Reply of Menumorut to Árpád
- "Dicite Arpadio duci Hungarie, domino uestro, debitores sumus ei, ut amicus amico, in omnibus, que ei necessaria sunt, quia hospes homo est, et in multis indiget. Terram autem, quam petiut a nostra gratia, nullatenus concedimus nobis uiuentibus. Hoc etiam indigne tulimus quod Salanus dux ei concessit maximam terram, aut propter amorem, ut dicitur, aut propter timorem, quod negatur. Nos autem nec propter amorem nec propter timorem ei concedimus terram, etiam quantum pugillus caperet, licet dixerit ius suum esse. Et uerba sua non conturbant animum nostrum eo, quod mandauerit nobis se descendisse de Atthile regis, qui flagellum dei dicebatur, qui etiam uiolenta manu rapuerat terram hanc ab atthauo meo, sed tamen modo per gratiam domini mei imperatoris Constantinopolitani nemo protest auferre de manibus meis."