Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis)

This is the stable version, checked on 16 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regula ad virgines
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

PROLOGUS. (0273A)

Sanctis et a me plurimum venerandis Christi virginibus Gauthstrudae, omnique suae congregationi in coenobio a famula Dei Flavia constituto, Donatus, omnium extremus famulorum famularumque Dei servulus, salutem.

Quanquam vos juxta normam regulae, vasa Christi (0273B)pretiosissima, egregie noverim quotidie vitam ducere, attamen qualiter magis excellere debeatis sagaci vultis semper intentione perquirere. Quam ob causam saepius mihi injungitis ut, explorata sancti Caesarii Arelatensis episcopi regula, quae specialius Christi virginibus dedicata est, una cum beatissimorum Benedicti quoque et Columbani abbatum, ut puta quibusdam, ut ita dixerim, collectis in unum flosculis ad instar Encheridion excerpere vobis, vel coacervare, deberem, et quae specialius femineo sexui custodienda competerent promulgarem, dicentes quod regulae praedictorum Patrum vobis minime convenirent, cum easdem viris potius, et nequaquam feminis, edidissent. Et licet sanctus Caesarius proprie Christi, ut estis, virginibus regulam dedicasset, vobis (0273C)tamen ob immutationem loci in nonnullis conditionibus minime conveniret. Ad haec ego implenda diu multumque renisus sum voluntati vestrae, non ut pervicaciter durus, sed mea conscius impossibilitate retentus, dum multorum in hac re minus necessitate rei atque opportunitatem loci intelligentium judicium pertimesco, ne me temere reprehendant cur de tantorum Patrum institutis audeam quidpiam excerpere, vel mutare. At contra devotionem compellor, dum inhianter salutem vestrarum cupio animarum. Sed taciturnitatem meam, imo tacendi perseverantiam, sedulae tandem vestrae rupere preces; quibus quantum parvitatis meae ignavia valet, parere omni ambitione festino, sed timeo ne non tam efficaciter quam libenter. Et rursus in ancipiti constringor, dum me (0273D)imparem ad indaganda praefatorum Patrum monita fore censeo, et quotidiano strepitu saecularium inquietor. Germano tamen affectu, quia charitas omnia superat, in quantum pro assidua corporali infirmitate divina pietas possibilitatem dedit, et sensus obtusi caligo permisit, quod bonis vestris desideriis (0274A)placuit, cunctoque sancto vel vestro collegio intra septa istius monasterii adunata suggestio flagitavit, ea quae vobis expediunt, et loci opportunitas, vel corporis possibilitas praestat, et a norma recti dogmatis non discordant, elegi pauca e plurimis, quemadmodum regulariter rectum Christi tramitem, tam vos, quam caeterae vobis succedentes, Christo opitulante, (0274B)tenere valeatis. Haec vero schedula, quae vobis flagitantibus breviter succincteque collecta est, omnes conditiones monasterii, causasque regulae singillatim determinat, et dispensat; et ita per titulos luculentius deflorata est, ut quaelibet sit necessitas requirendi prius in capitulis cernatur, et facile juxta ea designata in capitulo suo reperiatur. Quae capitula vilitatis meae apologeticam subsequuntur. Qua de re vos sanctas animas, mentesque Deo deditas, coram omnipotenti Deo spirituali affectu obsecrare compellor, ut haec eadem vestrae petitioni statuta, absque ulla duntaxat refragatione, et indesinenti studio, menteque sagaci, tempore perpetuo conservare studeatis, et juniores, vel etiam negligentes, juxta tenorem ipsius regulae coerceatis, et eam saepius coram (0274C)omni congregatione legatis, ut nulla se de ignorantia excusare possit. Juniores corrigite, anus obsecrate, praepositae vestrae in omnibus obedite; negligentias vestras indesinenter eis aperite, altera alterius onera portate, invicem vos omnes puro et casto amore diligite, ut veniente sponso vestro, Domino Jesu Christo, plenis oleo ac relucentibus lampadibus occuratis, tripudiantesque dicatis singulae: Inveni quem quaesivit anima mea (Cant. III). Hoc ergo ego omnium ultimus specialius almitati vestrae humili et subnixa prece deposco, ut pro me, qui petitioni vestrae obtemperans haec per cola vel commata temperavi, tam in diurnis quam in nocturnis officiis, dum in hoc luteo corpusculo dego, creberrimas fundatis preces, et postquam Domino jubente migravero, sacras per (0274D)me hostias offerri Domino faciatis, quatenus cum vobis in choro sacrarum ac sapientium virginum, virginitatis palma beatitudoque tribuetur; saltem mihi cunctis onerato peccatis delictorum venia tribuatur.

INCIPIT REGULA.

CAPUT PRIMUM. Qualis debeat esse abbatissa. (0273D)

Mater monasterii, quae praeesse digna fuerit congregationi, cogitet semper quale onus suscepit, et cui est redditura rationem villicationis suo, sciatque (0274D)sibi oportere prodesse magis quam praeesse. Oportet ergo eam esse instructam lege divina, ut sciat unde proferat nova et vetera; castam, sobriam, misericordem; et saepius superexaltet misericordiam judicio, ut idem ipsa consequatur. Odio habeat vitia (0275A)diligat sorores. In ipsa autem correctione prudenter agat, et ne quid nimis; ne dum cupit eradere aeruginem, frangat vas, suamque fragilitatem semper suspecta sit, memineritque calamum quassatum non conterendum. In quibus, non dicimus ut permittat nutriri vitia, sed prudenter et cum charitate ea amputet, ut viderit cuique expedire, sicut jam diximus, et studeat plus amari quam timeri. Non sit turbulenta et anxia, non sit nimia et obstinata; non sit zelotypa, et nimis suspiciosa, quia nunquam requiescet. In ipsis imperiis suis sit provida et considerata; et sive secundum Deum, sive secundum saeculum sit, opera quae injungit discernat et temperet. Omnia vero quae docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda, ne aliis praedicans ipsa (0275B)reproba inveniatur, ne quando illi dicat Deus peccanti: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, projecisti sermones meos post te (Psal. XLIX). Non ab ea persona discernatur in monasterio; non una plus ametur quam altera, nisi quam in bonis actibus, aut obedientia invenerit meliorem. Non praeponatur ingenua ex servitio convertenti, nisi alia rationabilis causa existat. Quia juxta Apostoli dictum, sive servus, sive liber, omnes in Christo unum sumus (I Cor. XII), et sub uno Domino aequalem servitutis militiam bajulamus, et non est apud Deum personarum acceptio (Rom. XI). Sic autem omnia secundum Deum temperet ac discernat, qualiter in die judicii de credito talento mercedem accipiat; et ut praesentem (0275C)Regulam in omnibus conservet, ut dum bene ministraverit, audiat a Domino quod servus bonus audire meruit: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV).

CAPUT II. De adhibendis ad consilium sororibus.

Quoties aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbatissa omnem congregationem, et dicat ipsa unde agitur; et audiens consilium sororum, tractet apud se, et quod utilius judicaverit faciat. Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus, quia saepe juniori Dominus revelat quod melius est. Sic autem dent sorores consilium cum omni humilitatis subjectione, et non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit; sed magis in abbatissae pendeat (0275D)arbitrio, ut quod salubrius esse judicaverit, ei cunctae obediant. In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quaquam. Nulla in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem. Non praesumat quaequam cum abbatissa sua proterve contendere. Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subjaceat, id est, in cella retrudatur, donec poenitendo humilietur. Ipsa tamen abbatissa cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat, sciens se procul dubio de omnibus judiciis suis aequissimo judici Deo rationem reddituram. Si qua vero minora sunt agenda in monasterio utilitatibus, seniorum tantum utatur consilio, sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio, et post factum non poeniteberis.

CAPUT III. Quae sunt instrumenta bonorum operum.

(0276A) Inprimis Dominum Deum tuum dilige ex toto corde, tota anima, tota virtute, deinde proximum tanquam teipsum. Deinde non occidere, non adulterare, non facere furtum, non concupiscere, non falsum testimonium dicere, honorare omnes homines; quod sibi quisque facere non vult, alii non faciat; abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum; corpus castigare, delicias non amplecti, jejunium amare, pauperes recreare, nudos vestire, infirmos visitare, mortuum sepelire; in tribulatione subvenire, dolentem consolari, a saeculi actibus se facere alienum, nihil amori Christi praeponere; iram non perficere, iracundiae tempus non (0276B)reservare, dolum in corde non tenere, pacem falsam non dare, charitatem non derelinquere; non jurare, ne forte perjuret; veritatem ex corde et ore proferre, malum pro malo non reddere, injuriam non facere, sed et factas patienter sufferre; inimicos diligere; maledicentes sibi non remaledicere, sed magis benedicere, persecutionem pro justitia sustinere. Non esse superbum, non vinolentum, non multum edacem, non somnolentum, non pigrum, non murmurosum, non detractorem; spem suam Deo committat; bonum aliquid in se cum viderit, Deo applicet, non sibi, malum vero semper a se factum sciat, et sibi deputet; diem judicii timere, gehennam expavescere, vitam aeternam omni concupiscentia spirituali desiderare, mortem quotidie ante oculos suspectam (0276C)habere, actus vitae suae omni hora custodire, in omni loco Deum se respicere pro certo scire; cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere, et seniori spirituali patefacere; os suum a malo, vel pravo eloquio custodire, multum loqui non amare; verba vana aut risui apta non loqui, risum multum aut excussum non amare; lectiones sanctas libenter audire, orationi frequenter incumbere, mala sua praeterita cum lacrymis vel gemitu quotidie in oratione Deo confiteri, de ipsis malis de caetero emendare, desideria carnis non perficere, voluntatem propriam odisse; praeceptis abbatissae in omnibus obedire, etiamsi ipsa aliter, quod absit, agat, memor illius dominici praecepti: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. (0276D)XXIII); non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius dicatur, praecepta Dei factis quotidie adimplere, castitatem amare, nullum odire, zelum et invidiam non habere, contentionem non amare, elationem fugere, et seniores venerari, juniores diligere in Christi amore, pro inimicis orare, cum discordante ante solis occasum in pacem redire, et de Dei misericordia nunquam desperare. Ecce haec sunt instrumenta artis spiritualis, quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta et in die judicii reconsignata, illa merces nobis a Domino recompensabitur, quam ipse promisit, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit his qui diligunt eum (I Cor. II). Officina vero ubi haec omnia diligenter operemur, (0277A)claustra sunt monasterii, et stabilitas in congregatione.

CAPUT IV. Qualis esse debeat abbatissa.

Quanta benevolentia diligatis matrem, quae omnium vestrum curam gerit, et praepositae sine murmuratione obediatur, ne in illis charitas contristetur. Ipsae vero vobis quae praesunt cum charitate et vera pietate discretionem et regulam studeant custodire. Corripiant inquietas, pusillanimes consolentur, sustineant infirmas, semper cogitantes Deo se pro vobis reddituras rationem. Unde et vos magis sancte obediendo, non vestrum, sed etiam ipsarum miseremini: quae inter vos quantum in ordinatione superiores videntur, tantum in periculo majori versantur. (0277B)Pro qua re non solum matri, sed etiam praepositae, primiceriae, vel formariae, cum reverentia humiliter obedite.

CAPUT V. De praeposita monasterii. Praeposita monasterii eligatur a matre spirituali de congregatione cum consilio seniorum suarum, sancta, sapiens, timens Deum, humilitatemque super omnia habens, et in religionis amore devota, et regulae observatione sit cognita. Quae praeposita ea agat cum reverentia quae etiam a matre spirituali injuncta fuerint, nihil contra ipsius voluntatem aut ordinationem faciat, quia quantum praelata est caeteris sororibus, tanto magis eam oportet sollicite observare in omnibus praecepta regulae. Quae praeposita, (0277C)si in aliquo reperta fuerit vitio, aut elatione fuerit decepta superbiae, aut contemptrix sanctae regulae comprobata, admoneatur verbis usque ter: si non emendaverit, adhibeatur ei correctio disciplinae regularis; quae si neque sic correxerit, tunc dejiciatur de ordine praepositurae, et alia quae digna est, in loco ejus subrogetur. Quod si et post haec in congregatione quieta et obediens non fuerit, etiam de monasterio expellatur: aut in cella ob poenitentiam condignam retrudatur.

CAPUT VI. Ut quae ad conversionem venerit non statim recipiatur.

Haec igitur in primis vestro sancto coenobio conservanda est norma, ut quaecunque Deo inspirante converti voluerit, non ei liceat statim habitum religionis (0277D)assumere, nisi antea in multis experimentis fuerit voluntas illius approbata, sicut ait Apostolus: Probate spiritus, si ex Deo sunt (I Joan. IV); et alibi: Omnia probate; quod bonum est tenete (I Thess. V). Ergo si perseveraverit pulsans, et illatas sibi injurias et difficultates visa fuerit patienter portare, et persistere petitioni suae, annuatur ei ingressus; et sit in cella ubi meditetur, et manducet, et dormiat. Et senior ei talis deputetur, quae ei regulam saepius legat, et curiose intendat et sollicita sit, si revera Deum quaerit, si prompta est ad opus Dei, ad obedientiam, ad opprobria sustinenda. Praedicentur ei omnia dura et aspera, per quae itur ad Deum; et si promiserit de stabilitate sua perseverantiam, tunc demum post anni circulum in coenobium ingrediatur, et obedientia (0278A)ac stabilitate promissa in congregatione societur. Et si potest fieri, aut nusquam, aut difficile in monasterio infantula parvula, nisi ab annis sex aut septem, quae jam et litteras discere, et obedientiae obtemperare possit, suscipiatur.

CAPUT VII. De his quae, relictis maritis, ad monasterium veniunt, qualiter recipiuntur.

Quae autem viduae, aut maritis relictis, aut mutatis vestibus, ad monasterium veniunt, non e cipiantur, nisi antea de facultatiola sua cui voluerint chartas, aut donationes, aut venditiones faciant, ita ut nihil suae potestati, quod peculiariter aut ordinare aut possidere videantur, reservent, propter illud Domini praeceptum: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae (0278B)habes (Matth. XIX); et: Si quis non reliquerit omnia, et secutus me fuerit, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). Illae vero quae adhuc vivis parentibus substantiam suam in potestate habere non possunt, aut adhuc minoris aetatis sunt, chartas tunc facere compellantur, quando res parentum in potestate habere potuerint, aut ad legitimam aetatem pervenerint. Ideo hoc sanctis animabus vestris praecipimus, timentes exemplum Ananiae et Saphirae, qui cum totum se dixissent apostolis obtulisse, partem obtulerunt, partem sibi infideliter reservaverunt (Act. V), quod, scilicet, nec decet, nec licet, nec expedit. Ancillam propriam nulli, nec abbatissae, liceat in suo servitio habere: sed si opus habuerit, abbatissa jubente, de junioribus in solatio suo accipiat.

CAPUT VIII. Ut nulli liceat rem propriam possidere. (0278C) Hoc praecipue vitium radicitus amputandum est de monasterio, ut nulla praesumat aliquid proprium habere, nec quidquam dare aut accipere, vel tenere, sine jussione matris, nullam omnino rem, neque tabulas, neque graphium, sed nihil omnino, quippe quibus nec corpora sua, nec voluntates licet habere in propria voluntate, omnia vero necessaria a matre monasterii sperare. Nec quidquam liceat habere, quod ipsa non dederit, aut permiserit. Omniaque omnibus sint communia, ut scriptum est: Et erant illis omnia communia (Act. IV). Nec quaeque suum aliquid esse dicat, aut vindicare praesumat. (0278D)Quod si quae hoc nequissimo vitio deprehensa fuerit delectari, tribus suppositionibus poeniteat.

CAPUT IX. Ut nemo peculiare opus sine jussione faciat.

Nemo sane cujuslibet operis vel artificii pro suo libito quidquam sine jussione eligat faciendum, sed quod faciunt in commune faciant, tam sancto studio et tam fervente alacritate quasi sibi ipsis fecerint; et quod faciunt matri praesentent, et illa cui opus fuerit dispenset. Quae autem contumax exstiterit, hoc quod fecit privetur, et centum percussionibus poeniteat. Quae aliquid habebant in saeculo, quando ingrediuntur monasterium, humiliter illud offerant matri, communibus usibus profuturum. Quae autem non habuerunt, (0279A)non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt.

CAPUT X. Ut nulla despiciat sororem suam.

Illae vero quae aliquid habere videbantur in saeculo, non fastidiant neque despiciant sorores suas, quae ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt; nec de suis divitiis superbiant, quod eas monasterio obtulerunt, quod eis in saeculo fruerentur. Quid prodest dispergere, et dando pauperibus pauperem fieri, si misera anima diabolica infletur superbia? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite, et honorate in vobis invicem Deum, cujus templum esse meruistis. Quae autem in hoc jactantiae crimine quod diximus inventa fuerit, suppositionem cum (0279B)silentio faciat.

CAPUT XI. Ut nulli liceat semotam habere mansionem.

Nulli liceat semotam eligere mansionem, nec habebit cubiculum, armariolum, aut aliquid hujusmodi, quod peculiarius cum clavi claudi possit, sed omnes, divisis lectulis, in una maneant domo. Quae vero aliter agere aut habere praesumpserit, suppositionem sustineat. Quae autem senes sunt, et infirmae, ita illis convenit obtemperare, et ordinare, ut non singulae singulas cellas habeant, sed in una recipiantur omnes, ubi et maneant, et studium habeant. Nunquam ibi, sicut et in reliqua congregatione, altiore voce loquantur, ut extra modum a foris audiantur: quod si fecerint, suppositionem silentii, (0279C)aut quinquaginta percussiones accipiant.

CAPUT XII. Qualiter senes aut infirmae gubernandae sint.

Illud ante omnia sancta mater, et venerabilis quaecunque fuerit praeposita, etiam cuicunque cura committenda est infirmarum, primiceriam etiam, vel formariam admoneo, et contestor, ut vigilantissime consideretis, et si sunt aliquae de sororibus quae pro eo quod aut diligentius nutritoe sunt, aut defectiones forsitan stomachi frequentius patiuntur, et sicut reliquae abstinere non possunt, aut certe cum grandi labore jejunant, si illae propter verecundiam petere non praesumunt, vos eis jubeatis a cellariis dari, et ipsis ut accipiant ordinetis. Et certissime confidant, quod quidquid dispensante aut jubente seniore, qualibet (0279D)hora perceperint, in illa repausatione Christum accipiant. Et sicut jam superius diximus, infirmarum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo, ita eis serviatur, quia ipse dixit: Infirmus fui, et visitatis me; et: Quod fecistis uni de his minimis fratribus meis, mihi fecistis (Matth. XXV). Sed ipsae infirmae sorores considerent in timore Dei sibi serviri, et non superfluitate sua contristent sorores suas servientes sibi: quae tamen patienter portandae sunt, quia de talibus copiosior merces acquiritur. Ergo cura maxima sit matri, ne aliqua negligentia patiantur. Quibus infirmis sit cella per se deputata; et quae eis obsequium impendat, timens Deum ac sollicita sit. Balnearum usus infirmis quoties expedit offeratur, sanis autem, et maxime (0280A)juvenibus, tardius concedatur. Carnes vero a nulla unquam in cibo manducentur: si forte aliqua in deperata infirmitate fuerit, jubente et providente abbatissa accipiat. Cum vero vires pristinas reparaverit, ad feliciorem redeat abstinentiae consuetudinem. Et si hoc necessitas infirmarum exegerit, et matri monasterii justum visum fuerit, cellariolum et coquinam suam infirmae in commune habeant.

CAPUT XIII. Qualiter ad officium divinum curratur

Ad horam divini officii, mox ut auditum fuerit signum, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus, summa cum festinatione curratur; cum gravitate tamen, ut non scurrilitas inveniat fomitem. Nihil tamen operi Dei praeponatur. Quae vero nocturnis (0280B)vigiliis ad gloriam primi non occurrerit psalmi, non stet in ordine suo in choro, sed ultima omnium stet, aut in loco quem talibus negligentibus seorsum constituerit senior, ut videatur ab omnibus, usque dum, completo opere Dei, publica satisfactione poeniteat. Ea vero, quam superius diximus, horis diurnis observatio conservetur.

CAPUT XIV. De his quae ad opus Dei vel ad mensam tarde occurrerint.

Quae signo tacto tardius ad opus Dei vel ad opera venerit, increpationi, ut dignum est, subjacebit: quae si secundo aut tertio admonita emendare noluerit, regulari subjaceat disciplinae. Similiter quae ad mensam ad primum capitulum orationis non (0280C)fuerit, et occupata in aliquo per jussionem non fuerit, non permittatur ad mensam communis participationis sedere: sed sequestrata a consortio omnium reficiatur sola, sublata ei portione sua de vino. Eadem vero patiatur, quae non fuerit praesens ad illum versum qui post cibum dicitur.

CAPUT XV. De significanda hora operis Dei.

Nuntianda hora operis Dei die noctuque sit cura abbatissae; aut ipsa nuntiare debet, aut alicui sollicitae sorori injungat hanc curam, et omnia horis competentibus compleantur. Psalmos vel antiphonas post abbatissam ordine suo quibus jussum fuerit imponant; cantare autem et legere non praesumat, nisi (0280D)quae potest ipsum officium implere, ut aedificentur audientes: quod cum humilitate, et gravitate, et timore faciat, cui jusserit abbatissa.

CAPUT XVI. De oratorio monasterii.

Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quidquid aliud geratur aut condatur, excepto opere Dei. Omnes cum summo silentio exeant; et agatur reverentia Dei, ut soror quae forte sibi peculiariter vult orare non praepediatur alterius improbitate. Sed et si altera vult sibi forte secretius orare, simplicitur intret et oret, non in clamosa voce, sed in lacrymis et intentione cordis. Ergo quae simile opus non facit, non permittatur expleto opere Dei remanere, sicut dictum est, ne alia impedimentum patiatur.

CAPUT XVII. De disciplina psallendi in oratorio.

(0281A) Ubique credimus divinam esse praesentiam, et oculos Domini contemplantes bonos et malos; maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credimus, cum ad opus divinum assistimus. Ideo semper memores simus quod ait Propheta: Servite Domino in timore (Psal. II); et iterum: Psallite sapienter (Psal. XLVI); Et: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII). Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum ejus esse, et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae. Dum in oratorio psallitur, fabulare omnino non liceat. Cum vero psalmis et hymnis vacatis Deo, id versetur in corde quod praefertur (0281B)in voce, et quae subriserit in cursu orationum, sex percussionibus; si in sonum eruperit risus, suppositionem.

CAPUT XVIII De reverentia orationis.

Si cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia, quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est? Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et compunctione lacrymarum nos exaudiri credamus. Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur. In conventu tamen omnino brevietur oratio; et facto signo a priore omnes pariter surgant.

CAPUT XIX. Qualiter silentio studere debeant sorores.

(0281C) Omni tempore omnique loco silentio studere debent ancillae Christi, maxime tamen nocturnis horis. Et ideo exeuntes a completoriis nulla sit licentia denuo loqui cuiquam aliquid, usque mane post secundam celebratam in conventu; quod in loco veniam petentes, ac singulae confessionem dantes pro cogitationibus carnalibus atque turpibus, vel nocturnis visionibus, demum pariter orantes dicant: Fiat, Domine, misericordia tua super nos, quemadmodum speravimus in te (Psal. XXXII). Sic quoque vicissim dicant ad seniorem: Da commeatum, vestimentum mutare, et quod opus fuerit fieri.

CAPUT XX. Quando vacent lectioni.

(0281D) A secunda hora usque ad tertiam, si aliqua necessitas ut operentur non fuerit, vacent lectioni; reliquo vero spatio diei faciant opera sua, et non se fabulis occupent, propter illud Apostoli: Cum silentio operantes (II Thess. III); et illud: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X). Et ideo hoc vobis omnino loquendum est, quod ad aedificationem vel utilitatem animae pertinet; cum autem necessitas operis exegerit, tunc loquantur. Reliquis vero in unum operantibus una de senioribus legat: de reliquo meditatio verbi Dei de corde non cesset. Si autem, ut diximus, aliqua compellit necessitas, ut infra hunc terminum operari debeat, in arbitrio sit matris, qualiter absque murmure fiat. Omnia quaecunque (0282A)opera facitis, quando lectio non legitur, de divinis Scripturis semper aliquid ruminate. Nemo cum murmuratione aliquid faciat, ne simili murmuratorum judicio pereat, secundum illud Apostoli: Omnia facite sine murmurationibus (Philipp. II). Humiles semper invicem sitis, non solum senioribus, sed et coaequalibus et junioribus, et Deus superbis resistat, ne inflatae per viam angustam transire non possint. Quidquid vobis a senioribus fuerit imperatum, sic accipite tanquam si de coelo sit ore Dei prolatum. Nihil reprehendas, nihil despicias, in nullo penitus non murmurare praesumas, quia in monasterio servire venisti, non imperare, obedire potius, quam jubere. Totum sanctum, totum justum, totum utile judica, quidquid aut tibi, aut aliis videris (0282B)imperari.

CAPUT XXI. Si omnes aequaliter debent necessaria accipere.

Scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat (Act. IV); ubi non dicimus ut personarum, quod absit, acceptio sit, sed infirmarum consideratio, ut quae minus indiget, agat Deo gratias et non contristetur; quae vero plus indiget, humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia, et ita omnia membra erunt in pace. Ante omnia ne murmurationis malum pro qualicunque causa in aliquo qualicunque verbo vel significatione appareat; quod si deprehensa quae fuerit, districtiori disciplinae subdatur.

CAPUT XXII. Qualis debet esse ancilla Dei dum castigatur.

(0282C) Quae pro qualibet culpa admonetur, castigatur, corripitur, arguenti respondere non praesumat; quod si fecerit, regulari subjaceat disciplinae. Quae aliquid ex his quae jubentur implere noluerit, a communione orationis, vel a mensa, secundum qualitatem culpae, sequestrabitur.

CAPUT XXIII Qualiter ad confessionem omnibus diebus veniant.

Inter caeteras regulae observantias hoc magis super omnia tam juniores quam etiam seniores monemus sorores, ut assidue et indesinenti studio tam de cogitatu, quam etiam de verbo inutili, vel opere, seu aliqua commotione animi, confessio omnibus diebus, omnibus horis, omnibusque momentis semper (0282D)donetur; et matri spirituali nihil occultetur, quia statutum est hoc a sanctis Patribus, ut detur confessio ante mensam, sive ante lectulorum introitum, aut quandocunque fuerit facile, quia confessio poenitentiae de morte liberat. Ergo nec ipsa parva a confessione sunt negligenda cogitata, quia scriptum est: Qui parva negligit, paulatim defluit (Eccli. XIX).

CAPUT XXIV. De his quae ad lectum suum aliquid occultare praesumpserint.

Quae soror ad lectulum suum, quae ad manducandum, vel ad bibendum pertinent, praesumpserit occultare, publice coram omnibus arguatur, et tunc demum palam cunctis praesentibus objurgata suppositionem sustinere cogatur.

CAPUT XXV. De his quae non custodierint benedictionem ad mensam, et caetera similia.

(0283A) Si comederit vel biberit non petens benedictionem, et non respondens Amen, sex percussionibus; et quae non signaverit cochlear quo lambit, sex; et quae locuta fuerit comedens, non in necessitate alterius sororis, sex; vel pertuderit cultello mensam, sex; et si dixerit suum proprium aliquid, sex percussionibus emendet.

CAPUT XXVI. De his quae in coquina aliquid effuderint.

Quaecunque de sororibus cui sollicitudo coquinandi vel ministrandi commissa est, quantulum quid effuderit, oratione in ecclesia post expletum cursum, (0283B)ita ut sorores pro ea orent, emendare statuitur. Similiter poeniteat, quae humiliationem in synaxi, id est, in cursu oblita fuerit, haec est humiliatio in ecclesia post finem uniuscujusque psalmi. Simili modo quae perdiderit micas, oratione in ecclesia emendari cogatur. Ita tamen haec parva poenitentia judicetur, si parvum quid effuderit; quod si ex negligentia, vel oblivione, vel transgressione securitatis, tam in liquidis quam in aridis amplius solito perdiderit, longa venia in ecclesia, dum duodecim psalmos ad duodecimam canunt, prostrata nullum membrum movens poeniteat, et quae non custodierit ordinem ad sacrificium, sex percussionibus emendetur.

CAPUT XXVII. De his quae sine oratione egrediuntur domo.

(0283C)Quae egrediens domum ad orationem poscendam non se humiliaverit, et post acceptam non se signaverit et crucem non adierit, duodecim percussionibus; et quae orationem ante opus aut post oblita fuerit, duodecim percussionibus; aut quae regrediens domum, orationem petens non se curvaverit intra domum, duodecim percussionibus emendetur; vel quae facit cursus non necessarios, duodecim percussionibus emendetur.

CAPUT XXVIII. Quae profert fabulas otiosas ad aliam, et quae se excusa erit, et dicit consilium contra consilium.

Fabulas otiosas proferens ad alteram, et statim semetipsam reprehendens, venia tantum sufficit; si autem non se reprehenderit, tractantes eas suppositione (0283D)silentii aut quinquaginta percussionibus poeniteant, excusationem proferens cum simplicitate, quando in aliquo discutitur, et non dicit, statim, veniam petens, Mea culpa, poenitet me; consilium contra consilium cum simplicitate promens, quinquaginta percussionibus poeniteat.

CAPUT XXIX. De his quae reprehendunt aliarum opera et caetera similia.

Reprehendens aliarum sororum opera aut detractans, proferens correctionem contra correctionem, hoc est, castigans castigantem se, tribus suppositionibus poeniteat. Quae soror abscondit aliquod crimen in sorore sua usque dum corrigatur de alio vitio, vel de ipso, et tunc prius profert illud adversum sororem (0284A)suam, tribus suppositionibus; vel quae detrahit alicui sorori, aut audit detrahentem non corrigens eam, tribus suppositionibus: et quae aliquid cum contradictione aut tristitia promit, simili modo tribus suppositionibus poeniteat. Quae aliquid reprehendens praepositae non vult indicare, usquedum matri seniori indicet, similiter poeniteat. Quae soror vituperat alicui sorori obsequium dandum, murmurat et dicit, Non faciam, nisi dicat senior aut secunda, similiter tribus suppositionibus. Quae consanguineam suam docet aliquam decentem artem, et aliud quodlibet a seniore fuerit impositum, dixerit, melius lectionem discat, tribus suppositionibus poeniteat.

CAPUT XXX. De his quae cum praeposita sua superbe contendunt.

(0284B)Quae ad praepositam suam audet dicere: Non tu judicabis causam meam, sed nostra senior, aut caeterae sorores, quadraginta diebus poeniteat, nisi ipsa humiliter dicat: Poenitet me quod dixi.

CAPUT XXXI. De his quae non postulant veniam correctae, et caetera similia.

Quae non postulat veniam correcta, suppositione; quae visitaverit alias in cellis earum sine interrogatione, simili modo poeniteat; aut in coquinam post nonam ierit, suppositione; aut extra vallum, id est, extra septa monasterii sine interrogatione ierit, suppositione poeniteat.

CAPUT XXXII. Ut nulla alterius teneat manum, nec juvenculae se invicem appellent.

(0284C) Prohibetur ne pro dilectione aliqua ulla alterius teneat manum, sive steterit, sive ambulaverit, sive sederit. Quod si fecerit, duodecim percussionibus emendetur. Juvenculae, quibus imponitur terminus, ut non se appellent invicem, si transgressae fuerint, quadraginta percussionibus poeniteat.

CAPUT XXXIII. Ut sedentes ad mensam taceant.

Sedentes ad mensam taceant, et animo lectioni intendant. Cum autem lectio cessaverit, meditatio sancta de corde non cesset. Si vero aliquid opus fuerit, quae mensae praeest sollicitudinem gerat, et quod est necessarium nutu magis quam voce petat. Nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures audian (0284D)Dei verbum. Nam quae loqui praesumpserit, vel viginti vel triginta percussiones accipiat. Poenitentias vero minutas juxta mensam si fecerit praeposita mensae imponat, amplius quam viginti quinque percussiones simul non dentur.

CAPUT XXXIV. Qualiter aut quibus temporibus genua flectantur.

Poenitentes sorores, et indigentes poenitentia psalmorum, hoc est, quibus necesse est ut psalmos adhuc pro visione nocturna decantent, quia pro illusione diabolica, ac pro modo visionis viginti sex psalmos in ordine, aliae quindecim, aliae duodecim indigentes poenitentia psalmos decantare debent; quamvis ergo in nocte dominica, et tempore Quinquagesimae genuflectant. In commune autem omnes sorores (0285A)omnibus diebus et noctibus tempore orationum in fine omnium psalmorum genua ad orationem, si non infirmitas corporis offecerit, flectere aequo moderamine debent, sub silentio dicentes: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Quem versiculum postquam in oratione tacite decantaverint, aequaliter a flexu orationis surgant, exceptis diebus Dominicis, et a prima die sancti Paschae, usque ad Quinquagesimum diem, in quo moderate tempore psalmodiae humiliantes, genua non flectent. Et quando ad communionem altaris accedunt, ter se humilient.

CAPUT XXXV. Ut jurare omnino non liceat.

(0285B)Juramentum, vel maledictum, velut venenum diaboli fugere et vitare contendat; quod si fecerit, duabus silentii suppositionibus, et centum percussionibus poeniteat.

CAPUT XXXVI. De Quadragesimae observatione.

Licet omni tempore vita monachae Quadragesimae debet observationem habere, tamen quia paucorum est ista virtus, ideo suademus istis diebus Quadragesimae omni puritate vitam suam custodire; omnes pariter sordes et negligentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere. Quod tunc digne fit, si ab omnibus vitiis temperamus, orationi cum fletibus, lectioni et compunctioni cordis, aut abstinentiae, operam damus. Ergo his diebus augeamus nobis (0285C)aliquid solito penso servitutis nostrae orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam, ut unaquaeque super mensuram sibi indictam aliquid propria voluntate cum gaudio sancti Spiritus offerat Deo, id est, subtrahat corpori suo de cibo, de potu, de somno, de loquacitate, de scurrilitate; et cum spirituali desiderio gaudium sanctum Paschae exspectet. Hoc ipsum tamen quod unaquaeque offert, abbatissae suae suggerat, et cura ejus faciat oratione et voluntate. Quidquid sine matris spiritualis permissione fit, praesumptioni deputabitur et vanae gloriae, non mercedi.

CAPUT XXXVII. Quot sunt gradus humilitatis.

Primus humilitatis gradus est, obedientia sine mora. Haec convenit his quae nihil sibi a Christo (0285D)charius aliquid existimantes, propter servitium sanctum quod professae sunt, seu propter metum gehennae, vel gloriam vitae aeternae, mox ut aliquid imperatum a majore fuerit, ac si divinitus imperetur, moram pati nesciunt in faciendo, de quibus Dominus dicit: Obauditu auris obedivit mihi (Psal. XVII). Et idem dicit doctoribus: Qui vos audit, me audit (Matth. X). Ergo tales relinquentes statim quae sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, mox ex occupatis manibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientes pede, jubentis vocem factis sequuntur, vel uno momento praedictae senioris jussione etiam contraria sustinere debere. Dicit ex persona sufferentium: Propter te mortificamur tota die, aestimatae sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII): (0286A)et securae de spe retributionis divinae, subsequuntur gaudentes et dicentes: Sed haec omnia superamus propter eum qui dilexit nos (Rom. VIII), et eadem alio loco Scriptura dicit: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum; et induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro (Psal. LXV). Et ut ostendat sub priore debere nos esse, subsequitur dicens: Imposuisti homines super capita nostra. Ideo angustam viam arripiunt, unde Dominus dicit: Angusta via est, quae ducit ad vitam (Matth. VII). Ut non suo arbitrio viventes, vel desideriis suis et voluptatibus obedientes, sed ambulantes alieno judicio et imperio, in coenobio degentes, seniorem sibi praeesse desiderant. Sine dubio hae tales illam Domini imitantur sententiam, quae dicit: (0286B)Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me (Joan. V). Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo, et dulcis hominibus, si quod jubetur non trepide, non tarde, aut cum murmuratione, vel cum responsione nolentis efficiatur, quia obedientia quae majoribus praebetur, Deo exhibetur; ipse enim dixit: Qui vos audit, me audit (Matth. X). Nam si talis non fuerit obedientia, non erit acceptabilis Deo, qui ait: Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Luc. XIV). Et ideo dicit de digno discipulo: Ut ubi ego sum, ibi et minister meus mecum erit (Joan. XII).

CAPUT XXXVIII.

Secundus humilitatis gradus est, propriam quaeque (0286C)non amare voluntatem, et desideria sua non debet implere; sed vocem illam Domini factis imitetur, dicentis: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit (Joan. VI); item dicit Scriptura: Voluntas habet poenam, et necessitas parit coronam.

CAPUT XXXIX.

Tertius humilitatis gradus est, ut quaeque pro Dei amore omni obedientia se subdat majori; imitans Dominum, de quo dicit Apostolus: Factus obediens usque ad mortem (Philipp. II).

CAPUT XL.

Quartus humilitatis gradus est, si in ipsa obedientia duris et contrariis rebus, vel etiam quibuslibet irrogatis injuriis, tacita conscientia poenitentiam (0286D)amplectatur, ut sustinens non lassescat, vel discedat, dicente sancta Scriptura: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X); et item: Confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI).

CAPUT XLI.

Quintus humilitatis gradus est, si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes, vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem seniori suae non celaverit; hortans nos de hac re Scriptura dicit: Revela Domino vitam tuam, et spera in eum (Psal. XXXVI). Et iterum dicit: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CV). Et item Propheta: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non abs condi. Dixi, Pronuntiabo adversus me injustitias meas (0287A)Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI).

CAPUT XLII.

Sextus humilitatis gradus est, si omni utilitate vel extremitate contenta sit monacha, et ad omnia quae sibi injunguntur, velut operariam malam se judicet et indignam, dicens sibi cum Propheta: Ad nihilum redacta sum, et nescivi; ut jumentum facta sum apud te, et ego semper tecum (Psal. XCII.)

CAPUT XLIII.

Septimus humilitatis gradus est, si omnibus se inferiorem et viliorem, non solum sua lingua pronuntiet, sed et intimo cordis credat affectu humilians se, et dicat cum Propheta: Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (0287B)(Psal. XXI). Exaltata sum, et humiliata, et confusa (Psal. LXXXVII); et item: Bonum mihi quia humiliasti, me, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII).

CAPUT XLIV.

Octavus humilitatis gradus est, si nihil agat monacha, nisi quod communis monasterii regula vel majorum cohortantur exempla.

CAPUT XLV.

Nonus humilitatis gradus est, ut linguam ad loquendum prohibeat monacha, et taciturnitatem habens usque ad interrogationem non loquatur, dicente Scriptura quia in multiloquio non effugietur peccatum (Prov. X); et quia vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX).

CAPUT XLVI.

(0287C)Decimus humilitatis gradus est, si non sit facilis ac prompta in risu, quia scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam (Eccli. XXI).

CAPUT XLVII.

Undecimus humilitatis gradus est, si cum loquitur monacha, leniter et sine risu, humiliter et cum gravitate, vel pauca verba et rationabilia loquatur, et non sit clamosa in voce, sicut scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis.

CAPUT XLVIII.

Duodecimus humilitatis gradus est, si non solum corde, sed etiam corpore monacha humilitatem videntibus se semper indicet, id est, in opere, in oratorio, in monasterio, in horto, in via, vel ubicunque sedens, ambulans, vel stans inclinato sit semper capite, (0287D)defixis in terra aspectibus, ream se omni hora de peccatis suis existimans, jam se tremendo judicio Dei repraesentari existimet, dicens sibi in corde semper illud, quod Publicanus ille evangelicus fixis in terram oculis dixit: Domine, non sum dignus ego peccator levare oculos meos ad coelum (Luc. XVIII). Et item cum Propheta: Incurvatus et humiliatus sum usquequaque (Psal. CXVIII). Ergo his omnibus humilitatis gradibus ascensis monacha ad charitatem Dei perveniat illam, quae perfecta foras mittat timorem (I Joan. IV); per quam universa quae prius non sine formidine observabat absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire; non jam timore gehennae, sed amore Christi, et consuetudine ipsa bona, et dilectione virtutum, quam (0288A)Dominus jam in operarium suum mundum a vitiis et peccatis Spiritu sancto dignatus est demonstrare.

CAPUT XLIX. De taciturnitate.

Silentii regula diligenter custodienda decernitur, quia scriptum est: Cultus autem justitiae silentium et pax (Isai. XXXII); et ideo ne reatus de verbositate conquiratur, exceptis utilitatibus ac necessariis, opus est ut taceatur. Quia, juxta Scripturam, in multiloquio non deerit peccatum (Prov. X); et alibi ait: Posui ori meo custodiam; obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII). Hic ostendit Propheta, si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet tacere, quanto magis a malis verbis propter poenam debet cessare? Tacendum igitur est, et cum (0288B)cautela et ratione loquendum, ne aut detractiones, aut tumidae contradictiones in loquacitatem vitiosam ac superfluam prorumpant. Ergo quamvis de bonis et sanctis aedificationum eloquiis, perfectis Christi sororibus propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur licentia. Quia, ut superius diximus, in multiloquio non effugies peccatum (Prov. X); et alibi: Mors et vita in manibus linguae (Psal. XIV). Et si altiori voce praesumpserit, duabus silentii suppositionibus, aut quinquaginta percussionibus poeniteat; et si iterare praesumpserit, centum. Scurrilitates vero, vel verba otiosa et risum moventia, aeterna clausura in omnibus locis damnamus, et ad tale eloquium famulae Christi aperire os non permittimus.

CAPUT L. De custodia oculorum. (0288C) Nulla in vobis concupiscentia oculorum cujuscunque viri diabolo instigante consurgat. Ne dicatis vos animos habere pudicos, si oculos impudicos habeatis, quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Nec putare debet, qui in virum non simpliciter convertit aspectum, ab aliis se non videri cum haec facit. Videtur omnino a quibus videri se non arbitratur. Sed etsi lateat, aut a nemi e hominum videatur, quid faciet de illo superinspectore, cui latere omnino non potest? Timeat ergo displicere Deo, cogitet ne male placeat viro. Quando ergo simul statis, si aut provisor monasterii, aut aliquis cum eo virorum supervenerit, invicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim, qui habitat in vobis, (0288D)etiam isto vos modo custodit. Non sit notabilis habitus vester, nec affectetis vestibus placere, sed moribus, quod vestrum decet propositum.

CAPUT LI. Ut peccatum alterius non celetur. Si quam vero liberius quam decet agere videritis, matri in notitiam ponite. Nec vos judicetis esse malevolas, quando hoc sancto animo indicatis; magis enim innocentes non estis, et peccati ipsius participes vos facitis, si sororem vestram, quam castigando corrigere potuistis, tacendo perire permittatis. Si enim vulnus haberet in corpore, aut esset a serpente percussa, et vellet hoc occultare, dum timet secari, nonne hoc crudeliter taceretur, et misericorditer proderetur? Quanto magis ergo consilia diaboli et (0289A)insidias illius manifestare debuistis, ne in deterius vulnus peccati augeatur in corde, et concupiscentiae malum diutius nutriatur in pectore? Et hoc facite cum dilectione sororum et odio vitiorum

CAPUT LII. Ut inter se litigare, vel convicia dicere non debeant. Et quamvis non solum cogitari, sed omnino nec credi debeat, quod sanctae virgines duris sermonibus per convicia mordeant se, tamen si forte, ut se habet humana fragilitas, in tantum nefas aliquae de sororibus ausae fuerint, diabolo instigante, prorumpere, ut aut furtum faciant, aut in se invicem manus mittant, justum est ut legitimam disciplinam accipiant, a quibus regulae instituta violantur. Necesse (0289B)est enim, ut in eis impleatur illud, quod de indisciplinatis filiis per Salomonem praedixit Spiritus sanctus: Qui diligit filium suum, assiduat illi flagellum (Eccli. XXX). Et iterum: Tu virga eum coedis, animam illius de inferno liberabis (Prov. XXIII). Disciplinam tamen ipsam in praesentia congregationis accipiant, pro illo Apostoli: Peccantes coram omnibus corripe (I Tim. V). Lites nullas habeatis, secundum illud Apostoli: Servum Domini non oportet litigare (II Tim. II). Si servum Domini litigare non convenit, quanto magis ancillam Dei non expedit? cujus quo verecundior est sexus, tanto animus debet esse modestior. Aut si fuerint, quam celerius finiantur, ne ira crescat in odium, et festuca convertatur in trabem, et efficiatur anima homicida. Sic (0289C)enim legitis: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III). Et: levantes sanctas manus sine ira et disceptatione (I Tim. II). Quaecunque convicio, vel maledicto, vel etiam crimine objecto laeserit sororem suam, meminerit culpam satisfactione purgare. Quod vitium si iterare praesumpserit, districtione severissima feriatur, usquequo per satisfactionem recipi mereatur. Juniores praecipue senioribus deferant. Si autem, ut fieri solet, stimulante diabolo, invicem se laeserint, invicem sibi veniam petere, et debita relaxare debebunt, propter orationes, quas utique quantum crebriores, tantum puriores habere debent. Quod si illa cui veniam petierit indulgere sorori suae noluerit, a communione separetur, et timeat illud: Quod si non dimiserit, non dimittetur (0289D)ei (Matth. VI). Quae autem nunquam vult petere veniam, aut ex animo non petit; aut cui petitur, si non admittat, sine causa in monasterio esse videtur. Attamen usquequo satisfaciat poenitendo, et sorori suae relaxet, nunquam in congregatione societur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite: quae si emissa fuerint, non pigeat ex ipso ore proferre medicamentum, unde facta sunt vulnera. Quando autem vos, quae praepositae estis, necessitas disciplinae pro malis moribus coercendis dicere verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse fortasse sentitis, non a vobis exigitur ut veniam postuletis, ne apud eas quas oportet esse subjectas, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda venia est ab (0290A)omnium Deo, qui novit etiam, quam plus juste corripitis, quanta benevolentia diligatis.

CAPUT LIII. Ut nulla a parentibus suis sine jussione aliquid accipiat. Nullatenus liceat sorori a parentibus suis, neque a quoquam hominum, nec sibi invicem litteras, eulogias, vel quaelibet munuscula, accipere aut dare sine praecepto abbatissae. Quod si etiam a parentibus suis ei quidquam directum fuerit, non praesumat suscipere illud nisi prius indicatum fuerit matri; quod si jusserit suscipi, in ipsius sit potestate, aut ei, si necesse est, aut cui illud jubeat dare. Qua cunque autem, quod Deus non patiatur, in tantum progressa fuerit malum, ut occulte litteras ab aliquo, aut quaelibet mandata (0290B)aut munuscula accipiat, si hoc ultro confessa fuerit, indulgentiam mereatur, et oretur pro ea. Si autem celans proditur, vel convincitur, secundum instituta monasterii regulae gravius emendetur. Simili etiam districtioni subjaceat, si vel ipsa cuicunque litteras, aut munuscula transmittere sacrilego ausu praesumpserit. Pro affectu tamen parentum aut cujusque notitia, si aliquas transmittere voluerit litteras aut eulogias panis, matri suggerat, et si ipsa permiserit, per posticiarias det, et ipsae de nomine illius transmittant cui voluerit ipsa; sine praeposita, aut posticiaria, per se nulla praesumat nec dare, nec accipere a quoquam; quod si praesumpserit, tribus suppositionibus poeniteat.

CAPUT LIV. Ut nulla cujuslibet alterius filiam in baptismo excipiat. (0290C) Nulla cujuslibet filiam in baptismo neque divitis neque pauperis praesumat excipere. Neque ad enutriendum, neque ad docendum, nobilium vel pauperum filiae recipiantur, nisi quae in monasterio sub habitu religionis, sicut et reliquae, perseverent.

CAPUT LV. Qualiter provisores monasterii, vel reliqui viri, intra monasterium debeant introire. Ante omnia propter custodiendam famam vestram nullus virorum in secretam partem monasterii, aut in oratorium introeat, excepto episcopo, provisore, et presbytero, et diacono, et uno vel duobus lectoribus, quos et aetas et vita commendat, qui aliquoties missas facere debeant. Cum vero aut tecta retractanda (0290D)sunt, aut ostia, aut fenestrae sunt componendae, aut aliquid hujusmodi reparandum, artifices tantum et servi ad operandum, si aliqua necessitas exstiterit, cum provisore introeant; sed nec ipsi sine scientia aut permissu matris. Ipse vero provisor in interiorem partem monasterii, nisi pro his utilitatibus quas superius diximus, nunquam introeat; et aut nunquam, aut difficile, sine abbatissa, aut alio honestissimo teste, ut sanctae secretum suum, sicut decet et expedit, habeant.

CAPUT LVI. Ut neque matronae saeculares ingredi permittantur, vel puellae. Matronae etiam, seu puellae saeculares, sive vir nobiles atque ignobiles, in saeculari habitu constituti (0291A)qui vel ob visitationes parentum, vel orandi seu invisendi gratia, ad monasterium veniunt, intus aliter introire non permittantur, nisi hi qui religiosi et Deum timentes esse videntur, et quos mater monasterii ob vitae meritum dignos judicaverit. Cumque partes quas ipsa voluerit circumferint, protinus aut in salutatorium, aut ad portam redeant; ubi deinceps, si abbatissae visum fuerit, illa, si voluerit, praesente vel reliquis, eulogias accipiant, aut reliquum quod offerre decreverint. Hae vero quae ministrant et omnes non alibi nisi in refectorio, ubi decretum est, aliquid accipere praesumant.

CAPUT LVII. Qualiter abbatissa in salutatorium ad salutandum exeat, vel qualiter ancillae Domini suos parentes debeant salutare. (0291B)Observandum est etiam ne abbatissa ad salutandum in salutatorium sine digno honore suo, hoc est, sine duabus aut tribus sororibus senioribus procedat. Similiter et reliquae sorores ad salutandum parentes vel quoslibet religiosos, sine duabus aut tribus testibus, quas abbatissa jusserit, non procedant. Nec sola cum solo loqui vel momento temporis permittatur, nec vestimenta eorum ad lavandum, vel tingendum, aut custodiendum, vel ad consuendum, accipiant. Si quae tamen de alia civitate ad requirendam filiam suam, aut ad monasterium visitandum, venerit, si religiosa est, et abbati sae visum fuerit, debet ad convivium vocari, reliquae vero penitus nunquam. Quia sanctae virgines et devotae magis Christo vacantes pro universo populo orare (0291C)debent, quam corporalia convivia praeparare. Si quis vero germanam aut filiam suam, vel quamlibet parentem aut sibi cognatam videre voluerit, praesente praeposita, vel qualibet seniore, ei colloquium non negetur. Episcopi, abbates, vel reliqui religiosi, quos magna vita commendat, si petierint, debent causa orationis introire. Observandum est etiam ut janua monasterii opportunis horis salutantibus pateat.

CAPUT LVIII. Ut convivium nulli praeparetur. Convivium etiam his personis, hoc est, episcopis, abbatibus, monachis, clericis, saecularibus viris, mulieribus in habitu saecularium, nec abbatissae parentibus, (0291D)nec alicujus sanctimonialis, nunquam nec in monasterio, nec extra monasterium, praeparetis. Nec episcopo hujus civitatis, nec provisori quidem ipsius monasterii convivium faciatis, neque abbatissa, aut quaelibet ulla ex sororibus convivium episcopi aut parentis, vel cujuslibet personae, nullo unquam tempore interius, sive exterius, monasterii adire praesumat. Sed si aliquis tam de parentibus propinquis, vel quicunque eis voluerit impendere aliquid, quantum decreverit per portarias in monasterium transmittat, et ipsae per se secundum sanctam consuetudinem sibi, ut expedit, praeparent.

CAPUT LIX. Ne abbatissa extra congregationem reficiat. Abbatissa, nisi inaequalitate aliqua aut infirmitate, (0292A)vel occupatione compellente, extra congregationem suam penitus non reficiat.

CAPUT LX. Quales ad posticium eligi debeant. Ad portam monasterii ponatur soror senex et sapiens, quae sciat accipere responsum aut reddere, cujus maturitas eam non sinat vagari. Quae portaria cellam debet habere juxta portam, aut duas aut tres juniores in suo solatio, ut venientes semper praesentem inveniant, a qua responsum accipiant. Pro qua re omnes quae posticium observaverint contestor coram Deo et angelis ejus, ut nihil de monasterio permittant dari, vel a foris in monasterium intus acquiescant excipi, extra conscientiam vel consilium (0292B)abbatissae. Tamen, ut assolet, abbatissa cum a salutatoribus occupata fuerit, posticiariae praepositae ostendant quodcunque exhibitum fuerit. Quam rem si implere neglexerint, et illae posticiariae, et illae quae excipiunt, propter transgressionem sanctae regulae districtionem monasterii gravissimam sustinebunt.

CAPUT LXI. De cellaria monasterii qualiter esse debeat Cellaria monasterii eligatur de congregatione sapiens, maturis moribus, sobria, non multum edax, non elata, non injuriosa, non tarda, non prodiga, sed timens Deum: quae omni congregationi sit ut mater; curam gerat de omnibus, sine jussione abbatissae (0292C)nihil faciat; quae jubentur custodiat, sorores non contristet. Si qua soror forte aliqua irrationabilia postulat, non spernendo eam contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget. Animam suam custodiat, memor semper illius Apostolici: Quia qui bene ministrat, gradum sibi bonum acquirit (I Tim. III). Infirmarum, infantium cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio quia pro his omnibus in die judicii rationem redditura est. Omnia vasa monasterii, cunctamque substantiam, ac si altaris vasa sacrata conspiciat. Nihil ducat negligendum: neque avaritiae studeat, neque prodiga sit, vel exstirpatrix substantiae monasterii; sed omnia mensurate faciat, et secundum jussionem abbatissae. Humilitatem ante omnia habeat; (0292D)et cui substantia non est quod tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, uti scriptum est: Sermo bonus super datum optimum. Omnia quae ei injunxerit abbatissa, ipsa habeat sub cura sua; a quibus eam prohibuerit, non praesumat. Sororibus constitutam annonam sine aliquo typho aut mora offerat, ut non scandalizentur, memor divini eloquii quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis (Matth. VIII) Si congregatio major fuerit, solatia ei dentur, a quibus adjuta et ipsa aequo animo impleat officium sibi commissum. Horis competentibus et dentur quae danda sunt, et petantur quae petenda sunt, ut nemo conturbetur neque contristetur in domo Dei.

CAPUT LXII. De ferramentis, aut aliis rebus monasterii, vel vestibus. (0293A) Substantiae monasterii in ferramentis vel vestibus, seu quibuslibet rebus, provideat abbatissa sorores de quarum vitae moribus secura sit, et eis singula, ut utile judicaverit, consignet custodienda atque recolligenda. Ex quibus abbatissa brevem teneat; et dum sibi in ipsa assignata sorores vicibus succedunt, sciat quid dat, aut quid recipit. Quae cellario, sive canavae, sive vestibus, vel codicibus, aut posticio, vel lanipendio praeponuntur, super Evangelio claves accipiant et sine murmuratione serviant reliquis. Si quae vero vestimenta, calceamenta, ustensitia, negligenter expendenda vel custodienda putaverit, tanquam interversor rerum monasterii severius corrigatur. Indumenta (0293B)vero cum ipsa nova accipiunt, si vetera necessaria non habuerint, abbatissae refundant, pauperibus aut incipientibus junioribus dispensanda.

CAPUT LXIII. Ut ornamenta, vel varia opera in monasterio non fiant. Moneo specialius, ut vestimenta lucida, vel cum purpura, vel bebrina nunquam in usu habeatis, nisi tantum laia et lactina. Plumaria ornamenta et omne polyritum nunquam in monasterio fiant; nec ulla tinctura, nisi nigra tantum, si necessitas fuerit, propter illud Apostoli: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II). Lectualia vero ipsa simplicia sint. Nam satis indecorum est, si in lecto religiosae stragula saecularia, (0293C)aut tapetia picta resplendeant. Argentum in usu vestro non habeatis, absque ministerio oratorii.

CAPUT LXIV. Ut capita qua mensura ligentur. Capita nunquam altiora ligentur, nisi quomodo in hoc loco mensuram de incausto fecimus.

CAPUT LXV. Quomodo dormire debent. Singulae per singula lecta dormiant, lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem matris accipiant. Si potest fieri, omnes in uno loco dormiant; si autem multitudo non sinit, denae aut vicenae cum senioribus, quae super eas sollicitae sint, pausent, Luminaria jugiter in eadem cella ardeant usque mane. Vestitae dormiant et cinctae cingellis, (0293D)ut praeparatae sint ad opus divinum semper, et facto signo absque mora surgentes festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia. Adolescentes sorores juxta se non habeant lectos, sed permistae cum senioribus. Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur, propter somnolentarum excusationes.

CAPUT LXVI. De ordine congregationis. Ordines suos in monasterio ita conservent, ut conversionis tempus, ut vitae meritum discernit; atque senior non conturbet gregem sibi commissum,neque libera utens potestate injuste disponat aliquid, sed cogitet semper quia de omnibus judiciis et operibus suis redditura est Deo rationem. Ergo secundum ordines, (0294A)quos constituerit, vel habuerit, ipsae sorores sic accedant ad pacem, ad unionem, ad psalmum componendum, in choro standum; et in omnibus omnino locis aetas non discernatur in ordine, nec praejudicet, quia Samuel et Daniel pueri presbyteros judicaverunt. Ergo extra has, quas, ut diximus, altiori consilio mater praetulerit, vel degradaverit certis ex causis, reliquae omnes ut convertuntur ita sint ut, verbi gratia, quae secunda hora diei venerit in monasterium, juniorem se noverit esse illa quae prima hora venerit diei, cujusque aetatis aut dignitatis sit. Juvenculae per omnia ab omnibus disciplina teneantur. Juniores igitur priores suas diligant. In ipsa appellatione nominatim nulli liceat aliam puro nomine appellare, sed priores juniores suas sorores (0294B)nominent, juniores priores suas nonnas vocent, quod intelligitur materna reverentia. Ubicunque autem sibi obviant sorores, junior a priore benedictionem petat, transeunte majore minor surgat, et det ei locum sedendi, nec praesumat junior consedere, nisi ei praecipiat senior, ut fiat quod scriptum est: Honore invicem praevenientes (Rom. XII).

CAPUT LXVII. De septimanariis coquinae. Sorores sibi invicem serviant. In omni ministerio corporali, tam in coquina, vel quidquid quotidianus exegerit usus, vicibus sibi, excepta matre, seu praeposita, succedere debent. Nulla excusetur a coquinae officio, nisi aut aegritudine, aut in causa gravis utilitatis aliqua occupata fuerit, quia exinde major merces (0294C)conquiritur. Imbecillibus autem procurentur solatia, ut non cum tristitia hoc faciant, sed habeant omnes solatia, secundum modum congregationis, aut positionem loci. Egressura de coquina vasa ministerii munda et sana cellariae consignet, quae cellaria iterum intranti consignet, ut sciat quod dat, aut quod recipit. Septimanariae autem ante unam horam refectionis accipiant singulos biberes et panem, ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant sororibus suis. In diebus autem solemnibus usque ad missas sustineant.

CAPUT LXVIII. Si sorori impossibilia injungantur. Si sorori aliqua forte gravia aut impossibilia injunguntur, suscipiat quidem jubentis imperium cum (0294D)omni mansuetudine et obedientia. Et si omnino virium suarum mensuram viderit pondus oneris excedere, impossibilitatis causas ei quae sibi praeest patienter et opportune suggerat, non superbiendo, aut resistendo, vel contradicendo. Quod si post suggestionem suam in sua sententia prioris imperium perduraverit, sciat junior ista sibi expedire, et ex charitate confidens de adjutorio Dei obediat.

CAPUT LXIX. Qualis debet esse modus excommunicationis. Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae debet extendi mensura. Qui culparum modus in abbatissae pendeat judicio. Si qua tamen soror in levioribus culpis inveniatur, a mensae participatione privetur. Privatae autem a mensae consortio (0295A)ista erit ratio, ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem: refectionem autem sibi post sororum refectionem sola accipiat, ut si, verbi gratia, sorores reficiunt sexta hora, illa nona; si vero sorores nona, illa vespera, usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.

CAPUT LXX. De gravioribus culpis. Si qua autem soror gravioris culpae noxa tenetur, suspendatur a mensa simul et ab oratorio; ut nulla ei soror in ullo conjungatur consortio, neque in colloquio; sola sit ad opus sibi injunctum persistens in poenitentiae luctu, sciens illam terribilem Apostoli sententiam dicentis: Traditum hujusmodi hominem (0295B)Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in diem Domini (I Cor. V). Cibi autem perceptionem sola percipiat, mensura vel hora qua praedixerit abbatissa ei competere; neque a quaquam benedicatur transeunte, nec cibus qui ei datur

CAPUT LXXI. De his quae junguntur sine jussione excommunicatis. Si qua soror praesumpserit sine jussione abbatissae sorori excommunicatae quolibet modo se jungere, aut loqui cum ea, vel mandatum ei dirigere, similem sortiatur excommunicationis vindictam.

CAPUT LXXI. Qualis debet esse sollicitudo circa excommunicatas. Omnem sollicitudinem et curam gerat mater circa (0295C)delinquentes sorores, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX); et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus, immittere quasi occultas consolatrices, id est, seniores et sapientiores sorores, quae quasi secrete consolentur sororem fluctuantem, et provocent illam ad humilitatem et satisfactionem, et consolentur eam, ne abundantiore tristitia absorbeatur, sed, sicut ait Apostolus, consummetur in ea charitas (II Cor. II), et oretur pro ea ab omnibus.

CAPUT LXXIII. De his quae saepius correctae non emendaverint. Si qua soror pro qualibet culpa frequenter correpta, si etiam excommunicata non emendaverit, acrior ei accedat correctio, id est, ut verberum in (0295D)eam vindicta procedat. Quae si nec ita correxerit, aut forte, quod absit, in superbiam elata etiam defendere voluerit opera sua, tunc mater faciens ut sapiens medicus, si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamenta Scripturarum divinarum, si ad ultimum ultionem excommunicationis, vel plagas virgarum, etiamsi viderit nihil suam praevalere industriam, adhibeat etiam quod majus est, suam et omnium sororum orationem pro ea, ut Dominus, qui omnia potens est, operetur salutem circa infirmam sororem. Quae si nec isto modo sanata fuerit, tunc jam utatur ferro abscissionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V). Et iterum: Infidelis si discedit, discedat (Ibid., VII), ut ne una oris morbida totum gregem contaminet. Aut tandiu (0296A)in cella retrudatur, quousque bona voluntas illius cognoscatur.

CAPUT LXXIV. Ut non praesumat altera aliam defendere. Caveatur omnino, ne qualibet occasione praesumat altera aliam defendere sororem in monasterio, aut quasi tueri, etiam si qualibet consanguinitatis propinquitate jungatur; nec quolibet modo id a sororibus praesumatur, quia exinde gravissima occasio scandalorum oriri potest. Quod si qua haec transgressa fuerit, tribus suppositionibus poeniteat.

CAPUT LXXV. De ordine quo psallere debeant. De synaxi, id est, de cursu psalmorum et orationum modo canonico juxta normam regulae nostrae, (0296B)quaedam in breve sunt distinguenda. Ab octavo Kalendis Octobris crescit cursus usque ad summum ejus viginti quinque choris: quas tota hieme, quae a Kalendis Novembris incipit, et finit in Kalendis Februarii, cantandas in nocturnis vigiliis per noctem Sabbati et Dominicae Patres nostri sanxerunt. Duodecim vero chorae in hieme omni nocte cantandae sunt, usque ad octavo Kalendas Aprilis, et post hiemem quindecim chorae in sacris martyrum vigiliis. Et sicut crescit, ita etiam decrescit quinque choris: quae in primo Sabbato quinque chorae augendae sunt, ut sint viginti, per alium autem Sabbatum una chora augenda est usque ad Kalendas Novembris, usque totus cursus compleatur, id est, viginti quoque chorae psalmorum, (0296C)qui per tres menses hiemis, numerus complendus est in duabus supradictis noctibus, et post hos decrescit per Sabbatum. Primo Sabbato quinque chorae, et singula per alterna Sabbata, quia longius spatium est ad finem hiemis, usque ad aequinoctium veris, in cursu decrescendo, quam crescendo, ideo per alterna Sabbata singulae decidant chorae, usque octavo Kalendas Aprilis. Duodecim namque chorae tempore aestatis in sanctarum noctium cursu, id est, Sabbati et Dominicae, cantandae sunt. Octo vero semper reliquis noctibus de aequinoctio veris in aequinoctium cantandae sunt, id est, per sex menses. De aequinoctio veris in aequinoctium autumni, viginti quatuor psalmi canendi sunt. In omni loco et opere silentii regula magnopere custodire censetur, ut omni, (0296D)quantum valuerit humana fragilitas, quae ad vitia praecipitare solet cursu oris, mundemur vitio, aedificationemque potius proximorum, sive proximarum, pro quibus salvator noster Jesus Christus sanctum effudit sanguinem, quam dilacerationem absentium in pectore conceptam, et quam otiosa passim verba ore promamus, de quibus justo sumus retributori rationem reddituri.

CAPUT LXXVI Quibus horis reficiant sorores. A sancto Pascha usque ad Pentecosten ad sextam reficiant sorores, et ad seram coenent. A Pentecoste autem tota aestate, si labores manuum graves non fuerint, aut nimius fervor aestatis non perturbat, quarta et sexta feria jejunent, usque ad horam nonam; reliquis (0297A)diebus ad sextam prandeant, qua mensura prandii in abbatissae sit providentia et arbitrio, et sic omnia temperet atque disponat, qualiter animae salventur, et quod faciunt sorores, absque ulla murmuratione faciant. A Kalendis autem Februarii usque ad Kalend. Novemb. secunda, quarta, sexta jejunandum est. A Kalendis autem Novembris usque ad Natalem Domini, exceptis festivitatibus, omnibus diebus jejunare oportet. A sancta vero Epiphania usque ad caput Quadragesimae, quarta et sexta feria jejunandum est. A Quadragesima vero usque in sanctum Pascha ad vesperum reficiant. Ipsa autem vespera sic agatur, ut lumine lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur.

CAPUT LXXVII. De electione abbatissae. (0297B) Quoties sancta abbatissa ad Deum migraverit, nulla ex vobis carnali affectu, aut pro natalibus, aut pro facultatibus, aut pro parentela aliquam minus efficacem fieri velit; sed omnes, inspirante Deo, unanimiter sacram ac spiritualem eligite, quae et regulam monasterii possit efficaciter custodire, et supervenientibus responsum cum aedificatione et compunctione, et (0298A)cum sancto affectu sapienter valeat reddere. Ut omnes homines, qui vos cum grandi fiducia pro sua aedificatione expetunt, Deum uberius benedicant, et de vestra electione, et de illius quam elegistis conversatione spiritualiter gratulentur. Illud etiam, quod non credo, nec Deus pro sua misericordia fieri patiatur, si quocunque tempore qualibet abbatissa de hujus regulae institutione aliquid immutare aut relaxare tentaverit, vel pro parentela, vel pro qualibet conditione subjectionem vel familiaritatem pontificis hujus civitatis habere voluerit, Deo vobis inspirante ex nostro permisso in hac parte cum reverentia et gravitate resistere, et hoc fieri nulla ratione permittite. Te vero sanctam ac venerabilem monasterii matrem, et te praepositam sacrae congregationis coram Deo et (0298B)angelis ejus admonemus et contestamur, ut nullius unquam vel minae, vel oblocutiones, et blandimenta molliant animam vestram, et aliquid de sanctae ac spiritualis regulae institutione minuatis. Credo tamen de Dei misericordia, quod non pro aliqua negligentia reatum incurrere, sed pro sancta et Deo placita obedientia ad aeternam beatitudinem possitis feliciter pervenire. Amen.

(no appar