Migne Patrologia Latina Tomus 89
Regula canonicorum secundum recensionem Labbei (Chrodegangus Metensis), J. P. Migne
PROLOGUS.
(1097B)Temporibus piissimi ac serenissimi regis Pippini, Chrodogangus servus servorum Dei, Metensis urbis episcopus.
Si trecentorum decem et octo, reliquorumque sanctorum Patrum, canonum auctoritas perduraret, et clerus atque episcopus secundum eorum rectitudinis normam viverent, superfluum videretur a nobis exiguis minimisque, super hac re tam ordinate disposita aliquid retractari, et quasi quidem novi aliquid dici; sed dum pastorum subditorumque negligentia et his temporibus nimium crevit, quid aliud agendum nobis est, qui in tam gravi discrimine venimus, nisi ut, quantum possumus, si non quantum debemus, ad rectitudinis lineam, Deo inspirante, clerum nostrum reducamus.
(1097C)Igitur quamvis indignus adeptam hujus sedis pontificalem cathedram, cumque officii mei pastoralis curam invigilare coepissem, et in tantam negligentiam, clerum plebemque devenisse conspicerem, coepi moestus conqueri, quid agere deberem; sed divino fultus auxilio, fratrumque spiritualium consolatione adjutus volui, necessitate compulsus, parvum decretulum facere, per quod se clerus ab illicitis coerceat, vitiosa deponat, mala diu longeque usurpata derelinquat; ut dum mens ab assuetis vitiis vacuatur, facilius quae bona optimaque sunt inserantur.
Scripturis enim sacris nitentes, decernimus ut omnes sint unanimes officiis divinis lectionibusque sacris assidui, atque ad obedientiam episcopi sui (1097D)praepositique, ut ordo canonicus deposcit, parati, (1098B)charitate connexi, zelo bono ferventissimi, amore conjuncti, a litibus, vel scandalis, seu odio, semoti. Pastor eorum quilibet fuerit, non solum de carnalibus, sed etiam de spiritualibus curam gerat, et in utraque parte sagacissimam sollicitudinem, in quo facultas fuerit, habeat, ut et vitia reprimat, et ea radicitus, ut oriri coeperint, ut praevalet, amputare festinet; et quod usibus humanis, juxta formam subter dispositam, necessarium fuerit, eis praebere audeat. Ut cum pastor pastorum judexque vivorum et mortuorum Christus in ultimo tremendoque die in sede majestatis suae disceptaturus cum omnibus gentibus sederit, et omnis clerus eum revelata facie conspexerit, et si non cum summis pastoribus et gregibus sibi commissis pro dispensatis talentis multiplicatisque (1098C)spiritualibus lucris audire merebimur: Euge, serve bone et fidelis (Matth. XXV), vel saltem hoc concedatur, ut delictorum venia ad integrum tribuatur. Quia manifestum est quibus peccatorum venia ad integrum tribuitur, regni introitus non negatur; quia nec infelix potest judicari, cui contigerit qualemcunque partem in paradiso habere. Sed illis ibidem sors datur, qui, in quantum possunt, per vitae meritum, ad hoc, in hujus temporis curriculo, dum licet, currere festinant.
Intendamus ergo ad hoc animum, quantum possumus, quia non possumus quantum debemus; et vita nostra ad tempus amarescat in poenitentia, ne ultio divina, quae nunc mitis est et exspectat, post saeviat ad vindictam.
INCIPIT REGULA.
CAP. I.-- De humilitate. (1097D)
Clamat nobis Scriptura divina: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV). Et, quantum enim humilior fueris, tantum te (1098D)sequitur gloriae altitudo (Jac. IV). Et, quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Prov. XVI). Omnis qui arrogans, immundus est coram Domino; quemcunque enim superbum videns, filium diaboli (1099A)esse non dubites; et quem humilem perspexeris, Dei filium esse omnino credere debes. De multis enim pauca perstrinximus, ut animos vestros ad amorem humilitatis provocemus et a detestabili inimicaque Deo superbia retrahamus. Nam dum omne genus humanum Christianorum, atque omne vulgus humilitatem habere conveniat, nimis iniquum pessimumque ac detestabile est ut qui servitio Dei peculiarius se junxerunt, humilitatem derelinquant, et superbiae, vel diabolicae tyrannidi, se socient. Idcirco necesse est ut qui suadente diabolo usque nunc superbus atque elatus vultu vixit, inantea, Deo auxiliante, per humilitatem atque charitatem, vel obedientiam, seu per reliqua bona Dei praecepta, resurgat, quia multo melius est per humilitatem (1099B)cum Christo in coelestibus regnare, quam cum diabolo per superbiam in inferno cum reliquis contemptoribus demergi.
CAP. II.-- De ordine congregationis canonicorum.
Ordines suos canonici ita conservent, ut ordinati sunt in gradibus suis secundum legitimam institutionem Romanae Ecclesiae, in omnibus omnino locis, id est in ecclesia, vel ubicunque insimul se conjunxerint, et ratio praestat; exceptis his quos episcopus in altiore gradu constituerit, vel degradaverit, certis ex causis; reliqui omnes, ut diximus, ita ut ordinati sunt, ordines suos custodiant. Juniores igitur priores suos honorent, priores juniores suos in Deum diligant.
In ipsius autem appellatione nominis nulli liceat (1099C)alium puro nomine appellare, sed, secundum constitutionem sanctae Ecclesiae, sedis apostolicae, vocet eum nomen suum, prius addito et ministerii sui gradu, qualiscunque fuerit. Ubicunque autem se obviaverit clerus junior, inclinatus a priore benedictionem petat; et si sedentem invenerit, transeunte majore minor surgat, et det ei locum sedendi, nec praesumat junior consedere, nisi ei praecipiat senior suus; ut fiat quod scriptum est: Honore invicem praevenientes (Rom. XII).
Pueri parvi, vel adolescentes, in oratorio, vel ad mensas, cum disciplina ordines suos custodiant, foras autem, ubi et ubi custodiam habeant disciplinam.
CAP. III.-- Ut in illa claustra omnes in uno dormiant. (1099D)
Ita instituimus ut in illa claustra ille clerus canonicus, qui sub ipso ordine, Deo adjuvante, vivere debent, ut omnes in uno dormiant in dormitorio, praeter illos quibus episcopus licentiam dederit, secundum quod ei rationabiliter visum fuerit, ut in ipsa claustra per dispositas mansiones dormiant separatim; et per singula lecta singuli dormiant, et in dormitorio similiter separatim dormiant, misti cum (1100A)senioribus, propter praevidentiam bonam, ut seniores praevideant quod juniores secundum Deum agant. Et in ipsa claustra nulla femina introeat, nec laicus homo, praeter tantum si episcopus, aut archidiaconus, vel primicerius jusserint. Ut in refectorio pro refectionis causa veniant, relinquant arma sua ante refectorium, et statim cum exierint de refectorio, ducantur foras claustra; et si necesse fuerit ad opera facienda, intrent ibi laici homines; at ubi perfectum habuerint opus suum, cum summa festinatione egrediantur foras; et praeter causam necessitatis, si coqui clerici desunt, et opus fuerit, laici coqui ad coquinandum tantum ingrediantur; expleto ministerio suo, cum celeritate exeant foras.
Et per illas mansiones ipsi clerici canonici nullum (1100B)clericum eorum habeant sine praecepto episcopi sui; et si permiserit ut habeant, sic sit conversatio illorum cum humilitate et Dei timore, qualiter nec Deo, nec episcopo displiceant, nec illis, qui sub sua manu ipsam congregationem regunt. Et si aliter fecerint, ille qui praeest, aut excommunicet eos, aut corporalem disciplinam accipiant. Et in ipsas mansiones intra ipsa claustra, nec clericus, nec laicus bibere, nec manducare, nec dormire, non praesumant, nisi ipsi clerici qui in ipsa congregatione sunt, aut illi clerici qui ibidem in ipso claustro per jussionem episcopi sui senioribus suis deserviunt. Et qui de ipso clero unum clericum in ipsa claustra, ut diximus, habuerit, hoc praevideat, ut planetam cum reliquis vestimentis habeat, et diebus Dominicis, vel reliquis (1100C)festivitatibus, in ecclesia Dei vestiti in ordinibus suis stent.
CAP. IV.-- De completorio, vel taciturnitate.
Ut ad completorium omnis clerus qui in ipsa congregatione est veniat, et omnino omni tempore incipiente nocte primum signum ad completorium sonet; et cum primitus illud signum, qui ad hoc ordinatus fuerit, auditum fecerit, statim, ubicunque fuerint, ad eorum claustra veniant; et cum iterum ipsum signum audierint, sic omnes in ecclesia sancti Stephani sint, et tunc in Dei nomine completorium cantent. Et postquam completorium cantatum habuerint, postea non bibant, nec manducent usque in crastinum legitima hora; et omnes silentium teneant, et nemo cum altero loquatur usque mane post primam (1100D)cantatam, nisi si necesse fuerit, et hoc cum suppressione vocis cum grandi cautela, ut de illa alia mansione quae juxta est sua vox non audiatur; et qui de illis ad completorium non fuerit, postea illam noctem non praesumat illa ostia tundere, nec per ullum locum in ipsa claustra ingredi, antequam ad nocturnas veniant. Nec archidiaconus, nec primicerius, nec ille ostiarius ullum commeatum exinde donare possint, ut post completorium aliquis ibi ingrediatur, (1101A)nisi ad nocturnas; nisi tantum si talis causa evenerit, quod necesse sit ut hoc ille archidiaconus, vel primicerius, vel qui tunc temporis exinde praeviderit, ad illum episcopum possit dicere pro qua causa hoc factum fuisset; et si ita est quod necesse sit, tunc licentiam habeant introeundi et exeundi. Et si contigerit ut opus sit post completorium aliqua causa in claustra nuntiare, tunc ad illum custodem de sancto Stephano veniat, et illi patefaciat, et ipse hoc in claustro nuntiet. Et si (quod absit) evenerit ut ullus de ipso clero, qui ante completorium in civitate venerit, aut antea ibidem fuerit, quod si ausus vel praesumptuosus, aut negligens, suadente diabolo, fuerit, ut in civitate aliqua nocte alicubi maneat, nisi in sua claustra, si una vice hoc fecerit, si pro (1101B)vitio factum non est, verbis corripiatur; et si iteraverit ipse clericus, tunc ipso die sit in pane et aqua; et si tertia vice hoc fecerit, tres dies in pane et aqua sit; et si amplius hoc facere praesumpserit, corporali disciplinae subjiciatur, sic ut caeteri timeant; et si aliquid, suadente diabolo, per hoc retardaverint, ut ante completorium in civitatem non veniat, ut licentiam haberet foras claustra esse, et hoc episcopus, aut archidiaconus, vel primicerius, investigare potuerint, ille clericus qui hoc vitium fecerit, aut excommunicetur, aut corporali disciplinae subjaceat.
CAP. V.-- De officiis divinis in noctibus.
Hiemis temporibus, id est a Kalendis Novembris usque in Pascha, juxta considerationem rationis, (1101C)amplius de media nocte pausetur, et jam digesti ad vigilias surgant; finitis nocturnis, dicant versum, Kyrie eleison et Orationem Dominicam, et faciant intervallum; excepto diebus Dominicis et festivitatibus sanctorum, juxta considerationem episcopi, vel qui sub eo sunt, id est, quadraginta, vel quinquaginta psalmos possit cantare, qui hoc ordinat, aut cum ei visum fuerit et hora permiserit. Et qui psalterium, vel lectionem aliquid indigent meditationem inserviant, et meditent in ipso intervallo qui possunt capere, et qui non possunt, in ecclesia omnes aut cantent, aut legant, et non praesumat aliquis in ipso intervallo dormire, nisi infirmitate cogente, et hoc per commeatum faciant; et qui aliter (1101D)fecerit excommunicetur; reliqui omnes ordinem vigiliarum teneant usque ad matutinas dictas. Hora prima omnes in ecclesia sancti Stephani cantent primam.
CAP. VI.-- Ut omnes horas canonicas ad officium divinum veniant.
Ad horam divini officii, mox ut auditum fuerit signum, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus, qui sic propinquo de illa domo sunt ibidem (1102A)occurrere possint, cum summa festinatione veniant; et si longe ab ipsa ecclesia aliquis fuerit, ita ut ad opus Dei per horas canonicas occurrere non possit, archidiaconus ita esse perpendit, agat opus Dei cum tremore divino ubi tunc fuerit; et praevideat archidiaconus, vel primicerius, vel custos ecclesiae, ut illa signa horis competentibus sonent.
CAP. VII.-- De disciplina psallendi.
Ubique credimus divinam esse praesentiam, et oculos Domini speculari bonos et malos; maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus, cum ad opus divinum assistimus; et ideo semper memores simus quod ait propheta: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II). Et iterum: Psallite sapienter (Psal. XLVI). Et: In conspectu angelorum (1102B)psallam tibi (Psal. CXXXVII). Nam si, cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia; quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est? Illud in timore curavimus, secundum quod Romana Ecclesia tenet, et nostra synodus judicavit, ut clerus noster in ecclesia, quando ad opus divinum assistit, nisi infirmitate cogente, baculos in ecclesia manibus non teneant.
CAP. VIII.-- Ut ad capitulum quotidie veniant.
Necesse est, ut quotidie omnis clerus canonicus ad capitulum veniant, et ibidem Dei verba audiant, et istam institutiunculam nostram, quam propter illorum utilitatem ad eorum animas salvandas, Deo (1102C)auxiliante, fecimus, unoquoque die aliquod capitulum exinde relegant; praeter tantum die Dominico, et feria quarta, et sexta, tractatus et alias homilias, vel quod aedificet audientes, ad capitulum legant. Ideo autem quotidie ad capitulum omnes venire constituimus, ut et anima verbum Dei audiat, et quod episcopus, vel archidiaconus, vel quilibet tunc praeesse videtur, ibidem quod jubere habet jubeat, et quod corrigere corrigat, vel quod faciendum sit ordinare studeat. Ipsi autem clerici cum de prima cantata ad mansiones vadunt, statim sibi parare festinent, ut quando signum audierint ad capitulum parati cum celeritate veniant; et omnis clerus, qui foris claustra esse videtur, et in ipsa civitate consistunt, (1102D)omnibus diebus Dominicis ad capitulum veniant parati cum planetis, vel vestimentis officialibus, sicut habet Ordo Romanus. Et in ipsis diebus Dominicis, vel festivitatibus sanctorum praeclaris, omnis ipse clerus, ut diximus, qui foras claustra est, ad nocturnas et ad matutinas veniant, et ipsis diebus, stationibus suis parati custodiant, ut unusquisque in officio suo stet, donec missa peragitur; et si aliter fecerint, ab archidiacono, vel primicerio, excommunicentur, (1103A)aut etiam si necesse fuerit corporali disciplinae subjaceant. Et in ipsis diebus Dominicis, ut diximus, et festivitatibus sanctorum praeclaris, omnes in refectorio cum alio clero reficiantur ad mensas quae eis ordinatae fuerint.
CAP. IX.-- De opera manuum quotidiana.
Otiositas inimica est animae: propterea decernimus ut ad jussionem episcopi, vel archidiaconi, seu primicerii, vel qui ab ipsis ordinantur, clerus de capitulo ad opera, ubi eis injungitur, exeant, et cum bono animo absque murmuratione obedientiam suam expleant; et quando communem operam non est necesse facere, postea unusquisque quod opus habet faciat.
CAP. X.-- De proficiscentibus in itinere. (1103B)
Quicunque ex clero in itinere cum episcopo, vel alicubi proficiscuntur, ordinem suum, in quantum iter vel ratio permiserit, non negligant. Et non eos debent praeterire horae constitutae, tam de officiis divinis, quam aliunde.
CAP. XI.-- De zelo bono, quem debent servi Dei habere.
Sicut est zelus amaritudinis malus, qui separat a Deo, et ducit ad infernum, ita est zelus bonus, qui separat a vitio, et ducit ad Dominum et vitam aeternam. Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant servi Dei, id est, ut honore se invicem praeveniant, et infirmitates suas, sive corporum, sive morum, (1103C)patientissime tolerent; et si qua vitia reprimenda sunt, vel castigatio adhibenda, cum his quibus hoc commissum est videre in bonitate consentiant, et adjutores Dei, ut ait Apostolus, existant, qualiter vitia, si orta fuerint, possint destruere, ad meliorem statum unumquemque provocare, quia scriptum est: Qui diligitis Dominum, odite malum (Psal. XCV); nam, qui diligit iniquitatem, odit animam suam; nam ille animam suam bene diligit, qui se custodit, et alios ad exemplum bonae conversationis et verbis et operibus trahit.
CAP. XII.-- Ut non praesumat alter alterum caedere, aut excommunicare.
Vetetur in hoc canonico ordine omnis praesumptionis (1103D)occasio, jubemus atque instituimus ut nulli liceat quemquam parem suum excommunicare aut caedere; quamvis aliquis sua praesumptione ipsum ad hoc irritet, aut in verbis, aut in factis, non est suum adjudicare, sed ad priorem veniat; ille secundum ordinem ipsam causam definiat; et qui hoc facere praesumpserit, ab episcopo, vel ab eo qui sub ipso est, judicetur.
CAP. XIII.-- Ut in congregatione clericorum non liceat alteri alterum defendere. (1104A) Omnimodis cavendum est ut pro nulla occasione praesumat alter alium defendere, nec quasi parentelae obtentu, aut aliqua amicitia, aut familiaritate, id a canonicis praesumatur, quia gravis occasio scandalorum in congregatione ex hac causa oriri solet. Quod si quis haec transgressus fuerit, acrius coerceatur, ut caeteri timorem habeant.
CAP. XIV.-- De confessionibus.
Hortatur nos Scriptura dicens: Revela Domino viam tuam et spera in eum (Psal. XXXVI). Et iterum dicit: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CV). Et iterum propheta ait: Delictum meum cognitum tibi feci, et (1104B)injustitias meas non abscondi (Psal. XXXI). Et iterum: Dixi, pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei (Ibid.); et item: Confitemini alterutrum peccata vestra, ut deleantur (Jac. V); et alibi: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem ea confessus fuerit, salvavit animam suam a morte (Prov. XXVIII). Et Dominus in Evangelio dicit: Agite poenitentiam, appropinquat enim regnum coelorum (Matth. III). Ergo necesse est ut dum modo suadente diabolo multa contra voluntatem Dei, vel contra Dei praeceptum, commisimus, ut per veram confessionem, et veram emendationem, sicut Scriptura docet, emendare debeamus. Sancti Patres, qui perfecti fuerunt, ita constituerunt, (1104C)ut de praesente, cum aliqua cogitatio mala in corde servorum Dei, suadente diabolo, evenerit, statim per humilem confessionem suo priori confiteri deberent.
Nos modo desidiosi et fragiles, quamvis per totum eorum vestigia non sequamur, necesse est ut vel ex aliqua parte, juxta quod Deus possibilitatem nobis dederit, eorum vestigia imitemur, ut per veram confessionem regnum Dei habere mereamur. Ita constituimus ut in anno, vel binas vices clerus noster confessiones suas ad suum episcopum pure faciat, eis temporibus, una vice in initio Quadragesimae ante Pascha, illa alia vice a medio mense Augusto usque Kalend. Novembris; inter his diebus cum episcopus licentiam habuerit, et cui necesse fuerit, alio (1104D)tempore suam confessionem ad episcopum, vel ad alium sacerdotem cui episcopus decreverit facere, quandocunque voluerit et opus habet, faciat. Et cui peccata non impediunt de clero omnibus diebus Dominicis et festivitatibus praeclaris debent corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi accipere, quia Dominus in Evangelio dicit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in (1105A)eo (Joan. VI); nam si indigne quis sacrosancta mysteria sumpserit, hic judicium sibi manducat et bibit (I Cor). Et si ullus de clero, quod absit, quando suam confessionem suo episcopo facit, ut sic repletus sit spiritu diabolico quod ausus sit de suis peccatis aliqua suum episcopum celare, et vadit quasi per alios sacerdotes suas confessiones donando, et vult suum episcopum abscondere scelera sua, quia timet ut removeat eum episcopus de gradu, et si adhuc in gradu non est, non accedat ad gradum, vel ad corpus Domini promoveat eum, aut illa vitia debeat persequi; si episcopus hoc per quodlibet ingenium investigare potuerit, et approbatum ei fuerit, corporalem disciplinam, vel carcerem, patiatur, vel aliud quod episcopo visum fuerit, juxta modum culpae, ut (1105B)caeteri metum habeant, et in tale scelus non cadant, quia nimis improbus est qui ante Dei oculos peccat, et homini confiteri erubescit, ubi Deo miserante de ipso peccato debet accipere consilium sanitatis.
CAP. XV.-- De gravioribus culpis.
Si quis clericus de ordine canonico graviores culpas commiserit, id est homicidium, fornicationem, adulterium, furtum, vel his simile unum ex principalibus vitiis commiserit, corporali castigationi primitus subjaceat; deinde quanto tempore vult episcopus, vel qui sub eo sunt, carcerem vel exsilium patiatur, sciens illam terribilem sententiam apostoli dicentis: Tradere hujusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini (I Cor. V). Et dum in ipso carcere est, nullus ex clero in nullo (1105C)ei jungatur consortio, neque in colloquio, nisi cui prior jusserit solus persistens in poenitentiae luctu quandiu priori visum est.
Egressus de carcere, si episcopo, vel qui sub eo sunt, visum fuerit, agat adhuc publicam poenitentiam; id est, suspendatur ab oratorio simul et a missa, et omnibus canonicis horis veniat ante ostium ecclesiae, ubi prior jusserit jacens prostratus omni corpore ante ipsum limen ecclesiae, usque dum ingrediuntur omnes, et postea erigat se, stet foras ecclesiam ante ipsum ostium, impleat ibi officium suum in quantum potest. Egredientibus de ecclesia similiter prostratus jaceat, usque dum omnes egrediuntur foras; et jacens, vel stans ante ipsum limen, cum nullo homine loquatur.
(1105D)De abstinentia vero, quandiu vel qualiter episcopo visum fuerit, vel qui sub eo sunt, mensura, vel hora, qua ei viderit competere; neque a quoquam benedicatur, usque dum reconcilietur. Qui dum vocatus venerit ad reconciliandum ante episcopum vel clerum cum omni humilitate prostratus omni corpore in terra petat ab omnibus veniam, et episcopus secundum ordinem canonicum eum reconciliet.
CAP. XVI.-- De his qui sine jussione junguntur excommunicatis. (1106A) Si quis frater aliquid praesumpserit sine jussione episcopi, vel qui sub eo sunt, clerico excommunicato quolibet modo se jungere, aut loqui cum eo, aut mandatum ei dirigere, aut litteras, subjiciatur excommunicationis vindictae.
CAP. XVII.-- De excommunicatione corporum.
Si quis clericus contumax, aut inobediens, aut superbus, aut ebriosus, aut detractor, aut contradictor, aut rebellis, aut contentiosus, aut murmurans, aut indictum jejunium transgressus fuerit, aut ad crucem stare jussus contempserit, aut increpatus veniam non petierit, aut in aliquo contrario consistens huic parvulae institutiunculae et praeceptis episcopi, (1106B)vel qui sub eo sunt, contemptor repertus fuerit, hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secreto a senioribus suis; si non emendaverit, objurgetur publice coram omnibus; si vero neque sic se correxerit, si intelligit qualis poena sit, excommunicationi subjaceat; sin autem improbus est, aut minus intelligens, vel incorrigibilis, vindictae corporali subdatur.
CAP. XVIII.-- De his qui in quibusdam levioribus delinquunt.
Si quis in clero ad opus Dei, vel ad mensam tarde occurrerit, aut pro aliqua causa senior suus psalmodiam vel missas cantare ordinaverit, et hoc minime impleverit, et si fregerit quidpiam aut perdiderit, vel aliud quid excesserit, et non veniens continuo ante (1106C)episcopum, aut qui sub ipso sunt, ipse ultro satisfecerit, et prodiderit delictum suum, dum per alium cognitum fuerit, majori subjaceat emendationi, secundum modum culpae, sicut episcopo, vel qui sub eo sunt, visum fuerit; nam si ipse sponte confessus fuerit, leviori subjaceat emendationi, ut diximus, secundum modum culpae.
CAP. XIX.-- Qualis debeat esse modus excommunicationis.
Secundum modum culpae excommunicationis vel disciplinae debet extendi mensura, qui culparum modus in episcopi pendet judicio, vel qui sub eo sunt. Neque enim ii qui in gravibus peccatis incedunt, vel hi qui in levibus quibusdam delinquunt, aequaliter judicandi sunt; sed secundum morbum adhibenda est medicina, quia nec pius medicus sanat vulnera, (1106D)nec qui accipere spirituale medicamentum renuerit sanitatem spiritualis medicamenti consequi potest.
CAP. XX.-- De quadragesimae observationibus.
Licet omni tempore vita Christianorum simplex debet esse et sobria, maxime tamen religiosis mentibus convenit, ut his diebus continentius vivant, et sedula servitute Deo adhaerere contendant. Ideoque (1107A)decernimus in illis quadraginta diebus ante Pascha cum omni puritate mentis et corporis noster clerus, Deo jubente, in quantum potuerit, se custodiat. De cibi autem et potus perceptione, in quantum Deus auxilium dederit, parcitatem habeant; id est, ut quotidie, exceptis Dominicis diebus, a capite Quadragesimae usque ad sanctum Pascha, post dictam vesperam in refectione semper reficiant; et ab illis cibis se abstineant, vel potu, sicut episcopus cum ratione constituerit. Et alicubi, neque in ipsa civitate, neque in monasteriis, vel quibuslibet locis vel domibus propriis his quadraginta diebus reficiant, nisi forte, si longe fuerit, ut hora competente ad cibum suum accipiendum cum fratribus ad esse non potuerit; tunc propter illam necessitatem licentiam (1107B)habeat talem cibum sumere, sicut reliquus clerus; et hoc provideat ut horas competentes non antecedat.
Lectioni vero fratres in hac Quadragesima a prima dicta usque ad tertiam plenam vacent; et foras claustra, nisi tantum per illas ecclesias quae infra domum sunt non egrediantur, nisi si necesse fuerit, et episcopus, aut qui sub ipso est, judicaverit, ut fiat quod fiendum est. Et post tertiam tunc temporis capitulum habeant.
A Pascha autem usque ad Pentecosten bis in die reficiant, et carnem manducandi licentiam habeant, nisi poenitentes, praeter tantum sexta feria. A Pentecoste vero usque ad nativitatem sancti Joannis Baptistae similiter bis in die reficiant, et a carne abstineant (1107C)usque ad ipsam missam. A nativitate vero sancti Joannis usque ad transitum sancti Martini, ita sicut antea bis in die reficiant, quarta, et sexta feria a carne abstineant. Ab ipso vero transitu sancti Martini usque ad Natalem Domini a carne omnes abstineant, et usque ad nonam jejunent omnibus his diebus, et in refectorio reficiant. Post Natalem Domini usque in caput Quadragesimae, secunda, et quarta, sextaque feria in refectorio ad nonam reficiant, reliquis his diebus duabus vicibus in eodem refectorio reficiant. A carne vero quarta et sexta feria his temporibus abstineant. Et si dies festus in his duabus feriis talis venerit, si permiserit prior, carnem manducent.
Pro infirmitate vero cleri nostri consideravimus (1107D)ut si in quarta vel sexta feria, seu in reliquis aliis temporibus, quales constituimus ut a carne abstineant, necesse est, licentiam habeat episcopus, aut qui sub ipso sunt, pro eorum infirmitatibus, vel necessitatibus, aut festivitatibus considerationem mittere, sicut ille praeviderit quod bene sit.
Mihi autem Anghilramno archiepiscopo atque cappellano excellentissimi regis Caroli addi placuit, (1108A)quia dum nos et clerus noster a Pentecoste usque ad octavas ipsius Pascha secundum, vel adventum Spiritus sancti devota mente celebrare videmur, ut his sacratissimis octo diebus clerus sancti Stephani protomartyris, vel noster, licentiam habeat carnem edendi, exceptis illis qui pro compendio animarum suarum et poenitentia indicta se abstinere voluerint.
CAP. XXI.-- De mensis ordinandis.
Prima mensa episcopi cum hospitibus et cum peregrinis sit, et ibidem archidiaconus, vel quibus episcopus jusserit, sedeant. Secunda mensa cum presbyteris. Tertia cum diaconibus. Quarta cum subdiaconibus. Quinta cum reliquis gradibus. Sexta cum abbatibus, vel quos jusserit prior. In septima reficiant (1108B)clerici canonici, qui extra claustra in civitate commanent, in diebus Dominicis, vel festivitatibus praeclaris. Cum autem hora reficiendi venerit, et signum ad refectorium sonuerit, tunc fratres cum festinatione illuc adveniant, et simul in refectorium introeant, simulque orent, et versum dicant; et cum episcopus, vel alius sacerdos, benedictionem super mensas tradiderit, omnes Amen respondeant; et ut dispositus ordo est, unusquisque ad suam mensam accedat.
Clerus vero in refectorio omnino silentium teneat interim quod exinde foras egrediuntur, qualiter illam lectionem divinam possit audire et in corde meditari. Quia sic est necesse ut quando cibum corporalem recipit, et tunc anima cibo spirituali reficiatur. (1108C)Et lector, et cellerarius, et portarius, vel septimanarius, vel qui ministrant quando episcopus cum clero in refectorio reficit, antequam fratres in refectorium veniant, mistum de pane et potu accipiant, ut grave eis non sit jejunium sustinere interim quod clerus reficit. Nam lector legat, usque dum jusserit prior, ut expleat lectionem.
Illud omnino cavendum est, ut neque sacerdotes, neque diaconi, neque subdiaconi, vel quilibet de clero cibum, nec aliud quod ad manducandum vel bibendum pertinet, sine jussione episcopi de refectorio portet.
Et hoc cavendum est, ut ante legitimam horam, nisi illi qui hoc providere debent, neque ad manducandum, neque ad bibendum in refectorium intrare (1108D)non debent sine jussione episcopi, aut qui tunc tempore praeest, neque cellerarium contra rationem inquietare; sed horis competentibus petant quae petenda sunt, et dentur quae danda sunt.
In ipso autem refectorio, neque laicus, neque clericus, nisi qui in ipsa congregatione sunt, manducent, aut bibant, sine jussione episcopi, aut qui sub eo sunt. Et in claustro ubi clerus ad capitulum venit, (1109A)vel in refectorio nullus de clericis servitoribus, qui suo seniori ibi subjecti sunt, ingrediatur, nisi si necesse fuerit, aut episcopus, vel qui sub eo sunt, jusserit.
CAP. XXII.-- De mensura cibi.
Quando clerus noster bis in die reficit per tempora constituta, sicut superius scriptum est, panem quod sufficiet accipiat. Pulmentum vero ad sextam. Carnem inter duos ministrationem unam, et cibaria una accipiant; et si cibaria non habent, tunc duas ministrationes de carne aut de lardo habeant. Ad coenam autem, aut unam ministrationem de carne inter duos, aut una cibaria habeant.
Illo tempore quando quadragesimalem vitam debent ducere, tunc ad sextam inter duos fratres portionem (1109B)de formatico et cibaria accipiant, et si pisces habuerint, aut legumen, vel aliud quid, addatur et tertium. Et ad coenam inter duos cibaria una, aut portionem de formatico accipiant; et si Deus amplius dederit, cum gratiarum actione percipiant. Quando autem in die una refectio fuerit, tunc cibaria una inter duos, et portionem de formatico, et ministrationem unam de legumine, aut aliud pulmentum accipiant; et si contigerit quod illo anno glandis vel fagina non est, et non habent unde liceat mensuram de carne implere postea, praevideat episcopus juxta quam Deus possibilitatem dederit, aut de quadragesimali, aut aliunde, unde consolationem habeant.
CAP. XXIII.-- De mensura potus.
(1109C)Quando bis in die edendum fuerit, presbyteri ad sextam tres calices accipiant, ad coenam duos; diaconi qui in gradu sunt ad sextam tres, ad coenam duos, subdiaconi ad sextam duos, ad coenam duos; reliqui gradus, ad sextam duos, ad coenam unum. Quando autem in die una refectio fuerit, sicut antea in hora sexta, quando bis manducabant, tantos calices accipiant; et quod ad coenam accipiebant de potu, hoc cellerario remaneat; et omnino caveant ebrietatem.
Si vero contigerit quod vinum minus fuerit, et istam mensuram episcopus implere non potest, juxta quod praevalet impleat; illi autem fratres non murmurent, sed Deo gratias agant, et aequanimiter (1109D)tolerent. Nam si esse potest ut tantum habeant, tunc pro nullo modo non remaneat. Et illis qui se a vino abstinent praevideat episcopus, vel qui sub eo est, ut tantum habeant de cervisia, quantum de vino habere debuerant; et si episcopus voluerit ad suprascriptam mensuram aliquid potus addere, in ejus potestate consistat, et de cervisia eis consolationem faciat. Nam quando aliqua refectio causis exigentibus venerit, non amplius consentimus ad unam refectionem, quam ut suprascriptam mensuram tres (1110A)calices accipiant, et hoc superfluum nobis videtur, quia vinum apostatare facit etiam sapientes (Eccli. 19), quia ubi ebrietas est, ibi flagitium atque peccatum est. Et hoc admonemus, ut clerus noster sobriam omnino ducat vitam; et quia persuadere non possumus ut vinum non bibant, vel hoc consentiamus, ut saltem in illis ebrietas non dominetur, quia omnes ebriosos Apostolus a regno Dei extraneos esse denuntiat, nisi per dignam poenitentiam emendaverint .
CAP. XXIV.-- De septimanariis coquinae.
Clerici canonici sic sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinae officio, nisi aegritudo, aut in causis gravis utilitatis praeoccupatus fuerit, quia exinde major merces et charitas acquiritur. Imbesillibus (1110B)autem procurentur solatia, ut non cum tristitia hoc faciant, sed habeant omnes solatia secundum modum congregationis, aut positionem loci.
Archidiaconus vero, et Primicerius, vel cellerarius, seu illi tres custodes ecclesiarum, unus de sancto Stephano, alius de sancto Petro, tertius de sancta Maria, qui in majoribus utilitatibus occupati sunt, isti excusentur a coquina; caeteri autem sibi sub charitate invicem serviant.
Egressurus de septimana Sabbato munditias faciat; vasa ministerii sui, quae ad ministrandum accepit, sana et munda cellerario reconsignet, et si aliquid ex illis minuatum fuerit, ad capitulum die Sabbati veniam petat, et vasa, vel quod minuatum est, in loco restituat, et juxta quam episcopus, vel (1110C)qui sub ipso est, judicaverit, poenitentiam agat.
CAP. XXV.-- De archidiacono, vel primicerio.
Oportet eos esse prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbas, id est, ut sint sapientes in bonum, et simplices in malum; et docti evangelia et sanctorum Patrum instituta canonum, ut possint docere clerum in lege divina, et hujus parvae institutionis. Et sic se conforment clero, ut non tantum verbis capacibus, sed etiam exemplo, simplicioribus divina praecepta demonstrent; qui apostoli debent semper servare formam in qua dicit: Argue, obsecra, increpa (I Tim. IV); id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, id est, indisciplinatos et inquietos debent durius arguere, obedientes autem (1110D)et mites, et patientes, ut in melius proficiant, obsecrare, negligentes et contemnentes et superbos ut increpent et corripiant, neque dissimulent peccata delinquentium, sed mox ut coeperint oriri, radicitus ut praevalent amputent, memores periculi Heli sacerdotis de Silo, et honestiores quidem atque intelligibiles prima et secunda admonitione verbis corripiant; improbos autem ac duros corde ac superbos vel inobedientes verbere et corporis castigatione in ipso initio peccati coerceant, scientes (1111A)scriptum: Stultus verbis non corrigitur (Prov. XVIII); et iterum: Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte (Ibid.).
Et quidquid per se juste et rationabiliter secundum canonicam institutionem, vel hujus parvae institutionis non potuerint definire, omnino episcopo patefaciant; et ipse secundum Dei voluntatem, quod castigandum est castiget, et quod corrigendum est corrigat. Qui archidiaconus, vel primicerius, in omnibus omnino actibus vel operibus suis sint Deo et episcopo fideles et obedientes, et non sint superbi, neque rebelles, vel contemptores; sed casti et sobrii, patientes, benigni, atque misericordes, et semper superexaltet misericordia judicium, ut ipsi idem consequantur. Diligant clerum, oderint vitia, (1111B)in ipsa autem correptione prudenter agant, et ne quid nimis, ne dum cupiunt eradere aeruginem, frangatur vas; Meminerint calamum quassatum non conterendum. In quibus non dicimus ut permittant nutrire vitia, sed prudenter et cum charitate ea amputare festinent. Caveant, ne dum aliis praedicaverint, ipsi reprobi efficiantur, intendentes illud dominicum praeceptum: Et qui in oculo fratris tui festucam videbas, in tuo trabem non vidisti; ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui (Matth. VII).
Qui archidiaconus, vel primicerius, si reperti fuerint, quod absit, superbi, aut elati, aut contradictores, vel contemptores canonicae et hujus parvae institutionis, ii secundum dominicum praeceptum (1111C)admoneantur semel et iterum: si non emendaverint, ab episcopo secundum modum culpae judicentur. Quod si neque sic correxerint, de ordinibus suis ejiciantur, et alii qui digni sunt et voluntatem Dei vel episcopi sui secundum divinum praeceptum impleverint, in locis illorum subrogentur.
CAP. XXVI.-- De cellerario.
Cellerarius vero debet esse timens Deum, sobrius, non vinolentus, non contentiosus, non iracundus, sed modestus, moribus cautus et fidelis, et quidquid acceperit sub cura sua ad opus clericorum fideliter custodiat, et sine jussione episcopi sui, aut qui sub ipso est, nihil faciat; et non sit prodigus nec exstirpator substantiae clericorum, quia si fuerit, (1111D)sine dubio in die judicii redditurus erit Deo rationem; nam, si bene ministraverit, gradum bonum sibi acquiret.
CAP. XXVII.-- De portario.
Portarius unus cum suo juniore annum, aut amplius, si episcopo placuerit, portas, claustra, vel ostia custodiat. Qui portarius sit sobrius, patiens, (1112A)qui sciat accipere responsum et reddere, et fideliter custodiat portas, sive ostia claustri, et contra hunc tenorem facere non praesumat; quod si fecerit, excommunicetur. Claves vero portarum ad completorium archidiacono reddat; et si archidiaconus alicubi est, qui sub ipso est, ipsas claves recipiat.
Custodes vero ecclesiarum qui ibi dormiunt, vel in mansiones juxta positas, teneant silentium, sicut caeteri clerici, in quantum possunt; et post completorium non manducent, nec bibant, et non permittant ingredi eos qui foras claustra post completorium remanserint, nec eos qui intra claustra sunt egredi per ostia sibi commissa. Quod si fecerint, ab episcopo, vel qui sub eo sunt, judicentur.
CAP. XXVIII.-- De infirmis clericis canonicis, qui peculiarius ad istum ordinem se junxerint, et non habent unde in infirmitate necessitatibus suis possint implere. (1112B)
Si aliquis ex clero infirmatur, qui ad hunc ordinem se peculiarius junxerint, et non habuerint unde in infirmitate necessitatibus suis possint implere, post episcopum habeat de illis maximam curam archidiaconus et primicerius, et caveant ne negligantur infirmi, sed sicut revera Christo, ita eis serviatur. Quia ipse dixit: Infirmus fui, et visitastis me; et, quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis. Ergo omnia necessaria quidquid ipsis infirmis expedierit et opus fuerit, eis omnino et absque ulla retardatione adimpleri curentur, quia in ipsis respicit quidquid ipsi minus habuerint aut neglecti (1112C)fuerint. Et sine dubio in diem tremendum judicii, quando sederit Rex vivorum et mortuorum in sede majestatis suae, de omnibus his rationem erunt reddituri, qualiter eis ministraverunt. Et si ipse archidiaconus vel primicerius au plenum non habeant unde possint procurare necessitatibus eorum, hoc omnino episcopo innotescant, et ipse secundum Dei timorem et amorem provideat, ut hoc quod expedit ipsis infirmis ut habeant unde eis necessitatibus illorum procurent.
Quibus infirmis sint mansiones deputatae super se rationabiliter dispositae condignae et aptae, ubi esse possint, dum de infirmitatibus suis convalescunt. Et sit unus ex clero deputatus, timens Deum, qui circa ipsos infirmos maximam curam gerat de omnibus (1112D)necessitatibus eorum, et habeat solatium, si opus est, juxta quod constituerit prior, ut absque murmuratione et negligentia serviatur infirmis. Et sciat, si bene ministraverit, gradum bonum sibi acquiret.
Sed et ipsi infirmi considerent in honore Dei sibi serviri, et non superfluitate sua contristent servientes sibi. Qui tantum infirmi portandi sunt; at ubi meliorati fuerint, redeant ad ordines suos.
CAP. XXIX.-- De vestimentis clericorum, vel calceamentis, vel ligna. (1113A)
Illa media pars cleri qui seniores fuerint annis singulis accipiant cappas novas, et veteres quas praeterito anno acceperunt semper reddant, dum accipiunt novas. Et illa alia medietas cleri illas veteres cappas quas illi seniores annis singulis reddunt accipiant, et illi seniores illas cappas quas reddere debent non commutent. Sarciles accipiant illi presbyteri, qui ibidem in domo assidue deserviunt, et illi diaconi VII qui in eorum gradu consistunt, aut lanam unde ipsos sarciles binos in anno habeant, et ille alius clerus unusquisque singulos. Camisiles autem accipiant illi presbyteri, et diaconi annis singulis binos; subdiaconi camisile et dimidio, (1113B)et illi qui in reliquis gradibus sunt, singulos. Calciamenta vero omnis clerus annis singulis pelles baccinas accipiant, solas paria quatuor.
De ligna consideravimus, ut de quatuor libras dedenarios possint comparare ligna sufficienter et annum; ipsa ligna de illos telones, quod eis in civitate, vel in villabus sunt, sint comparata, hoc est quatuor librae ad hoc mittantur. Et Kal. Maii ipsum teloneum accipiant, et tunc ipsa ligna comparent. Et illas cappas, et illos sarciles, et illa calceamenta de illos teloneos superius nominatos quod exinde superat, et de illo calciatico, quod ille episcopus annis singulis ad illum clerum reddere consuevit, et de eorum eleemosyna quod ad ipsum (1113C)clerum specialiter Deus dederit, sint comparata. Et si aliquid exinde fuerit, aliud quod eis necesse est comparent, aut in eorum camera recondant. Et si ibidem ad hoc comparandum sufficienter non habuerint, ille episcopus hoc praevideat et mittat, unde hoc totum adimpletum sit ad eorum necessitatem, sicuti superius scriptum est.
Ipsa autem vestimenta, illas cappas, et sarciles, ad transitum sancti Martini accipiant; illos camisiles viginti dies post Pascha accipiant; illa calciamenta Kal. Septembris habeant. Et si aliquis ex ipso clero de ecclesia tale beneficium acceptum ab episcopo habet, ut exinde possit procurare necessaria sua, id est cappas et calceamenta.
CAP. XXX.-- De festivitatibus sanctorum.
(1113D)Illud intimare complacuit, ut nos et clerus noster festivitatibus Domini, et sanctae Mariae, vel duodecim apostolorum, seu et reliquorum sanctorum, quas usus est in ista provincia annis singulis celebrare, in quantum Deus possibilitatem dederit, illud officium divinum diu noctuque facere procuremus. Et episcopus in nativitate Domini, et Pascha (1114A)Domini, in domo ipsis clericis refectionem faciat, si ad praesens est, et si absens his diebus est, tunc in eorum refectorio habeant refectionem sufficienter, sicuti superius scriptum est. Et postquam de refectorio exierint, in caminata bibant duas vices, aut tres, qualiter consolatio sit, et ebrietas non dominetur.
Et Epiphania Domini, et media Pascha et clausum Paschae, et Ascensione Domini, et Pentecoste, et natalitiis episcopi, istos dies episcopus eis in refectorio ad sextam refectionem faciat. Et de illis festivitatibus unde abbatias in ista civitate, vel foras propinquas, habemus, sicut consuetudinem habuerunt, refectionem ad clerum facere, hoc omnino non remaneat in quantum possibilitas fuerit.
(1114B)Et ille archidiaconus, vel qui tunc sub manu episcopi praeesse videtur, hoc recipiat, et ille clero exinde in refectorio refectionem faciat, et quod superest ad eorum opus cellerario reservetur. Et ille archidiaconus de sua actione, quod ipse ad eorum opus praevidet, purificationem sanctae Mariae, et omnium apostolorum, et sancti Joannis Baptistae, et sancti Remedii eis refectionem faciat ad sextam in refectorio.
CAP. XXXI.-- De eo quod, qui ad hunc canonicum specialem ordinem hujus congregationis se sociare vult, de rebus quas possidet ad ecclesiam beati Pauli apostoli solemnem donationem per praesentem faciat; reservato tamen tempore vitae suae usufructuario ordine.
Licet legamus antiquam Ecclesiam sub tempore (1114C)apostolorum ita unanimem concordemque exstitisse, et ita omnia reliquisse, ut singuli praedia sua vendentes ad pedes apostolorum pretia ponerent, ut nullus eorum sibi aliquid proprium dicere auderet, sed erant illis omnia communia; unde et habere dicebantur cor unum et animam unam (Act. IV); quotidie enim circa domus panem frangentes, quod in commune accipiebant tam viri quam feminae, seu parvuli, omnisque vulgus ardore fidei accensi, atque in amore religionis provocati, cunctis cum gratiarum actione sufficientiam praebebant; sed quia nostris temporibus persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus, ut ad aliquantulamcunque similitudinem conversationis eorum nostros animos contrahamus, quia nimis inerter, tepidaeque (1114D)ac remissae devotionis est, ut quod, sicut diximus, omne vulgus pro Dei nomine consensit, nos qui peculiarius canonicis ordinibus inservire debemus, quantulamcunque in partem in hanc perfectionem non consentiamus. Et si omnia relinquere non possumus, sic ad usum tantum nostra teneamus, ut dimissa volumus nolumus fuerint, non ad haeredum (1115A)nostrorum carnalium atque parentum, sed ad Ecclesiam, cui Deo auctore in commune deservimus, de cujus rebus stipendia habemus, loco haereditario relinquamus: ut, si cum illis perfectis pro perfecta abrenuntiatione, saeculique hujus contemptu, corona non tribuitur, vel peccatorum venia, sicut minimis, misericordia divina concedatur. Quia sanctus Prosper, vel alii sancti Patres, secundum divinam auctoritatem, sanxerunt ut illi clerici qui de rebus Ecclesiae vivere cupiunt, res proprias quas habent, per instrumenta chartarum, Deo et Ecclesiae cui deserviunt condonent, et sic rebus Ecclesiae licentius absque maxima culpa utantur, ut sicut de rebus Ecclesiae ipsi clerici gaudent, ita et Ecclesia de rebus ipsorum clericorum cum pauperibus suis sic (1115B)aucta atque meliorata gratuletur. Ita tamen ut ipsi clerici dum advivent, si ita placuerit, res suas usufructuario ordine per beneficium ecclesiae habeant, ut omnia sint communia, et propter obitum eorum ad Ecclesiam, vel ad canonicum ordinem, cui ante datae fuerant, revertantur. Similiter indicantes ut illi clerici qui de facultatibus suis sufficientiam habent, de ipsis rebus propriis vivere debeant, si tamen infirmi fuerint, ut in omnibus ad integrum Ecclesiae Dei, cui deserviunt, dare noluerint, et sic ipsius Ecclesiae in amore Christi gratuita servitute sedulaque modulatione impendant; et sciant se pro hac re, quia rebus Ecclesiae sicuti caeteri canonici utuntur, specialem misericordiam a Deo recepturos, cui de propriis rebus inserviunt, quia, si ea quae (1115C)accepturi erant pro eorum ordinibus de eleemosyna dispensatori reliquerint, nihil habentibus conferenda sine peccato possident sua, quia et ipsi quodammodo relinquunt sua, quando propriis contenti rebus, nihilque se jure debere arbitrantur recipi. Quod si putant ideo accipi debere eorum quae conferuntur Ecclesiae portionem, nec eam videantur abjicere, quia non possint sua relinquere, quod eis deforme sit inter suos pauperes reddi, noverint esse deformius possessuros de eleemosynis pauperum pasci. Hoc enim providendum est, ut non gravetur mater Ecclesia, quam constat quotidie subventioni pauperum, viduarumque, atque orphanorum, simulque egentium, canonum jussione constrictam, (1115D)debere esse semper intentam.
Igitur quicunque se ad hunc ordinem canonicum, quem modo utcunque recuperare cupimus, sicut in parvulo decretulo, quod digessimus, intimavimus, se sociare voluerit, et de rebus quas habet solemniter donatione per praesentem donet ad ecclesiam beati Pauli ad opus Dei, vel clericis ibidem deservientibus, faciat et precariam, si ita ei placuerit, exinde ab episcopo accipiat, in ea ratione, ut, dum advivet, ipsas res usufructuario ordine habeat, et (1116A)post objectum ejus cum omni integritate omnique superposito ad ecclesiam cui datae fuerint, vel ipsius congregationis ipsas res, absque ullius consignatione vel exspectata traditione revertantur. Et liceat ei de omni mobili ex ipsis rebus, quandiu vivit, et in ipso ordine consistit, eleemosynas tam in pauperes, quam ad ipsam congregationem, quam etiam ubicunque voluerit, facere, et necessitates suas explere. Et si aliquod de ipso mobili post obitum ejus superfuerit, media pars in eleemosyna eis in pauperes, vel promissas ejus, aut ubi voluerit ambulet, archidiacono, aut primicerio, vel cui ipse vivens rogaverit dispensante: et illa media pars in ipsius eleemosyna ad clerum, vel ad ipsam congregationem, revertatur. Et ipsi clerici de ipsis rebus quas in precarias habent, (1116B)neque de terris, neque de vineis, aut silvis, pratis, domibus, aedificiis, mancipiis, accolabus, vel quibuslibet rebus immobilibus minuendi, aut vendendi, aut communicandi potestatem non habeant, excepto, ut diximus, de illa fructa, vel quod ibidem laborare potuerint, viventes faciant quod voluerint.
Quod si contigerit, suadente diabolo, ut aliquis ex his fratribus qui ipsas res per precarias habuerint in aliquo crimine grave, aut leve, incidat, poenitentiam juxta quod episcopus ei judicaverit agat; tamen de rebus quas per precariam possidet exspoliatus pro hac re esse non debeat. Si quis autem eodem modo quo supra instituimus ad hanc congregationem, tam unus ex abbatibus nostris, quam quilibet extraneis clericis se sociare desideraverit, (1116C)eo tenore, ut alii fratres fecerunt, faciat. Quod si alter fuerit, qui se eis voluerit sociare, et omnia ad integrum perfectionis gratia derelinquere, episcopus provideat eis necessaria, qualiter opus bonum quod, Deo inspirante, coepit, adimplere valeat.
CAP. XXXII.-- De eleemosynis.
De eleemosynis accipiendis ita constituimus, ut si aliquis uni sacerdoti pro missa sua, vel pro confessione, aut infirmitate, seu pro quolibet charo suo, aut vivente, aut mortuo, aliquid in eleemosyna dare voluerit, hoc sacerdos a tribuente accipiat, et exinde quod voluerit faciat. Si autem ad omnes sacerdotes sub tali conditione, seu pro quolibet modo aliquid in eleemosyna dare voluerit, hoc omnino tam ad omnes sacerdotes, quam ad omnes canonicos (1116D)veniat, et omnes hanc eleemosynam communem habeant. Similiter et illae eleemosynae, quae in commune ad omnem clerum veniunt, omnes in commune habeant, et psalmodiam, vel missas, pro ipsis eleemosynis, ut episcopus instituerit, faciant.
Ideo autem mensuram sacerdotibus de eleemosynis recipiendis ad opus proprium fecimus, quia nimis grave pondus existimavimus eis esse, si tam ingentia onera peccantium solis illis sacerdotibus contingeret (1117A)portare; quia facilius Dei misericordiam plures impetrant pro peccatoribus quam unus, quamvis studiosus; et unusquisque de propria conscientia debet metuere, quanto magis de alienis peccatis non debet sibi supra vires sarcinam peccatorum cumulare?
Has eleemoysnas archidiaconus, aut primicerius, recipiant, et in necessitatibus fratrum, ut eis opus fuerit, et episcopus judicaverit, ipsas expendant; et si aliquid exinde superfuerit, in vestiariis fratrum recondant.
CAP. XXXIII.-- Diebus Dominicis, vel festivitatibus sanctorum, qualiter ad capitulum seu ad missam occurrant.
In diebus Dominicis, vel festivitatibus sanctorum, (1117B)aut quando jusserit pontifex, vel qui sub eo sunt, mane post primam cantatam omnes induantur vestimenta, officiales cum planetis, sicut ordo ecclesiasticus habet, et sint parati, et absque mora ad officium cum festinatione occurrant. Ut autem auditum fuerit primum signum, omnes ad capitulum veniant et, audita lectione, sub uno accedant ad ecclesiam; et facto secundo signo, cantent tertiam, et residentes in ordinibus suis exspectent pontificem, sicut mos est Romanae Ecclesiae; et nullus postea exinde de ordine suo exeat, usque dum omnia expleverit, nisi qui cum pontifice comitantur in obsequio, aut illi qui in aliqua utilitate occupati fuerint, si talis est quod omnino non possit dimitti, et hoc innotescant episcopo, vel qui sub eo sunt. Si quis de clero de (1117C)quolibet ordine, tam sacerdotum, quam diaconorum, aut subdiaconorum, vel acolythorum tunc praesens non fuerit paratus ut officium suum impleat, et aliqua negligentia, vel retardatio, per ipsum acciderit, nisi ob causam gravis infirmitatis, in crastino a vino vel potu privetur; si autem per desidiam, aut contemptum iteraverit, ab episcopo, vel qui sub eo sunt, acrius coerceatur, ita ut caeteri timorem habeant. Nam reliquis diebus ad capitulum, ut supra in isto tenore praefiximus, ita veniant.
Si autem statio publica fuerit per illas ecclesias forenses, et fratres ibidem vigiliam celebraverint, peracta vigilia cum omni decore mane revertant in claustra, ut omnino ad capitulum veniant; si autem negligens retardaverit, et ad capitulum non fuerit, (1117D)prima et secunda vice pro hoc castigetur. Si autem non emendaverit, illa die quando ad capitulum non venerit, a vino abstineat usque in crastinum.
CAP. XXXIV.-- De matriculariis, ut ad lectionem divinam audiendam veniant in statuta ecclesia in domo.
Dum de corrigenda vita clericorum canonicorum rebus pernecessariis, ut nobis juxta mediocritatem nostram et capacitatem sensus per Dei adjutorium visum fuit, descripsimus, venimus ad matricolarios tam domi, quam et in suburbanis, quia non, secundum institutionem antiquae Ecclesiae, eorum esset conversatio, sed sub magno quodam periculo, (1118A)et negligentia, et, ut ita dixerim, absque praedicatione et confessione erant in quadam securitate positi, neque ad domum ad stationem publicam ad audiendum verbum Dei veniebant, neque in reliquis stationibus, sed erant omnes sedentes unusquisque in loco suo. Propterea una cum consensu fratrum spiritualium constituimus ut bis in mense per totum annum de quatuordecim in quatuordecim dies in Sabbato omnes matricularii tam qui in domo sunt quam illi qui per caeteras ecclesias infra civitatem vel vicis matriculas habent, ad conventum statutum omnes in ecclesia in domo veniant, mane primo exspectantes in ordinibus suis, usque dum signum pulsaverit horae tertiae; tunc veniens episcopus, si in aliis utilitatibus occupatus non fuerit, et jubeat (1118B)legere lectionem de tractatibus, vel homilias sanctorum Patrum congruas, quae aedificent audientes, et doceant eos viam salutis, qualiter ad vitam aeternam Deo auxiliante perveniant.
Dicta tertia, si episcopus non venerit, tunc presbyter custos ecclesiae sancti Stephani in vices illius juxta capacitatem suam et legat et doceat eos viam salutis, et videat omnino presbyter, ut hora constituta, si episcopus ibidem non venerit, non praetereat ut hoc adimpleat, quod hic scriptum est; et ipsi presbytero confessiones suas bis in anno faciant ipsi matricularii, una vice in Quadragesima, alia in missa sancti Remedii usque in transitum sancti Martini. Et si, suadente diabolo aliqua vitia, scandala inter eos orta fuerint, ut necesse sit confessionem (1118C)suam dare qui hoc perpetraverit in proximo conventu, ubi lectionem audiunt; finita lectione, faciat confessionem suam puriter ipsi presbytero; et si ipse non vult confiteri peccatum suum, et hoc celaverit, et si per alium inventum fuerit, ille qui delictum abscondit, a presbytero qui eis verbum Dei annuntiat secundum modum culpae aut excommunicetur, aut corporali vindictae subdatur. Et per singulas matriculas sit primicerius matricularum de ipsis qui super eos curiose agat; et si aliquis ex ipsis celare voluerit scelera sua, et primicerius ipsorum hoc investigare potuerit, nullatenus abscondat presbytero, qui eis lectionem legit; et si fecerit similiter ille qui hoc commiserit ab ipso presbytero (1118D)judicandus est; et si hoc ipse presbyter per se emendare non potuerit, innotescat archidiacono, vel primicerio, ut ipsi hoc corrigant rationabiliter secundum modum culpae; et si opus fuerit in notitiam episcopi veniat, ut ipse hoc emendet.
Ut diximus, omnes omnino matricularii statutis diebus ad lectionem veniant, et necessitates suas tam animae, quam corporis, ipsi presbytero patefaciant; et ipse hoc aut per se emendet, aut priores suos innotescat . . . . . . . . . . Et si aliquis de ipsis matriculariis remanserit, qui non venerit ad lectionem, nisi infirmitate cogente, corripiatur semel et secundo, et si non emendaverit, excommunicetur; et (1119A)si amplius hoc ex contemptu fecerit, ejiciatur de matricula, et alius qui verbum Dei vult audire mittatur in loco ipsius. Et constituimus eis ut in eleemosyna nostra, vel successorum nostrorum, de domo accipiant omni tempore, quando ad illam lectionem audiendam venerint, singuli singulos panes, et portionem de lardo illa una vice, illa alia vice portionem de formatico, per totum annum sic faciant, ut diximus, qui ibidem de ipsis matriculariis venerint; et in Quadragesima duas vices accipiant vinum cum pane inter quatuor sextarium unum. In Coena Domini accipiant vinum cum pane supradicta mensura, et portionem de lardo, et formatico. Et consideravimus quod octo modia de pane cocto ad unam quamque vicem ad hoc habeat; et illa vice quando (1119B)lardum debent accipere, accipiant baccones sex, et quando formaticum accipiunt in unaquaque vice pensa (1120A)una. Hoc colligit de frumento per annum modia CC de illo frumento sit, qui de Warmacinse venit, et accipiat illud quando exinde venit. De lardo baccones LX accipiat ipsis Kal. Januar., de formatico pensas XII accipiat ipsa missa sancti Martini. De vino modia XXIV accipiat ipsa missa sancti Martini. Et hoc totum accipiat archidiaconus, vel primicerius, et videant quod hoc sic dispensent, qualiter Deo placeat, et constitutum habemus. Et merces nostra, vel successorum nostrorum, vel qui hoc faciunt exinde decrescat, et ad ligna comparandum, unde ipsum panem faciant, donet episcopus de denariis uncias duas et dimidiam Kal. Maias. Et si aliquid superaverit de hoc, quod superius diximus, aliis pauperibus, cui necesse est, archiepiscopus, vel primicerius, (1120B)aut cui jusserint, tribuat.