Regulae ac praecepta

This is the stable version, checked on 14 Iulii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regulae ac praecepta
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 103

Regulae ac praecepta (Antonius abbas), J. P. Migne

Regulae ac praecepta (0423A) Dicam Canones sive Regulas, prout loquetur Dominus per os meum, illis qui sese tradere volunt sub gravi hoc jugo, scilicet monachatu. Oportet ergo ut audiant haec praecepta: qui solverit aliquid ex eis, vilis vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19).

I. Ante omnia ora sine intermissione, et gratias Deo age pro omnibus quae tibi eveniunt.

II. Cum autem surrexeris mane singulis diebus, (0424A)inquire de aegrotis qui apud te sunt, et jejuna usque ad nonam singulis diebus, excepto sabbato et Dominico die; adveniente vero nona ne adeas cellam cujusquam fratrum. Et cum sederis ad comedendum, ora prius, tum comede. Ora et lege perpetuo.

III. Ne loquaris cum juvene, neque cum puero, et ne converseris omnino cum illo; nec ligabis illum monachum, nec assumes in filium, antequam (0425A)induat habitum, ne reconciliet hostem diabolum; neque cubes super eadem storea cum minore te.

IV. Serva etiam horas orationum, nec praetermittas ullam earum, ne rationem pro illa reddas.

V. Ne obstringas aegrotum ad manducandum, nec retrahas ab illo cibum, ne conturbes animam illius afflictam

VI. Si venerit ad te aliquis frater post temporis intervallum, laetare de illo: gratias enim aget Deo et tibi. Saeculari nullo modo commiscearis; nec ostentes teipsum, sicut Pharisaeus ille qui ad ostentationem omnia sua agebat.

VII. Nec appropiare sinas ad te mulierem, nec permittas ingredi domicilium tuum; ira enim graditur post illam. Neque revertaris invisere consanguineos (0425B)tuos carnales, nec faciem tuam illis videndam praebeas, nec adeas illos.

VIII. Ne reserves tibi plus quam indiges; nec elargiaris plus quam potes, sed eroga eleemosynam infirmis monasterii.

IX. Persolve orationem tuam noctu priusquam adeas ecclesiam.

X. Ne comedas cum aliquo qui impendat pro te.

XI. Si scandalum ortum fuerit de juvene aliquo, qui hactenus habitum non induerit, ne induat illum; et ejice eum a monasterio; nec loquaris cum puero penitus, ne fiat tibi offendiculum.

XII. Si coegerit te necessitas adire civitatem, ne contendas illuc solus.

XIII. Ne seras terram tributis subjectam, nec societatem (0425C)et contractum ineas cum magnatibus.

XIV. Ne commoreris in loco ubi vinum exorimitur, nec comedas carnem omnino.

XV. Ne frangas jejunium feria quarta et sexta, nisi ob gravem morbum.

XVI. Ne murmures in opere manuum tuarum: nec improperes alicui ulla de causa.

XVII. Si adieris aliquem fratrem, ne diu moreris in domicilio ejus.

XVIII. Ne loquaris in ecclesia; nec resideas in exedris monasterii.

XIX. Non jurato penitus vel veritatem vel dubium.

XX. Ne petas ecclesiam ad quam congregantur (0425D)homines. Eroga eleemosynam quantum potes. Ne sepelias mortuum in ecclesia.

XXI. Ne facias convivia; nec ad symposium vocatus accedas.

XXII. Addisce quotidie disciplinam a senioribus; nec ullum aggrediaris opus, nisi consulto Patre monasterii.

XXIII. Cum abis ad hauriendam aquam, interim dum iter conficis, lege quantum potes.

XXIV. Si erogaveris eleemosynam, ne ostentes illam. Si adfueris aliquo in loco, ubi erogatur eleemosyna, comede et gratias age Deo.

XXV. Contristare noctu diuque pro peccato tuo. Esto devinctus in cuculla tua, et in tunica tua noctu (0426A)atque die. Accende lampadem tuam oleo oculorum tuorum, nempe lacrymis. Si pietatis actus edideris, ne glorieris. Ne dimittas quemquam, qui quaerit Christum. Ne propales cogitationes tuas cunctis hominibus, sed solum iis qui possunt salvare animam tuam.

XXVI. Si abieris ad messem, ne moreris, sed cito revertere ad monasterium.

XXVII. Ne induas vestimenta, quibus extollaris. Ne ostentes vocem tuam, nisi in oratione praecepta. Ora in domo tua, antequam venias ad ecclesiam.

XXVIII. Mortifica temetipsum quotidie.

XXIX. Ne improperes cuiquam causa dolorum et afflictionum quas patitur.

XXX. Ne glorieris, neque rideas omnino. Da (0426B)operam ut lugeas ob peccatum tuum, sicut luget is penes quem aliquis mortuus est. Fac quantum potes ut glorificetur Pater tuus qui est in coelis.

XXXI. Corrige filium tuum, nec parcas damnatio enim illius a te exigetur.

XXXII. Ne comedas ad satietatem; ne dormias, nisi parum et moderate, et venient ad te angeli. XXXIII. Cum oraveris et memor fueris Dei, fac tibi indumenta tua sint alae, et evolabis super mare igneum.

XXXIV. Visita aegrotos et infirmos, et imple mensuras seu vasa eorum aqua.

XXXV. Ne pugnes lingua. Ita te praesta, ut benedicant (0426C)te omnes. Et Dominus Jesus Christus opem nobis afferat ad operandum secundum ipsius beneplacitum: cui gloria cum Patre suo, et Spiritu suo sancto in saeculum. Amen. Quae sequuntur, habentur in alio exemplari.

XXXVI. Coge teipsum in opere manuum tuarum, et timor Domini inhabitabit in te.

XXXVII. Si conspexeris fratrem aliquem perpetrantem peccatum non ad mortem, ne contemnas et despicias, neque condemnes illum: incides quippe in manum inimicorum tuorum.

XXXVIII. Cave tibi, ne seducatur intellectus tuus, memorando peccata tua priora, ne renoventur in te.(0426D)

XXXIX. Dilige humilitatem, quae proteget te a peccato. Ne sis pertinax ad statuendum verbum tuum, ne occupet te malum. Ne reputes te sapientem, et gloriaberis, et incides manum inimicorum tuorum. Assuescat lingua tua dicere: Ignosce mihi; et consequeris humilitatem.

XL. Cum sederis in cella tua, sollicitus esto de tribus hisce rebus perpetuo: nimirum, de opere manuum tuarum, de meditatione tuorum psalmorum, et de oratione tua.

XLI. Cogita apud teipsum et dicito: Utique non manebo in hoc mundo nisi praesenti hac die; et non peccabis Deo.(0427A)

XLII. Ne sis helluo ciborum, ne resuscitentur in te priora peccata.

XLIII. Ne taedeat te laboris, et superveniet tibi cito requies. Sicuti parietinae ruinarum extra civitatem fiunt locus fetoris omnibus, ita anima pigri, qui coepit monachatum, fiet mansio passionibus et fetoribus.

XLIV. Coge teipsum, ut ores perpetuo cum lacrymis, ut forte misereatur tui Deus, et exuat te veteri homine.

XLV. Persevera in hisce rebus quas dicam: scilicet, in labore, paupertate, peregrinatione, afflictionibus et quiete, et afferent tibi humilitatem; humilitas vero dimittet omnia peccata. Humilitas autem est, ut homo reputet seipsum peccatorem, et quod (0427B)nihil boni perpetret coram Deo; et adhaereat quieti, et non aestimet seipsum quidquam; et non sit pertinax ad statuendum verbum suum: ut abscindat concupiscentiam suam, et demittat vultum, ponatque sibi mortem ante oculos, et servet semetipsum a mendacio, et non loquatur verba otiosa; nec respondeat superiori; et opprobrium sustineat, et odio habeat desidiam, et instet laboribus et moeroribus.(0428A)

XLVI. Curate igitur, fratres mei, haec servare praecepta, ne vita vestra sit sine fructu. Et sollicitus esto semper ad singula verba, quae audis, ut dicas: Ignosce mihi: quia humilitas fugat omnia negotia inimici. Ne reputes teipsum quidquam propter opera tua.

XLVII. Sit tristis vultus tuus, nisi advenerint tibi exteri fratres; tunc gaude cum illis, ut inhabitet in te timor Domini. Si iter feceris cum fratribus, secede ab illis parumper, ut sis in silentio, et dum incedis per viam, ne te convertas sinistrorsum et dextrorsum; sed meditare psalmos tuos, et ora in mente tua ad Deum, quocunque in loco ingrederis; nec perfidenter agas cum incolis illius.

XLVIII. In omnibus rebus tuis esto modestus, et (0428B)ad ea quae opponentur tibi, extende manum tuam lente. Si vero fueris juvenis, ne extendas manus tuas primus ad cibos; nec ingeras quidquam ciborum in os alterius. Et si cubaveris in aliquo loco, ne tegas te uno eodemque stragulo simul cum alio: et ora multum, antequam cubes. Et Dominus noster Jesus Christus opem nobis praestet ad operandum secundum ipsius beneplacitum. Amen.

Explicit Regula sancti Antonii abbatis