Regula monachorum ex scriptis Hieronymi collecta

This is the stable version, checked on 18 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regula monachorum ex scriptis Hieronymi collecta
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 30


LuDeOl.ReMoExS 30 Lupus de Olmeto Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

Fratres charissimi, non queo, quem mente concepi ore proferre sermonem, et cordis laetitiam lingua non explicat; hoc autem non solum ego patior, qui cupio narrare quae sentio, sed etiam, et vos mecum patimini, plus exsultantes in conscientia, quam in eloquio proferentes. Nihil Christiano felicius, cui promittitur regnum coelorum: nihil laboriosius, qui de vita quotidie periclitatur: nihil fortius, qui vincit diabolum: nihil imbecillius, qui a carne superatur. Utriusque rei exempla sunt plurima. Latro credit in cruce, et statim meretur audire: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. Judas vero de apostolatus fastigio in perditionis tartarum labitur, et nec familiaritate convivii [ Al. communi], nec intinctione bucellae, nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem Filium Dei noverat. Nos quidem parva dimisimus: grandia possidemus, centuplicato fenore Christi promissa redduntur.

Haec dicimus, non tam tibi quam aliis sub tuo nomine, ut prima te, fili, fronte doceamus magna coepisse, et excelsa sectari, et adolescentiae immo pubertatis incentiva calcantem, perfectae aetatis gradum scandere. Scis enim dogma nostrum humilitatis tenere vestigium, et per ima gradientes ad summa nos ascendere. Igitur sanctus mihi invocandus est Spiritus, ut hoc suo sensu ore meo defendat. Non quidem campum rhetorici desideramus eloquii, non dialecticorum tendicula, et Aristotelis spineta conquirimus: sed ad sanctarum Scripturarum gravitatem confugimus: ubi vulnerum vera medicina est: ubi dolorum certa remedia.

Verum quia memoria labitur: omnium quae dixerimus desideras Commentariolum fieri, ut oblivionem lectio consoletur: ideo pauca quae tibi reor fore necessaria, credidi subnectenda. Illuc enim nostra tendit oratio: ut quorum unus est labor, unum et praemium sit. Navigantes namque Rubrum mare, in quo optandum nobis est, ut verus Pharao mergatur cum suo exercitu: multis difficultatibus atque periculis ad urbem maximam perveniunt; utroque littore gentes vagae immo belluae habitant ferocissimae. Semper solliciti, semper armati, totius anni vehunt cibaria: latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia.

Quorsum ista, perspicuum est. Nam si saeculi negotiatores tanta sustinent, ut ad incertas perveniant periturasque divitias, et servent cum animae discrimine, quae multis periculis quaesierunt: quid Christi negotiatori faciendum est, qui, venditis omnibus, quaerit pretiosissimam margaritam: qui totis substantiae opibus emit agrum, in quo reperiat thesaurum, quem nec fur effodere, et latro non possit auferre. Nosse igitur oportet quid jussum sit: quidve prohibitum: ut scientes utrumque servemus. Alioquin ante scientiam mandati impossibile est nosse quid fiat. Et haec ego non integris rate vel mercibus, quasi ignarus fluctuum, doctus nauta praemoneo: sed nuper naufragio ejectus in littus, timida navigaturis voce denuntio. Cuncti tamen mei sensus affectu vobis vaco: sed [ Al. vacant. Itaque] obsecro vos, ut conatus meos orationibus adjuvetis, ut Dominus et Salvator pro causa respondeat.

Vestrum itaque est, ut voluntatem sequatur effectus. Meum est ut velim: Obsecrationum vestrarum est, ut possim: sed ipsum meum sine Dei semper auxilio non erit meum: Deus semper largitur, semperque donaturus [ Al. donator] est: nec mihi sufficit quod semel dedit, nisi semper dederit. Si enim duri judicis sententiam crebra mulieris flexit petitio: quanto magis paterna viscera interpellatione sedula moliuntur? Scitote tamen ante omnia [ Al. tac. ante omnia] nobis esse nihil antiquius, quam Christi jura servare, nec patrum transferre terminos: semperque meminisse Romanam fidem apostolico ore laudatam.

CAPUT PRIMUM. De Obedientia. Accipe ergo, fili, doctrinam nostram, ea simplicitate et veritate, qua didicimus [ Al. dicimus], quia non quaerimus hominum gloriam (Deus testis est), nec ad hoc loquimur, ut humanas amicitias aucupemur, ne nostrae adulationis sermone, et nos, et alios decipiamus: nec ut apud homines aliquid videamur, sed ut apud Deum homines magna mereantur. Hoc est itaque totum, quod apprehensa manu insinuare tibi cupio. Et [ Al. add. revera], ut simpliciter motus mentis meae fatear, nunc monachi incunabula moresque discutimus.

Si vis igitur ad vitam ingredi, serva praecepta: hoc est, ab omni illicito, quo prohiberis, recedas, et ad omne bonum, quod juberis, promptus accedas. Respice sanctum virum Pammachium, et ferventissimae fidei Paulinum presbyterum: qui non solum divitias, sed seipsos obtulerunt, qui contra diaboli tergiversationem, nequaquam pellem pro pelle, sed carnes, et ossa, et animas suas Domino consecrarunt: qui te, et exemplo, et eloquio, id est, et opere, et lingua possint ad majora perducere. Nobilis es? et illi, sed in Christo nobiliores. Dives, et honoratus? et illi, immo ex divitibus, et honoratis, pauperes et inglorii, et idcirco ditiores, et magis inclyti, quia pro Christo pauperes et inhonorati. Contemnis aurum: contempserunt, et multi philosophi.

Non enim est satis perfecto et consummato viro opes contemnere, pecunias dissipare, et projicere quod in momento, et perdi, et inveniri potest. Fecit hoc Crates Thebanus, fecit Antisthenes, fecerunt plurimi, quos vitiosissimos legimus. Plus debet Christi discipulus praestare, quam mundi philosophus, gloriae animal, et popularis aurae, atque rumorum venale mancipium. Tibi non sufficit opes contemnere, nisi et Christum sequaris. Teipsum Dominus, hostiam vivam, placentem Deo: te, inquam, non tua. Et Deus variis tentationibus commonet, quia multis plagis, et doloribus eruditur Israel, et quem diligit Dominus corripit: flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. I). Quod si teipsum Domino dederis, et Apostolica virtute perfectus, sequi coeperis Salvatorem, tunc intelliges, ubi fueris; et in exercitu Christi, quam extremum [ Al. extraneum] tenueris locum.

Praepositum itaque monasterii timeas ut Dominum, diligas ut parentem. Credas tibi salutare, quidquid ille praeceperit; nec de majoris sententia judices, cujus officii est obedire, et implere, quae jussa sunt, dicente Moyse: Audi Israel, et tace. Nec ipse te doceas, et absque doctore ingrediaris viam, quam numquam ingressus es. Nulla ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia, et ferarum greges ductores sequuntur suos. In apibus [ Al. opibus] principes sunt; grues unam sequuntur ordine litterato; imperator unus; judex unus in provincia; Roma, ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit, et parricidio [ Al. fratricidio] dedicatur. In Rebeccae utero Esau et Jacob bella gesserunt: singuli Ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi, et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur. In nave unus gubernator, in domo unus dominus, in quovis grandi exercitu unius signum exspectatur. Et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio relinquendum [ Al. dimittendum], sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina patris, consortioque multorum: ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam; hic te silentium, ille doceat mansuetudinem; non facias quod vis; comedas, quod juberis; vestiare, quod acceperis: operis tuis pensum persolvas; subjiciaris, cui non vis; lassus ad stratum venias, ambulansque dormites, et necdum expleto somno, surgere compellaris. Tantis occupatus negotiis, nullis vacabis cogitationibus: et, dum ab alio transis ad aliud, opusque succedit operi, illud solum mente retinebis, quod agere compelleris. Nam omni oblatione et hostia pretiosior est obtemperantia mandatorum, dicente Propheta: Ecce obedientia melior est quam sacrificium, et auscultatio quam adeps arietum (I Reg. XV. 22). Et alibi: Initium bonae viae [Al. vitae], facere juxta quae praecepta [Al. jussa quae accepta] sunt apud Deum, magis quam immolare hostias (Prov. XVI, 5). Et alibi: Qui conservat legem, multiplicat oblationem: Sacrificium salutare est, attendere mandatis et discedere ab omni iniquitate (Eccli. XXXV, 1). Nec nobis blandiri debemus in factis jussorum, si in prohibitorum transgressione peccemus, cum transgressionis crimen benefacti meritum tollat.

Quod non mei sensus assertio, sed utriusque Testamenti exempla probant: ubi invenimus etiam Dei amicos, ob unius contemptus errorem, bonorum retrofactorum munificentiam perdidisse. Sic Adam cum diabolo facile credidit seducenti, post familiaritatem, et colloquium Dei, unius pomi cupiditate superatus, perdidit Paradisum. Et quia per transgressionem unum habere praesumpsit, multa simul bona amisit. Sic uxor Loth, post angelorum obsequia, contra interdictum retroaspiciens, in figmeatum salis repente mutata est. Quis hic praesumptionis spiritus, qui tantam in animo nostro operatur audaciam, ut cum sanctos homines de levibus etiam culpis videamus esse punitos, et nos quotidie in majoribus, et pluribus delinquentes, intactos in media damnatione fore credamus? Quamquam leve numquam sit Deum etiam in exiguo contemnere; qui non tantum ad qualitatem peccati respicit, sed etiam ad personae contemptum: propter quod homini non solum intendendum est, quale sit, quod jubetur, sed quantus sit ille, qui jubet. Excluditur hoc loco vulgaris illa sententia, qua mihi suo judicio religiosi, et qui sapientes sibimet videntur, dicere solent: sufficit nobis, ut non criminalia peccata, et majora faciamus.

Facilis est enim omissio minorum delictorum: qui dum animali sapientia occupant animos, spiritualem intelligentiam, et consuetudinem divinae legis ignorant, quae saepe peccatum ostendit, quod nobis non videtur esse peccatum; et quae illic impietatem facit, ubi nos opus pietatis ostendimus. Saul et Josaphat reges fuerunt Israel, et dum misericordiam his, quos Deus oderat, praestiterunt, Dei offensam in opere [ Al. ope] pietatis incurrunt (III Reg. XV). Econtrario, Phinees, filiique Levi gratiam Dei humana caede et suorum parricidio meruerunt. Vides, quantum ab humanis sensibus per nostram imperitiam discrepat divina sententia, ut nobis interdum coelestis judicis dispensationem nescientibus, injusta videantur, quae per causarum scientiam juste satis et recte facta probantur. Et rursum: Ea quae nostro judicio recte probantur apud Deum plerumque reproba et ingrata videntur.

Quis hodie patris Abrahae exemplo innoxium volens filium trucidare (Gen. XXII), humano judicio non crederetur insanus? Econtra, quis in tactu arcae Domini imitatus Ozam (II Reg. VI), hominum sententia damnaretur? Consideremus igitur, quantus casus sit temere contemnentis, cum tanta ruina esse dicitur in negligentia obsequentis; vel quam damnationem excepturos credimus esse indevotos, cum tantam reprobationem devotus exceperit. Tepidum discipulum non amat Christus. Qui vult meus esse discipulus, ait, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Beatae itaque sunt illae animae, quae dorsum suum curvaverunt, ut suscipiant sessorem verbum Dei super se, et frena ejus patiantur, ut quocumque ipse voluerit, flectat eas, et agat habenis praeceptorum suorum. Quando enim magister praecipit, obedientis indicium est, si dimisso contra audiat capite, sin autem vertat tergum, signum est contemnentis.

CAPUT II. De tribus generibus monachorum in Aegypto commorantium. Et quoniam monachorum fecimus mentionem, et te scio libenter audire, quae sancta sunt, aurem paulisper accommoda. Tria sunt in Aegypto genera monachorum. Primum coenobitae, quod illi Sauses gentili lingua vocant, nos, in communi viventes, possumus appellare. Secundum anachoritae, qui soli habitant per deserta, et ab eo, quod procul ab hominibus recesserunt, nuncupantur. Tertium genus est, quod Remoboth, dicunt deterrimum [ Al. teterrimum], atque neglectum, et quod in nostra provincia, aut solum, aut primum est. Hi bini, vel terni, nec multo plures simul habitant, suo arbitrio ac ditione viventes: et de eo, quod laboraverint in medium partes conferunt, ut habeant alimenta communia. Habitant autem quamplurimi [ Al. quamplurimum] in urbibus et castellis: et quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, majoris est pretii. Inter hos saepe sunt jurgia: quia suo viventes cibo, non patiuntur se alicui esse subjectos. Revera solent certare jejuniis, et rem secreti, victoriae faciunt. Apud hos affectata sunt omnia, laxae manicae, caligae follicantes, vestis crassior, crebra suspiria, visitatio virginum, detractio clericorum. Et si quando dies festus advenerit, saturantur ad vomitum.

His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis, veniamus ad eos qui plures sunt, et in commune habitant, id est, quos vocari coenobitas diximus. Prima apud eos confoederatio, est obedire majoribus, et quidquid jusserint facere. Divisi sunt per decurias atque centurias: ita ut novem hominibus praesit decimus: et rursum decem praepositos sub se centesimus habeat. Manent separati, et sejunctis cellulis: usque ad horam nonam, ut institutum est, nemo pergit ad alium, exceptis his decanis quos diximus: ut, si cogitationibus forte quis fluctuet, illius consoletur alloquiis.

Post horam nonam in commune concurritur, psalmi resonant, Scripturae recitantur ex more: et completis orationibus, cunctisque residentibus, medius quem Patrem vocant, incipit disputare. Quo loquente, tantum silentium fit, ut nemo alium respicere, nemo audeat exscreare. Dicentis laus est in fletu audientium. Tacite volvuntur per ora lacrymae: et ne in singultus quidem erumpit dolor. Cum vero de regno Christi, et de futura beatitudine, et de gloria coeperit annuntiare ventura, videas cunctos moderato suspirio et oculos ad coelum levantes inter se dicere: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam (Psal. LIV, 7)? Post haec concilium solvitur, et unaquaeque decuria cum suo parente pergit ad mensam: quibus per singulas hebdomadas vicissim ministrant. Nullus in cibo strepitus est: nemo comedens loquitur: Vivitur pane et leguminibus, et oleribus quae solo sale condiuntur. Vinum tantum senes accipiunt, quibus cum parvulis saepe fit prandium, ut aliorum aetas fessa sustentetur: aliorum non frangatur incipiens. Dehinc consurgunt pariter, et hymno dicto, ad praesepia redeunt, ubi usque ad vesperum cum suis unusquisque loquitur et dicit: Vidistis illum et illum? quanta in ipso gratia sit? quantum silentium? quam moderatus incessus?

Si infirmum viderint, consolantur. Si in Dei amore ferventem, cohortantur ad studium. Et quia nocte extra orationes publicas in suo cubili unusquisque vigilat, circumeunt cellulas singulorum, et aure apposita, quid faciant, diligenter explorant. Quem tardiorem deprehenderint, non increpant, sed dissimulato quod norunt, eum saepius visitant; et prius incipientes provocant magis orare, quam cogant. Opus diei statum est, quod decano reditum fertur ad oeconomum, qui et ipse per singulos menses patri omnium cum magno reddit timore rationem: a quo etiam cibi eum facti fuerint, degustantur [ Al. praegustantur]. Jejunium totius anni aequale est, excepta Quadragesima: in qua sola conceditur districtius vivere. A Pentecoste coenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfaciant, et ventrem cibo non onerent duplicato.

Ad tertium veniam genus, quos Anachoritas vocant, qui et de coenobiis exeuntes, excepto pane et sale, amplius ad deserta nil deferunt. Hujus vitae auctor Paulus, illustrator Antonius, et, ut ad superiora conscendam, princeps Joannes Baptista fuit. Talem vero virum Jeremias quoque propheta describit dicens: Bonum est viro cum portaverit jugum Domini [Al. tacet Domini] ab adolescentia sua: sedebit solitarius et tacebit, quia sustulit super se jugum, et dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis, quia non in sempiternum abjecit Dominus (Thren. III, 27, seqq.). Horum laborem et conversationem in carne non carnis, alio tempore si volueris explicabo. Nunc ad propositum redeam. Bonum est obedire majoribus, parere praefectis: et post regulas Scripturarum vitae tuae [ Al. suae] tramitem ab aliis discere, nec praeceptore uti pessimo, scilicet praesumptione tua.

CAPUT III. De Castitate. Mortificate, inquit Apostolus, membra vestra, quae sunt super terram (Coloss. III, 5). Unde ipse postea confidenter aiebat: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Qui mortificaverit membra sua, et in imagine noctis perambulaverit, non timebit dicere: Factus sum sicut uter in pruina (Psalm. CXVIII, 83). Unde idem Apostolus castigabat corpus suum, et in servitutem redigebat, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniretur. Corporisque ex persona generis humani inflatus [ Al. inflammatus] ardoribus loquebatur. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et iterum: Scio quoniam non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adjacet mihi, ut faciam autem bonum, nequaquam invenio: neque quod volo bonum, sed quod nolo malum illud facio. Et denuo: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis.

Unde post cogitationum diligentissimam cautionem, jejuniorum tibi arma sumenda sunt; et canendum cum David: Humiliavi in jejunio animam meam (Psalm. XXXIV, 13). Matrem ita vide, ne per illam alias videre cogaris, quarum vultus cordi tuo haereant: et tacitum vivat sub pectore vulnus. Ancillulas quae illi in obsequio sunt, tibi scias esse in insidiis: Quia quanto vilior earum conditio: tanto facilior ruina est. Volo ergo te propter has causas non habitare cum matre: et praecipue ne aut [ Al. ipsam] offerentem delicatos cibos, renuendo contristes, aut si acceperis, oleum igni adjicias: et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod noctibus cogites. Adolescentiam tuam nulla sorde commacules, ut ad altare Christi, quasi de thalamo virgo procedas: et habeas deforis bonum testimonium.

Licet de caeteris virtutibus, ut sapientia, fortitudine, justitia [ Al. add. temperantia], humilitate, mansuetudine et liberalitate possint et alii judicare: pudicitiam sola novit conscientia, et humani oculi hujus rei certi judices esse non possunt. Feminae quoque quae nomen tuum noverint, vultum nesciant. Nam Joannes Baptista sanctam matrem habuit, pontificisque filius erat: et tamen nec matris affectu, nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis. Vivebat in eremo: oculis desiderantibus Christum, nihil aliud dignabatur aspicere. Vestis aspera, zona pellicea, cibus locustae, et mel sylvestre: omnia virtuti et continentiae praeparata. Unde martyrem quem tormenta non vicerant, superabat voluptas. Tandem coelitus inspiratus praecisam morsu linguam in osculantis se faciem expuit, et sic libidinis sensum succedens doloris magnitudo praeripuit [ Al. superavit]. Nam quomodo qui ignem tetigerit statim aduritur: ita viri tactus et feminae sentit naturam suam, et diversitatem sexus intelligit. Item quomodo poterit libidinem refrenare, qui nec manum valet cohibere, nec linguam.

Sed et hospitiolum tuum numquam mulierum pedes terant. Videas [ Al. aut] ne sub eodem tecto mansites: nec in praeterita castitate confidas. Quia nec David sanctior, nec Samsone fortior, nec Salomone potes esse sapientior. Memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier ejecerit. Aegrotanti tibi sanctus quilibet frater assistat. Nam scio quosdam corpore convaluisse, et animo aegrotare coepisse. Periculose tibi ministrat, cujus vultum frequenter attendis. Si tamen vidua a te visitatur, aut virgo: numquam domum solus introeas. Solus cum sola et absque arbitro vel teste non sedeas. Tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio, non paveas nec erubescas. Speculum enim mentis facies est: et taciti oculi, cordis fatentur arcana.

Tales quoque habeto socios, quorum contubernio non infameris. Non veste, sed moribus ornentur: et pudicitiam habitu polliceantur. Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae. Caveto omnes suspiciones: et quidquid probabiliter fingi potest: ne fingatur, ante devita. Crebra munuscula, et sudariola, et fasciolas, et vestes ori applicitas, et oblatos ac degustatos cibos, blandasque et dulces litterulas, sanctus amor non habet. Mel meum, lumen meum, meumque desiderium. Omnes delicias [ Al. divitias] et lepores et risu dignas urbanitates, et caeteras ineptias amatorum in comoediis erubescimus, et in saeculi hominibus detestamur: quanto magis in clericis et monachis: quorum et sacerdotium proposito, et propositum sacerdotio ornatur? Nec hoc dico, quod aut in te, aut in sanctis viris ista formidem: sed quod in omni proposito et gradu et sexu boni et mali reperiantur: malorumque condemnatio laus bonorum sit. Vide quid prosint [ Al. possint] frena: a vitiis nos retrahunt: introducunt ad virtutum choros: in Christoque, monte pulcherrimo, habitare nos faciunt. Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso: varia Scripturarum poma decerpe.

His utere deliciis, harum fruere complexu. Si scandalizat te pes, oculus, manus tua: projice ea. Nulli parcas, ut soli parcas animae tuae. Qui viderit, inquit Dominus, mulierem ad concupiscendum eam: jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Quis gloriabitur castum se habere cor? Astra non sunt munda in conspectu Domini; quanto magis homines, quorum vita tentatio est?

Vae nobis miseris, quoties concupiscimus, toties fornicamur. Inebriatus est, inquit, gladius meus in coelo: multo amplius in terra, quae spinas et tribulos generat. Vas electionis, in cujus pectore [ Al. ore] Christus resonabat, macerat corpus suum: et tamen cernit naturalem carnis ardorem, suae repugnare sententiae, ut quod non vult hoc agere compellatur; et tu te arbitraris absque lapsu et vulnere posse transire, nisi omni custodia servaveris cor tuum. Maxime cum plurimi, etiamsi continentes, iracundi sint, ebriosi, procaces, superbi, ex continentia magis inflati, percussores, maledici, cupidi, timidi, multum sibi placentes ut indicent continentiam, quasi praeferant incontinentiae subministrasse materiam.

Sed ille continens vere est: qui universa membrorum officia a malis affectibus subtrahit, et cogitatum a tota nequitia compescit. Quanto plura tamen sunt quae impugnant pudicitiam, tanto victoris majora sunt praemia. Nam et ego cum essem juvenis, et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum ardoremque naturae ferre non poteram: quem cum crebris jejuniis frangerem, mens cogitationibus aestuabat. Ad quam edomandam cuidam me fratri, qui ex Hebraeis crediderat, in disciplinam dedi: ut post Quintiliani acumina, gravitatem Frontonis, Ciceronisque fluvios, et lenitatem Plinii, alphabetum discerem, et stridentia anhelantiaque verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quotiesque cessaverim: et contentione discendi rursus incoeperim: testis est conscientia tam mea qui passus sum, quam eorum qui mecum duxerunt vitam. Et gratias ago Domino, quod de amaro semine litterarum dulces fructus capio [ Al. carpo].

Prima igitur tentamenta clericorum sunt mulierum accessus. Nocivum genus femina, janua diaboli, via iniquitatis, scorpionis percussio: cum proximat stipula, accendit ignem; flammigero igne perculit femina conscientiam pariter habitantis, exuritque fundamenta montium. Ego judico si cum viris feminae habitent, viscarium non deerit diaboli. Si alligaverit quis ignem in sinu suo: et vestimenta sua non comburentur? Mihi crede non potest toto corde cum Domino habitare qui feminarum accessibus copulatur.

Sed dicis: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. X, 9). Bene et argute; sed oportet bonum habere testimonium ex his qui foris sunt. Licet coram Deo recte ambules, tamen coram hominibus bona providenda sunt: quia astutiores sunt filiis lucis filii tenebrarum. Cum ergo a te hoc genus non amputatur: das reprehendentibus te locum, cum ipse te detrahentium morsibus tradidisti. Nam inter illecebras voluptatum, etiam ferreas mentes libido domat: quae majorem in virginibus patitur famem, dum dulcius putat omne quod nescit. Narrant gentilium fabulae, cantibus Sirenarum nautas in saxa isse praecipites, et ad Orphei citharam arbores, bestias, ac silicum dura mollita.

Difficile quoque inter epulas servatur pudicitia. Nitens cutis, sordidum ostendit animum. Licet quidam putent majoris esse virtutis praesentem contemnere voluptatem: tamen ego securioris arbitror continentiae nescire quod quaeras. Remotio igitur viri, castitatis collocat arma, construit in melioribus castra pudoris. Thecla post tentationem passionis Antiochiae, cum Paulo prohibetur pariter pergere. Nemo miles cum uxore pergit ad bellum. Germinant feminae spinas cum viris habitantes, arcana mentium acuto mucrone concutiunt [ Al. percutiunt]. Nemo igitur inter serpentes et scorpiones securus ingreditur. Libido enim semper sui relinquit poenitudinem. Numquam satiatur, et exstincta reaccenditur: usu crescit et decrescit [ Al. tacet et decrescit]: nec rationi paret, quae impetu ducitur. Unde virginitas in eo felicior est, quod carnis incentiva non novit: et viduitas eo infelicior [ Al. sollicitior], quod praeteritas animo recolit voluptates. Viro enim luxurioso verbum castitatis offensio est.

Qui vivunt in monasterio, et quorum simul magnus est numerus: numquam soli extra procedunt. De agmine columbarum crebro accipiter unam separat, quam statim invadat et laceret: et cujus carnibus et cruore saturetur. Morbidae oves suum relinquunt gregem: et luporum faucibus devorantur. Rarus igitur tibi sit egressus in publicum: martyres tibi quaerantur in cubiculo tuo. Numquam tibi causa erit procedendi, si semper necessarie processurus sis. Aliorum vulnus, nostra sit cautio. Pestilente flagellato, stultus sapientior erit.

Nam etiam quae homines aestimant sibi salutaria, Deo volente, verti videmus in perniciem. In tranquillitate enim tempestas oritur: nihil, Deo adversante, securum est. Naturale quoque est unumquemque in suo periculo de alio plus sperare.

Si quando senseris exteriorem hominem florem adolescentiae suspirare: et accepto cibo, cum te in lecto positum dulcis libidinum pompa concusserit: arripe scutum fidei in quo ignitae diaboli exstinguuntur sagittae. Omnes enim adulterantes quasi clibanus corda eorum (Ose. III). Licet difficile est humanam animam aliquid non amare, ut in quoscumque mens nostra trahatur affectus. Carnis igitur amor, spiritus amore superetur. Desiderium desiderio restinguatur: quidquid inde minuitur, hic crescat. Non sinas ergo cogitationem crescere: dum parvus est hostis, interfice: nequitia elidatur in semine. Audi psalmistam: Beatus qui allidet parvulos suos ad petram (Psal. XIII)! Impossibile est in sensum hominis non irruere motum [ Al. innatum medullarum, etc.], et medullarum calorem. Ille tamen laudatur, ille praedicatur beatus, qui statim cum coeperit cogitare, interficit cogitatus, et allidit eos ad petram. Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Nam fides pura moram non patitur. Cum apparuerit scorpio, illico conterendus est.

Ardentes igitur diaboli sagittae, jejuniorum et vigiliarum frigore restinguendae sunt. Erras namque, frater, erras, si putas umquam Christianum persecutionem non pati. Tunc enim maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis. Nemo enim est tanta firmitate suffultus, ut de stabilitate debeat esse securus: dicente Apostolo: Qui stat, videat ne cadat: quoniam nullus hostili exercitu obsidente securus est. Nam adversarius noster tamquam leo rugiens aliquid devorare quaerens, circumit (I Petr. V, 8); et tu pacem putas? Sedet in insidiis cum divitibus et in occultis, ut interficiat innocentem (Psal. IX). Quod de libidine diximus referamus ad avaritiam, et ad omnia vitia quae vitantur solitudine. Et idcirco urbium frequentiam declinemus, ne facere compellamur, quae nos non tam natura cogit facere quam voluntas.

CAPUT IV. De Paupertate. Quondam dives adolescens, omnia quae in lege praecepta sunt se implesse jactabat. Ad quem Dominus in Evangelio: Unum tibi, inquit, deest: si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus: et veni, sequere me. Qui omnia se dicebat fecisse, in primo certamine divitias vincere non potest. Unde difficile intrant divites regna coelorum, quae expeditos et alarum levitate subnixos habitatores desiderant. Vade, inquit, vende: non partem substantiae, sed universa quae possides: et da, non amicis, non consanguineis, non propinquis, non uxori, non liberis: plus aliquid addam: nihil tibi ob metum inopiae reservabis, ne cum Anania damneris et Sapphira: sed da cuncta pauperibus, et fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula, ut me sequaris ut Dominum. Nam omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29).

O quanta beatitudo pro parvis magna recipere, aeterna pro brevibus, pro morituris semper viventia, et habere Deum debitorem? In Actibus Apostolorum (quod Domini nostri adhuc calebat cruor, et fervebat recens in credentibus fides) vendebant omnes possessiones suas, et pretia earum ad Apostolorum deferebant pedes: ut ostenderent pecunias esse calcandas: dabaturque singulis, prout cuique opus erat. Unde Ananias et Sapphira dispensatores timidi, immo corde duplici, et ideo condemnati, quia post votum abstulerunt quasi sua, et non ejus cui ea voverant, partemque sibi jam alienae substantiae reservaverunt, metuentes famem, quam vera fides non timet: et praesentem meruere vindictam, non crudelitate sententiae, sed correctionis exemplo. Vende ergo omnia quae habes, et da pauperibus, non divitibus, non ad luxuriam, sed ad necessitatem. Sive ille sacerdos sit, sive cognatus, sive affinis: nihil aliud in eo consideres, nisi paupertatem.

Quodque in Aegyptiis, et Syriis monasteriis moris est: ut qui se Deo voverint, saeculo renuntiantes, omnes saeculi delicias conculcent: utinam quod saeculo renuntiamus voluntas sit, non necessitas: ut paupertas habeat expetita gloriam, non illata cruciatum. Caeterum juxta miserias hujus temporis, et ubique gladios saevientes, satis dives est qui pane non indiget: et nimium potens est, qui servire non cogitur. Multi enim aedificant parietes, et columnas Ecclesiae substruunt, marmora nitent, auro splendent laquearia, et gemmis altare distinguitur, et ministrorum Dei nulla est electio. Neque vero mihi aliquis opponat: dives in Judaea templum, mensam, lucernas, thuribula, scyphos, et alia ex auro fabricata. Tunc haec probantur a Domino, quando sacerdotes hostias immolabant, et sanguis pecorum erat redemptio peccatorum, quamquam haec omnia praecesserunt in figura.

Nunc vero cum paupertatem domus suae pauper Dominus dedicaverit: cogitemus crucem, et divitias lutum putabimus. Sed numquid tempus, ut habitetis in domibus laqueatis, id est, ornatis et compositis: et quae non tam ad usum sunt, quam ad delicias, inquit Propheta. Nam habitaculum meum, in quo fuerant Sancta sanctorum, et cherubim, et mensa propositionis, pluris rigabitur: squalebit solitudine, et sole torrebit. Quae autem utilitas fulgere gemmis: et Christum in paupere fame mori [ Al. periclitari]? Jam non sunt tua quae possides: dispensatio tibi eredita est: cave ne quasi fidelis et famosus quondam tuorum dispensator, alienam pecuniam distribuendam accipias.

Crates ille Thebanus, homo quondam ditissimus, eum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abjecit: nec putavit se posse virtutes simul et divitias possidere, et nos suffarcinati auro Christum pauperem sequimur: et sub praetextu eleemosynae pristinis opibus incubantes, quomodo possumus aliena fideliter distribuere, qui nostra timide reservamus? Intelligis quid loquor. Dedit enim tibi Dominus in omnibus intellectum: Praeter victum et vestitum et manifestas necessitates nihil cuiquam tribuas: ne filiorum panem canes comedant.

Tu ergo considera, ne Christi substantiam imprudenter effundas: id est, ne, immoderato judicio, rem pauperum tribuas non pauperibus, quod paris est sacrilegii: secundum dictum prudentissimi viri, liberalitas pereat. Sunt quoque qui pauperibus parum tribuunt, ut amplius accipiant: et sub praetextu eleemosynae divitias quaerunt: quae magis venatio quam eleemosyna dicenda est. Sic bestiae, sic aves, sic et capiuntur pisces. Modicum in hamo escae ponitur: ut matronarum in eo sacculi protrahantur. Nos autem humiles atque pauperculi, nec habemus divitias, nec oblatas dignamur accipere. Balsamum, piper et poma palmarum rustici non emunt: Qui enim volunt divites fieri, incidunt in tentationes et laqueum diaboli et desideria multa. Et praesertim, quia aetas optata cunctis non vicinam mortem, quae debentur mortalibus naturae lege: sed cassa spe annorum nobis spatia pollicetur. Nemo enim tam fractis viribus, et sic decrepitae senectutis est, ut non se putet adhuc unum annum es e victurum. Verum quid ago? fracta navi de mercibus disputo. Non intelligimus Antichristum appropinquare: quem Dominus Jesus interficiat spiritu oris ejus.

Juvenis quidem potest mori cito: sed senex diu vivere non potest, maxime quia comparatione aeternitatis omne quod in mundo patimur, una dies appellari potest, non habitationis, sed peregrinationis. Nam quotidie commutamur: tamen aeternos nos credimus. Hoc ipsum quod dico, quod scribo, quod lego, quod emendo, de vita mea trahitur. Quot puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum. Omnes namque divitiae de iniquitate descendunt: nisi alter perdiderit, alter invenire non potest. Unde vulgata sententia mihi videtur esse verissima: Dives, aut iniquus, aut iniqui haeres. Vides enim homines maria transire: ante potentum excubare fores: pati omnia quae servorum conditio vix patitur, ut divitias congregent, ut aliquam accipiant dignitatem. Et postquam hoc fuerint consecuti, tradere se luxuriae et voluptatibus et omni iniquitati, ut quod avaritia congregat, luxuria consumat.

Isti ergo pro laboribus suis efficiuntur hospitium daemonum. Qui templum Dei esse debebant, fiunt tabernaculi Aethiopum. Postquam enim ditati fuerint, et per fas et nefas ad altissimum gradum conscenderint, tunc conscientia peccatorum suorum semper mortem, semper judicium formidabunt, et ad levem febriculam, quasi latrones in carcere de aeternis suppliciis suspirabunt. Divites autem qui ingressi sunt regna coelorum, ipsis divitiis ad bona utentes opera, divites esse desierunt, et dispensatores magis Dei quam divites appellandi. Obsecro ergo te, ne lucra mundi in Christi quaeras militia. Negotiatorem clericum, et ex inope divitem factum, ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fuge. Et praesertim cum sciam te toti renuntiasse mundo, et abjectis calcatisque divitiis, orationi, lectioni, jejuniis vacare quotidie. Procuratores quoque et dispensatores domorum alienarum atque villarum clerici esse non possunt: qui proprias jubentur contemnere divitiarum facultates. Avaritiae quoque malum ubi omnino vitandum est, non quo aliena non appetas, hoc enim et publicae leges puniunt: sed quo tua, quae tibi sunt aliena, non serves. Si in alieno, inquit, fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis (Luc. XVI) ?

Sed dicis: Juvenis sum delicatus, et manibus meis laborare non possum; si ad senectam venero, si aegrotare coepero, quis mei miserebitur? Audi ad Apostolos loquentem Jesum: Ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus est quam vestimentum? Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa (Matth. X). Si vestis defuerit, illa proponantur. Si esurieris, beatos audias pauperes et esurientes. Si aliquis afflixerit dolor, legito illud Apostoli: Propter hoc complaceo mihi in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 9).

Illud autem quod derelicta militia, castrasti te propter regna coelorum, quid aliud quam perfectam secutus es vitam? Perfectus autem servus Christi nihil praeter Christum habet. Aut si quid praeter Christum habet, perfectus non est. Igitur ut concludam, si perfectus es, cur bona paterna desideras? Dominus evangelicis vocibus tonat: Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI), et audet quisquam mendacem Christum facere, mammonae et Christo serviendo? Qui dicit se in Christum credere, debet quomodo ille ambulavit, sic ambulare (I Thess. IV, 1). Affatim dives est, qui cum Christo pauper est. Nam servi Dei, qui diebus et noctibus serviunt Domino suo, qui in terris positi angelorum imitantur conversationem, et nihil aliud loquuntur, nisi quod ad laudes Dei pertinet, habentes victum et amictum, his contenti sunt divitiis, qui plus habere nolunt, si tamen servant propositum. Alioquin si amplius desiderant, his quoque quae necessaria sunt, probantur indigni. Quidquid tamen corpora nostra defendere potest, et humanae succurrere imbecillitati, quos nudos natura profundit, haec una appellanda est tunica.

Si ergo vis esse quod propheta est, quod Christus est, da pauperibus, quo necessitas sustentetur, non quo opes augeantur: Quodque si quid plus habes quam tibi ad victum vestitumque necessarium est, illud eroga: in illo debitorem te esse noveris. Nam aliena rapere convincitur, qui ultra [ Martian. tac. ultra] necessaria sibi retinere conatur. Clerici quoque qui de bonis parentum sustentari possunt, si quid pauperum accipiunt, sacrilegium profecto committunt. Scit enim hostis antiquus magis continentiae quam nummorum esse certamen. Facile namque abjicitur quod haeret extrinsecus. Intestinum bellum periculosius est.

Zachaeus dives erat: apostoli pauperes: et quantum ad divitias nihil, quantum ad voluntatem totum mundum reliquerunt. Si offeramus Christo opes cum anima nostra, libenter suscipiet. Si autem quae foris sunt Deo, quae intus diabolo demus, non est aequa partitio. Nolo igitur quod ea tantum offeras, quae potest fur rapere, hostis invadere, proscriptio tollere, et quae ad instar undarum et fluctuum a succedentibus sibi dominis occupantur, et quae nolis velis in morte dimissurus es. Illud offer quod nullus tibi possit hostis auferre. Nam aurum deponere, incipientium est, non perfectorum: se ipsum offerre Deo, proprie Christianorum est. Nec enim imaginem crucifixi praefert, nisi qui in hoc saeculo se nudum mortuumque reddiderit. Infinita namque de Scripturis exempla suppeditant, quae avaritiam doceant esse fugiendam.

Verum quod non ante plures annos gestum sit referam. Quidam ex fratribus parcior quam avarior, nesciens triginta denariis Dominum venditum, centum solidos, quos lina texendo acquisierat, moriens dereliquit. Initum est inter monachos consilium (nam in eodem loco circiter quinque millia divisis cellulis habitabant) quid facto opus esset. Alii pauperibus distribuendos esse dicebant, alii dandos Ecclesiae: nonnulli parentibus remittendos. Macharius vero et Pambo et Isidorus et caeteri, quos patres vocant, sancto in eis loquente Spiritu decreverunt infodiendos esse cum eodem dicentes: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII). Neque hoc crudeliter quisquam putet esse factum. Tantus cunctos per totam Aegyptum terror invasit, ut unum solidum dimisisse sit criminis.

Radix omnium malorum est avaritia: ideoque et ab Apostolo idolorum servitus nuncupatur. Non quidem occidet fame animam justam Dominus. Junior fui, et senui: et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem (Psalm. XXXVI, 25). Elias corvis pascitur ministrantibus. Vidua Sareptana ipsa cum filiis suis peritura nocte prophetam pascit esuriens, et mirum in modum capsace repleto, qui alendus venerat, alit. Petrus apostolus ait: Argentum et aurum non est mecum, quod autem habeo hoc tibi do: surge et ambula in nomine Jesu.

At nunc multi licet sermone taceant, opere loquuntur: Fidem et misericordiam non habeo; quod autem habeo, aurum et argentum tibi non do. Audi Jacob quid postulet: Si fuerit Dominus meus mecum, et servaverit me in via per quam ego iter facio: et dederit mihi panem ad manducandum, et vestem ad vestiendum (Gen. XXVIII). Tantum necessaria deprecatus est. Unde et latrones ad sanctum Hilarionem: Quid faceres si latrones ad te venirent? Quibus respondit: Nudus latrones non timeo. At illi: Occidi potes. Possum, inquit, sed non timeo: quia sum mori paratus. Cujus qui mirantur signa et portenta quae facit: mirentur et incredibilem abstinentiam, scientiam, et humilitatem.

Ego autem nihil ita stupeo quam gloriam illum et honorem calcare potuisse, quia factu est difficile gloriam virtute superare, et ab his diligi quos praecedis. Cum ergo Christi gaudeas libertate, ac propemodum in domate constitutus sis, non debes ad tollendam tunicam tecto descendere: nec respicere post tergum, nec aratri semel arrepti stivam amittere, sed si fieri potest, imitare Joseph, et Aegyptiae dominae pallium relinque, ut nudus sequaris Dominum Salvatorem, qui dicit in Evangelio: Nisi quis tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non potest meus esse discipulus (Matth. X). Projice sarcinam saeculi, ne quaeras divitias, quae camelorum gravitatibus [ Al. pravitatibus] comparantur. Nudus et levis ad coelum vola: ne alas virtutum tuarum auri deprimant pondera. ut impleas sacculum, quem Dominus evacuare praecipit.

Si igitur qui habent possessiones et divitias jubentur omnia vendere, et dare pauperibus, et sic sequi Salvatorem: dignatio tua non debet quaerere quod erogatura es. Vidua illa in Evangelio paupercula, quae duo minuta misit in gazophylacium, cunctis praefertur divitibus, quia totum quod habuit dedit. Et tu igitur eroganda non quaeras, ut fortissimum tyrunculum suum Christus agnoscat, ut laetus tibi de longissima regione venienti occurrat pater, ut stolam tribuat et annulum, ut immolet pro te vitulum saginatum.

CAPUT V. De utilitate Paupertatis. Pauper vero ita consolandus est, ut sciat in paupertare magis bona consideranda. Et primo quidem quod a Deo illi sit utiliter provisum. Praescivit enim Deum infirmitatem ejus considerasse, et se scisse quod divitiarum sarcinam et sollicitudinem portare non posset. Deinde sciat quantas tentationes, quanta pericula transiverit nomine paupertatis, si affluentia deest, quae frequenter contraria est. Ad animi divitias quantocius sine impedimento in paupertate transitur: certe quantis malis caruit, consideret. Caret invidia, aemulatione, insidiis, dolo, superbia, contentione, et his quae hominibus in hoc saeculo divitiae solent conflare. Fluxu enim rerum, et ubertate copiarum, animus solvitur: vigor mentis infringitur, virtus corporis enervatur. At in paupertate, non lasciva convivia, non turpes potationes: omnia sobria, omnia rigida, omnia humilia, non abjecta: quoniam conscientia pura et virtute sunt plena: non est abundans extraneis facultatibus.

Non facile ad divitias animi, id est, ad virtutes hujus mundi dives accedit. Filius enim Dei difficilius dicens, divitem introire in regnum coelorum: utique intelligit pauperem facilius: ne se ob paupertatem alienum esse a cura Dei existimet, Propheta testatur, dicens: Et pauperem et divitem ego feci: pro omnibus aequalis cura mihi est. Non est enim Deus personarum acceptor; nec pro illo tantum curam gerere profitetur, qui in saeculi divitiis pollet, sed pro omnibus, et pro pauperibus curam sustinet: remuneraturus quem invenerit, aut in divitiis humilem, aut in paupertate patientem: distributi veluti totius corporis humani et ministerium quaeritur singulorum.

Consideres hominis corpus esse unum quidem corpus: sed plurima membra. Numquid omnia sunt oculus, aut pes, aut reliqua membra? Sed sicut ait Apostolus doctor gentium in fide et veritate (I Tim. II): quae inferiora sunt membra majorem his tribuimus honorem. Et quemadmodum virtus singulorum membrorum in suo ordine atque officio demonstratur: ita in totius generis humani corpore velut minor paupertas et divitiae collocantur, ut divitiis humanitas Dei examine comprobetur. Exsultare debet pauper, Deo gratias agere, quod multis patrimonii nexibus liberatus, in die probationis non gravatur compedibus facultatum. Facilius liber sequitur discipulus Dominum nullis nexibus implicatus. Non desit etiam ab ipso inquantum potest misericordia justa in egenos, quia sicut justus efficitur de frugalitate, inferioribus et non habentibus prorogator non vereatur ne ipse deficiat, cum in usu sanctae administrationis habeat promptissimam voluntatem. Nihil enim sibi deerit, non cupiat in saeculo dives fieri: ne mala sibi plurima acquirat, dicente ac monente glorioso Paulo: Habentes victum et vestitum his contenti simus (Ibid., VI).

Immo si vera fide et propter salutem credere coelestes sibi divitias cooptet et comparet, quas unusquisque et misericordia et reliquis actibus bonis comparat et assumit. Temporalibus enim aeterna sunt praeponenda: caducis stabilia: sollicitis securiora: periculosis libera: inhonorificis clariora. Igitur cum Christus dixerit: Primum quaerite regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI), nulli dubium fore credo, his copiam necessariam rerum in terris non defecturam, quibus coelestia praeparantur. Unde his monitis, et dives temperetur, et pauper sublevetur. Difficile potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcaecatur namque mens eorum divitiis, opibus atque luxuria, circumdati vitiis non possunt videre virtutes.

Felix ergo qui non in divitiis, non in sapientia, non in potentia saeculari et eloquentia, sed in Christi passionibus gloriatur. Ac nihil miserius quam Deum propter nummum contemnere. Ideo quem senseris semper aut crebro de nummis loquentem, institorem habeto potius quam monachum.

CAPUT VI. De Correctione et Doctrina Praesidentis. Rector quoque honore suppresso, aequalia subditis bene viventibus deputet, et erga perversos jura rectitudinis exercere non formidet. Nam liquet quod omnes homines natura genuit aequales: sed varietate meritorum, ordine alios aliis culpa postposuit. Sed et arguuntur negligentes rectores Ecclesiae Dei, ob quorum incuriam perit omnis decor populi Christiani, cum nec in meditatione legis divinae, nec cultu pietatis, nec in sacrarum virtutum exercitio laborare conentur. Tunc enim doctrina doctorum suavitas est, cum doctrina pariter et vita consentiant. Sed nec putent sua scientia et sapientia, sed Dei auxilio pacem Ecclesiis suis redditam: qui si suum servaverint gradum, sunt domus Dei, et quasi angelus Domini. Sed si plus cupiunt videri nosse quam caeteri, quandoque patent veritatis regulam non tenere.

Magister quoque discipulum corrigit, quem ardentioris cernit ingenii. Nam medicus si cessaverit curare, desperat. Quoniam non est parvi apud Deum meriti bene filios educare. Rectorum quoque est, ut laborantium noverint sudorem, vel lapsis manum porrigere, vel errantibus viam ostendere. Sed ne glorieris quod multos discipulos habeas: Filius Dei docuit in Judaea, et duodecim illum tantum apostoli sequebantur. Pharisaeorum autem doctrinae omnis populus applaudebat. Laedit discipulus magistrum: si per negligentiam suam, praecepta ejusque laborem disperdat.

Ideo non sit in eis poenae diversitas, quibus paria sunt peccata. Nullius personam accipias, quantumcumque sit potens vel nobilis: si peccaverit, corripe eum. Nam confusionem sequitur ignominia: ignominiam correctio: correctionem consolatio: consolationem salus. Vera enim amicitia, quod sentit, simulare non debet. Non est crudelitas pro Deo crimina punire, sed pietas. Nihil tamen crudelius, nihilque miserius inveniri potest, quam ut timore mortis propriae, ne salutem filiorum audeant defendere.

Docente autem te in Ecclesia, non clamor populi, sed gemitus suscitetur, lacrymae audientium laudes tuae sint. Sermo presbyteri Scripturarum lectione conditus sit. Unde et Apostolus praecipit: Sermo vester sit sale conditus. Quod si infatuetur, foras projicitur, et perdit nominis dignitatem. Nam sicut victoria Domini, triumphus est servorum: sic magistri eruditio, discipulorum profectus. Nisi enim caput [ Al. cerebrum] sanum sit, omnia membra sunt in vitio.

Quando doctrina non erit in Ecclesiis, intelligemus perire pudicitiam, castitatem mori, et omnes obire virtutes, quia non comederunt verbum Domini. Tunc Scriptura utilis est audientibus, cum absque Christo non discitur: cum sine Patre non profertur: cum sine Spiritu sancto, non insinuat ille qui praedicat. Sed difficile dignus praeco virtutum Christi inveniri potest, qui in annuntiandis illis non suam, sed ejus quaerat gloriam quem praedicat.

Confusio quoque est ignominia et Jesum crucifixum et pauperem et esurientem fartis praedicare corporibus: et jejuniorum doctrinam per rubentes buccas tumentiaque ora proferre. Non confundant ergo opera sermonem tuum, ut cum in Ecclesiis loquaris, tacitus quisque respondeat: Cur haec quae dicis, ipse non facis? Accusare avaritiam etiam latro potest. Sacerdotis vox cum mente concordet. Nam quomodo potest praeses Ecclesiae malum auferre de medio ejus, qui in delictum simile corruerit? Ac qua libertate corripit peccantem, cum tacitus ipse sibi respondeat eadem admisisse quae corripit? Perdit enim auctoritatem docendi, cujus opere sermo destruitur. Et illud Tullii; Caput artis est docere quod facis.

Venerationi mihi semper fuit, non verbosa rusticitas, sed sancta simplicitas. Qui enim in sermone se dicit apostolos imitari, prius imitetur virtutes et vitam illorum, in quibus loquendi simplicitatem excusabat sancti nominis magnitudo. Non enim facit ecclesiastica dignitas Christianum: nec est facile stare loco Pauli, tenere gradum Petri, jam cum Christo regnantium: ne forte veniat angelus Domini, qui scindat velum templi tui, qui candelabrum tuum de loco moveat.

Igitur aedificaturus turrim, futuri operis sumptus computa. Sicuti non Jerosolymis fuisse, sed Jerosolymis bene vixisse, laudandum est. Prius ergo faciamus, et sic doceamus: ne doctrinae auctoritas castis operibus destruatur. Nam de eloquentibus et pronuntiantibus plenus est orbis. Loquuntur quae nesciunt: docent quae non didicerunt. Magistri fiunt, cum ante discipuli non fuerint.

Sed nec ad scribendum cito prosilias, et levi ducaris insania: multoque tempore disce quod doceas, et non sic temeritate quorumdam doceas quod nescias: sed ante disce quod docturus [ Al. dicturus] es. Nam qui sapientis verba crebro audire et intelligere negligit, vitam suam gubernare non novit: quanto magis nec aliorum regimini proficit? Igitur servum servis te esse convenit. Atque ita in omnibus perdocere, ut quicumque audiunt, conversatione tua magis quam sermone proficiant. Quoniam quidem non in sermone est regnum Dei, sed in virtute.

Sed ne statim multitudinis acquiescamus judicio: sed electi in principatum noscamus mensuram nostram: et humiliemur sub potenti manu Dei. Revera nil foedius praeceptore furioso, cum debeat esse mansuetus et eruditus: econtra torvo vultu, trementibus labiis, rugata fronte, effrenatis conviciis, facie inter pallorem, ruboremque variata, clamore perstrepit: et errantes non tam ad bonum trahit, quam ad malum, saevitia sua praecipitat: licet non qui irascitur iracundus est, sed ille qui crebro hac passione superatur. Suntque multi docentes ea quae non oportet, turpis lucri gratia: qui totas domus subvertunt: et putant quaestum esse pietatem. Quod plerumque accidit, ut habeamus pugnas legis non ob desiderium veritatis: sed ob jactantiam gloriae: dum apud audientes docti volumus existimari. Festino igitur gradu pergamus ad magistros, et eorum teramus limina: et praecepta virtutum ac mysteria Scripturarum vincula putemus aeterna.

CAPUT VII. De Solitudine. Revera, ut simpliciter motum mentis meae fatear, considerans et propositum tuum et ardorem, quo saeculo renuntiasti: differentias in locis arbitror, si urbibus et frequentia urbium derelicta, in agello habites, et Christum in solitudine quaeras, et ores solus in monte cum Jesu, sanctorumque locorum tantum vicinitatibus perfruaris, id est, ut et urbe careas, et propositum monachi non amittas. Loquor non de episcopis, non de clericis, quorum alia causa est, alia monachi. Clerici oves pascunt, ego pascor. Sed de monacho loquor, qui pretium possessionum suarum ad pedes Apostolorum posuit, docens pecuniam calcandam, humiliter, et secreto victitans, semper contemnat quod semel contempsit. Nam summae stultitiae est, renuntiare saeculo, dimittere patriam, urbes deserere, monachum profiteri, et inter majores populos peregre [ Al. periculosius] vivere.

Quia igitur fraterne interrogas, per quam viam incedere debeas: revelata tecum facie loquar. Si officium vis exercere presbyteri, si episcopatus te, vel opus, vel honor forte delectat, vive in urbibus et castellis: et aliorum salutem, lucrum fac animae tuae. Sin autem cupis esse quod diceris, monachus: quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? Habet unumquodque propositum principes suos. Romani duces imitentur Camillos, Fabricios, Regulos, Scipiones. Philosophi proponant sibi Pythagoram, Socratem, Platonem, Aristotelem. Poetae aemulentur Homerum, Virgilium, Menandrum, Terentium. Historici, Thucydidem, Salustium, Herodotum, Livium. Oratores, Lysiam, Gracchos, Demosthenem, Tullium. Et ut ad nostra veniamus, episcopi et presbyteri habeant in exemplum Apostolos et apostolicos viros: quorum honorem possidentes, habere nitantur et meritum.

Nos autem habeamus propositi nostri principes Paulos, Antonios, Julianos, Hilariones, Macarios. Et ut ad Scripturarum auctoritatem redeam, noster princeps Elias, noster princeps Elisaeus, nostri duces filii prophetarum qui habitabant in agris et solitudinibus, et faciebant sibi tabernacula prope fluenta Jordanis. De his sunt et illi filii Rechab, qui vinum et siceram non bibebant, et morabantur in tentoriis: qui Dei per Jeremiam voce laudantur, et promittitur eis, quod non deficiat de stirpe eorum vir stans coram Domino. Interpretare igitur vocabulum monachi: hoc est nomen tuum. Quid facis in turba qui solus es? non tibi eadem causa, quae caeteris. Nemo propheta in patria sua honorem habet. Nam ubi honor non est, ibi contemptus est. Ubi contemptus est, ibi frequens injuria. Ubi injuria, ibi indignatio. Ubi indignatio, ibi quies nulla. Ubi quies non est, ibi mens saepe a proposito deducitur. Ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo quod tollitur. Et ubi minus est, perfectum non potest dici.

Ex hac supputatione illa summa nascitur, monachum perfectum in patria sua esse non posse. Perfectum autem esse nolle, delinquere est. Ubi autem ego nunc sum, non solum quid agitur in patria, sed an patria persistat, ignoro. Immo nec mihi conceditur unus angulus eremi: quotidie exposcor fidem, quasi sine fide renatus sim.

CAPUT VIII. De Laudibus, et Utilitate Eremi. Quid igitur agis tu, frater, in saeculo, qui major es mundo? Paupertatem times? beatos pauperes Christus appellat. Labore terreris? sed nemo athleta sine sudoribus coronatur. De cibo cogitas? sed vera fides famem non timet. Super nudam metuis humum exesa jejuniis membra collidere? sed Dominus tecum jacet. Squalidi capitis horret inculta caesaries? sed caput tuum Christus est. Infinita eremi vastitas terret? sed tu paradisum mente deambula: quoties illuc conscenderis, toties in eremo non eris. O desertum Christi floribus vernans! O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni regis exstruitur! O eremus familiarius, [ Al. familiari] Deo gaudens, et caetera! Ad quae etiam illud Apostoli: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII).

Cur igitur timido animo Christianus es? Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet: tu amplas porticus et ingentia tectorum spatia metiris: haereditatem exspectans saeculi, cohaeres Christi esse non poteris. Nudos amat eremus. Corpus assuetum tunicis, loricae onus non fert. Caput opertum linteo, galeam recusat. Mollem otio manum, durus exasperat capulus. Sed cur, inquis, pergis ad eremum? videlicet ut te non audiam, non videam, ut tuo furore non movear, ut tua bella non patiar, ne me capiat oculus meretricis, ne forma pulcherrima ad illicitos ducat amplexus.

Respondebis: hoc non est pugnare, sed fugere. Sta in acie, adversariis armatus obsiste: ut postquam viceris, coroneris. Fateor imbecillitatem meam. Nolo spe pugnare victoriae, ne perdam aliquando victoriam. Nisi fugero, aut vincendum mihi est, aut cadendum. Quid autem necesse est certa dimittere, et incerta sectari? Aut scuto, aut pedibus mors vitanda est. Tu qui pugnas, et superari potes et vincere. Ego cum fugero, non vinco in eo quod fugio, sed ideo fugio ne vincar. Nulla securitas est vicino serpente dormire: potest fieri,ut me non mordeat. Fuga enim non infidelitatis, sed prudentiae indicium est, ne frustra nos offeramus periculis.

Sed nuper Aegypti deserta vidisti: intuitus es angelicam familiam: quanti ibi flores sunt? quam spiritualibus gemmis prata vernantia? Vidisti serta quibus Dominus coronatur. Ille tibi ignis in pectore exaestuet, et illa quotidie cogita, tracta, considera [ Al. desidera], et quasi quodam carcere tentus exclama: Heu me, quia prolongata est peregrinatio mea (Psalm. CXIX): et in paradisum mente conscendens, toties in terra non eris, quoties terrena despexeris. Eadem nobis certe cum his qui habitant per deserta, conditio est: iidem oculi, totidem et manus, iisdem infirmitatibus vel virtutibus subjacemus. Si te aquae potus vexat, quanti nobiles non dicam vina nesciunt, sed carnes ignorant, et fuso [ Al. infuso] tantum legumine sustentantur? Si balnearum te lavacra sollicitant, quanti principes civitatum, sive ob culpam propriam, sive ob invidiam ad insulas deportati, sine aeterno praemio perpetuaque mercede absque balneis perseverant? Nemo id necessitate pati non potest, quod pro Deo pati voluntate detrectet.

Habebis cellulam quae te solum capiat. Immo non eris solus: angelica turba versabitur, tot socii, quot sancti Leges Evangelium, fabulabitur tecum Jesus: replicabis apostolos vel prophetas. Numquid poteris talem alium tuis sermonibus habere consortem? Terra sumus et cinis, et per omnia momenta de nostra salute suspensi continuo in pulverem dissolvendi. Quid detrectamus [ Al. retractamus] facere de necessitate virtutem? certe quandoque moriendum est. Quam cito mundi derelinquamus angustias: et si forte ob continentiam, quod tamen raro accidit, dolere stomachum, aestuare febribus coeperimus, perpetuae vitae ingressuri januam morbum putemus. Quanti enim in mediis opibus, et inter infulas [ Al. tabulas] consulatus, repentina morte subtracti sunt.

Quid ergo desideramus urbium frequentiam, qui de singularitate censemur? mihi enim oppidum carcer, et solitudo paradisus est. Saecularium quoque, maxime potentum consortia devita. Quid tibi necesse est illa saepius videre, quorum contemptu monachus esse coepisti? Nam monachum solitudo facit, non publicum.

CAPUT IX. De periculo Vitae solitariae. Monachi etiam nunc mores discutimus, qui jugum Christi collo suo imposuit. Primumque tractandum est, utrum solus, an cum aliis in monasterio vivere debeas. Mihi placet ut habeas sanctorum contubernium, ne absque ductore ingrediaris viam, quam numquam ingressus es: statimque tibi in partem alteram declinandum sit, et errori pateas, plusque aut minus ambules quam necesse est: et currens lasseris, moramque faciens obdormias. In solitudine sito, subrepit superbia. Et si parumper jejunaverit, hominemque non viderit, putat se alicujus esse momenti. Oblitusque sui unde, et quo venerit: intus corde, foris lingua vagatur. Judicat contra voluntatem Apostoli alienos servos [ Al. suos]. Quo gula poposcerit, porrigit manus: dormit quantum voluerit, neminem veretur: omnes se inferiores putat, crebriusque in urbibus quam in cellula est: et inter fratres simulat verecundiam qui platearum turbis colliditur.

Quid igitur? solitariam vitam reprehendimus? Minime, quippe quam saepe laudavimus, licet ut praefertur solitaria vita periculosa est: ne abstracti ab hominum frequentia, sordidis et impiis cogitationibus pateant: et pleni arrogantia et supercilii, cunctos despiciant, armentque linguas suas, vel clericis, vel monachis detrahendo. Sed de ludo monasteriorum volumus hujusmodi egredi milites, quos eremi dura rudimenta non terreant: qui specimen [ Al. speciem] conversationis suae multo tempore dederint: qui omnium fuerint minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries aliquando, nec saturitas superavit: qui paupertate laetantur: quorum habitus, sermo, vultus, incessus doctrina virtutum est.

O quoties in eremo constitutus et in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus, horridum monachis praestat habitaculum: putabam me Romanis interesse deliciis. Sedebam solus: quia amaritudine repletus eram. Horrebant sacco membra deformia: et squalida cutis situm Aethiopicae carnis obduxerat. Quotidie gemitus: et si quando me repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa haerentia collidebam. De cibis vero et potu faceo: cum etiam languentes monachi ibi aqua frigida utantur: et coctum aliquid accepisse, luxuria sit. Ille igitur ego, qui ob gehennae metum, tali me carcere damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum. Pallebant ora jejuniis: et mens desideriis aestuabat in frigido corpore: et ante hominem suum jam carne praemortua, sola libidinum incendia bulliebant. Itaque omni auxilio destitutus ad Jesu jacebam pedes, rigabam lacrymis, crine tergebam, repugnantem carnem hebdomadarum inedia subjugabam. Non erubesco [ Al. depudesco] infelicitatis meae, quin potius plango me non esse quod fuerim. Memini me clamantem, et diem crebro junxisse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam rediret, Domino increpante [ Al. imperante] tranquillitas. Ipsam quoque cellulam quasi cogitationum mearum consciam pertimescebam, et mihimet iratus et rigidus, solus deserta penetrabam. Sicubi concava vallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae erat orationis locus, ibi illud miserrimae carnis ergastulum collocabam [ Al. tacet collocabam]: et, ut mihi testis est Dominus, post multas lacrymas, post coelo oculos inhaerentes, nonnumquam videbar mihi interesse agminibus angelorum, et laetus gaudensque cantabam: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus (Cantic. I, 3).

Dicam et aliud quod in Aegypto viderim. Graecus erat adolescens in coenobio, qui nulla continentia, nulla operis magnitudine, flammam carnis poterat exstinguere. Hunc pater monasterii periclitantem, hac arte servavit. Imperat viro cuidam gravi, ut jurgiis atque conviciis insectaretur hominem: et post irrogatam injuriam, primus veniret ad querimoniam. Vocati testes, pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. Flere ille contra mendacium coepit. Solus pater defensionem suam callide opponere studuit: ne abundantiori tristitia absorberetur frater. Quid multa? Ita annus ductus est: quo expleto, interrogatus adolescens, super cogitationibus pristinis, an adhuc molestiae aliquid sustineret: Papae, inquit, mihi vivere non licet, et fornicari libeat? Hic si solus fuisset, quo adjutore superasset? Sunt enim meliores duo quam unus, et si alter ceciderit, ab altero fulcietur. Funiculus triplex non facile rumpitur: et frater fratrem adjuvans exaltabitur.

Vidi ego quosdam, qui, postquam, renuntiaverunt saeculo, vestimentis dumtaxat, et vocis promissione [ Al. professione], non rebus, nihil de pristina conversatione mutarunt. Res familiaris aucta quam imminuta. Eadem ministeria servulorum, idem apparatus convivii: et nomen sibi vindicant solitarii. Quidam [ Al. Qui] vero pauperes sunt et tenui substantiola, videnturque sibi scioli: pomparum ferculis similes procedunt in publicam, ut caninam exerceant facundiam.

Sunt etiam qui humore cellularum, immoderatisque jejuniis, taedio solitudinis, ac nimia lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in melancholiam: et Hippocratis magis fomentis quam nostris monitis indigent. Plerique artibus et negotiationibus pristinis carere non possunt, mutatisque nominibus, institorum eadem exercent mercimonia. Non victum et vestitum, quod Apostolus praecipit: sed majora quam saeculi homines emolumenta sectantes: et sub religionis titulo exercentur injusta compendia: et honor Christiani nominis magis fraudum facit quam patitur.

Quodque [ Al. quae] podet dicere, sed necesse est, ut saltem sic ad nostrum erubescamus dedecus, publice extendentes manus, pannis aurum tegimus: et contra omnium opinionem plenis sacculis morimur divites, qui quasi pauperes viximus.

Tibi cum in monasterio fueris, hoc facere non licebit: et inolescente paulatim consuetudine, quod primum cogebaris velle incipies, et delectabit te labor tuus: oblitusque praeteritorum semper priora sectaberis: nequaquam considerans quid alii mali faciant, sed quid boni tu facere debeas. Neque vero peccantium ducaris multitudine: nec te pereuntium turba sollicitet, ut tacitus cogites: Quid? ergo omnes peribunt, qui in urbibus habitant? Ecce illi fruuntur suis rebus: ministrant Ecclesiae, adeunt balnea, unguenta non spernunt: et tamen in omnium ore versantur. Ad quod ante respondi, et nunc breviter respondeo: In praesenti opusculo non me de clericis disputare, sed monachum instruere.

CAPUT X. De Periculo habitandi in urbibus. Considera, obsecro, satis esse difficile locum Stephani implere vel Pauli, et in angelico stare ministerio. Pretiosum margaritum cito frangitur, fractumque instaurari non potest. Navis quamvis sit rudis et solidis confixa clavis, tumentesque fluctus non sentiat, cito, si periculose navigat, perforatur; et licet plenis ventis lucrosius ad optata perveniat: tamen magis secura sunt quae et tranquilla sunt. Et apertius loquar, plus te, quod dicis, habere mercedem, si in media urbe consistens monachus victites; et sunt vera quae dicis, sed non tam facile explentur opere quam dicto. Nam si aliquis te de optimatibus invitet ad prandium, certe aut eundum est, aut negandum. Si ieris, aut iisdem cibis vesceris, aut aliis. Si aliis, convivarum offenduntur oculi. Si iisdem, perit abstinentia. Quod si non ire volueris, miser comederis in prandio ad singulas quasque phialas, et ad delibuta melle vina potaberis: alius tuum vultum cavillabitur, ille incessum irridebit, hic habitum: et imitatores forsitan Judaeorum: Nonne, inquient, hic est fabri filius? Nonne fratres ejus [ Al. add. et sorores] apud nos sunt? Ego illum memini ante tot ferme annos illud fecisse turpe, dixisse turpius. Alius furem clamabit, et tecum [ Al. moechum] se sceleris finget esse participem. Omnia prandia pariter consonabunt, in te temulentum convivium dissolvetur.

Quod si ullis abstinueris carnibus, et non crebro balnea frequentes, tunc vero per omnes columnas Manichaei titulus ascribetur. Si volucrum edultum refutaveris, et tenellas columbas crassosque turtures expetenti gutturi durior dominus denegaveris, sacrilegii crimen affingitur; statimque aiunt: Hi sunt qui creatorem mundi condemnant. In usus nostros facta sunt omnia. Audivi, Domino teste, non mentior, quemdam in sua gula disertum, cum rumore cognosceret, me cibis esculentioribus abstinere, se dicere: Numquid porcellus ideo factus est, ut togatus in senatu sententiam diceret? Quo videlicet me stultitiae condemnaret, qui me putaret ea quae sunt in usus creata non sumere.

Quod si pulla fuerit tunica, etiam praetereuntium digitis denotaberis. Ac sic nisi formosus fueris, sanctus esse non poteris. Haec et istiusmodi cum vitam lacerent bonam, quid facis, frater, in medio? Aut vitiis, aut anathemati colla submittes, id est, sectaberis ea quae sunt adversa continentiae. Aut si facere nolueris, tempore [ Al. ipse] damnaberis.

Praetermitto crebras salutationes, obsequia matronarum, variasque illecebras, quibus etiam rigidissimi molliuntur [ Al. add. animi], cum et sirenaeo cantu ad naufragia pertrahuntur. Nunc autem illud affirmo, quod etiam si ista non essent, ad comparationem tamen ingentis boni, majora [ Al. minora] deserere deberes. Cum enim tanta reperimus in coelo: parva et caduca nos quaesisse doleamus in terra. Ambitio namque, potentia, magnitudo urbis, videri et videre, salutare et salutari, laudare, vel detrahere, vel audire, vel proloqui, et tantam hominum frequentia saltem invitum [ Al. tac. saltem invitum] videre, a monachorum proposito et a quiete sunt aliena. Aut enim videmus ad nos venientes, et silentium perdimus. Aut si non videmus, superbiae arguimur. Interdum ut [ Al. add. visitantibus] vicem reddamus, ad superbas fores pergimus, inter linguas rodentium ministrorum, postes ingredimur deauratos. In Christi vero villa, ut didicimus [ Al. tac. ut didicimus], totum rusticitas. Itaque propter occupationes, aut nobis claudendum est ostium, aut Scripturarum, propter quas aperiendae sunt fores, studia relinquenda.

His igitur rationibus invitati, multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium, et hortulos suburbanos: ubi ager irriguus, arborum comae, et susurrus avium, fontis speculum immurmurans, et multae oculorum auriumque illecebrae, ne per luxum et per abundantiam copiarum animae fortitudo mollesceret, et ejus pudicitia constupraretur. Inutile quippe est crebro videre per quae captus aliquando sis: et eorum te experimento committere, quibus difficulter careas. Nam quos saeculi carcer includit, nunc ira, nunc avaritia, nunc libido, nunc aliorum incentiva vitiorum pertrahit ad ruinam.

Ideoque obterendae sunt animi voluptates, relinquenda delectationum studia: quoniam haec est circumcisionis veritas, non figura. Nitendum in summa, ut naturalibus amputatis, conversatio nostra tendat ad coelum. Quod fiet, si ludi, si jocus, si convivia, si sermo pene familiarium deseratur, et quae circumciduntur arescant: non visu, non auditu, non tactu, non sapore, aut capiet in natura corporis naturam corpoream non habere. Nam si velimus despicere quod sumus, meremur melius esse, quam fuimus. Igitur non temere offeramus nos periculis, sed quantum in nobis est insidias declinemus.

CAPUT XI. De Abstinentia, et praecipue a carnibus. Salvator noster, Attendite, inquit, vobis ne forte graventur corda vestra crapula, et in ebrietate et curis hujus vitae (Luc. XXI, 34). Modicus enim ac temperatus cibus et carni et animae utilis est. Balnearum fomenta ne quaeras, qui calorem corporis jejuniorum cupis frigore exstinguere: quae et ipsa moderata sint, ne nimia debilitent stomachum, et majorem refectionem poscentia erumpant in cruditatem, quae parens libidinum est. Aiunt enim medici, qui de humanorum corporum scripsere naturis, praecipue Calenus in libris, quonam titulus περὶ ὑγεινῶν, puerorum et juvenum, ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora, insito calore fervere, et noxios his esse aetatibus cibos qui calorem augent: sanitatique conducere, frigida quaeque in cibo et potu sumere. Sicut econtrario senibus, qui pituita laborant et frigore, calidos cibos, et vetera vina prodesse. Et etiam Comicus, cujus finis est humanos mores nosse atque describere, dixit, Sine Cerere et Libero friget Venus.

Nihil itaque scias conducere Christianis adolescentibus ut esus olerum. Nam ardor corporum frigidioribus epulis temperandus est. Nobis enim non corporum vultus, sed animae vigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior. Inde est quod nonnulli vitam pudicam appetentium, in medio itinere corruunt: dum solam abstinentiam putant carnium, et leguminibus onerant stomachum, quae moderate parceque sumpta innoxia sunt. Et ut quod sentio loquar, nihil sic inflammat corpora, et titillat membra genitalia, sicut indigestus cibus ructusque convulsus. Quod enim seminarium voluptatum est, venenum puta.

Est autem esus carnium seminarium libidinis. Et non solum de carnibus loquor, sed in ipsis leguminibus inflantia [ Al. instantia] et gravia declinanda sunt. Parcus cibus et venter esuriens, triduanis jejuniis praefertur. Multo enim melius est quotidie parum, quam raro satis sumere. Pluvia illa optima est, quae sensim descendit in terras. Subitus et nimius imber in praeceps, arva subvertit. Refectio itaque saturitatem fugiat. Nihil prodest biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruatur, si compensetur saturitate jejunium. Illico mens repleta torpescit, et irrigata corporis humore, spinas germinat libidinum.

Plures quoque sunt qui cum vino sint sobrii, ciborum tamen largitate sunt ebrii. Omnes enim qui ebrietatem sectantur, filii Belial vocantur. Nam venter mero aestuans facile ( Al. cito) despumat in libidinem. Unde Noe nudavit ebrietate femora. Lot quem Sodoma non vicerat, vina vicerunt. Venter quoque plenus facile de jejuniis disputat. Qui autem Christum desiderat, et illo vescitur pane, non quaerit magnopere de quam pretiosis cibis stercus conficiat. Quidquid post gulam non sentitur, idem fit quod panis et legumina. Omne enim quod in hoc mundo laborant homines, ore quasi consumitur, et attritum dentibus, ventri traditur digerendum, et tamdiu tribuit voluptatem, quamdiu gutture detinetur. Cum vero in alvum transierit, desinit inter cibos esse distantia.

Nec hoc dicimus, quod negemus pisces; sed quomodo nuptiis virginitatem, ita saturitati jejunia praeferimus. Sed non ideo te carnes vesci non putes, si suum, leporum, atque cervorum et quadrupedum animantium esculentiam reprobes. Non enim haec pedum numero, sed suavitate gustus comprobantur. Scimus ab Apostolo dictum: Omnis creatura Dei bona, quae cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV). Sed idem loquitur: Bonum est carnem non manducare (Rom. XIII). Comedant carnes, qui carni serviunt. Quorum fervor despumat in coitum, eorum et intestina carnibus repleantur.

Tu vero nihil habeas tam necesse, quam in jejunio perseverare. Pallor et sordes tuae gemmae sint. Igitur cum mihi dixeris, cur porcus creatus est? statim tibi respondebo puerorum more certantium? Cur viperae et scorpii? Nec Deum superfluorum judicabis artificem: cum plurimae et bestiae et volucres sint, quas tuae fauces recusant. Sed ne contentiosum hoc, et ex pugna magis videatur esse quam verum: Audi, idcirco sues et apros et reliquas animantes creatos, ut milites, athletae, nautae, rhetores, metallorumque fossores, et caeteri duro operi mancipati haberent cibos: quibus fortitudo corporum necessaria est: qui portant arma et cibaria: qui pugnis et calcibus sua invicem membra debilitant: qui remos trahunt: quorum latera ad clamandum dicendumque sunt valida: qui subvertunt montes, et sub divo [ Al. sudo] et imbribus dormiunt.

Sed quid ad nos, quorum conversatio in coelis est? Caeterum nostra religio non athletam, non nautas, non milites, non fossores, sed sapientiae erudit sectatorem, qui se Dei cultui dedicavit, et scit cur creatus sit, cur versetur in mundo, quo abire festinet. Unde et Apostolus loquitur: Quando infirmor, tunc potens sum (I Cor. XII). Et, Si exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV): Et, Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philip. III). Et, Carnis curam ne feceritis (Rom. XIII). Quodque sine quatuor sensibus vivere possumus: id est, sine aspectu, auditu, odoratu, atque complexu. Absque gustu autem et cibis impossibile est humanum corpus subsistere.

Adesse ergo debet ratio, ut tales et tantas sumamus escas, quibus non oneretur corpus, nec libertas animae praegravetur. Quia et comedendum est, et deambulandum, et dormiendum, et digerendum, et postea inflatis venis incentiva libidinis sustentantur [ Al. sustinenda]. Sunt quidem sensus nostri portae, per quas ad animam nostram saeculi blandimenta descendunt, et per quas sensus carnis introcunt. Per quas nisi lata strage facta viam virtutibus potius quam impietate fecerimus, numquam ad regem pietatis pervenire poterimus.

Dicat enim unusquisque quo dolet [ Al. quod vult]: ego loquor conscientiam meam. Scio mihi abstinentiam, et nocuisse intermissam, et profuisse repetitam. Nec tales ergo recipiamus cibos, quos aut difficultate digerere, aut comestos magno partos et perditos labore doleamus. Olerum et pomorum ac leguminum, et facilior apparatus est, et arte impendiisque coquorum non indigent, et sine cura sustentant humanum genus, moderateque sumptus: quia nec avide devoratur. Quod irritamentum gulae non habet, leviori digestione decoquitur. Nemo enim uno et duobus cibis, hisque vilibus usque ad inflationem ventris oneratur, quae diversitate carnium et saporis delectatione concipitur, cum variis nidoribus fumant patinae, et ad esum sui, expleta esurie, quasi captivos trahunt. Unde et morbi ex saturitate nimia concitantur. Multique impatientiam gulae vomitu remediantur: et quod turpiter ingesserunt, turpius egerunt.

Postquam enim venit Christus in fine temporum, et revolvit omega ad alpha, id est, finem ad principium, ut in prima aetate non circumcidimur, nec repudium dare permittimur, nec carnes comedimus. Hippocrates in Aphorismis docet crassa et obesa corpora, quae crescendi mensuram impleverint: nisi cito ablatione sanguinis minuantur, paralysim et pessima morborum genera parere [ Al. erumpere]. Et idcirco esse necessariam demptionem, ut rursum habeant in quae possint crescere. Non enim manere in uno statu naturam corporum, sed aut crescere, aut decrescere, nec posse vivere animal nisi crescendi capax sit. Unde et Galenus ille doctissimus Hippocratis interpres, athletas, quorum vita et ars sagina est, dicit in exhortatione medicinae, nec vivere posse diu, nec sanos esse: animasque eorum ita nimio sanguine et adipibus quasi luto involutas, nihil tenue, nihil coeleste; sed semper de carnibus et ructu et ventris ingluvie cogitare. Diogenes tyrannos et subversiones urbium bellaque hostilia vel civilia non pro simplici victu olerum pomorumque, sed pro carnibus epularumque deliciis asserit excitari. Quodque mirandum sit, Epicurus voluptatis assertor, omnes libros suos replevit oleribus et pomis et vilibus cibis. dicens ita esse vivendum: quia carnes et exquisitae epulae ingenti cura ac miseria praeparantur, majoremque poenam habeant in quaerendo, quam voluptatem in abutendo. Bibere et comedere non deliciarum ardorem debet excitare: sed sitim famemque restinguere. Qui carnibus vescuntur, indigent etiam his quae sunt [ Al. non sunt] carnium. Qui autem simplici victu utuntur, eos carnes non requirere.

Sapientiae ergo operam dare non possumus, si mensae abundantiam cogitemus, quae labore nimio et cura indigent. Cito expletur naturae necessitas; frigus et fames, simplici vestitu et cibo expelli potest. Deliciae et epularum varietas fomenta sunt avaritiae. Quod si quis existimat se abundantia ciborum potionumque perfrui, et vacare posse sapientiae, hoc est versari inter delicias, et deliciatum vitiis non teneri, seipsum decipit. Sensus noster illud cogitat, quod videt, audit, odoratur, gustat, attrectat, et ad ejus trahitur appetitum, cujus capitur voluptate. Difficile, immo impossibile est, divitiis et voluptatibus affluentes non ea cogitare quae gerimus. Frustraque quidam simulant salva fide et pudicitia [ Al tacet et pudicitia] et integritate mentis se abuti voluptatibus: cum contra naturam sit, copiis voluptatum, sine voluptate perfrui. Sensus corporum quasi equi sunt, sine ratione correntes. Anima vero in aurigae modum retinet frena currentium.

Grandis exsultatio animae est, cum parvo contentus fueris, mundum habere sub pedibus: et omnem ejus potentiam, epulas, libidines, propter quae divitiae comparantur, vilibus murare cibis, et crassiore tunica compensare. Tolle epularum et libidinis luxuriam: nemo quaeret divitias, quarum usus, aut in ventre, aut sub ventre est. Qui aegrotat, non aliter recipit sanitatem, nisi tenui cibo et castigato victu. Quibus ergo cibis recipitur sanitas, his et servari potest: ne quis putet morbos oleribus concitari. Si autem vires olera non ministrant, quae nascuntur ei aluntur carnibus, quid tamen necesse est saplenti viro et philosopho Christi tantam habere fortitudinem, quae athletis et militibus necessaria est, quam cum habuerit ad vitia provocetur? Illi arbitrentur carnes sanitati congruas, qui volunt abuti libidine, et in coenum demersi voluptatum, ad coitum semper exaestuant. Christiano sanitas absque viribus eximiis [ Al. nimis] necessaria est.

Nec turbare nos debet, si rari sunt hujus propositi sectatores, quia rari sunt, et amici boni fideles, et pudici, et continentes, semperque virtus rara est. Legimus quosdam morbo articulari et podagrae humoribus laborantes, proscriptione bonorum ad simplicem mensam et ad pauperes cibos redactos, convaluisse. Caruerant enim sollicitudine dispensandae domus, et epularum largitate, quae et corpus frangunt, et animam.

Irridet Horatius appetitum ciborum, qui consumpti relinquunt poenitentiam. Sed etiam ex vilissimis cibis vitanda satietas. Nihil enim ita obnuit animum, ut plenus venter et aestuans, et huc illuc se vertens, et in ructus, et in crepitus ventorum efflatione respirans. Quale autem illud jejunium, aut qualis refectio post jejunium, cum pridianis epulis distendimur, et guttur nostrum meditatorium efficitur latrinarum? Dumque volumus prolixioris inediae famem quaerere, tantum voramus, quantum vix alterius diei nox digerat. Itaque non tam jejunium appellandum est, quam crapula, ac fetens et molesta digestio.

CAPUT XII. De Abstinentia Philosophorum, antiquorum Sacerdotum, aliorumque Sanctorum. Dicaearchus in libris Antiquitatum et Descriptione Graeciae, refert sub Saturno, cum omnia humus funderet, nullum comedisse carnes, sed universos vixisse frugibus et pomis, quae sponte terra gignebat. Chaeremon quoque Stoicus, vir eloquentissimus, narrat de vita antiquorum Aegypti sacerdotum, quod omnibus mundi negotiis curisque postpositis, semper in templo fuerint, et rerum naturas, causasque ac rationes siderum contemplati sint, numquam se mulieribus miscuerint, numquam cognatos et propinquos, ne liberos quidem viderent, et ex eo tempore quo coepissent divino cultui deservire, carnibus et vino semper abstinuerint propter tenuitatem sensus, et maxime propter appetitus libidinis, quae ex his cibis et ex hac potione nascuntur. Pane vero non vescebantur, ne onerarent stomachum, et si quando comedebant, tunsum pariter hyssopum sumebant in cibo: ut escam graviorem, illius calore decoquerent. Oleum tantum in oleribus noverant, verum et ipsum parum propter nauseam et asperitatem gutturis leniendam.

Quid loquar, inquit, de volatilibus, cum ova quoque pro carnibus vitaverint et lac? quorum alterum carnes liquidas, alterum sanguinem esse dicebant colore mutato. Cubile eis de foliis palmarum contextum erat. Scabellum acclive ex una parte oliliquum in terra pro pulvillo capiti supponebant: bidui triduique inediam sustinentes, et humores corporis, qui nascuntur ex otio, et ex mansione unios loci, nimia victus castigatione siccabant. Item Josephus, in secundae Judaicae captivitatis historia, et in decimo octavo Antiquitatum libro, tria describit dogmata Judaeorum, pharisaeos, sadducaeos, essaeos [ Al. essenos]: quorum novissimos miris effert laudibus, quod et uxoribus, vino et carnibus semper abstinuerint, quotidianum jejunium verterint in naturam. Super quorum vita et cibo [ Al. tacet cibo], Philo vir doctissimus proprium volumen edidit.

Eubulius narrat apud Persas tria genera Magorum, quorum primos, qui sint doctissimi et eloquentissimi, excepta farina et olere, nil amplius in cibo sumere. Orpheus quoque in carmine suo esum carnium penitus detestatur. Pythagorae etiam, Socratis, Antisthenis, et reliquorum frugalitatem referrem in confusionem nostram, nisi et longum esset, et proprii operis indigeret: ut qui paupertatem Apostolorum et crucis duritiem, aut nesciunt, aut contemnunt, imitentur saltem gentilium parcitatem [ Al. paupertatem].

Ad ea venio, quae Asella post duodecimum annum sudore proprio elegit, arripuit, tenuit, coepit, implevit. Unius cellulae clausa angustiis, latitudine paradisi fruebatur. Idem terrae solum, et orationis locus exstitit et quietis. Jejunium habuit pro ludo, inediam pro refectione. Et cum eam non vescendi desiderium, sed humana confectio ad cibum traheret, pane et sale et aqua frigida concitabat magis esuriem, quam restinguebat: et operabatur manibus, sciens scriptum esse: Qui non laborat, non manducet (II Thess. III). Et ita ad quinquagenariam pervenit aetatem, ut non doleret stomachus, non viscerum cruciaretur injuria, non sicca humus jacentia membra confringeret, non sacco asperata cutis fetorem aliquem situmque contraheret, sed sana corpore, anima sanior, solitudinem putaret esse delicias, et in urbe turbida inveniret eremum monachorum.

Paulo quoque cibum et vestimenta palma praebebat; et ne cui impossibile videatur, Jesum testor et angelos ejus, quod in eremi, quae juxta Syriam Saracenis conjungitur, monachum vidi, qui per triginta annos inclusus, hordeaceo pane et lutulenta aqua vivebat. Alter in cisterna veteri per dies singulos quinque carycis sustentabatur. Unde si mihi Dominus optionem daret, multo magis eligerem tunicam Pauli cum meritis, quam regum purpuras cum regnis [ Al. poenis] suis. Quid tamen nos ventris animalia, tale umquam fecimus? quos si vel secunda hora legentes invenerit, oscitamus, manu faciem defricantes, continemus stomachum, et quasi post multum laborem, mundialibus rursus negotiis occupamur.

Praetermitto prandia, quibus mens onerata premitur. Pudet dicere frequentiam salutandi, qua aut ipsi quotidie ad alios pergimus, aut ad nos venientes caeteros exspectamus. Deinceps itur in verba, sermo teritur, lacerantur absentes, vita aliena describitur, et mordentes invicem consumimur ab invicem. Talis nos cibus occupat et dimittit. Cum vero amici recesserint, ratiocinia supputamus. Nunc ira personam nobis inducit, nunc cura superflua in annos plurimos duratura praecogitat. Nec recordamur Evangelii dicentis, Stulte hac nocte auferent animam a te, quae autem praeparasti cujus erunt?

Nec vero hoc dicens condemno cibos, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione, sed juvenibus incentiva esse assero voluptatum [ Al. aufero voluptatis]. Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus Olympusque tantis ardoribus aestuant, ut juveniles medullae vino plenae, dapibus inflammatae. Avaritia calcatur a plerisque, et cum marsupio deponitur. Maledicam linguam indictum silentium emendat: cultus corporis, et habitus vestium unius horae spatio commutatur. Omnia alia peccata extrinsecus sunt, et quod foris est facile abjicitur. Sola libido insita est, et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere. Grandis igitur virtutis est et sollicitae diligentiae superare quod natus sis, et in carne non carnaliter vivere.

CAPUT XIII. De temperatis Jejuniis. Tantum tibi jejuniorum assume, quantum ferre potes: diversus est enim hominum stomachus. Alii amaris, alii dulcibus, alii austerioribus, alii levibus [ Al. lenibus] delectantur cibis. Ideo non tibi immoderata imperamus jenunia, et enormem ciborum abstinentiam, quibus statim corpora delicata franguntur. Philosophorum quoque sententia est, moderatas esse virtutes, excedentes modum atque mensuram inter vitii deputari. Unde et unus de septem sapientibus: Ne quid, ait, nimis. Novi enim ego in utroque sexu propter nimiam abstinentiam cerebri sanitatem quibusdam fuisse vexatam, praesertim qui in humidis, et frigidis habitavere cellulis: ita ut nescirent quid agerent, quove se verterent, quid loqui, quid tacere deberent.

Sic ergo debes jejunare, non ut palpites, et respirare vix possis: sed ut fracto corporis appetitu, nec in lectione, nec in psalmis, nec in vigiliis solito quid minus facias. Jejunium non perfecta virtus, sed caeterarum virtutum fundamentum est, et sanctificatio atque pudicitia: et sine qua nemo videbit Deum. Nam Christus pro animi voluntate omnia in acceptum refert. Displicent namque in teneris maxime aetatibus longa et immoderata jejunia, quibus junguntur hebdomades, et oleum in cibo ac poma vetantur. Experimento didici, asellum in via cum lassus fuerit, diverticula quaerere. Hoc enim in perpetuo jejunio praeceptum est, ut longo itineri vires perpetes suppetant, ne in prima mansione currentes, corruamus in mediis.

Caeterum in Quadragesima continentiae vela pandenda sunt, et tora aurigae retinacula equis laxanda properantibus: quamquam alia sit conditio saecularium, alia monachorum. Saecularis homo in Quadragesima ventris ingluviem decoquit, et in cohlearum morem, succo victitans suo, futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat. Monachus in Quadragesima suos dimittat equos: ut sibi meminerit semper esse currendum. Finitus labor major, infinitus moderatior est. Ibi enim respiramus: hic perpetuo incedimus. Sic tamen comedas, ut statim post cibum possis legere, orare, et psallere. Ideo sint tibi casta, simplicia, moderata, et non superstitiosa jejunia.

Sed quid prodest oleo non vesci, et molestias quasdam difficultatesque ciborum quaerere, carycas, piper, nuces, palmarum fructus, similam, et mel? Tota hortorum cultura vexatur, ut cibario pane non vescamur: et dum delicias sectamur, a regno coelorum retrahimur. Nec si biduo aut triduo jejunaveris, putes te jejunantibus esse meliorem. Tu jejunas et irasceris: ille comedit, et forte [ Al. fronte] blanditur. Tu vexationem mentis et ventris esuriem jejunando [ Al. rixando] digeris, ille moderatius alitur, et gratias agit Deo. Unde quotidie clamat Isaias: Non tale jejunium elegi, dicit Dominus. Et iterum: In diebus jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae: et omnes qui sub potestate vestra sunt, stimulatis. In judiciis et litibus jejunatis, et percutitis pugnis humilem: ut quid mihi jejunatis (Isai. LVIII)? Quale illud potest esse jejunium, cujus iram non dicam nox occupat: sed luna integram derelinquit?

Teipsum considerans noli in alterius ruina, sed in tuo opere gloriari: nec illorum tibi exempla proponas, qui carnis curam facientes, possessionum redditus et quotidianas domus impensas supputant. Nec enim undecim Christi apostoli Judae proditione sunt fracti: nec Phileto et Alexandro naufragium faciente, caeteri a cursu fidei substiterunt (II Timoth. II). Convivia quoque tibi sunt vitanda saecularium: maxime eorum qui honoribus tument. Nam pinguis venter non giguit sensum tenuem.

Docet Aesopi fabula, plenum muris ventrem per angustum foramen egredi non valere. Quoscumque namque formosos, calamistratos, crine compositos, vel buccis rubentibus videris, de armento Joviniani sunt: inter quos grunniunt sues. De nostro grege, tristes, pallidi, sordidi [ Al. sordidati], et quasi peregrini hujus saeculi, licet sermone careant [ Al. taceant], habitu loquuntur et gestu: Heu mihi! quia peregrinatio mea prolongata est. Unde saccus et jejunium arma sunt poenitentiae, et auxilia peccatorum. Et si e duobus necessariis unum est subtrahendum: magis eligam jejunium absque sacco, quam saccum absque jejunio. At vero hi quibus poenitentia praecipitur, consequenter ad jejunium saccum copulant. Non quidem sanat oculum, quod calcaneo adhibetur. Jejunio passiones corporis, oratione pestes sanandae sunt mentis. Igitur per jejunium ostenditur nos ire in paradisum, unde per saturitatem fueramus ejecti. Nam jejunium curat vulnera delinquentis, curatosque sanctificat.

CAPUT XIV. De Contemplatione, Oratione, et Lectione. Si monachus esse vis, non videri, habeto curam, non rei familiaris, cui renuntiando hoc esse coepisti, sed animae tuae. Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Corpus pariter animusque tendantur ad Dominum. Sic teipsum in coelum, animo gestiente, praecurras [ Al. procures], ut dum corpore moraris in terra, jam ad Christum mente pervenias. Assuescas quoque ad orationes et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere: tertia, sexta, nona hora stare in acie quasi bellatorem Christi, accensaque lucerna reddere sacrificium vespertinum. Sic dies transeat, sit nox inveniat laborantem: orationi lectio, lectioni succedat oratio. Praecipue ea quae sancti faciunt, in conspectu Dei faciunt, et pleniorem scientiam Dei accipiunt: et plenius divinis imbuti sunt disciplinis. Si enim aegrotus et aestuans febribus aquam frigidam postulet, et dicat ad medicum: Vim patior, crucior ( Al. uror), exanimor, usquequo, medice, clamabo, et non exaudies? Et respondeat sapientissimus medicus: Scio quo tempore debeam dare quod postulas, non misereor modo, quia misericordia ista crudelitas est, et voluntas tua contra te petit. Ita Dominus noster sciens clementiae suae pondera atque mensuras, interdum non exaudit clamantem: ut eum probet, et magis provocet ad rogandum, et quasi igne excoctum, justiorem et puriorem faciat.

Ad orationem nocte consurgenti non indigestio cibi fuctum faciat, sed inanitas. Nam quidam vir inter pastores eximius: Sicut fumus, inquit, fugat apes, sic indigesta ructatio avertit Spiritus sancti charismata. Ructus autem dicitur proprie digestio cibi, et concoctarum escarum in ventum efflatio. Quomodo ergo juxta qualitatem ciborum de stomacho ructus erumpit, et vel boni, vel mali odoris flatus iodicium est: ita interioris hominis cogitationes verba proferunt: et ex abundantia cordis os loquitur. Justus comedens replet animam suam. Cumque sacris doctrinis fuerit satiatus, de boni cordis thesauro profert ea quae bona sunt.

Crebrius lege, et disce quamplurima, et tenente te codicem, somnus obrepat, et cadentem aciem pagina sancta suscipiat. Et quamquam Apostolus semper orare nos jubeat, et sanctis etiam ipse somnus oratio sit, tamen divisas orandi horas debemus habere: ut si aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. Nec cibi ante sumantur, nisi oratione praemissa. Nec recedatur a mensa, nisi referantur gratiae Creatori. Egredientes hospitium armet oratio, et ingredientibus occurrat oratio antequam sessio: nec prius corpusculum requiescat, quam anima pausetur [ Al. pascatur].

Ad omnem actum, et ad omnem incessum, manus pingat crucem. Dominicis diebus orationi [ Al. add. tantum] et lectioni vacetur. Quod quidem in omni tempore completis opusculis faciant. Quotidie de Scripturis sanctis aliquid discatur [ Al. dicatur]. Providendum etiam ut diem solemnem, non tam ciborum abundantia, quam spiritus exsultatione celebremus: quia valde absurdum est nimia saturitate velle martyrem honorare, quem scias Deo placuisse jejuniis.

Sacerdotes quoque pro omnibus orare debent [ Al. solent], quorum eleemosynas oblationesque recipiunt. Saepe in manibus tuis divina sit lectio et crebrae orationes, ut omnes cogitationum sagittae, quibus adolescentia percuti solet, hujuscemodi clypeo repellantur. Quoniam difficile, immo impossibile est perturbationum vitiis carere quempiam. Nam frequens lectio, quotidiana meditatio, solet magis labor mentis esse quam carnis. Quomodo enim quod manu et corpore fit, manus et corporis labore completur: ita quod ad lectionem pertinet, magis mentis est labor. Litterae namque marsupium non sequuntur: sudoris tamen comites sunt et laboris, sociae jejuniorum, non saturitatis: continentiae, non luxuriae. Unde quidam Origenis discipulus dixit: numquam se cibum, Origene praesente, sine lectione sumpsisse: numquam inisse [ Al. evenisse] somnum, nisi unus e fratribus sacris Litteris personaret.

Edentes autem cucullis capita sua velent, ne alter alterum aspiciat manducantem: ne loqui quidquam liceat dum manducant. Igitur quando comederis, cogita quod statim tibi orandum illico, et legendum sit.

De Scripturis sanctis habeto fixum versuum numerum. Istud pensum Domino tuo redde. Nec ante membra quieti concedas, quam calathum [ Al. palladium] pectori tui hoc subtegmine compleveris. Post sanctas Scripturas, doctorum hominum tractatus lege, eorum dumtaxat quorum fides nota est: Quoniam eruditio timorem creat, imperitia confidentiam. Sed tunc Scriptura proderit legenti: si quod legeris, opere compleatur.

Illorum igitur tractatibus, illorum delecteris ingeniis et libris, quorum pietas fidei non vacillat. Caeteros sic lege, ut magis judices quem sequaris. Caveas omnia apocrypha: et si quando ea non ad dogmatum veritatem legere volueris, scias non corum esse quorum titulis praenotantur: multaque in his admixta vitiosa. Et grandis prudentiae est aurum in luto quaerere. Quid enim facit cum Psalterio Horatius? cum Evangeliis Maro? cum Apostolo Cicero? Quae societas lucis ad tenebras? Ne ergo legas philosophos, oratores, poetas, ne in eorum lectione requiescas: nec nobis blandiamur, si his quae scripta sunt non credimus, cum aliorum conscientia vulneretur: et putemur probare quae dum legimus, non reprobamus. Absit ergo ut de ore christiano sonet Jupiter omnipotens, et Mehercule, et Mecastor, et caetera magis portenta quam numina.

At nunc etiam sacerdotes Dei, omissis Evangeliis et Prophetis, videmus comoedias legere: amatoria Bucolicorum versuum verba cantare [ Al. tentare]: tenere Virgilium: et id quod in pueris necessitatis est, crimen in se facere voluntatis. Scientia autem pietatis est, nosse legere Scripturas, Prophetas intelligere, Evangelio credere, Apostolos non ignorare. Nec putemus in verbis Scripturarum esse Evangelium, sed in sensu: non in superficie, sed in medulla: non in sermonum foliis, sed in radice rationis.

Si quid autem ignoras, si quid de Scripturis dubitas, interroga eum quem vita commendat, excusat aetas, fama non reprobat. Aut si non est qui possit exponere: melius est aliquid nescire, secure [ Al. tac secure], quam cum periculo discere. Memento quia in medio laqueorum ambulas. Malo enim apud te verecundia parumper quam causa periclitari. Qui tamen quod novit interrogat, non voto [ Al. modo] discendi, sed studio cognoscendi, an noverit ille qui responsurus est, in similitudinem pharisaeorum, non quasi discipulus, sed quasi tentator accedit. Plerique etiam detractorum, dum verba sacri eloquii plus quam debent discutiunt, in carnalem intellectum cadunt.

In divinis autem Scripturis et libris melius est, obscura relinquere ut sunt, quam aliquid temere vel prave imitari, quod nescias. Sunt quoque nonnulli, qui, rugata fronte, demisso supercilio, verbisque trutinatis, auctoritatem doctorum sibi vendicant. Non quod ipsi dignum aliquid arrogantia noverint: sed quod simplices fratres quaedam videntur sui comparatione nescire. Evenit etiam interdum, ut cum modicum scientiae quis habuerit, elatus in superbiam discere desistat [ Al. add. et legere]: et paulatim eo quod nihil additur, subtrahitur, ut vacuus disciplinis penitus remaneat: ferrumque quod acutum erat, hebetetur. Sed et jam Prophetam horrere, eloquentis est: non Christum sapere sapientis; injuriam fecisse, virtutis; aliena possidere, potentiae: innocentem circumvenire, astutiae: humilem despexisse, nobilitatis. Sic erroribus plena sunt omnia: et ad hoc usque veritas obscuratur, ut in mortis gremio jacuisse beatitudo dicatur.

Nobis vero nil placet, nisi quod Ecclesiasticum est, et quod publice in Ecclesia [ Al. add. dicere] non timemus. In his tamen ita facere solemus. Quando enim philosophos legimus, quando in manus nostras libri veniunt sapientiae saecularis, si quid in eis utile reperimus, ad nostrum dogma convertimus. Si quid vero superfluum, de idolis, de amore, de cura saecularium rerum, haec radimus, his calvitium inducimus, haec in unguium morem ferro acutissimo desecamus.

Referam tibi meae infelicitatis historiam. Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sororibus [ Al. sorore], cognatis, et quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi, propter coelorum me regna castrassem, et Jerosolymam militaturus pergerem: bibliotheca, quam mihi Romae summo studio confeceram, carere non poteram. Itaque miser ergo lecturus Tullium jejunabam. Post noctium crebras vigilias, post lacrymas, quae praeteritorum recordatione [ Al. recordatio] peccatorum ex intimis visceribus fluebant [ Al. eruebat], Plautus sumebatur in manus. Si quando in memetipsum reversus Prophetam legere coepissem, sermo horrebat incultus. Et quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis. Dum ita me antiquus serpens illuderet: in media ferme Quadragesima medullis infusa febris, corpus invasit exhaustum, et sine ulla requie, quod dictu quoque incredibile sit, sic infelicia membra depasta est ut ossibus vix haererem. Interim parantur exsequiae, et vitalis animae calor, toto jam corpore frigescente, in solo tantum tepente pectusculo palpitabat: cum subito raptus in spiritu ad tribunal Christi pertrahor: ubi tantum luminis erat, et tantum ex circumstantium claritate fulgoris, ut projectus in terram sursum aspicere non auderem. Interrogatus de conditione, Christianum me esse respondi. Et ille qui praesidebat: Mentiris, ait. Ciceronianus es, non Christianus. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi et cor tuum (Matth. VI). Illico obmutui, et inter verbera, nam caedi me jusserat, conscientiae magis igne torquebar: illum mecum versiculum repetens: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psalm. VI)? Clamare tamen coepi, et ejulans dicere: Miserere mei, Domine, miserere mei! Haec vox inter flagella resonabat. Tandem ad praesidentis genua provoluti qui astiterant, precabantur ut veniam tribueret adolescentiae, et errori locum poenitentiae daret [ Al. commodaret], exacturus deinde cruciatum, si gentilium aliquando litterarum libros legissem. Ego qui in tanto constrictus articulo, vellem etiam majora promittere: dejerare coepi, et nomen ejus obtestans dicere: Domine, si umquam habuero codices saeculares, aut si legero, te negavi. In haec sacramenti verba dimissus, revertor ad superos, et mirantibus cunctis, oculos aperui, tanto lacrymarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerem ex dolore. Nec vero sopor ille fuerat, aut vana somnia, quibus saepe deludimur. Testis est tribunal illud, ante quod jacui, testis judicium triste, quod timui. Ita mihi numquam talem contingat incidere quaestionem. Nam fateor vulneribus habuisse plenas scapulas: plagas sensisse post somnum, et tanto dehinc studio divina legisse, quanto mortalia ante non legerem.

Quodque praeter psalmorum et orationis ordinem, quod tibi hora tertia, sexta, nona, ad vesperum, media nocte et mane semper exercendum est: statue quot horis Scripturam sanctam ediscere debeas, quanto tempore legere, non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animae. Cumque haec finieris spatia, et frequenter ad figenda genua sollicitudo animi suscitaverit, aut texenda compone, aut quae sunt texta respice, quae errata reprehende, quae sunt facienda, constitue. Si tantis operum varietatibus fueris occupatus, numquam tibi dies longi erunt. Sed quamvis aestivis tendantur solibus, breves videbuntur, quibus aliquid operis praetermissum est [ Al. non est]. Haec observans, teipsum salvabis et alios et eris magister sanctae conversationis, multorumque castitatem lucrum tuum facies.

Dicas psalmum in ordine tuo, in quo non dulcedo vocis, sed mentis affectus [ Al. tacet affectus] quaeratur, scribente Apostolo: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV). Legerat enim praeceptum, psallite sapienter (Psalm. XIV). Nam clamor in Scripturis non est vocis, sed cordis. Sed numquid verborum multitudine flecti Deus, ut homo potest? Non enim verbis, sed corde orandus est Deus. Melior est septem [ Al quinque] psalmorum decantatio cum cordis puritate et serenitate, et spiritali hilaritate, quam totius psalterii modulatio cum anxietate cordis et tristitia. Cantor quoque pellatur ut noxius, tibicinas et psaltrias et istiusmodi [ Al. add. chorum diaboli] quasi mortifera Si enarum carmina proturba ex aedibus.

Sic autem erudienda est anima, quae futurum est templum Dei quod nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet. Turpia [ Al. add. verba] non intelligat: cantica mundi ignoret. Non sunt contemnenda quasi parva sint, sine quibus majora constare non possunt. Graeca narrat historia Alexandrum potentissimum regem orbisque domitorem, et in moribus, et in incessu Leonidis paedagogi sui non potuisse carere vitiis, quibus adhuc parvulus fuerat infectus.

Daemonum itaque cibus est carmina poetarum, saecularis sapientia, rhetoricorum pompa verborum. Haec sua omnes suavitate delectant, et dum versibus aures dulci modulatione currentibus capiunt, animam quoque penetrant, et pectoris interna devinciunt [ Al. devincunt]. Verum ubi cum summo studio fuerint ac labore perfecta, nihil aliud nisi inanem sonum et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt. Nulla ibi saturitatis, nulla justitiae refectio reperitur. Studiosi earum in fame veri et virtutum penuria perseverant. Mihi autem curae, non quid Aristoteles, sed quid Paulus doceat. Ornat enim doctrinam Dei, qui ea quae conditioni suae apta sunt facit: et e converso confundit illam, cui conditio sua displicet. Monachus autem non doctoris, sed plangentis habet officium, qui vel se vel mundum lugeat, et Domini pavidus praestolatur adventum; qui sciens imbecillitatem suam, et vas fragile quod portat, timet offendere, ne impingat et corruat et frangatur: seque monachum esse non loquendo et discursando, sed tacendo et sedendo noverit. Sit quoque tibi sermo silens, et silentium loquens, nec citus, nec tardus incessus.

Ac unusquisque quando ad communionem ingreditur cum cuculla tantum accedat. Habeant qui volunt suas opes, vase gemmato bibant, serico niteant, plausu populi delectentur: et per varias voluptates divitias vincere nequeant. Nostrae divitiae sunt in lege Dei meditari die ac nocte, januam pulsare, et saeculum praeeuntes calcare. Praeparemus igitur nobis fortitudinem, assumamus nobis perfectum robur: ut inter errorum tenebras et confusionem, in noctis scientia Christi lumen appareat. Diesque noster nubem habeat protegentem: ut his ducibus ad terram sanctam pervenire valeamus. Quid enim eruditione melius? quid suavius disciplina? quid dulcius Domino? Sit autem convivium Christus: lectio Christus: quies Christus [ Al. tacet quies Christus]: cogitatio Christus. Quae enim potest esse vita sine scientia Scripturarum: per quam etiam ipse Christus agnoscitur? Qui cibi, quae mella sunt dulciora, quam Dei scire prudentiam? Sapiens quoque numquam solus est: habet secum omnes qui boni sunt et fuerunt: et animum liberum quocumque vult transferri: quod corpore non potest, cogitatione complectitur. Et si hominum inopia fuerit, loquitur cum Deo: nec umquam est minus solus, quam cum solus fuerit. Prima namque sapientia est, caruisse stultitia: sed stultitia caruisse non potest, nisi qui intellexerit illam. Sed vera quidem sapientia est, nuper factum se nosse: et, ut sic loquar, in carne justorum imperfecta perfectio est. Parum tamen est scire quod nescitis: sed prudentis hominis est nosse mensuram suam: quam qui ignoraverit, quanto ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur. Discamus igitur in terris: quorum nobis scientia perseveret in coelis.

CAPUT XV. De Vigiliis. Dignum est, fratres, aptumque prorsus satisque conveniens, de sanctis vigiliis nunc dicere et proferre sermonem, quando ipsa lucubratio exigitur a sollicitis. Nox ecce est caligo corporibus: non solum homines, sed etiam cunctos in somno detinet animantes: ut reformatis viribus per soporem, possint diuturnum [ Al. diurnos labores] sustinere laborem viventes. Bonus Deus, qui ita prospexit, ita constituit, ut homo exiturus ad operationem suam usque ad vesperum, haberet vicarium tempus, in quo a duris laboribus, et multa fatigatione requiesceret.

Novimus autem multos hominum, ut aut majoribus suis placeant, aut sibi aliquid peculiariter prosint, noctis particulam ad aliquod opusculum segregare: id pro lucro ducere, quod furati de sopore suo operari potuerint. A Salomone vero laudatur et femina, quae pensa et lanificium ad lucernam vigilanter exercet (Prov. XXVI). Addidit etiam quod ex hoc laus viro ejus in portis et gloria magna nascatur. Quod si in carnalibus instrumentis, id est, victui et vestitui necessariis, qui vigilat non reprehenditur, immo laudatur: et mirari me fateor esse aliquos, qui sacras vigilias tam spirituali opere fructuosas, orationibus, hymnis, lectionibusque fecundas, aut superfluas aestimant, aut otiosas, aut, quod his deterius est, importunas.

Et quidem si sunt homines a nostra religione alieni, qui ista sic sentiant, non est mirum. Quomodo enim profanis religiosa placere possunt, quibas si placerent, nostri essent; quia sumus utique Christiani? Si vero nostri sunt quos vigiliarum salutifer actus offendit, ut nihil de his deterius suspicer: aut pigri sunt, aut somniculosi, aut quod his est proximum, senes vel infirmi. Si pigri sunt, erubescant, quia illis insonant proverbia Salomonis: Vade ad formicam, o piger, et aemulare vias ejus (Prov. VI). Si somniculosi sunt, exspergiscantur Scriptura proclamante: O piger, quousque dormis? Quando autem de somno surges? paululum quidem dormis, modicum sedes, pusillum autem dormitas, pusillum vero complecteris manibus pectus. Si senex es, quis te compellit ut vigiles? Quamquam et non compulsus pro aetate tamen vigilas. Et si stare non potes, sed tuam cogitas impossibilitatem, non debes juvenes et valentes ad tuum revocare torporem, quos propter varias tentationes juventutis, scipsos propensioribus macerare decet vigiliis. Nam athletae suis incitatoribus fortiores sunt; et tamen monet debilior, pugnat ille qui fortior est. Maxime quia et sancti corruunt, si fuerint negligentes. Et peccatores pristinum recipiunt, si sordes fletibus laverint.

Hoc ideo dico, ut te non terreant descendentes, sed provocent ascendentes. Nihil tam facile, quam otiosum et dormientem de aliorum labore et vigiliis disputare. Si vero infirmus es membris, quod facere Potes, noli reprehendere: immo riga et tu secundum prophetam lacrymis stratum tuum, et dic: Si memor fui tui super stratum meum (Psalm. LXII). Injunge te etiam vigilantibus, ut te suis precibus juvent, quo adjutus a Domino super lectum doloris tui canere possis, ut et tu quandoque merearis dicere: In matutinis meditabor in te: quia fuisti adjutor meus (Ibid.). Alioquin stultum et satis extraneum est, ut quia ipsi currere non valemus, bene currentibus derogemus. Nam etsi non possumus, debemus congratulari potentibus. Sicut enim de consensu malitiae participatur cum facientibus poena, sic participatio gloriae speranda est de consensu bonitatis. Alios enim effectus coronat: alios voluntas pia laetificat. Nec sane onerosum vel difficile videri debet, etiam delicatis corporibus in septimana duarum noctium, id est, sabbati atque Dominicae portionem aliquam Dei ministerio deputare. Ista enim quasi purificatio est dierum quinque vel noctium, quibus stupore carnali ingravescimus, ac mundanis actibus oscitamus.

Non erobescat aliquis in bono studio sanctitatis, cum non erubescant improbi in perpetrando opere foeditatis. Merito ergo Scriptura in Proverbiis ingerit: Est confusio quae ducit ad peccatum (Eccl. IV, 25). In bono enim opere confundi peccatum est: sicut in malo faciendo non confundi, pernicies est. Si sanctus es, ama vigilias, ut thesaurum tuum vigilando custodias, et ipse in sanctitate ferveris. Si peccator es, magis cura ut vigilando et orando purgeris: dum tunso pectore frequentius clames: Ab occultis meis munda me: et ab alienis parce servo tuo (Psalm. XVIII). Gustandum enim videtur, quia suavis est Dominus, sicut scriptum est. Qui ergo gustavit, intelligit et sentit, quantum pondus pectoris vigilando deponitur, quantus mentis stupor excutitur, quanta lux animam vigilantis et orantis illustrat, quae gratia, quae visitatio membra universa laetificat. Vigilando omnis timor excluditur, fiducia nascitur, caro maceratur, vitia tabescunt, charitas roboratur, recedit stultitia, accedit prudentia, mens acuitur, error obtunditur: criminum caput diabolus, gladio spiritus vulneratur.

Quid hac utilitate magis necessarium? quid istis lucris commodius [ Al. commodatius]? quid hac dilectione suavius? quid hac felicitate beatius? teste etiam Propheta qui in principio psalmorum suorum beatum virum describens, sommam beatitudinem ejus in hoc versiculo collocavit: si in lege Dei meditatur die ac nocte (Psalm. I). Bona est quidem diurna meditatio, sed efficacior est nocturna. Quia per diem necessitates obstrepunt, occupationes distrahunt mentem, sensum duplex cura dispergit. Nox autem secreta, nox quieta, opportunam se praebet orantibus, aptissimam vigilantibus: dum carnalibus occupationibus expeditum, collectum sensum, intentum [ Al. in totum] hominem divinis conspectibus sistit. Curandum est etiam ne nimietate cibi vel potus vigilaturi pectus oneretur: ne cruditates eructantes et crapulam, non solum ipsi nobis [ Al. add. insuaves simus], sed etiam gratiae spiritus indigni judicemur. Ergo tamquam divino fructuri ministerio ante nos per abstinentiam parare debemus: ut ingravati expeditius vigilare possimus.

Cogitatio quoque mala pellatur, ne male vigilantis oratio fiat, sicut legitur, in peccatum. Sunt enim et ex maligno vigiliae, sicut in Proverbiis legitur: Ablatus est somnus ab oculis eorum: Non enim dormiunt, inquit, nisi male fecerint (Prov. IV, 16). Absint, absint ab hoc conventu tales vigiliae: sit potius vigilantibus pectus clausum diabolo, apertum Christo: ut quem labiis sonamus, corde teneamus. Tunc erunt acceptabiles nostrae vigiliae, tunc pernoctatio salutaris: si competenti diligentia, et devotione sincera, ministerium nostrum divinis obtutibus offeratur.

CAPUT XVI. De vestibus. Fusca tunica vestiaris, vilis tunica contemptum mundi probet: ita dumtaxat ne animus tuus tumeat, ne habitus sermoque dissentiant. Nam vestis ipsa vilis et pulla, animi tacentis indicium est: Qui enim mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Tales namque vestes habeas quibus pellatur frigus: non quibus vestita corpora nudentur, quae nec sint mundae, nec sordidae, et nulla diversitate notabiles: quia nec affectatae sordes, nec exquisitae munditiae conveniunt christiano. Sed ne hoc ipsum jactantiam tibi generet, quod saeculi jactantiam contempsisti: ne cogitatio tacita subrepat, ut quia forsitan inauratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus. Nihil enim intulimus in hunc mundum, nec auferre quid possumus.

At nunc plerosque videas armaria stipare vestibus, tunicas mutare quotidie: et tamen tineas non posse superare. Et qui te religiosior est, unum exerit vestimentum, et plenis arcis pannos trahit. Inficiuntur membranae colore purpureo: aurum liquescit in litteras, gemmis codices vestiuntur: et nudus ante fores eorum Christus moritur. Pulla enim tunica minus cum humi jacuerit sordidatur. Sit cingulum laneum cum tota simplicitate purissimum, et quod possit astringere vestimenta magis quam scindere. Idem semper habitus, neglecta mundities, inculta vestis, et cultus ipse sine cultu. Plumarum quoque mollities juvenilia membra non foveat.

CAPUT XVII. De laboribus manuum. Ne vacet mens tua variis perturbationibus, quae si pectori insederint, dominabuntur tui, et deducent te ad delictum maximum. Facito aliquid operis, ut semper te diabolus inveniat occupatum. Si apostoli habentes potestatem de Evangelio vivere, laborabant manibus suis, ne quem gravarent: et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritualibus debebant metere carnalia: cur tu in usus tuos cessura non praeparas? Vel fiscellam texe junco, vel canistrum lentis plecte viminibus, sarriatur humus, areolae aequo limite dividantur: in quibus cum olerum jacta fuerint semina, vel plantae positae per ordinem, aquae ducantur irriguae. Inserantur infructuosae arbores, vel gemmis, vel surculis, ut parvo post tempore dulcia poma decerpas. Apum fabricare alvearia, ad quas te mittunt Salomonis Proverbia: et monasteriorum ordinem, ac regiam disciplinam, in parvis disce corporibus.

Texantur et lina pro capiendis piscibus. Scribantur et libri, ut et manus operetur cibum, et anima lectione saturetur. Nam in desideriis est omnis otiosus. Aegyptiorum monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque labore atque opere suscipiant, non tam propter victus necessitatem, quam propter animae salutem. Ne vagetur perniciosis cogitationibus mens, et ad instar fornicantis Jerusalem, omni transeunti divaricet pedes suos. Nec idcirco tibi ab opere cessandum est, quia Deo propitio nulla re indiges. Sed ideo cum omnibus laborandum est: ut per occasionem operis nihil aliud cogites, nisi quod ad Domini pertinet servitutem. Simpliciter loquar, quamvis omnem censum tuum in pauperes distribueris: nihil apud Christum erit pretiosius, quam quod manibus tuis ipse confeceris. Sudore enim et labore nimio ad ubertatem fructuum perveniemus.

CAPUT XVIII. De laude Religionis, et de inductione ad eam. Exstruis quidem monasteria, et multus a te per insulas Dalmatiae sanctorum numerus sustentatur; sed melius faceres, si et ipse sanctus inter sanctos viveres. Difficile, immo impossibile est, ut et praesentibus quis et aeternis [ Al. futuris] fruatur bonis: ut et hic ventrem ibi mentem impleat, et de deliciis transeat ad delicias: ut in utroque saeculo primus sit, et in coelo et in terra gloriosus appareat.

Quod autem asseris eos melius facere qui utuntur rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus dividant: quam illos qui, possessionibus venditis, semel omnia largiantur: non a me, sed a Domino respondeatur: Si vis perfectus esse, vade, etc. (Matth. XIX). Nec a suo studio monachi retrahendi sunt lingua viperea, morsu saevissimo; quibus argumentaris et dicis; Si omnes se clauserint et fugerint in solitudinem, quis celebrabit Ecclesias, quis saeculares homines lucrifaciet, quis peccantes ad virtutes poterit cohortari? Hoc enim modo, si omnes tecum fatui fuerint, sapiens esse quis poterit? Si virgines omnes fuerint, nuptiae non erunt, interibit genus humanum.

Sed rara est virtus, nec a pluribus appetitur. Et utinam hoc omnes essent quod pauci sunt. De quibus dicitur; Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX). Ideo licet parvulus ex collo pendeat nepos: licet sparso crine et scissis vestibus, ubera quibus re nutrierat, mater ostendat: licet in limine pater jaceat: per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis evola. Solum pietatis genus est in hac re esse crudelem. Gladium tenet hostis, ut me perimat: et ego de matris lacrymis cogitabo? Delicatus es, frater charissime, si hic vis gaudere cum saeculo, et postea regnare cum Christo. Multa nos facere cogit affectus. Et dum propinquitatem respicimus corporum, et corporis et animae offendimus creatorem. Qui amat patrem, aut matrem super Christum, non est eo [ Al. Deo] dignus. Unde discipulus ad sepulturam patris ire desiderans, Salvatoris prohibetur imperio. Quanti monachorum dum patris matrisque miserentur, suas animas perdiderunt? Super patre et matre pollui non licet: quanto magis super fratre, sororibus, consobrinis, familia, servulis! Genus regale et sacerdotale sumus (I Petr. II): illum attendamus patrem, qui numquam moritur: et qui ideo vivens mortuus est, ut nos mortuos vivificaret.

Sola causa pietatis est, ubi nulla carnis notitia est. Honora patrem tuum, si te [ Al. sed si] a vero patre non separat. Tamdiu scito carnis copulam, quamdiu ille suum noverit creatorem. Alioquin David protinus canet: Obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus (Psal. XLIV). Grande praemium est parentis obliti: quia concupiscet rex decorem tuum. Solent etenim miseri parentes, et non plenae fidei Christiani, deformes et aliquo membro debiles filios, quia dignos matrimonio non inveniunt, religioni tradere. Sed si tu perfectus esse desideras, exi cum Abraham de patria tua et de cognatione tua: et perge quo nescis. Et si habes substantiam, vende, et da pauperibus. Si non habes, grandi onere liberatus es: nudus Christum nudum sequere. Darum, grande, difficile, sed magna sunt praemia. Magis enim quilibet labor suscipitur, si ante oculos praeponatur ipsius laboris utilitas. Sed et navigantibus longae serenitatis [ Al. longa serenitas] spem pollicetur, nimis [ Al. navis] valida et diuturna tempestas.

Sectemur ergo nos mulierculas, sexus nos doceat infirmior. Quantae divitiis pariter ac nobilitate pollentes (nolo earum vocabula dicere, ne videar adulari), relictis facultatibus pignoribusque contemptis, hoc factu facile judicarunt, quod tu putas proprio timore difficile! Unde habeto simplicitatem columbae. ne cuiquam machineris dolos: et serpentis astutiam, ne aliorum supplanteris insidiis. Non multum distat in vitio, vel decipere, vel decipi posse Christianum. At illa tibi ad hoc de variis floribus lumen exornent. Coluber ad bibendum veniens, in aqua venenum deponit, ne eum venenum aqua concretum occidat. Nudum hominem timet, vestitum persequitur, caput tamen suum celat, quando percutitur, ubi scit esse mortem suam. Serpens quidem si semel calamo percutitur, moritur: si vero iterum percutiatur, confirmatur. Hiemali tempore infirmior efficitur: et a soricibus devincitur. Igitur ante hiemem circa segetes colligit, ut illis escam praebeat.

Anguis quando senuerit, perdit aspectum, et si voluerit redire ad juventutem, jejunat quadraginta diebus, ut laxetur pellis ejus, et sic angustum foramen perquirit, ut dum nititur inde exire, pellem senectus dimittat. Pelicani cum suos a serpente filios mortuos [ Al. occisos] inveniunt, lugent, et se et sua latera percutiunt, et sanguine excusso ad corpora mortuorum sic reviviscunt. Aquila quoque cum senuerit, gravantur ejus pennae et oculi; et quaerit fontem, et erigit pennas, et colligit in se calorem: et sic oculi ejus sanantur, et in fontem ter se mergit, et ita ad juventutem redit.

Multa dicuntur in Scripturis, quae videntur impossibilia, et tamen vera sunt. Nihil enim dicas impossibile, ubi est virtus Altissimi. Nihil de humana fragititate cogites, ubi plenitudo adest deitatis. Sed quid te ad jugum Domini praesentis vitae provocare exemplis conor, cum nullum pene sciamus fuisse sanctorum, qui procellosum hujus temporis agonem, absque tribulatione et tempestate [ Al. tribulationis tempestate] transierit? Sic etenim bellator vulneris dolorem aut contemnit aut nescit, dum [ Al. add. omnibus] vivacitatis sensibus solam videtur cogitare victoriam. Et qui hiemis tempore vadit ad balenas, prius asperitatem frigoris nudus patienter excipit, quia cum futura calefactio consolatur: omniumque creaturarum difficile spem propter Deum exsultatio aliqua nisi moerore praeeunte succedit. Sit ergo in nobis tanta futurorum fides: ut admodum non sentiamus nos illa sustinere quae patimur: sed ea potius arbitremur nos [ Al. jam] obtinere quae credimus.

Quanta autem apud Deum merces, si in praesenti homines pretium non sperarent! Quantis sudoribus haereditas cassa expetitur! minori pretio margaritum Christi emi poterat. Finis militiae tuae erit regnum non terrae et temporis, sed aeternitatis et coeli. Nihil est, fili, quod possit, aut debeat praeferri ei, qui est verus Dominus, et verus pater, et imperator aeternus. Cui enim rectius vitam nostram impendimus, quam illi a quo ipsam accepimus: et cui eam debemus usque ad finem, quia ipsius beneficio vivimus? Unde si maluerimus Caesari militare, quam Christo: postea non ad Christum, sed ad gehennam transferemur.

Igitur nec affectum, nec patriam, nec honores, nec divitias praeferre debemus: quia scriptum est: Praeterit hujus mundi figura (I Cor. VII): Et, Qui hunc mundum dilexerint, cum mundo peribunt. Illi ergo militemus, qui militantibus sibi gloriam vitae aetatis suae, et divinae cognitionis consortium perenne largitur. Nam nullus rex terrenus, totius orbis Dominus est, Christus autem totius mundi rex est: quia omnia per Christum facta sunt (Joan. I). Et quia regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI): talis violentia Deo grata est, quae neminem concutit, nullius damno nititur. In hanc rapinam manus tuas mitte [ Al. verte], quae crimen non habet, et confert salutem. Sollicitudines [ Al. Necessitudines] enim nostrae carnales, quanto chariores sunt: tanto plus nos discruciant et fatigant. Ac proinde numquam in carnalibus affectionibus ita requiescit animus, ut cruciatu carcat: dum necessitudines suas, aut bonas amat cum amittendi metu, aut malas odit cum amittendi voto: in utroque sustinendis miseriis semper obnoxius est. Commuta ergo in melius vitam tuam, ut aeterno Deo [ Al. Regi] incipias militare, et Deum habeas protectorem. Sunt tamen multi qui non metu poenarum, sed benedictionum et repromissionum desiderio veniunt ad salutem. Nihil enim est dignius quam ut homo sit auctoris imitator, et secundum modum propriae voluntatis, divini sit operis exsecutor. Nam qui edere vult nucleum, frangat nucem. Apostolus ait: Rectius enim fuerat hominem subisse conjugium, et ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem, in profundum inferni cadere.

CAPUT XIX. De laude et detractione vitanda, et periculis hujus vitae. Non credas laudatoribus tuis, immo irrisoribus aurem ne libenter accommodes. Omnis falsa praedicatio sectatur lucra, et gloriam quaerit humanam, ut per gloriam nascantur compendia. Laudent te esurientium viscera, non ructantium opulenta convivia: adulator quippe blandus inimicus est. Naturali ducimur malo. Adulatoribus nostris libenter favemus, quamquam nos respondeamus indignos, et calidus rubor ora perfundat: tamen ad laudem suam intrinsecus anima laetatur. Sed veritas angulos non amat, nec quaerit susurrones. Laus quippe justos cruciat, iniquos exaltat; sed justos dum cruciat purgat: iniquos dum laetificat, reprobos monstrat.

Nulli detrahas: nec in eo te sanctum putes, si caeteros laceras. Accusamus saepe quod facimus, et contra nosmetipsos diserti, in nostra vitia invehimur, muti de eloquentibus judicantes. Numquam hujuscemodi hominibus appliceris: ne declines cor tuum in verba malitiae (Psal. CXL), et audias: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversum filium matris tuae ponebas scandalum (Psal. XLIX). Et apertius in Ecclesiaste: Sicut mordet serpens in silentio: sic et qui fratri suo in occulto detrahit (Eccl. X). Sed dicis: ipse non detraho: aliis loquentibus, quid facere possum (Psal. CVIII)? Ad excusandas excusationes in peccatis ista praetendimus. Christus arte non deluditur: nequaquam mea, sed Apostoli sententia est: Nolite errare, Deus non irridetur: ille in corde, non videmus in facie (Gal. VI).

Salomon loquitur in Proverbiis: Ventus Aquilo dissipat nubes, et vultus tristis linguas detrahentium (Prov. XXV). Sicut enim sagitta si mittatur contra duram materiam, nonnumquam in mittentem revertitur, et vulnerat vulnerantem: juxta illud, Facti sunt mihi in arcum pravum (Ose. VII). Et alibi: Qui mittit in altum lapidem, recidit in caput ejus (Eccl. XXVII); ita detractor, cum tristem viderit faciem audientis, immo non audientis quidem, sed obturantis aures suas, ne audiat judicium sanguinis, illico conticescit, pallet vultus, haerent labia, saliva siccatur. Unde idem vir sapiens: Cum detractoribus, inquit, ne miscearis: quoniam repente veniet perditio eorum: et ruinam utriusque quis novit (Prov. XXIV)? tam scilicet ejus qui loquitur, quam illius qui audit loquentem. Et Timotheo dicitur, Adversus presbyterum accusationem [Al. add. cito] ne acceperis. Peccantem autem coram omnibus argue, ut caeteri metum habeant (I Timoth. V). Non est facile de perfecta aetate credendum, quam et vita praeterita defendit, et honorat vocabulum dignitatis. Si me igitur vis corrigi delinquentem, aperte increpa: tantum occulte ne mordeas. Corripiet me justus in misericordia et increpabit. Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL). Nam in comparatione duorum malorum, levius malum est aperte peccare, quam simulare et fingere sanctitatem.

Quid vulneribus tuis prodest, si ego fuero vulneratus? an solatium percussi est amicum secum videre morientem? Quid enim mihi prodest, si aliis mala mea referas, si, me nesciente, peccatis meis, immo detractionibus tuis alium vulneres: et cum certatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli alteri dixeris? Hoc non est me emendare, sed vitio tuo satisfacere. Praecepit enim Dominus peccantes in nos argui debere secreto, vel adhibito teste. Et si audire noluerint, referri ad Ecclesiam, habendosque in malo pertinaces, quasi ethnicos et publicanos. Nam ingenia liberaliter educata, facilius verecundia quam metus superat, et quos tormenta non vincunt, interdum vincit pudor. Licet multo melius est timore poenarum emendare peccata, quam spe prosperorum divinae subjacere sententiae. Qui enim non senserit Deum per beneficia, sentiet per supplicia.

Caeterum, grande peccatum est odisse corripientem: maxime si te non odio, sed amore corripiat. Contra nos autem omnis consonat chorus, et latrant universa subsellia: junguntur et nostri ordinis, qui et roduntur et rodunt: adversum nos loquaces, pro se muti, quasi ipsi alii sint quam monachi: et non quidquid in monachos dicitur, redundet in clericos, qui patres sunt monachorum. Detrimentum pecoris pastoris ignominia est: sicut e regione illius monachi vita laudanda est, qui venerationi habet sacerdotes Christi: et non detrahit gradui, per quem factus est Christianus. Nam quando et inimicis praebemus beneficia, ipsorum malitiam nostra bonitate superamus: et mollimus duritiam, et iratum animum ad benevolentiam [ Al, ad mollitiem] flectimus.

Sed nec ille absque invidiae infectione [ Al. infestatione] esse poterit, qui soli Deo placere gestierit. Invidia enim non tam humanas amicitias, quam solam Dei [ Al. tac. Dei] justitiam persequitur. Qui invidus est, aliena felicitate torquetur: quoniam virtus semper invidiae patet. Difficile quoque evadit opprobria, cui est amica justitia: immo si quis pie vivere voluerit, iniqui protinus irrisione blasphemant. Haec quoque est consuetudo detrahentis [ Al. peccantis], ut malum suum semper velit negando germinare, et dicere, aut non fecisse quod fecit, aut bono operatum zelo. Nil mirum ergo si contra me parvum homunculum immundae sues grunniunt, et pedibus margaritas conculcant, neque procul ab urbibus, foro, litibus, turbisque remotum, sicque latentem reperit invidia. Tantum enim me diligunt haeretici, quod sine me esse non possunt. Omittam personas: rebus tantum et criminibus est respondendum.

Nihil causae prodest maledicentibus remaledicere, et adversarios talione mordere, cum praeceptum sit malum pro malo non reddi. Unde non de adversario victoriam, sed contra mendacium quaerimus veritatem. Sed nec timeamus odia subire quorumdam. Non enim hominibus debemus placere, sed Deo. At scitote me numquam haereticis pepercisse, sed contra omni studio peregisse, ut hostes Ecclesiae mei fierent hostes. Unde meam injuriam patienter tuli: impietatem contra Deum ferre non potui. Latrant canes pro dominis suis: tu non vis me latrare pro Christo? Falsus rumor cito opprimitur, et vita posterior judicat de priore. Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum, vitae hujus curricula quis pertranseat.

Malorumque solatium est, bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum. Sed tamen cito ignis stipulae conquiescit, et exundans flamma deficientibus nutrimentis paulatim emoritur. Nam si [ Al. add. ante] anno praeterito fama mentita est, aut si certe verum dixit, cesset vitium, cessabit et rumor. Prima namque virtus monachi est contemnere hominum judicia. Igitur non timebo hominum judicium, habiturus judicem meum. Cupiunt enim vicini non suam, sed alienam discutere vitam. Sed qui amicus est, etiam prava recta judicat. Inventi sunt enim scioli tantum ad detrahendum, qui eo se doctos ostentare volunt, si cunctorum vitam [ Al. dicta] lacerent. Sed nihil Deo clausum est, et tenebrae lucent apud eum.

Fuge tamen eos, in quibus potest malae conversationis esse suspicio, nec paratum habeas illud: Sufficit mihi conscientia mea, non curo quid de me loquantur homines. Certe Apostolus providebat bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus, ne per illum nomen Dei blasphemaretur in gentibus, nec volebat se judicari ab infideli conscientia. Si scandalizat, inquit, esca fratrem (Rom. XII), in aeternum carnem non manducabo. Tolle igitur occasionem volentibus occasionem. Nam castigare videtur alium, quisquis ab ejus conversatione dissentit.

Sic et nos in ista provincia aedificato monasterio, et diversorio propter exstructo, ne forte et modo Joseph cum Maria Bethlehem veniens non inveniat hospitium, tantis de toto orbe confluentibus turbis obruimur monachorum, ut nec coeptum opus deserere, nec supra vires ferre valeamus. Unde quia nobis illud de Evangelio contigit, ut futurae turris non ante computaremus impensas, compulsi sumus fratrem Paulinianum ad patriam mittere, ut semirutas villulas, quae barbarorum manus effugerunt, et parentum communium cineres venderet, ne coeptum sanctorum ministerium deserentes, risum maledicis et aemulis praebeamus. Unde omnia plena periculis, omnia plena sunt laqueis. Incitant cupiditates, insidiantur illecebrae, blandiuntur lucra, damna deterrent. Amarae sunt obloquentium linguae, nec semper veracia sunt ora laudantium: iste saevit et odit, hic decipit officium, et facilius est vitare discordem, quam declinare fallacem. Silva succrescit, ut postea rescindatur: ideo ager seritur, ut metatur. Jam plenus est orbis, terra nos non capit, quotidie bella nos secant, morbi subtrahunt, naufragia absorbent, et nihilominus detrahimus et litigamus.

Vides quoque in Ecclesia imperitissimos quosque florere. Et quia nutrierunt frontis audaciam, et mobilitatem linguae consecuti sunt, dum non recogitant quid loquantur, prudentes se et eruditos arbitrantur, maxime si vulgi favorem habuerint, qui magis dictis levioribus commoventur. Et e contrario vides eruditum virum in obscuro latere, et persecutiones pati, et non solum in populo gratiam non habere, sed inopia et egestate tabescere. Haec autem fiunt, quia non est hic meritorum retributio, sed in futuro.

CAPUT XX. De juramento, vindicta, mendacio, stultiloquio prohibendo. Dixisti enim, ni fallor, jure te mala malis reddere et cum jurantibus jurare debere, quia aliquando juravit Dominus, aut mala malis restituit. Scio primum, non omnia nobis convenire servis, quae Domino conveniunt, ne in comparatione famulorum, Domini videatur injuria. Alioquin forsitan reclamare incipimus, cur non e virginibus, sed de aliis mulieribus generamur? Aut cur mortui nostri tertia die non resurgunt? Juravit, scio, saepe Dominus, qui nos jurare prohibuit. Nec statim ex hoc temere blasphemare debemus eum, quod alios vetuerit Dominus quod ipse faciebat, quia dici nobis potest: Juravit Dominus, quasi Dominus, quem jurare nemo prohibebat. Nobis quasi servis non licet, qui Domini nostri lege jurare vetamur.

Verum ne in ejus exemplo scandalum patiamur, ex quo tempore nos jurare noluit, nec ipse juravit. Et qualiter de juramenti causa brevi sermone satisfactum est: ita etiam ad vindictae negotium hunc eumdem sensum, facile prospicis posse sufficere; quia aliud est nunc tempus Gratiae, in quo plenitudo perfectionis advenit, aliud fuit Legis, aliud Prophetarum, dicente Domino: Audistis, quia dictum est antiquis, ne occiderent (Matth. XIII). Ego autem perfectiora praecipio, quae in ordine Evangelii digesta, suo loco lector inveniet. Ex quo enim Filius Dei, filius hominis factus est: ex quo vetus fermentum Judaicae traditionis est factum nova conspersio, ex quo agnus non in figura, sed in veritate comeditur, ex quo secundum Apostolum vetera transierunt, et facta sunt omnia nova, ex quo jussum est imaginem terreni hominis deponere, et assumere formam coelestis, ex quo commortui sumus, ex quo virtutibus consurreximus in Christo, jurare non discas, mentiri sacrilegium putes.

Admonendi itaque sunt omnes, ut diligenter perjurium caveant, non solum in altari, seu sanctorum reliquiis, sed etiam in communi loquela. Omne enim quod non aedificat audientes, in periculum loquentium vertitur. Veritas quidem claudi et ligari potest: vinci non potest, quae et suorum paucitate contenta est, et multitudine hostium non terretur. Possunt homines, quamvis justi, aliqua simulare pro tempore, ob suam aliorumque salutem. Consideremus ergo quid loquamur, quia pro omni verbo otioso reddituri sumus rationem in die judicii. Verbum quidem otiosum est, quod sine utilitate dicentis et audientis profertur. Stultiloquium autem aestimo non illorum tantum, qui aliqua turpia narrant, unde [ Al. ut] risum moveant, et fatuitate simulata, magis illudant illis, quibus placere desiderant, sed etiam illorum qui prudentes saeculi putantur, et de rebus physicis disputantes, dicunt se arenas littorum, guttas Oceani, et coelorum spatium, terraeque punctum liquido comprehendisse.

CAPUT XXI. De patientia, reconciliatione et mortuis non lugendis. Nunc jam nobis de patientia et ejus bonis loquendum est. Est igitur patientia omnium injuriarum et passionum tolerantia, et exspectationum omnium sine praecipitatione sufficientia; quam si quis intellexerit et habuerit, contraria vitae gravia bajulat, bona omnia continet. Sororem habet spem, et affines ejus sunt res bonae omnes, patitur enim libenter, quia sperat, sperando tolerat. Impatienter enim fertur quod non speratur. Omni autem virtute patientia perfert, quod spe praeeunte dignoscitur; aut si spes fructus patientiae subsequitur. Haec matre gaudet fide, et gubernaculum habet Deum, conscientiam, genus, et propinquitatem. Inde gloriosi testes efficiuntur, dum fide pleni, dum Dei timore solliciti, dum continentiae discipuli, dum filii spei, duce patientia, reperiuntur. Deinde cohaeredes Christi, dum illum usque ad mortem patientiae virtutibus imitantur.

Unde tu passus injuriam taceas, iram vince patientia. Sanctus enim amor impatientiam non habet. Mansuetudo namque nulla passione turbatur, et specialiter ira et furore non rumpitur. Quam qui habuerit, beatitudinem consequetur voce Domini promissam, ut terram possideat, id est, imperet et dominetur corpori suo. Nulla enim res ita inebriat, ut animi perturbatio. Est tristitia quae ducit ad mortem: est quaedam ira quae justitiam Dei non operatur, et furori proxima mentis suae impotem facit, intantum ut labia tremant, dentes concrepent, vultus quoque pallore mutetur. Animi vera laetitia interdum dolores corporis mitigat. Quod si ad aegrotationem corporis accedat aegritudo animi, duplicatur infirmitas. Dicit quoque Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram.

Quid agemus in die judicii, super quorum iram non unius diei, sed tantorum annorum sol testis occubuit? Igitur mitescat saevitia, mansuescat iracundia, remittant sibi invicem culpas suas, nec sit exactor vindictae, qui petitor est veniae. Grandis offensa est, nolle placare offensum, quamquam affectus et perturbationes, quamdiu in tabernaculo hujus corporis habitamus, et fragili carne circumdamur, moderari et regere possumus, amputare non possumus. Ideo Psalmista dicit: Irascimini et nolite peccare (Psalm. IV). Quia irasci hominis est, et finem irae ponere, Christiani. Unde quidam ( Architas ad villicum ) ait: Jam te verberibus enecassem, nisi iratus essem. Inde enim justi dicuntur, dum omnia opera patienter operantur.

Multo quoque melius est stomachum te dolere, quam mentem; gressu vacillare, quam pudicitia. Nec statim nobis poenitentiae remedia blandiantur; quae sunt infelicium remedia. Cavendum est vulnus quod dolore curatur; nec scire possumus aegrotationis mala, nisi cum fuerit sanitas subsecuta, et quantum boni virtus habeat, vitia demonstrant: clariusque fit lumen comparatione tenebrarum. Sed consideremus quid ethicus ille psalmus sonet: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum (Psalm. CXVIII). Hoc [ Al. Hodie] non potest dicere, nisi ille, qui ad universa quae patitur, magnificat Dominum, et suo merito imputans, in adversis de ejus clementia gloriatur. Necesse est enim, ut qui se credere dicit in Christo, in omnibus Christi judiciis gaudeat, dicens: Sanus sum, gratias refero Creatori. Langueo, et in hoc laudo Domini voluntatem. Quando enim infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII); et virtus spiritus in carnis infirmitate perficitur. Nam fortitudo corporis, imbecillitas animae est. Patitur et Apostolus aliquid quod non vult, pro quo ter Dominum deprecatur, sed dicitur ei: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur: Cur igitur durum sit quod aliquando patiendum est?

Dolemus autem quemquam mortuum? Ad hoc enim nati non sumus, ut maneamus aeterni. Lugeatur mortuus, sed ille quem tartarus devorat, in cujus poena aeternus ignis exaestuat: nam mors nostra peccatum est. Nos vero quorum exitum angelorum turba comitatur, quibus Christus occurrit obviam, gravemur magis si in tabernaculo isto mortis habitemus. Caeterum nonne vereris, ne tibi Salvator dicat: Irasceris quia frater tuus, meus factus est filius? Indignaris de judicio meo, et rebellibus lacrymis, facis injuriam possidenti? Cibum tibi negas, non jejuniorum studio, sed doloris. Non amo frugalitatem istam. Jejunia ista adversarii mei sunt. Nullam animam recipio, quae, me nolente, separatur a corpore. Tales stulta philosophia habeat martyres, habeat Zenonem, Cleombrotum, et Catonem. Si viventem crederes fratrem, numquam plangeres ad meliora migrasse. Nam sicut praeter hanc vitam, est vita alia beatorum, ita praeter hanc mortem, est mors alia impiorum.

Adversum mortis ergo duritiam et crudelissimam necessitatem, hoc solatio erigimur, quod in brevi visuri sumus eos quos dolemus absentes: neque enim mors, sed dormitio et somnus appellatur. Nos dolendi magis, qui quotidie stamus in praelio, et peccatorum vitiis sordidamur, et accipimus vulnera. Absit tamen a fide nostra ut aliquam plagam dicam esse, quae non habeat consolationem, cum Propheta proclamet: Numquid medicus non est in Galaad (Jerem. VIII)? Deus enim permisit te istius saeculi fluctibus ventisque jactari, ut expertus naufragium, de caetero [ Al. aeterno] similiter periclitari caveas. Ita cuncta quae passus es, sicut intelligis vulnera corporis tui: sic animae remedia sunt. Brevis enim vitae spatium aeterna memoria compensat.

CAPUT XXII. De tribulationibus et opprobriis perferendis. Oportet nos per multas tribulationes introire in regnum coelorum. Beati estis cum vos maledixerint homines, et persecuti fuerint, et dixerint omne malum adversum vos: gaudete ergo et exsultate, quia merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V). Futurae vitae gloria praesentis vitae incommodis comparatur. Praecipue quia non qui patitur, sed qui facit injuriam, miser est. Unde et Christianis vexilla crucis sunt deliciae: trophaea nostrae vitae non pompis, sed miseriis reportantur. In nostra classe viri fortes opprobria sciunt portare, non munera. Nam Christi vincula voluntaria sunt, et vertuntur in amplexus.

Si quis autem corpore imbecillis est: si absit sapientia, non adversarii certamina vincit: maxime quoniam liberi arbitrii sumus: sed ipsum Dei nutritur auxilio. Paupertati, non nobilitati futurorum beatitudo promittitur. Retrahit quidem verecundia senatorem, ne sequatur pauperem Christum; sed audiat a Christo: Qui me confessus fuerit et mea verba in generatione hac adultera et peccatrice: et filius hominis confitebitur [Al. confundet] eum in gloria Patris sui, cum angelis sanctis (Matth. VIII). Turpe est inter parentes senatores pro Christo voluntaria humilitate esse dejectum. Displicet amicis, si post ambitiosi habitus cultum, plebeia et ignobilia vestimenta mutentur. Sed si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10), inquit Apostolus: et Propheta in psalmo: Quoniam Deus dissipat ossa eorum, qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psalm. LII). Quantum bona est [ Al. et] humana offensio, per quam invenitur servitus Christi: tantum perniciosa est amicitia, quae Dei praestat offensam; sicut scriptum est: Qui voluerit amicus fieri hujus mundi, inimicus Dei constituetur (Jacob. IV).

Dicat unusquisque quod velit: ego interim de me pro sensus mei parvitate judicavi, melius esse confundi coram peccatoribus super terram, quam coram angelis sanctis in coelo, vel ubicumque judicium suum voluerit demonstrare. Unde Isaias vir sua gente nobilissimus, qui socer regis Ezechiae fuisse refertur, jussu Dei, deposito cilicio, nudus incedit: nec tam ardui praecepti pudore deterritus est, quo minus Dei imperium sequeretur: quia nihil honestius esse homini, quam suo creatori parere judicabat. Joannes quoque Baptista nobilis et in carne et in spiritu natus, cilicium a pueritia in habitum elegit, et locustas in cibum: qui nec peccati conscientia, nec paupertatis inopia, ad hujus gloriam oneris, sed sola futuri saeculi beatitudine trahebatur. Unde et apostoli stulti, et inutiles et tenuis fidei arguuntur.

Inde Paulum apostolum proferant, quem quoties lego, videor mihi non verba audire, sed tonitrua. Qui oculo mentis futura contemplans, dicebat: Quis nos separabit a charitate Christi: tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius (Rom. VIII)? Illos pericula non separant, nos vero voluptates. Illi catenas bajulant innocentes: nos aurum circumferimus criminosi. Illi in carceribus vincti, nos in tricliniis delicati. Illi in nervo positi, Deum puro corde et sincera cogitatione laudantes: nos forte in ipsa Ecclesia de forensibus calumniis cogitamus. Et cum omnibus aequaliter legis data sit gratia, gehenna, seu regna promissa sint, alii de divitiis, alii de virtutibus meditantur. Cumque dictum sit generaliter omnibus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies: aliis innocentia, misericordia, castitate, jejuniis Deo fideliter et sine fine servientibus, nos nobis adulteros eligimus, quibus servire volumus. Siquidem juxta Evangelii sententiam: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII). Revera si amator pecuniae sum, si gloriae, si superbiae, si ambitionis, aut pompae: dum illi omne studium meae voluntatis impendo, Domino servire non possum. Quia duobus dominis neminem servire posse scriptum est. Non estis vestri, dicit Apostolus: Empti estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI).

Clementer Spiritus sanctus jure nostro nos convenit: sciens hoc in usu publico apud omnes homines custodiri, ut tanto servus in opere Domini esset cautior, quanto majori pretio esset comparatus: ut intelligamus quam strenui esse debeant in opere Domini, qui redempti sunt sanguine Christi: vel quam criminosi debeant judicari, qui cum sciant pro pretio suae salutis Christi sanguinem esse datum, alteri qui nihil praestitit, magis praebeant servitutem. Rogo quo pudore obsequii aut laboris sui mercedem sperabit a coelo, cujus fuerit sollicitudo omnis in terra? Mercenarius saeculi non potest accipere Christi mercedem. Omnis miles in castris jure sperat [ Al. spectat] annonam, qui fortiter in praelio pro civibus laboraverit. Et dignus est quidem mercenarius mercede sua. Nemo tamen militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut placeat ei cui se probavit (I Timot. II), est Apostoli vox.

Amplectenda est igitur tristitia, quae gaudium parit: nec ejus consideranda materia: quia saepe per dulcedinem fructus placent, quorum amarum horruit in radice; et qui litterarum scientiam habere desiderat, si discendi non susceperit taedia, peritiae gaudia adipisci non poterit: nec cujusquam eruditionis quisquam habere sufficiet gloriam, nisi [ Al. add. animi] aestus fuerit ante perpessus. Cumque nos Dei auxilio destitutos, hostis invaserit, duxeritque captivos, non desperemus salutem: sed iterum armemur ad praelium. Potest fieri ut vincamus, ubi victi fuimus: et in eodem loco triumphemus, ubi fuimus aliquando captivi. Nam si juvat Dominus miseros, habemus salutem. Si despicit peccatores, habemus sepulcrum.

Multo gravior exspectata mors, quam illata. Ad hoc enim laboremus, et in saeculi periclitemur militia, ut in futuro saeculo coronemur (Matth. V). Nec mirum hoc de hominibus credere, cum Dominus ipse tentatus sit. Et de Abraham Scriptura testetur, quod Deus tentaverit eum (Gen. XXII). Quam ob causam Apostolus loquitur: Gaudentes in tribulatione, et scientes quod tribulatio patientiam operatur: patientia probationem: probatio spem: spes autem non confundit. Scriptum est etiam: Quia propter te mortificamur tota die: et aestimati sumus ut oves occisionis (Rom. V). Sed magna miseriae consolatio est, quando in tormentis quis positus, scit prospera secutura.

CAPUT XXIII. De timore ultimi judicii, et defectu hujus vitae. Inde satis timeo, ne in illa tribulationis die, quando ante tribunal Christi unicuique secundum sua facta reddendum est: his qui in terrenis magis negotiis, quam in coelestibus laborarunt, justi judicii responsione dicatur: Ite si potestis: et illic ubi tota devotione servistis, mercedem exigite. Talis causa virginum est in Evangelio quinque stultarum, quae dum sollicitudine saecularium vanitatum se contra professionis suae ordinem occuparent, oleum unde verum lumen accenderent non habentes, in tenebris remanserunt. Ecce enim si umbrato repente coelo, solis claritas nostris aspectibus denegetur, et productae in nostram humilitatem pluviae terris immineant: si commotis, ut assolent, elementis, ut in rotam sui currus tonitrua concitentur, et dehinc fulgurum jacula palpebris terribiliter objecta coruscent: quamquam et consuetudine ista contingant, pavemus, contremiscimus, et proni ad terram, deposita superbia, cervices submittimus.

Quid faciemus in illa die miseri, quando, revoluto coelo, cum angelicis virtutibus igneus Dominus totus adveniet? Quando, cadentibus desuper stellis, sol in tenebras, et in sanguinem luna mutabitur? Quando montes sicut cera liquescent? Quando terra ardebit, et arescent flumina: et maria siccabuntur contra rerum naturam: insumpto divinitus humore, ariditatem in aquis ignis operabitur? Quando peccatores dicent montibus, Cadite super nos: et collibus, Tegite nos? Quando vocabunt homines mortem, et vocata non veniet? Quando discrimina vertentur in vota, et quod semper oderunt homines, concupiscent? Quando illud implebitur tempus, quod lugubri Jeremias dicit affectu, dicens: Respexi in terram, et ecce non erant luminaria: Vidi montes, et ecce erant trementes, et universos colles turbari: intendi aerem, et ecce non erat homo: et omnes volucres coeli pavebant. Vidi, et ecce Carmelus desertus: et omnes civitates succensae igni a facie Domini, et a facie irae indignationis ejus, et interierunt universa (Jerem. IV).

Verum ne ex suggestione diaboti haec ad terrorem dicta, non ad veritatem credantur, de praeteritis futura probantur: quando talia in diluvio, in Sodomis, in Aegypto, in Jerosolymis, saepe ob delicta hominum facta referuntur. Sed veniet illa dies, qua corruptivum hoc et mortale, incorruptivum induet et immortalitatem. Tunc ad vocem tubae pavebit terra cum populis: et tu gaudebis. Judicaturo Domino, lugubre mundus immugiet: tribus ad tribus ferient pectora. Potentissimi quondam reges nudo pectore palpitabunt. Exhibebitur tunc cum prole sua Venus. Tunc ignitus Jupiter adducetur: et cum suis stultus Plato discipulis: Aristoteli argumenta non proderunt. Tunc, rusticanus et pauper, exsultabis et ridebis, et dices: Ecce crucifixus Deus meus: ecce judex, qui involutus pannis in praesepio vagiit. Hic est ille operarii et quaestuariae filius: hic qui matris gestatus sinu, hominem Deus fugit in Aegyptum: hic est vestitus coccino: hic qui sentibus coronatus. Cerne manus, Judaee, quas fixeras; cerne latus, Romane, quod foderas. Videte corpus an idem sit quod dicebatis clam nocte tulisse discipulos.

O quot virgines et quantorum infamata pudicitia a Deo judice coronabitur! O quantis in illa die expedisset, si membrorum sensu et viscerum vigore in hac vita caruissent! et quanti illic elingues et muti feliciores loquacibus erunt! et quanti pastores philosophis: quanti rustici oratoribus, et quanti hebetes argumentis [ Al. argutiis] praeferendi sunt Ciceronis! Ibi enim cum ante tribunal Christi venerimus, scimus, nec Job, nec Danielem, nec Noe rogare posse pro quoquam: sed unumquemque portare onus suum.

Igitur, sive leges, sive dormies, sive scribes, sive vigilabis, Amos tibi semper buccina in auribus sonet. Et apostoli qui hunc horrendum diem impiis et peccatoribus praevidere meruerunt, humiles erant, mortuos suscitantes: et nos super omnes erigimur: qui peccando quotidie nosmetipsos occidimus, non respicientes flebilem infirmamque naturam, quae in adversis fortis, et nec in prosperis aliquando secura. Si enim intemperate cibus sumptus, aut immoderate potus acceptus, levem corpori febriciunculam concitaverit: dejicimus animam, affligimur, suspiramus. Nulla cura tunc saeculi est, nulla villarum, nemo de patrimonio cogitat, nemo de foro. Omnes calumniae, omnia lucra in periculo corporis conquiescunt, curritur ad medicos: et pro remedio carnali promittuntur munera, aurum et argentum, interdum et mancipia traduntur: et pene totum patrimonium, aut negligitur, aut donatur, ut consulatur vitae quandoque periturae. Et pro aeterna salute omnis admodum homo negligens est, omnis avarus!

Illic omnis frugalitas largitoris animi tenacitate constringitur, ubi promptior voluntas, et copiosior largitas deberet operari. Et cum Scriptura dicat: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: sic humana concupiscimus, sic amamus, quasi aliquid nascentes intulerimus in saeculum, aut recedentes de saeculo nobiscum auferre possimus. Nemo ad brevitatem temporis, nemo ad naturae respicit conditionem: nemo considerat, nemo retractat, vana esse omnia quae aliquo fine clauduntur. Labuntur enim tempora: et praeterita relinquentia, ad futura festinant. Sed et Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Cumque omnia cogitaverint per triginta annos, una febriciuncula venit, et tollit omnes cogitationes eorum. Nam sicut mane virens herba et florens delectat oculos contemplantium, paulatimque marcescens, pulchritudinem perdit, et in fenum quod conterendum est transit: ita species hominum vernat in parvulis, floret in juvenibus, viget in perfectae aetatis viris: et repente dum senescit, incanescit caput, rugatur facies, cutis prius extensa contrahitur.

Hoc etiam languor facit et inedia, ut vultus primo pulcherrimus, ad tantam transeat foeditatem: tamen qui quotidie recordatur se esse moriturum, contemnit praesentia, et ad futura festinat. Sed quanto in hoc saeculo persecutionibus, paupertate, inimicorum potentia, vel morborum cruciatibus fuerimus afflicti: tanto post resurrectionem in futuro majora praemia consequemur. Igitur in die judicii securus invenietur, si nulla Dei offensa reperiatur. De his ergo tantum sollicitudinem habere debemus: Ambiant terrena gentiles, quibus coelestia non debentur. Concupiscant praesentia, qui futura non credunt.

CAPUT XXIV. De virtute humilitatis et simplicitatis, ac tumenti animo vitando. Cave ne rumusculos hominum aucuperis, ne offensam Dei populorum laude commutes. Per bonam et malam famam, a dextris et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur: non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et laeta contemnit et tristia. Nam justi et fortis viri est, nec adversis frangi, nec prosperis sublevari: sed in utroque esse moderatum. Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis. Nolo te dilatare fimbrias, et ostentui habere phylacteria; et conscientia repugnante, pharisaica ambitione circumdari.

Fidelis mecum lector intelligis quid taceam, et quid tacendo magis loquar. Quanto melius erat haec in corde portare, quam in corpore, et Deum habere fautorem, non aspectus hominum! Quamvis enim aliis vitiis carere possumus, hypocriseos tamen maculam non habere, aut nullorum, aut paucorum est. Sed sicut deprecantis humilitas meretur praemia: ita superbia confidentis [ Al. contemnentis], Dei auxilio deseritur. Tu autem, frater, inferius accumbe, ut, minore veniente, sursum jubearis ascendere. Super quem enim, ait Dominus, requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea?

Sed vis scire quales ornatus Dominus quaerat? Habeo prudentiam, justitiam, temperantiam, fortitudinem. His plagis coeli includere, haec te quadriga, velut aurigam Christi, ad metam concita ferat. Nihil hoc monili pretiosius, nihil hac gemmarum varietate distinctius: ex omni parte decori et ornamento tibi sint et tutamini. Philosophorum sententia est, sibi haerere virtutes: et apostoli Jacobi, cui una defuerit, omnes deesse. Et sicut quatuor sunt virtutes, quibus pugnamus et tegimur: sic quatuor vitia sunt, quibus ab hoste percutimur, stultitia, iniquitas, luxuria, formido: sed malitia finem non habet. Cognatae quoque sibi sunt virtutes, rectitudo et simplicitas: nec ab invicem separari queunt. Simplex et humilis et rusticus qui arcana sapientiae comprehendere nequit, si tamen sapientum exempla vivendo sectetur, jure inter sapientes connumerabitur. Melius est enim parva bona cum charitate facere sine scientia, quam magnis effulgere virtutibus cum admixtione discordiae. Excelsa namque periculosius stant: et citius corruunt quae sublimia sunt.

Sed perspicuum est omnem creaturam, quamvis ad perfectionem venerit, tamen indigere misericordia Dei, et plenam perfectionem ex gratia Dei, non ex medrito possidere. Nihil sic placet Deo sicut simplicitas et innocentia. Unde Spiritus sanctus in volatilibus non apparuit, nisi in columba, propter simplicitatem: in quadrupedibus in ove, propter mansuetudinem. Illud quoque tibi vitandum est cautius, ne vanae gloriae ardore capiaris. Cum facis eleemosynam, Deus solus videat. Cum jejunas, laeta sit facies tua, ne ad te obvia praetereuntium turba consistat, et digito demonstreris. Nec satis religiosus velis videri, nec plus humilis quam necesse est: ne gloriam fugiendo, quaeras. Plures enim paupertatis, misericordiae ac jejunii arbitros declinantes, hoc ipso placere cupiunt, quod placere contemnunt: et mirum in modum laus dum vitatur, appetitur. Caeteris perturbationibus, quibus mens hominis gaudet et aegrescit, sperat et metuit, plures invenio extraneos. Hoc vitio pauci admodum sunt qui caruerint.

Igitur non quaeras gloriam: et cum inglorius fueris, non dolebis. Qui enim verba increpantis humiliter recipit, jam propinquam habet veniam reatus quem gessit. Gravius est enim perficere malum, quam facere. Non est tamen tantae virtutis ab aliis factam injuriam sustinere, quantae gratiae Domini est, mitem atque tranquillum injuriam facere non posse. Neque vero te moneo, ne de divitiis glorieris, ne de generis nobilitate te jactes, ne te caeteris praeferas. Scio humilitatem tuam: scio ex affectu te dicere: Domine, non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei (Psal. CXXX). Stultissimum quippe est docere, quod noverit ille quem doceas. Vox ex industria quasi confecta jejuniis, tenuis non sit et deficiens. Sunt quippe nonnulli exterminantes facies suas, ut appareant hominibus jejunantes: qui statim cum aliquem viderint, ingemiscunt, demittunt supercilium, et operta facie, vix liberant unum oculum ad videndum. Vestis pulla, cingulum sacceum, et sordidis manibus pedibusque, venter solus, quia videri non potest, aestuat cibo. His quotidie psalmus ille cantatur: Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium (Psal. LII). Tristitiam simulant, et quasi longa jejunia furtivis noctium cibis protrahunt. Pudet reliqua dicere, ne videar potius invehi quam monere. Omnia haec argumenta sunt diaboli.

Imitare igitur eum potius, cujus pallor ex jejuniis, eleemosynae in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas et cordis et vestium, ac in cunctis sermo moderatus. Trade quoque te illi, cujus sermo et habitus et incessus, doctrina virtutum est. Non cothurnatam affectes eloquentiam: nec more puerorum, argutas sententiolas in clausulis strues.

Haec praeteriens tetigi, ut eruditis contentus auribus, non magnopere cures quid imperitorum de ingenio tuo rumusculi jactitent: sed prophetarum quotidie medullas bibas. Quod patricii generis inter monachos esse coepisti, non tibi sit tumoris, sed humilitatis occasio: ut imiteris filium hominis, qui non venit ministrari, sed ministrare. Nam quanto humilior, tanto sublimior es: lucet margarita in sordibus. Quantumcumque enim te dejeceris, humilior Christo non eris. Ideo quamquam mihi multorum sum conscius delictorum, et quotidie in oratione flexis genubus loquar: Delicta juventulis meae ne memineris, Domine (Psalm. XXIV): tamen [ Al. unde] sciens dictum ab Apostolo: Ne inflatus in superbia incidas in judicium diaboli (I Tim. III): et in alio loco scriptum: Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV, 6): nihil ita a pueritia vitare conatus sum, quam tumentem animum et erectam cervicem, Dei contra se odia provocantem. Novi enim magistrum Dominum et Deum meum in carnis humilitate dixisse: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Et ante per os David cecinisse: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal. CXXXI). Et in alio loco legimus: Ante gloriam humiliatur cor viri: et ante ruinam elevatur. Nihil enim, ut crebro diximus, tam periculosum est, quam gloriae cupiditas et jactantia et tumens animus conscientia virtutum. Idcirco plus est animum deposuisse quam cultum. Difficilius arrogantia, quam auro caremus et gemmis. Nil itaque prodest vile palliolum, fulva tunica, corporis illuvies, simulata paupertas, si nominis dignitatem operibus destruas: si inter sordes et inopiam peccata non caveas. Fidele namque testimonium est, si non habet causas mentiendi. Cui enim plus creditur, ab eo plus exigitur. Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI). Nec sibi quisquam de corporis tantummodo castitate supplaudat: cum etiam convicium in fratrem homicidii sit reatus. Cadit quidem mundus, et cervix erecta non flectitur. Pereunt divitiae, nequaquam cessat avaritia. Congregare quam multi festinant, quae rursus ab aliis occupentur!

CAPUT XXV. De humilitate Christi, quem imitari debemus. Christus baptizatur a servo, et a Deo Filius appellatur: inter publicanos, meretrices et peccatores ad lavacrum venit, et sanctior est baptista suo: qui de coelo venit in uterum: de utero in praesepe: de praesepe in crucem: de cruce in sepulcro ad inferos: de inferis victor remeavit ad coelos. Imitemur ergo Salvatorem nostrum: quia ipse mitis et humilis pastor, agnus et aries appellatur. Qui pro nobis immolatus est. Qui ab Isaac cornibus tenetur in sentibus. Ex quo nil hac humilitate sublimius. Qui Bethlehem in hoc parvo terrae foramine coelorum conditor natus est. Hic involutus pannis: hic visus a pastoribus: hic monstratus a stella, hic adoratus a Magis. In baptismo humilitas Christi, nostra sublimitas. Illius crux, nostra victoria: illius patibulum, noster triumphus est.

Cum igitur lavacrum et crucis signum in frontibus daemon aspexerit, contremiscit. Qui aurea capitolia non timent, crucem timent. Qui contemnunt sceptra regalia, et purpuras Caesarum, et dapes Christianorum: sordes tamen et jejunia pertimescunt. Jubet enim Christus, ne quis discipulorum dicat, quia ipse est Christus. Mira ratio, non vult praedicari, qui gaudet intelligi, agnosci amat, et odit ostendi: magis vult se inventum esse, quam proditum: ut virtus sua illum, non favor ostenderet alienus. Quae autem major potest esse clementia, quam ut Filius Dei, filius hominis nasceretur, decem mensium fastidia sustineret, partus exspectaret adventum, involveretur pannis, subjiceretur parentibus, per singulas adoleret aetates, et post contumelias vocum, alapas, et flagella, crucis quoque pro [ Al. tac. pro] nobis fieret maledictum, ut nos a maledicto legis absolveret. Patri factus est obediens usque ad mortem (Phil. II): ut id opere impleret, quod ante ex persona mediatoris fuerat deprecatus, dicens: Pater, volo, quomodo et ego et tu unum sumus: ita isti in nobis unum sint (Joan. XVII).

Ergo quia ad hoc venerat, ut quod impossibile erat legi, quia nemo justificabatur, ineffabili misericordia vinceret: publicanos et peccatores ad poenitentiam provocabat. Unde novum et mirabile est apud nos, Dominus solus petentes se amat, solus irascitur nisi petatur. Illo enim tempore quo supplicia merebantur, Deus argumentum salvationis ostenditur: intelligere possumus quantum valeret praestare non laesus, qui tantum donaret iratus. Amemus et nos Christum, ejusque semper quaeramus amplexus: et facile videbitur omne difficile: brevia putabimus universa quae longa sunt. Quodque beata Dei genitrix a Filio suo non didicit, coelos fabricare, angelos creare, mira deitatis insignia operari: sed tantum humiliari, caeteraque virtutum documenta intra humilitatis custodiam aggregare.

CAPUT XXVI. De justitia et vitae rectitudine. Et jam de justitia disseramus, quae est singularum rerum et personarum aequissima distributio: quam quis obtinens, et cui quis adhaerens, vitam suam disposite et sine turbatione conservat, custodit in omnibus aequitatem: scit quid Deo debeat, quid non deneget potestatibus hujus saeculi: quid sibi retineat, quid proximo competat, quid alienis concedat, aut congruat. Justum est enim Deum colere et diligere ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute: sanctos et coaequales honorare, et tributa impendere potestatibus: superbum non esse, sed magis mitem et humilem, proximos tamquam se diligere: alienos et inimicos non prosequi odio, sed amore: subjectum esse prioribus, vel aetate majoribus: quia et Dominus dum esset omnium Dominus, a Joanne qui major est in natis mulierum, quia prior illo in nativitate hominum erat, baptizatur: et sic adimpleri omnem justitiam protestatur. Ex hac misericordia nascitur, obsequium deificum generatur.

In his omnibus qui invenitur, non immerito in Christo dicitur permanere: quoniam haec omnia ipse Christus est. Paulus nos gloriosus informat et instruit de Christo, dicens: Qui est factus nobis a Deo justitia, et sanctificatio et redemptio (I Cor. I). Item in alio loco: Qui est misericordia et pax et dilectio, quam Graeci ἀγάπην vocant. Iniquus enim si sequitur justitiam, negat iniquitatem. Stultus si sequatur Dei sapientiam, negat stultitiam: quodque sapientia, fortitudo, temperantia, et castitas solum prodest habentibus: justitia vero aliis et miseris prodest: quae patrem vel fratrem non novit, sed novit veritatem: personam non accipit, et Deum imitatur. Discite ergo bene facere. Virtus enim discenda est. Nec naturae tantum bonum sufficit ad justitiam, nisi quis rudiatur congruis disciplinis. Discenda est ergo justitia, et magistrorum terenda sunt limina. Saecularis autem judex, acceptis muneribus, condemnat insontem, et reum liberat. Quod interdum de Ecclesiae principibus dici potest, quod propter munera lacerent legem: et non perducunt judicium ad finem.

CAPUT XXVII. De fide, spe, et timore. Si autem fides, ut inquit apostolus Paulus, Est substantia sperandarum rerum (Hebr. XI, II), quas speramus, et index rerum quas non videmus: credere et fidere quis debet, quod Deus ea quae promittit, potens est adimplere: et spem suam in futurum transferre: tunc plena fide poterit ad ea quae promissa sunt, facile pervenire. Haec nobis universa invisibilia ante oculos ponit. Ad hanc ingressi, diaboli et potestatum hujus mundi et harum tenebrarum universa deserimus: Deo cum fiducia proximamus. Credere enim et sperare necesse est quae Deus jussit: cum quae diabolus inseruerat, abnegamus. Fidem spes sequitur: itaque de ipsa loquamur. Est igitur spes exspectatio rerum omnium futurarum, quam in fide habemus, qua salvamur. Paulo scribente apostolo: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24). Quod autem videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus.

Haec in se habet timorem, non illum cujus oblivisci, et quem foras debet mittere quisquis in fide vivit: sed qui unus est de spiritibus, quibus impletur Jesus, sicut Isaias testatur: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus sententiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI, 1). Illum spiritum quem David canit, dicens: Timete Dominum, justi ejus (Psalm. XXXIII, 10). Unde et beati efficiuntur, eodem protestante et dicente: Beatus vir qui timet Dominum: illum dici timorem, qui castus est et pudicus. Quoniam timor Domini castus, inquit David, manet in saeculum saeculi (Psalm. XVIII, 10).

Ergo est duplex timor: unus appetendus, alius fugiendus est. Igitur appetendus timor, admonitio et custodia omnium rerum, quas credimus aut speramus. Timemus enim judicium, quia speramus: et metuimus Dominum, quia fortem illum judicem credimus. Vera namque vita est Deum nosse, timere ejus potentiam, amare pietatem. Timor namque virtutum est custos, securitas ad lapsum facilis. Si pavorem habueris, sollicitus eris: et si sollicitus fueris, leo in caulas ovium tuarum intrare non poterit. Quod vel ad praepositos Ecclesiarum, vel ad animae custodem pertinet. Qui cautus est et timidus, potest ad tempus vitare peccata: qui securus est de justitia sua, repugnat Deo: illiusque auxilio destitutus, insidiis hostium patet. Numquam tuta est humana fragilitas: et quanto magis virtutibus crescimus, tanto magis timere debemus, ne de sublimibus corruamus. Si juxta Ecclesiasten, Radix sapientiae est timere Deum: fructus quis est, nisi videre Deum? Bonum autem diligit, qui non invitus, aut necessitate, aut legum metu facit bonum; sed idcirco, ut mercedem bonam operis habeat.

CAPUT XXVIII. De charitate, et pace. Ad charitatem nunc transitum faciamus: quia omnibus major est. Inter caetera sic fatetur Paulus: Manent autem tria haec, fides, spes, et dilectio: Sed major his dilectio est (I Cor. XIII). Est ergo dilectio vinculum animorum, casta, et sincera, et sine aemulatione charitas: consummatio omnium mandatotum, brevis omnium praeceptorum: quam cum quis habuerit, omnia habet: sine hac in aliis remanet imperfectus. Et ut cognoscat vestra prudentia, quantum charitas valeat: legimus responsum Domini in Evangelio dicentis, cum interrogaretur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua: Et diliges proximum tuum tamquam teipsum: in his duobus praeceptis pendet lex et prophetae (Matth. XXII, 37).

Vides in hac sola universa legis contenta pendere? Vere quisquis hanc habet, jam Deus et Dei Filius dici potest: ex hac sola poterit Deo similis esse. Considera, qui Deum diligit: numquid sperat, numquid timet, numquid fidit? Non, sed tantum diligit. Deus, inquit Paulus, cum dilexisset mundum, misit unicum Filium suum in similitudinem carnis peccati: ut de peccato condemnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3). Qui praeponit eam rebus omnibus, dicens: Et si linguis loquar hominum et angelorum, charitatem autem non habeam: factus sum sicut aeramentum tinniens, aut cymbalum concrepans. Et si habuero prophetiam, et cognovero omnia mysteria: et omnem scientiam: et si habuero fidem, ita ut montes transferam: et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Charitas magnanima est: charitas benigna est, charitas non aemulatur, non inflatur, non agit perperam, non irritatur, non confundit, non quaerit quae sua sunt, non cogitat malum, non gaudet super injustitia, gaudet autem de veritate. Omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat: charitas numquam excidit (I Cor. XIII). Nihil enim amantibus durum est, nullus difficilis est cupientibus labor. Solus tamen ille amor probabilis est, qui Deo et virtutibus animae coaptatur. Nihil est enim quod non toleret, qui perfecte diligit. Qui autem clementiam non habet, nec indutus est viscera misericordiae et lacrymarum: quamvis spiritualis sit, non adimplevit legem Christi. Unde legitur, quod beatus Joannes evangelista cum Ephesi senex vix inter discipulorum manus deferretur, nihil aliud per singulas solebat proferre collectas nisi, Filioli mei, diligite alterutrum. Discipulis autem petentibus, quare semper id diceret: respondit, quia praeceptum Domini est, et si fiat, solum sufficit. Sed obsecro ne amicus, qui diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur, pariter cum oculis amittatur. Nam amicitia, quae desinere potest, numquam vera fuit. Vera namque amicitia [ Al. charitas] nullo livore, in quanto augetur numero, tanto crescit et robore.

Declina igitur a malo, et fac bonum: inquire pacem, et persequere eam. Nisi oderimus malum, bonum amare non possumus. Quin potius faciendum est bonum, ut declinemus a malo. Pax quaerenda est, fugiamus bella: nec suffecit eam quaerere, nisi inventam fugientemque omni studio persequamur: quae exsuperat omnem sensum, in qua habitatio Dei est, propheta dicente: Et factus est in pace locus ejus (Psalm. LXXV). Infernus itaque inter fratres dividit. Quidquid igitur separat inter fratres, infernus dicendus est. Concordia enim parvae res crescunt: sic et discordia maximae dilabuntur. Pulchre igitur persecutio pacis dicitur, juxta illud Apostoli: Hospitalitatem persequentes (Rom. XII): ut non leni usitatoque sermone, et, ut ita loquar, summis labiis hospites invitemus: sed toto mentis ardore teneamus, quasi auferentes secum de lucro nostro atque compendio.

CAPUT XXIX. De infirmis et pauperibus recreandis. Si quis coeperit aegrotare, transferatur ad exedram latiorem: et tanto senum ministerio confoveatur, ut nec delicias urbium, nec matris quaerat affectum. Ne liceat dicere cuiquam: tunicam et sagum textaque juncis strata non habeo. Ita oeconomus universa moderetur, ut nemo quid postulet [ Al. add. nemo non] habeat. Servias fratribus, hospitum lava pedes, pauperibus et fratribus refrigeria exhibe [ Al. tac. exhibe]: sumptum manu propria distribue. Quoniam quidquid habent clerici, pauperum est, et domus eorum omnibus debent esse communes. Susceptioni enim peregrinorum et hospitum invigilare debent.

Docet Salomon misericordiae operibus insistendum: nec nostris fidendum viribus, sed a Deo esse auxilium flagitandum. Sed esto quod aequeris pauperibus, inopum cellulas dignanter introeas, manus debilium sis, aquam portes, ligna concidas, focum exstruas: sed ubi vincula? ubi alapae? ubi sputa? ubi flagella, ubi patibulum? ubi mors? Et cum haec omnia, quae dixi feceris, ab Eustochio Paulaque vinceris. Haec dico, non quod de ardore mentis tuae quidquam dubitem, sed quod currentem impellam: et acriter dimicanti fervorem augeam.

CAPUT XXX. De poenitentia et misericordia Dei. Arripe, quaeso, occasionem, et fac de necessitate virtutem. Non quaeruntur in Christianis initia, sed finis. Paulus male coepit, sed bene finivit. Judae laudantur initia, sed finis proditione damnatur. Et licet Deus non velit mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat: tamen tepidos odit, et cito ei nauseam faciunt. Cuique plus dimittitur, plus diligit. Unde meretrix illa Christi dilectrix in Evangelio baptizata, lacrymis, et crine, quo multos ante ceperat, pedes Domini tergens, salvata est (Luc. VII). Non quidem habuit crispantes mitras, nec stridentes calceolos, nec orbes stibio fuliginatos. Nam quanto foedior, tanto pulchrior. Quae demum plorat ad crucem, unguenta parat: quaerit in tumulo, hortulanum interrogat, pergit ad apostolos, repertum nuntiat: illi dubitant, ista confidit (Joan. XX).

Non enim tam peccati crimen arguitur, quam velox conversio in poenitentiae celeritate laudatur. Nec Deus cogeret poenitere, si non esset poenitentibus veniam concessurus. Nihil enim tam repugnat Deo, quam cor impoenitens. Hoc solum crimen est, quod veniam consequi non potest: praecipue quia non injustus, ut propter multa mala paucorum obliviscatur bonorum: immo de nulla re sic irascitur Deus, quomodo si peccator superbiat, et erectus et rigidus non flectatur in fletum nec misericordiam postulet pro delicto: Nihilque sic offendit Deum, sicut erecta cervix post peccata, et ex desperatione contemptus. Unde et vos non desperetis veniam scelerum magnitudine: quia magna peccata magna delebit poenitentia [ Al. misericordia]. Nam Deus non vult inferre supplicia, sed terrere passuros. Ipseque ad poenitentiam provocat, ne faciat quod comminatus est.

Daemonum enim nullus est qui parcat. Omnes ad praedam festini venient: ante faciem ipsorum ventus. Et quidquid aspexerint, quidquid vultui eorum obvium fuerit, urere desiderabunt et perdere. Sed nec quisquam per patientiam bonitatis Dei, de peccatorum suorum impunitate contendat, nec illum non aestimet offensum, quia necdum expertus iratum. Immo magna est ira, quando peccantibus non irascitur Deus. Unde in Ezechiele ad Jerusalem: Jam non irascar tibi, zelus tuus recessit a me. Sed revera Deus hominibus non irascitur, sed vitiis: quae cum in homine non fuerint, nequaquam punit.

Habet autem ira Dei mensuras, quantum et quanto tempore, et ob quas causas, et quibus inferatur: juxta illud quod scriptum est: Cibabis nos pane lacrymarum in mensura. Misericordiam igitur a Deo consequitur, qui se putat esse miserum. Nam Deus qui nullis viribus superari potest, publicani tamen precibus vincitur. Quanto ergo tempore te errare nosti, quanto tempore deliquisti: tanto tempore humilia teipsum Deo: et satisfacito ei in confessione poenitentiae. Quoniam qui peccator est aliqua sorde maculatus, de Ecclesia Christi non potest appellari, nec Christo subjectus dici. Igitur quia erravimus juvenes, emendemur senes, jungamus gemitus, et lacrymas copulemus, culpam simpliciter confitendo. Nam qui post lapsum peccatorum ad veram poenitentiam se convertit: cito a misericordiae judice veniam impetrabit: quoniam apud Deum non tam valet mensura temporis, quam doloris: nec abstinentia tantum ciborum, quantum mortificatio vitiorum.

Sed et magnum peccatum magnis diuturnisque cruciatibus luitur, culpaque legis praesentis supplicio compensata sit. Et sic magnum peccatum magna indiget misericordia. Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Rom. XI, 32). Sed frustra voce [ Al. poenitentia] assumitur, si permanent opera. Sed ne diutius pertraham, habeto pauca pro pluribus: in quibus non tam ordo quaeritur, quam profectus. Age ergo, tu cave, curre, festina. Age, ut in hac spiritualitate proficias: Cave, ne quod accepisti bonum, incautus et negligens custos amittas: Curre, ut non negligas: Festina, ut celerius comprehendas. Nam coepisse multorum est: ad culmen pervenisse paucorum. Tribuat tibi Christus, ut audias, et taceas, et intelligas, et sic loquaris.

CAPUT XXXI. Finis concludens regulam. Et quoniam ita se natura habet, ut amara sit veritas, et blanda vitia existimentur, ut Paulus ait apostolus: Inimicus vobis factus sum verum dicens (Galat. IV, 6); unde et quia Salvatoris dura videbantur eloquia, plurimi discipulorum retrorsum abierunt: non mirum est, si et nos ipsi vitiis detrahentes, offendimus plurimos. Disposui tamen nasum secare fetentem: timeat qui strumosus est. Quid tamen ad te qui intelligis te innocentem? Nemo reprehendat quod aliquos aut laudamus, aut carpimus; cum et in arguendis malis sit correptio caeterorum, et in optimis praedicandis boni ad virtutum studia concitentur. Nos enim, ut scitis, Hebraeorum lectione detenti, in Latina lingua rubiginem induximus: intantum ut loquentibus quoque stridor quidam non Latinus interstrepat. Unde ignosce ariditati. Et si imperitus sum sermone, inquit Apostolus, sed non scientia (II Cor. XI, 6). Illi utrumque non deerat, et unum humiliter renuebat. Nobis utrumque deest: quia et quod pueri plausibile habueramus, amisimus: nec scientiam quam volebamus, consecuti sumus, juxta Aesopianam fabulam: dum magna sectamur, etiam minora perdimus.

Non prolongabuntur ultra sermones mei quoscumque loquor. Ea propter moneo, et flens gemensque contestor, ut dum hujus mundi viam currimus, non duabus tunicis, id est, duplici animo [ Al. fide] vestiamur: non calceamentorum pedibus, videlicet operibus praegravemur: non divitiarum onera ad terram premant: non virgae, hoc est, potentiae saecularis, quaeratur auxilium: non pariter Christum velimus habere et saeculum: sed pro brevibus et caducis aeterna succedant. Sed et precor qui fideles estis, ut ita vitam nostram et conversationem servetis, ne in ipsa vel ipsi scandalum patiamini, vel aliis scandalum faciatis: sed sit in vobis summi studii, summaeque cautelae: ne quis in hanc sanctorum congregationem pollutus introeat: ne quisquis Jebusaeus habitet in vobis. Dominus Jesus conterat Satanam sub pedibus vestris: et incolumes vos, et prolixa aetate florentes, Christus Deus noster tueatur omnipotens. Sed et Spiritus sanctus nobis praestare dignetur, ut in hoc saeculo factores mandatorum suorum effecti, in hujus vitae agone probati, et fideles inventi spiritualibus fructibus dilatati, supernis mereamur adjungi concentibus. Ipsi gloria et imperium cum eodem Spiritu sancto in cuncta saecula saeculorum. Amen.