si in terra hostili inter tot insidias salvi esse cupimus. Sed Panetio suus quoque discipulus iungendus est.


85

[1] « Unum eruditorum diem plus patere quam imperitorum longissimam etatem » inquit Possidonius. Preclare. Neque enim tempus metiendum est — quod feneratores solent —, sed virtus et rerum gestarum gloria, quibus nichil est comune cum tempore: non illius finibus utuntur sed propriis, quos nichil laxat, nichil angustat, in quantalibet brevitate multum patent. [2] Hinc preclaros iuvenes videmus et obscuros senes, quorum nomina si ad alienigenas perferantur, subit audientium animos opinio diversa; fama enim crebrior et rerum multitudo apud vulgus senectutis argumenta sunt. [3] Vidi ego quorundam tam gloriosam adolescentiam ut ad eos visendos de longinquo veniretur, dum interim senes circum ac decrepiti vicinis etiam incogniti laterent. Audivi affirmantes nunquam se nisi oculis propriis fuisse fidem etatis habituros: quosdam enim sibi defunctum, alios senem finxisse eum de quo tantum fama loqueretur; itaque congressu primo stupuisse. Quod evenit ignorantibus quanto latior sit sapientis iuventus vel, ut ait Possidonius, unus etiam dies quam tota stultorum senum etas. Hoc in urbibus evidentissimum est. [4] Quam enim aliam ob causam Roma atque Carthago circa quingentesimum annum formidabiles et toto orbe notissime fuerant, cum tot urbes alie et per Europam et per Africam permutandis mercibus aut agris fodiendis inglorie bina aut terna vel eo amplius egerint annorum milia vixdum finitimis audite? [5] Persuasum vulgo scio Romam omnium urbium esse vetustissimam, cum non sit; longius abeundum: in circuitu eius multas vetustiores esse certum est; sed hanc ei opinionem, ut dixi, ingens et singularis gloria conflavit.


86

[1] Anacharsis philosophus proprie admodum ac prudenter urbium leges aranearum telis simillimas dicebat. Sicut enim ille imbecilla animantia involvunt, franuntur a fortibus, sic hee pauperum delicta puniunt, a potentibus contempnuntur. Quod Catonis dicto convenit superius relato de furibus publicis ac privatis. [2] Dies autem deficiet si pergimus philosophorum universa complecti. Iam igitur et poetis grais aditum pandamus.


87

[1] Homerus Ulixem suum, sub cuius nomine virum fortem ac sapientem vult intelligi, terra marique iactatum fecit et carminibus suis toto pene orbe circumtulit. Quod imitatus vates noster Eneam quoque suum per diversa terrarum circumducit. Uterque consulto: vix enim fieri potest ut aut sapientia contingat inexperto aut experientia ei qui multa non viderit. Vidisse autem multa herenti in uno terrarum angulo vix potest evenire.


88

[1] Simonides, "poeta suavis" et vir "doctus" ac "sapiens", ut ait Cicero, a Hierone siculo rogatus edicere quidnam aut qualis esset Deus, ad deliberandum diei unius spatium poposcit. Id cum fluxisset revocatus et quod pridie quesitum erat iussus absolvere biduum postulavit. Eo rursus elapso petiit quatriduum. [2] Et cum sic sepe spatium duplicasset, admirans tyrannus quid sibi procrastinatio hec vellet percunctatus est. « Quia quo diutius » inquit, « cogito, eo michi species videtur obscurior ». [3] Prudenter: non temerarie et impudenter ut quidam solent, haud aliter Deum verbis circumscribentes quam si vel is humanis intellectibus caperetur vel ipsi nunc de celo venientes interfuisse divinis consiliis meruissent.


89

[1] Aristophanes comicus Periclem, quem virum cautissimum fuisse constabat, finxit ab inferis revertentem et cives suos monentem "non oportere" in civitate "leonem" educari: si educatus fuerit, "obsequi" oportere; persuadere volens hoc figmento adolescentibus generosis ac preferocibus habenas substringi debere; postquam laxate sint, sero contrahi immodica frenum recusante licentia. Posse igitur inimicum libertati nimium favorem petentibus negari, consecutis eripi non posse.


90

[1] A comedia in scenam brevis est transitus. Quis et illam crederet exempla sapientie missuram? Pylades histrio, qui primus vetustum et inconditum saltandi morem predecora novitate permutasse traditur, in illa arte clarissimus, discipulum habuit Hylam nomine. Quem cum impense admodum usque ad paritatis et emulationis studium erudisset et iam pro discipulo adversarium haberet, cepit eum observare tam sedulo, ut sepe iusteque redarguens spectanti populo romano se adhuc superiorem approbaret. [2] Uno audito reliqua coniecturari licebit. « Saltabat Hylas canticum cuius greca clausula » latine "sublimem" sonabat et "ingentem". Hanc vero magnitudinem atque altitudinem Hylas se se attollens dilatansque veluti corpore metiendo representabat. [3] Non abstinuit Pylades, sed ex ipso consessu spectantium "exclamans" grecis verbis increpuit. « Tum coactus a populo idem canticum saltavit, cumque ad » id quod in altero "reprehenderat pervenisset", non se se extulit, non effudit, sed contraxit finxitque meditantem. [4] Docte quidem et prudenter; quoniam « nil magis convenire magno duci censuit quam pro subditis cogitare », nec aliter commodius magnitudinem eius exprimi.


91

[1] Publium, quem in philosophicis inseruit Seneca, ab historicis non excludam, ubi propositum est ex omni hominum genere memoranda conquirere. Huius equidem inter mimos multa tam graviter tamque magnifice dicta sunt, ut e mediis philosophie fontibus eruta videantur et, sicut est in epystolis ad Lucilium, « non ex calceatis, sed ex coturnatis dicenda sint ». [2] Unum eius dictum ille locus habet: Alienum inquit, est omne quod optando evenit. Quid aliud dicit hic iocorum artifex quam Bias, patria capta, nudus fugiens, — sive ille sit Stilbon — nichil eorum que fortuna tribuit suum putans? [3] Quedam eiusdem preterea sensibus uberiora quam verbis in Saturnalibus annotata sunt. Hec quoniam, ut ibi scriptum est, « lepida et ad comunem usum accommodatissima et singulis versibus circumscripta » sunt, et brevitate et gratia ne excludantur impetrant. [4] Que tametsi, nescio qualiter, omnia fere Senece proverbiis inserta reperiam, sive ipse sive alter sibi quispiam de alieno liberalis fuerit, proprio tamen auctori subripienda non arbitror. Sunt autem huiuscemodi: Beneficium dando accepit qui digno dedit. Feras, non culpes quod mutari non potest. Cui plus licet quam par est, plus vult quam licet. Comes facundus in via pro vehiculo est. Heredis fletus sub persona risus est. Furor fit lesa sepius patientia. Improbe Neptunum accusat qui iterum naufragium facit. Nimium altercando veritas amittitur. Pars beneficii est quod petitur si cito neges. Veterem ferendo iniuriam invites novam. Nunquam periculum sine periculo vincitur. Frugalitas miseria est rumoris boni. Ita amicum habeas, posse ut hunc fieri inimicum putes. [5] Hee sunt Publii sententie, in quarum singulis aliquantisper insistere non gravarer, nisi quia tractatus sapientie inter insipientis manus nescio quo pacto supra quam putaveram excrevit, et ad finem propero. Hoc dixisse satis sit: has michi sententias non tam histrionis quam philosophi videri facileque omnes animo meo probari, preter penultimam, quam non sine causa Seneca velut sibi adversam liquit, atque ultimam, de qua quid cum Cicerone sentirem dixi iam.


92

[1] Ceterum pro tot Asie regibus aut populis in Capitolium secutis currum triumphantium Romanorum sufficiat ad vindictam quod nunc romanus eques a concivibus longe distractus asiaticum victorem suum in hoc opere subsequitur. [2] Laberius inter eos qui mimos scriptitarunt diu clarissimus, victus tandem est a Publio, quippe a quo tunc talium studiosus nemo non victus est. Quod et Iulius Cesar diffinivit hiis verbis: 'Favente tibi me victus es, Laberi, a Syro'. [3] Et Laberius ipse tam equanimiter tulit ut victum se sine altercatione fateretur hiis sapientie plenis et memoratu dignis versibus: Non possunt primi esse omnes omni in tempore; Summum ad gradum cum claritatis veneris, Consistes egre et citius quam descendas decides. Cecidi ego, cadet qui sequitur: laus est publica.


93

[1] Sunt quedam et sine auctore famosissima longo usu in proverbium versa et velut omnium hominum approbata consensu. Qualia sunt innumerabilia in sermone vulgari, que vel horrens villicus vel tremens anus sic enuntiet interdum ut mirari nos cogat et subsistere et repetiti verbi laudare sententiam acumen ornatum vim sonum magnificentiam brevitatem, denique vel in silentio fateri nichil de tali re melius, nichil verius, nichil sapientius, nichil elegantius etiam ab eruditissimis ac disertissimis dici posse. Nimirum a talibus nec ab aliis a primordio dicta sunt, licet ea postmodum et spectata veritas et memorie amica brevitas in vulgus effuderint. [2] Multa quoque huius generis passim per auctorum libros offendimus, e quibus exempli causa pauca subiciemus: Fortes fortuna adiuvat. Obsequium amicos, veritas odium parit. Sine Libero et Cerere friget Venus. [3] Licet hec apud Terrentium sint. Item, quod inter Senece verba connumerant: Avarus nichil recte facit nisi cum moritur. Sic est profecto: vivens enim nulli bonus, nec sibi nec alteri, moriens heredem voti compotem facit et se curis liberat, nulli malus. [4] Item illud: « Summum ius summa iniuria ». Quod sive ut Cicero vult in Officiorum libris intelligitur, et sanam habet sententiam, sive ad localem unionem contrariorum trahitur, et non minus sapienter dictum apparebit, ubi in animum venerit quanto plura flagitia in magnis urbibus quam in solitudine perpetrantur. [5] Supervacuum est per singula discurrere. Hic raptum filie, ille uxoris adulterium, alter fratris, alter nati violentam mortem deflet; hic immeritum carcerem, hic eculeum passus est; hic furtum pertulit, hic rapinam; hic presidis, hic potentioris vicini minis quatitur; hic de verborum, ille de verberum indignitate conqueritur; hic avito lare pellitur, hic obsceno premitur servitio: tot iniuriarum modis leges non sufficiunt. Atqui hec in mediis urbibus fiunt, precipueque preillustribus. [6] Mirum, cum has constet summo iure subsistere, alioquin ruituras. Quis negat? Sed, ut vetus proverbium testatur, hec prorsus adversa simul stant: « summum ius summa iniuria ». [7] Nec illud sapientia vacat grecum proverbium quo iubemur « ut quam quisque novit artem in hac se exerceat ». Id quam male servetur, nostris presertim temporibus, quis non videt qui vel tenuiter ad humanos actus oculum deflectat? Hic legum peritus in bellum ruit, ille armis exercitus forum terit, iste in dominio genitus mercibus ac fenori studet, ille aratoris natus a ligonibus ad tyrannidem aspirat, hic disputator argutus contionantibus obstupet, hid contionator egregius dyaleticis sillogismis inhiat, uterque manum calamo applicat et, quia aliquid sibi videtur intelligere, ardet libros componere seque notum facere posteritati. [8] Qua in re me quoque cum ceteris arguo et ardens fame desiderium totque diurnos ac nocturnos labores meos forsitan effectu carituros atque interim ad alia etsi non speciosius certe fructuosius convertendos. Non est cuiusvis ingenii libros scribere: magna quedam res est et singularis et difficilis et paucorum hominum. [9] 'Sed multa' inquis, 'intelligo multaque longo studio quesivi: cur me a scribendo dehortaris?' « Quia fieri potest ut recte quis sentiat et id quod sentit polite eloqui non possit ». 'Quis hoc ait?' Profecto Marcus Tullius. Et si nullus diceret, unusquisque tamen ita esse fatebitur cui non sit insitum pro voluptate potiusquam pro veritate contendere. 'Quid igitur faciam?' dices. [10] Si consilium poscis, accipe quod ego impetu animi raptus michi ipsi nequicquam sepius inculco. Studium tuum ambitione careat ac pompa, saluti invigilet non glorie. Si profecisse te depulsis ignorantie tenebris usque ad intellectus lumen vel etiam lingue claritatem duntaxat agnoscis, Deo gratias agens utere bono tuo equanimiter, humiliter et ubi felicius ac facilius potes animum exerce. Scribere autem eius rei peritis linque, memor graii proverbii quod nunc in manibus est; ita forte membranis parcetur faciendique libros aliquis erit modus. [11] Sed instabis: 'Ego laborem non metuo, nec aliter quam tu scribendi propositum frenare possum. Quid hic preter temporis ac studii iacturam reprehensibile est?' Respondebit idem Cicero: « Mandare quenquam » inquit, « cogitationes suas literis, qui eas nec disponere nec illustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et literis ». Vides igitur non sapientie tantum sed modestie causa temperandum. [12] At rursus urgebis et inculcabis michi satyricum illud: tenet insanabile multos Scribendi cachetes. 'Quid fiet? abstinere non possum ab hoc malo delectabili: da veniam'. Hanc negare nequeo morbo simili laborans; id tibi tamen michique denuntio eventurum quod ibidem Cicero subiungit: « Suos » inquit, « libros ipsi legunt cum suis, nec quisquam attingit preter eos qui eandem licentiam scribendi sibi permitti volunt ». [13] Hactenus mecum et cum lectore rixatus sum, deinceps ad propositum revertor. « Quam quisque novit artem in hac se exerceat »: metiatur se ipsum quisque, nec quid pulcerrimum sit, sed quid sibi aptissimum cogitet atque illud arripiat. [14] Nunc autem aliena miramur, nostra contempnimus et inconsulta glorie cupidine non nostris artibus exercemur. Ipsi denique vim nature nitimur inferre. Minime igitur mirum est si studiorum nostrorum tales sunt exitus. Et de hiis quidem atque horum similibus nichil amplius.


94

[1] Inter auctore carentia apud Valerium innominati regis dictum ponam, qui oblatum dyadema non confestim superimponens capiti, cum animo ac manibus diutius versasset, hiis ad postremum verbis usus est: 'O carum et illustrem potius "quam felicem pannum", cuius quisquis discrimina curasque et molestias provideat, de terra sublevare negligat'. [2] Sapiens dictum, fateor, sed tum sapientem quoque regem dicerem, quando historie additum viderem dyadema eum cum verbis abiecisse. Crebri enim sunt regnorum ac rerum temporalium dampnatores, rarissimi contemptores; nec sine causa dictum reor a poeta: Aude, hospes, contempnere opes, quod arduus et paucorum mentium est ille contemptus.


95 Moderna

[1] Regio simillimum pontificale verbum — tempus est enim iam ad etatem nostram descendendi —. Adrianum romanum pontificem sepe dicentem audivisse Policratus refert, qui sibi perfamiliaris fuit, nullum se de hoste suo quolibet maius supplicium optare quam ut papa fieret. [2] Et profecto, nisi fallor, summi pontificatus sarcinam, que vulgo felix et invidiosa creditur, humeris subiisse difficillimum et gloriosum miserie genus est: hiis dico qui eam seque ab omni contagio precipitioque preservare decreverunt; reliquis enim quanto levior videtur tanto funestior status est. Videtur itaque apud utrosque formidabilis. Quod si ille fatebatur qui id honus paucis diebus pertulit, quid illis videri debet qui sub fasce senuerunt?


96

[1] Sed nonne truncus erit et informis sapientie tractatus absque Roberti nomine? Nec ego nunc vitam eius, que tota morum et sapientie norma est, nec longe etatis acta commemoro: de quibus solis vel poetico vel historico sermone, quecunque presens impetus animi suaserit, integer retexendus nobis liber est, si largiente Deo studiis nostris otiosum tempus affulserit; ut siquid apud posteros fidei aut gratie noster labor inveniet, nepotum populus intelligat hunc etati nostre regem contigisse quem nulla non sapientissimum etas dictura sit. [2] Quamvis enim inclitum eius nomen nostra ope non egeat contraque potius nostrum eius auxilio et claritatem et diuturnitatem sperare queat, tamen tam digno tamque honesto officio fungi dulce erit, permixtisque nominibus amborum regiam famam nullius indigam debito obsequio prosequi, propriam vero et illius radiis illustrare et in evum pariter fortasse extendere. [3] Quis enim librum qui De Roberto rege inscriptus erit abiciat? quis non cupide, quocunque stilo scriptus sit, relegat? Hoc nempe proposito precibus suis, quas, heu!, supremo mitissimus digressu fundere dignatus est, illicet aquievimus ut Africam sibi Scipiadamque nostrum dicaremus. Quanta autem nobis voluptas erit de illo scribere, cui tam libenti animo de alio scripta sacravimus! quam denique iocundum, cum venerit quo nichil in terris dulcius! [4] Iam nunc cogitatione presumimus verum, et si vitam differre cogimur, mortem saltem liceat attingere, imo vero vite melioris exordium. Quis enim mortem dixerit? [5] Decubuerat corpore quidem languidus sed animo alacri et infracto. Nullus dolor, nulla costernatio, nullus egrediendi metus, nullum manendi desiderium, in illo presertim habitaculo ubi tanto cum honore permanserat. [6] Corpus velut ergastulum, artusque fatiscentes velut totidem libertatis sue vincula cernebat. Arebat cutis et vitalis calor infra senilem teporem iam redactus assidue decrescebat; ingeminabant morbi, rarescebat spiritus et transibat dies ultimus: extreme hore tempus instabat. Nulle interim querele, nulle ipsius lacrime fluebant, cum alienas abstergeret. [7] Sentio quid michi nunc argutus lector obiciat: fortitudinis hec potius quam sapientie videri. Non infitior, non contendo, sciens et virtutibus inter se cognationem quandam et hunc ipsum de quo loquimur omnibus usque in miraculum abundasse. [8] Hoc sane quod sequitur, ad quod per tot preambula tendebat stilus, sapientis et universa circumspicientis atque in extremis solito iudicio fruentis animi signum est. Quid enim prohibet quod in singulis vel regibus vel philosophis miratur antiquitas, in hoc — dicendum est enim sepius — et rege simul et philosopho posteritatem admirari? [9] Noverat se suis esse carissimum seque id meritum gaudebat, quibus gravissimum se merorem relinquere certus erat. Videbat adulescentulos regni successores et etatem multis obiectam periculis verebatur. Noverat sacrum religiose coniugis archanum, fugam e seculo, illo adhuc spirante, meditantis. [10] Tuto quidem poterat illustri femine regni pondus curasque committere, poterat illi animo superedificare quantumlibet: fundamenta non deerant; nisi ipsa — quod eventus docuit —, quamvis miserata casum publicum, saluti proprie succurrere maluisset seque post sepulcrum tanti coniugis mox intra sacros parietes monasterii sepelisset ad altiora suspirans. [11] Hoc muliebre propositum, iampridem cognitum, multa volventis animum angebat. Quis habenas post se rerum flecteret? quis regnum status acciperet? Circumspiciebat scopulos, meminerat procellarum, et ab aquilone lesus et ab austro venturasque presagiens tempestates, gubernator egregius clavum commissurus inexpertis. Quid mirum si solicitudinum variarum fluctibus estuabat? [12] Tot difficultatibus rerum, que vegetum licet ac validum fatigare debuissent, moriens indefesso animi vigore consuluit. Primum omnium flentes ac eius conditionem miserantes magnifice castigatos docuit nil sibi triste, nil asperum, nil miserabile, nil molestum, denique nil nisi suave prorsus et iocundum morte contingere. [13] Satis se, iuxta cesaream sententiam, vel nature vixisse vel "glorie", optare se iam "ex" corporis "statione discedere", sperare ab hoc mortali solio digressum ad feliciora et stabiliora regna proficisci; minime itaque lugendum, sed omni gaudio prosequendum iter suum. [14] Quid multa? Sic omnium gemitus oratione compescuit, sic omnem miseriarum mortis opinionem ex audientium pectoribus extirpavit, ut nunc usque se se felices arbitrentur quibus illum ex ipsa morte contionantem contigit audire, nec morientis cubiculo ullas philosophorum scolas preferant. [15] Deinde adversus singula que terribilia providebat accomodata remedia, veluti restitura venenis antidota, dictavit. Regni gubernacula successoribus quos matrimonio iunxerat tradidit, identidem admonens: 'Hoc istud consilio, hoc illud periculum declinate. Sic cum subiectis, sic cum amicis, sic cum hostibus vivite. Hec atque hec inter vos precepta servate. [16] Et valete nostri memores'. Hec et hiis similia cum solita et aucta malis maiestate dixisset, tota mente in Deum versus expiravit et e corporeis vinculis letus excessit. O felicem perfectamque sapientiam, inter mortis angustias, cum ceteris hominibus nedum rerum externarum sed sui etiam ipsius vix ulla superest memoria, ita secum omni ex parte consistere, ita superstites consolari tanquam non ipse sed hii morituri sint, ita res suas disponere ceu rus peteret non sepulcrum! [17] Et regno quidem in longum consuluit, modo voces abeuntis animis inheserint, nec, quod multum vereor, externis victe consiliis evanescant. Ego autem hactenus domini mei finem referens inter contrarios affectus distrahor et amara quadam pascor dulcedine, nec unquam nisi lacrimis coactus ab hoc sermone divellerer.


97

[1] Maffeus Vicecomes vir hac etate prudentissimus est habitus. Is Mediolano patria prepotentis inimici viribus pulsus, dum ad Canem Magnum veronensem, exulum atque inopum, ut iam diximus, hospitalitate notissimum, confugisset, turbas hominum atque conspectum vitans — quod curis gravioribus pressi solent — procul a civitate solitarium, ut aiunt, sibi delegit habitaculum. [2] Ubi cum brevi tempore deserti senis exilium ludibrio esse inciperet, quod fama loqueretur solum ac vagantem dies integros supra ripam Benaci lacus agere, superbus hostis unum ex suis ad eum ludendi gratia misisse traditur. Qui solivagum, ut audierat, prospiciens, aliquandiu contemplatus accessit et domini sui verbis quesivit primum quid illic solus ageret. [3] Respondit senior: 'Retia tendo; solus ideo, nequis obstrepat'. Subsecutus nuntius: 'Qui me' inquit, 'huc dirigit, scire cupit ex te quibus viis aut quando speres in patriam reverti'. Et ille: 'Iisdem' inquit, 'quibus egressus sum; sed non antequam flagitia sua sceleribus meis preponderare ceperint. Tunc me purgatum levioremque remeare, illum ponderibus suis descendere ac precipitem agi necesse est'. [4] Quod cum Mediolani domino renuntiatum foret, exclamasse unum ex astantibus ferunt: 'Seniculus ille ex omnibus que habuerat nichil preter spem sensumque retinuit, necdum tamen tuto contempnitur'. Et profecto sapienter ad utrunque responderat. [5] Primum quod secretum vis, procul ab hominum turbis age. In secundo enim non sapiens modo sed vates fuit: siquidem non multo post hostis exsuperante nequitia, cui insolens dabat alimenta felicitas, illo deiecto ipse victor in patriam rediit. In qua usque in presentem diem, ut videmus, et nepotes dominantur et filii.


98

[1] Dictum unum quod audire placuit et referre delectat. Religiosus quidam vir spectate sanctitatis ac iam senio gravis ad insequentis diei convivium invitatus: 'Siquid' ait, 'nunc ex me vultis, presto sum. Quid vero cras agendum sit vos quibus vacat cogitate, ego enim a multis annis crastinum non habui'. O felix si vera memorasti! [2] Quid enim miserum formidare potest qui crastini curis resecatis hunc diem ut extremum ordinat, ut extremum aspicit, omnium rerum suarum in expedito rationem habens, nec de preteritis nec de venturis anxius? Summa hunc et sacra cum delectatione vivere necesse est impletis vite officiis et sarcinulis rite compositis, adhuc inter homines cunctantem et nisi iam preter Domini revocantis imperium expectantem! O iterum et iterum felix! [3] Nec scio an felicior si dicere posses quod est apud Senecam: 'Iam paratus nichil cogito de die toto'. Nichil enim de crastino cogitantem nec de die toto cogitare arbitror; alioquin stulte se arctasset ad vesperam.


99

[1] Quam hoc recte premissis addiderim viderint doctiores; michi quidem pretermittere non libuit. Brixiensis vir et morum et sanguinis nobilitate conspicuus — dicitur: ego enim hominem non novi, sed quod michi sepe relatum est teneo — inter multa nimirum que sapienter et cum amicis et cum vicinis agit, hunc cum filiis morem servat: usque ad quartum decimum etatis annum ferulis ac verberibus lascivientes domat, tenerum et tractabile ingenium modis omnibus ad arbitrium suum fingens; postquam vero pubertatem attigerunt, flagris abiectis, precibus ac monitis ad virtutem cohortatur et rectam vivendi viam sedulo illis ostentans et pericula dinumerans que obliquis tramitibus gradientes manent, hoc patris officium dictitans; filios enim esse, non servos, cum quibus nervis et cathenis agitur. [2] Adicit et illam facti rationem: 'Quid' inquit, 'se simul et filium torquere iuvat? Sapientem nemo nisi Deus facit. Itaque dum nichil intelligunt, officium tuum imple; post, admonuisse satis est. De reliquis, nisi quid carcere vel supplicio dignum intervenerit, et tibi parce et filio, curamque hanc omnem Supremo Artifici committe'. [3] Sensi ego quidem in multis, sed in me ipso clarius, frustra nature repugnari. Quanto enim studio parentes mei egerant ut patrimonium aucturus ius civile perdiscerem! In quo viventibus hiis aliquantulum processi; ut autem michi relictus sum, eo redii unde nunquam animi intentione discesseram. Valde parentibus cupiebam obsequi, sed nature cogebar mee. Nec dici necesse est quod omnes norunt: quam procul hec me ab illorum opinione raptaverit. [4] Nunc quoniam duo maximi tractatus unum ingentem librum occupant, pars prime virtutis tertia quarto mandabitur volumini.