EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regula consensoria monachorum
VI saeculo

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 66


Regula consensoria monachorum

Regula consensoria monachorum (Auctor incertus), J. P. Migne 66.0996A

OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM.

Hujus Regulae auctor est incertus, quamvis sacrae antiquitatis mangones illam hactenus pro prima S. Augustini Regula venditaverint, ejusque S. doctoris antiquis operum editionibus interpolare ausi fuerint. Hodie enim omnes eruditi consentiunt, S. Augustinum nullam 66.0993C| aliam Regulam scripsisse, nisi unam ad Virgines, quam Holstenius in hujus codicis tertia parte adducit, de qua igitur suo loco plura dicemus. Interea brevis est haec Regula, novem articulos solummodo continens, generalia 66.0994B| quaedam praecepta circa statum monasticum tradens, haud aliunde dicta Consensoria monachorum, nisi quia communi omnium in illo monasterio praesentium consensu promulgata fuerit; prout ex exordis colligimus. Antiquitatem autem ejusdem satis denotat, 66.0994C| quod auctor citare soleat S. Scripturam juxta antiquam Vulgatam, non vero secundum S. Hieronymi versionem.

REGULA CONSENSORIA MONACHORUM. 66.0993| I.

66.0993C| Communi definitione decrevimus apud nos, quod nunquam postmodum ab ullo poterit infringi.

Residentibus nobis in monasterio in nomine Domini nostri Jesu Christi omnibus placuit, secundum apostolicam traditionem, unum sentire et communiter possidere; sicut scriptum est: Unum sentientes 66.0993D| in Domino (Act. II). Et nemo quidquam proprium vindicet: sed sicut scriptum est in Actibus apostolorum: Habentes omnia communia, et nemo quidquam suum esse dicebat (Ibid.), quod et nobis scriptum est. In Domino ergo jure observationis et legis nos teneamus, et in eo usque in finem permaneamus: quoniam scriptum est: Qui permanserit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X).

II. Si quis autem venire desiderat ad congregationem fratrum, qui in unum esse videntur, non ignorans Evangelii dictum, quo dixit: Vendat omnia sua, eroget egenis et pauperibus (Matth. XIX). Et iterum: Abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur Christum (Luc. IX). Et ne tractet in corde suo 66.0994C| de victu, aut vestimento, et caeteris, quae necessaria sunt corpori, ipso Domino in Evangelio praemonente et dicente: Nolite cogitare dicentes: Quid edetis, aut quid vestiemini? haec enim gentes cogitant. Scit enim Pater vester, quia horum omnium indigetis. Quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur 66.0994D| vobis (Matth. VI).

III.

Verumtamen antequam statuat esse in monasterio, probet propositum fratrum atque exemplum, et ipse probetur in omni conversatione ab illo qui prior est, et caeteris consentientibus: propter illud quod Propheta docet et admonet, dicens: Amicum noli cito comprobare.

IV.

Sed si contigerit ut aliquis ex qualibet causa necessitatis a monasterio fuerit abstractus, ne vel mente concipiat secum aliquid ferre de his omnibus quae in monasterio fuerint; sive etiam quae secum aliquando attulerat; sive ea quae cum fratribus acquisierit, quia scriptum est: Vir mutabilis in lingua incidet in mala (Prov. XIII). Et iterum, ut nullum 66.0995A| omnino de fratribus secum provocet: ne magis destructor quam aedificator monasterii judicetur; propter illud quod scriptum est: Qui non est mecum, contra me est: et qui mecum non congregat, dispergit (Matth. XII). Et quicunque provocatus ab aliquo de monasterio voluerit abscedere, aut redarguat provocantem, aut indicet abbati, cui utique de his quae in commune decrevimus nihil est subtrahendum, quia scriptum est: Pacifici sint tibi multi; sed unus ex mille sit tibi consiliarius (Eccli. VI)

V.

Jugiter haec quae scripta sunt cum summa diligentia observanda sunt ab abbate usque ad omnes fratres. Aut si quis ab aliquo doctrinam audierit, praeterquam in monasterio consecutus est ab eo cui se credidit, hanc aut non suscipiat, aut eam non subtrahat 66.0995B| doctori, quia scriptum est: Omne quod manifestatur lux est (Ephes. V). Si enim bona fuerint, collaudanda sunt; si vero prava, reprobanda.

VI.

De his autem fratribus qui in unitate consistunt, si quis subito adversus alterum altercatus fuerit semel, sed secundum Evangelium, ei liceat exorare. Si autem noluerit se emendare, ille cui injuria irrogata est, cum post primam vel secundam correptionem non revocaverit contumacem, denuntiet et illud abbati: ne per taciturnitatem et ille et frater suus periclitentur; sicut Propheta ait: Qui occultat inimicitiam instruit dolum (Prov. XXVI).

VII.

Si vero, ut fieri solet, incursio repentina supervenerit aut hostilitas, ut impossibile sit fratribus in unum fugam petere, propter insectationem inimicorum, 66.0995C| et postmodum Deo favente evaserint, et potuerint pervenire ubi abbatem esse cognoverint, velut filii ad patrem festinare debebunt. Nec ullo 66.0996A| modo poterunt separari, quos divina charitas sociavit: quia cautum est: Perfecta dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV).

VIII.

Si quis autem, quod superius diximus, causa necessitatis detineat id quod a monasterio secum portaverit, necesse habebit ubi abbas suus est illud perferre, quia non poterit proprie retinere quod per pactum ad omnes pertinet, et Deo utique est consecratum. Sed si cogitaverit de his aliquid retinere, contradictor Apostoli esse videtur, qui ait: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem vos diligatis (Rom. XIII).

IX.

Omnia ergo quae in isto libro continentur, omnes fratres observent atque subscribant, quia unum in Domino esse desiderant. Verum propter 66.0996B| illos ista sunt cauta, qui in omnibus stabiles esse noscuntur.

LECTORI. 66.0996|

Consensoriae monachorum, quam sacrae antiquitatis mangones hactenus pro Regula S. Augustini venditarunt, aliud veteris Regulae fragmentum subjungo, quod itidem sub Augustiniano nomine delitescit, a quo doctissimi gravissimique viri jure merito id jampridem abjudicarunt. Nam Augustinum nonnisi unam regulam, eamque virginibus scripsisse certum est, quam nos infra suo loco exhibemus. Tertiam vero illam, de Vita eremitica ad sororem, longius ab Augustini aevo styloque abesse res ipsa indicat, et nos B. Aelredi Rievallensis in Anglia 66.0996C| abbatis esse certo scimus, qui circa annum Christi 1150 vixit. Fors faveat, ut hujus quoque fragmenti auctor vel aetas certioribus indiciis innotescat.