Migne Patrologia Latina Tomus 80
Regula coenobialis (Columbanus Hibernus), J. P. Migne
CAPUT PRIMUM. De obedientia. (0209A) Primo omnium docemur Deum diligere ex toto corde et ex tota mente (Matth. XXII, 37) et ex totis viribus, et proximum tanquam nosmetipsos. Deinde ad primum verbum senioris omnes ad obediendum audientes surgere oportet: quia obedientia Deo exhibetur, dicente Domino nostro Jesu Christo: Qui vos audit, me audit (Luc. X, 28).
Si quis igitur verbum audiens non statim surrexerit inobediens judicandus est. Qui autem contradixerit, contumaciae crimen incurrit: et ideo non solum inobedientiae reus est, sed etiam contradictionis aditum aliis aperiens, multorum destructor aestimandus est.
(0209B)Si quis vero murmuraverit, et ipse tanquam non ex voto obediens, inobediens putandus est; idcirco opus ejus abjiciatur, donec illius bona voluntas cognoscatur. Obedientia autem usque ad quem modum definitur? Usque ad mortem certe praecepta est; quia Christus usque ad mortem obedivit Patri pro nobis, quam ipse nobis per Apostolum insinuat, dicens: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non napinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et specie inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 5-8). Nihil itaque recusandum, est obedientibus, veris Christi discipulis, quamvis durum et arduum sit, sed cum fervore et (0209C)laetitia accipiendum est. Quia si talis non fuerit obedientia, non erit acceptabilis Deo, qui ait: Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me (0210A)dignus (Luc. XIV, 27). Et ideo dicit de digno discipulo: Ut ubi ego sim, ibi et minister meus mecum (Joan. XII, 25).
CAPUT II. De silentio. Silendi regula diligenter custodienda decernitur; quia scriptum est: Cultus autem justitiae silentium, et pax (Isa. XXXII, 27). Et ideo: ne reatus de verbositate conquiratur, exceptis utilitatibus et necessariis, opus est ut taceatur; quia, juxta Scripturam, In multiloquio non deerit peccatum (Prov. X, 19). Et idcirco Salvator ait: Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis (Matth. XII, 37). Juste damnabuntur qui justa dicere noluerunt cum potuerunt; sed mala, injusta, impia, inania, injuriosa, incerta, (0210B)falsa, contentiosa, contumeliosa, turpia, fabulosa, blasphema, aspera ac flexuosa loqui garrula verbositate maluerunt. Tacendum igitur est de eis et talibus, et cum cautela et ratione loquendum est monachis, ne aut detractiones, aut tumidae contradictiones, in loquacitatem vitiosam prorumpant.
CAPUT III. De cibo et potu. Cibus sit vilis et vespertinus monachorum, satietatem fugiens, et potus ebrietatem: ut et sustineat, et non noceat. Olera, legumina, farina aquis mixta, cum parvo panis paximatio, ne venter oneretur, et mens suffocetur. Etenim utilitati et usui tantum consulendum est, aeterna desiderantibus praemia; et ideo temperandus est ita usus, sicut temperandes (0210C)est labor: quia haec est vera discretio, ut possibilitas spiritalis profectus cum abstinentia carnem macerante retentetur. Si enim modum abstinentia excesserit, (0211A)vitium, non virtus erit: virtus enim multa sustinet bona et continet. Ergo quotidie jejunandum est, sicut quotidie orandum est, quotidie laborandum, quotidieque est legendum.
CAPUT IV. De paupertate, ac de cupiditate calcanda. Monachis, quibus pro Christo mundus crucifixus est, et ipsi mundo (Gal. 6, 14), cupiditas calcanda est: nimirum dum non solum superflua eos habere damnabile est, sed etiam velle: quorum non census, sed voluntas quaeritur: qui relinquentes omnia, et Christum Dominum cum timoris cruce quotidiani sequentes, in coelis habent thesauros (Matth. XVI, 34). Idcirco dum in coelis multum sunt habituri, parvo et extremo necessitatis censu in terris debent (0211B)esse contenti; scientes lepram esse cupiditatem monachis, imitatoribus filiorum prophetarum, ac discipulorum Christi proditionem atque perditionem, apostolorum quoque dubiis sectatoribus mortem. Ideo ergo nuditas et facultatum contemptus prima perfectio est monachorum; secunda vero purgatio vitiorum; tertia perfectissima Dei continuata dilectio, ac divinorum jugis amor, qui terrenorum succedit oblivioni. Quae cum ita sint, paucis nobis opus est, juxta verbum Domini (Luc. X, 42), aut etiam uno. Pauca namque sunt necessaria vera, sine quibus non transigitur, aut etiam uno, quasi cibo juxta litteram; puritate autem sensus indigemus per gratiam Dei, ut intelligamus spiritaliter quae sunt illa pauca charitatis, quae Marthae a Domino suggeruntur.
CAPUT V. De vanitate calcanda. (0211C) Vanitas quoque quam sit periculosa, brevibus demonstratur verbis Salvatoris, qui suis discipulis laetantibus vanitate dixit: Vidi Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). Et Judaeis aliquando se justificantibus ait: Quod autem altum est hominibus, abominatio est in conspectu Domini (Luc. XVI, 15). His, et illius Pharisaei famosissimi se justificantis exemplo colligitur (Luc. XVIII, 11 seq.), quod interemptrix sit omnium bonorum vanitas, et gloriatio elata: dum bona vane laudata Pharisaei perierint, et peccata publicani accusata evanuerint. Non exeat igitur verbum grande de ore monachi, ne suus grandis pereat labor.
CAPUT VI. De castitate. (0211D) Castitas vero monachi in cogitationibus judicatur; cui nimirum cum discipulis ad audiendum accedentibus a Domino dicitur: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 18). Dum enim vultum illius considerat ille cui consecratus est, verendum est ne inveniat in anima, quod abominetur: ne forte, juxta sententiam sancti Petri, habeant oculos luxuriae plenos atque adulterii (II Petr. II, 14). Et quid prodest virgo corpore, si non sit virgo mente? Deus enim spiritus est (Joan. IV, 24), et in spiritu habitat ac mente, quam immaculatam viderit; in qua nulla sit adultera (0212A)cogitatio, nulla spiritus coinquinati macula, nulla peccati labes.
CAPUT VII. De cursu psalmorum. De synaxi vero, id est de cursu psalmorum et orationum modo canonico quaedam sunt distinguenda, quia varie a diversis memoriae de eo traditum est Ideo juxta vitae qualitatem ac temporum successionem varie a me quoque litteris insinuetur hoc idem. Non enim uniformis esse debet pro reciproca temporum alternatione: longior enim per longas noctes, breviorque per breves esse convenit. Inde et apud seniores nostros ab octavo Kalendas Julii, cum noctis augmento sensim incipit crescere cursus, a duodecim choris brevissimi modi, in nocte sabbati sive Dominicae, usque ad initium hiemis, id est Kalendas Novembris, (0212B)in quibus viginti quinque canunt antiphonas psalmorum ejusdem numeri; qui semper tres loco duobus succedunt psaltis: ita ut totius psalterii inter duas supra dictas noctes numerum cantent duodecim choris, caeteras temperantes tota hieme noctes; qua finita per ver sensim per singulas hebdomadas terni semper decedunt psalmi, ut duodecim in singulis noctibus tantum antiphonae remaneant, id est, quotidiani hiemalis tringinta sex psalmi cursus; viginti quatuor autem per totum ver et aestatem, et usque ad autumnale aequinoctium, id est octavo Kalendas Octobris, in quo similitudo synaxeos est, sicut in vernali aequinoctio, id est octavo Kalendas Aprilis, dum per reciprocas vices paulatim et crescit, et decrescit. Igitur juxta vires consideranda vigilia (0212C)est, maxime cum ab auctore salutis nostrae jubemur vigilare, et orare omni tempore (Luc. XXI, 36); et Paulus (I Thess. v. 17) praecipit sine intermissione orare. Sed quia orationum canonicarum noscendus est modus, in quo omnes simul orantes horis conveniant statutis, quibusque absolutis unusquisque in cubiculo suo orare debet; per diurnas terni psalmi horas, pro operum interpositione, statuti sunt a senioribus nostris, cum versiculorum augmento intervenientium, pro peccatis primum nostris, deinde pro omni populo Christiano; deinde pro sacerdotibus et reliquis Deo consecratis sacrae plebis gradibus, postremo pro eleemosynas facientibus; postea pro pace regum, novissime pro inimicis; ne illis Deus statuat in peccatum, quod persequuntur et detrahunt (0212D)nobis, quia nesciunt quid faciunt (Act. VII, 59). Ad initium vero noctis duodecim psalmi, ad mediumque noctis duodecim similiter psalluntur; ad matutinum vero bis deni, bisque bini per tempora brevium, ut dictum est, noctium, sunt dispositi; pluribus, jam ut dixi, semper nocti dominicae ac sabbati vigiliae deputatis, in quibus sub uno cursu septuaginta quinque singillatim cantantur. Haec juxta communem dicta sunt synaxim. Sed vera, ut dixi, orandi traditio, ut possibilitas ad hoc destinati sine fastidio voti praevaleat, sive sua perfectio possibilitatis permittat, vel capacitas mentis illius cum necessitatum consideratione, vel vitae qualitas possit admittere; et quantum uniuscujusque fervor exegerit, (0213A)si liber ac solus sit, aut eruditionis ejus quantitas postulaverit, aut status otium, aut magnitudo studii, aut operum qualitas, aut aetatum diversitas permiserit; ita varie licet unius rei perfectio aestimanda est quia cum labore adorationis partitur: et ideo, licet longitudo standi aut cantandi sit varia, unius tamen perfectionis erit aequalitas orandi in corde, ac mentis cum Deo jugis intentio. Sunt autem quidam catholici quibus idem est canonicus duodenarius psalmorum numerus, sive per breves, sive per longas noctes; sed per quaternas in nocte vices hunc canonem reddunt, ad initium noctis, ad mediumque ejus, pullorum quoque cantus, ac matutinum. Cursus hic, ut in hieme parvus aliis videtur, ita in aestate satis onerosus et gravius invenitur, dum crebris (0213B)in noctis brevitate expeditionibus, non tam lassitudinem facit quam fatigationem. Noctibus vero reverentissimis Dominicae scilicet vel sabbati, ad matutinum ter idem volvitur numerus, id est ter denis et sex psalmis. Quorum pluralitas ad sanctam conversationem hunc numerum canonicum multis dulci indixit suavitate, tanquam et reliquam disciplinam, sub quorum nimirum regula nullus invenitur lassus: et cum tanta pluralitas eorum sit, ita ut mille abbates sub uno archimandrita esse referantur, nulla ibi a conditione coenobii inter duos monachos rixa fuisse fertur visa: quod sine Dei ibi habitatione, dicentis: Ego in eis habitabo, et inter illos ambulabo: et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (II Cor. VI, 16; Lev. XXVI, 12), esse non posse manifestum est. (0213C)Merito itaque creverunt, et quotidie. Deo gratias, crescunt, in quorum medio Deus habitat; quorum meritis mereamur salvari a Salvatore nostro. Amen.
CAPUT VIII. De discretione. Discretio monachis quam sit necessaria multorum error ostendit; et aliquorum ruinae demonstrant: qui sine discretione incipientes, et absque moderatrice scientia degentes, vitam finire laudabilem non potuerunt. Quia sicut sine via tendentibus error evenit, ita sine discretione viventibus excessus in promptu est, qui semper virtutibus in medio inter utramque nimietatem positis contrarius est. Cujus impactio periculi res est, dum juxta semitam discretionis directam inimici pravitatis offendicula ac diversorum (0213D)errorum scandala ponunt. Orandus est igitur Deus, qui lumen verae discretionis largiatur ad illuminationem hujus vitae, tenebris saeculi utrinque obscurissimis circumdatae; quo sui ad se sine errore veri adoratores possint has evadere tenebras. Discretio igitur a discernendo nomen accepit, eo quod ipsa in nobis discernit inter bona et mala, inter media quoque ac perfecta. Divisa namque sunt ab initio, sicut lux et tenebrae, utraque, id est bona et mala, postquam mala per diabolum boni depravatione esse coeperunt; sed per Deum illuminantem prius, ac postea dividentem. Inde Abel prius bona elegit, Cain vero impius mala incidit. Bona Deus fecit cuncta (0214A)quae creavit, mala vero diabolus superseminavit dolosa calliditate, ac subdola ambitionis intutae suasione. Quae sunt igitur bona illa? scilicet quae integra sunt ac incorrupta, sicut creata, permanserunt: quae solus creavit Deus, et praeparavit, juxta Apostolum (Ephes. II, 10), ut in illis ambulemus: quae sunt opera bona, in quibus in Christo Jesu creati sumus; bonitas scilicet, integritas, pietas, justitia, veritas, misericordia, charitas, pax salutaris, laetitia spiritalis, cum spiritus fructu. Haec omnia cum fructibus suis bona sunt: his vero contraria mala sunt, scilicet malitia, corruptela, impietas, injustitia, mendacium, avaritia, odium, discordia, amaritudo, cum fructibus eorum multiplicibus qui ab eis nascuntur. Innumerabilia enim sunt quae de utrisque contrariis, id est (0214B)bonis et malis, procreantur. Quod autem declinat a bonitate condita et integritate, hoc primum malum est, ut est superbia malitiae primae; cui contra est piae bonitatis humilis existimatio, suum Creatorem agnoscentis et glorificantis; quod est rationabilis creaturae primum bonum. Sic et caetera per duplices sensim partes in immanem nominum silvam crevere. Quae cum ita sint, tenenda sunt fortiter bona, Dei habentibus auxilium, quod semper orandum est per prospera et adversa; ne aut extollamur in prosperis in vanitatem, aut dejiciamur in adversis in desperationem. Ideo continendum ab utroque periculo, id est, ab omni nimietate per temperantiam gloriosam, et veram discretionem, quae Christianae humilitati adhaeret, et viam perfectionis veris Christi militibus (0214C)ac Deum timentibus aperit. Discernendum scilicet semper est in dubiis recte, ac inter bona et mala ubique dividendum juste, sive inter utraque foris, sive intus inter corpus et animam, sive inter opera et mores, sive inter curam et quietem, sive inter publica et secreta. Mala itaque cavenda sunt similiter, superbia, invidia, mendacium, corruptela, impietas, mala morum, transgressio, gula, fornicatio, cupiditas, ira, tristitia, instabilitas, vana gloria, elatio, detractio. Bona quoque virtutum sectanda sunt: humilitas, benignitas, puritas, obedientia, abstinentia, castitas, largitas, patientia, laetitia, stabilitas, fervor, impigritia, vigilantia, taciturnitas; quae per fortitudinem sufferentem, et temperantiam moderantem, quasi in quadam ponderatrice discretionis statera (0214D)statuenda in actu sunt operis assueti, pro captu conatus nostri sufficientia ubique quaerentibus. Nam cui sufficientia non sufficiunt, excessisse discretionis modum nulli dubium est: et quidquid ipsum modum excesserit, vitium esse manifestum est. Igitur inter parvum et nimium rationabilis est in medio mensura, revocans semper ab omni utrinque superfluo, in omni re posita, certum ubique necessitatis procurans, ac irrationabile superfluae voluntatis declinans. Et haec mensura verae discretionis, omnes nostros pondere trutinans justo actus, nequaquam nos deviare ab justo permittet; neque si illam vice ducis per directum semper sequamur errorem pati. Dum (0215A)enim de utraque parte semper est continendum, juxta illud dictum: Continete vos a dextris et sinistris (Deut. V, 32; II Cor. VI, 7): in directum semper per discretionem tendendum est; id est, per lumen Dei, dicentibus saepius, atque Psalmistae victoris versiculum cantantibus: Deus meus, illumina tenebras meas, quoniam in te eripiar a tentatione (Psal. XVII, 29, 30). Tentatio enim est vita hominis super terram (Job. VII, 1).
CAPUT IX. De mortificatione. Maxima pars regulae monachorum mortificatio est, quibus nimirum per sacram Scripturam praecipitur: Sine consilio nihil facias (Eccli. XXXII, 24). Ergo si nihil sine consilio faciendum, totum per consilium (0215B)est interrogandum. Inde etiam per Moysen praecipitur: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7). Sed licet duris dura videatur haec disciplina, ut scilicet homo semper de ore pendeat alterius; caeteris tamen Deum timentibus dulcis ac secura invenietur, si ex integro, et non ex parte conservetur: quia nihil dulcius est conscientiae securitate, et nihil securius est animi impunitate, quam nullus sibi ipsi per se potest tradere, quia proprie aliorum est examinis. Hoc namque defendit a timore judicii, quod jam examinaverit judicantis censura, cui alieni ponderis imponitur moles, et totum portat quod suscipit, periculum. Majus enim, ut scriptum est, periculum judicantis quam ejus qui judicatur (Sap. VI, 6, 7). Quicunque (0215C)itaque semper interrogaverit, si servaverit, nunquam errabit. Quia si alterius erraverit responsum, fides credentis et labor obedientis non errabunt, neque mercede interrogantis carebunt. Nam si per se aliquid discusserit, qui debuit interrogare, in hoc ipso arguitur errasse, quod judicare praesumpsit, qui interrogare debuit: et si rectum fuerit, pravum illi reputabitur, dum per hoc a recto declinavit; quia nihil audet per se judicare, cujus officium est tantum obedire. Cum igitur hoc ita sint, cavenda ubique est monachis superba libertas, ac vera humilitas discenda; sine murmuratione et haesitatione obedientibus: quo juxta Domini verbum, jugum Christi suave, et onus ejus leve (Matth. XI, 30) sentiant; alioquin donec Christi humilitatem discant, suavitatem jugi (0215D)ejus et oneris illius levitatem non sentient. Humilitas enim cordis, requies animae est vitiis ac laboribus fatigatae, ac unicum illius de tot malis refrigerium: et quantum ad hanc considerationem tuta de tantis foris vagis ac vanis attrahatur, tantum intus requiescit ac refrigeretur; ita ut etiam amara illi sint dulcia, ac dura et ardua ante habita, plana ac facilia esse sentiat. Mortificatio quoque, superbis ac duris intolerabilis, illi est consolatio, cui hoc solum placet quod humile ac mansuetum est. Sciendum autem est, quod neque hanc martyrii felicitatem, neque aliud quid utile superveniens poterit perfecte complere quis, nisi qui in hoc studium singulare posuerit, ut non inveniatur imparatus, Si enim juxta hoc (0216A)studium suas aliquas sectari aut nutrire voluerit intentiones, continuo interpositorum occupatione detentus, turbatus totus sequi, quo jussio ducit, gratus semper non poterit; neque ut competit complere potest, qui turbulentus est et ingratus. Mortificationis igitur triplex est ratio; non animo discordare, non lingua libita loqui, non ire quoquam absolute. Suum semper est dicere seni, quamvis contraria jubenti: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39): juxta exemplum Salvatoris, qui ait: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, Patris (Joan. VI, 38).
( Usque hic manuscripti codices et exemplar sancti Galli: Bobiense autem hoc loco auctius inclusa subjungit. )
(0216B)De perfectione monachi.
Monachus in monasterio vivat sub unius disciplina Patris, consortioque multorum, ut ab alio discat humilitatem, ab alio patientiam: unus eum silentium, alter doceat mansuetudinem: non faciat quod vult. comedat quod jubetur; habeat quantum acceperit; operis sui pensum persolvat; subjiciatur cui non vult; lassus ad stratum veniat; ambulansque dormitet, nec dum expleto somno surgere compellatur; passus injuriam, taceat; praepositum monasterii timeat ut dominum, diligat ut parentem: credat sibi hoc esse salutare quidquid ille praeceperit, nec de majorum sententia judicet, cujus officium est, obedire et implere quae justa sunt, dicente Moyse: Audi, Israel (Deut. VI, 4), et reliqua.
CAPUT X. De diversitate culparum. (0216C) Diversitas culparum diversitatis poenitentiae medicamento sanari debet. Itaque, fratres, hujusmodi statutum est a sanctis Patribus, ut demus confessionem de omnibus, non solum capitalibus criminibus, sed etiam de majoribus negligentiis: quia confessio et poenitentia de morte liberat. Ergo nec ipsa parva a confessione sunt negligenda peccata: quia, ut scriptum est, Qui parva negligit, paulatim defluit (Eccli. XIX): ut detur confessio ante mensam, ante introitum lectulorum, vel cuicunque fuerit facile dare.
Igitur qui non custodierit benedictionem ad mensam, et non responderit, Amen, sex percussionibus emendare statuitur. Si locutus fuerit comedens, non necessitate alterius fratris, sex percussionibus. Qui (0216D)dixerit suum proprium aliquid, sex percussionibus: et qui non signaverit cochleare quod lambit, sex percussionibus. Si locutus fuerit in plausu, id est, altiore sono solito, sex percussionibus. Si non signatur lucerna, hoc est, cum accensa fuerit a juniore fratre, et non exhibeatur ad seniorem ad signandum, sex percussionibus. Si aliquod opus vanum fecerit, sex percussionibus emendetur.
Quicunque de fratribus qui sollicitudo coquinandi vel ministrandi commissa est, quantulum quid effuderit, oratione in ecclesia post expletum cursum, ita ut fratres pro eo orent, emendari statuitur. Qui humiliationem in synaxi, id est, in cursu oblitus fuerit (0217A)(haec est humiliatio in Ecclesia post finem cujuscunque psalmi) similiter poeniteat: simili modo qui perdiderit micas, oratione in ecclesia emendetur. Ita tamen haec parva poenitentia ei indicetur, si parvum quid effuderit: si negligentia, aut oblivione, seu transgressione securitatis tam in liquidis quam in aridis amplius solito perdiderit, longa venia in ecclesia, dum duodecim psalmos ad duodecimam canunt, prostratus nullum membrum movens poeniteat. Vel certe, si multum est quod effudit, quadranos de cervisia aut mensuras qualiumcunque rerum intercedente negligentia effundens perdidit, supputatis tot diebus illo quod in sumptus proprios vitae accipere consueverat, sibi eam perdidisse sciat, ut pro cervisia aquam bibat. Diffuso supra mensam, decidenteque extra eam, veniam in discubito sufficere.
(0217B)Qui egrediens domum ad orationem poscendam non se humiliaverit, et post acceptam benedictionem non se signaverit, crucem non adierit, duodecim percussionibus emendari statuitur. Similiter qui orationem ante opus, aut post opus oblitus fuerit, duodecim percussionibus. Et qui comederit sine benedictione, duodecim percussionibus: et qui regrediens domum orationem petens non se curvaverit intra domum, duodecim percussionibus emendetur. Qui vero frater haec omnia confessus fuerit, et caetera usque ad suppositionem semipoenitentiae, id est, media poenitentia, et de his similia sit temperare.
Interim qui tussim in exordio psalmi non bene caverit, sex percussionibus emendari statuitur: similiter qui percusserit dentibus calicem salutaris, sex (0217C)percussionibus. Ordinem sacrificii qui non custodierit ad offerendum, sex percussionibus. Sacerdos offerens qui ungulas non dempserit, et diaconus cui barba tonsa non fuerit: de rastro sacrificium accipientes, ad calicem accedentes, sex percussionibus. Et qui subridens in synaxi, id est in cursu, sex percussionibus: si in sonum risus eruperit, suppositione; nisi veniabiliter contigerit. Sacerdos offerens, et diaconus sacrificium custodiens, cavere ne vagis oculis oberrent: quod si neglexerint, sex percussionibus emendari.
Qui oblitus fuerit chrismal, pergens procul ad opus aliquod, quinis quinquies percussionibus. Si super terram in agro dimiserit, et invenerit statim, denis quinquies percussionibus: si in ligno illud levaverit, (0217D)ter denis, si ibi maneat nocte, suppositione. Eulogias immundus accipiens, duodecim percussionibus: obliviscens oblationem facere, usque dum eat ad offerendum, centum percussionibus. Fabulas otiosas proferens ad alienum, statim semetipsum reprehendens, venia tantum: si autem se non reprehenderit, sed detractaverit, qualiter eas excusare debeat, suppositione silentii, aut quinquaginta percussionibus. Excusationem proferens cum simplicitate, quando in aliquo discutitur, et non dicit statim veniam petens: Mea culpa, poenitet me, quinquaginta percussionibus. Consilium contra consilium cum simplicitate promens, quinquaginta percussionibus. Qui altare concusserit, quinquaginta percussionibus. (0218A)Proferens sermonem altum sine suppressione, nisi ubi necessitas fuerit, suppositione silentii, aut quinquaginta percussionibus: excusans ad veniam, quinquaginta percussionibus.
Qui fratri aliquid indicanti responderit: Non ita est ut dicis, praeter seniores junioribus dicentes simpliciter, suppositione silentii, aut quinquaginta percussionibus. Nisi hoc tantum licet coaequali fratri suo, si veracius est aliquid quam ille dicit, et recordatur: Si bene recolis, frater: et alter hoc audiens non affirmet sermonem suum, sed humiliter dicat: Spero quod tu melius recorderis; ego per oblivionem in verbo excessi; poenitet me quod male dixi. Ecce verba filiorum Dei: Nihil per contentionem, ut ait Apostolus, neque per inanem gloriam, sed per humilitatem spiritus, alter alterum existimantes superiorem (0218B)sibi (Philipp. II, 3). Caeterum qui se excusaverit, non filius Dei spiritalis, sed Adam carnalis judicetur. Qui si non cito ad portum requiei humilitatis dominicae confugerit, nimiarum contradictionum aditum aliis aperiens, in superbia persistens, de libertate sanctae Ecclesiae in cellula ob poenitentiam agendam separetur; usque dum bona ejus voluntas cognoscatur, atque per humilitatem denuo sanctae congregationi inseratur. Qui profert sermonem vel modicum ad reprehendendum opus ostiarii, aut ostiarius si horas bene non custodierit, suppositione silentii, aut quinquaginta percussionibus.
Proferens correctionem contra correctionem; hoc est, castigans castigantem se, tribus suppositionibus. Et qui abscondit aliquod crimen videns in fratre suo, (0218C)usque dum corrigatur de alio vitio, vel de ipso, et tunc profert illud adversus fratrem, tribus suppositionibus. Reprehendens aliorum fratrum opera, aut detractans, tribus suppositionibus. Qui detrahit alicui fratri, aut audit detrahentem, non continuo corrigens eum, tribus suppositionibus. Qui aliquam contentionem cum tristitia promit, simili modo tribus suppositionibus poeniteat. Qui aliquid reprehendens praeposito suo non vult indicari, usque dum abbati indicet, tribus suppositionibus; nisi haec omnia confessione verecunda fiant. Si quis frater tristis fuerit, si fieri potest, consolationem accipiat: si sustinere valet, supprimat interim confessionem, ut verecundius dicat: quando tristitia cessaverit, orent pro eo fratres.
Si quis dicat ad consanguineum suum, sollicitans (0218D)eum in alio loco habitantem: Melius est ut nobiscum habites aut cum aliquibus, tribus suppositionibus. Et qui vituperat aliquem fratrem obsequium dantem, tribus suppositionibus. Qui consanguineum docet aliquam dicentem artem, aut aliud quidlibet a senioribus impositum, ut melius lectionem discat, tribus suppositionibus.
Qui ad praepositum audet dicere: Tu non judicabis causam meam, sed noster abbas, aut caeteri fratres; sive: Ad abbatem ibimus omnes, quadraginta diebus castigari oportet in poenitentia in pane et aqua: nisi ipse dicat prostratus coram fratribus: Poenitet me, quia male dixi. Frater quilibet in aliquo opere detentus, quamvis fatigatus sit, ita tamen ad (0219A)oeconomum dicat in propria causa: Si tibi placet, dicam ad abbatem; sin autem, non dicam: in alterius causa: Si tu iteras, non tibi difficile videatur, si forte ad abbatem dicam, ut obedientia custodiatur.
Qui non reportat quod commodat usque in crastinum, si ipse reportat recordatus, sex percussionibus: si oblitus fuerit usque dum quaeratur, duodecim. Si quis oblitus fuerit interrogare debitum poenitentiae usque in crastinum, sex percussionibus. Qui murmurat, aut dicit: Non faciam nisi dicat abbas, vel secundus, tribus suppositionibus. Cursus non necessarius, aut saltus, duodecim plagis. Prohibetur ne quis alterius teneat manum.
Procuret oeconomus de humanitate advenientibus exhibenda, tam peregrinis, quam reliquis fratribus: (0219B)et omnes fratres parati sint ad ministrandum cum omni famulatu propter Deum. Quamvis oeconomus non censuerit, aut praesens non fuerit, caeteri faciant diligenter quod necesse est, et custodiant utensilia eorum, donec assignent ea parata custodi. Sin autem neglexerint, poenitentiam de his, ut videatur, adhiberi ad judicium sacerdotis.
Qui non postulat veniam correctus, suppositione. Qui visitaverit alios fratres in cella seorsum sine interrogatione, simili modo poeniteat; aut in coquina post nonam sine ordinatione vel jussione ierit, suppositione: aut extra vallum, id est, extra septum monasterii sine interrogatione ierit, suppositione. Juvenibus quibus imponitur terminus, ut non se appellent invicem, si transgressi fuerint, tribus suppositionibus: (0219C)hoc tantum dicant: Scis quod nobis non licet loqui tecum. Et si quis praeceperit eis quod non licet, ipsi dicant: Scis quod nobis non licet. Et si ipse praeceperit ultra, ipse damnetur tribus suppositionibus: ipsi tamen dicant: Faciemus quod dicis, ut bonum obedientiae servetur. Illud vero specialius cavendum est, ut quomodo inter se mutuo non loquuntur, sic nec per os alterius loquantur: quod si scientes transgressi fuerint, simili modo quasi inter se locuti fuissent, poeniteant.
Cui chrismal ceciderit, et nihil confringens, duodecim percussionibus. Qui profert sermonem otiosum, silentio inter duas horas consequentes condemnari, aut duodecim percussionibus. Poenitentes fratres, quamvis opera difficilia et sordida efficiant, (0219D)non lavent capita, nisi in die dominica, id est, octava. Sin autem quinto decimo die, aut certe propter fluentium capillorum incrementum, arbitrio senioris unusquisque in lavando utatur. Declinatio de via sine interrogatione aut benedictione, sex percussionibus.
Poenitentias minutas juxta mensam si fecerit praepositus, mensae imponat: et amplius viginti quinque percussiones simul non dentur.
Poenitentes fratres, et indigentes poenitentia psalmorum, hoc est, cui necesse fuerit, ut psalmos adhuc pro visione nocturna decantet: quia pro illusione diabolica, ac pro modo visionis, alii viginti quatuor psalmos in ordine, alii quindecim, alii duodecim (0220A)indigentes poenitentia psalmos decantare debent. Quamvis ergo in nocte dominica, et in tempore quinquagesimae poenitentes genua flectant.
Si cui injunxerit abbas aut praepositus de fratribus iter agere, ita observandum est, ut seniori junior obediat: si tamen rectum fuerit quod eis indicaverit, observare studeat. Si quid praeceperit abbas vel oeconomus major, et alius humilior iteraverit oeconomus, ipse obedire debet; indicans tamen in silentio, quod praeceperit alius major. Infra monasterium vero nullus tamen alio imperio praecellente imperet, nisi qui praeest.
Ab initio dici usque noctem commutatio vestimenti, et altera in nocte interrogentur separatim. Qui ministrat in die dominica, aut in alia solemni, (0220B)ad lavacrum aut ad quamcunque necessitatem, una oratione ante exitum et introitum eget: interroget tamen, si non procul exeat, signo crucis indiget. Quamvis ambulans signet se: non est autem [ Forte tamen] necesse ad orientem se vertere. Exiens autem extra domum quilibet festinans et se signans, non eget ad orientem conversione. Ita et in ambulando conveniens quidquam faciat, si festinet postulans orationem, et se humilians in domo in qua non congrua fiat genuflexio, curvatio tantum statuetur. Si quis voluerit, in die sabbati praeparet oblationem Dominicae, consummato lavacro commutare sacerdotes, si facile fuerit: diacones autem, aut ante praeceptum, aut post praeceptum ministerium opportunum perficient.
(0220C)Si quis viderit somnium immundum, aut coinquinatus fuerit, aut poenitens, quando detur praeceptum, stare praecipitur. In magnis autem solemnitatibus, quando audiunt sonum, sedere: in quotidiano praecepto, pene mediante jubetur sedere. Deinde sonum omnes audientes ad synaxin incitantem diei conventus, lavent ante oratorii introitus, nisi prius laverint.
Primarius ut primus psallat statuetur, et secundus; et non flectatur genu, sed tantum curvatio fiat. Ordines qui priores, in medio fiant oratorii: caeteri dextra laevaque assistant, praeter offerentem eidemque adhaerentem. In omnique dominica solemnitate hymnus diei cantetur dominici, et in die inchoante Paschae. Aut qui ad altare inchoaverit, inter sacrificium (0220D)accepturus ter se humiliet. Et novi, quia indocti, et quicunque fuerint tales, ad calicem non accedant: et quando offertur oblatio, nullus cogatur coactus accipere sacrificium, praeter necessitatem. In omnique dominica die et solemnitate, qui non fuerit in coetu fratrum ad Dominum fundentium preces, oret ipse aliqua necessitate cogente; et quandiu offeratur, non multum discurratur. Poenitens quoque necessitate itineris occupatus, ambulansque cum caeteris utentibus licito cibis, si advenerit hora tertia, et longe proficiscantur; accipiat et ipse quiddam cibi pro modo quodam, et quod ei defuerit accipiat ubi quiescat.
In commune autem omnes fratres omnibus noctibus (0221A)tempore orationum in fine omnium psalmorum genua in oratione, si non infirmitas corporis hoc fecerit, flectere aequo animo debent, sub silentio dicentes: Deus in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina (Psal. LXIX, 2). Quem versiculum postquam ter in oratione tacite decantaverint, aequaliter a flexione orationis surgant, exceptis diebus dominicis, et a die primo sancti Paschae usque ad quinquagesimam diem: in quibus moderate se in tempore psalmodiae humiliantes, genua non flectentes, sedulo Deum orent.
Si quis frater inobediens fuerit, duos dies unum paximatium et aquam. Si quis dicat: Non faciam, duos dies unum paximatium et aquam. Si quis murmurat, duos dies unum paximatium et aquam. Si (0221B)quis veniam non petit, aut dicit excusationem, duos dies unum paximatium et aquam. Si duo fratres contendentes aliquid et ad furorem venientes, duos dies unum paximatium et aquam. Si aliquis contendens mendacium et distinctionem confirmat, duos dies unum paximatium et aquam. Si quis contradicit fratri, et non petit ei veniam, duos dies unum paximatium et aquam. Si quis contradicit, mandatum aut regulam frangit, duos dies unum paximatium. Si quis injungit ei opus, et negligenter facit, duos dies unum paximatium. Si quis detraxerit abbatem suum, septem dies unum paximatium: si fratrem suum, viginti quatuor psalmos; si saecularem, duodecim psalmos.
Si quis obliviscitur aliquid foras, si minus, duodecim (0221C)psalmos: si majus, triginta psalmos. Si quis perdiderit, vel deciderit aliquid, sicut pretium ejus, ita poenitentia ejus. Si quis facit colloquium cum saeculari sine jussu, viginti quatuor psalmos. Si quis quando consummaverit opus suum, et aliud non requirit, et aliquid sine jussione fecerit, viginti quatuor psalmos cantet.
Si fuerit aliquis bilinguis, et conturbet fratres, duos dies unum paximatium. Si quis manducaverit in domo aliena sine jussu, et venerit domui suae, uno die paximatium. Si quis enarraverit praeteritum peccatum, uno die paximatium. Vel qui ambulaverit in saeculo, et dicit de saeculi peccato, uno die in pane et aqua. Et tepidus qui audierit aliquem murmurantem et detrahentem, aut facientem aliquid (0221D)contra regulam, et consensit a confessione, uno die paximatium.
Si quis suscitat furorem fratri suo, et satisfacit ei postea, et ipse non remittit ei, sed dimittit suo seniori, viginti quatuor psalmos, et illo die in pane et aqua. Si quid voluerit aliquis, et prohibet oeconomus, et jubet abbas, quinque dies. Si quis non venerit ad orationem supra mensam et post cibum, duodecim psalmos cantet. Si quis dormierit cum oratur, si frequens, duodecim psalmos cantet; si non frequens, sex psalmos. Si quis non dicit, Amen, triginta verbera. Si transgressus fuerit horam, duodecim psalmos; si canticum graduum, nisi matutina hiems, duodecim psalmos. Et qui non audierit sonitus (0222A)orationis, duodecim psalmos. Si quis veniat ad sacrificium cum nocturno cingulo vel veste circa eum, duodecim psalmos.
Si quis ante horam nonam quarta sextaque feria manducat, nisi infirmus, duos dies in pane et aqua vivat. Si quis dixerit mendacium nesciens, quinquaginta verbera: si sciens et audax, in pane et aqua. Si denegatur mendacium ejus, et ille contendit, septem dies in pane et aqua. Si quis monachus dormierit in una domo cum muliere, tres dies in pane et aqua: si nescivit quod non debet, uno die.
Si quis non claudit ecclesiam, duodecim psalmos. Si quis emittit sputa, et contingit altare, viginti quatuor psalmos: si parietem attingit, sex. Si quis (0222B)obliviscitur psallendo, seu lectiones, quatuor psalmos. Si quis tardius veniat ad orationem, quinquaginta, vel plagis quinquaginta: vel segnius exsequitur quod jubetur ei, quinquaginta. Si post pacem sonaverit, quinquaginta. Si contumaci responderit, quinquaginta.
Si veniat velato capite in domo, quinquaginta verbera. Si non petit orationem cum intrat in domum, quinquaginta. Si manducat sine oratione, quinquaginta. Si locutus est aliquid in ore suo, quinquaginta. Si sonum fecerit dum oratur, quinquaginta verbera. Si quis iracundiam, vel tristitiam, vel invidiam tenet contra fratrem suum; ut tempus tenuerit, ita erit poenitentia ejus in pane et aqua: si vero prima die confessus fuerit, viginti quatuor psalmos.
(0222C)Quicunque sacrificium perdiderit, et nescit ubi sit, anno poeniteat. Qui negligentiam fecerit erga sacrificium, ut siccetur, et a vermibus consumatur, ita ut ad nihilum devenerit, dimidio anno poeniteat. Qui negligentiam erga sacrificium incurrerit, ut inveniatur vermis in eo, et tamen plenum sit; igne comburat juxta altare, et abscondat cinerem ejus intra sub altare, et ipse poeniteat quadraginta diebus. Qui negligit sacrificium, et immutatum fuerit, et panis amiserit saporem; si rubro colore, viginti dies poeniteat; si hyacinthino, quindecim dies poeniteat. Si autem non immutatum fuerit colore, sed conglutinatum, septem dies poeniteat. Qui autem merserit sacrificium, continuo bibet aquam. Qui in chrismal fuderit sacrificium comedat. Si de cymba, vel de ponte, seu (0222D)de ligno ceciderit, et non per negligentiam, sed casu aliquo, uno die poeniteat.
Qui scit fratrem suum peccare peccatum ad mortem, et non arguit eum, legis Evangelii (Joan. V, 16) transgressor notetur, donec arguat eum cujus malum reticuit, et fateatur sacerdoti; ut quandiu conscientia mala reticuit, tandiu in afflictione poeniteat. Qui parvum peccatum reticuit, simili correptione, non eadem afflictione poeniteat, sed plagis triginta, aut quindecim psalmos canat. Si de reliquo spernens minima neglexerit, in pane et aqua poeniteat, ut peccans juxta mandatum Domini (Matth. XVIII, 15) corripiatur. Qui vero arguit non leniter, notetur, donec petat veniam a fratre correpto, et plagis triginta, aut quindecim (0223A)psalmos. Qui peccatum pudendum alicui exprobrat, priusquam inter se et ipsum solum arguat, sicut Dominus dicit (Matth. XVIII), corripiatur donec exprobrato satisfaciat, et tribus diebus pane et aqua poeniteat.
Qui transgreditur regulam jussionis vel disciplinae generalis, maneat expulsus sine cibo, ut in crastinum recipiatur. Qui solus cum sola femina sine personis certis familiariter loquitur, maneat sine cibo, vel duobus diebus in pane et aqua, vel ducentis plagis. Qui praesumit facere ambasciam, non permittente eo qui praeest, libera et effrenata processione absque necessitate, quinquaginta plagis inhibeatur. Operis peculiaris praesumptio centum plagis: possessio alicujus rei, quam non necessitas generaliter fratribus concessit, (0223B)amissione ejusdem, et centum plagis coerceatur. Necessarium vero ac licitum aliqui facere, dare, accipere sine jussione, duodecim plagis: nisi ratio aliqua defendat, ut supplex satisfactio remittat.
Qui comedens loquitur, sex, plagis. Et cujus vox obstrepit de mensa ad mensam, sex plagis. Si de domo foras, vel de foris in domum sonuerit, duodecim plagis. Egredi vel ingredi in domum, aut opus facere sine oratione et signo crucis, duodecim plagis. Si aliter fuerit, quinque plagis. Meum vel tuum dixisse, sex plagis. Verbum contra verbum si upliciter dictum, sex percussionibus: si ex contentione, centum plagis vel suppositione silentii. Si ordinem psallendi non servaverit, sex percussionibus. Si statuto tempore taciturnitatis loqui praesumpserit sine necessitate, (0223C)decem et septem plagi.
Si quis de supellectile monasterii per contemptum amiserit, vel dissipaverit quid, proprio sudore et operis adjectione restituat, vel pro aestimatione, arbitrio sacerdotis, suppositione poeniteat, aut uno die in pane et aqua. Si non contemptu, sed casu aliquo amiserit aut fregerit, non aliter negligentiam suam quam publica diluat poenitentia; cunctis in synaxi fratribus congregatis tandiu prostratus in terram veniam postulabit, donec orationum consummetur solemnitas; impetraturus eam, cum jussus fuerit abbatis judicio de solo surgere. Eodem modo satisfaciat quisquis ad orationem vel opus aliquod accersitus, tardius occurrerit.
Si decantans psalmum titubaverit; si superfluo sit durus; si contumacius responderit, suppositione. Si (0223D)negligentius obsequia injuncta impleverit, suppositione. Si vel leviter murmuraverit, suppositione. Si lectionem operi obedientiaeve praeferens, suppositione. Si officia (0224A)statuta segnius fuerit exsecutus, suppositione. Si dimissa synaxi non continuo ad cellam recurrerit, suppositione. Si cum aliquo ad modicum substiterit, suppositione. Si ad modicum temporis uspiam secesserit, suppositione. Si cum ullo qui cellae suae cohabitator non est, confabulari quantulumcunque praesumpserit, suppositione. Si alterius tenuerit manum, suppositione. Si oraverit cum illo qui est ab oratione suspensus, suppositione.
Si parentum quempiam vel amicorum saecularium viderit, vel collocutus fuerit ei sine jussione; si epistolam cujuscunque susceperit, si tribuere praesumpserit sine suo abbate, suppositione. Si impellierit aliquem a necessarii facti expletione, suppositione. Si per ardorem mentis legitimum religionis excesserit (0224B)modum, suppositione. Si alium ferventem a legitimo facto retinere temporis sui gratia praesumpserit, suppositione.
Huc usque et in similibus commissis procedit animadversio spiritalis, ut increpatio quae fit a pluribus, peccanti proficiat ad salutem, et de caetero cautior et diligentior emendatione morum Deo propitio salvatus existat.
Qui autem rixam commiserit, septem diebus poeniteat. Qui vero suum praepositum despexerit, aut regulam blasphemaverit, foras repellendus est, nisi ipse dicat: Poenitet me quod dixi. Si autem se non humiliaverit, quadraginta diebus poeniteat, quia superbiae morbo detinetur. Verbosus taciturnitate damnandus est, inquietus mansuetudine, gulosus jejunio, (0224C)somnolentus vigilia, superbus carcere, destitutor repulsione. Unusquisque juxta quod meretur coaequalia sentiat, ut justus juste vivat. Amen.
In omni loco et opere silentii regula magnopere custodiri censetur; ut omni, quantum valuerit humana fragilitas, quae prona ad vitia, unde praecipitare solet, mundemur vitio, aedificationemque potius proximorum, pro quibus Salvator noster Jesus sanctum effudit sanguinem, quam dilacerationem absentium in pectore conceptam, et otiosa passim verba, de quibus justo sumus rationem retributori reddituri, ore promamus.
Haec superum volentibus carpere iter tendens alti ad fastigia summa, relictaque humo cum flagitiis, ultro ambientibus uni adhaerere Deo hanc in tellurem (0224D)misso, statuimus; qui immortalia nimirum sunt praemia accepturi, cum gaudio summo nunquam decidente aevum.