Regulae Pastoralis/IV

 III.XL

QUARTA PARS

QUALITER PRAEDICATOR OMNIBUS RITE PERACTIS AD SEMETIPSUM REDEAT, NE HUNC VEL VITA VEL PRAEDICATIO EXTOLLAT.

Sed quia saepe dum praedicatio modis congruentibus ubertim funditur, apud semetipsum de ostensione sui occulta laetitia loquentis animus sublevatur, magna cura necesse est ut timoris laceratione se mordeat, ne qui aliorum vulnera medendo ad salutem revocat, ipse per negligentiam suae salutis intumescat, ne proximos juvando se deserat, ne alios erigens cadat. Nam quibusdam saepe magnitudo virtutis occasio perditionis fuit; ut cum de confidentia virium inordinate securi sunt, per negligentiam inopinate morerentur. Virtus namque cum vitiis renititur, quadam delectatione ejus sibimetipsi animus blanditur; fitque ut bene agentis mens metum suae circumspectionis abjiciat, atque in sui confidentia secura requiescat; cui jam torpenti seductor callidus omne quod bene gessit enumerat, eamque quasi prae caeteris praepollentem in tumore cogitationis exaltat. Unde agitur, ut ante justi judicis oculos, fovea mentis sit memoria virtutis; quia reminiscendo quod gessit, dum se apud se erigit, apud humilitatis auctorem cadit. Hinc namque superbienti animae dicitur: Quo pulchrior es, descende, et dormi cum incircumcisis (Ezech. XXXII, 19). Ac si aperte diceretur:

Quia ex virtutum decore te elevas, ipsa tua pulchritudine impelleris ut cadas. Hinc sub Jerusalem specie, virtute superbiens anima reprobatur, cum dicitur: Perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus; et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo (Ezech. XVI, 14, 15). Fiducia quippe suae pulchritudinis animus attollitur, cum de virtutum meritis laeta apud se securitate gloriatur. Sed per hanc eamdem fiduciam ad fornicationem ducitur; quia cum interceptam mentem cogitationes suae decipiunt, hanc maligni spiritus per innumera vitia seducendo corrumpunt. Notandum vero quod dicitur: Fornicata es in nomine tuo; quia cum respectum mens superni rectoris deserit, laudem protinus privatam quaerit, et sibi arrogare incipit omne bonum, quod ut largitoris praeconio serviret accepit; opinionis suae gloriam dilatare desiderat, satagit ut mirabilis cunctis innotescat. In suo ergo nomine fornicatur, quae legalis thori connubium deserens, corruptori spiritui in laudis appetitu substernitur. Hinc David ait: Tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in