EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regula cujusdam patris
VI saeculo

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 66


Regula cujusdam patris

Regula cujusdam patris (Auctor incertus), J. P. Migne 66.0994A

DE CUJUSDAM PATRIS REGULA VETERUM TESTIMONIA

66.0985D| S. Benedictus Anianae abbas in Concordia Regularum 66.0986D| saepissime hanc Cujusdam Patris Regulam ad 66.0987A| monachos scriptam laudat, ut et aliam ad virgines: quamvis ipse eas non distinguat, sed utramque promiscue Regulam Cujusdam appellet, vel Regulam Cujusdam Patris, ut cap. 8, § 7, et alibi.

66.0988A| Smaragdus quoque monachus, in commentario ad Regulam S. Benedicti, subinde ex hac Cujusdam Patris Regula testimonia affert.

OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM. 66.0987|

66.0987A| Sub hoc obscuro titulo duplicem habemus Regulam, unam pro viris, alteram pro sacris virginibus, nec ullius auctorem scimus; quamvis unus idemque utramque Regulam scripserit. Et quidem, sub hoc etiam incerto titulo, S. Benedictus Anianus in sua Regularum Concordia, atque Smaragdus hanc Regulam saepius citare solent; prout hic notavit Holstenius. Asperior autem reliquis haec regula 32 capita complectens, praesertim in 66.0987B| monachos inobedientes vel murmurantes; imo perpetuum jejunium praecipiendo, aliaque praecepta durissima filiis suis imponendo. Hinc saepe laudatus Calmetus existimat illam a monachis Scotis olim usitatam, praesertim in monasterio de Benchor, ubi S. Columbanus educatus erat; cum S. ille abbas eamdem divini officii distributionem monachis suis Luxoviensibus praescribat. Et quidem hanc Regulam pro Scotis monachis scriptam agnoscimus; ibidem enim rigida Scotorum disciplina continetur, quae omnibus hodiernae Scotiae et Hiberniae coenobiis communis erat, adeoque non unico specialis. Quisquis enim ordinem monasticum in monasterio Culrosensi olim usitatum rite attendat, tunc inveniet longe ante S. Comgelli et S. Columbani tempora hanc rigidam disciplinam apud Scotos monachos viguisse. Sic 66.0987C| ex vita S. Kentigerni, olim monachi Culrosensis, et postea in Scotia episcopi Glasguensis discimus, illum nutrivisse 900 monachos solo pane et aqua, nec lacticinia adhibuisse, nisi diebus dominicis et festivis. Deinde Angli boreales in Lindisfarnensi coenobio a Scotis monachis Christiano dogmate et monastica vita instructi, ab esu carnium et vini ac cerevisiae potu abstinebant, solo lacte aqua mixto contenti, donec Ceolulfus rex Northumbriae, ibidem factus monachus, suis confratribus moderatum vini et cerevisiae usum procuravit. Pari modo discurrendum est de perpetuo jejunio ubique apud 66.0988A| ipsos usitato, prout ex laudato ordine monastico Culrosensi omnino patet. Adeoque mirum non est, quod Ratramnus Corbeiensis monachus, saeculo nono contra Graecos scribens, perpetuum Scotorum monachorum jejunium commemoret; cum S. Columbanus in sua Regula, cap. 3, praecipiat: Ut cibus sit vilis et vespertinus monachorum . . . . Ergo quotidie jejunandum est, sicut quotidie orandum est. Cum igitur certum sit, in omnibus 66.0988B| Scotorum monachorum coenobiis rigidissimam vivendi normam olim excultam fuisse; sic hanc praesentem Regulam S. Columbae, monachorum Scotorum patriarchae, ascriberem, qui unus et unicus inter plures vitae monasticae legislatores archimandrita appellari potest; ut pote centum monasteriorum conditor, et cunctae disciplinae monasticae per hodiernam Scotiam et Hiberniam, si non auctor, saltem reparator. Iste enim est archimandrita ille de quo S. Columbanus cap. 7 Regulae ait: Sub uno archimandrita mille abbates esse, quibus duodenarius psalmorum numerus quaternis vigiliis nocturnis communis erat. Nec in dubium vocari potest quin inter tot Columbina monasteria apud horrida montium juga plerumque sita, quaedam in adeo sterilibus locis erecta sint, ut vix grana frumenti pro 66.0988C| alimento sufficerent, et sic promiscuum lacticiniorum usum admittere debuit Regula, quemadmodum et propotu ordinario lac aqua mixtum, prout cap. 22 conceditur, et etiamnum hodie in sterilibus hodiernae montanae Scotiae regionibus practicatur. Adeoque veritati proximum est, quod hujus Regulae auctor exstiterit S. Columba, abbas Hijensis coenobii, et monachorum Scotorum verus patriarcha et archimandrita, de quo ven. Beda in sua Historia ecclesiastica scribit, multaque in ejus discipulorumque laudes profert.

REGULA CUJUSDAM PATRIS. 66.0987|

IN NOMINE PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI. 66.0987D|

I. Caveat lector bonus, ne suo sensui obtemperet Scripturas, sed Scripturis sanctis obtemperet sensum suum. Calix passionis amarus est, sed omnes morbos penitus curat. Calix passionis amarus est, sed tamen prior bibit medicus, ne bibere dubitet aegrotus. Oportet namque illum qui alterius vulnera mederi cupit, ab omni languoris morbo alienum sanumque subsistere. Nullo alio vitio diabolus monachum perdit, ac trahit ad mortem, quam cum eum neglectis seniorum consiliis suo judicio defensionique conspexerit confidere. 66.0988D|

II. Primum omnium Deus timendus et diligendus est ex totis viribus (Luc. X): et proximus magnopere diligendus est, secundum mandatum Domini

III.

Deinde virtus obedientiae expetenda est, et secundum vires uniuscujusque exercenda est: et ad primum verbum senioris omnes, qui audierint ex fratribus, assurgere oportet: et qui non surrexerit, veniam petat, et poeniteat, quantum judicaverit senior; et impleat quod jussus est, licet durum videatur. Obedientia usque ad mortem facienda est, secundum exemplum Domini, obedientis Patri usque ad mortem (Phil. II). Et unumquemque oportet fratri suo servire, sicut abbati proprio vel patri: sicut 66.0989A| Apostolus dicit: Servite invicem in timore Christi (Ephes. V). Et iterum: Omnia vestra cum charitate fiant (I Cor. XXXVI).

IV.

Si quis frater inventus fuerit inobediens abbati, sive oeconomo, sive alicui ex fratribus, mittendus est in carcerem, et poeniteat quantum judicaverit senior. Si autem post examinationem carceris reprobus invenitur, semel et bis, iterum atque iterum, abscindendus est ab omni fraternitatis corpore, secundum mandatum Domini dicentis: Expedit enim tibi ut pereat unum de membris tuis, quam totum corpus tuum eat in gehennam ignis (Matth. V): et quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V).

V.

Non omnibus praesente abbate vel oeconomo obtemperandum, quia unus non occurrit ad omnes: 66.0989B| sed tamen unusquisque fratri seniori obedire contendat, sicut Domino. Quidquid facit proximo suo, Domino facere non ambigat.

VI.

Si quis frater murmurans inventus fuerit, hic ipse mittendus est in carcerem, et opus ejus abjiciatur. Poenitentiam agat secundum examen senioris. Si permittatur ei, satisfaciet: si autem hoc frequenter facit, ejiciendus est de monasterio.

VII.

Ad primum verbum discussionis senioris, sive oeconomi, sive alicujus fratris, venia petenda est: et tandiu in terra prostratus donec senior discussionem consummaverit. Si autem senior discussionem iteraverit, et ipse veniam iterare debet. Si quis tardior ad veniam inventus fuerit, sive aliqua verba religioni contraria, sive pro excusatione delicti sui 66.0989C| protulerit, mittendus est in carcerem; et poeniteat secundum quod judicaverit senior, usquequo corrigatur. Si autem obstinatus invenitur, separandus est a fratribus.

VIII.

Mendacium, et juramentum, sive verbum otiosum per omne corpus fraternitatis damnandum est. Si quis ex fratribus, cum quo aliquid horum inventum fuerit, mittendus est in carcerem, et poeniteat usquequo a vitio corrigatur: quia os quod mentitur occidit animam (Sap. I): et Dominus in Evangelio juramentum prohibuit, dicens: Ego autem dico vobis, non jurare omnino (Matth. V). Et iterum: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die judicii (Matth. XII). Et Apostolus dicit: Omnis sermo malus de ore vestro non 66.0989D| procedat: sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV). Si quis ex fratribus post examinationem carceris cavere haec vitia non poterit, ejiciendus est a fratribus, et damnandus est.

IX.

Si quis iracundus inventus fuerit ex fratribus, reus erit in concilio gehennae ignis, nisi poeniteat, ut vulnera putrefacta castigatione, scilicet ignis medicamento, exurenda sunt: et tumidum vulnus spiritalis ferri sectione utatur: id est, capitalia et mortalia crimina, quae ducunt ad mortem, oportet dure curari et emendari, usquequo corrigatur, et sanus fuerit, secundum judicium abbatis sive oeconomi.

X.

Si quis ex fratribus dixerit verbum de fratre, 66.0990A| illo non audiente, vel absente, si non ad laudem et dilectionem illius pertineat, hic tanquam blasphemator judicandus est: et petat a Deo veniam protinus, et confiteatur fratri hoc quod de illo locutus est. Si autem iterare inventus fuerit, mittendus est in carcerem, et poeniteat dure, usquequo discat illud quod Apostolus dixit: Sermo conditus sit sale (Coloss., IV). Excusatio delicti ante veniam non oportet ab omnibus fratribus; post veniam oportet.

XI.

In abstinentia ciborum unam regulam observari oportet ab omnibus fratribus, praeter senes, et infirmos, sive infantes; et una mensura sit in omnibus: id est, ab hora nona usque ad horam alteram a cibis temperandum est. Nec ante, sive post mensam, quae communiter ad coenam fratribus apponitur, 66.0990B| aliquid ori indulgendum est, nisi infirmitas, sive differentia aetatis sive corporis, aliquid coegerit. Sed neque ad saturitatem edendum est. Caro et vinum, sive potus, in quo fit ebrietas, refutanda sunt monachis, nec suscipienda, quibus pro Christo crucifixus est mundus, et ipsi mundo. Et ferias monacho non esse super terram, nisi modicum in adventu fratrum, tanquam Christi, lectior fuerit cibus gratia charitatis. Verumtamen abstinentia tegenda est, ne jactantiae vitio decidamus in lapsum: quod prae omnibus vitiis gravissimum est.

XII.

Nihil quaerere debemus ex his quae ad saeculum pertinent, praeter quotidianum panem nostrum, et breve vestimentum, quo induamur. Haec ipsa sine sollicitudine a nobis requirantur; ne inveniamur aliquando 66.0990C| quando de regno Dei non cogitare, et dicatur de nobis: Haec omnia gentes requirunt (Matth. VI). Verumtamen monachos semper oportet laborare, et sine sollicitudine vitam suam transigere: omnia quaecunque laboraverint, excepto, ut supra diximus, pane exiguo et vestimento, pauperibus distribuant. Cura pauperum semper facienda est, et omnia nostra cum charitate fiant; et sine charitate infructuosa sunt apud Deum opera nostra.

XIII.

Arbitrio uniuscujusque senioris relinquendum est, unde annuum panem monasterio suo provideat: si ex sarculo aut bubus, ut aliquibus mos est, sicut nobis; aut artificiis, sive negotiis, sive ex conductione mercedis, sive ex quolibet opere.

XIV.

Non magnopere curandum est quomodo 66.0990D| unusquisque laboret, sed quomodo unusquisque vivat. Quomodo res et ratio et situs loci unicuique permiserit, semper laborandum est, et lex Dei, quae sive visibilia sive invisibilia continet, observanda est: et nihil ex mandatis Dei, sive magnum sive minimum, praetereundum est: Quia qui transgreditur unum, factus est omnium reus (Jac. II).

XV.

Propositum monachi quod promisimus, ex toto corde et ex tota dilectione exercendum est et faciendum: quod in tribus abrenuntiationibus consistit. Primo omnino omnes facultates nostras respuere debemus; et omnes divitiae mundi alienae esse a nobis noscuntur. Deinde in secundo loco, omnia vitia carnis et animae relinquenda sunt et cavenda: 66.0991A| et omnis ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia auferatur a vobis, cum omni malitia (Ephes. IV). Tertia igitur abrenuntiatio est, haec omnia quaecunque videntur, sive in coelo, sive in terra, sive in mari, seu et in omnibus creaturis Dei, non solum nihil ex his assimilare Domino debemus, sed omnia etiam illa inferiora nostri arbitrari a nobis oportet: qui ut pote nos ultra illa ad coelorum regna, et ad ipsius Domini notitiam extendimus. Et ideo his sanitati sentientibus, et mox transeuntibus non magnopere intendimus; secundum quod Apostolus dicit: Omnia quae videntur temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV).

XVI.

Silentium in omnibus sectandum est, et tacendi disciplina per omnia facienda est; maxime 66.0991B| autem juxta missam et mensam: sed in omnibus nihil loquendum est, nisi quod necessitas poposcerit. Si quis praeter hanc disciplinam cum clamore et acerbiore sermone responderit, notetur usquequo corrigatur. Si autem hoc vitio curari non poterit, ejiciatur ab unitate fratrum.

XVII.

Nihil possidendum tanquam proprium, et specialiter inter monachos; sed sint eis omnia communia. Qui autem dixerit: Meum est hoc, aut illud, peccavit coram Deo; nisi tantum per obreptionem sermonis, sed pro hoc ipso tamen veniam petat a Deo, et caveat de reliquo, et ne iterare audeat. Si quis ex hoc vitio existat insanabilis, expellendus est ab universis fratribus: quoniam vitium philargyriae gravissimum est prae omnibus vitiis, et radix omnium 66.0991C| malorum est philargyria (I Tim. VI).

XVIII.

Si quis ex fratribus lugubriori lapsu, id est, fornicationis, ceciderit, ejiciendus est de congregatione fratrum, et usque ad diem mortis, sive in alia regione, poeniteat. Sorores igitur raro videndae sunt, et frequenter loqui ad eas velle prohibemus; ne occasionem inveniamur dari infirmis. Beneficia tamen et munificentiam praestare illis ex toto corde praecipimus: quoniam sunt membra Christi, et matres Domini; et per virginem nos redemit Christus. Sed tamen per fidelissimos et probatissimos donaria mittenda sunt illis, ut evitetur occasio maledicti, gratia hominum pessimorum.

XIX.

Non quisquam congregationi fratrum praeesse permittendus, nisi qui obediendo didicerit ea 66.0991D| quae aliis praecipi debeant: sed si forsan in Scripturis sanctis satis sufficienter instructus est, tamen si factorum gestis adhibeat fidem, id est, ea quae docet, opere compleverit, humilitatem ex charitate, patientiam et mansuetudinem ostendendo, et voluntatem senioris implendo, et omnia mandata Domini agendo.

XX.

Si quis ex senioribus, sive is qui abbas nuncupatur, voluptuosus existat, et ebriosus, et dives; et qui huic saeculo conformatur, id est, in curribus et in equis de loco ad locum discurrat, hic non solum principatu fratrum indignus est, verum etiam homicida animarum judicandus est: et alius monasterio ejus praeesse constituatur. Sin vero non poterint, 66.0992A| monachi ab illo exeant, et ille excommunicetur. Si vero poeniteat, subdat se sub manibus senioris, et servituti se subjiciat, donec probaverit is qui praeest.

XXI.

Monachos in curribus et in equis discurrere, praeter infirmos, sed debiles et claudos, non permittimus. Si autem hoc fecerint, alieni sint ab unitate fratrum.

XXII.

Fratribus, quibus habitatio in sterili terra, id est, absque pane, et sunt in montanis et fructuosis, modicum lactis permittimus cum aqua mixtum. Habitare autem monacho uno cum feminis, id est, cum matribus et sororibus, non permittimus.

XXIII.

Quomodo nos obedire ei oportet, qui nos ad opus mandati cohortatur? Sicut infans obtemperat 66.0992B| nutrici, sive quae ad ubera sua eum invitat; imo si quid promptius et celerius, pro eo quod multum pretiosior vita futura quam praesens, obedire usque ad mortem oportet.

XXIV.

Quomodo seniorem oportet fieri ad fratres? Tanquam si nutrix foveat parvulos suos, diligens et confortans singulos; et viam perfectionis eis aperiat; et ipse procedat in omni perfectione, et sanctitate cordis et corporis; et sine ulla exceptione personarum omnes pariter et sincera dilectione, tanquam natos proprios, ex toto corde diligat. Si vero viderit aliquem illorum mandatum Domini praeterire, non ira erga eum moveatur, sed commiseratione et compassione; secundum illum qui dixit: Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. 66.0992C| XI)? Si vero negligens in his quae ad usus corporis et animae pertinent, sine dubio subjicietur illi sententiae, quae dicit: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere (Matth. :XXV): et ea quae sequuntur. Et, maledictus homo qui facit opera Dei negligenter (Jer. XLVIII).

XXV.

Si quis ex senioribus et abbatibus iracundus inventus fuerit, notetur usque corrigatur. Si vero ab hoc vitio insanabilis fuerit, ab imperio fratrum destruendus est, quoniam sive juste, sive injuste, irasci non oportet.

XXVI.

Si quis seniori suo detraxerit, non seniori detrahit, sed Domino, cui opus facit senior. Si vero 66.0992D| hoc frequenter faciat, abscindatur a fraternitate ac sollicitudine fraterni corporis. Si vero poeniteat, remittenda sunt peccata sua. Detrahentem, inquit Propheta, secreto proximo suo, hunc persequebar (Psal. c).

XXVII.

Si quis inventus fuerit in aliquo spernere seniorem suum, non hominem spernit, sed Deum, et reliqua. Si quis hoc faciat, poeniteat, et reconciliabitur seniori suo. Et omnia quaecunque senior praeceperit, secundum mandatum Domini explenda sunt.

XXVIII.

Si quis ex fratribus negligens inventus fuerit erga supellectilem monasterii, hic reus sacri peculii judicandus est. Si quis viderit, eaque in die 66.0993A| adjuvari et corrigi praeterierit, hic tanquam neglector et perversor sacrae substantiae judicandus est. Quoniam oportet unumquemque laborare, et considerantius agere erga substantiam monasterii, ut ipse esset omnium dominus, et omnibus dominetur. Et iterum per nimiam humilitatem tanquam alienum se existimet, et ut nihil praeter quotidiana ex ea requirat paximatia.

XXIX.

Si quis ad vocem compulsoris, sive invitantis ad aliud quodcunque, non statim surrexerit, hic inobediens reus est. Petat veniam ad Deum, et iterare non praesumat. Quoniam oportet unumquemque ad primam vocem invitantis assurgere; velut carbo ignis ardentis ascendisset super eum. Si autem obedientia haec non fuerit, quam dicimus, mortua 66.0993B| est, et non acceptabilis apud Deum. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV). Cum gaudio semper operandum est: Gaudete in Domino, justi, et semper decet collaudatio (Psal. XXXII). Et iterum Apostolus dicit: Gaudete in Domino semper: iterum dico, gaudete (Phil. IV). Si autem triste aliquid oblatum fuerit a nobis in donis Dei, non erit acceptabile apud Deum. 66.0994A|

XXX.

Tribus conventibus diei, totidemque noctis tempore in ecclesia conveniendum: tres psalmi in unoquoque conventu diei canendi sunt? duodecim vero in nocturnis conventibus cantabuntur, praeter illam missam quae celebratur ortu solis. Orationes vero et duae lectiones, una de Veteri Testamento, et alia de Novo, in singulis noctis conventibus dicendae sunt. In his vero conventibus, id est, sabbati et dominicae, usque ad gallorum cantus, missa celebranda est: et quomodo vires uniuscujusque sufferre potuerint, excubiae peragendae sunt.

XXXI.

Is vero qui ad primum psalmum in die non occurrit, in conventum fratrum non recipietur; sed postea in publico veniam petat. Si vero frequenter hoc faciat, confutabitur usque dum corrigatur. In 66.0994B| noctis tempore usque ad secundum psalmum dilatio praebetur.

XXXII.

In diebus vero dominicis eucharistia semper accipienda est ad remedium peccatorum: sed cum puro corde et omni sanctitate cordis et corporis oportet nos accedere ad corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi. Amen.