III.XXIX | III.XXXI |
CAPUT XXX
recensereQuomodo admonendi qui a peccatis quae deflent, non abstinent; et qui cum abstineant, non deflent.
Aliter admonendi sunt qui admissa plangunt, nec tamen deserunt; atque aliter qui deserunt, nec tamen plangunt. Admonendi sunt enim qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, ut considerare sollicite sciant quia flendo inaniter se mundant, qui vivendo se nequiter inquinant, cum idcirco se lacrymis lavant, ut mundi ad sordes redeant. Hinc enim scriptum est: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti (Prov. XXVI, 11; II Petr. II, 22). Canis quippe cum vomit, profecto cibum qui pectus deprimebat, projicit; sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, rursus oneratur. Et qui admissa plangunt, profecto nequitiam, de qua male satiati fuerant, et quae mentis intima deprimebat, confitendo projiciunt, quam post confessionem dum repetunt, resumunt. Sus vero in volutabro luti cum lavatur, sordidior redditur. Et qui admissa plangit, nec tamen deserit, poenae gravioris culpae se subjicit; quia et ipsam quam flendo potuit impetrare veniam contemnit, et quasi in lutosa aqua semetipsum volvit, quia dum fletibus suis vitae munditiam subtrahit, ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrymas facit. Hinc rursum scriptum est: Ne iteres verbum in oratione tua (Eccli. VII, 15). Verbum namque in oratione iterare, est post fletum committere quod rursum necesse sit flere. Hinc per Isaiam dicitur: Lavamini (Isai. I, 16), mundi estote. Post lavacrum enim mundus esse negligit, quisquis post lacrymas vitae innocentiam non custodit. Et lavantur ergo et nequaquam mundi sunt, qui commissa flere non desinunt, sed rursus flenda committunt. Hinc per quemdam sapientem dicitur: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? Baptizatur quippe a mortuo, qui mundatur fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit, qui culpam post lacrymas repetit.
Admonendi sunt qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, ut ante districti judicis oculos eis se esse similes agnoscant, qui venientes ad faciem quorumdam hominum, magna eis submissione blandiuntur; recedentes autem, inimicitias ac damna quae valent atrociter inferunt. Quid est enim culpam flere, nisi humilitatem Deo suae devotionis ostendere? Et quid est post fletum prava agere, nisi superbas in eum quem rogaverat, inimicitias exercere? Jacobo attestante qui ait: Quicumque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4). Admonendi sunt qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, ut sollicite considerent quia ita plerumque mali inutiliter compunguntur ad justitiam, sicut plerumque boni innoxie tentantur ad culpam. Fit quippe mira exigentibus meritis dispositionis internae mensura, ut et illi dum de bono aliquid agunt, quod tamen non perficiunt, superbe inter ipsa quae etiam plenissime perpetrant mala confidant; et isti dum de malo tentantur, cui nequaquam consentiunt, quo per infirmitatem titubant, eo gressus cordis ad justitiam per humilitatem verius figant. Balaam quippe, justorum tabernacula respiciens, ait: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII, 10). Sed cum compunctionis tempus abscessit, contra eorum vitam, quibus se similem fieri etiam moriendo poposcerat, consilium praebuit; et cum occasionem de avaritia reperit, illico oblitus est quidquid sibi de innocentia optavit (Ibid., XXIV, 14). Hinc vero doctor et praedicator gentium Paulus, ait: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Qui profecto idcirco tentatur, ut in bono robustius ex ipsa infirmitatis suae cognitione solidetur. Quid est ergo quod ille compungitur, et tamen justitiae non appropinquat; iste tentatur, et tamen eum culpa non inquinat, nisi hoc quod aperte ostenditur, quod nec malos bona imperfecta adjuvant, nec bonos mala inconsummata condemnant?
At contra admonendi sunt qui admissa deserunt, nec tamen plangunt; ne jam relaxatas aestiment culpas, quas etsi agendo non multiplicant, nullis tamen fletibus mundant. Neque enim scriptor, si a scriptione cessaverit, quia alia non addidit, etiam illa quae scripserat delevit; nec qui contumelias irrogat, si solummodo tacuerit, satisfecit, cum profecto necesse sit ut verba praemissae superbiae verbis subjectae humilitatis impugnet; nec debitor absolutus est quia alia non multiplicat, nisi et illa quae ligaverat solvat. Ita et cum Deo delinquimus, nequaquam satisfacimus si ab iniquitate cessamus, nisi voluptates quoque quas dileximus, e contrario appositis lamentis insequamur. Si enim nulla nos in hac vita operum culpa maculasset, nequaquam nobis hic adhuc degentibus ipsa ad securitatem innocentia nostra sufficeret, quia illicita animum multa pulsarent. Qua ergo mente securus est, qui perpetratis iniquitatibus ipse sibi testis est quia innocens non est?
Neque enim Deus nostris cruciatibus pascitur, sed delictorum morbos medicamentis contrariis medetur, ut qui voluptatibus delectati discessimus, fletibus amaricati redeamus; et qui per illicita defluendo cecidimus, etiam a licitis nosmetipsos restringendo surgamus; et cor quod insana laetitia infuderat, salubris tristitia exurat; et quod vulneraverat elatio superbiae, curet abjectio humilis vitae. Hinc enim scriptum est: Dixi iniquis, Nolite inique agere; et delinquentibus, Nolite exaltare cornu (Ps. LXXIV, 5). Cornu quippe delinquentes exaltant, si nequaquam se ad poenitentiam ex cognitione suae iniquitatis humiliant. Hinc rursum dicitur: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Ps. L, 19). Quisquis enim peccata plangit, nec tamen deserit, cor quidem conterit, sed humiliare contemnit. Qui vero peccata jam deserit, nec tamen plangit, jam quidem humiliat, sed tamen cor conterere recusat. Hinc Paulus ait: Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI, 11). Quia nimirum illos emendatior vita sanctificat, quos per poenitentiam abluens afflictio fletuum mundat. Hinc Petrus cum quosdam territos malorum suorum consideratione conspiceret, admonuit, dicens: Poenitentiam agite, et baptizetur unus quisque vestrum (Act. II, 38). Dicturus enim baptisma, praemisit poenitentiae lamenta, ut prius se aqua suae afflictionis infunderent, et postmodum sacramento baptismatis lavarent. Qua igitur mente qui transactas culpas flere negligunt, vivunt securi de venia, quando ipse summus Pastor Ecclesiae huic etiam Sacramento addendam poenitentiam credidit, quod peccata principaliter exstinguit?