Regula ordinis fratrum minorum

This is the stable version, checked on 18 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Regula ordinis fratrum minorum
Saeculo XIII (?)
editio: incognita
fons: incognitus


Caput I In nomine domini incipit vita minorum fratrum.

recensere

[1] Regula et Vita Minorum Fratrum haec est, scilicet Domini nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate. [2] Frater Franciscus promittit obedientiam et reverentiam domino papae Honorio ac successoribus eius canonice intrantibus et Ecclesiae Romanae. [3] Et alii fratres teneantur fratri Francisco et eius successoribus obedire.

Caput II De his, qui volunt vitam istam accipere, et qualiter recipi debeant.

recensere

[1] Si qui voluerint hanc vitam accipere et venerint ad fratres nostros, mittant eos ad suos ministros provinciales, quibus solummodo et non aliis recipiendi fratres licentia concedatur. [2] Ministri vero diligenter examinent eos de fide catholica et ecclesiasticis sacramentis. [3] Et si haec omnia credant et velint ea fideliter confiteri et usque in finem firmiter observare [4] et uxores non habent vel, si habent, et iam monasterium intraverint uxores vel licentiam eis dederint auctoritate diocesani episcopi, voto continentiae iam emisso, et illius sint aetatis uxores, quod non possit de eis oriri suspicio, [5] dicant illis verbum sancti Evangelii (cfr. Mt 19,21 par), quod vadant et vendant omnia sua et ea studeant pauperibus erogare. [6] Quod si facere non potuerint, sufficit eis bona voluntas. [7] Et caveant fratres et eorum ministri, ne solliciti sint de rebus suis temporalibus, ut libere faciant de rebus suis, quidquid Dominus inspiraverit eis. [8] Si tamen consilium requiratur, licentiam habeant ministri mittendi eos ad aliquos Deum timentes, quorum consilio bona sua pauperibus erogentur. [9] Postea concedant eis pannos probationis, videlicet duas tunicas sine caputio et cingulum et braccas et caparonem usque ad cingulum, [10] nisi eisdem ministris aliud secundum Deum aliquando videatur. [11] Finito vero anno probationis, recipiantur ad obedientiam promittentes vitam istam semper et regulam observare. [12] Et nullo modo licebit eis de ista religione exire iuxta mandatum domini papae, [13] quia secundum sanctum Evangelium nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei (Lc 9,62). [14] Et illi qui iam promiserunt obedientiam habeant unam tunicam cum caputio et aliam sine caputio qui voluerint habere. [15] Et qui necessitate coguntur possint portare calciamenta. [16] Et fratres omnes vestimentis vilibus induantur et possint ea repeciare de saccis et aliis peciis cum benedictione Dei. [17] Quos moneo et exhortor, ne despiciant neque iudicent homines, quos vident mollibus vestimentis et coloratis indutos, uti cibis et potibus delicatis, sed magis unusquisque iudicet et despiciat semetipsum.

Caput III De divino officio et iuiunio et quomodo fratres debeant ire per mundum.

recensere

[1] Clerici faciant divinum officium secundum ordinem sanctae Romanae Ecclesiae excepto psalterio, [2] ex quo habere poterunt breviaria. [3] Laici vero dicant viginti quattuor Pater noster pro matutino, pro laude quinque, pro prima, tertia, sexta, nona, pro qualibet istarum septem, pro vesperis autem duodecim, pro completorio septem; [4] et orent pro defunctis. [5] Et ieiunent a festo Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini. [6] Sanctam vero quadragesimam, quae incipit ab Epiphania usque ad continuos quadraginta dies, quam Dominus suo sancto ieiunio consecravit (cfr. Mt 4,2), qui voluntarie eam ieiunant benedicti sint a Domino, et qui nolunt non sint astricti. [7] Sed aliam usque ad Resurrectionem Domini ieiunent. [8] Aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria ieiunare. [9] Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur fratres ieiunio corporali. [10] Consulo vero, moneo et exhortor fratres meos in Domino Jesu Christo, ut, quando vadunt per mundum, non litigent neque contendant verbis (cfr. 2 Tim 2,14), nec alios iudicent; [11] sed sint mites, pacifici et modesti, mansueti et humiles, honeste loquentes omnibus, sicut decet. [12] Et non debeant equitare, nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur. [13] In quamcumque domum intraverint, primum dicant: Pax huic domui (cfr. Lc 10,5). [14] Et secundum sanctum Evangelium de omnibus cibis, qui apponuntur eis, liceat manducare (cfr. Lc 10,8).

Caput IV Quod fratres non recipiant pecuniam.

recensere

[1] Praecipio firmiter fratribus universis, ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant per se vel per interpositam personam. [2] Tamen pro necessitatibus infirmorum et aliis fratribus induendis per amicos spirituales ministri tantum et custodes sollicitam curam gerant secundum loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderint expedire; [3] eo semper salvo, ut, sicut dictum est, denarios vel pecuniam non recipiant.

Caput V De modo laborandi.

recensere

[1] Fratres illi, quibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fideliter et devote, [2] ita quod, excluso otio animae inimico, sanctae orationis et devotionis spiritum non exstinguant, cui debent cetera temporalia deservire. [3] De mercede vero laboris pro se et suis fratribus corporis necessaria recipiant praeter denarios vel pecuniam [4] et hoc humiliter, sicut decet servos Dei et paupertatis sanctissimae sectatores.

Caput VI Quod nihil approprient sibi fratres, et de eleemosyna petenda et de fratribus infirmis.

recensere

[1] Fratres nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem. [2] Et tanquam peregrini et advenae (cfr. 1 Petr 2,11) in hoc saeculo in paupertate et humilitate Domino famulantes vadant pro eleemosyna confidenter, [3] nec oportet eos verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo (cfr. 2 Cor 8,9). [4] Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis, quae vos, carissimos fratres meos, heredes et reges regni caelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit (cfr. Jac 2,5). [5] Haec sit portio vestra, quae perducit in terram viventium (cfr. Ps 141,6). [6] Cui, dilectissimi fratres, totaliter inhaerentes nihil aliud pro nomine Domini nostri Jesu Christi in perpetuum sub caelo habere velitis. [7] Et, ubicumque sunt et se invenerint fratres, ostendant se domesticos invicem inter se. [8] Et secure manifestet unus alteri necessitatem suam, quia, si mater nutrit et diligit filium suum (cfr. 1 Thess 2,7) carnalem, quanto diligentius debet quis diligere et nutrire fratrem suum spiritualem? [9] Et, si quis eorum in infirmitate ceciderit, alii fratres debent ei servire, sicut vellent sibi serviri (cfr. Mt 7,12).

Caput VII De poenitentia fratribus peccantibus imponenda.

recensere

[1] Si qui fratrum, instigante inimico, mortaliter peccaverint, pro illis peccatis, de quibus ordinatum fuerit inter fratres, ut recurratur ad solos ministros provinciales, teneantur praedicti fratres ad eos recurrere quam citius poterint, sine mora. [2] Ipsi vero ministri, si presbyteri sunt, cum misericordia iniungant illis poenitentiam; si vero presbyteri non sunt, iniungi faciant per alios sacerdotes ordinis, sicut eis secundum Deum melius videbitur expedire. [3] Et cavere debent, ne irascantur et conturbentur propter peccatum alicuius, quia ira et conturbatio in se et in aliis impediunt caritatem.

Caput VIII De electione generalis ministri huius fraternitatis et de capitulo pentecostes.

recensere

[1] Universi fratres unum de fratribus istius religionis teneantur semper habere generalem ministrum et servum totius fraternitatis et ei teneantur firmiter obedire. [2] Quo decedente, electio successoris fiat a ministris provincialibus et custodibus in capitulo Pentecostes, in quo provinciales ministri teneantur semper insimul convenire, ubicumque a generali ministro fuerit constitutum; [3] et hoc semel in tribus annis vel ad alium terminum maiorem vel minorem, sicut a praedicto ministro fuerit ordinatum. [4] Et si aliquo tempore appareret universitati ministrorum provincialium et custodum, praedictum ministrum non esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem fratrum, teneantur praedicti fratres, quibus electio data est, in nomine Domini alium sibi eligere in custodem. [5] Post capitulum vero Pentecostes ministri et custodes possint singuli, si voluerint et eis expedire videbitur, eodem anno in suis custodiis semel fratres suos ad capitulum convocare.

Caput IX De praedicatoribus.

recensere

[1] Fratres non praedicent in episcopatu alicuius episcopi, cum ab eo illis fuerit contradictum. [2] Et nullus fratrum populo penitus audeat praedicare, nisi a ministro generali huius fraternitatis fuerit examinatus et approbatus, et ab eo officium sibi praedicationis concessum. [3] Moneo quoque et exhortor eosdem fratres, ut in praedicatione, quam faciunt, sint examinata et casta eorum eloquia (cfr. Ps 11,7; 17,31), ad utilitatem et aedificationem populi, [4] annuntiando eis vitia et virtutes, poenam et gloriam cum brevitate sermonis; quia verbum abbreviatum fecit Dominus super terram (cfr. Rom 9,28).

Caput X De admonitione et correctione fratrum.

recensere

[1] Fratres, qui sunt ministri et servi aliorum fratrum, visitent et moneant fratres suos et humiliter et caritative corrigant eos, non praecipientes eis aliquid, quod sit contra animam suam et regulam nostram. [2] Fratres vero, qui sunt subditi, recordentur, quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates. [3] Unde firmiter praecipio eis, ut obediant suis ministris in omnibus quae promiserunt Domino observare et non sunt contraria animae et regulae nostrae. [4] Et ubicumque sunt fratres, qui scirent et cognoscerent, se non posse regulam spiritualiter observare, ad suos ministros debeant et possint recurrere. [5] Ministri vero caritative et benigne eos recipiant et tantam familiaritatem habeant circa ipsos, ut dicere possint eis et facere sicut domini servis suis; [6] nam ita debet esse, quod ministri sint servi omnium fratrum. [7] Moneo vero et exhortor in Domino Jesu Christo, ut caveant fratres ab omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia (cfr. Lc 12,15), cura et sollicitudine huius saeculi (cfr. Mt 13,22), detractione et murmuratione, et non curent nescientes litteras litteras discere; [8] sed attendant, quod super omnia desiderare debent habere Spiritum Domini et sanctam eius operationem, [9] orare semper ad eum puro corde et habere humilitatem, patientiam in persecutione et infirmitate [10] et diligere eos qui nos persequuntur et reprehendunt et arguunt, quia dicit Dominus: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (cfr. Mt 5,44). [11] Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt 5,10). [12] Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Mt 10,22).

Caput XI Quod fratres non ingrediantur monasteria monacharum.

recensere

[1] Praecipio firmiter fratribus universis, ne habeant suspecta consortia vel consilia mulierum, [2] et ne ingrediantur monasteria monacharum praeter illos, quibus a sede apostolica concessa est licentia specialis; [3] nec fiant compatres virorum vel mulierum nec hac occasione inter fratres vel de fratribus scandalum oriatur.

Caput XII De euntibus inter Saracenos et alios infideles.

recensere

[1] Quicumque fratrum divina inspiratione voluerint ire inter saracenos et alios infideles petant inde licentiam a suis ministris provincialibus. [2] Ministri vero nullis eundi licentiam tribuant, nisi eis quos viderint esse idoneos ad mittendum. [3] Ad haec per obedientiam iniungo ministris, ut petant a domino papa unum de sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus, qui sit gubernator, protector et corrector istius fraternitatis, [4] ut semper subditi et subiecti pedibus eiusdem sanctae Ecclesiae stabiles in fide (cfr. Col 1,23) catholica paupertatem et humilitatem et sanctum evangelium Domini nostri Jesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus.

Explicit regula et vita fratrum minorum.